1. Christus orat, et dat quod orat. Dominus Christus, qui nos exaudit cum Patre, orare pro nobis dignatus est Patrem. Quid felicitate nostra certius, quando ille pro nobis orat, qui dat quod orat? Est enim Christus homo et Deus: orat ut homo; dat quod orat, ut Deus. Quod autem tenere debetis, ideo totum Patri assignat, quia Pater non de illo est, ipse de Patre est. Fonti unde natus est, totum dat. Sed et ipse fons natus est. Ipse est enim fons vitae. Ergo Pater fons fontem genuit. Genuit quidem fontem fons; sed et generans fons et genitus fons: quemadmodum generans Deus et genitus Deus, unus est Deus. Pater non est Filius, Filius non est Pater, Spiritus sanctus amborum nec Pater nec Filius: sed Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Aedificamini in unitate, ne cadatis in separatione.

2. Locus bonus, quo nobis migrandum de hoc loco malo. Audistis quid pro nobis oraret, imo quid vellet. Dixit: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, ibi sint ipsi. Volo, inquit, ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. O domus beata! o patria secura! Non habet hostem, non habet pestem. Securi ibi vivemus, migrare non quaeremus, tutiorem locum non inveniemus. Quidquid hic elegeris in terra, ad timorem eligis, non ad securitatem. Elige tibi locum, dum es in malo loco, id est in hoc saeculo, in hac vita tentationibus plena, elige in hac mortalitate gemitibus et timoribus plena: dum es in malo loco, elige tibi locum, quo migres de malo loco. Non poteris ad locum bonum migrare de loco malo, nisi bene feceris in loco malo. Qualis locus est ille, ubi nemo esurit? Ergo si vis habitare in loco bono, ubi nemo esurit; in loco malo frange panem tuum esurienti. In loco illo beato nemo est peregrinus: omnes in patria sua vivunt. Si ergo vis esse in loco bono, ubi nemo est peregrinus; in loco malo non habentem quo intret, suscipe in domum tuam. Peregrino praebe hospitium in loco malo, ut venias ad locum bonum, ubi hospes esse non possis. In loco bono nemo indiget vestimento: frigus ibi non est, aestus ibi non sunt: utquid tectum, utquid indumentum? Ibi non erit tectum, sed protectio. Ecce et ibi invenimus tectum: Sub umbra alarum tuarum sperabo (Psal. LVI, 2). Ergo in hoc loco malo praebe non habenti tectum, ut sis in loco bono, ubi habeas tale tectum, ut non quaeras facere sarta tecta: quia non ibi stillat imber. Est perpetuus fons veritatis: sed imber ille laetificat, non humectat: imber iste, ipse est fons vitae. Quid est enim, Apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10); et, Verbum erat apud Deum (Joan. I, 14)?

[PL38.1084] 3. Bene agendo in loco malo pervenitur ad locum bonum. Dies Quadragesimae. Dies Quinquagesimae post Pascha. Ergo, charissimi, facite bene in loco malo, ut veniatis ad locum bonum, de quo ait qui nobis eum praeparat, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Ascendit praeparare, ut nos ad paratum securi veniamus. Ipse praeparavit: in illo manete. Parva tibi domus est Christus? Jamne passionem ipsius times? Resurrexit a mortuis, et non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Locus malus, dies mali, saeculum hoc. Sed bene faciamus in loco malo, et bene vivamus in diebus malis. Transit locus malus et dies mali: et veniet locus bonus aeternus, et dies boni aeterni: et ipsi dies boni unus dies erunt. Hic enim quare sunt mali dies? Quia transit unus, ut veniat alius. Transit hodiernus, ut veniat crastinus: transit hesternus, ut veniat hodiernus. Ubi nihil transit, unus est dies. Et dies Christus est, et Pater dies: sed Pater dies de nullo die, Filius dies ex die. Commendavit ergo nobis Dominus Jesus Christus in passione sua labores et contritiones praesentis saeculi: in resurrectione sua commendavit aeternam vitam et beatam futuri saeculi. Toleremus praesentia, speremus futura. Ideo in diebus istis dies agimus significantes laborem praesentis saeculi, in jejuniis et observatione conterentes animas nostras; in diebus autem venturis dies significamus futuri saeculi, nondum ibi sumus. Significamus dixi; non, tenemus. Usque ad passionem enim contritio: post resurrectionem laudatio.

SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve

CAPUT PRIMUM

1. Passionis Dominicae mysteria explicanda. Cujus sanguine delicta nostra deleta sunt, solemniter legitur passio, solemniter celebratur; ut annua devotione memoria nostra laetius innovetur, et ipsa frequentatione populorum fides nostra clarius illustretur. Exigit ergo a nobis solemnitas, ut de passione Domini vobis sermonem, qualem donat ipse, reddamus. Et quidem ad salutem nostram et vitae hujus transigendae utilitatem, in his quae passus est ab inimicis Dominus noster, exemplum patientiae nobis praebere dignatus est; ut pro evangelica dignitate, si hoc ipse voluerit, nihil tale perpeti recusemus. Verumtamen quia nec in ipsa carne mortali aliquid ille necessitate, sed omnia voluntate perpessus est; recte creditur etiam significare aliquid voluisse in singulis quibusque factis, quae circa ejus passionem gesta atque conscripta sunt.

CAPUT II

2. Quid significet quod Christus crucem suam portavit. Ac primum, quod traditus ut crucifigeretur crucem suam ipse portavit (Joan. XIX, 17); [PL38.1085] continentiae signum dedit, et demonstravit praecedens, quid facere debeat qui eum sequi voluerit. Hoc etiam verbo commonuit, ubi ait: Qui diligit me, tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24). Tollit enim quodam modo crucem suam, qui regit mortalitatem suam.

CAPUT III

3. Calvariae locus. Quod in loco Calvariae crucifixus est (Joan. XIX, 17, 18); significavit in passione sua remissionem omnium peccatorum, de quibus in Psalmo dicitur: Multiplicatae sunt iniquitates meae super capillos capitis mei (Psal. XXXIX, 13).

CAPUT IV

4. Latrones a dextris et a sinistris. Quod duo cum illo ab utroque latere crucifixi sunt (Joan. XIX, 18); ostendit alios sibi dextros, alios sinistros esse passuros: dextros, de quibus dicitur, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10); sinistros autem, de quibus dicitur, Et si tradidero corpus meum, ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3).

CAPUT V

5. Titulus super crucem. Quod titulus est positus super ejus crucem, in quo scriptum erat, Rex Judaeorum (Joan. XIX, 19), illud ostendit, quia nec occidendo efficere potuerunt, ut eum regem non haberent, qui eis manifestissime eminentissima potestate secundum sua opera redditurus est. Unde in Psalmo canitur: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus.

CAPUT VI

6. Cur tribus linguis conscriptus. Cur rex Judaeorum, et non Gentium. Quod tribus linguis titulus conscriptus erat, hebraea, graeca, et latina (Ibid., 20); non solum Judaeis, sed etiam Gentibus eum regnaturum fuisse declaratum est. Proinde in eodem psalmo cum dixisset, Ego autem constitutus sum rex super Sion montem sanctum ejus, ubi scilicet hebraea lingua regnavit; continuo tanquam graeca, latinaque subjungens, Dominus, inquit, dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te: pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae (Psal. II, 6, 7). Non quia graeca et latina solae sunt gentium linguae: sed quia ipsae maxime excellunt, graeca, propter studium litterarum; latina, propter peritiam Romanorum. Quamvis in illis tribus linguis Christo subjuganda universitas gentium omnium monstraretur: non tamen illic scriptum est et rex Gentium, sed tantummodo Judaeorum; ut commendaretur origo seminis, in proprietate nominis. Lex enim a Sion prodiet, dictum est, et verbum Domini ab Jerusalem (Isai. II, 3). Nam qui sunt qui dicunt in Psalmo, Subjecit plebes nobis, et Gentes sub pedibus nostris (Psal. XLVI, 4); nisi de quibus dicit Apostolus, Si enim spiritualibus eorum communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis (Rom. XV, 27)?

CAPUT VII

7. Judaei apud Pilatum agentes de mutando titulo. Quod suggesserunt principes Judaeorum, Pilato, ne absolute scriberet quod sit rex Judaeorum, sed quod ipse regem se dixerit Judaeorum [PL38.1086] (Joan. XIX, 21); ramis illis fractis ita Pilatus inserendum figurabat oleastrum: quia homo erat ex Gentibus, Gentium scribens confessionem, de quibus merito ipse Dominus dixit, Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti justitiam (Matth. XXI, 43). Nec ideo tamen, non est rex ille Judaeorum. Radix enim portat oleastrum, non oleaster radicem. Et quamvis illi rami per infidelitatem fracti sint; non ideo Deus repulit plebem suam, quam praesciit. Et ego, inquit, Israelita sum (Rom. XI, 1, 2, 17). Et quamvis filii regni, qui noluerunt Dei Filium regnare sibi, eant in tenebras exteriores; tamen multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent, non cum Platone et Cicerone, sed cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 12 et 11). Pilatus quidem regem Judaeorum scripsit, non regem Graecorum aut Latinorum; quamvis Gentibus regnaturum. Et quod scripsit, scripsit, neque infidelium suggestione mutavit (Joan. XIX, 22.): cui tanto ante praedictum erat in Psalmis, Tituli inscriptionem ne corrumpas (Psal. LVI, 1; LVII, 1). Omnes gentes credunt in regem Judaeorum: omnibus gentibus regnat, sed tamen rex Judaeorum. Tantum valuit illa radix, ut insertum oleastrum in se possit ipsa mutare, oleaster autem olivae nomen non possit auferre.

CAPUT VIII

8. Vestes in quatuor partes divisae. Quod in quatuor partes divisa vestimenta ejus milites abstulerunt (Joan. XIX, 23); per quatuor orbis partes peragratura sacramenta ejus significaverunt.

CAPUT IX

9. Inconsutilis tunica sorti commissa. Quod unam tunicam inconsutilem desuper textam sortiti sunt, potius quam partiti (Ibid., 23, 24); satis demonstratum est sacramenta visibilia, quamvis et ipsa indumenta sint Christi, posse tamen habere quoslibet haec, sive bonos, sive malos; sincerissimam vero fidem, quae per dilectionem operatur unitatis integritatem, quia dilectio Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), non pertinere ad quoslibet, sed occulta Dei gratia tanquam sorte donari. Unde Simoni qui Baptismum habebat, et istam non habebat, a Petro dictum est, Non est tibi sors, neque pars in ista fide (Act. VIII, 21).

CAPUT X

10. Mater commendata a moriente. Quod in cruce cognitam matrem dilecto discipulo commendavit (Joan. XIX, 26, 27); congruenter tunc humanum affectum, quando ut homo moriebatur, ostendit. Ista hora nondum venerat, quando aquam in vinum conversurus eidem matri dixerat: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea (Id. II, 4). Non enim de Maria sumpserat quod habebat in divinitate, sicut de Maria sumpserat quod pendebat in cruce.

CAPUT XI

11. Acetum in spongia datum. Quod dixit, Sitio; fidem quaerebat a suis: sed quia in propria venit, et sui eum non receperunt (Id. I, 11); pro suavitate fidei, acetum perfidiae dederunt, et hoc in spongia. Vere spongiae comparandi, non solidi, sed tumidi; non recto confessionis aditu aperti, sed insidiarum tortuosis anfractibus cavernosi. Sane ille [PL38.1087] potus habebat et hyssopum (Joan. XIX, 28, 29), quae humilis herba radice fortissima petrae dicitur inhaerere. Erant quippe in illo populo, quibus hoc facinus ad humiliandam poenitendo animam post abjiciendo servabatur. Noverat eos ipse, qui hyssopum cum aceto accipiebat. Nam et pro eis oravit, sicut alius evangelista testatur, cum pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34).

CAPUT XII

12. Vox ultima et inclinatio capitis. Quod ait, Perfectum est, et inclinato capite reddidit Spiritum (Joan. XIX, 30); non necessitatem, sed potestatem suae mortis ostendit, donec omnia quae pro illo prophetata erant perficerentur exspectans: quia et hoc scriptum erat, Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22): tanquam potestatem habens ponendi animam suam, sicut et ipse testatus est (Joan. X, 18). Et reddidit Spiritum per humilitatem, hoc est, capite inclinato; recepturus eum per resurrectionem, capite sublevato. Istam mortem et capitis inclinationem magnae potestatis fuisse, Jacob ille patriarcha in Judae benedictione praenuntians, Ascendisti, inquit, recumbens, dormisti sicut leo (Gen. XLIX, 9): per ascensionem mortem, per leonem significans potestatem.

CAPUT XIII

13. Crura latronibus, non Christo confracta. Jamvero quod illis duobus crura confracta sunt, illi autem non, quia defunctus est; quare factum sit, ipsum Evangelium declaravit. Oportebat enim ut isto etiam signo demonstraret in ejus praenuntiata prophetia commendatum esse Pascha Judaeorum, ubi hoc praeceptum est, ut ovis ossa non frangerent.

CAPUT XIV

14. Sanguis et aqua e lateris vulnere. Quod latus lancea percussum in terra sanguinem et aquam manavit; procul dubio sacramenta sunt quibus formatur Ecclesia; tanquam Eva facta de latere dormientis Adam, qui erat forma futuri.

CAPUT XV

15. Joseph et Nicodemus sepelientes. Quod Joseph et Nicodemus eum sepeliunt (Joan. XIX, 31-42); sicut nonnulli nomina interpretati sunt, Joseph interpretatur Auctus; Nicodemus autem, quia nomen est graecum, pluribus notum est quod ex victoria et populo sit compositum; quia νῖκος victoria est, δῆμος populus. Quis est ergo moriendo auctus, nisi qui dixit, Granum tritici si non moriatur, solum remanet; si autem moriatur, multiplicatur (Id. XII, 24, 25)? Et quis etiam moriendo persecutorem populum vicit, nisi qui eos resurgendo judicabit?

SERMO CCXIX. In Vigiliis Paschae, I

Vigiliae sacrae. Celebrandae quomodo. Beatus Paulus apostolus exhortans nos ad imitationem suam, [PL38.1088] inter alia multa suae virtutis insignia, dicit etiam: In vigiliis saepius (II Cor. XI, 27). Quanto ergo alacrius in hac vigilia, velut matre omnium sanctarum vigilirum, vigilare debemus, in qua totus vigilat mundus? Non ille mundus, de quo scriptum est: Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre (I Joan. II, 15 et 16). Talem quippe mundum, id est filios infidelitatis, regunt diaboli et angeli ejus: contra quos nobis esse colluctationem idem dicit apostolus, ubi ait, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi, tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Quod et nos fuimus aliquando, nunc autem lux in Domino. Luce itaque vigiliarum, resistamus rectoribus tenebrarum. Non ergo ille mundus in hac solemnitate vigilat: sed ille de quo dicitur, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta eorum (II Cor. V, 19). Quanquam tam clara sit vigiliae hujus celebritas toto orbe terrarum, ut etiam illos vigilare carne compellat, qui corde, non dicam, dormiunt, sed tartarea impietate sepulti sunt. Vigilant etiam ipsi nocte ista, de qua etiam visibiliter redditur, quod tanto ante promissum est: Et nox tanquam dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII, 12). Fit hoc in cordibus piorum, quibus dictum est: Fuistis aliquando tenebrae. nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Fit hoc etiam in aemulis omnium, et qui vident in Domino, et qui invident Domino. Vigilat ergo ista nocte et mundus inimicus, et mundus reconciliatus. Vigilat iste, ut laudet medicum liberatus: vigilat ille, ut blasphemet judicem condemnatus. Vigilat iste, mentibus piis fervens et lucescens: vigilat ille, dentibus suis frendens et tabescens. Denique istum charitas, illum iniquitas: istum christianus vigor, illum diabolicus livor nequaquam dormire in hac celebritate permittit. Unde ab ipsis etiam nostris inimicis nescientibus admonemur quemadmodum debeamus vigilare pro nobis, si propter nos vigilant etiam qui invident nobis. Eorum quippe qui nullo modo Christi sunt nomine consignati, tamen ista nocte multi dolore, multi pudore; nonnulli etiam qui fidei propinquant, Dei jam timore non dormiunt. Diversis causis excitat eos ista solemnitas. Quomodo ergo debet gaudendo vigilare Christi amicus, quando et dolendo vigilat inimicus? Quomodo in tanta Christi gloria inardescat vigilare christianus, quando erubescit dormire paganus? Quomodo decet eum, qui hanc domum magnam intravit, in tanta ejus festivitate vigilare, quando jam vigilat qui disponit intrare? Vigilemus ergo, et oremus; ut et forinsecus et intrinsecus hanc vigiliam celebremus. Deus nobis loquatur in lectionibus suis; Deo loquamur in precibus nostris. Si eloquia ejus obedienter audiamus, in nobis habitat quem rogamus.

SERMO CCXX. In Vigiliis Paschae, II. Quis mortuus pro nobis. Solemnitas Paschae

Scimus, fratres, et fide firmissima retinemus, semel Christum mortuum esse pro nobis; pro peccatoribus justum, pro servis Dominum, pro captivis liberum, pro aegrotis medicum, pro miseris beatum, pro egenis opulentum, pro perditis quaesitorem, pro venditis redemptorem, pro grege pastorem, et quod est omnibus mirabilius, pro creatura creatorem: servantem tamen quod semper est, tradentem quod factus est; Deum latentem, hominem apparentem; virtute vivificantem, infirmitate morientem, divinitate immutabilem, carne passibilem: ut ait Apostolus, Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Hoc semel factum esse, optime nostis. Et tamen solemnitas tanquam saepius fiat, revolutis temporibus iterat, quod veritas semel factum tot Scripturarum vocibus clamat. Nec tamen contraria sunt veritas et solemnitas, ut ista mentiatur, illa verum dicat. Quod enim semel factum in rebus veritas indicat, hoc saepius celebrandum in cordibus piis solemnitas renovat. Veritas quae facta sunt, sicut facta sunt aperit: solemnitas autem non ea faciendo, sed celebrando, nec praeterita praeterire permittit. Denique Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Ille utique semel occisus, qui jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Proinde secundum vocem veritatis, semel Pascha dicimus factum, et ulterius non futurum: secundum autem vocem solemnitatis, omni anno dicimus Pascha venturum. Sic intelligi arbitror quod in Psalmo scriptum est: Cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem solemnem celebrabunt tibi (Psal. LXXV, 11). Nisi enim quod de rebus temporaliter gestis dicitur cogitatio memoriae commendaret, nullas post tempus reliquias inveniret. Ideo cogitatio hominis intuens veritatem Domino confitetur: reliquiae vero cogitationis quae sunt in memoria, notis temporibus non cessant celebrare solemnia, ne ingrata cogitatio judicetur. Ad hoc pertinet noctis hujus tam praeclara solemnitas, ubi vigilando tanquam resurrectionem Domini per cogitationis reliquias operemur, quam semel factam cogitando verius confitemur. Quos ergo fecit doctos praedicata veritas, absit ut faciat irreligiosos deserta solemnitas. Haec istam noctem per totum mundum fecit illustrem. Haec demonstrat Christianorum agmina populorum, haec confundit tenebras Judaeorum, haec evertit idola Paganorum.

SERMO CCXXI. In Vigiliis Paschae, III. Quod in Genesi dies a luce, nunc a nocte computentur

Dicendum est cur tanta celebritate hodierna potissimum [PL38.1090] nocte vigilemus. Quod die tertio resurrexerit a mortuis Dominus Christus, nullus ambigit christianus. Hac autem nocte hoc factum esse, sanctum Evangelium contestatur. Totum enim diem a praecedente nocte computari non dubium est: non secundum dierum ordinem qui commemoratur in Genesi: quanquam et illic tenebrae praecesserunt. Nam tenebrae erant super abyssum, cum dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Sed quia illae tenebrae nondum erant nox, nondum enim praecesserat dies: divisit quippe Deus inter lucem et tenebras, et prius lucem vocavit diem, deinde tenebras noctem; et facta luce usque ad alterum mane commemoratus est dies unus (Gen. I, 3-5): manifestum est illos dies a luce coepisse, et transacta luce usque ad mane singulos terminatos. Sed posteaquam creatus homo a luce justitiae ad peccati tenebras declinavit, a quibus eum Christi gratia liberat, factum est ut nunc dies a noctibus computemus: quia non a luce ad tenebras, sed a tenebris ad lucem venire conamur, et Domino adjuvante fieri speramus. Sicut et Apostolus dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit: abjiciamus itaque opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis (Rom. XIII, 12). Dies igitur Dominicae passionis quo crucifixus est, jam transactam noctem propriam sequebatur; ideoque clausus et terminatus est usque ad Parasceven, quam Judaei etiam Coenam puram vocant, ab ejus noctis exordio incipientes sabbati observationem. Deinde sabbati dies a sua nocte incipiens, finitus est vespere incipientis noctis, quae pertinet ad initium dominici diei: quoniam eum Dominus suae resurrectionis gloria consecravit. Illius itaque noctis ad initium dominici diei pertinentis, nunc ista solemnitate memoriam celebramus: illam noctem agimus vigilando, qua Dominus resurrexit; et illam vitam, de qua paulo ante dicebamus, meditamur, ubi nec mors ulla, nec somnus est, quam in sua carne nobis inchoavit, quam sic excitavit a mortuis, ut jam non moriatur, et mors ei ultra non dominetur. Nam quando venientes ad sepulcrum ejus, a quibus diligentibus quaerebatur, diluculo corpus non invenerunt, responsumque acceperunt ab Angelis, quod jam resurrexerat; manifestum est quod ea nocte resurrexit, cujus extremitas illud diluculum fuit. Deinde cui resurgenti paulo diutius vigilando concinimus, praestabit ut cum illo sine fine vivendo regnemus. Sed et si forte his horis, quibus nos ducimus istam vigiliam, illius adhuc corpus in sepulcro erat, nondumque resurrexerat; nec sic vigilando sumus incongrui: quia ille dormivit ut vigilemus, qui est mortuus ut viveremus.

SERMO CCXXII. In vigiliis Paschae, IV. Vigilandum adversus diabolum. Rectores mundi diabolus et angeli ejus. In coelestibus quibusnam habitant. Diabolus e cordibus piorum ejectus

[PL38.1091] Cum vos, dilectissimi, ad vigilandum et orandum ipsa solemnitas sanctae hujus noctis hortetur; etiam nostrum vobis tamen solemniter debetur alloquium, ut adversus contrarias et invidas potestates rectoresque tenebrarum, velut contra nocturnas bestias, dominicum gregem etiam vox pastoralis exsuscitet. Non est enim nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sicut Apostolus dicit; id est, adversus homines mortali corpore infirmos: sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Nec ideo sane diabolum et angelos ejus, quos Apostolus his verbis significat, mundi hujus existimetis esse rectores, de quo scriptum est, Et mundus per eum factus est (Joan. I, 10). Nam eos rectores mundi cum etiam ipse dixisset, ne quis mundum intelligeret, qui plerisque Scripturarum locis coeli et terrae nomine nuncupatur; continuo tanquam exponendo addidit, tenebrarum harum, hoc est, infidelium. Propter quod jam fidelibus dicit, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Sunt ergo ista spiritualia nequitiae in coelestibus; non ubi sidera disposita effulgent, et sancti Angeli commorantur; sed in hujus aeris infimi caliginoso habitaculo, ubi et nebula conglobatur: et tamen scriptum est, Qui cooperit coelum nubibus (Psal. CXLVI, 8). Ubi et aves volitant: et tamen dicuntur volatilia coeli (Psal. XLIX, 11). In his ergo coelestibus, non in illa superiore tranquillitate coelestium, habitant isti nequissimi spiritus, contra quos nobis colluctatio spiritualis indicitur: ut devictis angelis malis, illo praemio perfruamur, quo Angelis bonis incorrupta aeternitate sociemur. Unde alio loco idem apostolus, cum significaret tenebrosum diaboli principatum: Secundum spiritum, inquit, mundi hujus secundum principem potestatis aeris hujus, qui nunc operatur in filiis infidelitatis (Ephes. II, 2). Quod ergo est spiritus mundi hujus, hoc sunt rectores mundi. Et sicut illic exposuit quid dixerit mundum, in filiis infidelitatis: sic etiam hic, cum addidit, tenebrarum harum. Et quod ibi ait, principem potestatis aeris; hoc isto loco, in coelestibus. Gratias itaque Domino Deo nostro, qui nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 12, 13). Ab illis ergo tenebris evangelica luce distincti, et ab illis potestatibus sanguine pretioso redempti, vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Nam quicumque habetis fidem quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), missus est princeps hujus mundi foras a cordibus vestris (Joan. XII, 31): sed forinsecus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Non ergo detis locum diabolo, quacumque ex parte penetrare volenti: sed qui eum foras misit patiendo pro vobis, adversus eum habitet intus in vobis. Cum vobis ille dominaretur, fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate. Adversus tenebras earumque rectores in matre luce vigilate, et Patrem luminum de sinu matris lucis orate.

SERMO CCXXIII. In Vigiliis Paschae, V

1. Dies, fideles baptizati. Hortatur ut bones imitentur, tolerent malos. In libro qui appellatur Genesis, Scriptura dicit: Et vidit Deus lucem quia bona est. Et divisit Deus inter lucem et tenebras: et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem (Gen. I, 4, 5). Si ergo Deus vocavit diem lucem, sine dubio illi quibus dicit apostolus Paulus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8), dies erant: quoniam ille qui jussit de tenebris lumen clarescere, illuminavit eos (II Cor. IV, 6). Infantes isti, quos cernitis exterius dealbatos, interiusque mundatos, qui candore vestium splendorem mentium praefigurant, cum peccatorum suorum nocte premerentur, tenebrae fuerunt. Nunc autem quia mundati sunt lavacro indulgentiae, quia irrigati fonte sapientiae, quia perfusi luce justitiae: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24). Audiat nos dies Domini, audiat nos dies factus a Domino: audiat, et obaudiat; ut exsultemus et laetemur in eo. Quoniam, sicut ait Apostolus, hoc est gaudium et corona nostra, si vos statis in Domino (Philipp. IV, 1). Audite ergo nos, o novelli filii castae matris: imo audite nos, filii virginis matris. Quoniam fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: ut filii lucis ambulate, filiis lucis adhaerete; atque ut hoc ipsum planius dicam, bonis fidelibus adhaerete. Sunt enim, quod pejus est, fideles mali. Sunt fideles qui vocantur, et non sunt. Sunt fideles, in quibus sacramenta Christi patiantur injuriam: qui sic vivunt, ut et ipsi pereant, et alteros perdant. Pereunt quippe ipsi, male vivendo: perdunt vero alios, male vivendi exempla praebendo. Vos ergo, dilectissimi, nolite talibus jungi. Bonos quaerite, bonis adhaerete: boni estote.

2. Bonorum et malorum permixtio in Ecclesia. Neque miremini multitudinem christianorum malorum, qui ecclesiam implent, qui ad altare communicant, qui episcopum, vel presbyterum de bonis moribus disputantem magnis vocibus laudant: per quos impletur quod congregator noster praedixit in Psalmo, Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). In Ecclesia hujus temporis possunt esse nobiscum: in illa vero, quae post resurrectionem futura est, congregatione sanctorum esse non poterunt. Ecclesia enim hujus temporis areae comparatur, habens mixta grana cum paleis, habens permixtos bonis malos; habitura post judicium sine ullis malis omnes bonos. Haec area continet messem ab Apostolis seminatam, a sequentibus usque in praesens tempus bonis doctoribus irrigatam, non parum etiam inimicorum persecutione contritam; sed quod solum restat, nondum superna ventilatione purgatam. Veniet autem ille de quo reddidistis in Symbolo, Inde venturus est judicare vivos et mortuos: et, sicut Evangelium loquitur, habebit ventilabrum in manu sua, et expurgabit [PL38.1093] aream suam; et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Quod dico audiant et antiqui fideles. Qui granum est, cum tremore gaudeat, et permaneat, et ab area non recedat. Non se judicio suo velut a palea conetur exuere: quoniam si se voluerit modo a palea separare, non poterit in area permanere. Et cum venerit ille qui sine errore discernit, quod in area non invenerit, ad horreum non levabit. Incassum se de spica tunc grana jactabunt, quaecumque nunc ab area recesserunt. Implebitur illud horreum, atque claudetur. Quidquid extra remanserit, flamma vastabit. Qui ergo bonus est, charissimi, toleret malum: qui malus est, imitetur bonum. In hac quippe area possunt in paleas grana deficere; possunt rursus grana de paleis consuscitari. Quotidie fiunt ista, fratres mei: plena est vita haec suppliciis atque solatiis. Quotidie qui videbantur boni, labuntur et pereunt: et rursus qui videbantur mali, convertuntur et vivunt. Non vult enim Deus mortem impii, tantum ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23). Audite me, grana; audite me, qui estis quod esse desidero: audite me, grana. Nolite contristari de permixtione palearum: non erunt vobiscum in aeternum. Quantum est hoc quod premit palea? Deo gratias, quia levis est. Nos tantum grana simus, et quantacumque fuerit, non gravabit. Fidelis est enim Deus, qui non permittet nos tentari supra id quod possumus; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut sustinere possimus (I Cor. X, 13). Audiant nos et paleae; ubicumque sunt, audiant. Nolo hic sint: alloquamur eas tamen, ne forte sint. Ergo audite me, paleae: quamvis, si auditis, paleae non eritis. Audite ergo. Prosit vobis Dei patientia. Granorum conjunctio, commonitio, grana vos faciat. Non vobis desunt imbres verborum Dei: non sit sterilis in vobis ager Dei. Ergo revirescite, granascite, maturascite. Qui enim vos seminavit, spicas vult invenire, non spinas.

SERMO CCXXIV. In die Paschae, I. Ad populum et ad Infantes, seu eo die baptizatos

CAPUT PRIMUM

1. Gratia baptizatis collata. Bonos imitentur, non malos. Hodierno die qui baptizati sunt, et renati sunt in Christo Jesu, alloquamur eos, et vos in eis, et ipsos in vobis. Ecce facti estis membra Christi. Si cogitetis quid facti estis, omnia ossa vestra dicent: Domine, quis similis tibi (Psal. [PL38.1094] XXXIV, 10)? Non enim digne cogitari potest illa dignatio Dei, et deficit omnis sermo sensusque humanus, venisse vobis gratuitam gratiam nullis meritis praecedentibus. Ideo et gratia dicitur, quia gratis datur. Quam gratiam? Ut sitis membra Christi, filii Dei, ut sitis fratres Unici. Si ille Unicus, unde vos fratres, nisi quia ille Unicus natura, vos gratia fratres facti? Quia ergo membra Christi facti estis, admoneo vos: timeo vobis, non tantum a Paganis, non tantum a Judaeis, non tantum ab haereticis, quantum a malis catholicis. Eligite vobis in populo Dei quos imitemini. Nam si turbam imitari volueritis, inter paucos angustam viam ambulantes non eritis. Abstinete vos a fornicatione, a rapinis, a fraudibus, a perjuriis, ab illicitis rebus, a jurgiis: ebrietas repellatur a vobis: adulterium sic timete quomodo mortem; mortem, non quae animam solvit a corpore, sed ubi anima semper ardebit cum corpore.

CAPUT II

2. Carnis peccata diabolus levia facit, cum sint gravia et mortifera. Fratres mei, filii mei, filiae meae, sorores meae, scio agere diabolum partes suas, nec quiescere loqui in cordibus eorum quos obligatos suis vinculis tenet: scio fornicatoribus, adulteris qui contenti non sunt conjuge sua, dicere diabolum in cordibus eorum, Non sunt magna carnis peccata. Contra hanc diaboli susurrationem debemus habere Christi incarnationem. Hoc est unde Christianos decipit inimicus per carnis illecebras, cum eis facit leve quod grave est, lene quod asperum, dulce quod amarum est. Sed quid prodest quia satanas facit leve, quod Christus ostendit grave? Numquid novum aliquid facit diabolus dicere Christianis fidelibus: Nihil grave est quod facis? In carne tua peccas: numquid in spiritu? Facile deletur carnis peccatum, facile a Deo venia datur? Quid magnum facit? Artificium suum facit, quod in paradiso dixit; Manducate, et eritis sicut dii: nequaquam moriemini. Deus dixerat: Qua die manducaveritis, morte moriemini (Gen. II, 17). Venit inimicus, et ait: Non moriemini, sed aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii. Dimissa est jussio Dei, et audita est persuasio diaboli. Tunc inventa est vera jussio Dei, et falsa deceptio diaboli. Numquid profuit, obsecro vos, quia dixit mulier, Serpens seduxit me? Numquid valuit excusatio? Si valuit excusatio, quare secuta est damnatio (Id. III)?

CAPUT III

3. Incontinentes corripiuntur et excommunicantur. Meretrix est quaecumque concubina praeter uxorem. Ideo vobis dico, fratres mei, filii mei, qui habetis uxores, ut nihil aliud noveritis; et qui non habetis, et ducere vultis, integros vos ad eas servate, sicut integras vultis eas invenire. Vos qui continentiam Deo vovistis, nolite retro respicere. Ecce dico vobis, ecce clamo vobis, ego me absolvo: erogatorem me Deus posuit, non exactorem. Et tamen ubi possumus, ubi datur locus, ubi conceditur, ubi scimus, corripimus, objurgamus, anathematizamus, excommunicamus: et tamen non corrigimus. [PL38.1095] Quare? Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Modo quia loquor, quia moneo, quid opus est, nisi exaudiat me Deus pro vobis, et agat aliquid in vobis, hoc est, in cordibus vestris? Breviter dico, et vobis commendo, et fideles terreo, et vos aedifico. Membra Christi estis: nolite me, sed Apostolum audire: Tollens, inquit, membra Christi, faciam membra meretricis (Id. VI, 15)? Sed dicit nescio quis: Meretrix non est quam habeo, concubina mea est. O sancte episcope, meretricem fecisti concubinam meam! Numquid ego dixi? Apostolus clamat, et ego incurri calumniam. Ego te volo esse sanum: in me quare furis sicut insanus? Habes uxorem, qui hoc dicis? Habeo, inquis. Bene: velis nolis, illa quae praeter uxorem tecum dormit, jam dixi, meretrix est. Ecce vade, et dic ei quia injuriam tibi fecit episcopus. Habes uxorem tuam legitimam, et alia tecum dormit: quaecumque est illa, jam dixi, meretrix est. Sed servat tibi uxor tua fidem, nec novit alium nisi te solum, et non disponit se nosse alterum. Cum sit ergo illa casta, tu quare fornicaris? Si illa te unum, tu quare duas? Sed dicis: Ancilla mea concubina mea est, numquid ad uxorem alienam vado? numquid ad meretricem publicam vado? An non licet mihi in domo mea facere quod volo? Dico tibi, non licet. In gehennam vadunt, qui hoc faciunt, in sempiterno igne ardebunt.

CAPUT IV

4. Morum correctio non differenda. Vel hic liceat mihi loqui, et dicere. Corrigant se qui tales sunt, dum vivunt; ne postea velint, et non possint: quia subito venit mors, et non est qui corrigatur, sed qui in ignem mittatur. Et quando veniat ipsa novissima hora, nescitur, et dicitur, Corrigo. Quando corrigis, quando mutaris? Cras, inquis. Ecce quoties dicis, Cras, cras; factus es corvus. Ecce dico tibi, cum facis vocem corvinam, occurrit tibi ruina. Nam ille corvus, cujus vocem imitaris, exiit de arca, et non rediit (Gen. VIII, 7). Tu autem, frater, redi in Ecclesiam, quam tunc illa arca significabat. Sed vos me audite, o baptizati; audite me, vos per sanguinem Christi renati: obsecro vos per nomen quod super vos invocatum est, per illud altare ad quod accessistis, per Sacramenta quae accepistis, per judicium futurum vivorum et mortuorum; obsecro vos, obstringo vos per nomen Christi, ut non imitemini eos quos tales esse cognoscitis; sed illius sacramentum maneat in vobis, qui de ligno descendere noluit, sed voluit de sepulcro resurgere.

SERMO CCXXV. In die Paschae, II. Ad Infantes

CAPUT PRIMUM

1. Christus quid erat ante incarnationem. [PL38.1096] Commendat nobis divinae circa nos altitudinem gratiae Filius Dei sine tempore natus ex Patre. Quid enim erat antequam esset in homine? Putate vos quaesisse atque dixisse. Putamus enim, fratres mei, antequam Christus de Maria virgine nasceretur, erat, an non erat? Putate nos quaerere, unde non licet dubitare. His itaque cogitationibus ipse Dominus respondit, quando ei dictum est: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Respondit enim, et dixit: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum (Joan. VIII, 57, 58). Ergo erat, sed homo nondum erat. Ne forte aliquis dicat, Angelus erat; sanctum Evangelium dixit vobis quia Christus erat. Et quaeritis quid erat? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Ecce quod erat, In principio erat Verbum. Non est in principio factum Verbum, sed erat Verbum. De isto autem mundo audi quid dicit Scriptura: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Quaeritis per quod fecit? In principio erat Verbum, per quod fieret coelum et terra. Non est factum, sed erat Verbum. Jam restat quaerere quale Verbum: quia verba dicuntur et nostra. Nostra quidem verba cogitatione concipiuntur, voce pariuntur; et tamen cogitata et prolata transeunt. Illud autem quid? Et Verbum erat apud Deum. Dic ubi erat, dic quid erat. Jam dixi. Sanctum Evangelium dixit tibi: In principio erat Verbum. Dic ubi erat, dic quid erat. Et Verbum erat apud Deum. Sed ego quaesivi quale Verbum. Vultis audire quid erat? Et Deus erat Verbum. O Verbum! quale Verbum? Quis explicet verbum: Et Deus erat Verbum. Sed forte factum a Deo? Absit. Audi quid dicit sanctum Evangelium: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3). Quid est, Omnia? Quidquid factum est a Deo, per ipsum factum est. Et quomodo ipse factus est, qui omnia fecit? Numquid ipse se fecit? Postremo si ipse se fecit, qui se faceret erat. Si ergo erat qui se faceret, nunquam non erat.

CAPUT II

2. Incarnatio Christi opus est totius Trinitatis. Virginitatis propositum in Maria. Quomodo in virgine tale Verbum? Omnia per ipsum facta sunt. Quid est, Omnia? Quidquid factum est a Deo, per ipsum factum est. Noli, frater, ab isto tanto opere separare Spiritum sanctum. A quo tanto opere? Non parvum opus, magnum opus sunt Angeli: carnem Christi sedentem ad dexteram Patris adorant Angeli. Tale ergo opus operatus est maxime Spiritus sanctus. In isto opere cognominatus est, quando sanctae Virgini per angelum futurus nuntiatus est filius. Illa quia proposuerat virginitatem, et erat maritus ejus, non ablator, sed custos pudoris: imo non custos, quia Deus custodiebat; sed testis pudoris virginalis fuit maritus, ne de adulterio gravida putaretur: quando ei nuntiavit angelus, ait, Quomodo fiet istud, quoniam [PL38.1097] virum non cognosco? Si cognoscere disponeret, non miraretur. Illa admiratio, propositi est testificatio, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quomodo fiet? Et angelus ad eam: Spiritus sanctus superveniet in te. Ecce quomodo fiet quod quaeris: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 34, 35) Et bene dixit, Obumbrabit tibi: ne tua virginitas aestum libidinis sentiat. Et cum praegnans esset, dictum est de illa, Inventa est Maria habens de Spiritu sancto in utero (Matth. I, 18). Operatus est ergo Spiritus sanctus carnem Christi. Operatus est et ipse unigenitus Filius Dei carnem suam. Unde probamus? Quia inde ait Scriptura: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1).

3. Incarnatione quomodo Verbum non recessit a Patre. Ergo animadvertite. Tantus Deus, Deus apud Deum, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, quomodo in utero includitur? Primum ut ibi esset Verbum, deseruit coelum? Ut esset in utero virginis Verbum, deseruit coelum? Et unde Angeli viverent, si Verbum deseruit coelum? Sed ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum factus est homo. Adhuc cogitatio humana erret per nebulas suas, deficiat, quaerat, dicat, ut inveniat, quomodo Verbum Dei in utero virginis, per quod facta sunt omnia, Angelos non deseruit, Patrem non deseruit. Quomodo in illo utero includi potuit? Esse potuit, includi non potuit. Quomodo, inquit, esse potuit tantus in loco tantillo? Ergo cepit uterus, quod non capit mundus. Nec minoratus est, ut esset in utero. In utero erat, et tantus erat. Quantus erat? Dic quantus erat, dic quod erat.

CAPUT III

Et Verbum erat apud Deum. Dic quod erat. Et Deus erat Verbum. Et ego scio, inquam, qui tecum loquor; nec ego comprehendo: sed cogitatio facit nos extendi, extensio dilatat nos, dilatatio nos capaces facit. Nec facti capaces totum comprehendere poterimus: sed verbo meo vobiscum ago. Ecce quod dico, quod dicturus sum, hoc audite, hoc comprehendite verbum meum, hoc est verbum humanum. Si autem nec hoc comprehendere poteritis, videte ab illo quam longe sitis. Certe miramur quomodo Christus carnem accepit, de virgine natus est, et a Patre non recessit: ecce ego qui vobiscum loquor, antequam ad vos venirem, cogitavi ante quod vobis dicerem. Quando cogitavi quod vobis dicerem, jam in corde meo verbum erat. Non enim vobis dicerem, nisi ante cogitarem. Inveni te Latinum, latinum tibi proferendum est verbum. Si autem Graecus esses, graece tibi loqui deberem, et proferre ad te verbum graecum. Illud verbum in corde nec latinum est, nec graecum: prorsus antecedit linguas istas quod est in corde meo. Quaero illi sonum, quaero quasi vehiculum; quaero unde perveniat ad te, quando non recedit a me. Ecce audistis quod est in corde meo, jam est et in vestro. In meo est et in vestro est: et vos habere coepistis, et ego non perdidi. Sicut verbum meum assumpsit sonum, per quem audiretur: sic Verbum Dei assumpsit carnem, [PL38.1098] per quam videretur. Quantum potui, dixi. Et quid dixi? Quoniam quis dixi? Homo loqui volui de Deo. Tantus est, talis est, ut nec eum loqui possimus, nec eum tacere debeamus.

CAPUT IV

4. Ab ebrietate caveri debet. Ebrietas sancta. Gratias tibi ago, Domine, quia quod dico, vel dicere volui, tu scis: tamen de micis mensae tuae pavi conservos meos; pasce et tu ac nutri interius quos regenerasti. Ecce multitudo ista quid fuit? Tenebrae: nunc autem lux in Domino. Talibus enim Apostolus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). O vos qui baptizati estis, fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Si lux, utique dies: vocavit enim Deus lucem diem (Gen. I, 5). Fuistis tenebrae, fecit vos lucem, fecit vos diem: de vobis cantavimus, Hic est aies quem fecit Dominus, exsultemus et jucundemur in eo (Psal. CXVII, 24). Fugite tenebras. Ebrietas ad tenebras pertinet. Nolite discedere sobrii, et redire ebrii: et post meridiem videbimus vos. Spiritus sanctus habitare coepit, non migret: nolite illum excludere de cordibus vestris. Bonus hospes, inanes invenit, implet vos: esurientes invenit, pascit vos: postremo sitientes invenit, inebriat vos. Ipse vos inebriet: Apostolus enim ait, Nolite inebriari vino, in quo est omnis luxuria. Et quasi volens nos docere unde inebriari debeamus: Sed implemini, inquit, Spiritu sancto; cantantes vobismet ipsis, hymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus, cantantes in cordibus vestris Domino (Ephes. V, 18, 19). Qui laetatur in Domino, et cantat laudes Domino magna exsultatione, nonne ebrio similis est? Probo istam ebrietatem: Quoniam apud te, Deus, fons vitae est, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Unde? Quia apud te, Deus, fons vitae est, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 9, 10). Spiritus Dei et potus et lux est. Si invenires fontem in tenebris, lucernam accenderes, ut pervenires ad eum. Noli accendere lucernam ad lucis fontem: ipse tibi lucet, et ad se te ducet. Cum veneris ad bibere, accede et illuminare. Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6): nolite recedere, ne contenebremini. Domine Deus, voca, et accedatur ad te: firma, ne recedatur. Fac filios tuos novos, de parvulis senes, sed non de senibus mortuos. In ista enim sapientia senescere licet, mori non licet.

SERMO CCXXVI. In die Paschae, III. Ad populum et ad Infantes

Sic audistis praedicari Dominum Christum, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Ipse est enim Dominus Christus, qui si non se humiliaret, sed semper sic [PL38.1099] manere voluisset, homo perisset. Agnoscimus Verbum Deum apud Deum, agnoscimus Patri aequalem unigenitium Filium, agnoscimus lumen de lumine, diem ex die. Ipse est dies, qui fecit diem: a die non factus, sed genitus. Si ergo dies de die, non factus, sed genitus est; quis est dies quem fecit Dominus? Quare dies? Quia lux est. Et vocavit Deus lucem diem. Quaeramus quem diem fecit Dominus, ut exsultemus et jucundemur in eo. In prima conditione mundi legitur quia tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei ferebatur super aquam. Et dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Et divisit Deus inter lucem et tenebras; et lucem vocavit diem, et tenebras vocavit noctem (Gen. I, 2-5). Ecce dies quem fecit Dominus. Sed numquid ipse est, in quo exsultare et jucundari debemus? Est alius dies quem fecit Dominus, quem magis debemus agnoscere, et in eo jucundari et exsultare. Quoniam dictum est fidelibus in Christum credentibus, Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Si lux, utique dies: quia lucem vocavit diem. Ferebatur ergo etiam hic hesterno die Dei Spiritus super aquam, et tenebrae erant super abyssum, quando isti Infantes adhuc sua peccata portabant. Quando ergo illis per Spiritum Dei peccata dimissa sunt, tunc dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Ecce dies quem fecit Dominus, exsultemus et jucundemur in eo (Psal. CXVII, 24). Alloquamur istum diem apostolicis verbis. O dies quem fecit Dominus, fuistis aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Fuistis, inquit, aliquando tenebrae. Fuistis, aut non? Recolite facta vestra, si non fuistis. Respicite conscientias vestras, quibus renuntiastis. Quia ergo fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux, non in vobis, sed in Domino; sicut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8). Satis sint vobis pauca ista, quoniam et post laboraturi sumus, et de Sacramentis altaris hodie Infantibus disputandum est.

SERMO CCXXVII. In die Paschae, IV. Ad Infantes, de Sacramentis

Memor sum promissionis meae. Promiseram enim vobis, qui baptizati estis, sermonem quo exponerem mensae Dominicae Sacramentum, quod modo etiam videtis, et cujus nocte praeterita participes facti estis. Debetis scire quid accepistis, quid accepturi estis, quid quotidie accipere debeatis. Panis ille quem videtis in altari, sanctificatus per verbum Dei, corpus est Christi. Calix ille, imo quod habet calix, sanctificatum per verbum Dei, sanguis est Christi. Per ista voluit Dominus Christus commendare corpus et sanguinem suum, quem pro nobis fudit in remissionem peccatorum. Si bene accepistis, vos estis quod accepistis. Apostolus enim dicit: Unus panis, unum corpus, [PL38.1100] multi sumus (I Cor. X, 17). Sic exposuit sacramentum mensae Dominicae: Unus panis, unum corpus, multi sumus. Commendatur vobis in isto pane quomodo unitatem amare debeatis. Numquid enim panis ille de uno grano factus est? Nonne multa erant tritici grana? Sed antequam ad panem venirent, separata erant: per aquam conjuncta sunt, et post quamdam contritionem. Nisi enim molatur triticum, et per aquam conspergatur, ad istam formam minime venit, quae panis vocatur. Sic et vos ante jejunii humiliatione et exorcismi sacramento quasi molebamini. Accessit Baptismum et aqua; quasi conspersi estis, ut ad formam panis veniretis. Sed nondum est panis sine igne. Quid ergo significat ignis? Hoc est Chrisma. Oleum etenim ignis nostri, Spiritus sancti est sacramentum. In Actibus Apostolorum advertite, quando legitur. Modo incipit liber ipse legi: hodie coepit liber qui vocatur Actuum Apostolorum. Qui vult proficere, habet unde. Quando convenitis ad ecclesiam, tollite fabulas vanas: intenti estote ad Scripturas. Codices vestri nos sumus. Attendite ergo, et videte, quia venturus est Pentecoste Spiritus sanctus. Et sic veniet: in linguis igneis se ostendit. Inspirat enim charitatem, qua ardeamus in Deum, et contemnamus mundum, et fenum nostrum exuratur, et cor quasi aurum purgetur. Accedit ergo Spiritus sanctus, post aquam ignis: et efficimini panis, quod est corpus Christi. Et ideo unitas quodam modo significatur. Tenetis sacramenta ordine suo. Primo post orationem, admonemini sursum habere cor. Hoc decet membra Christi. Si enim membra Christi facti estis, caput vestrum ubi est? Membra habent caput. Si caput non praecessisset, membra non sequerentur. Quo ivit caput vestrum? Quid reddidistis in Symbolo? Tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Ergo in coelo est caput nostrum. Ideo cum dicitur, Sursum cor; respondetis. Habemus ad Dominum. Et ne hoc ipsum quod cor habetis sursum ad Dominum, tribuatis viribus vestris, meritis vestris, laboribus vestris, quia Dei donum est sursum habere cor; ideo sequitur episcopus, vel presbyter qui offert, et dicit, cum responderit populus, Habemus ad Dominum sursum cor: Gratias agamus Domino Deo nostro, quia sursum cor habemus. Gratias agamus, quia nisi donaret, in terra cor haberemus. Et vos attestamini, Dignum et justum est dicentes, ut ei gratias agamus qui nos fecit sursum [PL38.1101] ad nostrum caput habere cor. Deinde post sanctificationem sacrificii Dei, quia nos ipsos voluit esse sacrificium suum, quod demonstratum est, ubi impositum est primum illud, sacrificium Dei et nos, id est signum rei quod sumus: ecce ubi est peracta sanctificatio dicimus orationem dominicam, quam accepistis et reddidistis. Post ipsam dicitur, Pax vobiscum: et osculantur se Christiani in osculo sancto. Pacis signum est: sicut ostendunt labia, fiat in conscientia. Id est, quomodo labia tua ad labia fratris tui accedunt, sic cor tuum a corde ejus non recedat. Magna ergo sacramenta, et valde magna. Vultis nosse quomodo commendentur? Ait Apostolus: Qui manducat corpus Christi, aut bibit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27). Quid est indigne accipere? Irridenter accipere, contemptibiliter accipere. Non tibi videatur vile, quia vides. Quod vides, transit: sed quod significatur invisibile, non transit; sed permanet. Ecce accipitur, comeditur, consumitur: numquid corpus Christi consumitur? numquid Ecclesia Christi consumitur? numquid membra Christi consumuntur? Absit. Hic mundantur: ibi coronantur. Manebit ergo quod significatur aeternaliter, quanquam transire videatur. Sic ergo accipite, ut vos cogitetis, ut unitatem in corde habeatis, sursum cor semper figatis. Spes vestra non sit in terra, sed in coelo: fides vestra firma sit in Deum, acceptabilis sit Deo. Quia quod modo hic non videtis, et creditis; visuri estis illic, ubi sine fine gaudebitis.

SERMO CCXXVIII. In die Paschae, V. Ad populum et ad Infantes

1. Dies Sacramentis Infantium deputati. Infantibus exempla probitatis praebeant alii fideles. Post laborem noctis praeteritae, quoniam etsi spiritus promptus est, caro tamen infirma, diu vos tenere sermone non debeo, et tamen sermonem vobis debeo. Dies istos, quibus post passionem Domini nostri Deo cantamus Alleluia, festos habemus in laetitia usque ad Pentecosten, quando missus est de coelo promissus Spiritus sanctus. Ex his diebus, septem vel octo qui nunc aguntur, Sacramentis Infantium deputantur. Qui paulo ante vocabantur Competentes, modo vocantur Infantes. Competentes dicebantur, quoniam materna viscera, ut nascerentur, petendo pulsabant: Infantes dicuntur, quia modo nati sunt Christo, qui prius nati fuerant saeculo. In illis est novata, quae in vobis debet esse firmata: et qui jam fideles estis, non eis exempla, quibus pereant, sed quibus proficiant praebeatis. Intendunt enim vos modo nati, quomodo vivatis olim nati. Hoc faciunt qui etiam secundum [PL38.1102] Adam nascuntur: prius parvuli sunt; post mores majorum cum sentire coeperint, quid imitentur attendunt. Et quoniam quo duxerit major, sequitur minor; optandum est ut bona via major eat, ne sequendo major et minor pereant. Itaque vos, fratres, qui jam quodam modo per aetatem regenerationis parentes estis, alloquor vos, ac exhortor, ut ita vivatis, ut cum eis qui vos imitantur, gaudeatis, non pereatis. Attendit modo natus nescio quem fidelem ebriosum; timeo ne dicat sibi: Quare ille fidelis est, et tantum bibit? Attendit nescio quem feneratorem, tristem datorem, truculentum exactorem, et dicit sibi: Faciam et ego, Respondetur ei: Jam fidelis es, noli facere; baptizatus es, renatus es, mutata est spes, mutentur mores. Et ille; Quare ille et ille fideles sunt? Nolo dicere alia; quis enim commemoret omnia? Ideo, fratres mei, quando male vivitis, qui jam fideles estis, et de vobis et de istis malam rationem Deo reddetis.

2. Infantes hortatur ut imitentur bonos. Jam ipsos alloquor, ut grana sint in area, ut paleam quae vento circumfertur, non sequantur, cum qua pereant; sed maneant pondere charitatis, ut perveniant ad regnum immortalitatis. Vos ergo, fratres, vos filii, vos novella germina matris Ecclesiae, obsecro vos per quod accepistis, ut attendatis in eum qui vos vocavit, qui dilexit vos, qui perditos quaesivit vos, qui inventos illuminavit vos, ut non sectemini vias perditorum, in quibus errat nomen fidelium: non enim quaeritur quid vocentur, sed utrum nomini suo consonent. Si natus est, ubi est nova vita? Si fidelis est, ubi est fides? Audio nomen, agnoscam et rem. Eligite vobis quos imitemini, Deum timentes, ecclesiam Dei cum timore intrantes, verbum Dei diligenter audientes, memoria retinentes, cogitatione ruminantes, factis implentes; ipsos eligite quos imitemini. Non dicat cor vestrum: Et ubi inveniemus tales? Estote tales, et invenietis tales. Omnis res similis ad similem cohaeret: si perditus vixeris, non se tibi junget nisi perditus. Incipe bene vivere, et videbis quanti socii te circumdent, de quanta fraternitate gratuleris. Postremo, non invenis quod imiteris? Esto quod alius imitetur.

3. Sermo debitus Infantibus, de Sacramento altaris. Sermonem ad altare Dei debemus hodie Infantibus de Sacramento altaris. Tractavimus ad eos de sacramento Symboli, quod credere debeant: tractavimus de sacramento orationis dominicae, quomodo petant; et de sacramento fontis et Baptismi. Omnia haec et disputata audierunt, et tradita perceperunt: de Sacramento autem altaris sacri, quod hodie viderunt, nihil adhuc audierunt; hodie illis de hac re sermo debetur. Propterea hic sermo brevis esse debet, et propter laborem nostrum, et propter aedificationem illorum.

SERMO CCXXIX. De Sacramentis fidelium, feria II Paschae

FRAGMENTUM

Quia passus est pro nobis, commendavit nobis in isto Sacramento corpus et sanguinem suum; quod etiam fecit et nos ipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus, et per misericordiam ipsius quod accipimus, nos sumus. Recordamini, et vos non fuistis, et creati estis. Ad aream dominicam comportati estis: laboribus boum, id est annuntiantium Evangelium, triturati estis. Quando Catechumeni differebamini, in horreo servabamini. Nomina vestra dedistis; coepistis moli jejuniis et exorcismis. Postea ad aquam venistis, et conspersi estis, et unum facti estis: accedente fervore Spiritus sancti cocti estis; et panis dominicus facti estis. Ecce quod accepistis. Quomodo ergo unum videtis esse quod factum est, sic unum estote vos, diligendo vos, tenendo unam fidem, unam spem, individuam charitatem. Haeretici quando hoc accipiunt, testimonium contra se accipiunt: quia illi quaerunt divisionem, cum panis iste indicet unitatem. Sic et vinum in multis racemis fuit, et modo in unum est. Unum est in suavitate calicis, post pressuram torcularis. Et vos post illa jejunia, post labores, post humilitatem et contritionem, jam in nomine Christi tanquam ad calicem Domini venistis: et ibi vos estis in mensa, et ibi vos estis in calice. Nobiscum vos estis. Simul enim hoc sumimus, simul bibimus: quia simul vivimus.

SERMO CCXXX. In diebus Paschalibus, I. De versu Psalmi CXVII, 24, Hic est dies quem fecit Dominus

Sicut Domino nostro cantavimus, ita illo adjuvante faciamus. Omnis enim dies a Domino factus est: non tamen sine causa de aliquo praecipue scriptum est, Hic est dies quem fecit Dominus. Legimus cum Deus conderet coelum et terram, quia dixit, Fiat lux; et facta est lux. Et vocavit Deus lucem, diem; et tenebras, noctem (Gen. I, 3, 5). Sed est alius dies certus nobis et praecipue commendandus, de quo dicit Apostolus: Sicut in die honeste ambulemus. Dies iste vulgaris quotidianus, oriente sole et occidente perficitur. Est alius dies, quo fulget verbum Dei in cordibus fidelium, et pellit tenebras, non oculorum, sed morum malorum. Ipsum ergo agnoscamus, in ipso gaudeamus. Audiamus Apostolum dicentem, »Filii enim lucis sumus, et filii diei: non [PL38.1104] sumus noctis, neque tenebrarum (I Thess. V, 5). Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis« (Rom. XIII, 13, 14). Hoc si facitis, toto corde cantatis, Hic est dies quem fecit Dominus. Quod enim cantatis, vos estis, si bene vivatis. Quam multi per hos dies inebriantur? Quam multi per hos dies, parum est quia inebriantur, insuper etiam turpiter crudeliterque rixantur? Tales non cantant, Hic est dies quem fecit Dominus. Respondet eis Dominus: Tenebrae estis; non ego feci vos. Si vultis esse dies quem fecit Dominus, bene vivite; et habebitis lucem veritatis, quae nunquam occasum faciet in cordibus vestris.

SERMO CCXXXI. In diebus Paschalibus, II. De resurrectione Christi secundum Marcum

CAPUT PRIMUM

1. Discipuli non credentes merito objurgati. Resurrectio Domini nostri Jesu Christi ex more legitur his diebus ex omnibus libris sancti Evangelii. In hac lectione animadvertimus, quomodo ipse discipulos suos prima membra sua, haerentes lateri suo objurgavit Dominus Jesus: quia quem dolebant occisum fuisse, non credebant vivum esse (Marc. XVI, 14). Patres fidei, nondum fideles: magistri, ut crederet totus orbis terrarum quod praedicaturi fuerant, et propter quod fuerant morituri, nondum credebant. Quem viderant mortuos suscitasse, non credebant resurrexisse. Merito ergo objurgabantur: ostendebantur sibi, ut innotescerent sibi qui essent per se ipsos, qui futuri essent per illum. Sic etiam Petrus demonstratus est sibi; quando Domini imminente passione praesumpsit, et veniente ipsa passione titubavit. Vidit se in se, doluit se in se, flevit se in se: conversus est ad eum qui fecerat se (Matth. XXVI, 33-35, 69-75). Ecce isti adhuc non credebant, cum jam viderent. Qualis illius dignatio, qui nobis dedit credere quod non videmus? Nos credimus eorum verbis, illi non credebant oculis suis.

CAPUT II

2. Sacramentum passionis et resurrectionis Christi quodnam sit. Mortis parens peccatum. Resurrectio autem Domini nostri Jesu Christi nova vita est credentium in Jesum, et hoc est sacramentum passionis et resurrectionis ejus, quod valde nosse et agere debetis. Non enim sine causa vita venit ad mortem. Non sine causa fons vitae unde bibitur ut vivatur, bibit hunc calicem qui ei non debebatur. Non enim Christo debebatur mori. Unde venerit mors, originem ipsius quaeramus. Pater mortis peccatum est. Si enim nunquam peccaretur, nemo moreretur. Legem Dei, hoc est, praeceptum Dei [PL38.1105] cum conditione homo primus accepit; ut si servaret, viveret; si corrumperet, moreretur. Non se se credendo moriturum, fecit unde moreretur; et invenit verum fuisse quod dixerat qui legem dederat. Inde mors, inde mortalis, inde labor, inde miseria, inde etiam post mortem primam mors secunda, id est, post mortem temporalem mors sempiterna. Huic ergo traditioni mortis, his legibus inferni obstrictus nascitur omnis homo: sed praeter illum hominem, qui homo factus est, ne periret homo. Non enim legibus mortis venit obstrictus: ideo dicitur in Psalmo, Inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6). Quem sine concupiscentia virgo concepit quem et virgo peperit, et virgo permansit. Qui vixit sine culpa, qui non est mortuus propter culpam: communicans nobiscum poenam, non communicans culpam. Poena culpae mors: Dominus Jesus Christus mori venit, peccare non venit: communicando nobiscum sine culpa poenam, et culpam solvit et poenam. Quam poenam solvit? Quae nobis debebatur post istam vitam. Ergo crucifixus est, ut in cruce ostenderet veteris hominis nostri occasum: et resurrexit, ut in sua vita ostenderet nostrae vitae novitatem. Sic enim doctrina docet apostolica: Traditus est, inquit, propter peccata nostra. et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Hujus rei signum circumcisio data erat Patribus, ut octavo die circumcideretur omnis masculus (Gen. XVII, 12). Circumcisio fiebat in cultellis petrinis (Josue V, 2): quia petra erat Christus (I Cor. X, 4). In ista circumcisione significabatur exspoliatio carnalis vitae octavo die per Christi resurrectionem. Septimus enim dies hebdomadis sabbato completur. Sabbato Dominus jacuit in sepulcro, septima sabbati: resurrexit octava. Resurrectio ipsius innovat nos. Ergo octavo die resurgendo circumcidit nos. In ipsa spe vivimus.

CAPUT III

3. Bona vita mortem comprehendit et resurrectionem. Audiamus Apostolum dicentem, Si resurrexistis cum Christo. Quomodo resurgimus, qui nondum mortui sumus? Quid est ergo quod voluit dicere Apostolus, Si resurrexistis cum Christo? Numquid ille resurrexisset, nisi prius mortuus fuisset? Viventibus loquebatur, nondum morientibus, et jam resurgentibus? Quid sibi vult? Videte quid dicat: »Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis.« Ipse dicit Apostolus, non ego: sed tamen verum dicit; et ideo dico et ego. Quare illud dico et ego? Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1). Si bene vivimus, mortui sumus, et resurreximus. Qui autem nondum mortuus est, nec resurrexit, male adhuc vivit: et si male [PL38.1106] vivit, non vivit: moriatur, ne moriatur. Quid est, moriatur, ne moriatur? Mutetur, ne damnetur. »Si resurrexistis cum Christo,« verba repeto Apostoli, »quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria« (Coloss. III, 1-4). Haec sunt verba Apostoli. Ei qui nondum mortuus est, dico ut moriatur: ei qui adhuc male vivit, dico ut mutetur. Si enim male vivebat, et jam non male vivit, mortuus est: si bene vivit, resurrexit.

CAPUT IV

4. Bene vivere, quid. Beatam vitam in terra quaerere, mendacium. Sed quid est bene vivere? Quae sursum sunt sapere, non quae super terram. Quamdiu terra es, et in terram vadis (Gen. III, 19)? Quamdiu lingis terram? Amando terram, utique lingis terram, et efficeris ejus inimicus, de quo dicit Psalmus: Et inimici ejus terram lingent (Psal. LXXI, 9). Quid eratis? Filii hominum. Quid estis? Filii Dei. Filii hominum quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Quod mendacium quaeritis? Dico modo. Beati esse vultis, scio. Da mihi hominem latronem, sceleratum, fornicatorem, maleficum, sacrilegum, omnibus vitiis inquinatum, omnibus flagitiis seu facinoribus obrutum, qui non velit beate vivere. Scio, omnes vultis beate vivere: sed unde homo beate vivit, hoc non vultis quaerere. Quaeris aurum, quia putas te de auro beatum futurum: sed aurum te non facit beatum. Quare quaeris mendacium? Quare vis esse in isto saeculo sublimatus? Quia honore hominum et pompa saeculi putas te beatum futurum: sed pompa saeculi non te facit beatum. Quare quaeris mendacium? Et quidquid hic aliud quaeris, cum saeculariter quaeris, cum amando terram quaeris, cum lingendo terram quaeris; propterea quaeris, ut sis beatus: sed nulla res terrena te facit beatum. Quare non cessas quaerendo mendacium? Unde ergo eris beatus? Filii hominum quousque graves corde? Non vultis esse graves corde, qui terra oneratis cor vestrum? Quousque fuerunt graves corde homines? Antequam veniret Christus, antequam resurgeret Christus, fuerunt homines graves corde. Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Volentes beati esse, eas res quaeritis unde miseri sitis. Fallit vos quod quaeritis: mendacium est, quod quaeritis.

CAPUT V

5. Beata vita ubi quaerenda. Beatus vis esse? Ostendo, si vis, unde sis beatus. Sequere ibi: Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Scitote. Quid? Quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum (Psal. IV, 3, 4). Venit Christus ad miserias nostras; esurivit, sitivit, fatigatus est, dormivit; mira fecit, mala passus est, flagellatus est, spinis coronatus est, sputis illitus est, alapis caesus, ligno confixus, lancea vulneratus, in sepulcro [PL38.1107] positus; sed tertio die resurrexit, finito labore, mortua morte. Ecce ibi oculum habete in ejus resurrectione; quia ita magnificavit Sanctum suum, ut resuscitaret eum a mortuis, et daret ei honorem in coelo sedendi ad dexteram suam. Ostendit tibi quid debeas sapere, si vis beatus esse: hic enim esse non potes. In hac vita beatus esse non potes: nemo potest. Bonam rem quaeris, sed terra ista non est regio ejus rei quam quaeris. Quid quaeris? Beatam vitam. Sed non est hic. Aurum si quaereres in loco ubi non est, ille qui novit quia non est ibi, nonne diceret tibi: Quid fodis? quid terram sollicitas? Fossam facis quo descendas, non ubi aliquid invenias. Quid es responsurus admonenti te? Aurum quaero. Et ille: Non tibi dico, Nihil est quod quaeris; sed, Non est ubi quaeris. Sic et ru quando dicis, Beatus esse volo; bonam rem quaeris, sed non est hic. Si habuit hic illud Christus, habebis et tu. In regione mortis tuae, quid ille invenit, attende: veniens de alia regione quid hic invenit, nisi quod hic abundat? Manducavit tecum, quod abundat in cella miseriae tuae. Acetum hic bibit, fel hic habuit. Ecce quid in cella tua invenit. Sed ad magnam mensam suam te invitavit, mensam coeli mensam Angelorum, ubi ipse panis est. Descendens ergo et ista mala inveniens in cella tua, et non dedignatus est talem mensam tuam, et promisit tibi suam. Et quid nobis dicit? Credite, credite vos venturos ad bona mensae meae, quando non sum dedignatus mala mensae vestrae. Malum tuum tulit, et bonum suum non dabit? Utique dabit. Vitam suam promisit nobis: sed incredibilius est quod fecit. Mortem suam praerogavit nobis: tanquam diceret, Ad vitam meam vos invito, ubi nemo moritur, ubi vere vita beata est, ubi cibus non corrumpitur, ubi reficit et non deficit. Ecce quo vos invito, ad regionem Angelorum, ad amicitiam Patris et sancti Spiritus, ad coenam sempiternam, ad fraternitatem meam; postremo ad me ipsum, ad vitam meam vos invito. Non vultis credere quia dabo vobis vitam meam? Tenete pignus mortem meam. Modo ergo cum in ista carne corruptibili vivimus, morum mutatione cum Christo moriamur, amore justitiae cum Christo vivamus: beatam vitam non accepturi, nisi cum ad illum venerimus, qui venit ad nos, et cum illo esse coeperimus, qui mortuus est pro nobis.

SERMO CCXXXII. In diebus Paschalibus, III. De resurrectione Christi secundum Lucam

CAPUT PRIMUM

1. Resurrectio secundum quatuor Evangelistas recitari solita. Passio nonnisi secundum Matthaeum. Resurrectio Domini nostri Jesu Christi et hodie recitata est; sed de altero libro [PL38.1108] Evangelii, qui est secundum Lucam. Primo enim lecta est secundum Matthaeum, hesterno autem die secundum Marcum, hodie secundum Lucam: sic habet ordo Evangelistarum. Sicut enim passio ipsius ab omnibus Evangelistis conscripta est; sic dies isti septem vel octo dant spatium, ut secundum omnes Evangelistas resurrectio Domini recitetur. Passio autem quia uno die legitur, non solet legi, nisi secundum Matthaeum. Volueram aliquando, ut per singulos annos secundum omnes Evangelistas etiam passio legeretur: factum est; non audierunt homines quod consueverant, et perturbati sunt. Qui autem amat Litteras Dei, et non vult esse semper idiota, omnia novit, et omnia diligenter inquirit. Sed sicut cuique Deus partitus est mensuram fidei, sic quisque proficit.

CAPUT II

2. Incredulitas discipulorum audita resurrectione Christi. Nunc attendamus quod hodie, cum legeretur, audivimus: nam quod heri commendavi Charitati vestrae, expressius hodie audivimus, infidelitatem discipulorum: ut intelligamus quantum ejus beneficio nobis praestitum est, ut quod non vidimus, sic credamus. Vocavit eos, instruxit eos, vixit cum eis in terra, fecit ante eorum oculos tanta mirabilia usque ad mortuos suscitandos. Mortuos resuscitavit, carnem suam posse resuscitare non credebatur. Venerunt mulieres ad monumentum: corpus in monumento non invenerunt; resurrexisse Dominum ab Angelis audierunt: feminae viris nuntiaverunt. Et quid scriptum est? quid audistis? Visa sunt ista ante oculos eorum quasi deliramenta. Magna infelicitas conditionis humanae! Quando locuta est Eva quod dixerat serpens, audita est cito. Mulieri mentienti creditum est, ut moreremur: non est creditum feminis vera dicentibus, ut viveremus. Si non erat credendum feminis, quare Adam credidit Evae? Si feminis credendum, quare sanctis mulieribus non crediderunt discipuli? Et ideo in hoc facto consideranda est benigna dispensatio Domini nostri. Nam hoc est quod egit Dominus Jesus Christus, ut prius illum sexus femineus resurrexisse nuntiaret. Quia per sexum femineum cecidit homo, per sexum femineum reparatus est homo, quia virgo Christum pepererat, femina resurrexisse nuntiabat. Per feminam mors, per feminam vita. Sed non crediderunt discipuli ut dixerant feminae: delirare putaverunt, quando tamen vera nuntiabant.

CAPUT III

3. Discipuli abeunt in alienorum opiniones de Christo. Petri de Christo confessio. Ecce alii duo ambulabant in via, et loquebantur secum de his quae acciderant in Jerusalem, de iniquitate Judaeorum, de morte Christi: ambulabant fabulantes, et quasi mortuum dolentes, resurrexisse nescientes. Apparuit et ipsis, factus est tertius viator, miscuit cum eis amica colloquia. Oculi eorum tenebantur, ne agnoscerent eum. Oportebat enim, ut melius cor instrueretur: cognitio differtur: quaerit ab eis quid inter se loquerentur, [PL38.1109] ut quod ipse sciebat illi faterentur. Et quod audistis, mirari coeperunt, quia de re clara et tam manifesta velut a nesciente interrogabantur. Tu solus, inquiunt, peregrinus es in Jerusalem, et nescis quae ibi gesta sunt? At ille dixit: Quae? De Jesu Nazareno, qui fuit propheta potens factis et dictis (Luc. XXIV, 1-19). Hoc est, o discipuli? Propheta erat Christus, Dominus prophetarum? Judici vestro nomen praeconis imponitis. Ad alienorum verba devenerant. Quid est quod dixi, alienorum verba? Recolite, quando ipse Jesus ait discipulis suis, Quem me homines esse dicunt filium hominis? responderunt opiniones alienas. Alii dicunt quod Elias es; alii, quia Joannes Baptista; alii, quia Jeremias, aut unus ex Prophetis. Verba ista alienorum erant, non discipulorum. Ecce ad ipsa verba discipuli venerunt. Nunc ergo vos quem me esse dicitis? Respondistis mihi opiniones alienas, fidem vestram volo audire. Tunc ait Petrus, unus pro omnibus, quia unitas in omnibus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Non quicumque unus ex Prophetis, sed Filius Dei vivi; adimpletor Prophetarum, creator et Angelorum. Tu es Christus Filius Dei vivi. Audivit quod decuit illum audire ex hac voce, et tali voce. »Beatus es, Simon Bar-Jona; quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. Tibi dabo claves regni coelorum: et quaecumque solveris in terra, soluta erunt et in coelo; et quaecumque ligaveris in terra, ligata erunt et in coelo.« Fides hoc meruit audire, non homo. Nam ipse homo quid erat, nisi quod ait Psalmus, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11)?

CAPUT IV

4. Petri mox humana cogitatio de Christo. Denique continuo post haec verba denuntiavit illis passionem suam et mortem. Expavit Petrus, et ait: Absit a te, Domine, non fiet istud. Tunc Dominus: Redi post me, satanas. Petrus satanas? Ubi sunt illa verba, Beatus es, Simon Bar-Jona? Numquid beatus satanas? Beatus, de Dei: satanas, de hominis. Denique ipse Dominus exposuit quare illum dixerit satanam: Non enim sapis quae sunt Dei; sed quae sunt hominis (Matth. XVI, 13-23). Unde tunc beatus? Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Unde postea satanas? Non sapis quae Dei sunt; quae quando sapiebas, beatus eras: sed sapis quae hominum sunt. Ecce quomodo alternabat anima discipulorum, quasi ex ortu et occasu: modo stabat, modo jacebat; modo illuminabatur, modo tenebrabatur; quia de Dei illuminabatur, de suo tenebrabatur. Unde illuminabatur? Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Unde tenebrabatur? Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Filium Dei vivi dixerat, et timebat ne moreretur, cum Filius Dei esset, et ad hoc venisset, ut moreretur. [PL38.1110] Nisi ille venisset ut moreretur, nos unde viveremus?

CAPUT V

5. Nec mors Christo, nec vita nobis debebatur. Unde nobis vita, unde illi mors? Ipsum attende: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quaere ibi mortem. Ubi? unde? quomodo? Erat Verbum, Verbum apud Deum, Deus Verbum. Si invenis ibi carnem et sanguinem, invenis mortem. Ergo illi Verbo unde mors? Nobis autem hominibus in terra positis, mortalibus, corruptibilibus, peccatoribus, unde vita? Non erat illi unde haberet mortem; non habebamus nos unde haberemus vitam: accepit ille mortem de nostro, ut daret nobis vitam de suo. Quomodo ille mortem de nostro? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Accepit hinc a nobis, quod offerret pro nobis. Vita autem unde nobis? Et vita erat lux hominum (Joan. I, 1, 14, 4). Ipse nobis vita, nos illi mors. Sed qualis mors? Dignatione, non conditione; quia dignatus est, quia voluit, quia misertus est: potestate mortuus est. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Id. X, 18). Hoc Petrus nesciebat, quando audita morte Domini expavit. Sed ecce jam dixerat Dominus moriturum se, et resurrecturum tertia die. Factum est quod praedixerat, et non credebant qui audierant. Ecce jam triduum est, ex quo ista facta sunt; et nos putabamus quia ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV, 21). Sperabatis, jam desperatis? de spe cecidistis? Levat vos qui vobiscum ambulat. Discipuli erant, ipsum audierant, cum ipso vixerant, magistrum ipsum noverant, ab illo instructi erant, et non potuerunt imitari et habere fidem latronis pendentis in cruce!

CAPUT VI

6. Latronis fides quam magna, cum titubant discipuli. Sed forte aliqui vestrum nesciunt quod dixi de latrone, non audiendo passionem secundum omnes Evangelistas. Iste enim evangelista Lucas narravit quod dico. Quia duo latrones crucifixi sunt cum Christo, dixit hoc et Matthaeus (Matth. XXVII, 38)? sed unus eorum latronum quia insultavit Domino, et alter eorum quia credidit in Christum, Matthaeus non dixit, Lucas dixit. Recolamus fidem latronis, quam non invenit Christus post resurrectionem in discipulis suis. Pendebat in cruce Christus, pendebat et latro: in medio ille, illi a lateribus. Insultat unus, credit alter, judicat medius ille. Ille enim qui insultabat, hoc dixit: Si Filius Dei es, libera te. Et alius ad illum: Tu non times Deum. Si nos propter facta nostra merito patimur, ipse quid fecit? Et conversus ad eum: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum. Magna fides! huic fidei quid addi possit, ignoro. Titubaverunt ipsi qui viderunt Christum mortuos suscitantem: credidit ille qui videbat secum in ligno pendentem. Quando illi titubaverunt, tunc ille credidit. Qualem fructum Christus de arido ligno percepit? Quid ei dixerit Dominus audiamus. Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 39-43). Tu differs te, ego agnosco te. Quando speraret latro, de [PL38.1111] latrocinio ad judicem, de judice ad crucem, de cruce ad paradisum? Denique ipse attendens merita sua, non dixit, Memento mei, ut liberes me hodie: sed, cum veneris in regnum tuum, tunc mei memor esto; ut si mihi tormenta debentur, vel quousque veneris in regnum tuum. Et ille: Non sic; invasisti in regnum coelorum, vim fecisti, credidisti, rapuisti. Hodie mecum eris in paradiso. Non te differo: tantae fidei hodie reddo quod debeo. Latro dicit, Memento mei, cum veneris in regnum tuum. Non solum credebat resurrecturum, sed etiam regnaturum. Pendenti, crucifixo, cruento, haerenti: Cum veneris, inquit, in regnum tuum. Et illi, Nos sperabamus. Ubi spem latro invenit, discipulus perdidit.

CAPUT VII

7. In fractione panis agnoscitur Dominus. Deinde jam, charissimi, magnum sacramentum quod cognovimus, audite. Ambulabat cum illis, suscipitur hospitio, panem frangit, et cognoscitur (Luc. XXIV, 21-31). Et nos non dicamus quia Christum non cognovimus: novimus, si credimus. Parum est, novimus si credimus; habemus si credimus. Habebant illi Christum in convivio, nos intus in animo. Plus est Christum habere in corde, quam in domo. Cor enim nostrum interius nobis est, quam sit domus nostra. Jam vero ubi eum debet fidelis agnoscere? Agnoscit qui fidelis est: qui autem catechumenus est, ignorat. Sed januam contra illum nemo claudat, ut noverit.

8. Ad poenitentes. Hesterno die monui, et admoneo Charitatem vestram, quia resurrectio Christi est in nobis, si bene vivamus; si vita vetus nostra mala moriatur, et quotidie nova proficiat (In sermone superiori, nn. 2, 3). Abundant hic poenitentes: quando illis imponitur manus, fit ordo longissimus. Orate, poenitentes; et eunt orare poenitentes. Discutio poenitentes, et invenio male viventes. Quomodo poenitet quod fit? Si poenitet, non fiat. Si autem fit, nomen errat, crimen manet. Aliqui ipsi sibi poenitentiae locum petierunt; aliqui excommunicati a nobis in poenitentiae locum redacti sunt: et qui sibi petierunt, hoc volunt facere quod faciebant; et qui a nobis excommunicati in poenitentiae locum redacti sunt, nolunt inde surgere, quasi electus sit locus poenitentium. Qui debet esse locus humilitatis, fit locus iniquitatis. Vobis dico, qui vocamini poenitentes, et non estis: vobis dico. Quid vobis dicam? Laudo vos, in hoc non laudo: sed gemo et plango.

CAPUT VIII

Et quid faciam, factus vile canticum? Mutamini, mutamini, rogo. Vitae finis incertus est. Omnis homo cum casu suo ambulat. Quid differtis bene vivere, cum putatis quia longa erit vita? Longam vitam putatis, et mortem subitaneam non timetis? Sed ecce longa sit: et quaero unum poenitentem, [PL38.1112] et non invenio. Quanto melius longa bona, quam, mala vita erit? Longam coenam malam nemo ferre, longam vitam malam omnes volunt habere. Utique si grande est quod vivimus, bonum sit ipsum grande. Quid enim vis mali, dic mihi, in omnibus tuis actibus, cogitationibus, cupiditatibus? Terram malam non vis, segetem malam non vis utique, sed bonam; arborem bonam, equum bonum, servum bonum, amicum bonum, filium bonum, uxorem bonam. Et quid haec magna commemoro: quandoquidem vestem ipsam malam non vis habere, sed bonam; caligam postremo ipsam non vis nisi bonam? Aut da mihi aliquid te velle quod malum est, nec te velle aliquid bonum. Puto, villam malam non vis, sed bonam; solam animam malam vis? Quid te offendisti? Quid de te male tu ipse meruisti? Inter bona tua non vis esse malum, nisi te solum. Putate quia dico quod soleo, et facitis quod soletis. Ego coram Deo excutio vestimenta mea. Timeo ne mihi imputetur, quia non dico. Officium meum impleo, fructum vestrum quaero; de bonis operibus vestris gaudium habere volo, non pecuniam. Non enim qui bene vivit, divitem me facit. Et tamen bene vivat, et facit. Divitiae meae non nisi spes vestra est in Christo. Gaudium meum, solatium meum, et respiramentum periculorum meorum in his tentationibus nullum est, nisi bona vita vestra. Obsecro vos, fratres, si obliti estis vestri miseremini mei.

SERMO CCXXXIII.. In diebus Paschalibus, IV. De resurrectione Christi secundum Marcum

CAPUT PRIMUM

1. Resurrectionis fides propria Christianorum. Audistis lectionem sancti Evangelii de resurrectione Christi. In resurrectione Christi constabilita est fides nostra. Passionem Christi et Pagani et impii et Judaei crediderunt: resurrectionem nonnisi Christiani. Passio Christi significat miserias hujus vitae: resurrectio Christi ostendit beatitudinem futurae vitae. In praesenti laboremus: in futura speremus. Modo tempus est operis: tunc mercedis. Qui piger est in exhibendo opere, impudens est in exigenda mercede. Audistis quid dixerit discipulis suis post resurrectionem. Misit eos ad Evangelium praedicandum, et factum est: praedicatum est Evangelium, pervenit ad nos. Et ecce, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Ambulando et ambulando, Evangelium pervenit ad nos, et ad fines terrae. Breviter constituit nobis, loquens discipulis suis quid faciamus, quid speremus. Ait enim, sicut audistis quando loquebatur: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16). Exigitur a nobis fides, offertur salus: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Pretiosum [PL38.1113] est quod nobis promittitur, gratis fit quod jubetur.

2.---Salus credentibus promissa discernenda a salute temporali. Christus est fons vitae.---Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Quid enim? qui haec audiebant, salvi non erant? Nonne multi salvi credunt, salvi sunt et antequam credant? Salvi plane: sed vana salus hominum (Psal. LIX, 13). Qualis est ista salus, quae tibi cum jumento tuo communis est? Verumtamen etiam ipsa unde, nisi ab illo, de quo scriptum est: Homines et jumenta salvos facies, Domine? Et addidit: Secundum multitudinem misericordiae tuae, Deus. Tanta est enim multitudo misericordiae tuae, ut veniat a te salus in istam carnem mortalem hominum, veniat et ad carnem pecorum. Haec est multitudo misericordiae tuae. Filiis tuis quid? Ecce homines et jumenta salvos facies, Domine. Nihil nobis amplius? Quod hominibus quibuscumque, quod pecoribus, hoc praestatur et nobis? Non plane hoc.

CAPUT II

Sed quid? Audi: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 7-10). Christus est fons vitae. Habebamus salutem cum jumentis, quousque veniret ad nos fons vitae: fons vitae venit ad nos, et fons vitae mortuus est propter nos. Negabit vitam suam, qui nobis erogavit mortem suam? Ipsa est salus, quae non est vana. Quare? Quia non transit.

3. Homines et filii hominum in quo differant. Bene animadvertenda est ista distinctio, Homines et jumenta salvos facies, Domine: Homines, pertinentes ad hominem. Filii autem hominum, pertinentes ad Filium hominis, sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Constituite vobis ante oculos duos homines. Erigite fidem, evigilet cor vestrum: recordamini hominem in quo decepti sumus; recordamini hominem a quo redempti sumus. Ille homo numquid filius hominis? Adam homo erat, filius hominis non erat. Ideo Dominus Christus assidue se dicit filium hominis, ut faciat nos recordari hominem qui non fuit filius hominis: ut recordemur in illo mortem, in isto vitam; in illo peccatum, in isto remissionem peccatorum; in illo vinculum, in isto libertatem; in illo damnationem, in isto absolutionem. Duo ergo isti homines significati sunt in his verbis, Homines et jumenta salvos facies, Domine. Homines, pertinentes ad hominem: et jumenta, simul cum jumentis eos salvos facies. Homo enim in honore positus non intellexit, sicut scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est eis (Psal. XLVIII, 13). Propterea, Homines et jumenta, quibus similes facti sunt homines, quia non intellexerunt, et eis quibus dominari creati sunt, comparati sunt, salvos facies.

CAPUT III

4. Salus hic vera non inventa a Christo. Christus natus mortalis, ut mortem auferret. Numquid ipsa est salus, de qua dictum est, Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit? Alia est illa salus, longe alia. Angeli hanc habent: nolite eam quaerere in terra. Magna est, sed non est hic. Non est ista res de ista regione, non est hic talis salus. [PL38.1114] Sursum cor. Quid hic quaeris in terra salutem hanc? Ipsa salus huc venit, et mortem nostram hic invenit. Numquid Dominus noster Jesus Christus, quando venit ad nos in carne, invenit hic salutem istam in regione nostra? Magnum quid huc attulit mercator iste de regione sua veniens: mercator iste invenit in regione nostra quod hic abundat. Quid hic abundat? Nasci et mori. Plena est terra his mercibus, nasci et mori. Natus est, et mortuus est. Sed qua via natus est? Ad istam regionem venit, sed non ea via qua et nos venit. De coelo enim venit a Patre. Et tamen natus est mortalis. Natus est de Spiritu sancto ex virgine Maria. Numquid nos sic de Adam et Eva? Nos per concupiscentiam carnis, ille autem non per ipsam. Maria enim virgo sine virili amplexu, sine concupiscentiae aestu; quoniam ne pateretur hunc aestum, ideo ei dictum est, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Virgo ergo Maria non concubuit et concepit: sed credidit et concepit. Natus est enim mortalis mortalibus. Quare mortalis? Quia in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3): non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati. Quid habet caro peccati? Mortem et peccatum. Quid habuit similitudo carnis peccati? Mortem sine peccato. Si haberet peccatum, caro esset peccati: si mortem non haberet, non esset similitudo carnis peccati. Talis venit, Salvator venit: mortuus est, sed mortem occidit: finivit in se quam timebamus; suscepit illam, et occidit illam; quomodo summus venator leonem cepit, et necavit.

CAPUT IV

5. Mors in Christo mortua. Ubi est mors? Quaere in Christo, jam non est: sed fuit, et mortua est ibi. O vita, mors mortis! Bono animo estote, morietur et in nobis. Quod praecessit in capite, reddetur in membris: morietur et in nobis mors. Sed quando? In fine saeculi, in resurrectione mortuorum, quam credimus, et de qua non dubitamus. Qui enim crediderit et baptizatus fuerit, ipse salvus erit. Sequere quod timeas: Qui autem non crediderit, condemnabitur. Ergo mors morietur in nobis, victura est in damnatis. Ubi mors nesciet mortem, sempiterna mors erit: quia aeterna tormenta erunt. In nobis morietur, et non erit. Vultis nosse? Dico vobis pauca verba triumphantium, ut habeatis quod meditemini, quod corde cantetis, quod toto animo speretis, quod fide et bono opere requiratis. Audite verba triumphantium, quando non erit mors; quando et in nobis, sicut et in capite nostro, morietur mors. Paulus apostolus dicit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Dixi vobis quia morietur mors in nobis: Absorpta est mors in victoriam. Ista est mors mortis. Absorbebitur, ut non appareat. Quid est, ut non appareat? Ut non sit, nec intus, nec foris. Absorpta est mors in victoriam. Gaudeant triumphantes; gaudeant, dicant quod sequitur: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 53-55)? Ubi est, Cepisti, possedisti, vicisti, et tibi ad [PL38.1115] dixisti; percussisti, et occidisti; Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Nonne confregit illum Dominus meus? O mors, quando Domino meo haesisti, tunc et mihi peristi. Ista salute salvus erit, qui crediderit et baptizatus fuerit. Qui autem non crediderit, condemnabitur. Fugite condemnationem, amate et sperate salutem aeternam.

SERMO CCXXXIV. In diebus Paschalibus, V. De resurrectione Christi secundum Lucam

1. Quatuor Evangelia legi debent. Quatuor Evangelistae necessarii. Resurrectio Domini secundum omnes quatuor Evangelistas legitur his diebus. Ideo enim necessarium est ut legantur omnes, quia singuli non dixerunt omnia; sed quae alius praetermisit, alius dixit: et quodam modo sibi dederunt locum omnes, ut necessarii essent omnes. Marcus evangelista, cujus hesterno die Evangelium recitatum est, breviter dixit quod Lucas uberius prosecutus est, de duobus quibusdam discipulis, qui non erant de numero quidem duodecim, sed tamen discipuli erant quibus iter agentibus Dominus apparuit, et cum eis ambulavit. Ille enim tantummodo dixit quia apparuit duobus iter agentibus: iste vero evangelista Lucas, et quid illis dixerit, et quid eis responderit, et quousque cum eis ambulaverit, et quomodo eum in panis fractione cognoverint; omnia haec dixit, sicut audivimus.

2. Discipuli de Christo dubitantes, a latrone victi. Quid ergo, fratres, quid hic discutimus? Aedificamur ad credendum resurrexisse Dominum Christum. Jam credebamus quando Evangelium audivimus, et in hanc ecclesiam hodie credentes ingressi sumus: et tamen nescio quomodo cum gaudio auditur, quod memoria renovatur. Quomodo vultis laetificetur cor nostrum, quando videmur istis qui in via ambulabant, et quibus Dominus apparuit, esse meliores? Nos enim credimus quod illi nondum credebant. Spem perdiderant, et nos non dubitamus, unde illi dubitabant. Crucifixo Domino spem perdiderant: hoc apparuit in verbis illorum, quando eis dixit, Qui sunt isti sermones quos habetis inter vos, et quare tristes estis? Et illi: Tu solus peregrinaris in Jerusalem, et nescis quae ibi contigerunt? Et respondit ille: Quae? Sciens omnia de se ipso quaerebat: quia se in ipsis esse cupiebat. Quae? dixit. Et illi: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, magnus in dictis et factis. Ecce meliores sumus. Illi dicebant Christum prophetam: nos eum novimus Dominum Prophetarum, Fuit, inquiunt, propheta magnus in factis et dictis. Et quomodo eum principes sacerdotum crucifixerunt: et ecce tertia dies est ex quo haec omnia facta sunt. Nos autem sperabamus. Sperabatis: jam non speratis? Hic est omnis discipulatus vester? In cruce latro vos vicit. Vos obliti estis eum qui docebat: ille agnovit cum quo pendebat. Nos sperabamus. Quid sperabatis? [PL38.1116] Quia ipse erat redempturus Israel. Quod sperabatis, et illo crucifixo perdidistis, hoc latro crucifixus agnovit. Ait enim Domino: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Ecce quia ipse erat redempturus Israel. Crux illa, schola erat. Ibi docuit Magister latronem. Lignum pendentis, cathedra factum est docentis. Sed qui reddidit se vobis, revocet spem vobis. Sic et factum est. Mementote tamen, charissimi, quemadmodum Dominus Jesus ab eis, quorum oculi tenebantur ne illum agnoscerent, in fractione panis voluit se agnosci. Norunt fideles quid dicam: norunt Christum in fractione panis. Non enim omnis panis, sed accipiens benedictionem Christi, fit corpus Christi. Ibi illi agnoverunt, exsultaverunt, ad alios perrexerunt: jam scientes invenerunt, narrantes quod viderant, Evangelio addiderunt (Id. XXIV, 13-35). Dicta sunt, facta sunt, scripta sunt: pervenerunt ad nos.

3. Fides Christianos a Paganis et Judaeis discernens. Fides Christianorum quonam differt a fide daemonum. Credamus in Christum crucifixum; sed eum qui die tertio resurrexit. Ipsa est fides quae nos distinguit ab eis, distinguit a Paganis, distinguit a Judaeis; fides qua credimus Christum resurrexisse a mortuis. Apostolus dicit Timotheo: Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum (II Tim. II, 8). Itemque ipse Apostolus: Quia si credideris in corde tuo, inquit, quia Dominus est Jesus, et confessus fueris ore tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris (Rom. X, 9). Ipsa est salus, de qua hesterno die disputavi (In super. serm.). Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16). Scio vos credere: salvi eritis. Corde retinete, ore proferte quia Christus resurrexit a mortuis. Sed fidem habete Christianorum, non daemoniorum. Ecce enim distinguo ista vobis: quod meum est, distinguo; secundum gratiam Dei quae data est mihi, distinguo vobis. Cum distinxero, eligite, diligite. Ecce dixi, Fides ista, qua credimus Christum Jesum resurrexisse a mortuis, distinguit nos a Paganis. Quaere a Pagano, utrum crucifixus fuerit Christus: clamat, Valde. Utrum resurrexerit: negat. Quaere a Judaeo, utrum crucifixus sit Christus: confitetur crimen parentum suorum; confitetur crimen, ubi habet et partem. Bibit enim quod ei parentes sui propinaverunt: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Sed quaere ab illo, utrum resurrexerit a mortuis: negabit, irridebit, accusabit. Distincti sumus. Credimus enim nos Christum ex semine David secundum carnem resurrexisse a mortuis. Numquid hoc daemones nescierunt, aut ista daemones non crediderunt, quae et viderunt? Adhuc antequam resurrexisset, clamabant et dicebant: Scimus qui sis, Filius Dei. Discernebamus nos a Paganis, credendo Christum resurrexisse: si aliquid possumus, a daemonibus nos discernamus. Quid est, obsecro vos, quid est quod dixerunt daemones? Scimus qui sis, Filius Dei. Et audiunt, Obmulescite (Marc. I, 24, 25). Nonne hoc dixerunt quod et Petrus, quando quaesivit ab eis et dixit: Quem me dicunt homines esse? Et cum [PL38.1117] opiniones respondissent alienas, addidit et interrogavit dicens: Vos autem quem me esse dicitis? Respondit Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Hoc daemones, hoc Petrus: hoc maligni spiritus, hoc Apostolus. Et audiunt daemones, Obmutescite: audit Petrus, Beatus es (Matth. XVI, 13-17). Quod discernebat illos, hoc discernat et nos. Unde hoc daemones clamabant? Timendo. Unde Petrus? Diligendo. Eligite, diligite. Ipsa est fides quae Christianos a daemonibus discernit; fides non quaecumque. Nam ait apostolus Jacobus, Tu credis: Epistola hoc habet apostoli Jacobi: Tu credis quia unus est Deus: bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Ipse hoc dixit, qui in eadem Epistola scripsit, Si fidem habeat aliquis, opera autem non habeat, numquid potest fides salvare eum (Ibid. 14)? Et apostolus Paulus discernens, ait: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Discrevimus, distinximus: imo distinctam invenimus, distinctam legimus, distinctam esse didicimus. Quomodo distinguimur fide; sic distinguamur et moribus, sic distinguamur et operibus, accensi charitate, quam daemones non habebant. Quo igne et illi duo in via ardebant. Cognito enim Christo et ab eis discedente, dixerunt apud se: Nonne cor nostrum erat ardens in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Ardete - ne ardeatis igne quo arsuri sunt daemones (Matth. XXV, 41). Ardete igne charitatis, ut a daemonibus vos discernatis. Ardor iste sursum vos rapit, sursum tollit, in coelum levat. Quidquid molestiarum passi fueritis in terra, quantumcumque christianum cor deorsum humiliatum premat inimicus; summa petit ardor dilectionis. Similitudinem accipite. Si faculam teneas ardentem, rectam capite sursum teneas; flammae crinis surgit in coelum: deprime faculam, flamma in coelum it: fac faculam capite deorsum, numquid et flammam deponis in terram? Quacumque ardens vergit, flamma aliam viam nescit, coelum petit. Spiritu ferventes accendimini igne charitatis: fervere facite vos laudibus Dei, et moribus optimis. Alter calidus, alter frigidus: calidus frigidum accendat; et qui parum ardet, optet augmentum, oret adjumentum. Dominus paratus est dare: nos pansis cordibus optemus accipere. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CCXXXV. In diebus Paschalibus, VI. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, V\. 13-31

CAPUT PRIMUM

1. Evangelistae salva narrationis veritate variant. Hesterno die, id est nocte, lecta est ex Evangelio resurrectio Salvatoris. Lecta est autem ex Evangelio secundum Matthaeum: hodie vero, sicut audistis pronuntiare Lectorem, recitata [PL38.1118] est nobis Domini resurrectio, sicut Lucas evangelista conscripsit. Quod saepe admonendi estis, et memoriter tenere debetis; non vos debet movere quod alius evangelista dicit, si quid alius praetermittit: quia et ille qui praetermittit quod alius dicit, dicit aliquid quod ille praetermiserat. Aliqua vero singuli dicunt, et alii tres non dicunt; aliqua duo dicunt, et alii non dicunt; aliqua tres dicunt, et unus non dicit. Auctoritas autem tanta est Evangelii sancti; ut quia in eis loquebatur Spiritus unus, verum sit etiam quod dixerit unus. Hoc ergo quod modo audistis, quia Dominus Jesus, posteaquam resurrexit a mortuis, invenit duos in via ex discipulis suis, colloquentes invicem de his quae contigerant, et dixit illis, Qui sunt sermones isti quos loquimini vobiscum, et estis tristes? etc.; solus dixit Lucas evangelista. Breviter hoc attigit Marcus, quia apparuit duobus in via (Marc. XVI, 12, 13): sed quid illi dixerint Domino, vel quid eis dixerit Dominus, praetermisit.

2. Christus cum discipulis in via. Quid ergo ista lectio contulit nobis? Magnum aliquid, si intelligamus. Apparuit Jesus: videbatur oculis, et non agnoscebatur. Magister ambulabat cum illis in via, et ipse erat via: et nondum illi ambulabant in via; sed invenit eos exorbitasse de via. Quando enim cum illis fuerat ante passionem, omnia praedixerat, passurum se fuisse, moriturum, tertio die resurrecturum (Matth. XX, 18, 19): omnia praedixerat; sed mors illius, illorum oblivio fuit. Sic perturbati sunt, quando eum viderunt in ligno pendentem, ut obliviscerent docentem, non exspectarent resurgentem, nec renerent promittentem.

CAPUT II

Nos, inquiunt, sperabamus quia ipse erat redempturus Israel. O discipuli, sperabatis; ergo jam non speratis? Ecce Christus vivit, et spes mortua est in vobis! Prorsus vivit Christus. Vivens Christus mortua discipulorum corda invenit: quorum oculis et apparuit et non apparuit; et videbatur et abscondebatur. Nam si non videbatur, quomodo illum interrogantem audiebant, interroganti respondebant? In via cum illis tanquam comes ambulabat, et ipse dux erat. Utique videbant, sed non agnoscebant. Tenebantur enim oculi eorum, sicut audivimus, ne eum agnoscerent. Non tenebantur, ne viderent: sed tenebantur, ne eum agnoscerent.

3. Christus cur agnosci voluit in fractione panis. Hospitalitatis merces. Eia, fratres, ubi voluit Dominus agnosci? In fractione panis. Securi sumus, panem frangimus, et Dominum agnoscimus. Noluit agnosci, nisi ibi; propter nos, qui non eum visuri eramus in carne, et tamen manducaturi eramus ejus carnem. Quisquis ergo fidelis es, quisquis non inaniter christianus vocaris, quisquis ecclesiam non sine causa ingrederis, quisquis verbum Dei cum timore et spe audis, consoletur te fractio panis. Absentia Domini, non est absentia: habeto fidem, et tecum est quem non vides. Illi, quando cum eis Dominus loquebatur; nec [PL38.1119] fidem habebant: quia eum resurrexisse non credebant, non resurgere posse sperabant. Perdiderant fidem, perdiderant spem. Ambulabant mortui cum vivente, ambulabant mortui cum ipsa vita. Cum illis ambulabat vita; sed in eorum cordibus nondum renovata erat vita.

CAPUT III

Et tu ergo, si vis habere vitam, fac quod fecerunt, ut agnoscas Dominum. Hospitio susceperunt. Similis enim erat Dominus tanquam in longinqua pergenti, illi vero tenuerunt eum. Et posteaquam venerunt ad locum quo tendebant, dixerunt: Jam hic nobiscum mane, declinavit enim in vesperum dies. Tene hospitem, si vis agnoscere Salvatorem. Quod tulerat infidelitas, reddidit hospitalitas. Dominus ergo praesentavit se ipsum in fractione panis. Discite ubi Dominum quaeratis, discite ubi habeatis, discite ubi agnoscatis, quando manducatis. Norunt enim fideles aliquid quod melius intelligunt in ista lectione, quam illi qui non noverunt.

4. Christus absentavit se corpore ut aedificetur fides. Dominus Jesus cognitus est; et posteaquam cognitus est, nusquam comparuit. Abscessit ab eis corpore, qui tenebatur fide. Ideo enim Dominus absentavit se corpore ab omni Ecclesia, et ascendit in coelum, ut fides aedificetur. Si enim non nosti nisi quod vides, ubi est fides? Si autem credis et quod non vides, cum videris gaudebis. Aedificetur fides, quia reddetur species. Veniet quod non videmus, veniet, fratres, veniet: sed vide quomodo te inveniet. Nam veniet quod dicunt homines: Ubi est, quando est, quomodo est, quando erit, quando venturum est? Certus esto, veniet: nec solum veniet, sed et si nolis veniet. Vae qui non crediderunt; erit enim his magnus tremor; et magnum gaudium eis qui crediderunt. Gaudebunt fideles, confundentur infideles. Fideles dicturi sunt: Gratias tibi, Domine; vera audivimus, vera credidimus, vera speravimus, vera cernimus. Infideles autem dicturi sunt: Ubi est quod non credebamus? ubi est quod illa quae legebantur, mendacia putabamus? [Laudandi ergo qui non vident et credunt: quia cum viderint, gaudebunt. Causa salutis nostrae suscepit Dominus carnem; in qua suscepit et mortem. Resurrexit die tertio, jam non ulterius moriturus; et recepta quam deposuerat carnis substantia, primus nobis resurrectionis incorruptibilis fecit exemplum. Ascendens in eodem corpore ad Patrem, sedet ad dexteram Dei, judicium Patris communicans potestate, quem venturum ad judicium speramus vivorum ac mortuorum: ut et nos de nobis credamus, de ipso pulvere eamdem carnem accipere, eadem ossa, eamdem semper mansuram membrorum reparationem. Omnes sumus resurrecturi: sed non omnes laetaturi. Veniet dies, inquit, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: et procedent qui bona egerunt, in resurrectionem vitae; qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29)]. Ita fiet, ut confusioni reddatur [PL38.1120] supplicium, fiduciae reddatur praemium. Ibunt enim illi in ambustionem aeternam. justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CCXXXVI. In diebus Paschalibus, VII. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, V\. 13-31

1. Mors Christi propter aliud, et propter aliud resurrectio. Dominus noster Jesus Christus, sicut Apostolus dicit, mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Sicut morte ipsius seminamur, sic resurrectione ipsius germinamus. Etenim morte ipsius significatur mors vitae nostrae. De hac re audi Apostolum: Consepulti, inquit, sumus Christo per Baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Id. VI, 4). Ille non habuit quod emendaret in cruce: quia sine peccato ascendit in crucem. Nos in cruce ejus emendemur, et ibi ponamus quod male contraximus, ut justificari ejus resurrectione possimus. Distinguere enim ita debetis: Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Non dixit, Traditus est propter justificationem nostram, et resurrexit propter delicta nostra. In ejus traditione delictum sonat, in ejus resurrectione justitia sonat. Ergo moriatur delictum, et resurgat justitia.

2. Spes discipulis morte Christi ablata. Istam spem, hoc donum, hanc promissionem, hanc tantam gratiam, quando mortuus est Christus, discipuli ejus de animo perdiderunt, et in ejus morte ab spe deciderunt. Ecce annuntiabatur illis resurrectio ejus, et videbantur illis verba nuntiantium quasi deliramentum. Quasi deliramentum facta erat veritas. Si quando praedicatur resurrectio in isto tempore, et videtur alicui esse deliramentum, nonne omnes dicunt habere illum grande tormentum? Nonne omnes detestantur, abhorrent, aversantur, aures claudunt, audire nolunt? Ecce quod erant discipuli, mortuo Christo: quod nos exhorremus, hoc erant illi. Hoc malum habebant arietes, quod horrent agni. Deinde isti duo quibus apparuit in via, et tenebantur oculi eorum, ne illum agnoscerent, ubi erat cor, indicant verba; et quid agatur in animo, vox testis est, sed nobis: nam illi etiam cor patebat. De illius morte loquebantur inter se. Adjunxit se illis ipse quasi tertius viator; et via in via coepit colloqui, commiscui sermonem. Quaerit quid inter se loquerentur, cum omnia sciret; ut [PL38.1121] eos ad confessionem tanquam nesciens provocaret. Et dicunt illi: Tu solus peregrinaris in Jerusalem, et nescis quid actum sit in illa istis diebus, de Jesu Nazareno, qui fuit propheta magnus? Jam non Dominus, sed propheta. Hoc enim eum putabant fuisse, cum mortus esset. Adhuc honorabant quasi prophetam; nondum agnoscebant Dominum, non solum Prophetarum, sed etiam Angelorum. Quomodo, inquiunt, seniores nostri et principes sacerdotum tradiderunt eum in damnationem mortis. Et ecce jam tertius est dies ex quo ista gesta sunt. Nos autem sperabamus quia ipse erat redempturus Israel. Ipse est totus labor? Sperabatis, jam desperatis? Videtis quia perdiderant spem. Coepit ergo eis exponere Scripturas, ut illic magis agnoscerent Christum, ubi deseruerant Christum. Ideo enim desperaverant Christum, quia viderant mortuum. Ille vero aperuit eis Scripturas, ut agnoscerent quia si mortuus non fuisset, Christus esse non posset. Docuit de Moyse, docuit de subsequentibus Scripturis, docuit de Prophetis, quod illis dixerat, Quia oportebat Christum mori, et sic intrare in gloriam suam. Audiebant, gaudebant, suspirabant; et quomodo ipsi confessi sunt, ardebant: et praesentem lucem non agnoscebant.

3. Hospitalitatis meritum. Quale autem mysterium, fratres mei? Intrat ad eos, fit eis hospes; et qui per totam viam non agnoscebatur, in fractione panis agnoscitur. Discite hospites suscipere, ubi agnoscitur Christus. An nescitis quia si quem christianum susceperitis, ipsum suscipitis? Nonne ipse dicit, Hospes fui, et suscepistis me? Et quando ei dicitur, Domine, quando te vidimus hospitem? Respondet, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35, 38, 40). Cum ergo christianus christianum suscipit, serviunt membra membris; et gaudet caput, et sibi imputat datum quod membro ejus fuerit erogatum. Hic ergo pascatur Christus esuriens, accipiat potum sitiens, vestiatur nudus, suscipiatur peregrinus, visitetur aegrotus. Hoc habet necessitas itineris. Sic in ista peregrinatione vivendum est, ubi eget Christus. Eget in suis, plenus est in se. Sed qui eget in suis, et plenus est in se, egentes adducit ad se. Ibi non erit fames, non erit sitis, non erit nuditas, non erit aegritudo, non erit peregrinatio, non erit labor, non erit dolor. Scio quia ista ibi non erunt, et nescio quid ibi erit. Ista enim quae ibi non erunt, novi: illud autem quod ibi inventuri sumus, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Amare possumus, desiderare possumus, in hac peregrinatione tanto bono suspirare possumus: digne hoc cogitare et verbis explicare non possumus. Certe ego non possum. Ergo, fratres mei, quaerite quis possit. Si invenire potestis; et me vobiscum discipulum trahite. Illud scio, quoniam qui potens est, sicut Apostolus ait, facere super quam petimus, aut intelligimus (Ephes. III, 20), illuc perducet, ubi fiat quod scriptum est, Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Totum negotium nostrum, laus Dei erit. Quid laudabimus, si non amabimus [PL38.1122]; et illud amabimus, quod videbimus? Verum enim videbimus, et ipsum verum Deus erit, quem laudabimus. Ibi inveniemus quod hodie cantavimus, Amen, Verum est: Alleluia, Laudate Dominum.

Phản ứng của độc giả

Ghi chú

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 1084-1122 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Được đăng bởi người dùng: Rodion Vlasov
Ngày tạo trang: 2026-11-22, Cập nhật: 2026-11-22