1. Omnia quae praedixit Dominus noster Jesus Christus, partim facta cognoscimus, partim futura speramus: cuncta tamen complebuntur, quia veritas haec dicit, et quam fideliter dicit, tam fideles requirit. Qui credit, venientibus laetabitur: qui non credit, venientibus confundetur. Venient tamen illa sive volentibus hominibus, sive nolentibus, sive credentibus, sive non credentibus, sicut ait Apostolus: Si negaverimus, et ipse nos negabit: si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest (II Tim. II, 12, 13). Prae caeteris tamen, fratres, hoc mementote breve, et hoc tenete quod modo ex Evangelio omnes audivimus. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22; et XXIV, 13). Jam patres nostri traditi sunt in concilia, dixerunt causas apud inimicos quos diligebant; praestiterunt eis et quantam potuerunt correptionem, et quantam valuerunt dilectionem: et sparsus est sanguis justus, et illo sanguine, tanquam seminatione per totum mundum facta, seges surrexit Ecclesiae. Consequens autem tempus est scandalorum et simulationis et tentationum, per eos qui dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic (Id. XXIV, 23). Hostis ille noster, tunc leo fuit, cum aperte saeviebat: modo draco est, cum occulte insidiatur. Ille autem cui dictum est, Conculcabis leonem et draconem (Psal. XC, 13), quoniam corpus ejus et membra ejus sumus, sicut conculcavit leonem pedibus patrum nostrorum aperte saevientem, et ad passiones martyres attrahentem, ita modo draconem conculcet, ne nobis insidietur. De quo dracone nos cautos faciens Apostolus ait: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo Jesu (II Cor. XI, 2). Serpens ergo iste adulter antiquus, virginitatem corrumpendam, non carnis, [PL36.432] sed cordis inquirit. Sicut autem adulter homo laetatur in nequitia sua, cum carnem corrumpit; sic et diabolus laetatur quando mentem corrumpit. Sicut autem patribus nostris adversus leonem opus erat patientia, sic nobis adversus draconem vigilantia. Persecutio tamen sive a leone, sive a dracone, nunquam cessat Ecclesiae: et magis metuendus est eum fallit, quam cum saevit. Illo tempore cogebat Christianos negare Christum; isto autem tempore docet Christianos negare Christum: tunc cogebat, nunc docet. Tunc ergo ingerebat violentias, nunc insidias: videbatur tunc fremens, lubricus nunc et oberrans difficile videtur. Quomodo autem tunc cogebat Christianos negare Christum, apertum est. Attrahebantur enim ut negarent Christum, et confitentes Christum coronabantur. Nunc autem docet negare Christum; et ideo fallit, quia qui docetur negare Christum, quasi non sibi videtur recedere a Christo. Modo enim quid dicitur ab haereticis hominibus christiano catholico? Veni, esto christianus. Ad hoc dicitur, Esto, ut dicat, Non sum? Aliud longe est, Veni, esto christianus; aliud, Veni, nega Christum. Apertum malum, fremitus leonis a longe auditur, a longe cavetur. Applicat se lubricus draco, occultis lapsibus serpens, leni tractu subrepens, astuto sibilo immurmurans, et non dicit, Nega Christum. Nam eum coronatis martyribus quis audiret? Sed dicit, Esto christianus. Et ille mirabili voce percussus, si nondum veneno penetratus est, respondet, Plane christianus sum. Si autem movetur, et dente draconis captus est, respondet, Quare mihi dicis, Esto christianus? quid enim, non sum christianus? Et ille, Non. Ergo non sum? Non. Ergo nunc fac me christianum, si non sum. Veni. Sed cum interrogari coeperis ab episcopo quis sis, noli dicere, Christianus sum, aut Fidelis sum, sed dic non te esse, ut possis esse. Cum enim audierit confessionem christiani fidelis, rebaptizare non audet: cum autem audierit quod non sit, dat illi tanquam quod non habebat; ut quasi ipse sit extra culpam, quia secundum vocem ejus facit. Ubi quaero abs te, haeretice, cur te extra culpam putas? Quid hac voce audio? quia non tu negas, sed ille negat? Si habet culpam qui negat, quid qui docet negare eum qui negat? Itane vero tu extra culpam es, quia facis docendo christianus, quod faciebat minando paganus? Et quid agis? Numquid tollis quod habet, quia negavit quod habet? Non facis ut non habeat, [PL36.433] sed ut ad poenam habeat. Quod enim habet, habet. Baptismus ille tanquam character infixus est: ornabat militem, convincit desertorem. Quid enim facis? Christum imponis super Christum. Si simplex esses, Christum non duplicares. Deinde, quaeso te, oblitus es quod lapis est Christus, et Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22; Matth. XXI, 42, et I Petr. II, 4, 7)? Si ergo lapis est Christus, et Christum vis imponere super Christum, excidit tibi quod audivisti in Evangelio, quia lapis super lapidem non stabit (Matth. XXIV, 2)? Tantum autem valet junctura charitatis, ut quamvis multi lapides vivi in structura templi Dei conveniant, unus lapis ex omnibus fiat. Tu autem discidisti te; ab aedificatione revocas, ad ruinam vocas; et abundant hae insidiae, et non quiescunt: et videmus, et toleramus, et quantum possumus reprimere conamur, disputando, convincendo, conveniendo, terrendo, tamen in omnibus diligendo. Et cum haec nobis agentibus perseverant in malo, et cor nostrum de fraternis mortibus contabescit, cum eos qui foris sunt dolet, his qui intus sunt timet, per angustias multiformes et incessabiles tentationes, quibus abundat haec vita, quid facturi sumus? Ex abundantia enim iniquitatis fit quidam torpor charitatis: quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum. Et quid sumus facturi, nisi quod sequitur, si tamen ipso adjuvante possimus: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Ibid., 12, 13)?

2. [vers. 2, 3.] Ergo dicamus quod iste psalmus: Sustinens sustinui Dominum. Sustinens sustinui, non quemlibet hominem promissorem, qui possit fallere et falli; non quemlibet hominem consolatorem, qui potest tristitia sua ante tabescere, quam me reficere. Consoletur me frater homo cum tristis est mecum; simul gemamus, simul fleamus, simul oremus, simul sustineamus; quem, nisi Dominum qui promissa non aufert, sed differt? Exhibebit profecto, exhibebit; quia multa jam exhibuit: et nihil de Dei veritate formidare deberemus, etiamsi nihil adhuc exhiberet. Ecce jam putemus ita, omnia promisit, nondum aliquid dedit: idoneus promissor est, fidelis redditor; tu tantum esto pius exactor, etsi parvulus, etsi infirmus, exige misericordiam. Non vides teneros agnos capitibus pulsare ubera matrum, ut lacte satientur? Sustinens, inquit, sustinui Dominum. Et quid ille? An avertit se a te, an sustinentem contempsit, an forte non vidit? Non plane ita. Sed quid? Et attendit mihi, et exaudivit deprecationem meam. Attendit, et exaudivit. Ecce non frustra sustinuisti: super te oculi ejus, ad te aures ejus. Oculi enim Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Quid ergo, cum male faceres, cum eum blasphemares, non videbat? non audiebat? Et ubi est quod in ipso psalmo dictum est, Vultus autem Domini super facientes mala? Sed utquid? Ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 16, [PL36.434] 17). Ergo et cum malus esses, attendebat te, sed non attendebat tibi. Proinde iste qui sustinens sustinuit Dominum, parum ei fuit dicere, Attendit me: Attendit mihi, inquit, id est, consolando attendit, ut mihi prodesset. Quid attendit? Et exaudivit deprecationem meam.

3. Et quid tibi praestitit? quid tibi fecit? Et eduxit me de lacu miseriae, et de luto limi: et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro. Magna bona praestitit, et adhuc debitor est: sed qui haec reddita jam tenet, de caeteris credat, qui credere debuit et antequam aliquid sumeret. Rebus etiam ipsis persuasit nobis Dominus noster fidelem se esse promissorem, largum datorem. Quid ergo nunc fecit? Eduxit me de lacu miseriae. Quis est lacus miseriae? Profunditas iniquitatis, ex carnalibus concupiscentiis. Hoc est enim, et de luto limi. Unde te eduxit? De profundo quodam. Unde in alio psalmo clamabas: De profundis clamavi ad te, Domine (Psal. CXXIX, 1). Et qui jam de profundo clamant, non penitus in profundo sunt: clamor ipse jam levat. Sunt alii profundius in profundo, qui nec sentiunt se esse in profundo. Tales sunt superbi contemptores, non pii deprecatores, non lacrymosi clamatores: sed tales, quales alio loco Scriptura designat: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Cui enim parum est esse peccatorem, nisi etiam non sit peccatorum suorum confessor, sed defensor, altius in profundo est. Ille autem qui de profundo exclamavit, jam ab imo profundi caput ut clamaret levavit: auditus est, eductus est de lacu miseriae, et de luto limi. Jam habet fidem, quam non habebat; habet spem, sine qua erat; in Christo ambulat, qui in diabolo errabat. Ideo enim, Posuit, inquit, supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Simus super petram, dirigantur gressus nostri: opus est tamen adhuc ut ambulemus, ut ad aliquid perveniamus. Nam Paulus apostolus, jam super petram, jam directis pedibus suis, quid dicebat? Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: fratres, ego non arbitror me apprehendisse. Quid ergo tibi praestitum est, si non apprehendisti? Unde gratias agis, cum dicis: Sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13)? Quia directi sunt pedes, quia jam supra petram ambulat. Quid enim ait? Unum autem quae retro oblitus. Quae retro? Lacus miseriae. Quid est, retro? Limus luti, concupiscentiae carnales, tenebrae iniquitatum. Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus. Non se diceret extentum, si jam pervenisset. Extenditur enim animus desiderio rei concupitae, non laetitia consecutae. In ea quae ante sunt, inquit, extentus, sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philip. III, 12, 13). Currebat, sequebatur ad palmam. Et alio loco jam proximus palmae, Cursum, inquit, consummavi. Quando ergo [PL36.435] dicebat, Sequor ad palmam supernae vocationis, quia jam pedes ejus in petra directi erant, jam viam bonam ambulabat: habeat unde gratias ageret, habebat quod peteret, gratias agens de acceptis, petens debita. De quibus acceptis? De indulgentia peccatorum, de illuminatione fidei, de robore spei, de flamma charitatis. Unde autem adhuc Dominum debitorem tenebat? De caetero, inquit, superest mihi corona justitiae. Adhuc ergo mihi aliquid debetur. Quid debetur? Corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 7, 8). Primo benignus pater, ut erueret de lacu miseriae, ut donaret peccata, ut liberaret de luto limi: postea justus judex, reddens bene ambulanti quod promisit, cui primo ut bene ambularet donavit. Reddet ergo justus judex: sed quibus? Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22, et XXIV, 13).

4. [vers. 4.] Et immisit in os meum canticum novum. Quod canticum novum? Hymnum Deo nostro. Dicebas forte hymnos diis alienis, veteres hymnos; quia vetus homo dicebat, non novus homo fiat: novus homo, dicat canticum novum: innovatus amet nova quibus renovatur. Nam quid antiquius Deo, qui est ante omnia, et sine fine, et sine initio? Tibi fit novus redeunti; quia discedendo factus eras vetus, et dixeras: Inveteravi in omnibus inimicis meis (Psal. VI, 8). Dicimus ergo hymnum Deo nostro, et ipse hymnus liberat nos. Laudans enim invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero (Psal. XVII, 4). Hymnus est enim canticum laudis. Laudans invoca, non reprehendens. Quando enim invocas Deum, ut premat inimicum tuum, quando de malo alieno gaudere vis, et ad hoc malum invocas Deum, participem eum facis malitiae tuae. Si participem eum facis malitiae, non ergo laudans invocas, sed reprehendens. Talem enim putas Deum, qualis tu es. Unde tibi alio loco dicitur: Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis (Psal. XLIX, 21). Laudans ergo invoca Dominum: noli eum putare similem tibi, ut similis fias illi. Estote enim sicut Pater vester perfecti, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 48, 45). Sic ergo lauda Dominum, ut nolis male inimicis tuis. Et quantum eis, inquis, velim bonum? Quantum tibi. Non enim de tuo accepturi sunt ut boni sint, aut quod illis dabitur, tibi minuetur. Inimicus tuus, quia malus est, inimicus est: fit bonus, et amicus erit, et socius erit; ut simul velis possidere quod amabas, jam frater erit. Laudans ergo invoca, hymnum dic Deo tuo. Sacrificium laudis, ait, glorificabit me. Et quid? major gloria erit Deo, quia glorificas cum? aut addimus gloriam Deo, quando ei dicimus, Glorifico te, Deus meus? aut sanctiorem eum facimus, quando dicimus, Benedico te, Deus meus? Ipse quando nos benedicit, facit nos sanctiores, facit nos feliciores; [PL36.436] quando nos glorificat, facit nos gloriosiores, facit nos honoratiores: quando eum glorificamus, nobis prodest, non illi. Quomodo enim eum glorificamus? Gloriosum dicendo, non faciendo. Proinde quid secutus ait, cum diceret, Sacrificium laudis glorificabit me? Ne putares te aliquid praestare Deo, offerendo illi sacrificium laudis, Et ibi est via, inquit, ubi ostendam illi salutare meum (Psal. XLIX, 23). Vides quia tibi proderit laudare Deum, non Deo. Laudas Deum? Ambulas viam. Reprehendis Deum? Perdidisti viam.

5. Et inimisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro. Forte quaerit aliquis, quae persona loquatur in hoc psalmo. Breviter dixerim, Christus est. Sed sicut nostis, fratres, et saepe dicendum est, Christus aliquando loquitur ex se, id est ex capite nostro: est enim ipse Salvator corporis, caput nostrum, Filius Dei natus ex virgine, passus pro nobis, resurgens ad nos justificandos, sedens ad dexteram Dei ad interpellandum pro nobis, retributurus omnia in judicio bona bonis, mala malis. Caput nostrum ille, caput dignatus est corporis fieri, carnem assumendo a nobis, in qua moreretur pro nobis: quam etiam resuscitavit propter nos, ut in illa carne resurrectionis nobis praeberet exemplum, ut sperare disceremus quod desperabamus, et haberemus jam pedes in petra, ambularemus in Christo. Loquitur ergo aliquando ex capite nostro, loquitur aliquando et ex nobis, id est ex membris suis: quia etiam quando dixit, Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35), ex membris suis loquebatur, non ex se. Et quando dixit, Saule. Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? caput pro membris clamabat: et tamen non dixit, Quid persequeris membra mea? sed, quid me persequeris? Si in nobis ipse patitur, et nos in illo coronabimur. Haec est charitas Christi. Quid huic comparari potest? Hujus rei hymnum immisit in os nostrum, et dicit hoc ex membris suis.

6. Videbunt justi, et timebunt, et sperabunt in Dominum. Videbunt justi. Qui justi? Fideles: quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4, et Rom. I, 17). Etenim in Ecclesia iste ordo est: alii praecedunt, alii sequuntur: et qui praecedunt, exemplo se praebent sequentibus; et qui sequuntur, imitantur praecedentes. Sed et illi qui se exemplo praebent sequentibus, numquid neminem sequuntur? Si neminem sequuntur, errabunt. Sequuntur ergo et illi aliquem, ipsum Christum. Meliores quique in Ecclesia, quibus non remansit jam homo quem imitentur, quia omnes proficiendo superaverunt, ipse Christus eis remanet, quem usque in finem sequantur. Et cernitis ordinatos gradus per Paulum apostolum dicentem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Ergo qui jam directos gressus habent in petra, forma sint fidelibus: Sed forma, inquit, esto fidelibus (I Tim. IV, 12). Ipsi fideles sunt justi, qui attendentes eos qui se in bono praecedunt, imitando sequuntur. Quomodo sequuntur? Videbunt justi, et timebunt. Videbunt, et timebunt [PL36.437] sequi vias malas, cum vident quosque meliores jam elegisse vias bonas; et dicunt in animo suo, quemadmodum solent dicere viatores, attendentes alios cum praesumptione ambulantes in via, ipsi adhuc incerti viae, et quasi fluctuantes qua eant, dicunt sibi: Non frustra illi hac eunt, quando illo eunt quo nos ire volumus; et quare cum magna fiducia hac eunt, nisi quia illac ire perniciosum est? Videbunt ergo justi, et timebunt. Angustam viam vident hac, latam viam vident illac: hac vident paucos, illac multos (Matth. VII, 13, 14). Sed si justus es, noli numerare, sed appende; stateram affer aequam, non dolosam, quia justus appellatus es: Videbunt justi, et timebunt, dictum est de te. Noli ergo numerare turbas hominum incedentes latas vias, implentes crastinum circum, civitatis Natalem clamando celebrantes, civitatem ipsam male vivendo turpantes. Noli ergo illos attendere; multi sunt, et quis numerat? Pauci autem per viam angustam. Profer, inquam, stateram, appende: vide contra pauca grana quantam paleam leves. Hoc agant fideles justi qui sequuntur. Quid illi qui praecedunt? Non superbiant, non se exaltent, non decipiant sequentes. Quomodo possunt decipere sequentes? Promittendo illis in se salutem. Quid ergo debent illi qui sequuntur? Videbunt justi, et timebunt, et sperabunt in Dominum: non in eos a quibus praeceduntur: sed attendendo praecedentes se, sequuntur quidem et imitantur, sed quia cogitant a quo acceperint illi ut praecedant, et in eum sperant. Quamvis ergo istos imitentur, spem suam tamen in illo ponunt, a quo et isti acceperunt unde tales sunt. Videbunt justi, et timebunt, et sperabunt in Dominum: quemadmodum in alio psalmo, Levavi oculos meos in montes, intelligimus montes, claros quosque et magnos Ecclesiae spirituales viros, magnos soliditate, non tumore. Per ipsos nobis Scriptura omnis dispensata est; Prophetae sunt, Evangelistae sunt, doctores boni sunt: illuc levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Et ne humanum putares auxilium, sequitur, et dicit: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2). Videbunt justi, et timebunt, et sperabunt in Dominum.

7. [vers. 5.] Eia qui volunt sperare in Dominum, qui vident et timent, timeant ambulare vias malas, vias latas; eligant viam angustam, ubi jam supra petram quorumdam directi sunt gressus: quid facere debeant, audiant modo. Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Ecce qua volebas ire, ecce turba viae latae: non frustra ipsa ducit ad amphitheatrum, non frustra ipsa ducit ad mortem. Via lata mortifera est: latitudo ejus delectat ad tempus, finis ejus angustus in aeternum. Sed turbae strepunt, turbae festinant, turbae collaetantur, turbae concurrunt. Noli imitari, noli averti; vanitates sunt, et insaniae mendaces. Sit Dominus Deus tuus spes tua: non aliud aliquid a Domino Deo [PL36.438] tuo speres, sed ipse Dominus tuus sit spes tua. Namque multi de Deo sperant pecuniam, multi de Deo sperant honores caducos et perituros, aliud quodlibet a Deo praeter ipsum Deum: sed tu ipsum Deum tuum pete: imo vero contemptis aliis, perge ad illum; obliviscens alia, memento illius; relinquens retro alia, extendere in illum. Ipse certe aversum correxit, ipse ducit rectum, ipse perducit: ergo sit ipse spes tua, qui ducit et perducit. Quo ducit et quo perducit terrena avaritia? Fundos quaerebas, terram possidere cupiebas, vicinos excludebas; illis exclusis, aliis vicinis inhiabas; et tamdiu tendebas avaritiam, donec ad littora pervenires: perveniens ad littora, insulas concupiscis; possessa terra, coelum forte vis prendere. Relinque omnes amores: pulchrior est ille qui fecit coelum et terram.

8. Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Unde enim insaniae mendaces? Insania mendax, sanitas verax. Quae vides bona putas, falleris: sanus non es, nimia febre phreneticus factus es; verum non est quod amas. Laudas aurigam, clamas aurigae, insanis in aurigam. Vanitas est, insania mendax est. Non est, ait: nihil melius, nihil delectabilius. Quid facio febrienti? Si est in vobis misericordia, orate pro talibus. Quia et ipse medicus plerumque in desperatione convertitur ad eos qui circumstant lacrymantes in domo, qui pendent ex ore ejus audire sententiam de aegroto et periclitante: stat anceps medicus, non videt bonum quod promittat, timet malum pronuntiare, ne terreat; modestam plane iste concipit sententiam: Bonus Deus omnia potest, orate pro illo. Quem itaque comprehendam istorum insanorum? Quis me audiat? quis eorum nos non miseros dicat? Quia cum eis non insanimus, amisisse nos putant magnas et varias voluptates, in quibus ipsi insaniunt: nec vident quia mendaces sunt. Quando illi ovum do vel invito, vel calicem salutarem porrigo saucio; et quomodo reficiam, quando invenio? Ne inedia deficiat, et ad sanitatem non perveniat, hortor ut reficiat: pugnos parat, saevire vult in medicum. Et si percusserit, diligatur; et si injuriam fecerit, non relinquatur: rediturus est ad mentem, gratias acturus. Quam multi hic cognoscunt se, vident se invicem, et loquuntur de se in Ecclesia Dei; in Ecclesiae sanctae gremio attendunt studia sua jam bona circa verbum [PL36.439] Dei, circa officia et obsequia charitatis, ad frequentandum gregem Christi non recedere de Ecclesia, vident et loquuntur ad invicem de invicem. Quis est iste circissarius? Quis est iste amator et laudator illius venatoris, illius histrionis? De alio loquitur, et ille de ipso. Certe ista sunt, certe gaudemus de talibus. Si gaudemus de talibus, non desperemus de talibus. Oremus pro ipsis, fratres carissimi: inde crescit numerus sanctorum, de numero qui erat impiorum. Et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Ille vicit, talem equum junxit, pronuntiat, quasi divinus vult esse: affectat divinitatem amittendo fontem divinitatis: et saepe pronuntiat, et saepe fallitur. Quare hoc? Quia insaniae mendaces sunt. Quare autem aliquando proveniunt quae dicunt? Ut abducant insanos, ut amando ibi speciem veritatis, incurrant laqueum falsitatis: retro sint, relinquantur, amputentur. Si membra nostra erant, mortificentur: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram (Coloss. III, 5). Sit spes nostra Deus noster. Qui fecit omnia, melior est omnibus; qui pulchra fecit, pulchrior est omnibus; qui fortia, fortior est; qui magna, major est: quidquid amaveris, ille tibi erit. Disce amare in creatura creatorem, et in factura factorem; ne teneat te quod ab illo factum est, et amittas eum a quo et ipse factus es. Ergo, Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias mendaces.

9. [vers. 6-9.] Forte nobis dicturus est, qui versu isto percussus corrigi voluerit, et quem occupaverit timor ille justitiae fidei, et volens coeperit ambulare angustam viam; dicturus est nobis: Ambulare non durabo, si nihil spectabo. Quid ergo facimus, fratres? Dimissuri eum sumus sine spectaculo? Morietur, non subsistet, non nos sequetur. Quid ergo facimus? Demus pro spectaculis spectacula. Et quae spectacula daturi sumus christiano homini, quem volumus ab illis spectaculis revocare? Gratias ago Domino Deo nostro: sequenti versu Psalmi ostendit nobis, quae spectatoribus spectare volentibus spectacula praebere et ostendere debeamus. Ecce aversus fuerit a circo, a theatro, ab amphitheatro, quaerat quod spectet, prorsus quaerat; non eum relinquimus sine spectaculo. Quid pro illis dabimus? Audi quid sequitur: Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua. Miracula hominum intuebatur, intendat mirabilia Dei. Multa fecit Dominus mirabilia sua; haec respiciat. Quare illi viluerunt? Aurigam laudat regentem quatuor equos, et sine labe atque offensione currentes: forte talia miracula spiritualia non fecit Dominus? Regat luxuriam, regat ignaviam, regat injustitiam, regat imprudentiam, motus istos qui nimium lapsi haec vitia faciunt, regat et subdat sibi, et teneat habenas, et non rapiatur; ducat quo vult, non trahatur quo non vult. Aurigam laudabat, auriga laudabitur: clamabat ut auriga veste cooperiretur, immortalitate [PL36.440] vestietur. Haec munera, haec spectacula edit Deus. Clamat de coelo: Specto vos; luctamini, adjuvabo; vincite, coronabo. Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Nunc specta histrionem. Didicit enim homo magno studio in fune ambulare, et pendens te suspendit. Illum attende editorem majorum spectaculorum. Didicit iste in fune ambulare, numquid fecit in mari ambulare? Obliviscere theatrum tuum, attende Petrum nostrum, non funambulum, sed, ut ita dicam, mariambulum. Ambula et tu non in illis aquis, ubi Petrus aliquid significans ambulavit, sed in aliis; quia hoc saeculum mare est. Habet amaritudinem noxiam, habet fluctus tribulationum, tempestates tentationum; habet homines velut pisces de suo malo gaudentes, et tanquam se invicem devorantes; hic ambula, hoc calca. Spectare vis, esto spectaculum. Ne deficias, vide praecedentem et dicentem: Spectaculum facti sumus huic mundo, et Angelis, et hominibus (I Cor. IV, 9). Calca mare, ne mergaris in mari. Non ibis, non calcabis, nisi ille jusserit qui prior in mari ambulavit. Sic enim ait Petrus: Si tu es, jube me venire ad te super aquas. Et quia ipse erat, audivit petentem, tribuit desideranti, vocavit ambulantem, erexit mergentem (Matth. XIV, 28-31). Haec mirabilia fecit Dominus, ipsa intuere; oculus spectantis fides sit. Et fac tu talia; quia etsi venti turbaverint, etsi fluctus infremuerint, et te humana fragilitas ad aliquam dubitationem tuae salutis adduxerit, habes clamare; dicis, Domine, pereo. Non sinit ille perire, qui jussit te ambulare. Quia enim jam in petra ambulas, nec in mare times: si sine petra fueris, in mare mergeris, quia in tali petra ambulandum est, quae in mari non mersa est.

10. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Est numerus, sunt super numerum. Numerus certus est, pertinens ad illam coelestem Jerusalem. Novit enim Dominus, qui sunt ejus (II Tim. II, 19), christianos timentes, christianos fideles, christianos praecepta servantes, Dei vias ambulantes, a peccatis abstinentes, si ceciderint confitentes: ipsi ad numerum pertinent. Sed numquid soli sunt? Sunt et super numerum. Nam etsi modo pauci sunt, pauci in comparatione multitudinis majorum frequentiarum: quantis turbis implentur ecclesiae, stipantur parietes, pressuris se urgent, prope se suffocant multitudine. Rursus ab eis ipsis, si munus est, curritur ad amphitheatrum: isti super numerum sunt. Sed ideo ista dicimus, ut in numero sint: quia non adsunt, non audiunt a nobis; sed cum exieritis, audiant a vobis. Annuntiavi, inquit, et locutus sum. Christus dicit: annuntiavit ipse ex capite nostro, ipse annuntiavit ex membris suis, ipse misit annuntiatores, ipse misit Apostolos: in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba [PL36.441] eorum (Psal. XVIII, 5). Quanti fideles agglomerantur, quantae turbae concurrunt, multi vere conversi, multi falso conversi; et pauciores sunt vere conversi, plures falso conversi; quia multiplicati sunt super numerum.

11. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Sacrificium et oblationem noluisti. Haec miracula Dei sunt, hae cogitationes Dei sunt, quibus nemo est similis: ut spectator ille abducatur a curiositate, et quaerat ista nobiscum meliora, fructuosiora, de quibus inventis gaudebit; et sic gaudebit, ut non timeat ne vincatur quem amat: amat enim aurigam, quo victo insultationes ferat. Quando vincit auriga, ipse vestitur. Numquid pauper qui illi clamat? Victor ipse vestitur, pro victo illi insultatur. Quare pro illo percipis reprehensionem, cum quo non dividis vestem? Hac aliud in spectaculis nostris. Omnes quidem currunt, Paulus apostolus dixit, in illo stadio, in illo spectaculo, unus tamen accipit bravium: caeteri victi discedunt (I Cor. IX, 24). Et perseveraverunt in currendo: sed cum acceperit unus, remanent caeteri qui similiter laboraverunt. Hac non est sic. Quotquot currunt, perseveranter currant, omnes accipiunt: et qui prior venerit, exspectat ut cum posteriore coronetur. Agonem quippe istum non cupiditas, sed charitas facit: omnes currentes amant se, et ipse amor cursus est.

12. Sacrificium et oblationem noluisti, ait psalmus Deo. Antiqui enim, quando adhuc sacrificium verum quod fideles norunt, in figuris praenuntiabatur, celebrabant figuras futurae rei: multi scientes, sed plures ignorantes. Nam Prophetae et sancti Patriarchae noverant quod celebrabant: caetera autem multitudo iniqua, carnalis sic erat, ut fieret de illa quod significaret posteriora ventura: et venit sublato illo sacrificio primo, sublatis holocaustis arietum, hircorum, vitulorum, caeterarumque victimarum; noluit illa Deus. Quare illa noluit? quare primo voluit? Quia illa omnia quasi verba erant promittentis; et verba promissiva, cum venerit quod promittunt, non jam enuntiantur. Tamdiu quisque promissor est, donec det: cum dederit, mutat verba. Non dicit adhuc, Dabo, quod se daturum dicebat; sed dicit, Dedi: mutavit verbum. Quare illi primo placuit hoc verbum, et quare illud mutavit? Quia temporis sui verbum fuit, et pro tempore suo placuit. Quando promittebatur, tunc dicebatur: cum autem datum est quod promissum est, ablata sunt verba promissiva, data sunt completiva. Sacrificia ergo illa, tanquam verba promissiva, ablata sunt. Quid est quod datum est completivum? Corpus quod nostis, quod non omnes nostis; quod utinam qui nostis, omnes non ad judicium noveritis. Videte quando dictum est; Christus enim ille est Dominus noster, modo loquens ex membris suis, modo loquens ex persona sua. Sacrificium, [PL36.442] inquit, et oblationem noluisti. Quid ergo? Nos jam hoc tempore sine sacrificio dimissi sumus? Absit. Corpus autem perfecisti mihi. Ideo illa noluisti ut hoc perficeres: illa voluisti antequam hoc perficeres. Perfectio promissorum abstulit verba promittentia. Nam si adhuc sunt promittentia, nondum impletum est quod promissum est. Hoc promittebatur quibusdam signis: ablata sunt signa promittentia, quia exhibita est veritas promissa. In hoc corpore sumus, hujus corporis participes sumus, quod accipimus novimus: et qui non nostis noveritis, et cum didiceritis, utinam non ad judicium accipiatis. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. X, I 29). Perfectum est nobis corpus, perficiamur in corpore.

13. Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi. Holocausta etiam pro delicto non petisti: tunc dixi, Ecce venio. Numquid exponendum est, Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi? Holocausta etiam pro delicto non petisti: quae petebat antea. Tunc dixi, Ecce venio. Tempus est ut veniant quae promittebantur, quia auferuntur ea per quae promittebantur. Et vere, fratres mei, attendite illa ablata, haec impleta. Det mihi modo gens judaica sacerdotem. Ubi sunt sacrificia illorum? Certe perierunt, certe ablata sunt nunc. Numquid tunc reprobaremus ea? Reprobamus modo: quia si modo velis facere, intemporale est, non est opportunum, non congruit. Adhuc promittis, jam accepi. Remansit illis quiddam quod celebrent, ne omnino sine signo remanerent. Cain enim major frater, qui occidit minorem fratrem, accepit signum, ne quis eum occideret, sicut scriptum est in Genesi: Posuit Deus Cain signum, ut nemo eum occideret. Proinde et ipsa gens judaea manet. Omnes gentes subditae juri romano, in jus romanum confluxerunt, superstitiones communicaverunt; postea inde coeperunt per gratiam Domini nostri Jesu Christi separari: illa vero sic mansit cum signo suo, cum signo circumcisionis, cum signo azymorum sic mansit: non est occisus Cain, non est occisus, habet signum suum. Maledictus est a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris ejus de manu ejus. Ille enim fudit sanguinem, non excepit: ille fudit, alia terra excepit: et ab ea terra quae os aperuit et excepit, ille maledictus est: et ipsa terra quae ore excepit sanguinem, Ecclesia est. Ab hac ergo ille maledictus est. Et ille sanguis clamat de terra ad me. De hac enim terra dixit Dominus, Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 15, 10). Clamat, inquit, ad me de terra. Clamat ad Dominum: sed surdus est qui sanguinem fudit, quia non bibit. Illi ergo ita sunt, tanquam Cain cum signo. Sacrificia vero quae ibi fiebant, ablata sunt; et quod eis remansit ad signum Cain, jam perfectum [PL36.443] est, et nesciunt. Agnum occidunt, azyma comedunt: Pascha nostrum immolatus est Christus. Ecce agnosco agnum occisum, quia immolatus est Christus. Quid de azymis? Itaque, inquit, diem festum celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et malignitatis: ostendit quid sit vetus, vetus farina est, acuit: sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 7, 8). In umbra remanserunt, solem gloriae ferre non possunt: jam nos in luce sumus, tenemus corpus Christi, tenemus sanguinem Christi. Si habemus novam vitam, cantemus canticum novum, hymnum Deo nostro. Holocausta pro delicto non petisti: tunc dixi, Ecce venio.

14. In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam: Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Ecce ad membra respexit, ecce et ipse fecit voluntatem Patris. Sed in quo capite libri scriptum est de illo? Fortasse in capite libri hujus Psalmorum. Quid enim longe petamus, aut alios libros inquiramus? Ecce in capite libri hujus Psalmorum, scriptum est, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiarum non sedit, sed in lege Domini voluntas ejus fuit: hoc est, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei: hoc est, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 1, 2).

15. [vers. 10.] Bene nuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna. Alloquitur membra sua, hortatur quod fecit, ut faciant. Annuntiavit, annuntiemus; passus est, compatiamur; glorificatus est, conglorificabimur. Annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna. Quam magna? Toto orbe terrarum. Quam magna? In omnibus gentibus. Quare in omnibus gentibus? Quia semen est Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes (Gen. XII, 3, et XXII, 18). Quare in omnibus gentibus? Quia in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5). In Ecclesia magna. Ecce labia mea non prohibebo, Domine tu cognovisti. Labia mea loquuntur, non ea prohibebo loqui. Sonant quidem labia mea ad aures hominum, sed tu cognovisti cor meum. Labia mea non prohibebo, Domine tu cognovisti. Aliud audit homo, aliud agnoscit Deus. Ne in labiis solis esset annuntiatio, et diceretur de nobis. Quae dicunt vobis, facite, quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3): aut ipsi populo, laudanti Deum ore, non corde, diceretur, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13): sona labiis, propinqua corde. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Qualis ille latro inventus est, pendens in cruce cum Domino, agnoscens in cruce Dominum. Alii non cognoverunt miracula facientem, agnovit ille in ligno pendentem. Erat ille confixus omnibus membris; manus clavis inhaerebant, pedes transfixi erant, totum corpus adjungebatur ligno; corpus illud non vacabat caeteris membris, lingua vacabat et cor: corde credidit, ore confessus est. Memento mei, inquit, Domine, [PL36.444] cum veneris in regnum tuum. Salutem suam longe futuram sperabat, et post longum tempus accipere contentus erat: in longum sperabat, dies non est dilatus. Ille dixit, Memento mei, cum veneris in regnum tuum: ille respondit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Hodie, inquit, mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42, 43). Paradisus habet ligna felicia: hodie mecum in ligno crucis, hodie mecum in ligno salutis.

16. Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti: ne credat corde, et prae timore labia prohibeat annuntiare quod credidit. Sunt enim christiani, habent fidem in corde, et inter paganos amaros, misere urbanos, sordidos, infideles, ineptos, insultatores, si exagitari coeperint, quia christiani sunt; habent in corde fidem, et timent confiteri per labia, prohibent labia sua sonare quod norunt, sonare quod intus habent. Sed reprehendit hos Dominus, Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundar de illo coram Patre meo (Marc. VIII, 38), id est, non eum cognoscam: quia erubuit me confiteri coram hominibus, non eum confitebor coram Patre meo. Dicant ergo labia quod habet cor: hoc contra timorem. Habeat cor quod dicunt labia: hoc contra simulationem. Aliquando enim timor est, et non audes dicere quod nosti, quod credis: aliquando simulatio est, dicis, et non habes in corde. Consentiant labia tua cordi tuo. Quaerens pacem a Deo, tibi ipse esto pacatus: non sit inter os tuum et cor tuum mala rixa. Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti. Quomodo ille? quid cognovit Dominus? Intus in corde, ubi non videt homo. Ideo et ille, Credidi, inquit. Ecce cor habet, jam habet quod videat Deus: non prohibeat labia sua. Non prohibet. Quid enim dicit? Propter quod locutus sum. Et quia locutus est quod credidit, quaerens quid retribuat Domino pro omnibus quae retribuit ei, adjungit: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Non exhorruit Dominum dicentem: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22)? Confitetur enim per labia quod habebat in corde, pervenit ad passionem. Et quia pervenit ad passionem, hostis quid nocuit? Nempe pretiosa in conspectu Domini mors justorum ejus (Psal. CXV, 10-15). Mortes in quas Pagani saevierunt, in illis hodie reficimur. Natalem martyrum celebramus, exempla martyrum nobis proponimus, attendimus fidem, quomodo inventi, quomodo attracti, quomodo steterunt ante judices. In Ecclesia catholica nihil habentes simulationis, compaginati junctura unitatis, confessi [PL36.445] sunt Christum: caput quod praecesserat, sicut membra, sequi concupierunt. Sed qui concupierunt? In tormentis patientes, in confessione fideles, in sermone veraces. Jaculabantur enim in ora interrogantium se sagittas Dei, et vulnerabant ad iram; multos vulneraverunt et ad salutem. Haec omnia proponimus nobis, et intuemur illa, et optamus imitari. Haec sunt spectacula christiana, haec videt desuper Deus, ad haec hortatur, ad haec adjuvat; his certaminibus praemia proponit et donat. Ecce labia mea non prohibebo. Vide ne timeas, et prohibeas labia tua. Domine, tu cognovisti: quia est et in corde quod sonat et in labiis.

17. [vers. 11.] Justitiam meam non abscondi in corde meo. Quid est, justitiam meam? Fidem meam: quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4, et Rom. I, 17). Ut puta, interrogat sub poena persecutor, quod eis licuit aliquando, Quid es? paganus, an christianus? Christianus. Ipsa est justitia ejus: credidit, ex fide vivit. Non abscondit in corde suo justitiam suam. Non dixit apud se: Credo quidem in Christum, sed huic persecutori meo saevienti et minanti non dicam quod credidi: novit Deus meus intus in corde meo quia credo, ipse scit quia illi non renuntio. Ecce hoc dicis te intus habere in corde: in labiis quid? Non sum christianus? Contra cor tuum testimonium dicunt labia tua. Justitiam meam non abscondi in corde meo.

18. Veritatem tuam et salutare tuum dixi. Christum tuum dixi, hoc est, Veritatem tuam et salutare tuum dixi. Unde veritas Christus? Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Unde salutare ipsius Christus? Simeon agnovit infantem in manibus matris in templo, et dixit: Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 30). Agnovit infantem senex, factus in puero puer, innovatus fide. Acceperat enim responsum, et hoc dixit: dixerat ei Dominus, quia non exiturus erat de hac vita, priusquam videret salutare Dei. Hoc salutare Dei bonum est ut ostendatur hominibus: sed clament, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV, 8). Salutare autem Dei in omnibus gentibus: quia cum dixisset quodam loco, Deus misereatur nobis, et benedicat nos, illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam, adjecit: In omnibus gentibus salutare tuum. Primo dixit, Ut cognoscamus in terra viam tuam, et secutus est: In omnibus gentibus salutare tuum (Psal. LXVI, 2, 3). Quasi diceretur ei, Quae est via quam cupis agnoscere? Homines ad viam veniunt, numquid via venit ad homines? Via nostra venit ad homines, invenit errantes, vocavit ad se extra ambulantes. In me, inquit, ambulate, et non errabitis: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Ne diceres, Ubi est via Dei? ad quam regionem ibo? quem montem ascendam? quos campos inquiram? Viam Dei inquiris? Salutare Dei est via Dei, et ubique haec est: quia in omnibus gentibus salutare [PL36.446] tuum. Veritatem tuam et salutare tuum dixi.

19. Non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam a congregatione multa. Ibi simus, in hoc corpore numeremur et nos, non celemus misericordiam Domini et veritatem Domini. Vis audire misericordiam Domini? Recede a peccatis, donabit peccata. Vis audire veritatem Domini? Tene justitiam, coronabitur justitia. Modo enim misericordia tibi praedicatur, postea veritas exhibebitur. Non enim sic est Deus misericors, ut injustus sit; nec sic justus, ut misericors non sit. Parvane misericordia tibi est? Non imputabit priora omnia: male vixisti usque in hodiernum diem, adhuc vivis, bene vive hodie, hanc misericordiam non celabis. Si haec est misericordia: quae veritas? Congregabuntur ante eum omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit oves ab hoedis; oves ponet ad dexteram, hoedos ad sinistram. Ovibus quid? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est. Hoedis quid? Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 32, 34, 41). Ibi poenitentiae locus non est. Quia misericordiam Dei contempsisti, veritatem senties: si autem non contempsisti misericordiam, veritate gaudebis.

20. [vers. 12-14.] Tu autem, Domine, ne elonginquaveris misericordias tuas a me. Respexit ad membra saucia. Quia misericordiam tuam et veritatem tuam non celavi a congregatione multa, ab Ecclesia unitatis orbis terrarum: attende membra saucia, attende delictores et peccatores, et noli removere misericordias tuas. Misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Non auderem converti, nisi securus de remissione: non durarem perseverare, nisi securus de promissione. Misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Attendo quia bonus es, attendo quia justus es: amo bonum, timeo justum. Amor et timor perducunt me: quia, misericordia et veritas tua semper susceperunt me. Quare ipsa suscipiunt, et ab eis oculus avertendus non est? Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus. Quis numerat peccata? quis numerat iniquitates alienas et proprias? Sub quo cumulo gemebat qui dicebat: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13, 14). Parva erant nostra, imponuntur aliena: timeo mihi, timeo bono fratri, tolero malum fratrem; et sub isto cumulo quid erimus, si cesset misericordia Dei? Tu autem, Domine, ne elonginquaveris: prope esto. Cui prope est Dominus? His qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19). Longe a superbis, prope ad humiles. Excelsus est enim Dominus, et humilia respicit. Sed non se putent latere qui superbi sunt: excelsa enim a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Cognoscebat a longe jactantem se Pharisaeum, subveniebat de proximo confitenti Publicano (Luc. XVIII, 11). Jactabat ille merita sua, et tegebat vulnera sua: non jactabat ille merita, sed offerebat vulnera. Ad medicum venerat, sciebat se languidum, [PL36.447] sciebat se sanandum: oculos ad coelum levare non audebat, pectus percutiebat: sibi non parcebat, ut ille parceret; se agnoscebat, ut ille ignosceret; se puniebat, ut ille liberaret. Tales hic voces sunt; audiamus eas pie, et amemus pie: corde, lingua, omnibus medullis nostris haec dicamus. Nemo se justum putet: vivit qui loquitur; vivit, et utinam vivat! Adhuc hic vivit, adhuc cum morte vivit: et si spiritus vita est propter justitiam, corpus tamen mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10). Et corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Pertinet ergo ad te clamare, pertinet gemere, pertinet confiteri, non te exaltare, non te jactare, non te tuis meritis gloriari: quia et si habes aliquid gaudendum, quid est quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus.

21. Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Est aliquid quod videamus: quid premit ut non videamus? Nonne iniquitas? Oculum tuum, ne istam lucem videre posses, premebat fortassis humor irruens, premebat fortasse fumus, pulvis, aliquid injectum; et levare oculum saucium non poteras ad istam lucem: quid ergo, cor saucium levabis ad Deum? Nonne prius sanandum est ut videas? Nonne superbus inveniris, cum dicis: Primo videam, et sic credam? Quis dicit? Quis enim visurus dicit: Videam, et sic credam? Lucem ostensurus sum, imo vero ipsa se lux ostendere vult. Cui? Caeco non potest, non videt. Unde non videt? Gravato oculo multis peccatis. Quid enim ait? Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Removeantur ergo iniquitates, dimittantur peccata, levetur pondus ab oculo, sanetur quod saucium est, adhibeatur mordax praeceptum quasi collyrium. Prius effice quod tibi praecipitur: sana cor, munda cor, dilige inimicum tuum (Matth. V, 44, et Luc. VI, 27, 35). Et quis diligit inimicum suum? Hoc jubet medicus; amarum est, sed salubre. Quid tibi faciam, inquit? Ita vexatus es, ut inde saneris. Et plus dicit: Sanato non erit onerosum, voluptuose diliges inimicum sanatus; conare tu ut saneris. In tribulationibus, in angustiis, in tentationibus fortis esto, perdura: medici manus est, non latronis. Ecce, inquit, praeceptis acceptis, et fide retenta, prius sicut jubes sanabo cor, ut dicis: sanato corde et mundato corde quid videbo? Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Hoc modo, inquit, non possum. Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem.

22. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei. Capillos capitis ad numeri multitudinem revocat. Quis numerat capillos capitis sui? Multo minus peccata, quae excedunt numerum capillorum. Minuta videntur, sed multa sunt. Praecavisti magna; jam non facis adulterium, jam non facis homicidium, non rapis res alienas, non blasphemas, non dicis falsum testimonium: moles istae sunt peccatorum. Magna [PL36.448] praecavisti, de minutis quid agis? An non times minuta? Projecisti molem, vide ne arena obruaris. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei.

23. [vers. 14.] Et cor meum dereliquit me. Quid mirum est, si cor tuum desertum est a Deo tuo, quando seipsum deseruit? Quid est, Cor meum dereliquit me? Non est idoneum cor meum ad cognoscendum se. Hoc dixit, Cor meum dereliquit me: Corde meo Dominum volo videre, et non possum, prae multitudine peccatorum meorum: parum est, nec cor meum se comprehendit. Nemo enim se comprehendit, nemo de se praesumat. Numquid comprehendit corde suo cor suum Petrus, qui dixit, Tecum usque ad mortem ero (Matth. XXVI, 35)? In corde erat praesumptio falsa, in corde latebat timor verus: et non erat idoneum cor ad comprehendendum cor. Cor aegrotum latebat, sed medico patebat. Quod de illo pronuntiatum est, hoc impletum est. Noverat in illo Deus quod in se ipse non noverat; quia cor ejus dereliquerat eum, cor ejus latebat cor ejus. Et cor meum dereliquit me. Quid ergo? quid clamamus? quid dicimus? Placeat tibi, Domine, eruere me: tanquam diceret, Si vis, potes me mundare (Id. VIII, 2). Placeat tibi eruere me, Domine, in adjuvandum mihi respice. Membra poenitentia, membra in doloribus posita, membra sub ferramentis medici clamantia, sed sperantia. Domine, in adjuvandum mihi respice.

24. [vers. 15-17.] Confundantur, et revereantur simul, qui quaerunt animam meam ut auferant eam. Quodam enim loco accusat, et dicit, Aspiciebam in dexteram, et videbam, et non erat qui requireret animam meam. (Psal. CXLI, 5); id est, non erat qui me imitaretur. Christus in passione loquitur: Et attendebam in dexteram, id est, non ad impios Judaeos, sed ad ipsam dexteram, ad ipsos Apostolos; et non erat qui requireret animam meam. Usque adeo non erat qui requireret animam meam, ut qui praesumpserat negaret animam meam (Matth. XXVI, 70). Sed quia duobus modis quaeritur homo, aut quo fruaris, aut quem persequaris: ideo hic alios dicit, quos vult confundi et revereri qui quaerunt animam suam. Sed ne sic intelligeres, quomodo cum queritur de nonnullis non quaerentibus animam suam; ut auferant eam, inquit, id est, ad mortem quaerunt animam meam: adjecit, Confundantur et revereantur. Et vere multi quaesierunt animam ipsius, et confusi et reveriti sunt; quaesierunt animam ipsius, et sicut illis visum est, abstulerunt animam ipsius: sed ille potestatem habuit ponendi animam suam, et potestatem habuit recipiendi animam suam (Joan. X, 18). Ergo illi gavisi sunt cum posuit, confusi sunt cum recepit. Confundantur, [PL36.449] et revereantur simul, qui quaerunt animam meam ut auferant eam.

25. Convertantur retrorsum, et revereantur, qui volunt mihi mala. Convertantur retrorsum: nec hoc in malum accipiamus. Bene illis optat; et vox illius est qui dixit de cruce: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quare illis ergo dicit, ut retrorsum redeant? Quia qui ante superbi erant ut caderent retro, humiles facti sunt ut resurgant. Quando enim ante sunt, praecedere volunt Dominum, meliores volunt esse quam Dominus: si autem retro sunt, ipsum agnoscunt meliorem, ipsum priorem, se posteriores, ut ille praecedat, illi sequantur. Proinde Petrum male sibi dantem consilium sic redarguit. Passurus enim Dominus erat pro salute nostra, et de ipsa passione quae futura erant praedicabat: et ait Petrus, Absit Domine; propitius tibi esto, non fiet hoc. Praecedere volebat Dominum, et consilium dare magistro. Dominus autem ut non eum faceret praecedentem, sed sequentem, Redi, inquit, retro satanas (Matth. XVI, 22, 23). Ideo, inquit, satanas, quia vis antecedere eum quem debes sequi: si autem retro fueris, et secutus fueris, jam non satanas. Quid ergo? Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Ibid., 18).

26. Convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala. Malevoli sunt, qui etiam cum benedicunt, quantum in corde eorum est maledicunt. Dicis alicui, Esto christianus: Sis christianus, sed tu. Bonam rem dixit, sed non illi imputatur quod dixit, sed quo animo dixit: quomodo imputatum est et Judaeis, quando ille ex caeco nato factus est videns: cum eum premerent insultationibus et urgerent, ait illis, Numquid et vos discipuli ejus vultis esse? Et illi maledixerunt ei. Hoc ait evangelista: Maledixerunt ei dicentes, Tu sis discipulus ejus (Joan. IX, 27, 28). Illis maledicentibus, Dominus benedixit: fecit quod illi dixerunt, retribuit autem illis quod maledixerunt. Convertantur retrorsum, et revercantur, qui volunt mihi mala. Sunt autem alii non boni qui bona volunt, et ipsi cavendi. Quomodo enim illi maledicunt, et dicunt bona nostra, sed malo animo; sic multi mala nostra bono animo. Hoc dico, Qui dixerit tibi, Tu sis christianus, bonum tuum dicit malo animo: qui autem dixerit tibi ita, Te melior nemo; si in factis malis, quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur (Psal. X, 3); mala tua dicit laudans. Quomodo ille bona tua dicebat maledicens, sic iste mala tua benedicens: sed utrumque genus hostis fuge, utrumque cave. Ille saevit, iste blanditur; uterque malus: ille iracundus est, et iste in laude subdolus; ille reprehensor est, iste laudator: sed et ille in reprehensione inimicus est, et ille in laude subdolus. Cave utrumque, contra utrumque [PL36.450] ora. Qui enim oravit, Convertantur retrorsum, et confundantur qui volunt mihi mala, respexit ad aliud genus dolose malevolum, et falso benedicum: Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi, Euge, euge. Laudant falso: Magnus vir, bonus vir, litteratus, doctus, sed quare christianus? Ea tua laudant, quae nolles laudari: illud reprehendunt unde gaudes. Sed si forte dicis: Quid in me laudas, o homo, quia vir bonus, quia vir justus sum? Si hoc putas, Christus me hoc fecit, ipsum lauda. At ille: Absit; noli tibi injuriam facere, tu te ipse talem fecisti. Confundantur, qui dicunt mihi, Euge, euge. Et quid sequitur? Exsultent et jucundentur omnes qui te quaerunt, Domine. Non quaerunt me, sed quaerunt te: non mihi, Euge, euge dicunt; sed in te me gloriari vident, si quid habeo gloriae. Qui enim gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Exsultent et jucundentur omnes qui te quaerunt, Domine, et dicant semper: Magnificetur Dominus. Quia etsi ex peccatore fit justus, da gloriam illi qui justificat impium (Rom. IV, 5). Sive ergo peccator sit, laudetur qui ad indulgentiam vocat: sive quis jam ambulet in via justitiae, laudetur qui ad coronam vocat. Semper magnificetur Dominus, ab his qui diligunt salutare tuum.

27. [vers. 18.] Ego autem: cui quaerebant mala. Ego autem: cujus animam quaerebant, ut auferrent eam. Sed converte te ad aliud genus hominum. Ego autem, cui dicebant; Euge, cuge, egenus et pauper sum. Non est quod in me meum laudetur. Discindat ille saccum meum, cooperiat me stola sua. Vivo enim jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20). Si vivit in te Christus, et totum quod boni habes Christi est, totum quod habebis Christi est: tu per teipsum quid es? Ego egenus et pauper. Ego autem non dives, quia non sum superbus. Dives erat ille qui dicebat, Gratias tibi ago, Domine, quia non sum sicut caeteri homines: Publicanus autem erat pauper, qui dicebat, Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 11, 13). Ille de saturitate ructabat, ille de fame plorabat. Egenus et pauper sum. Et quid facturus es, o egene et pauper? Mendica ante januam Dei; pulsa, et aperietur tibi. Ego autem egenus et pauper sum: Dominus curam habebit mei. Jacta in Dominum curam tuam, et spera in eum, et ipse faciet (Psal. LIV, 23). Quid tibi curaturus es? quid tibi provisurus? Habeat tui curam qui fecit te. Qui habuit tui curam antequam esses, quomodo non habebit curam cum jam hoc es quod voluit ut esses? Jam enim fidelis es, jam ambulas in via justitiae. Curam tui non habebit, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45)? te jam justum ex fide viventem (Rom. I, 17) negliget, deseret, dimittet? Imo vero et hic fovet, et hic adjuvat, [PL36.451] et hic necessaria subministrat, et noxia resecat. Dando consolatur ut permaneas, auferendo corripit ne pereas. Dominus curam habet tui, securus esto. Ille portat qui te fecit: ab artificis tui manu noli cadere: si cecideris a manu artificis, frangeris. Ut autem permaneas in manu artificis, bona voluntas facit. Dic, Deus meus voluit, et portabit ipse, et tenebit ipse. Jacta te in illum; noli putare inane esse, ut quasi praecipiteris: non ita tibi videatur. Ille dixit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Nusquam tibi deest: tu illi noli deesse, tu tibi noli deesse, Dominus curam habet mei.

28. Adjutor meus et protector meus tu es: Deus meus, ne tardaveris. Invocat, implorat, timet ne deficiat: Ne tardaveris. Quid est, Ne tardaveris? Nisi breviati essent dies illi, non fieret salva omnis caro (Matth. XXIV, 22): modo lectum est, de diebus tribulationum. Quasi enim unus homo rogat Deum, membra Christi, corpus Christi ubique diffusum, unus mendicus, unus pauper; quia et ille pauper, qui dives pauper factus est, de quo ait Apostolus: Cum dives esset, pauper factus est, ut ipsius paupertate vos ditaremini (II Cor. VIII, 9): veros pauperes ditat, falsos divites pauperat. Clamat ad eum: A finibus terrae ad te clamavi, cum taederet animam meam (Psal. LX, 3). Venient dies tribulationum et majorum tribulationum: venient, sicut dicit Scriptura; et quantum accedunt dies, augentur tribulationes. Nemo sibi promittat quod Evangelium non promittit. Fratres mei, obsecro vos, attendite Scripturas nostras, si aliquid fefellerunt; si aliquid dixerunt, et aliter accidit quam dixerunt: necesse est, ut usque in finem sic fiant omnia, quemadmodum dixerunt. Non nobis promittunt Scripturae nostrae in hoc saeculo, nisi tribulationes, pressuras, angustias, augmenta dolorum, abundantiam tentationum. Ad ista nos praecipue paremus, ne imparati deficiamus. Vae praegnantibus et mammantibus (Matth. XXIV, 19): modo audistis. Praegnantes sunt, qui spe intumescunt: mammantes autem, id est lactantes, qui jam adepti sunt quod concupierant. Etenim mulier praegnans in spe tumet filii, nondum videt filium: quae autem jam lactat, amplectitur quod sperabat. Ergo similitudinem, verbi gratia, ponamus: Bona est ista villa vicini: o si mea esset; adjungerem illam, et facerem de isto fundo et de illo unitatem. Amat et avaritia unitatem: quod amat bonum est, sed ubi amandum sit, nescit. Ecce concupivit villam proximi; sed iste proximus dives est, non indigens, habens honorem, habens etiam potentiam, a cujus forte etiam potentia tibi metuendum sit, non de illius fundo aliquid sperandum: nihil sperans non concipit, non est praegnans anima. Si vero juxta vicinus sit pauper, qui vel in necessitate positus est, ut possit vendere, vel premi potest, ut cogatur vendere, injicitur oculus, speratur villa: impraegnata est anima, sperat se posse adipisci villulam et possessionem vicini pauperis. Et cum patitur iste pauper necessitatem, [PL36.452] venit ad ditiorem vicinum suum, cui forte obsequi solet, cui deferre, cui venienti assurgere, quem inclinato capite salutare: Da mihi, rogo te; patior necessitatem, urgeor a creditore. Et ille: Non habeo modo in manibus. Si vellet vendere, haberet. Agnoscimus hoc: fuerunt in nobis, jam non sint in nobis. Nonne hesterno viximus, et hodie vivimus? Est corrigendi locus; nondum facta est illa disjunctio, aliorum ad dexteram, aliorum ad sinistram (Matth. XXV, 33); nondum apud inferos sumus, ubi dives ille fuit, sitiens et stillam desiderans (Luc. XVI, 22): audiamus cum vivimus, corrigamur. Non speremus res alienas, et impraegnati tumeamus: nec perveniamus ad illas, et eas adipiscendo tanquam filios osculemur. Vae enim praegnantibus et mammantibus illis diebus. Mutandum est cor, levandum est cor, non hic habitandum corde: mala regio est. Sufficiat quod adhuc carne hic esse necesse est; quod non est necesse, non fiat: sufficiat diei malitia sua (Matth. VI, 34); sursum corde habitemus. Si surrexistis cum Christo, dicit fidelibus, corpus et sanguinem Domini accipientibus dicit, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 1-3). Non enim apparet quod vobis promissum est: et jam paratum est, sed non videtis. Impraegnari vis, hinc impraegnare; ipsa sit spes tua: certus erit partus tuus, non erit abortivus, non temporalis: amplecteris quod pepereris in aeternum. Sic enim per Isaiam dicitur: Concepimus et parturivimus spiritum salutis (Isai. XXVI, 18). Ergo retro est, et non datur modo, sed dabitur. Quanta data sunt, fratres mei, quis illa numerat secundum Scripturas? Ibi scriptum est de Ecclesia, et videtur quia est; ibi scriptum est de idolis quia non erunt, et videtur quia non sunt; ibi scriptum est quia perdituri erant Judaei regnum, et videtur, ibi scriptum est de haereticis, quia futuri erant, et videtur: ibi scriptum est et de die judicii; ibi scriptum est et de praemio bonorum, et de poena malorum: in omnibus Deum fidelem invenimus; in ultimo deficiet et fallet? Dominus curam habebit mei. Adjutor meus et protector meus tu es: Deus meus, ne tardaveris. Nisi minorarentur dies illi, nulla caro perduraret: sed propter electos breviabuntur (Matth. XXIV, 22). Dies illi erunt tribulationis, sed non tam longi quam sperantur. Cito illi transibunt; requies veniens non transibit. Quanquam longum, ferri debuit malum pro infinito bono.

IN PSALMUM XL ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM

1. Quoniam solemnis dies Martyrum illuxit; propter gloriam passionis Christi imperatoris martyrum, [PL36.453] qui sibi non pepercit militibus imperans pugnam, sed prior pugnavit, prior vicit, ut pugnantes exemplo suo hortaretur, et majestate sua adjuvaret, et promissione coronaret, audiamus aliquid in isto psalmo, quod pertineat ad ejus passionem. Commendamus autem saepius, nec nos piget iterare quod vobis utile est retinere, Dominum nostrum Jesum Christum plerumque loqui ex se, id est ex persona sua, quod est caput nostrum; plerumque ex persona corporis sui, quod sumus nos et Ecclesia ejus; sed ita quasi ex unius hominis ore sonare verba, ut intelligamus caput et corpus in unitate integritatis consistere, nec separari ab invicem; tanquam conjugium illud, de quo dictum est: Erunt duo in carne una (Gen. II, 24, et Ephes. V, 31). Si ergo agnoscimus duos in carne una, agnoscamus duos in voce una. Primo quod legenti respondentes cantavimus, quanquam de medio Psalmo sit, hinc tamen sermonis ducamus exordium. Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus. Persona est haec Domini nostri Jesu Christi: sed videte, si non ibi intelliguntur et membra. Dictum est et hoc, cum ipse Dominus noster hic in terra in carne ambularet. Cum enim viderent multitudinem sequi auctoritatem ejus, et divinitatem et majestatem miraculis praesentatam; cum hoc viderent Judaei, de quibus ipse Dominus similitudinem posuit, quia dixerunt, Hic est haeres; venite occidamus eum, et nostra erit haereditas (Matth. XXI, 38), dixerunt apud semetipsos, id est inter se, unde pontificis illius Caiphae vox est: Videtis quod turba multa eum sequitur, et saeculum post illum abiit: si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Expedit ut unus moriatur homo, quam tota gens pereat. Evangelista autem verba nescientis quid diceret, exposuit nobis, et ait: Hoc autem non a se dixit; sed cum esset pontifex prophetavit quia oportebat Jesum mori pro populo et gente (Joan. XI, 47-51). Tamen illi cum viderent populum post illum ire, dixerunt, Quando morietur, et peribit nomen ejus: id est, cum occiderimus eum, jam nomen ejus non erit in terra, nec seducet aliquos mortuus; sed ipsa ejus interfectione intelligent homines, quia hominem sequebantur, quia non erat in eo spes salutis; et deserent nomen ejus, et non erit. Mortuus est; et non periit nomen ejus, sed seminatum est nomen ejus: mortuus est: sed granum fuit, quo mortificato seges continuo exsurgeret (Id. XII, 25). Glorificato ergo Domino nostro Jesu Christo, coeperunt multo magis multoque numerosius credere in illum; et coeperunt membra ejus audire quod caput audiebat. Jam ergo Domino nostro Jesu Christo in coelo constituto, et ipso in nobis in terra laborante, dixerunt adhuc inimici ejus: Quando morietur, et peribit nomen ejus. Hinc enim persecutiones diabolus in Ecclesia concitavit ad perdendum nomen Christi. Nisi forte putatis, fratres, quia illi Pagani quando saeviebant in Christianos, non hoc sibi dicebant, delere [PL36.454] nomen Christi de terra. Ut moreretur iterum Christus non in capite, sed in corpore suo, occisi sunt et martyres. Ad multiplicandam Ecclesiam valuit sanctus sanguis effusus, seminationi accessit et mors martyrum. Pretiosa in conspectu Domini mors justorum ejus (Psal. CXV, 15). Multiplicati sunt magis magisque Christiani, et non est impletum quod dixerunt inimici, Quando morietur, et peribit nomen ejus. Adhuc et modo dicitur. Sedent Pagani, et computant sibi annos, audiunt fanaticos suos dicentes, Aliquando Christiani non erunt, et idola illa coli habent, quemadmodum antea colebantur, adhuc dicunt, Quando morietur, et peribit nomen ejus. Bis victi, vel tertio sapite: mortuus est Christus, non peribit nomen ejus; mortui sunt martyres, multiplicata est magis Ecclesia, crescit per omnes gentes nomen Christi. Qui de morte sua et de resurrectione sua praedixit, qui de mortibus Martyrum suorum et de corona praedixit, ipse et de Ecclesia sua futura praedixit: si verum dixit bis, tertio mentitus est? Vanum est ergo quod creditis contra illum; melius est ut credatis in illum, ut intelligatis super egenum et pauperem; quoniam pauper factus est, cum dives esset, ut ipsius, inquit, paupertate vos ditaremini (II Cor. VIII, 9). Nunc autem quia pauper factus est, contemnitur, et dicitur: Homo erat. Quid erat? Mortuus est, crucifixus est; hominem colitis, in hominem spem habetis, mortuum adoratis. Falleris. Intellige super egenum et pauperem, ut illius paupertate dives efficiaris. Quid est, Intellige super egenum et pauperem? Ut ipsum Christum egenum et pauperem accipias, dicentem in alio psalmo: Ego autem egenus et pauper sum, Dominus curam habet mei (Psal. XXXIX, 18). Quid est intelligere super egenum et pauperem? Quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II, 7): dives apud Patrem, et pauper apud nos; dives in coelo, pauper in terra; dives Deus, pauper homo. Hoc te ergo turbat, quod hominem vides, quod carnem intueris, quod mortem respicis, quod crucem irrides? hoc te turbat? Intellige super egenum et pauperem. Quid est hoc? Intellige, quia ubi tibi exposita est infirmitas, ibi latet divinitas. Dives, quia sic est; pauper, quia jam tu sic eras. Sed tamen paupertas ipsius, divitiae nostrae sunt: quomodo infirmitas ipsius fortitudo nostra est; quomodo stultum ipsius sapientia nostra est; quomodo mortalitas ipsius, immortalitas nostra est (I Cor. I, 30). Quid sit pauper, attende: non cum ex aliorum [PL36.455] paupertate metiaris. Implere venit pauperes, qui pauper effectus est. Propterea aperi sinum fidei; suscipe pauperem, ne pauper remaneas.

2. [vers. 2.] Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Veniet enim dies mala: velis nolis, veniet; dies judicii aderit, mala dies, si non intellexeris super egenum et pauperem. Quod enim modo non vis credere, manifestum erit in fine. Sed non fugies, cum fuerit manifestum, quia non credis cum est occultum. Invitaris ut quod non vides credas, ne cum videris erubescas. Intellige ergo super egenum et pauperem, id est, super Christum; intellige in eo occultas divitias, quem pauperem vides. In eo sunt enim omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Hinc enim te in die mala liberabit, ex eo quod Deus est: ex eo autem quod homo est, et illud quod in illo humanum erat resuscitavit, et in melius convertit, in coelum levavit. Ille autem qui Deus est, qui unam personam habere in homine et cum homine voluit, nec decrescere nec crescere potuit, nec mori nec resurgere. Mortuus est ex infirmitate hominis, caeterum Deus non moritur. Nam quod Verbum Dei non moritur, ne mireris, quando non moritur anima in martyre. Modo non audiebamus ipsum Dominum dicentem: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28)? Ergo morientibus martyribus animae Martyrum mortuae non sunt, et moriente Christo moriturum erat Verbum? Utique Verbum Dei multo amplius est quam anima hominis: quia anima hominis facta est a Deo; et si facta est a Deo, per Verbum facta est: quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Ergo nec moritur Verbum, cum non moriatur anima facta per Verbum. Sed quomodo recte dicimus, Mortuus est homo, etsi anima ipsius non moriatur; sic recte dicimus, Mortuus est Christus, etsi divinitas ejus non moriatur. Mortuus unde? Quia egenus et pauper. Non te perstringat mors ipsius, et avertat te a contuenda divinitate. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Respice et pauperes, egentes, esurientes et sitientes, peregrinantes, nudos, aegrotos, in carcere constitutos; intellige et super talem pauperem, quia et si super talem intelligis, super illum intelligis qui dixit, Esurivi, sitivi, nudus, peregrinus, aeger, in carcere fui (Matth. XXV, 35, 36). Ita in die maligna eruet te Dominus.

3. [vers. 3.] Et vide beatitudinem tuam. Dominus conservet eum. Propheta bene optat homini intelligenti super egenum et pauperem. Ista optatio promissio est; securi exspectent qui hoc agunt. Dominus conservet eum, et vivificet eum. Quid est, conservet eum, et vivificet eum? Quo pertinet, vivificet eum? Ad futuram vitam. Vivificatur enim qui mortuus erat. Numquid autem potest mortuus intelligere super egenum et pauperem? Sed vivificationem nobis illam promittit, de qua dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est [PL36.456] propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam: si autem qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Haec est ergo vivificatio quae promittitur intelligenti super egenum et pauperem. Sed quia dicit Apostolus ad Timotheum, Promissionem habens vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8); ne putarent illi qui intelligunt super egenum et pauperem, recipiendos quidem se esse in coelum, sed negligi in terra; et non sperarent nisi quod futurum est in aeternum, quod autem ad praesens est, putarent Deum non curare in sanctis et fidelibus suis; ubi dixit quod maxime exspectare debemus, Dominus conservet eum, et vivificet eum; respexit ad istam vitam, Et beatum, inquit, faciat eum in terra. Erige ergo oculos in haec promissa christiana fide: non te deserit Deus in terra, et aliquid promittit in coelo. Multi enim mali christiani inspectores ephemeridarum, et inquisitores atque observatores temporum et dierum, cum coeperint ibi objurgari a nobis, vel a quibusdam bonis melioribusque christianis, quare ista faciant, respondent: Haec propter tempus hoc necessaria sunt; christiani autem sumus propter vitam aeternam; propterea in Christum credidimus, ut det nobis vitam aeternam; nam vita ista temporalis in qua versamur, ad curam ipsius non pertinet. Relinquitur, ut hoc breviter dicant, ut propter vitam aeternam Deus, et propter vitam praesentem diabolus colatur. Respondet illis ipse Christus: Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Et alium colis propter id quod exspectas in coelo, et alium colis propter id quod exspectas in terra: quanto melius unum colis, qui fecit coelum et terram? Qui curavit ut esset terra, imaginem suam negligit in terra? Ergo, Conservet eum Dominus et vivificet eum, intelligentem super egenum et pauperem. Insuper quamvis in aeternum vivificet, beatum faciat eum in terra.

4. Et non tradat eum in manus inimici ejus. Inimicus ille diabolus est. Nemo attendat inimicum suum hominem, quando audit verba ista. Jam forte de vicino suo cogitabat, de illo qui cum illo litem in foro habebat, de illo qui illi vult auferre possessionem, qui illum vult premere ut vendat illi domum suam. Nolite ista cogitare; sed illum inimicum cogitate, de quo dicit Dominus, Inimicus homo hoc fecit (Id. XIII, 28). Ipse est enim qui suggerit ut propter res terrenas colatur; quia non potest evertere nomen christianum inimicus iste: vidit enim se victum fama et laudibus Christi, vidit in eo quod occidit martyres Christi, illos coronatos, et se triumphatum; et coepit non posse hoc persuadere hominibus, quod nihil sit Christus; et quia vituperando Christum, jam difficile decipit; laudando Christum, conatur decipere. Antea quid dicebat? Quem colitis? Judaeum mortuum, crucifixum, nullius momenti hominem, qui non potuit a se mortem depellere. Ubi in nomine ejus vidit currere genus humanum, [PL36.457] vidit quia in nomine crucifixi templa subvertuntur, idola franguntur, sacrificia exstinguuntur; et haec omnia praedicta in Prophetis attenduntur ab hominibus, admiratione stupentibus, et claudentibus jam cor adversus vituperationem Christi; induit se laudibus Christi, et coepit a fide alio modo deterrere. Magna lex est Christiana, potens illa lex, divina, ineffabilis: sed quis illam implet? In nomine Salvatoris nostri conculcate leonem et draconem (Psal. XC, 13). Aperte reprehendendo fremebat leo, astute laudando insidiatur draco. Veniant ad fidem qui dubitabant: non dicant, Quis hoc implet? Si de viribus suis praesumunt, non implebunt. Praesumendo de gratia Dei credant, praesumendo veniant, adjuvandi veniant, non judicandi. Vivunt omnes fideles in nomine Christi, quisque pro gradu suo implens praecepta Christi, sive conjuges, sive caelibes et virgines, vivunt quantum donat Dominus eis vivere; neque de suis viribus praesumunt, sed noverunt se in illo debere gloriari. Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Noli dicere mihi, Quis illud implet? Ille in me implet, qui venit dives ad pauperem: pauper quidem ad pauperem, sed plenus ad inanem. Haec cogitans, quia intelligit super egenum et pauperem, et non aspernatur paupertatem Christi, intelligit divitias Christi, fit beatus in terra: et non traditur in manus inimici sui, volentis ei persuadere ut Deus colatur propter coelestia, diabolus colatur propter terrena. Non tradat eum in manus inimici ejus.

5. [vers. 4.] Dominus opem ferat illi. Sed ubi? Forte in coelo, forte in vita aeterna, ut restet colendum diabolum propter inopiam terrenam, propter necessitates hujus vitae? Absit. Promissionem habes vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8). Ille ad te venit in terram, per quem factum est coelum et terra. Denique attende quid dicat: Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus. Lectus doloris infirmitas est carnis. Ne dicas, Non possum tenere et portare et frenare carnem meam: adjuvaris ut possis. Dominus opem ferat tibi super lectum doloris tui. Portabat te lectus, non tu portabas lectum; sed paralyticus intus eras: adest qui dicat tibi, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Marci II, 11). Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus. Et ad ipsum Dominum convertit se, tanquam quaereretur, Quare ergo cum opem ferat nobis Deus, tanta mala patimur in ista vita, tanta scandala, tantos labores, tantam inquietudinem carnis et saeculi? convertit se ad Deum, et tanquam consilium medicinae ejus nobis exponens: Totum stratum ejus, inquit, vertisti in infirmitate ejus. Quid est, Totum stratum ejus vertisti in infirmitate ejus? Per stratum intelligitur aliquid terrenum. Omnis anima infirma in hac vita quaerit sibi aliquid terrenum ubi requiescat; quoniam intentionem laboris et mentis extentae in Deum difficile [PL36.458] potest perpetuo tolerare: aliquid sibi in terra conquirit ubi requiescat et quodammodo pausatione quadam recumbat, veluti sunt ista quae diligunt et innocentes. Neque enim de cupiditatibus malorum nunc loquendum est, quia multi acquiescunt in theatris, multi acquiescunt in circo, in amphitheatro, multi acquiescunt in alea; multi in luxuria popinarum, multi in libidine adulteriorum, multi in violentiis rapinarum, multi in dolo et insidiis fraudium: acquiescunt in his omnibus homines. Quid est, acquiescunt? Delectantur illic. Sed removeamus haec omnia, ad innocentem hominem veniamus: acquiescit in domo sua, in familia sua, in conjuge, in filiis, in paupertate, in praediolo suo, in novella manibus suis consita, in aedificio aliquo suo studio fabricato: acquiescunt innocentes in his. Sed tamen Deus volens nos amorem non habere nisi vitae aeternae, et istis velut innocentibus delectationibus miscet amaritudines; ut et in his patiamur tribulationes, et universum stratum nostrum vertit in infirmitate nostra. Universum stratum ejus vertisti in infirmitate ejus. Non ergo conqueratur, quando in his quae innocenter habet, patitur aliquas tribulationes. Docetur amare meliora per amaritudinem inferiorum: ne viator tendens ad patriam, stabulum amet pro domo sua. Universum stratum ejus vertisti in infirmitate ejus.

6. [vers. 5.] Sed quare ista? Quia flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Quare ista? Quia peccanti homini dictum est: In labore vultus tui edes panem tuum (Gen. III, 19). Ergo quia correptiones istas, in quibus universum stratum nostrum vertitur in infirmitate nostra, agnoscere debet homo propter peccata se pati; convertat se, et dicat quod sequitur: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. O Domine, in tribulationibus me exerce: flagellandum judicas omnem filium quem recepturus es, qui nec Unico pepercisti. Ille quidem sine peccato flagellatus est: ego autem dico, Miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Si secatus est qui putredinem non habebat, si medicina ipsa nostra ignem medicinalem non respuit; impatienter ferre debemus urentem medicum et secantem, id est, omnibus tribulationibus nos exercentem, et a peccato sanantem? Plane committamus nos medici manui; non enim errat, ut sanum pro putri secet: novit quod inspicit, novit vitium, quia ipse fecit naturam; quid ipse condidit, quid de nostra cupiditate accessit, discernit. Scit se sano homini praeceptum dedisse, ne languorem incurreret; dixisse in paradiso: Hoc manduca, et hoc noli (Id. II, 16, 17). Non audivit sanus medici praeceptum, ut non caderet; audiat vel aegrotus, ut surgat. Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. In factis meis, in peccatis meis non accuso fortunam, non dico, Hoc mihi fecit fatum; non dico, Adulterum me fecit Venus, et latronem me fecit Mars, et avarum [PL36.459] me fecit Saturnus. Ego dixi: Domine miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Numquid hoc Christus? numquid hoc caput illud nostrum sine peccato? numquid ille qui ea quae non rapuit exsolvebat (Psal. LXVIII, 5)? numquid ille solus in mortuis liber (Psal. LXXXVII, 6)? Liber enim in mortuis, quia sine peccato: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Numquid ergo ipse? Imo ipse ex membris suis, quia vox membrorum ipsius vox ipsius; quia et vox capitis nostri vox nostra. In illo enim eramus, quando dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Non enim timebat mori, qui venerat mori; aut recusabat mori, qui potestatem habebat animam suam ponendi, et potestatem habebat iterum sumendi eam (Joan. X, 18): sed loquebantur membra in capite, et loquebatur caput pro membris. In illo ergo vocem nostram invenimus: Sana animam meam, quoniam peccavi tibi. In illo enim eramus, cum dixit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? In ipso enim psalmo ubi in capite hic versus est, consequenter dicitur: Verba delictorum meorum (Psal. XXI, 2). Quorum delictorum in illo, nisi quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuaretur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 6)? Ad illum et in illo dicamus: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi.

7. [vers. 6] Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus. Jam ista diximus, et hinc coepimus; et ut alia dicamus, non opus est iterare, quod tam recenti sermone impressum est auribus et cordibus vestris.

8. [vers. 7.] Et ingrediebantur ut viderent. Quod passus est Christus, patitur et Ecclesia; quod passum est caput, patiuntur et membra. Numquid enim servus est major Domino suo, aut discipulus super magistrum? Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur. Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 24, et Joan. XV, 20)? Ingrediebantur ut viderent. Judas ille ad caput nostrum erat, ad caput nostrum ingrediebatur ut videret, id est ut exploraret: non ut haberet quod crederet, sed ut inveniret quod proderet. Ecce ingrediebatur ille ut videret, et hoc exemplum in capite nostro propositum est. Quid illa membra post assumptionem capitis nostri? Nonne dicit apostolus Paulus: Propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt proscultare libertatem nostram (Gal. II, 4)? Ergo et isti ingrediebantur ut viderent, sunt enim hypocritae, simulatores mali adjungentes se ficta charitate, captantes omnes motus, omnia verba sanctorum, in omnibus laqueos inquirentes. Et quid illis fit? Videte quid sequitur: Vana locutum est cor eorum: id est, loquuntur quasi ficta dilectione; vanum est quod loquuntur, verum non est, solidum non est. Et quia captant unde inveniant accusationem, quid ait? Congregaverunt iniquitatem sibi. Parantes enim calumnias inimici, quasi magni sibi videntur, quia habent quod accusent. Sibi congregaverunt [PL36.460] iniquitatem. Sibi, inquit, non mihi. Quomodo Judas sibi, non Christo, sic et simulatores Ecclesiae sibi, non nobis: quia de illis et alibi dicitur: Et mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12). Congregaverunt iniquitatem sibi. Et quia intraverunt ut viderent, Egrediebantur foras, et loquebantur. Ille qui intravit ut videret, egrediebatur foras et loquebatur. Utinam intus esset, et vera loqueretur! non exiret foras ubi falsa loquitur. Traditor et persecutor est, egressus foras loquitur. Si ad membra Christi pertines, veni intro, haere capiti. Tolera zizania si triticum es; tolera paleam, si frumentum es (Matth. XIII, 50); tolera pisces malos intra retia, si piscis bonus es. Quare ante tempus ventilationis avolasti? Quare ante tempus messis etiam frumenta eradicasti tecum? Quare antequam ad littus venires, retia disrupisti? Egrediebantur foras, et loquebantur.

9. [vers. 8.] In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei. Adversum me omnes in idipsum: quanto melius mecum in idipsum? Quid est, adversum me in idipsum? Uno consilio, una conspiratione. Christus ergo loquitur eis: Consentitis adversum me, consentite mihi: quid adversum me? quare non mecum? Idipsum si semper haberetis, non vos in schismata divideretis. Apostolus enim dicit: Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. I, 10). In idipsum adversus me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. Sibi potius, quia congregaverunt iniquitatem sibi: sed ideo mihi, quia ex animo suo pendendi sunt. Non enim quia nihil facere potuerunt, nihil facere voluerunt. Nam et diabolus Christum exstinguere concupivit, et Judas Christum occidere voluit; occiso autem Christo et resurgente, nos vivificati sumus: diabolo tamen et Judae merces malae voluntatis redditur, non nostrae salutis. Nam ut noveritis ex animo quemque pendendum ad retributionem vel praemii vel poenae, invenimus homines bonum dixisse cuidam, et tale bonum quale nos optamus, et tamen maledicos appellatos. Quando a caeco illo quondam, jam illuminato et corpore et corde, convincebantur Judaei, videntes corpore, caeci corde: ait illis idem jam videns: Numquid et vos discipuli ejus vultis esse? Et illi, inquit Evangelium, maledixerunt ei dicentes: Tu sis discipulus ejus (Joan. IX, 27 et 28). Hoc nobis omnibus eveniat, quod illi maledicendo dixerunt. Maledictio ista appellata est ex malevolo errore dicentium, non ex aliquo malo verborum: quo animo dixerint, non quid dixerint attendit, qui eos maledixisse narravit. Adversum me cogitabant mala mihi. Et quae mala Christo, quae mala martyribus? Omnia in bonum vertit Deus.

10. [vers. 9.] Verbum iniquum disposuerunt adversus me. Quale verbum iniquum? Ipsum caput attende: Occidamus eum, et nostra erit haereditas (Matth. XXI, [PL36.461] 38). Stulti! quomodo vestra erit haereditas? quia occidistis eum? Ecce et occidistis eum, et vestra non erit haereditas. Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Quando vos exsultastis occidisse eum, ille dormivit: dicit enim et in alio psalmo, Ego dormivi. Illi saevierunt, et occidere voluerunt: Ego dormivi. Nam si noluissem, nec dormissem. Ego dormivi: quia potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Ego dormivi, et somnum cepi, et exsurrexi (Psal. III, 6). Saeviant ergo Judaei, terra tradatur in manus impii (Job IX, 24), caro permittatur manibus persequentium, suspendant in ligno, clavis transfigant, laneca perfodiant: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Utquid dormivit? Quia Adam forma erat futuri (Rom. V, 14): et Adam dormivit, quando de latere ejus Eva facta est (Gen. II, 21). Adam in figura Christi, Eva in figura Ecclesiae: unde est appellata mater vivorum. Quando fabricata est Eva? Dum dormiret Adam. Quando de latere Christi sacramenta Ecclesiae profluxerunt? Cum dormiret in cruce. Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat?

11. [vers. 10.] Et unde dormivit? Ex illo qui ingressus est ut videret, et congregavit iniquitatem sibi. Etenim homo pacis meae, in quem speravi, qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum. Erexit super me pedem: conculcare me voluit. Quis est iste homo pacis ipsius? Judas. Et in illum Christus speravit, quia dixit, In quem speravi? Nonne illum ab initio noverat? nonne antequam nasceretur futurum sciebat? nonne omnibus discipulis suis dixerat, Ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71)? Quomodo ergo in illum speravit, nisi quia in membris suis ipse est, et quod multi fideles de Juda speraverunt, hoc in se transfiguravit Dominus? Quando enim videbant Judam multi qui crediderant in Christum, ambulare inter duodecim discipulos, sperabant in illum aliqui; quia talis erat, quales et caeteri: Christus autem quia in membris suis erat hoc sperantibus, quomodo in illis est esurientibus et sitientibus; quomodo dixit Esurivi, sic dixit Speravi. Proinde si sic illi dicamus, Domine, quando sperasti? quomodo illi dictum est, Domine, quando esuristi? Quomodo nobis ibi dixit, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 37, 40); sic potest dicere: Cum unus ex minimis meis speravit, ego speravi. In quem speravi? Homo pacis meae, in quem speravi, qui edebat panes meos. Quomodo ipsum ostendit in passione, de istis verbis prophetiae? Per buccellam illum designavit (Joan. XIII, 26), ut appareret de illo dictum, Qui edebat panes meos. Rursus quando venit ut traderet eum, osculum illi dedit (Matth. XXVI, 49), ut appareret de illo dictum, Homo pacis meae.

12. [vers. 11.] Tu autem, Domine, miserere mei. Hoc ex forma servi, hoc ex forma inopis et pauperis. Beatus enim qui intelligit super egenum et pauperem. Miserere mei, et resuscita me, et reddam illis. Videte quando dictum est, jam factum est. Occiderunt enim [PL36.462] Christum Judaei, ne perderent locum (Joan. XI, 48): illo occiso perdiderunt locum; eradicati a regno, dispersi sunt. Suscitatus reddidit illis tribulationem: reddidit ad admonitionem, nondum ad damnationem. Civitas enim illa in qua fremuit populus, tanquam leo rapiens et rugiens, exclamans, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21, et Joan. XIX, 6), eradicatis inde Judaeis, Christianos habet, a Judaeo nullo inhabitatur. Plantata est ibi Ecclesia Christi, unde eradicatae sunt spinae Synagogae. Proinde vere ignis eorum exarsit, sicut in spinis (Psal. CXVII, 12): Dominus autem tanquam lignum viride erat. Hoc ipse ait, quando plangebant quaedam mulieres veluti moriturum Christum, Nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros: ex hoc praedicens, Suscita me, et reddam illis. Si enim in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 28, 31)? Quando possit viride lignum consumi ab igne spinarum? Exarserunt enim velut ignis in spinis. Ignis spinas consumit, et cuicumque viridi ligno adhibetur, difficile accenditur, humor enim ligni resistit flammae lentae et marcidae, tamen idoneae ad consumendas spinas. Et suscita me, et reddam illis. Ne forte sane, fratres, minus potentem Filium, quam Patrem putetis, ex eo quia dixit, Suscita me, quod ipse se suscitare non possit. Hoc enim suscitavit quod mori poterat: id est, caro mortua est, caro suscitata est. Ne tamen putetis, quia Deus Pater Christi potuit suscitare Christum, id est carnem Filii sui; et ipse Christus, cum Verbum sit Dei aequale Patri, non poterat carnem suam suscitare: audite ex Evangelio, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Hoc autem Evangelista, ne etiam inde dubitaremus. dicebat, inquit, de templo corporis sui (Joan. II, 19, 21), et resuscita me, et reddam illis.

13. [vers. 12.] In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Quia gavisi sunt Judaei, quando viderunt Christum crucifixum; implesse se arbitrati sunt voluntatem nocendi: effectum fructum saevitiae suae viderunt Christum in cruce pendentem; agitaverunt caput, Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 39, 40). Non descendebat qui poterat: non potentiam demonstrabat, sed patientiam docebat. Si enim haec illis dicentibus de cruce descenderet, quasi insultantibus cessisse videretur, et victus opprobria tolerare non potuisse crederetur: magis mansit in cruce illis insultantibus, fixus illis nutantibus. Ideo enim et caput agitabant, quia vero capiti non inhaerebant. Docuit nos plane ille patientiam. Nam quod est fortius fecit, qui noluit facere quod Judaei provocabant. Multo est enim potentius de sepulcro surgere, quam de cruce descendere. Quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Gavisi sunt ergo tunc: resurrexit Christus, glorificatus est Christus. Vident modo in nomine ipsius converti genus humanum, modo insultent, modo caput agitent: imo jam caput figant; aut si agitant caput, stupendo et mirando agitent. Modo enim dicunt: [PL36.463] Numquid forte ille est quem dixerunt Moyses et Prophetae? De illo enim dixerunt: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum: vulneribus ejus sanati sumus (Isai. LIII, 5, 7). Videmus enim, quia crucifixus iste ducit post se genus humanum; et sine causa dixerunt patres nostri: Occidamus eum, ne saeculum post illum pergat (Joan. XII, 19). Forte non post eum pergeret, si non esset occisus. In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.

14. [vers. 13, 14.] Me autem propter innocentiam meam suscepisti. Vere innocentiam: integritatem sine peccato, redditionem sine debito, flagellum sine merito. Propter innocentiam meam suscepisti me, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Confirmasti me in aeternum, infirmasti ad tempus: confirmasti in conspectu tuo, infirmasti in conspectu hominum. Quid ergo? Laudes illi, gloria illi. Benedictus Dominus Deus Israel. Ille est enim Deus Israel, Deus noster, Deus Jacob, Deus minoris filii, Deus minoris populi. Nemo dicat: De Judaeis hoc dixit, non sum ego Israel. Magis Judaei non sunt Israel. Major enim filius, ipse est major populus reprobatus; minor, populus dilectus. Major serviet minori (Gen. XXV, 23), modo impletum est: modo, fratres, nobis serviunt Judaei, tanquam capsarii nostri sunt, studentibus nobis codices portant. Audite in quo nobis Judaei serviunt, et non sine causa. Cain ille frater major, qui occidit minorem fratrem, accepit signum ne occideretur, id est, ut maneat ipse populus (Id. IV, 15). Apud illos sunt Prophetae et Lex; in qua Lege et in quibus Prophetis Christus praedicatus est. Quando agimus cum Paganis, et ostendimus hoc evenire modo in Ecclesia Christi, quod ante praedictum est de nomine Christi, de capite et corpore Christi, ne putent nos finxisse illas praedictiones, et ex his rebus quae acciderunt, quasi futurae essent, nos conscripsisse, proferimus codices Judaeorum. Nempe Judaei inimici nostri sunt, de chartis inimici convincitur adversarius. Omnia ergo Dominus distribuit, omnia pro salute nostra ordinavit. Praedixit ante nos, implevit hoc tempore nostro, et quae nondum implevit, impleturus est. Itaque tenemus redditorem, ut credamus debitorem: quia et illa quae nondum dedit, dabit; sicut ea quae nondum dederat, dedit. Si quis probare vult ubi sint scripta, legat Moysen et Prophetas. Si aliquis perstrepit inimicus, et dicit, Vos vobis prophetias finxistis; proferantur codices Judaeorum, quia major serviet minori. Ibi legant ista praedicta, quae modo videmus impleta, et dicamus omnes: Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo et in saeculum: et dicet omnis populus, Fiat, fiat.

IN PSALMUM XLI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM

1. [vers. 1-3.] Olim est ut desiderat anima nostra in verbo Dei gaudere vobiscum, et in illo vos salutare, qui est nostrum adjutorium et salutare. Quod ergo Dominus dat, audite per nos, et in illo exsultate nobiscum in sermone ejus, et in veritate et in charitate ejus. Psalmum enim suscepimus, de quo loquendum est vobis, congruum desiderio vestro. Coepit enim ipse psalmus a sancto quodam desiderio, et ait qui sic cantat: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Quis ergo est qui hoc dicit? Si volumus, nos sumus. Et quid quaeras extra quisnam sit, cum in tua potestate sit esse quod quaeris? Tamen non unus homo est, sed unum corpus est: corpus autem Christi Ecclesia est (Coloss. I, 24). Nec in omnibus qui intrant Ecclesiam, invenitur tale desiderium: sed tamen quicumque suavitatem Domini gustaverunt, et quod eis sapit agnoscunt in Cantico, non putent se solos esse; sed talia semina sparsa credant in agro dominico, toto orbe terrarum, et cujusdam unitatis christianae esse vocem hanc: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, sic desiderat anima mea ad te, Deus. Et quidem non male intelligitur vox esse eorum qui, cum sint catechumeni, ad gratiam sancti lavacri festinant. Unde et solemniter cantatur hic psalmus, ut ita desiderent fontem remissionis peccatorum, quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum. Sit hoc, habeatque locum intellectus iste in Ecclesia et veracem et solemnem. Verumtamen, fratres, videtur mihi etiam in Baptismate fidelibus nondum esse satiatum tale desiderium: sed fortassis, si norunt ubi peregrinentur, et quo eis transeundum sit, etiam ardentius inflammantur.

2. Denique titulus ejus est: In finem, in intellectum filiis Core, Psalmus. Filios Core invenimus et in aliis Psalmorum titulis (Psal. XLIII-XLVIII), et jam tractasse nos meminimus, et locutos esse quid sibi hoc nomen velit: ita tamen nunc commemorandus est iste titulus, ut non nobis quasi praejudicet quod jam diximus, ut deinceps non dicamus: non enim ubicumque diximus, omnes adfuerunt. Core aliquis homo fuerit, sicut fuit, habueritque filios qui appellarentur filii Core (Num. XXVI, 11): nos tamen arcanum sacramenti scrutemur, ut nomen hoc mysterium, quo gravidum est, pariat. Magni enim sacramenti res est, ut Christiani appellentur filii Core. Unde filii Core? Filii sponsi, filii Christi. Dicti sunt enim Christiani, filii sponsi (Matth. IX, 15). Quare ergo Core Christus? Quia Core interpretatur Calvaria. Multo remotius est hoc. Quaerebam quare Core Christus: intentius quaero quare Christus ad Calvariam pertinere videatur. Nonne jam occurrit in loco Calvariae crucifixus (Matth. XXVII, 33)? Occurrit omnino. Ergo filii [PL36.465] sponsi, filii passionis illius, filii redempti sanguine illius, filii crucis illius, portantes in fronte quod inimici in Calvariae loco fixerunt, appellantur filii Core: illis cantatur iste psalmus in intellectum. Intellectu itaque excitemur; et si nobis cantatur, intelligamus. Quid intellecturi sumus? in quem intellectum psalmus iste cantatur? Audeo dicere: invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). Eia, fratres, aviditatem meam capite, desiderium hoc mecum communicate: simul amemus, simul in hac siti exardescamus, simul ad fontem intelligendi curramus. Desideremus ergo velut cervus fontem, excepto illo fonte quem propter remissionem peccatorum desiderant baptizandi, et jam baptizati desideremus illum fontem, de quo Scriptura alia dicit: Quoniam apud te est fons vitae. Ipse enim fons et lumen est: quoniam in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Si et fons est, et lumen est; merito et intellectus est, quia et satiat animam avidam sciendi; et omnis qui intelligit, luce quadam non corporali, non carnali, non exteriore, sed interiore illustratur. Est ergo, fratres, quaedam lux intus, quam non habent qui non intelligunt. Unde jam eos qui desiderant hunc fontem vitae, et inde aliquid carpunt, alloquitur Apostolus obsecrans, et dicit: Ut jam non ambuletis sicut et Gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intelligentia, alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum (Ephes. IV, 17, 18). Si ergo illi obscurati sunt intelligentia, id est, quia non intelligunt, obscurantur; ergo qui intelligunt illuminantur. Curre ad fontes, desidera aquarum fontes. Apud Deum est fons vitae et insiccabilis fons: in illius luce lumen inobscurabile. Lumen hoc desidera, quemdam fontem, quoddam lumen quale non norunt oculi tui; cui lumini videndo oculus interior praeparatur, cui fonti hauriendo sitis interior inardescit. Curre ad fontem, desidera fontem: sed noli utcumque, noli ut qualecumque animal currere; ut cervus curre. Quid est, ut cervus? Non sit tarditas in currendo, impigre curre, impigre desidera fontem. Invenimus enim insigne velocitatis in cervo.

3. Sed forte non hoc Scriptura solum nos in cervo considerare voluit, sed et aliud. Audi quid aliud est in cervo. Serpentes necat, et post serpentium interemptionem majori siti inardescit, peremptis serpentibus ad fontes acrius currit. Serpentes vitia tua sunt: consume serpentes iniquitatis, tunc amplius desiderabis fontem veritatis. Avaritia forte in te tenebrosum aliquid sibilat, et sibilat adversus verbum Dei, sibilat adversus praeceptum Dei: et quia tibi dicitur, Contemne aliquid, ne facias iniquitatem; si mavis facere iniquitatem, quam aliquod commodum temporale contemnere, morderi eligis a serpente, quam perimere serpentem. Cum ergo adhuc faveas vitio tuo, cupiditati tuae, avaritiae tuae, serpenti tuo; quando in te invenio tale desiderium, quo curras ad fontem [PL36.466] aquarum? quando concupiscis fontem sapientiae, cum adhuc labores in veneno malitiae? Interfice in te quidquid contrarium est veritati: et cum te videris tanquam vacare a cupiditatibus perversis, noli remanere quasi non sit quod desideres. Est enim aliquid, quo te tollas; si jam egisti in te, ut non sit impeditor contra te. Dicturus enim es forte jam mihi, si cervus es: Deus novit non me jam avarum, non me jam cujusquam rem concupiscere, non adulterii cupiditate flagrare, non cujusquam odio invidiaque tabescere, et caetera hujusmodi; dicturus es, Non habeo haec: et quaeris forte unde delecteris. Desidera unde delecteris; desidera ad fontes aquarum: habet Deus unde te reficiat, et impleat venientem ad se, et sitientem post interemptionem serpentium, tanquam velocem cervum.

4. Est aliud quod animadvertas in cervo. Traduntur cervi, et a quibusdam etiam visi sunt; non enim de illis tale aliquid scriberetur, nisi antea videretur: dicuntur ergo cervi vel quando in agmine suo ambulant, vel quando natando alias terrarum partes petunt, onera capitum suorum super se invicem ponere, ita ut unus praecedat, et sequantur qui supra eum capita ponant, et supra illos alii consequentes, et deinde alii, donec agmen finiatur: ille autem unus qui pondus capitis in primatu portabat, fatigatus redit ad posteriora, ut alius ei succedat, qui portet quod ille portabat, atque ille fatigationem suam recreet posito capite, sicut et caeteri ponebant: ita vicissim portando quod grave est, et viam peragunt, et invicem se non deserunt. Nonne quosdam cervos alloquitur Apostolus, dicens: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 2)?

5. Talis ergo cervus in fide constitutus, nondum videns quod credit, cupiens intelligere quod diligit, patitur et contrarios non cervos, obscuratos intelligentia, in tenebris interioribus constitutos, vitiorum cupiditate caecatos; insuper insultantes et dicentes homini credenti, et quod credit non ostendenti: Ubi est Deus tuus? Quid ergo iste cervus fecerit contra haec verba, audiamus, ut et ipsi, si possumus, faciamus. Primo expressit sitim suam: Quemadmodum, inquit, cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Quid si cervus ad fontes aquarum lavandi causa desiderat? Utrum ergo bibendi an lavandi causa, nescimus. Audi quid sequitur, et noli quaerere: Sitivit anima mea ad Deum vivum. Quod dico, Quemadmodum cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima ad te, Deus, hoc dico, Sitivi anima mea ad Deum vivum. Quid sitivit? Quando veniam et apparebo ante faciem Dei. Hoc est quod sitio, venire et apparere. Sitio in peregrinatione, sitio in cursu: satiabor in adventu. Sed quando veniam? Et quod citius est Deo, tardum est desiderio. Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Ex illo desiderio est et hoc, ex quo clamatur alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per [PL36.467] omnes dies vitae meae. Quare hoc? Ut contempler, inquit, delectationem Domini (Psal. XXVI, 4). Quando veniam et apparebo ante faciem Domini?

6. [vers. 4.] Interim dum moditor, dum curro, dum in via sum, antequam veniam, antequam appaream, Fuerunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, cum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? Fuerunt mihi, inquit, lacrymae meae, non amaritudo, sed panis. Suaves erant mihi ipsae lacrymae: sitiens illum fontem, quia bibere nondum poteram, avidius meas lacrymas manducabam. Non enim dixit, Factae sunt mihi lacrymae meae potus, ne ipsas desiderasse videretur sicut fontes aquarum: sed servata illa siti, qua inardesco, qua rapior ad fontes aquarum, panis mihi factae sunt lacrymae meae, dum differor. Et utique manducando lacrymas suas, sine dubio plus sitit ad fontes. Die quippe ac nocte factae sunt mihi lacrymae meae panis. Cibum istum qui panis dicitur, die comedunt homines, nocte dormiunt: panis autem lacrymarum et die et nocte comeditur; sive totum tempus accipias diem et noctem; sive diem intelligas pro hujus saeculi prosperitate, noctem vero pro hujus saeculi adversitate. Sive, inquit, in prosperis rebus saeculi, sive in adversis rebus saeculi, ego desiderii mei lacrymas fundo, ego desiderii mei aviditatem non desero: et cum in mundo bene est, mihi male est, antequam apparebo ante faciem Dei. Quid ergo dici quasi gratulari me cogis, si aliqua hujus saeculi prosperitas arriserit? nonne deceptoria est? nonne fluxa, caduca, mortalis? nonne temporalis, volatica, transitoria? nonne plus habet deceptionis quam delectationis? Cur ergo non et in ipsa fiant mihi lacrymae meae panis? Siquidem et cum felicitas saeculi circumfulget, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6); et dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Quia paganus si hoc mihi dixerit, non illi et ego possum dicere: Ubi est Deus tuus? Deum quippe suum digito ostendit. Intendit enim digitum ad aliquem lapidem, et dicit: Ecce est Deus meus. Ubi est Deus tuus? Cum lapidem irrisero, et erubuerit qui demonstravit, tollit oculum a lapide, suspicit coelum, et forte in solem digitum intendens, iterum dicit: Ecce Deus meus. Ubi est Deus tuus? Invenit ille quod ostenderet oculis carnis: ego autem non quasi non habeam quem ostendam, sed non habet ille oculos quibus ostendam. Potuit enim ille oculis corporis mei ostendere Deum suum solem: quibus ego oculis ostendam solis creatorem?

7. Verumtamen audiendo quotidie, Ubi est Deus tuus? et in lacrymis meis quotidianis pastus, die ac nocte meditatus sum quod audivi, Ubi est Deus tuus? quaesivi etiam ego ipse Deum meum, ut si possem, non tantum crederem, sed aliquid et viderem. Video enim quae fecerit Deus meus, non autem video ipsum Deum meum qui fecit haec. Sed quoniam sicut cervus desidero ad fontes aquarum, et est apud eum fons vitae, et in intellectum scriptus est Psalmus filiis Core, et invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; [PL36.468] quid agam, ut inveniam Deum meum? Considerabo terram: facta est terra. Est magna pulchritudo terrarum; sed habet artificem. Magna miracula sunt seminum atque gignentium; sed habent ista omnia creatorem. Ostendo magnitudinem circumfusi maris, stupeo, miror; artificem quaero: coelum suspicio et pulchritudinem siderum; admiror splendorem solis exserendo diei sufficientem, lunam nocturnas tenebras consolantem. Mira sunt haec, laudanda sunt haec, vel etiam stupenda sunt haec; neque enim terrena, sed jam coelestia sunt haec. Nondum ibi stat sitis mea: haec miror, haec laudo; sed eum qui fecit haec, sitio. Redeo ad meipsum, et quis sim etiam ipse qui talia quaero, perscrutor: invenio me habere corpus et animam; unum quod regam, aliud quo regar; corpus servire, animam imperare. Discerno animam melius esse aliquid quam corpus, ipsumque inquisitorem talium rerum non corpus, sed animam video: et tamen haec omnia quae collustravi, per corpus ea me collustrasse cognosco. Terram laudabam, oculis cognoveram; mare laudabam, oculis cognoveram; coelum, sidera, solem lunamque laudabam, oculis cognoveram. Oculi membra sunt carnis, fenestrae sunt mentis: interior est qui per has videt; quando cogitatione aliqua absens est, frustra patent. Deus meus qui fecit haec, quae oculis video, non istis oculis est inquirendus. Aliquid etiam per seipsum animus ipse conspiciat: utrum sit aliquid quod non per oculos sentiam, quasi colores et lucem; non per aures, quasi cantum et sonum; non per nares quasi odorum suavitatem; non per palatum et linguam, quasi saporem; non per totum corpus, quasi duritiem et mollitiem, rigorem atque fervorem, asperitatem lenitatemque pertractem; sed utrum sit aliquid intus quod videam. Quid est, intus videam. Quod neque color sit, neque sonus, neque odor, neque sapor, neque calor, aut frigus, aut duritia, aut mollitudo. Dicatur ergo mihi, quem colorem habeat sapientia. Cum cogitamus justitiam, ejusque intus in ipsa cogitatione pulchritudine fruimur, quid sonat ad aures? quid tanquam vaporeum surgit ad nares? quid ori infertur, quid manu tractatur et delectat? Et intus est, et pulchra est, et laudatur, et videtur: et si in tenebris sunt oculi isti, animus illius luce perfruitur. Quid est illud quod Tobias videbat, quando videnti filio caecus consilium vitae dabat (Tob. IV, 2)? Est ergo aliquid quod animus ipse corporis dominator, rector, habitator videt; quod non per oculos corporis sentit, non per aures, non per nares, non per palatum, non per corporis tactum, sed per seipsum: et utique melius quod per seipsum, quam quod per servum suum. Est prorsus; seipsum enim per seipsum videt, et animus ipse ut norit se, videt se. Nec utique ut videat se, corporalium oculorum quaerit auxilium: imo vero ab omnibus corporis sensibus, tanquam impedientibus et perstrepentibus abstrahit se ad se, [PL36.469] ut videat se in se, ut noverit se apud se. Sed numquid aliquid tale Deus ipsius est, qualis est animus? Non quidem videri Deus nisi animo potest, nec tamen ita ut animus videri potest. Aliquid enim quaerit animus iste quod Deus est, de quo illi non insultent qui dicunt: Ubi est Deus tuus? Aliquam quaerit incommutabilem veritatem, sine defectu substantiam. Non est talis ipse animus: deficit, proficit; novit, ignorat; meminit, obliviscitur; modo illud vult, modo non vult. Ista mutabilitas non cadit in Deum. Si dixero, Mutabilis est Deus, insultabunt mihi qui dicunt: Ubi est Deus tuus?

8. [vers. 5.] Quaerens ergo Deum meum in rebus visibilibus et corporalibus, et non inveniens; quaerens ejus substantiam in meipso, quasi sit aliquid qualis ego sum, neque hoc inveniens; aliquid super animam esse sentio Deum meum. Ergo, ut eum tangerem, Haec meditatus sum, et effudi super me animam meam. Quando anima mea contingeret quod super animam meam quaeritur, nisi anima mea super seipsam effunderetur? Si enim in seipsa remaneret, nihil aliud quam se videret: et cum se videret, non utique Deum suum videret. Dicant jam insultatores mei, Ubi est Deus tuus? dicant: ego quamdiu non video, quamdiu differor, manduco die ac nocte lacrymas meas. Dicant illi adhuc, Ubi est Deus tuus? quaero ego Deum meum in omni corpore, sive terrestri, sive coelesti, et non invenio: quaero substantiam ejus in anima mea, et non invenio: meditatus sum tamen inquisitionem Dei mei, et per ea quae facta sunt, invisibilia Dei mei cupiens intellecta conspicere (Rom. I, 20), effudi super me animam meam; et non jam restat quem tangam, nisi Deum meum. Ibi enim domus Dei mei, super animam meam: ibi habitat, inde me prospicit, inde me creavit, inde me gubernat, inde mihi consulit, inde me excitat, inde me vocat, inde me dirigit, inde me ducit, inde me perducit.

9. Ille enim qui habet altissimam in secreto domum, habet etiam in terra tabernaculum. Tabernaculum ejus in terra, Ecclesia ejus est adhuc peregrina. Sed hic quaerendus est, quia in tabernaculo invenitur via, per quam venitur ad domum. Etenim cum effunderem super me animam meam, ad attingendum Deum meum, quare hoc feci? Quoniam ingrediar in locum tabernaculi. Nam extra locum tabernaculi errabo quaerens Deum meum. Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. In locum tabernaculi ingrediar, admirabilis tabernaculi, usque ad domum Dei. Jam enim multa admiror in tabernaculo. Ecce quanta admiror in tabernaculo! Tabernaculum enim Dei in terra, homines sunt fideles: admiror in eis ipsorum membrorum obsequium; quia non in eis regnat peccatum ad obediendum desideriis ejus, nec exhibent membra sua arma iniquitatis peccato, sed exhibent Deo vivo in bonis operibus: animae servienti Deo membra corporalia militare admiror (Id. VI, 12, 13). Respicio et ipsam animam [PL36.470] obedientem Deo, distribuentem opera actus sui, frenantem cupiditates, pellentem ignorantiam, extendentem se ad omnia aspera et dura toleranda, justitiam et charitatem impendentem caeteris. Miror et istas virtutes in anima: sed adhuc in loco tabernaculi ambulo. Transeo et haec: et quamvis admirabile sit tabernaculum, stupeo cum pervenio usque ad domum Dei. De qua domo dicit in alio psalmo, cum proposuisset sibi quamdam duram et difficilem quaestionem, quare in hac terra plerumque bene est malis, et male est bonis, et ait: Suscepi cognoscere, hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima (Psal. LXXII, 16, 17). Ibi est enim fons intellectus, in sanctuario Dei, in domo Dei. Ibi intellexit iste in novissima, et solvit quaestionem de felicitate iniquorum, et labore justorum. Quomodo solvit? Quia mali cum hic differuntur, ad poenas sine fine servantur; et boni cum hic laborant, exercentur, ut in fine haereditatem consequantur. Et hoc ille in sanctuario Dei cognovit, intellexit in novissima. Ascendens tabernaculum, pervenit ad domum Dei. Tamen dum miratur membra tabernaculi, ita perductus est ad domum Dei, quamdam dulcedinem sequendo, interiorem nescio quam et occultam voluptatem, tanquam de domo Dei sonaret suaviter aliquod organum: et cum ille ambularet in tabernaculo, audito quodam interiore sono, ductus dulcedine, sequens quod sonabat, abstrahens se ab omni strepitu carnis et sanguinis, pervenit usque ad domum Dei. Nam viam suam et ductum suum sic ipse commemorat, quasi diceremus ei, Miraris tabernaculum in hac terra; quomodo pervenisti ad secretum domus Dei? In voce, inquit, exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis. Festa cum hic homines celebrant suae quoque luxuriae, consuetudinem habent constituere organa ante domos suas, aut ponere symphoniacos, vel quaeque musica ad luxuriam servientia et illicientia. Et ubi audita fuerint haec, quid dicimus qui transimus? Quid hic agitur? Et respondetur nobis, aliqua esse festa. Natalitia, inquit, celebrant, nuptiae hic sunt; ut non videantur inepta illa cantica, sed excusetur festivitate luxuria. In domo Dei festivitas sempiterna est. Non enim aliquid ibi celebratur et transit. Festum sempiternum, chorus Angelorum: vultus praesens Dei, laetitia sine defectu. Dies hic festus ita est, ut nec aperiatur initio, nec fine claudatur. De illa aeterna et perpetua festivitate sonat nescio quid canorum et dulce auribus cordis: sed si non perstrepat mundus. Ambulanti in hoc tabernaculo et miracula Dei in redemptionem fidelium consideranti, mulcet aurem sonus festivitatis illius, et rapit cervum ad fontes aquarum.

10. [vers. 6, 7.] Sed quia, fratres, quamdiu sumus [PL36.471] in corpore hoc, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6), et corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15): etsi utcumque nebulis diffugatis ambulando per desiderium, ad hunc sonum pervenerimus interdum, ut aliquid de illa domo Dei nitendo capiamus; onere tamen quodam infirmitatis nostrae ad consueta recidimus, et ad solita ista dilabimur. Et quomodo ibi inveneramus unde gauderemus, sic hic non deerit quod gemamus. Etenim cervus iste manducans die ac nocte lacrymas suas, raptus desiderio ad fontes aquarum, interiorem scilicet dulcedinem Dei, effundens super se animam suam, ut tangeret quod est super animam suam, ambulans in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, et ductus interioris et intelligibilis soni jucunditate, ut omnia exteriora contemneret, et in interiora raperetur; adhuc tamen homo est, adhuc hic gemit, adhuc carnem fragilem portat, adhuc inter scandala hujus mundi periclitatur. Respexit ergo ad se, tanquam inde veniens, et ait sibi constituto inter has tristitias, et comparans haec illis ad quae videnda ingressus est, et post quae visa egressus est: Quare, inquit, tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Ecce jam quadam interiore dulcedine laetati sumus, ecce acie mentis aliquid incommutabile, etsi perstrictim et raptim, perspicere potuimus: quare adhuc conturbas me, quare adhuc tristis es? Non enim dubitas de Deo tuo. Non enim non est quod tibi dicas, contra illos qui dicunt: Ubi est Deus tuus? Jam aliquid incommutabile persensi, quare adhuc conturbas me? Spera in Deum. Et quasi responderet illi anima ejus in silentio, Quare conturbo te, nisi quia nondum sum ibi, ubi est dulce illud, quo sic rapta sum quasi per transitum? Numquid jam bibo de fonte illo, nihil metuens? jam nullum scandalum pertimesco? jam de cupiditatibus omnibus tanquam edomitis victisque secura sum? Nonne adversus me diabolus vigilat hostis meus? nonne laqueos mihi quotidie deceptionis intendit? Non vis ut conturbem te posita in saeculo, et peregrina adhuc a domo Dei mei? Sed, Spera in Deum, respondet conturbanti se animae suae, et quasi rationem reddenti perturbationis suae, propter mala quibus abundat hic mundus. Interim habita in spe. Spes enim quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25).

11. Spera in Deum. Quare Spera? Quoniam confitebor illi. Quid ei confiteberis? Salutare vultus mei, Deus meus. A me mihi salus esse non potest; hoc dicam, hoc confitebor: Salutare vultus mei Deus meus. Etenim ut metuat in his, quae utcumque intellecta cognoscit, respexit iterum sollicitus ne obrepat inimicus: nondum dicit, Salvus sum ex omni parte. Etenim primitias habentes Spiritus, in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri (Ibid., 23). Illa perfecta in nobis salute, erimus in domo Dei viventes sine fine, et sine fine audantes eum cui dictum est: Beati qui habitant in [PL36.472] domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Hoc nondum est, quia nondum est salus quae promittitur: sed confiteor Deo meo in spe, et dico illi, Salus vultus mei, Deus meus. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24). Persevera ergo ut pervenias; persevera donec veniat salus. Audi ipsum Deum tuum de interiore tibi loquentem: Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14); quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22, et XXIV, 13). Quare ergo tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deum, quoniam confitebor illi. Haec est confessio mea, Salutare vultus mei, Deus meus.

12. Ad meipsum anima mea turbata est. Numquid ad Deum turbatur? Ad me turbata est. Ad incommutabile reficiebatur, ad mutabile perturbabatur. Novi quia justitia Dei mei manet: utrum mea maneat, nescio. Terret enim me Apostolus dicens: Qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Ergo quia non est in me firmitas mihi, nec est mihi spes de me, Ad meipsum turbata est anima mea. Vis non conturbetur? Non remaneat in teipso, et dic: Ad te, Domine, levavi animam meam (Psal. XXIV, 1). Hoc planius audi. Noli sperare de te, sed de Deo tuo. Nam si speras de te, anima tua conturbatur ad te; quia nondum invenit unde sit secura de te. Ergo quoniam ad me conturbata est anima mea, quid restat nisi humilitas, ut de seipsa anima non praesumat? Quid restat, nisi ut omnino minimam se faciat, nisi ut se humiliet, ut exaltari mereatur? Nihil sibi tribuat ut ei ab illo quod utile est tribuatur. Ergo quia ad me turbata est anima mea, et hanc perturbationem facit superbia: Propterea memoratus sum tui, Domine, de terra Jordanis et Hermoniim a monte parvo. Unde memoratus sum tui? A monte parvo, et de terra Jordanis. Forte de Baptismo, ubi est remissio peccatorum. Etenim nemo currit ad remissionem peccatorum, nisi qui displicet sibi; nemo currit ad remissionem peccatorum, nisi qui se confitetur peccatorem; nemo se confitetur peccatorem, nisi humiliando seipsum Deo. Ergo de terra Jordanis memoratus sum tui, et de monte parvo: non de monte magno; ut de monte parvo tu facias magnum: quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11, et XVIII, 14). Si autem et interpretationes nominum quaeras, Jordanis est Descensio eorum. Descende ergo, ut leveris; noli extolli, ne elidaris, Et de Hermoniim monte parvo. Hermoniim Anathematio interpretatur. Anathema teipsum, displicendo tibi: displicebis enim Deo, si placueris tibi. Ergo quia nobis Deus omnia bona praestat, quia ipse bonus est, non quia nos digni sumus; quia ille misericors est, non quia in aliquo promeruimus; de terra Jordanis et Hermoniim commemoratus sum Dei. Et quia humiliter commemoratur, exaltatus perfrui merebitur: quia non in se exaltatur qui in Domino gloriatur.

[PL36.473] 13. [vers. 8.] Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Peragere Psalmum possum fortasse, adjutus studio vestro, cujus fervorem video. De labore autem vestro non satis curo, ut audiatis; quando et me qui loquor, ita in his laboribus sudare cernatis. Aspicientes me laborantem, profecto collaboratis: non enim mihi laboro, sed vobis. Ergo audite; quia velle vos video. Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum: Deo dixit ille qui ejus commemoratus est de terra Jordanis et Hermoniim: hoc admirando dixit, Abyssus Abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Quae abyssus, quam abyssum invocat? Vere quia iste intellectus abyssus est. Abyssus enim est profunditas quaedam impenetrabilis, incomprehensibilis: et maxime solet dici in aquarum multitudine. Ibi enim altitudo, ibi profunditas: quae penetrari usque ad fundum non potest. Denique quodam loco dictum est, Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7): hoc volente Scriptura commendare, quia judicia Dei non comprehenduntur. Quae ergo abyssus, quam invocat abyssum? Si profunditas est abyssus, putamus non cor hominis abyssus est? Quid enim est profundius hac abysso? Loqui homines possunt, videri possunt per operationem membrorum, audiri in sermone: sed cujus cogitatio penetratur, cujus cor inspicitur? Quid intus gerat, quid intus possit, quid intus agat, quid intus disponat, quid intus velit, quid intus nolit, quis comprehendet? Puto non absurde intelligi abyssum hominem de quo alibi dictum est: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII, 7, 8). Si ergo homo abyssus est, quomodo abyssus invocat abyssum? Homo invocat hominem? invocat quasi quomodo Deus invocatur? Non. Sed invocat, dicitur ad se vocat. Nam dictum est de quodam, Mortem invocat: id est, sic vivit, ut mortem ad se vocet. Nam nemo hominum est qui orationem faciat, et invocet mortem: sed male vivendo homines mortem invocant. Abyssus abyssum invocat, homo hominem. Sic discitur sapientia, sic discitur fides, cum abyssus abyssum invocat. Abyssum invocant sancti praedicatores verbi Dei. Numquid et ipsi non abyssus? Ut noveris, quia abyssus et ipsi, Apostolus ait: Minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die. Quanta autem abyssus sit, audite amplius: Neque enim ego meipsum dijudico (I Cor. IV, 3). Tantamne profunditatem creditis esse in homine, quae lateat ipsum hominem in quo est? Quanta profunditas infirmitatis latebat in Petro, quando quid in se ageretur intus nesciebat, et se moriturum cum Domino vel pro Domino temere promittebat (Joan. XIII, 37)! quanta abyssus erat! Quae tamen abyssus nuda erat oculis Dei. Nam hoc illi Christus praenuntiabat, quod in se ipse ignorabat. Ergo omnis homo licet sanctus, licet justus, licet in multis proficiens, abyssus est, et abyssum invocat, quando homini aliquid fidei, aliquid veritatis propter vitam aeternam praedicat. Sed tunc est utilis abyssus abysso invocatae, quando fit in voce cataractarum tuarum. Abyssus abyssum invocat, [PL36.474] homo hominem lucratur: non tamen in voce sua, sed in voce cataractarum tuarum.

14. Alium accipite intellectum: Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Ego qui contremisco, cum ad me perturbata est anima mea, a judiciis tuis timui vehementer: judicia enim tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7), et, abyssus abyssum invocat. Nam sub hac carne mortali, laboriosa, peccatrice, molestiis et scandalis plena, concupiscentiis obnoxia, damnatio quaedam est de judicio tuo: quia tu dixisti peccatori, Morte morieris, et, In sudore vultus tui edes panem tuum (Gen. II, 17, et III, 19). Haec abyssus prima judicii tui. Sed si male hic vixerint homines, abyssus abyssum invocat: quia de poena in poenam transeunt, et de tenebris ad tenebras, et de profunditate ad profunditatem, et de supplicio ad supplicium, et de ardore cupiditatis in flammas gehennarum. Ergo hoc timuit fortassis homo iste, cum ait: Ad meipsum anima mea turbata est: propterea memoratus sum tui, Domine, de terra Jordanis et Hermoniim. Humilis esse debeo. Exhorrui enim judicia tua, vehementer timui judicia tua: ideo ad me anima mea turbata est. Et quae judicia tua timui? Parvane judicia sunt tua ista? Magna sunt, dura sunt, molesta sunt: sed utinam sola essent! Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Quia tu minaris, tu dicis et post illos labores restare alteram damnationem: In voce cataractarum tuarum, abyssus abyssum invocat. Quo ergo abibo a facie tua, et a spiritu tuo quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7); si abyssus abyssum invocat, si post istos labores timentur graviores?

15. Omnes suspensiones tuae et fluctus tui super me ingressi sunt. Fluctus in his quae sentio, suspensurae in his quae minaris. Omnis perpessio mea, fluctus est tuus: omnis comminatio tua, suspensura tua est. In fluctibus invocat abyssus ista, in suspensuris invocat alteram abyssum. In eo quod laboro, omnes fluctus tui: in eo quod minaris gravius, omnes suspensiones tuae super me ingressae sunt. Qui enim minatur, non premit, sed suspendit. Sed quia liberas, hoc dixi animae meae: Spera in Deum, quoniam confitebor illi; salutare vultus mei, Deus meus. Quia magis crebra sunt mala, dulcior erit misericordia tua.

16. [vers. 9.] Ideo sequitur: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit. Nulli vacat audire in tribulatione. Attendite cum vobis bene est; audite cum vobis bene est: discite, cum tranquilli estis, sapientiae disciplinam, et verbum Dei ut cibum colligite. Quando enim quisque in tribulatione est, prodesse illi debet quod securus audivit. Et enim in rebus prosperis mandat tibi Deus misericordiam suam, si ei fideliter servieris; quia liberat te de tribulatione; sed non tibi declarat ipsam misericordiam, quam tibi per diem mandavit, nisi per noctem. Cum venerit ipsa tribulatio, tunc adjutorio te non deserit: ostendit tibi verum fuisse quod tibi per diem mandavit. Etenim scriptum est quodam [PL36.475] loco: Speciosa misericordia Domini in tempore tribulationis, sicut nubes pluviae in tempore siccitatis (Eccli. XXXV, 26). In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit. Non tibi ostendit quia subvenit tibi, nisi venerit tibi tribulatio, unde eruaris ab illo qui tibi per diem promisit. Ideo admonemur imitari formicam (Prov. VI, 6). Sicut enim prosperitas saeculi significatur die, adversitas saeculi significatur nocte: ita alio modo prosperitas saeculi significatur aestate, adversitas saeculi significatur hieme. Et quid facit formica? Per aestatem colligit, quod ei per hiemem prosit. Ergo cum est aestas, cum bene est vobis, cum tranquilli estis, audite verbum Domini. Unde enim fieri potest ut in hac tempestate saeculi hujus sine tribulatione totum hoc mare transeatis? unde fieri potest? cui hoc hominum contigit? Si contigit alicui, plus metuenda est ipsa tranquillitas. In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit.

17. [vers. 10-12.] Quid ergo agas in hac peregrinatione? quid agas? Apud me oratio Deo vitae meae. Hoc hic ago cervus sitiens et desiderans ad fontes aquarum, recordans dulcedinem vocis illius qua ductus sum per tabernaculum usque ad domum Dei: quamdiu hoc corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15), Apud me oratio Deo vitae meae. Non enim ut supplicem Deo, empturus sum de transmarinis locis; aut ut exaudiat me Deus meus navigabo, ut de longinquo afferam thura et aromata, aut de grege adducam vitulum vel arietem: Apud me oratio Deo vitae meae. Intus habeo victimam quam immolem, intus habeo thus quod imponam, intus habeo sacrificium quo flectam Deum meum: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19). Quod sacrificium contribulati spiritus intus habeam, audi: Dicam Deo, Susceptor meus es, quare mei oblitus es? Sic enim hic laboro, quasi tu oblitus sis mei. Tu autem exerces me: et novi quia differs mihi, non mihi aufers, quod promisisti: sed tamen, quare mei oblitus es? Tanquam de voce nostra clamavit et caput nostrum, Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Psal. XXI, 2, et Matth. XXVII, 46)? Dicam Deo, Susceptor meus es, quare mei oblitus es?

18. Utquid me repulisti? ex illa altitudine fontis intelligentiae incommutabilis veritatis, Utquid me repulisti? Quare gravedine et pondere iniquitatis meae, jam illuc inhians, ad ista dejectus sum? Dicit alio loco ista vox: Ego dixi in ecstasi mea, ubi vidit nescio quid magnum, excessu mentis, Ego dixi in ecstasi mea, Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Comparavit enim haec in quibus esset, illis in quae erectus erat, et vidit se longe projectum a facie oculorum Dei, sicut et hic: Utquid me repulisti, et utquid contristatus incedo, dum affligit me inimicus, dum confringit ossa mea, tentator ille diabolus, scandalis ubique crebrescentibus, quorum abundantia refrigescit [PL36.476] charitas multorum (Matth. XXIV, 12)? Cum videamus fortes Ecclesiae plerumque scandalis cedere nonne dicit corpus Christi: Confringit inimicus ossa mea? Ossa enim fortes sunt, et aliquando ipsi fortes tentationibus cedunt. Haec cum quisque considerat ex corpore Christi, ex voce corporis Christi, nonne clamat: Utquid me repulisti, et utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus, dum confringit ossa mea? Non carnes meas tantum, sed etiam ossa mea: ut in quibus putabatur esse aliqua fortitudo, videas cedere in tentationibus, ut caeteri infirmi desperent, quando fortes vident succumbere. Quanta ista pericula, fratres mei!

19. Exprobraverunt mihi qui tribulant me. Iterum illa vox: Dum dicunt mihi per singulos dies, Ubi est Deus tuus? Et maxime ista dicunt in tentationibus Ecclesiae, Ubi est Deus tuus? Quantum haec martyres audierunt, pro nomine Christi fortes et patientes, quantum illis dictum est, Ubi est Deus vester? Liberet vos, si potest. Tormenta enim ipsorum extrinsecus homines videbant, coronas intrinsecus non videbant. Exprobraverunt mihi qui tribulant me, dum dicunt mihi per singulos dies, Ubi est Deus tuus? Et ego propter haec, quoniam ad me turbata est anima mea, quid ei aliud quam illud dicam, Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Et quasi respondenti, Non vis ut conturbem te, hic posita in tantis malis? suspirans ad bona, sitiens et laborans, non vis ut conturbem te? Spera in Deum, quoniam adhuc confitebor illi. Dicit ipsam confessionem, repetit spei confirmationem: Salus vultus mei et Deus meus.

讀者反應

參考

Fons: Patrologia Latina, t. 36, coll. 432-476 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
頁面建立日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22