CAPUT PRIMUM

1. Evangelicae lectionis expositio. Ad evangelicam lectionem, quae recens sonuit in auribus nostris, advertat Charitas vestra, dum pauca loquimur quae Dominus donat. Ad Judaeos Dominus loquebatur Jesus, et dicebat eis: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. Deinde post [PL38.721] paululum: Ego, inquit, veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Deinde post paululum: Quomodo potestis mihi credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a Deo solo est, non quaerentes? Ad extremum ait: Non ego vos accuso apud Patrem: est qui vos accusat Moyses, in quem vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Cum autem verbis illius non creditis, quomodo potestis mihi credere? Ad haec proposita nobis divinitus, ex ore Lectoris, sed ministerio Salvatoris, audite pauca non numeranda, sed appendenda.

CAPUT II

2. Christi verba ad discipulos, ad nos pariter spectant. Nam ista omnia facile est intelligere de Judaeis. Sed cavendum est, ne cum illos nimis attendimus, a nobis oculos auferamus. Discipulis enim suis Dominus loquebatur: et utique quod illis loquebatur, et nobis posteris loquebatur. Neque enim ad illos solos pertinet quod ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20): sed ad omnes etiam postea futuros Christianos, et usque in finem saeculi proventuros. Loquens ergo illis ait, Cavete a fermento Pharisaeorum. Tunc putaverunt ideo Dominum dixisse hoc, quia panes non tulerant: non intellexerunt, quia Cavete a fermento Pharisaeorum, hoc dictum est, Cavete a doctrina Pharisaeorum (Id. XVI, 6-12). Quae fuit doctrina Pharisaeorum, nisi quam modo audistis? Gloriam ab invicem quaerentes, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est, non quaerentes. De his apostolus Paulus ita dicit: Testimonium eis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Zelum, inquit, Dei habent: novi, scio, apud illos fui, talis fui. Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam? Quid est hoc, Apostole, non secundum scientiam? Expone nobis quam commendes scientiam, quam doleas in illis non esse, et in nobis velis esse. Secutus adjunxit, et quod clausum posuerat, aperuit. Quid est, Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2, 3). Ignorare ergo Dei justitiam et suam velle constituere, hoc est, gloriam ab invicem exspectare et gloriam quae a solo Deo est non requirere, hoc est fermentum Pharisaeorum. Ab hoc cavere Dominus jubet. Si servis jubet, et Dominus jubet, caveamus; ne audiamus, Utquid mihi dicitis, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI, 46)?

CAPUT III

3. Judaeorum infidelitas. Relinquamus ergo paululum Judaeos, quibus Dominus tunc loquebatur. Foris sunt, audire nos nolunt. Ipsum Evangelium oderunt, falsa testimonia in Dominum procuraverunt, ut damnarent vivum: alia testimonia emerunt pecunia contra mortuum. Quando eis dicimus, Credite in Jesum: respondent nobis, In hominem mortuum credituri sumus? Cum autem addimus, Sed resurrexit: respondent, Absit; discipuli ejus furati [PL38.722] sunt eum de sepulcro. Amant falsitatem Judaei emptores, et contemnunt veritatem Domini Redemptoris. Quod loqueris, Judaee, parentes tui pecunia emerunt; et hoc in te remansit, quod emerunt. Attende potius eum qui emit te, non qui mendacium emit tibi.

4. Verba Christi in Judaeos, Ecclesiae conveniunt in Donatistas. Sed istos, ut diximus, relinquamus: istos attendamus fratres nostros, cum quibus agimus. Nam Christus caput est et corpus. Caput in coelo est, corpus in terra est: caput Dominus est, corpus Ecclesia ejus. Sed meministis dictum, Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 23, 31, 32). Si ergo duo sunt in carne una, duo sunt in voce una. Caput nostrum, Dominus Christus, locutus est ad Judaeos ea quae audivimus, cum Evangelium legeretur, caput ad inimicos suos: loquatur et corpus, id est, Ecclesia, ad inimicos suos. Nostis ad quos loquatur. Quid habet loqui? Non dixi de meo, ut vox una sit: quia caro una, vox una. Hoc ergo illis dicamus: voce Ecclesiae loquor. O fratres, filii dispersi, oves errantes, rami praecisi, quid mihi calumniamini? Quid me non agnoscitis? Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me: Judaeis dicit caput nostrum, quod vobis corpus dicit: Quaeretis me, et non invenietis (Joan. VII, 36). Quare? Quia non scrutamini Scripturas, quae testimonium perhibent de me.

CAPUT IV

5. Testimonia Veteris Testamenti de Christo et Ecclesia. Testimonium pro capite: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Testimonium pro corpore ad Abraham, quod commemoravit Apostolus. Abrahae dictae sunt promissiones. Vivo ego, dicit Dominus; per memetipsum juro, quia obaudisti vocem meam, et non pepercisti dilecto filio tuo propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam maris; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae (Gen. XXII, 16-18). Habes testimonium pro capite, habes pro corpore. Audi aliud breve, et prope una sententia complexum pro capite et pro corpore. De resurrectione Christi Psalmus loquebatur: Exaltare super coelos, Deus. Continuo pro corpore: Et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 6, 12). Audi testimonium pro capite: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Audi continuo pro corpore, post pauca verba: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19, 28, 29). Audi pro capite: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo [PL38.723] suo. Et in ipso psalmo audi pro corpore: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 6, 5).

CAPUT V

6. Novi Testamenti testimonium pro Christo et Ecclesia. Haec Judaeis, et istis nostris. Quare? Quia istas Scripturas Veteris Testamenti et Judaei accipiunt, et nostri isti accipiunt. Sed ipsum Christum, quem illi non accipiunt, videamus si isti accipiunt. Dicat et ipse, dicat et pro se qui caput est, et pro corpore suo quod est Ecclesia, quia et in nobis caput loquitur pro corpore. Audi pro capite: Resurrexit a mortuis, invenit discipulos haesitantes, dubitantes, prae gaudio non credentes; aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Habes pro capite; dicat et pro corpore: Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 45, etc.). Dicat ergo Ecclesia inimicis suis, dicat. Dicit plane, non tacet: sed illi audiant. Fratres, audistis testimonia, jam noscite me. Scrutamini Scripturas, in quibus vos speratis vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. Quae dixi, non sunt de meo, sed de Domini mei, et tamen adhuc aversamini, adhuc tergiversamini. Quomodo potestis mihi credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est, non quaerentes? Quia ignorantes Dei justitiam, zelum Dei habetis, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam, et vestram volentes constituere, justitiae Dei non estis subjecti. Quid est aliud, ignorare Dei justitiam, et suam velle constituere, nisi dicere: Ego sanctifico, ego justifico; quod ego dedero, hoc sanctum est? Dimitte Deo quod Dei est: agnosce, homo, quod hominis est. Ignoras Dei justitiam, et tuam vis constituere. Justificare me vis: sufficit tibi ut mecum justificeris.

CAPUT VI

7. Antichristi scelus imitantur Donatistae. De Antichristo dictum est, et omnes sic intelligunt quod ait Dominus, Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: si alius venerit in nomine suo, hunc suscipietis. Sed audiamus et Joannem: Audistis quia venit Antichristus, et nunc antichristi multi facti sunt (I Joan. II, 18). Quid autem expavescimus in Antichristo, nisi quia nomen suum honoraturus est, et nomen Domini contempturus? Quid aliud facit qui dicit: Ego justifico? Respondetur ei: Ego ad Christum veni, non pedibus, sed corde veni: ubi Evangelium audivi, ibi credidi, ibi baptizatus sum: quia in Christum credidi, in Deum credidi. Et ille: Non es mundus. Quare? Quia non ibi fui. Dic quare non sum mundatus, homo qui baptizatus sum in Jerusalem, homo qui baptizatus sum, verbi gratia, apud Ephesios, ad quos datam Epistolam legis, et quorum pacem spernis? Ecce ad Ephesios scripsit Apostolus: fundata est Ecclesia, [PL38.724] manet usque nunc; et uberius manet, multiplicius manet, tenet quod accepit ab Apostolo, Si quis annuntiaverit vobis praeter quam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9). Quid ergo? quid mihi dicis? Mundus non sum? Ibi baptizatus, mundus non sum? Etiam non es. Quare? Quia ego ibi non fui. Sed qui ubique est, ibi fuit. Qui ubique est, ibi fuit, in cujus nomen credidi. Tu nescio unde veniens, imo non veniens, sed volens ut ego ad te veniam, hic positus dicis mihi: Non es recte baptizatus, quia ego ibi non fui. Vide quis ibi fuit. Quid dictum est Joanni? Super quem videris Spiritum descendentem quasi columbam, hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Ipsum habes quaerentem te: imo quia mihi ab ipso baptizato invidisti, ipsum perdidisti.

CAPUT VII

8. Quae sit Catholicorum, quae Donatistarum doctrina. Intelligite ergo, fratres mei, vocem nostram et illorum, et videte quid eligatis. Nos hoc dicimus: Simus sancti, Deus scit; simus iniqui, et hoc magis ipse scit: vos in nobis spem non ponatis, qualescumque simus. Si boni sumus, facite quod scriptum est: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 10). Si autem mali sumus, nec sic deserti estis, nec sic sine consilio remansistis: audite dicentem, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Illi autem contra: Nisi boni fuerimus, peristis. Ecce est alius qui veniet in nomine suo. Ergo vita mea ex te pendebit, et salus mea ex te religabitur? Itane oblitus sum fundamentum meum? Nonne petra erat Christus (I Cor. X, 4)? Nonne qui aedificat super petram, ipsum non dejicit ventus, pluvia, flumina (Matth. VII, 25)? Veni ergo mecum, si vis, super petram, et noli mihi esse velle pro petra.

9. Donatistae nec Moysi, nec Christo credunt vel resurgenti. Donatistae in Christum injurii. Dicat ergo et novissimum illud Ecclesia, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit: quia corpus sum ejus, de quo scripsit. Et de Ecclesia Moyses scripsit. Nam Moysi verba dixi, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Moyses hoc in primo libro scripsit. Si crederetis Moysi, crederetis et Christo. Quia Moysi verba contemnitis, necesse est ut Christi verba contemnatis. Habent ibi, inquit, Moysen et Prophetas, audiant illos. Non, pater Abraham; sed si quis a mortuis venerit, ipsum audient. Et ille: Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent (Luc. XVI, 29-31). Hoc de Judaeis dictum est: ergo non dictum de haereticis?

CAPUT VIII

A mortuis resurrexerat qui dicebat, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die. Hoc credo. Credo, inquit. Credis? Quare non credis quod sequitur? Quia credis, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die; hoc dictum est de capite: crede et quod sequitur de Ecclesia, Praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. [PL38.725] Quare credis de capite, et non credis de corpore? Quid tibi fecit Ecclesia, ut eam velis quodam modo decollare? Tollere vis Ecclesiae caput, et capiti credere, corpus relinquere, quasi exanime corpus. Sine causa capiti, quasi famulus devotus blandiris. Qui decollare vult, et caput et corpus conatur occidere. Erubescunt negare Christum, et non erubescunt negare verba Christi. Christum nec nos vidimus oculis, nec vos. Judaei viderunt, et occiderunt. Nos non vidimus, et credimus: verba ipsius nobiscum sunt. Comparate vos Judaeis: illi contempserunt pendentem in ligno, vos comtemnitis sedentem in coelo: illis suggerentibus stetit titulus Christi, vobis stantibus deletur Baptismus Christi. Sed quid restat, fratres, nisi oremus et pro superbis, oremus et pro elatis, qui se sic extollunt? Dicamus pro illis Deo, Cognoscant quia tibi nomen Dominus: et non homines, sed tu solus altissimus super omnem terram (Psal. LXXXII, 19). Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CXXX. De verbis Evangelii Joannis, ubi narratur miraculum de quinque panibus et duobus piscibus. Cap. V, V\. 5-14

1. Miraculi significatio. Miraculum grande factum est, dilectissimi, ut de quinque panibus et duobus piscibus saturarentur quinque hominum millia, et residua fragmentorum implerent duodecim cophinos. Grande miraculum: sed non multum mirabimur factum, si attendamus facientem. Ille multiplicavit in manibus frangentium quinque panes, qui in terra germinantia multiplicat semina, ut grana pauca mittantur et horrea repleantur. Sed quia illud omni anno facit, nemo miratur. Admirationem tollit non facti vilitas, sed assiduitas. Dominus autem quando ista faciebat, non solum per verba, sed etiam per ipsa miracula intelligentibus loquebatur. Quinque panes significabant quinque libros Legis Moysi. Lex vetus hordeum est ad evangelicum triticum. Magna in illis libris de Christo mysteria continentur. Unde ait ipse: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Sed quomodo in hordeo medulla sub palea latet; sic in velamento mysteriorum Legis latet Christus. Ut panis mysteria illa exponuntur, et dilatantur; sic et panes illi crescebant, quando frangebantur. Et hoc quod vobis exposui, panem vobis fregi. Quinque millia hominum significant plebem sub quinque libris Legis constitutam. Duodecim cophini sunt duodecim Apostoli, qui et ipsi de fragmentis Legis impleti sunt. Duo pisces sunt, aut duo praecepta dilectionis Dei et proximi, aut duo populi ex circumcisione et praeputio, aut duae illae sacrae personae regis et sacerdotis. Haec cum exponuntur, franguntur; cum intelliguntur, manducantur.

2. Christus panis factus incarnatione. Mercator Christus. [PL38.726] Redemptor noster, quomodo. Convertamur ad eum qui ista fecit. Ipse est panis, qui de coelo descendit (Joan. VI, 41): sed panis qui reficit, et non deficit; panis qui sumi potest, consumi non potest. Ipsum panem etiam manna significabat. Unde dictum est: Panem coeli dedit illis, panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 24 et 25). Quis est panis coeli, nisi Christus? Sed ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum factus est homo. Si enim hoc non factus esset, carnem ipsius non haberemus: si carnem ipsius non haberemus, panem altaris non manducaremus. Festinemus ad haereditatem, quia magnum inde pignus accepimus. Fratres mei, desideremus vitam Christi, quia tenemus pignus mortem Christi. Quomodo nobis non dabit bona sua, qui passus est mala nostra? In terris istis, in isto saeculo maligno quid abundat, nisi nasci, laborare et mori? Discutite res humanas, convincite me, si mentior: attendite omnes homines, utrum ad aliud sint in hoc saeculo, quam nasci, laborare et mori. Haec sunt mercimonia regionis nostrae, ista hic abundant. Ad tales merces Mercator ille descendit. Et quoniam omnis mercator dat et accipit; dat quod habet, et accipit quod non habet; quando aliquid comparat, dat pecuniam, et accipit quod emit: etiam Christus in ista mercatura dedit et accepit. Sed quid accepit? Quod hic abundat, nasci, laborare et mori. Et quid dedit? Renasci, resurgere et in aeternum regnare. O bone Mercator, eme nos. Quid dicam, eme nos, cum gratias agere debeamus, quia emisti nos? Pretium nostrum erogas nobis, sanguinem tuum bibimus; erogas ergo nobis pretium nostrum. Et Evangelium legimus, instrumentum nostrum. Servi tui sumus, creatura tua sumus: fecisti nos, redemisti nos. Emere potest quisque servum suum, creare non potest: Dominus autem servos suos et creavit et redemit: creavit, ut essent; redemit, ne semper captivi essent. Incidimus enim in principem hujus saeculi, qui seduxit Adam et servum fecit, et coepit nos tanquam vernaculos possidere. Sed venit Redemptor, et victus est deceptor. Et quid fecit Redemptor noster captivatori nostro? Ad pretium nostrum tetendit muscipulam crucem suam: posuit ibi quasi escam sanguinem suum. Ille autem potuit sanguinem istum fundere, non meruit bibere. Et in eo quod fudit sanguinem non debitoris, jussus est reddere debitores; fudit sanguinem innocentis, jussus est recedere a nocentibus. Ille quippe sanguinem suum ad hoc fudit, ut peccata nostra deleret. Unde ergo ille nos tenebat, deletum est sanguine Redemptoris. Non enim tenebat nos nisi vinculis peccatorum nostrorum. Istae erant catenae captivorum. Venit ille, alligavit fortem vinculis passionis suae: intravit in domum ejus, id est, in corda eorum ubi ipse habitabat, et vasa ejus arripuit (Matth. XII, 29). Nos sumus vasa. Ista impleverat ille amaritudine sua. Hanc amaritudinem etiam nostro Redemptori in felle propinavit. Impleverat ergo nos ille tanquam vasa sua: Dominus autem noster arripiens vasa ejus [PL38.727] et sua faciens, fudit amaritudinem, implevit dulcedine.

3. Amandus Christus. Ex eo quod Deus fecit, credibile fit quod promisit. Amemus ergo eum, quia dulcis est. Gustate, et videte quia suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Timendus est, sed plus amandus est. Homo et Deus est: unus Christus homo et Deus est; quomodo unus homo, anima et corpus: non autem Deus et homo duae personae. In Christo duae sunt quidem substantiae, Deus et homo: sed una persona, ut Trinitas maneat, non accedente homine quaternitas fiat. Quomodo ergo fieri potest ut nostri non misereatur Deus, propter quos homo factus est Deus? Multum est quod fecit: mirabilius est quod fecit, quam quod promisit; et ex eo quod fecit, debemus credere quod promisit. Hoc enim quod fecit, vix crederemus, nisi et videremus. Ubi videmus? In populis credentibus, in multitudine ad eum adducta. Quia impletum est, quod promissum est Abrahae: et ex his quae videmus, credimus quae non videmus. Unus homo fuit Abraham, et dictum est illi, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XII, 3). Si ad se attenderet, quando crederet? Unus homo erat, et jam senex erat, et uxorem sterilem habebat, et aetate jam ita progressam, ut concipere non posset, etiamsi sterilis non fuisset. Non erat prorsus unde aliquid speraretur. Sed promittentem attendebat, et credebat quod non videbat. Ecce ille quod credidit, nos videmus. Ergo ex his quae videmus, debemus credere quae non videmus. Genuit Isaac, non vidimus: et Isaac genuit Jacob, et hoc non vidimus: et Jacob genuit duodecim filios, et ipsos non vidimus: et duodecim filii ejus genuerunt populum Israel; magnum populum videmus. Jam coepi ea dicere quae videmus. De populo Israel nata est virgo Maria, et peperit Christum; et ecce in Christo benedicuntur omnes gentes. Quid verius? quid certius? quid apertius? Desiderate mecum futurum saeculum, qui congregati estis ex Gentibus. In hoc saeculo implevit Deus promissum suum de semine Abrahae. Quomodo ergo non dabit nobis aeterna promissa sua, quos fecit esse semen Abrahae? Hoc enim dicit Apostolus: Si autem vos Christi, Apostoli verba sunt, ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 29).

4. Quod praestitit Christus, mirabilius est quam quod promittit. Magnum aliquid coepimus esse; nemo se contemnat: nihil fuimus; sed aliquid sumus. Diximus Domino, Memento quia pulvis sumus (Psal. CII, 14): sed ille de pulvere hominem fecit, et pulveri vitam dedit, et in Christo Domino nostro jam ipsum pulverem ad coeli regna perduxit. Quia hinc accepit carnem, hinc accepit terram, et terram levavit in coelum, qui fecit terram et coelum. Si ergo duae res novae adhuc non factae proponerentur nobis, et quaereretur a nobis, Quid est mirabilius, ut qui Deus est fiat homo, aut qui homo est fiat homo Dei? Quid est mirabilius, quid est difficilius? Quid nobis promisit Christus? Quod nondum videmus: hoc est, ut simus homines ipsius, et regnemus cum illo, et non moriamur [PL38.728] in aeternum. Quasi hoc difficile creditur, ut homo natus perveniat ad eam vitam, ubi nunquam moriatur. Hoc est quod excusso corde credimus, excusso dico a mundi pulvere, ne ipse pulvis claudat nobis oculos fidei. Hoc est quod jubemur credere, quia cum mortui fuerimus, etiam cum corporibus mortuis in vita erimus, ubi nunquam moriamur. Mirabile hoc est: sed mirabilius est quod fecit Christus. Quid est enim incredibilius, ut vivat semper homo, aut ut aliquando moriatur Deus? Accipere homines vitam a Deo credibilius est? accipere Deum mortem ab hominibus, puto quia incredibilius est. Et jam factum est: credamus et quod futurum est. Si factum est quod est incredibilius, non nobis dabit quod est credibilius? Potens est enim Deus Angelos homines facere, qui semina terrena et horribilia homines fecit. Quid erimus? Angeli. Quid fuimus! Pudet recordari: cogor considerare, et erubesco dicere. Quid fuimus? Unde Deus homines fecit? Quid fuimus antequam omnino essemus? Nihil eramus. Quando in ventribus matrum eramus, quid eramus? Sufficit quod recolitis. Tollite animos ab eo unde facti estis, et cogitate quod estis. Vivitis: sed vivunt et herbae et arbores. Sentitis: sentiunt et pecora. Homines estis: pecora transistis, superiores pecoribus estis; quia intelligitis quanta praestitit nobis. Vivitis, sentitis, intelligitis, homines estis. Isto autem beneficio quid comparari potest? Christiani estis. Hoc enim si non acceperimus, quid nobis prodesset quia homines essemus? Christiani ergo sumus, ad Christum pertinemus. Saeviat mundus, non nos frangit; quia ad Christum pertinemus. Blandiatur mundus, non nos seducit; ad Christum pertinemus.

5. Christianorum sub patrono Christo securitas. Magnum patronum invenimus, fratres. Nostis quia tendunt se homines de patronis suis. Minanti alicui, respondet cliens majoris: Salvo capite domini mei illius, nihil mihi facis. Quanto fortius et certius nos dicimus: Salvo capite nostro, nihil nobis facis? Quoniam patronus noster caput est nostrum. Quicumque se tendunt de aliquo homine patrono, clientes sunt ejus: nos patroni nostri membra sumus. Praestet nobis in se, et nemo nos evellat ab eo. Quoniam quoscumque in hoc mundo labores perpessi fuerimus, totum quod transit nihil est. Venient bona quae non transibunt: per labores ad ea venitur. Sed cum perventum fuerit, nemo inde nos avellit. Clauduntur portae Jerusalem, accipiunt etiam vectes, ut dicatur illi civitati: Lauda, Jerusalem: Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Quoniam confortavit vectes portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. Qui posuit fines tuos pacem (Psal. CXLVII, 12-14). Portis clausis vectibus missis, nullus exit amicus, nullus intrat inimicus. Ibi veram et certam habemus securitatem, si hic non dimiserimus veritatem.

SERMO CXXXI. De verbis Evangelii Joannis, cap. VI, 54-66, Nisi manducaveritis carnem, etc, deque verbis Apostoli et Psalmorum, contra Pelagianos. Habitus ad Mensam S. martyris Cypriani, IX calendas octobris, die dominica

CAPUT PRIMUM

1. Corporis et sanguinis Christi sacramentum. Audivimus veracem Magistrum, divinum Redemptorem, humanum Salvatorem, commendantem nobis pretium nostrum, sanguinem suum. Locutus est enim nobis de corpore et sanguine suo: corpus dixit escam, sanguinem potum. Sacramentum fidelium agnoscunt fideles. Audientes autem quid aliud quam audiunt? Cum ergo commendans talem escam et talem potum diceret, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (et hoc diceret de vita, quis alius quam ipsa vita? Erit autem illi homini mors, non vita, qui mendacem putaverit vitam); scandalizati sunt discipuli ejus, non quidem omnes, sed plurimi, dicentes apud se ipsos, Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Cum autem hoc Dominus apud semetipsum cognovisset, et murmura cogitationis audisset, cogitantibus, nec voce sonantibus respondit, ut se auditos esse cognoscerent, et talia cogitare desinerent. Quid ergo respondit? Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Quid sibi vult, Hoc vos scandalizat? Putatis quia de hoc corpore meo quod videtis, partes facturus sum, et membra mea concisurus, et vobis daturus? Quid, si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Certe qui integer ascendere potuit, consumi non potuit. Ergo et de corpore ac sanguine suo dedit nobis salubrem refectionem, et tam magnam breviter solvit de sua integritate quaestionem. Manducent ergo qui manducant, et bibant qui bibunt; esuriant et sitiant: vitam manducent, vitam bibant. Illud manducare, refici est: sed sic reficeris, ut non deficiat unde reficeris. Illud bibere quid est, nisi vivere? Manduca vitam, bibe vitam: habebis vitam, et integra est vita. Tunc autem hoc erit, id est, vita unicuique erit corpus et sanguis Christi; si quod in Sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritualiter manducetur, spiritualiter bibatur. Audivimus [PL38.730] enim ipsum Dominum dicentem, Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Sed sunt, inquit, quidam, qui non credunt. Ipsi dicebant, Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Durus est, sed duris: hoc est, incredibilis, sed incredulis.

CAPUT II

2. Fides donum Dei. Gratiae violentia suavis. Sed ut doceret nos etiam ipsum credere doni esse, non meriti: Sicut, inquit, dixi vobis, nemo venit ad me, nisi cui datum fuerit a Patre meo. Ubi autem hoc Dominus dixerit, si superiora Evangelii recolamus, inveniemus eum dixisse, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44). Non dixit, Duxerit; sed, traxerit. Ista violentia cordi fit, non carni. Quid ergo miraris? Crede, et venis; ama, et traheris. Ne arbitreris istam asperam molestamque violentiam: dulcis est, suavis est; ipsa suavitas te trahit. Nonne ovis trahitur, cum esurienti herba monstratur? Et puto quia non corpore impellitur, sed desiderio colligatur. Sic et tu veni ad Christum: noli longa itinera meditari; ubi credis, ibi venis. Ad illum enim qui ubique est, amando venitur, non navigando. Sed quoniam etiam in tali itinere abundant fluctus et tempestates diversarum tentationum; in crucifixum crede, ut fides tua lignum possit ascendere. Non mergeris, sed ligno portaberis. Sic, sic in hujus saeculi fluctibus navigabat ille, qui dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. (Galat. VI, 14.)

CAPUT III

3. Nec fides nec bona vita propriis viribus arroganda. Mirum est autem quod praedicato Christo crucifixo, audiunt duo, unus contemnit, alter ascendit. Qui contemnit, imputet sibi: qui ascendit non arroget sibi. Audivit enim a veraci Magistro, Nemo venit ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo. Gaudeat, quia datum est: gratias agat danti corde humili, non arroganti; ne quod humilis meruit, superbus amittat. Nam etiam qui jam in ipsa via justa ambulant, si sibi eam tribuerint et viribus suis, pereunt de illa. Ideo humilitatem nos docens sancta Scriptura per Apostolum dicit, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Et ne sibi aliquid inde darent, quia dixit, operamini: continuo subjunxit, Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Deus est qui operatur in vobis: ideo cum timore et tremore, vallem facite, imbrem suscipite. Depressa implentur, alta siccantur. Gratia pluvia est. Quid ergo miraris, si Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV, 6)? Ideo cum timore et tremore, id est, cum humilitate. Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Time, ut implearis: noli altum sapere, ne sicceris.

CAPUT IV

4. Gratia justificato, ut in via justa ambulet, necessaria. Sed jam, inquis, ambulo viam istam: opus erat ut discerem, opus erat ut per doctrinam Legis scirem quid agerem: habeo liberum voluntatis arbitrium; quis me ab ista via separabit? [PL38.731] Si legas diligenter, invenies quemdam de sua quadam abundantia, quam tamen acceperat, extollere se coepisse; Dominum autem misericordem, ut doceret humilitatem, quod dederat abstulisse; illum vero subito inopem remansisse, et misericordiam Dei recordatione confessum dixisse, Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Ego dixi in abundantia mea. Sed ego dixi, homo dixi: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11): Ego dixi. Ergo, Ego dixi in abundantia mea: tanta erat abundantia, ut hoc dicere auderem: Non movebor in aeternum. Quid deinde? Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Ostendisti, inquit, mihi quia illud quo abundabam, de tuo erat. Ostendisti mihi unde peterem, cui tribuerem quod acceperam, cui gratias agere deberem, ad quem currerem sitiens, unde implerer, et quo impletus essem ad quem custodirem. Fortitudinem enim meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10), quo te largitore implear, te servatore non perdam. Fortitudinem meam ad te custodiam. Hoc ut ostenderes mihi, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Conturbatus, quia siccatus; siccatus, quia exaltatus. Dic ergo siccus et aridus, ut rursus implearis: Anima mea velut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). Dic, Anima mea velut terra sine aqua tibi. Tu enim dixeras, non Dominus dixerat, Non movebor in aeternum. Tu dixeras praesumens de te; sed non de tuo, et quasi putabas de tuo.

CAPUT V

5. Ambulans in via justa, si id sibi tribuat, perit de via justa. Quid ergo Dominus dicit? Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Sic et Apostolus, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis. Ergo, exsultate cum tremore. Ne quando irascatur Dominus. Video quia clamando praevenitis. Quid enim dicturus sum scitis, clamando praevenitis. Et hoc unde habetis, nisi quia docuit ad quem credendo venistis? Hoc ergo dicit: audite quod nostis; non doceo, sed commemoro praedicando: imo nec doceo, quia nostis; nec commemoro, quia meministis; sed simul dicamus quod nobiscum tenetis. Hoc Dominus dicit: Apprehendite disciplinam, et exsultate, sed cum tremore, ut semper humiles teneatis quod accepistis, Ne quando irascatur Dominus, utique superbis, sibi quod habent tribuentibus, non illi a quo habent gratias agentibus. Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Numquid dixit, Ne quando irascatur Dominus, et non veniatis ad viam justam? Numquid, Ne quando irascatur Dominus, et non vos perducat ad viam justam, aut non vos admittat ad viam justam? Jam in illa ambulatis, nolite superbire, ne etiam de illa pereatis. Et pereatis, inquit, de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus super vos. Non in longum. Ubi superbis, ibi quod acceperas perdis. His territus [PL38.732] homo quasi diceret, Quid ergo faciam? sequitur, Beati omnes qui confidunt in eo (Psal. II, 11-13): non in se, sed in eo. Gratia salvi facti sumus, non ex nobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8).

CAPUT VI

6. In Pelagianos. Remissio peccatorum in Baptismo. Languor post Baptismum. Forte dicatis: Quid sibi vult quod hoc saepe dicit? Iterum hoc, et tertium hoc: et prope nunquam loquitur, nisi quando hoc dicit. Utinam non sine causa dicam. Sunt enim homines ingrati gratiae, multum tribuentes inopi sauciaeque naturae. Verum est, magnas arbitrii liberi vires homo, cum conderetur, accepit; sed peccando amisit. In mortem lapsus est, infirmus factus est, a latronibus semivivus in via relictus est: in jumentum suum levavit eum transiens Samaritanus, quod interpretatur Custos; ad stabulum adhuc perducitur. Quid extollitur? Adhuc curatur. Sed sufficit, inquit, mihi quod in Baptismo accepi remissionem omnium peccatorum. Numquid quia deleta est iniquitas, finita est infirmitas? Accepi, inquit, remissionem omnium peccatorum. Prorsus verum est. Deleta sunt cuncta peccata in sacramento Baptismatis, cuncta prorsus, dicta, facta, cogitata, cuncta deleta sunt. Sed hoc est quod infusum est in via, oleum et vinum. Retinetis, charissimi, semivivus ille in via a latronibus sauciatus, quomodo sit consolatus, accipiens oleum et vinum vulneribus suis (Luc. X, 30-35). Jam utique errori ejus indultum fuit, et tamen sanatur languor in stabulo. Stabulum si agnoscitis, Ecclesia est. Stabulum modo, quia vivendo transimus: domus erit, unde nunquam migrabimus, cum ad regnum coelorum sani pervenerimus. Interim in stabulo libenter curemur, non adhuc languidi de sanitate gloriemur; ne nihil aliud superbiendo faciamus, nisi ut nunquam curando sanemur.

CAPUT VII

7. Benedic, anima mea, Dominum. Dic animae tuae, dic: Adhuc in hac vita es, adhuc carnem fragilem portas, adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15); adhuc post integritatem remissionis accepisti remedium orationis; adhuc utique dicis, donec sanentur languores tui, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Dic ergo animae tuae, humilis vallis, non erectus collis; dic animae tuae, Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Quas retributiones? Dic, enumera, gratias age. Quas retributiones? Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis. Hoc factum est in Baptismo. Quid fit modo? Qui sanat omnes languores tuos. Hoc fit modo: agnosco. Sed quamdiu hic sum, corpus quod corrumpitur aggravat animam. Dic ergo et quod sequitur, Qui redimit de corruptione vitam tuam. Post redemptionem de corruptione quid restat? Quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Ibi recte, Ubi est, mors, aculeus tuus? Quaeris locum ejus, et non invenis. Quid est aculeus mortis? Quid est, Ubi est, [PL38.733] mors, aculeus tuus? Ubi est peccatum? Quaeris, et nusquam est. Aculeus enim mortis est peccatum (I Cor. XV, 54-56). Apostoli, non mea verba sunt. Tunc dicetur: Ubi est, mors, aculeus tuus? Nusquam erit peccatum, nec quod te capiat, nec quod te impugnet, nec quod conscientiam titillet. Tunc non dicetur: Debita nostra dimitte nobis. Sed quid dicetur? Domine Deus noster, pacem da nobis: omnia enim reddidisti nobis (Isai. XXVI, 12).

CAPUT VIII

8. Gratiae postremum beneficium, corona justitiae. Denique post redemptionem ab omni corruptione, quid restat nisi corona justitiae? Ipsa certe restat, sed etiam in ipsa vel sub ipsa non sit caput turgidum, ut recipiat coronam. Audi, attende Psalmum, quam nolit corona illa turgidum caput. Cum dixisset, Qui redimit de corruptione vitam tuam: Qui coronat te, inquit. Jam hic dicturus eras, Coronat te, merita mea fatentur, virtus mea fecit hoc: debitum redditur, non donatur. Audi potius Psalmum. Nam et hoc tu dicis: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Audi, Deus quid dicat: Qui coronat te in miseratione et misericordia. De misericordia te coronat, de miseratione te coronat. Non enim dignus fuisti quem vocaret, et vocatum justificaret, justificatum glorificaret. Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5). Nam ei qui operatur, merces non imputabitur secundum gratiam, sed secundum debitum (Id. IV, 4). Apostolus loquitur, Non secundum gratiam, sed secundum debitum. Te autem coronat in miseratione et misericordia: et si tua merita praecesserunt, dicit tibi Deus, Discute bene merita tua, et videbis quia dona sunt mea.

CAPUT IX

9. Justitia Dei, quae Judaeis et Pelagianis ignota est. Gratia in Veteri Testamento occulta, in Novo revelata. Haec est ergo justitia Dei. Quomodo dicitur, Domini salus (Psal. III, 9), non qua salvus est Dominus, sed quam dat eis quos salvos facit: sic et Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum, justitia Dei dicitur, non qua justus est Dominus, sed qua justificat eos quos ex impiis justos facit. Quidam vero, quomodo aliquando Judaei, et Christianos se dici volunt, et adhuc ignorantes Dei justitiam, suam volunt constituere, etiam temporibus nostris, temporibus apertae gratiae, temporibus nunc revelatae prius occultae gratiae, temporibus nunc in area manifestae gratiae, quae aliquando latebat in vellere. Paucos intellexisse video, plures non intellexisse, quos ego nequaquam tacendo fraudabo. Quidam de antiquis justis Gedeon petivit a Domino signum, et dixit: Peto, Domine, ut vellus hoc quod in area pono, compluatur, et area sicca sit. Factum est: complutum est vellus, area tota sicca erat. Expressit mane vellus in pelve; quoniam humilibus datur gratia: et in pelve nostis quid fecerit Dominus discipulis suis. Item petivit alterum signum: Volo, inquit, Domine, ut vellus siccum sit, area compluta. Et hoc factum est (Judicum IV, 37-40). Repete tempus veteris Testamenti, gratia occulta [PL38.734] est in nube, tanquam imber in vellere. Attende modo tempus Novi Testamenti, discute gentem Judaeorum, quasi vellus siccum invenies: orbis vero totus tanquam illa area plenus est gratia non occulta, sed manifesta. Unde multum plangere cogimur fratres nostros, qui non contra occultam, sed contra apertam gratiam manifestamque contendunt. Ignoscitur Judaeis. Quid, Christiani? quare inimici gratiae Christi? Quare de vobis praesumentes? quare ingrati? Quare enim Christus venit? Numquid natura hic non erat? Natura non erat, quam multum laudando decipitis? Numquid Lex hic non erat? Sed ait Apostolus: Si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Quod ait Apostolus de lege, hoc nos istis dicimus de natura: Si per naturam justitia, ergo Christus gratis mortuus est.

CAPUT X

10. Concilia contra Pelagianos. Quod ergo dictum est de Judaeis, hoc omnino in istis videmus. Zelum Dei habent. Testimonium illis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quid est, non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2, 3). Fratres mei, compatimini mecum. Ubi tales inveneritis, occultare nolite, non sit in vobis perversa misericordia: prorsus ubi tales inveneritis, occultare nolite. Redarguite contradicentes, et resistentes ad nos perducite. Jam enim de hac causa duo concilia missa sunt ad Sedem Apostolicam: inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est: utinam aliquando finiatur error! Ergo ut advertant monemus, ut instruantur docemus, ut mutentur oremus. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CXXXII. De verbis Evangelii Joannis, Caro mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est. Qui manducat meam carnem, etc. Cap. VI, V\ V\. 56, 57

CAPUT PRIMUM

1. Ad regenerationis gratiam invitantur Catechumeni. Sicut audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominus Jesus Christus exhortatus est promissione vitae aeternae ad manducandum carnem suam et bibendum sanguinem suum. Qui audistis haec, nondum omnes intellexistis. Qui enim baptizati et fideles estis, quid dixerit, nostis. Qui autem inter vos adhuc Catechumeni, vel Audientes vocantur, potuerunt esse cum legeretur audientes, numquid et intelligentes? Ergo sermo noster ad utrosque dirigitur. Qui jam manducant carnem Domini, et bibunt sanguinem ejus, cogitent quid manducent, et quid bibant: ne, sicut dicit Apostolus, judicium sibi [PL38.735] manducent et bibant (I Cor. XI, 29). Qui autem nondum manducant, et nondum bibunt, ad tales epulas invitati festinent. Per istos dies magistri pascunt, Christus quotidie pascit, mensa ipsius est illa in medio constituta. Quid causae est, o Audientes, ut mensam videatis, et ad epulas non accedatis? Et forte modo cum Evangelium legeretur, dixistis in cordibus vestris: Putamus quid est quod dicit, Caro mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est? Quomodo manducatur caro Domini, et bibitur sanguis Domini? Putamus quid dicit? Quis contra te clausit, ut hoc nescias? Velatum est: sed si volueris, erit revelatum. Accede ad professionem, et solvisti quaestionem. Quod enim dixit Dominus Jesus, jam fideles noverunt. Tu autem Catechumenus diceris, diceris Audiens, et surdus es. Aures enim corporis patentes habes, quia verba quae dicta sunt audis: sed aures cordis adhuc clausas habes, quia quod dictum est non intelligis. Disputo, non dissero. Ecce Pascha est, da nomen ad Baptismum. Si non te excitat festivitas, ducat ipsa curiositas: ut scias quid dictum sit, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo. Ut scias mecum quid dictum sit, pulsa, et aperietur tibi. Et ut tibi dico, Pulsa, et aperietur tibi: ita et ego pulso, aperi mihi. Auribus personans, ad pectus pulso.

CAPUT II

2. Conjugati fideles, jam corpus Christi manducantes, de castitate servanda admonentur. Sed si Catechumeni exhortandi sunt, fratres mei, ut ad tantam gratiam regenerationis accedere non morentur: quanta nobis cura esse debet in aedificandis fidelibus, ut prosit eis quod accedunt; non sibi tales epulas in judicium manducent et bibant? Ut autem non in judicium manducent et bibant, bene vivant. Estote exhortatores non sermonibus, sed moribus vestris: ut illi qui non sunt baptizati, sic festinent sequi vos, ut non pereant imitando vos. Qui conjugati estis, fidem tori servate uxoribus vestris. Reddite quod exigitis. Vir, a femina exigis castitatem, praebe illi exemplum, non verbum. Tu es caput, qua is vide. Hac enim debes ire, qua illi non sit periculosum sequi: imo tu ipse qua vis eam sequi, illuc debes ambulare. Ab imbecilliore sexu exigis fortitudinem: carnis concupiscentiam ambo habetis; qui fortior est, prior vincat. Et tamen quod dolendum est, multi viri a feminis vincuntur. Servant feminae castitatem, quam viri servare nolunt: et in eo quod non servant, se viros videri volunt; quasi propterea sit fortior sexu, ut eum facilius subjuget inimicus. Lucta est, praelium est, pugna est. Vir fortior est femina, vir caput est feminae (Ephes. V, 23). Femina pugnat, et vincit: tu hosti succumbis? Stat corpus, et jacet caput? Qui autem uxores nondum habetis, et tamen ad mensam Dominicam jam acceditis, et carnem Christi manducatis, et sanguinem bibitis, si ducturi estis uxores, servate vos uxoribus vestris. Quales eas vultis ad vos venire, tales vos debent et ipsae invenire. Quis [PL38.736] juvenis est, qui non castam velit ducere uxorem? Et si accepturus est virginem, quis non intactam desideret? Intactam quaeris, intactus esto. Puram quaeris, noli esse impurus. Non enim illa potest, et tu non potes. Si fieri non posset, nec illa posset. Quia vero illa potest, doceat te quia fieri potest. Et illam, ut possit, Deus regit. Sed tu gloriosior eris, si feceris. Quare gloriosior? Illam premit parentum custodia, refrenat infirmioris sexus ipsa verecundia: postremo leges timet, quas tu non times. Ideo ergo gloriosior eris, si feceris: quia tu si feceris, Deum times. Habet illa multa quae timeat praeter Deum: tu solum Deum times. Sed tu quem times, major est omnibus. Ipse timendus est in publico, ipse in secreto. Procedis, videris; intras, videris: lucerna ardet, videt te; lucerna exstincta est, videt te: in cubiculum intras, videt te; in corde versaris, videt te. Ipsum time, illum cui cura est ut videat te; et vel timendo castus esto. Aut si peccare vis, quaere ubi te non videat, et fac quod vis.

CAPUT III

3. Continentiae voto obstricti. Qui vero jam vovistis, corpus arctius castigate, et concupiscentiae frenos nec ad ipsa quae permissa sunt, patiamini relaxare; ut non solum a concubitu illicito divertatis, sed etiam licitum contemnatis aspectum. Mementote in quocumque sexu sitis, sive mares, sive feminae, Angelorum vitam ducere vos in terra. Angeli enim non nubunt, neque uxores ducunt. Hoc erimus, cum resurrexerimus (Matth. XXII, 30). Quanto vos meliores, qui quod erunt homines post resurrectionem, hoc vos incipitis esse ante mortem? Servate gradus vestros: servat enim vobis Deus honores vestros. Comparata est resurrectio mortuorum stellis in coelo constitutis. Stella enim ab stella differt in gloria, ut Apostolus dicit; sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42). Aliter enim ibi lucebit virginitas, aliter ibi lucebit castitas conjugalis, aliter ibi lucebit sancta viduitas. Diverse lucebunt: sed omnes ibi erunt. Splendor dispar, coelum commune.

CAPUT IV

4. Gradus cuique suus servandus. Cogitantes ergo gradus vestros, servantes et professiones vestras, accedite ad carnem Domini, accedite ad sanguinem Domini. Qui se scit aliter esse, non accedat. Compungimini magis sermone meo. Congratulantur enim qui sciunt servare conjugibus, quod a conjugibus exigunt; qui sciunt servare omni modo continentiam, si hanc Deo voverunt: qui vero audiunt me dicentem, Quicumque non servatis castitatem, nolite accedere ad illum panem, contristantur. Et ego nollem hoc dicere: sed quid facio? Timebo hominem, ut taceam veritatem? Ergo si illi servi non timent Dominum, etiam ego non timeam? quasi non sciam dictum esse, Serve nequam et piger, tu dares, et ego exigerem (Matth. XXV, 26, 27). Ecce dedi, Domine Deus meus; ecce in conspectu tuo et Angelorum tuorum et in conspectu ipsius plebis tuae erogavi pecuniam tuam: timeo enim judicium tuum. Ego dedi, tu exige. Etsi non dicam, facturus es. Ergo hoc potius dico; Ego dedi, tu converte, tu parce. Fac pudicos [PL38.737] qui fuerunt impudici, ut simul in tuo conspectu, cum judicium venerit, gaudeamus, et qui erogavit et cui erogatum est. Placet hoc? Placeat. Quicumque impudici estis, corrigite vos, dum vivitis. Ego enim verbum Dei loqui possum, impudicos autem in nequitia perseverantes, de judicio et damnatione Dei liberare non possum.

SERMO CXXXIII. De verbis Evangelii Joannis, ubi Jesus non se ascensurum ad diem festum dixerat, et tamen ascendit, cap. VII, V\ 2-10

1. Evangelicae lectionis expositio. Propositum est nobis, in adjutorio Domini, de hoc recentissimo Evangelii capitulo disputare, nec est parva quaestio, ne periclitetur veritas, et falsitas glorietur. Sed neque veritas perire potest, neque falsitas superare. Quid autem quaestionis habeat ista lectio, parumper accipite; et facti intenti per propositam quaestionem, orate ut sufficiamus ad solutionem. Dies festus erat Judaeorum scenopegia: hi dies sunt, quantum videtur, quos hodieque observant, quando casas vocant. Est enim illis ista solemnitas de fabricatione tabernaculorum; quoniam tabernaculum σκηνή dicitur, scenopegia est tabernaculi fabricatio. Hi dies festi apud Judaeos agebantur: et appellabatur unus dies festus, non quia uno die fiebat, sed quia continuata festivitate peragebatur; sicut dies festus Paschae, sicut dies festus azymorum, et tamen, sicut manifestum est, ille festus dies agitur per aliquot dies. Erat ergo in Judaea ista solemnitas; Dominus Jesus in Galilaea erat, ubi et nutritus est, ubi et consanguineos atque cognatos habuit, quos Scriptura fratres appellat. Dixerunt ergo ei, sicut lectum audivimus, fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua quae facis. Nemo enim in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta te mundo. Deinde subjungit Evangelista: Neque enim fratres ejus credebant in eum. Si ergo non in eum credebant, invidiosa verba subjiciebant. Respondit eis Jesus: Tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum semper est paratum. Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt. Vos ascendite in diem festum hunc. Ego non ascendo ad diem festum istum, quia tempus meum nondum impletum est. Deinde sequitur Evangelista: Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi occulte. Huc usque extenditur quaestio, caetera aperta sunt.

2. Christum in eo loco non esse mentitum. Quid ergo quaeritur? quid movet? quid in periculo est? Ne Dominus, [PL38.738] imo ut apertius dicamus, ne ipsa Veritas credatur esse mentita. Si enim volumus mentitum putari, mentiendi auctoritatem infirmus accipiet. Audivimus dicere mentitum esse. Qui enim putant esse mentitum, hoc dicunt: Dixit se non ascensurum ad diem festum, et ascendit. Primo ergo, quantum in angusto tempore possumus, videamus utrum mentiatur, qui dicit aliquid et non facit. Verbi enim causa, dixi amico, Cras te videbo: occurrit major necessitas, quae retineret; non ideo falsum dixi. Quando enim promisi, hoc sentiebam quod dicebam. Quando autem aliud majus occurrit, quod impedivit fidem promissionis meae, non mentiri volui, sed promissum implere non potui. Ecce, quantum arbitror, non laboravi, ut persuaderem, sed tantummodo admonui prudentiam vestram, non mentiri eum qui promittit aliquid et non facit, si ut non faciat, aliud occurrerit, quod ejus impediat promissionem, non quod convincat falsitatem.

3. Mentiri pejus est quam falli. Sed ait qui me audit: Numquid hoc potes de Christo dicere, quia vel non potuit implere quae volebat, vel futura nesciebat? Bene agis, bene suggeris, recte commones: sed, o homo, partire mecum sollicitudinem. Quem non audemus dicere minus valentem, audemus dicere mentientem? Ego quidem, quantum existimo, quantum pro mea infirmitate judicare possum, eligo ut homo in aliquo fallatur, quam ut in aliquo mentiatur. Falli enim pertinet ad infirmitatem, mentiri ad iniquitatem. Odisti, inquit, Domine, omnes qui operantur iniquitatem. Et continuo: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Aut tantumdem valet iniquitas et mendacium; aut plus est Perdes, quam Odisti. Neque enim qui odio habetur, continuo perditione punitur. Verum sit illa quaestio, utrum aliquando mentiri necesse sit: non enim modo discutio: latebrosa est, multos sinus habet; non vacat omnes secare, et ad vivum pervenire. Ergo ejus curatio in tempus aliud differatur; fortassis enim sine sermone nostro divina opitulatione sanabitur. Sed quid distuli, quid volo hodie tractare, intendite et distinguite. An aliquando mentiendum sit, hanc dixi difficilem et latebrosissimam quaestionem, hanc differo. Utrum autem Christus mentitus sit, utrum Veritas aliquid falsum dixerit, hoc hodie suscepimus admoniti ex evangelica lectione.

4. Falli et mentiri quomodo differant. Quid autem intersit inter falli et mentiri, breviter dico. Fallitur qui putat verum esse quod dicit, et quia verum putat, ideo dicit. Hoc autem quod dicit qui fallitur, si verum esset, non falleretur: si non solum verum esset, sed etiam verum esse sciret, non mentiretur. Fallitur ergo, quia falsum est, et verum putat; dicit autem nonnisi quia verum putat. Error est in humana infirmitate, sed non est in conscientiae sanitate. Quisquis autem falsum putat esse et pro vero asserit, ipse mentitur. Videte, fratres mei, distinguite nutriti in Ecclesia, eruditi in Scripturis dominicis, non rudes, non rustici, non idiotae. Sunt enim inter vos docti et [PL38.739] eruditi viri et quibuscumque litteris non mediocriter instructi: et qui illas litteras quae liberales vocantur, non didicistis, plus est quod in sermone Dei nutriti estis. Si laboro in explicando quod sentio, adjuvate me et attentione audiendi et prudentia cogitandi. Nec adjuvabitis, nisi adjuvemini. Unde invicem pro nobis oremus, et commune adjutorium pariter exspectemus. Fallitur, qui cum sit falsum, verum putat esse quod dicit: mentitur autem, qui falsum esse aliquid putat, et pro vero dicit, sive illud verum sit, sive falsum. Intuemini quid addiderim. Sive illud verum sit, sive falsum, tamen qui falsum putat, et verum asserit, mentitur: fallere affectat. Quid enim ei prodest, quia verum est? Interim ipse hoc falsum putat, et dicit tanquam verum sit. Verum est in se illud quod dicit, in se verum est: apud illum falsum est, non hoc habet conscientia ejus quod loquitur; aliud in se cogitat verum esse, aliud foras profert pro veritate. Duplex cor est, non simplex: non quod ibi habet hoc profert. Duplex cor olim reprobatum. Labia dolosa in corde et corde locuti sunt mala (Psal. XI, 3). Sufficeret ut diceret, in corde locuti sunt mala; ubi est labia dolosa? Quid est dolus? Cum aliud agitur, aliud obtenditur. Labia dolosa non simplex cor; et quia non simplex cor, ideo in corde et corde; ideo bis corde, quia duplex cor.

5. Nec falli potest Christus, nec mentiri. Dominum ergo Jesum Christum quid existimamus, quia mentitus est? Si minus est falli, quam mentiri; quem dicere non audemus falli, dicere audemus mentiri? Ille vero nec fallitur, nec mentitur: sed omnino, sicut scriptum est (de illo quippe intelligitur, de illo debet intelligi), Nihil falsum dicitur regi, et nihil falsum exiet de ore ejus. Si regem quemlibet hominem dixit, regem Christum regi homini praeponamus. Si autem, quod verius intelligitur, Christus est de quo dixit (ei quippe falsum nihil dicitur, quia non fallitur; ex ejus ore nihil falsi procedit, quia non mentitur); quaeramus quomodo capitulum evangelicum intelligamus, et non voraginem mendacii quasi coelesti auctoritate construamus. Est autem absurdius quaerere exponere veritatem et locum praeparare mendacio. Quid me doces, rogo te, qui capitulum hoc exponis mihi? quid me vis docere? Nescio utrum audeas dicere, Falsitatem. Nam si ausus fueris hoc dicere, averto aures, et obturo spinis, ut si coarctare tentaveris, etiam punctus abscedam absque exposito Evangelio. Dic mihi quid me velis docere, et solvisti quaestionem. Dic, oro te: ecce adsum; aures patent, cor paratum est, doce. Sed quaero quid? Non eo per multa. Quid docturus es? Quamcumque doctrinam in medio versaturus, quidquid nervorum in disputatione adhibiturus, hoc solum dic, unum de duobus interrogo: Veritatem me docturus es, an falsitatem? Quid putamus cum responsurum, ne abscedat; ne hiantem et verba exprimere conantem continuo deseram? quid promissurus est, nisi veritatem? Audio, sto, exspecto, intentissime exspecto. Ecce ille qui promittebat se docturum me veritatem, de Christo insinuat falsitatem. Quomodo [PL38.740] igitur veritatem docturus, Christum mendacem dicturus? Si Christus mentitur, sperandum est mihi quod tu mihi verum dicturus es?

6. Ex ipsa Evangelii veritate Christus a mendacio vindicatus. Vide aliud. Quid dicit? Mentitus est Christus. Ubi, rogo te? Ubi dixit, Non ascendo ad diem festum, et ascendit. Ego quidem perscrutari velim istum locum, ne forte non sit Christus mentitus. Imo quia non dubito Christum non esse mentitum, locum istum aut perscrutabor et intelligam, aut non intelligens differam. Christum tamen mentitum esse non dicam. Fac me non intellexisse: discedam nesciens. Melius est enim cum pietate nescire, quam cum insania judicare. Tamen tentamus discutere, ne forte illo adjuvante qui Veritas est, aliquid inveniamus, aliquid et inveniamur, et ipsum aliquid non erit in veritate mendacium. Nam si quaerendo, mendacium invenio; non aliquid, sed nihil invenio. Ergo quaeramus ubi dicis Christum esse mentitum. Quia dixit, inquit, Non ascendo ad diem festum, et ascendit. Unde scis eum dixisse? Quid, si ego dicam, imo non ego, sed aliquis; absit enim ut hoc ego dicam: quid, si dicat alius, Hoc Christus non dixit? unde convincis, unde probaturus es? Codicem aperturus, lectionem inventurus, homini demonstraturus, imo cum magna fiducia pectoris resistenti codicem impacturus: Tene, attende, lege, Evangelium portas. Quid ergo, rogo te, quid conturbas paululum? Noli urgere, dic planius, tranquillius. Ecce Evangelium porto, et quid hinc? Ille: Evangelium loquitur Christum dixisse quod negas. Et ideo credes hoc dixisse Christum, quia loquitur Evangelium? Ideo plane, inquit. Ego multum miror, quomodo dicas mentiri Christum et non mentiri Evangelium. Sed ne forte, cum dico Evangelium, codicem attendas, membranam et atramentum cogitas Evangelium, quid dicat vide graecum nomen: Evangelium est bonus nuntius, vel bona annuntiatio. Nuntius ergo non mentitur, et qui eum misit, mentitur? Iste nuntius, Evangelista scilicet, ut nomen etiam dicamus, iste Joannes qui hoc scripsit, de Christo mentitus est, an verum dixit? Elige quod vis, ego ad utrumque te audire paratus sum. Si mentitus est, non est unde probes Christum illa dixisse. Si verum dixit, de fonte falsitatis veritas non fluit. Quis est fons? Christus: rivulus sit Joannes. Venit ad me rivulus, et dicis mihi, Bibe securus: et cum de ipso fonte me terreas, cum in fonte esse falsitatem dicas, dicis mihi, Bibe securus. Quid bibo? Quid dixit Joannes? Christum esse mentitum? Unde venit Joannes? A Christo. Vera mihi dicturus est qui ab illo venit, cum mentiebatur ille a quo venit? Legi plane in Evangelio, Joannes super pectus Domini discumbebat (Joan. XIII, 23): sed puto quia veritatem bibebat. Quid vidit super pectus Domini discumbens? Quid bibit? quid, nisi quod ructuavit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in eo vita [PL38.741] est, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt: tamen lucet, et si ego forte obscuritatis aliquid habeo, nec comprehendere ad perfectum valeam, illa lucet. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per ipsum. Non erat ille lumen: quis? Joannes; quis? Joannes Baptista. De ipso enim dicit Joannes evangelista, Non erat ille lumen: de quo dicit Dominus, Erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35). Sed lucerna et accendi et exstingui potest. Quid ergo? unde distinguis? De quo loco quaeris? Cui lucerna testimonium perhibebat, erat lumen verum. Ubi addidit Joannes verum, ibi tu quaeris mendacium. Adhuc audi ipsum Joannem evangelistam ructuantem quod biberat: Et vidimus, inquit, gloriam ejus. Quid vidit? quam gloriam vidit? Gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Id. I, 1-14). Vide igitur, vide ne forte debeamus disputationes infirmas vel temerarias cohibere, et de veritate nihil falsi praesumere, dare Domino quod debetur: fonti gloriam demus, ut securi impleamur. Deus autem verax: omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). Quid est hoc? Deus plenus est: omnis homo inanis est: si vult impleri, accedat ad plenum. Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Porro si homo inanis est, quia mendax est, et quaerit impleri, et cum festinatione atque aviditate currit ad fontem, impleri vult, inanis est. Sed tu dicis, Cave fontem, est ibi mendacium. Quid aliud dicis quam, Est ibi venenum?

7. Solutio quaestionis. Jam, inquit, omnia dixisti, jam me cohibuisti, jam castigasti. Dic mihi quomodo non sit mentitus, qui dixit, Non ascendo, et ascendit? Dicam, si potero: parum tibi non sit, quia etsi non te constitui in veritate, prohibui tamen a temeritate. Dicam tamen, quod et tu jam, si meministi verba quae commendavi, puto quia cognoscis. Ipsa verba solvunt quaestionem. Multis diebus agebatur ille dies festus. Ad istum, utique hodiernum diem, inquit, festum, istum utique hodiernum quando illi sperabant, non ascendit; sed quando ipse disponebat. Denique attende quod sequitur: Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ergo non ascendit ad istum diem festum. Volebant enim fratres ejus, ut ipse prior iret; ideo illi dixerant, Transi hinc in Judaeam. Non dixerant, Transeamus, quasi comites ejus futuri; aut, Sequere nos in Judaeam, tanquam priores ituri; sed tanquam praemissuri. Hoc ille voluit, ut illi praecederent: hoc vitavit, commendans hominis infirmitatem, occultans divinitatem; hoc vitavit, sicut cum in Aegyptum fugit (Matth. II, 14). Non enim erat impotentiae: sed et hoc veritatis, ut daret exemplum cavendi: ne quisquam servus ejus diceret, Non fugio, quia turpe est; cum forte expediret ut fugeret. Dicturus suis, Cum vos persecuti fuerint in hac civitate, fugite in aliam (Id. X, 23); hoc ipse exemplum praebuit. Nam quando voluit, prehensus est; quando voluit, natus est. Hoc ergo, ne illi [PL38.742] praevenirent, et eum venturum esse nuntiarent, et praepararentur insidiae: Non ascendo, inquit, ad diem festum. Dixit: Non ascendo, ut occultaretur: addidit istum, ne mentiretur. Aliquid intulit, aliquid abstulit, aliquid distulit: nihil tamen falsi dixit, quia nihil falsi de ejus ore procedit. Denique posteaquam haec dixit, Ubi autem ascenderunt fratres ejus: Evangelium loquitur; attende, lege quod mihi offerebas; vide si non ipsa lectio solvit quaestionem, vide si aliunde sumpsi quod dicerem. Hoc ergo Dominus exspectabat, ut priores illi ascenderent, ne venturum praenuntiarent. Posteaquam ascenderunt fratres ejus, ascendit etiam ipse tunc ad diem festum, non evidenter, sed quasi occulte. Quid quasi occulte? Ibi facit quasi occulte. Quid quasi occulte? Quia nec hoc erat occulte. Non enim vere latere conabatur, qui in potestate habebat quando teneretur. Sed in illa, ut dixi, occultatione exemplum praebebat cavendi insidias inimicorum infirmis discipulis, qui potentiam non habebant, quando nollent ne prehenderentur. Nam ille etiam palam ascendit postea, et docebat eos in templo, et dicebant nonnulli: Ecce hic est, ecce docet. Certe dicebant nostri principes, quia apprehendere eum volebant: ecce palam loquitur, et nemo in eum manum mittit (Joan. VII, 25, 26).

8. Altera solutio. Jam vero si nos ipsos attendamus, si corpus ejus cogitemus, quia et nos ipse est. Nam etsi nos ipse non essemus, non esset verum, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Si nos ipse non essemus, non esset verum, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ergo et nos ipse, quia nos membra ejus, quia nos corpus ejus, quia ipse caput nostrum (Ephes. I, 22), quia totus Christus caput et corpus. Forte ergo nos praevidebat, quia dies festos Judaeorum non eramus acturi, et hoc est, Ego non ascendo ad diem festum istum. Ecce nec Christus, nec Evangelista mentitus est: quorum duorum si alterum necesse est eligere, daret mihi veniam Evangelista, nullo modo veracem ipsi veritati praeponerem; missum ei a quo missus est, non praeferrem. Sed Deo gratias, quantum arbitror, renudatum est quod obscurum erat. Adjuvabit ad Deum pietas vestra. Ecce, sicut potui, solvi quaestionem, et in Christo et in Evangelista. Tene mecum, amice, veritatem, amplectere sine contentione charitatem.

SERMO CXXXIV. De verbis Evangelii Joannis, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, etc., cap. VIII, V\. 31-34

CAPUT PRIMUM

1. Magister omnium Christus. Manere in verbo Dei. Novit Charitas vestra, omnes nos unum Magistrum habere, et sub illo condiscipulos esse. Nec ideo magistri vestri sumus, quia de loco superiore loquimur vobis: sed magister est [PL38.743] omnium qui habitat in omnibus nobis. Ipse modo in Evangelio nobis omnibus loquebatur, et dicebat nobis, quod etiam ego dico vobis: dicit autem ille de nobis, et nobis et vobis, Si manseritis in verbo meo, non utique in meo, qui modo loquor; sed in ejus, qui modo ex Evangelio loquebatur: Si manseritis in verbo meo, inquit, vere discipuli mei estis. Ad discipulum parum est accedere, sed manere. Non ergo ait, Si audieritis verbum meum; aut, Si accesseritis ad verbum meum; aut, Si laudaveritis verbum meum: sed videte quid dixerit, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Quid dicimus, fratres? manere in verbo Dei, labor est, an non est? Si labor est, attende magnum praemium: si labor non est, gratis accipis praemium. Maneamus ergo in eo qui manet in nobis. Nos, si in illo non manserimus, cadimus: ille autem, si in nobis non manserit, non ideo domum perdidit. Novit enim ille manere in se, qui nunquam deserit se. Absit autem ab homine, ut maneat in se, qui perdidit se. Ergo nos in illo manemus indigentia: ipse in nobis manet misericordia.

CAPUT II

2. Praemium manentis in verbo Christi. Liberari duobus modis dicitur. Jam ergo si propositum est quid facere debeamus, quid accepturi sumus videamus. Indixit enim opus, et promisit mercedem. Quod est opus? Si manseritis in verbo meo. Breve opus; verbo breve, magnum opere: Si manseritis. Quid est, Si manseritis? Si in petra aedificaveritis. O quam magnum est hoc, fratres, super petram aedificare, quam magnum est! Venerunt flumina, flaverunt venti, descendit pluvia, et impegerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra petram (Matth. VII, 24, 25). Quid est ergo in verbo Dei manere, nisi nullis tentationibus cedere? Praemium quod est? Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Compatimini nobis, quia vocem meam sentitis obtusam: adjuvate me tranquillitate. O praemium! Cognoscetis veritatem. Forte aliquis diceret: Et quid mihi prodest, cognoscere veritatem? Et veritas liberabit vos. Si non delectat veritas, delectet libertas. In consuetudine latinae linguae liberari duobus modis dicitur: et maxime in eo consuevimus audire hoc verbum, ut quicumque liberatur, intelligatur periculum evadere, molestiis carere. Liberari autem proprie dicitur liberum fieri: quomodo salvari, salvum fieri; sanari, sanum fieri; sic liberari, liberum fieri. Ideo dixi, Si non delectat veritas, delectet libertas. Hoc in graeca lingua evidentius sonat, nec potest aliter intelligi. Et ut noveritis quia aliter intelligi non potest; loquente Domino, responderunt Judaei, Nos nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis, Veritas liberabit vos? Id est, Veritas liberos vos faciet, quomodo dicis nobis, qui nemini unquam servivimus? Quos vides, inquiunt, non habere servitutis necessitatem, quomodo polliceris eis libertatem?

CAPUT III

3. Servitus peccati. Audierunt quod debuerunt: sed non fecerunt quod debuerunt. Quid audierunt? Quia dixi, Veritas liberabit vos; attendistis [PL38.744] vos quia non servitis homini, et dixistis, Nemini servivimus unquam. Omnis, Judaeus et Graecus, dives et pauper, honoratus et privatus, imperator et mendicus, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Si agnoscant homines servitutem, videbunt unde accipiant libertatem. Ingenuus est aliquis captivatus a barbaris, ex ingenuo factus est servus: audit homo miserator, considerat se habere pecuniam, fit redemptor, pergit ad barbaros, dat pecuniam, redimit hominem. Plane reddidit libertatem, si abstulit iniquitatem. Sed quis abstulit iniquitatem? homo homini? Ille qui serviebat apud barbaros, a redemptore suo redemptus est: et multum interest inter redemptorem et redemptum; tamen sub domina iniquitate forte conservi sunt. Interrogo redemptum: Habes peccatum? Habeo, inquit. Interrogo redemptorem: Habes peccatum? Habeo, inquit. Ergo nec tu te jactes redemptum, nec tu te extollas redemptorem: sed fugite ambo ad verum liberatorem. Parum est quia qui sub peccato sunt, servi dicti sunt; et mortui dicuntur. Quod timet homo ne faciat illi captivitas, jam illi fecit iniquitas. Quid enim, quia videntur vivere, numquid ideo erravit ille qui dixit, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22)? Ergo mortui omnes sub peccato, servi mortui, serviendo mortui, moriendo servi.

4. A peccati servitute et morte non liberat nisi Christus. Similitudo carnis peccati in Christo. Quis ergo liberat a morte et a servitute, nisi in mortuis liber? Quis est in mortuis liber, nisi inter peccatores sine peccato? Ecce venit princeps mundi, ipse dicit Redemptor noster, Liberator noster: Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30). Tenet quos decepit, quos seduxit, quibus peccatum mortemque persuasit; in me nihil inveniet. Veni, Domine; veni, Redemptor, veni: agnoscat te captivus, fugiat te captivator; tu esto mihi liberator. Ille me perditum invenit, in quo diabolus nihil quod caro agit invenit. Invenit in illo carnem princeps hujus saeculi, invenit: et qualem carnem? Mortalem, quam possit tenere, quam possit crucifigere, quam possit occidere. Erras, deceptor, non fallitur Redemptor: erras. Vides in Domino carnem mortalem, non est caro peccati: similitudo est carnis peccati. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Vera caro, mortalis caro: sed non peccati caro. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati: in carnem, non tamen in carnem peccati; sed in similitudinem carnis peccati. Propter quid? Ut de peccato, quod certe nullum in se erat, damnaret peccatum in carne: ut justitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum (Rom. VIII, 3, 4).

CAPUT IV

5. Peccata, sacrificia pro peccatis. Si [PL38.745] ergo similitudo erat carnis peccati, non caro peccati; quomodo, Ut de peccato damnaret peccatum in carne? Solet et similitudo capere nomen ejus rei cujus est similitudo. Homo dicitur verus: sed etiam si pictum in pariete ostendas, et quaeras quid sit, respondetur, Homo. Peccatum ergo appellata est caro habens similitudinem carnis peccati, ut esset sacrificium pro peccato. Dicit idem apostolus alio loco: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21). Eum qui non noverat peccatum: quem qui non noverat peccatum, nisi eum, qui dixit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet? Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit: eum ipsum Christum nescientem peccatum, fecit pro nobis Deus peccatum. Quid est hoc, fratres? Si diceretur, Fecit in illum peccatum, aut, Fecit illum habere peccatum; intolerabile videretur: quomodo toleramus quod dictum est, Fecit eum peccatum, ut ipse Christus sit peccatum? Qui noverunt Scripturas Veteris Testamenti, recognoscunt quod dico. Non enim semel dictum est, sed aliquoties, creberrime peccata dicta sunt sacrificia pro peccatis. Offerebatur, verbi gratia, pro peccato hircus, aries, quodlibet: ipsa victima quae offerebatur pro peccato, peccatum nominabatur. Peccatum ergo dicebatur sacrificium pro peccato: ita ut alicubi dicat Lex, sacerdotes ponere debere manus suas super peccatum (Levit. IV, 29, sec. LXX). Ergo, Eum qui non noverat peccatum, fecit pro nobis peccatum: id est, sacrificium pro peccato factus est. Peccatum oblatum est, et deletum est peccatum. Fusus est sanguis Redemptoris, et deleta est cautio debitoris. Ipse est sanguis qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum.

CAPUT V

6. Conclusio. Quid est ergo quod insipienter exsultasti, meus captivator, quia carnem mortalem habuit meus Liberator? Si habuit peccatum, vide: si aliquid tuum in eo invenisti, tene. Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Verbum creator est, caro creatura est. Quid ibi tuum, inimice? Et Verbum Deus est, et anima hominis creatura est, et caro hominis creatura est, et caro mortalis Dei creatura est. Peccatum quaere. Sed quid quaeras? Veritas loquitur: Veniet princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet. Non ergo non invenit carnem, sed nihil suum, id est, nullum peccatum. Decepisti innocentes, fecisti nocentes. Occidisti innocentem; peremisti quem non debebas, redde quod tenebas. Quid ergo ad horam exsultasti, quia invenisti in Christo carnem mortalem? Muscipula tua erat: unde laetatus es, inde captus es. Ubi te exsultasti aliquid invenisse, inde nunc doles quod possederas perdidisse. Ergo, fratres, qui credimus in Christum, maneamus in verbo ejus. Si enim manserimus in verbo ejus, vere discipuli ejus sumus. Non enim soli illi duodecim, sed omnes qui manemus in verbo ejus, vere discipuli ejus sumus. Et cognoscemus veritatem, et veritas liberabit [PL38.746] nos: id est, Christus Filius Dei, qui dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Liberos nos faciet; hoc est, liberabit nos, non a barbaris, sed a diabolo; non a corporis captivitate, sed ab animae iniquitate. Solus est qui sic liberat. Nemo se liberum dicat, ne servus remaneat. Non remanebit in servitute anima nostra, quia quotidie dimittuntur debita nostra.

SERMO CXXXV. De verbis Evangelii Joannis, Ego veni, ut faciam opera ejus qui misit me. Contra Arianos. Et de eo quod ait illuminatus ille qui erat caecus natus, Scimus quia peccatores Deus non exaudit. Cap. IX

CAPUT PRIMUM

1. Caecitas omnium hominum a nativitate. Dominus Jesus, sicut audivimus cum sanctum Evangelium legeretur, aperuit oculos homini qui caecus erat natus. Fratres, si attendamus haereditariam poenam nostram, totus mundus caecus est. Ideo venit Christus illuminator, quia diabolus fuerat excaecator. Omnes caecos nasci fecit, qui primum hominem decepit. Currant ad illuminatorem, currant, credant, accipiant lutum de saliva factum. Saliva quasi Verbum est, terra caro est. Lavent faciem in piscina Siloae. Pertinuit autem ad Evangelistam exponere nobis quid significet Siloa, et ait, Quod interpretatur missus. Quis est ipse missus, nisi qui dixit in ipsa lectione, Ego, inquit, veni, ut faciam opera ejus qui me misit? Ecce Siloa; lavate faciem, baptizamini, ut illuminemini, et videatis qui ante non videbatis.

2. Locus ab Arianis calumniose usurpatus. Ecce primum ad hoc quod dictum est, oculos aperite: Ego, inquit, veni ut faciam opera ejus qui me misit. Jam hic existit Arianus, et dicit: Ecce videtis quia Christus non fecit opera sua, sed Patris qui eum misit. Nunquam hoc diceret, si videret, hoc est, si in ipso qui missus est, tanquam in Siloa, faciem lavaret. Quid ergo dicis? Ecce, inquit, ipse dixit. Quid dixit? Veni, ut faciam opera ejus qui me misit. Non ergo sua? Non. Et quid est quod ait ipse Siloa, ipse missus, ipse Filius, ipse Unicus quem tu quereris esse degenerem? Quid est quod ait, Omnia quae habet Pater, mea sunt (Id. XVI, 15)? Tu dicis quia opera aliena faciebat; quia dixit, Faciam opera ejus qui me misit. Ego dico quia Pater res alienas habebat; secundum cor tuum loquor. Unde mihi vis praescribere quia dixit Christus, Veni, ut faciam opera ejus, quasi non mea, sed ejus qui misit me?

CAPUT II

3. Opera Patris et Filii eadem. Interrogo te, Domine Christe, solve quaestionem, fini contentionem. Omnia, inquit, quae habet Pater, mea sunt. Ergo Patris non sunt, si tua sunt? Non enim ait, Omnia quae habet Pater, dedit mihi: quamvis si et hoc dixisset, aequalitatem ostendisset. Sed molestum est quod dixit, Omnia quae habet Pater, mea [PL38.747] sunt. Si intelligas, Omnia quae habet Pater, Filii sunt; omnia quae habet Filius, Patris sunt. Audi illum alio loco: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. (Joan. XVII, 10.) Finita est quaestio, de his quae habet Pater et Filius: concordes habent, tu noli litigare. Opera Patris quae dicit opera sua; quia et tua mea sunt: quia illius Patris dicit opera, cui dixit, Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. Ergo opera mea tua sunt, et opera tua mea sunt. Quaecumque enim Pater facit: ipse dixit, Dominus dixit, Unigenitus dixit, Filius dixit, Veritas dixit. Quid dixit? Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter (Id. V, 19). Magna expressio, magna veritas, magna aequalitas. Omnia quae Pater facit, haec facit et Filius. Sufficeret, Omnia quae Pater facit, haec facit et Filius. Non sufficit; addo, similiter. Quare addo, similiter? Quia solent dicere non intelligentes, et nondum apertis oculis ambulantes, solent dicere: Pater fecit jubendo, Filius obsequendo; ergo dissimiliter. Si autem similiter, quomodo ille, sic ille: sic quae ille, haec iste.

CAPUT III

4. Filius Dei consubstantialis et coaeternus Patri. Sed jubet Pater, inquit, ut faciat Filius. Carnaliter quidem sapis, sed sine praejudicio veritatis, cedo tibi. Ecce Pater jubet, Filius obsequitur: numquid ideo non est ejus naturae Filius, quia ille jubet, ille obsequitur? Da mihi duos homines, patrem et filium: homines sunt duo; qui jubet, homo est; qui obsequitur, homo est: qui jubet et qui obsequitur, unam habent eamdemque naturam. Numquid ille qui jubet, non de natura sua genuit filium? Numquid ille qui obsequitur, obsequendo naturam perdidit? Accipe ergo interim, quomodo accipis duos homines, Patrem jubentem, Filium obsequentem, tamen Deum et Deum. Sed simul isti duo sunt homines, simul ille unus Deus: hoc est divinum miraculum. Interim si vis ut tecum agnoscam obsequium, prius mecum agnosce naturam. Hoc genuit Pater, quod ipse est. Si aliud genuit Pater, quam quod est ipse, non verum genuit Filium: Pater dicit ad Filium Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Quid est, ante luciferum? Per luciferum significantur tempora. Ergo ante tempora, ante omne quod ante dicitur; ante omne quod non est, vel ante omne quod est. Non enim ait Evangelium, In principio fecit Deus Verbum; quomodo dixit, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1): aut, In principio natum est Verbum; aut, In principio Deus genuit Verbum, Sed quid ait? Erat, erat, erat. Audis Erat, crede. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Toties audis, Erat; noli quaerere tempus, quia semper erat. Ille ergo qui semper erat, et cum Filio semper erat, quia potens est Deus sine tempore generare; ille dixit ad Filium, Ex utero ante luciferum genui te. Quid est, Ex utero? Deus habuit uterum? Putabimus [PL38.748] Deum per membra corporalia esse dispositum? Absit. Et quare dixit, Ex utero, nisi ut intelligeretur de sua substantia genuisse? Ergo ex utero hoc processit, quod erat ipse qui genuit. Nam si aliud erat qui genuit, aliud autem ex utero processit; monstrum est, non Filius.

CAPUT IV

5. Ut Filius opera Patris, sic Pater opera Filii facit. Ergo faciat Filius opera ejus qui misit eum, faciat et Pater opera Filii. Certe voluit Pater, efficit Filius. Ecce ostendo quia vult Filius, et facit Pater. Ubi ostendis, inquis? Modo ostendo. Pater, volo. Jam ego si calumniari vellem, ecce Filius jubet, et Pater facit. Quid vis? Ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Evasimus, illic erimus ubi est ille: illic erimus, evasimus. Quis delet Omnipotentis Volo? Audis voluntatem potestatis, audi et potestatem voluntatis. Sicut Pater, inquit, suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Id. V, 21). Quos vult. Ne dicas, Illos vivificat Filius, quos jubet Pater ut vivificet. Quos vult vivificat. Ergo quos vult Pater, et quos vult ipse; quia ubi est una potestas, una voluntas est. Habeamus ergo in corde non caeco, Patris et Filii unam eamdemque naturam: quia verus est Pater, verus est Filius. Quod est, hoc genuit; quia genitus non degeneravit.

CAPUT V

6. Peccatorum etiam orationes exaudiri. Nescio quid potest movere in verbis illius qui caecus erat, et forte multos non bene intelligentes facit desperare. Ait enim inter caetera sua verba, idem cui oculi aperti sunt: Scimus quia peccatores Deus non exaudit. Quid facimus, si peccatores Deus non exaudit? Audemus rogare Deum, si peccatores non exaudit? Date mihi qui roget, ecce est qui exaudiat. Date qui roget, discutite genus humanum ab imperfectis ad perfectos. Ascende a verno ad aestatem: hoc enim cantavimus, Aestatem et vernum tu fecisti (Psal. LXXIII, 17). Id est, jam spirituales et adhuc carnales tu fecisti; quia et ipse Filius dicit, Imperfectum meum viderunt oculi tui. Imperfectum quod est in corpore meo, viderunt oculi tui. Et quid deinde? Habent spem qui imperfecti sunt? Habent plane. Audi quod sequitur: Et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16). Sed forte, fratres, spirituales rogant et exaudiuntur, quia non sunt peccatores. Quid faciunt carnales? quid faciunt? Peribunt? Deum non rogabunt? Absit. Da mihi illum Publicanum. Veni, Publicane, sta in medio, ostende tuam spem, ne infirmi perdant spem. Ecce enim ascendit Publicanus cum Pharisaeo orare, et dejecta facie in terram dicebat, longe stans, tundens pectus: Domine, propitius esto mihi peccatori. Et descendit justificatus magis, quam ille Pharisaeus (Luc. XVIII, 10-14). Qui dixit, Propitius esto mihi peccatori: verum dixit, an falsum? Si verum dixit, peccator erat; et exauditus est, et justificatus est. Quid est ergo quod dixisti tu, cui Dominus oculos aperuit, Scimus quia peccatores Deus non exaudit? Ecce peccatores Deus exaudit. Sed lava interiorem faciem tuam, fiat in [PL38.749] corde, quod factum est in facie tua; et videbis quia peccatores Deus exaudit. Fefellit te imaginatio cordis tui. Adhuc est quod tibi faciat. Certe projectus est iste de synagoga: audivit, venit ad eum, et dixit ei, Tu credis in Filium Dei? Et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Videbat, et non videbat: videbat oculis, sed adhuc corde non videbat. Ait illi Dominus: Et vides eum, hoc est, oculis: et qui loquitur tecum, ipse est. Tunc prostratus adoravit eum. Tunc lavit faciem cordis.

CAPUT VI

7. Nullus hic sine peccato. Incumbite ergo orationibus, peccatores; confitemini peccata vestra, orate ut deleantur, orate ut minuantur, orate ut vobis proficientibus ipsa deficiant: tamen nolite desperare, et peccatores orate. Quis enim non peccavit? A sacerdotibus incipe. Sacerdotibus dixit, Prius offerte sacrificia pro peccatis vestris, et sic pro populo (Levit. XVI, 6; Hebr. VII, 27). Sacrificia convincebant sacerdotes: ut si quis se justum et sine peccato diceret, responderetur ei, Non attendo quod loqueris, sed quid offeras; victima tua convincit te. Quare offers pro peccatis tuis, si nulla habes peccata? An in sacrificio mentiris Deo? Sed forte sacerdotes veteris populi peccatores erant, novi populi non sunt peccatores. Certe, fratres, quia Deus voluit, sacerdos ipsius sum, peccator sum, vobiscum pectus tundo, vobiscum veniam rogo, vobiscum Deum propitium spero. Sed forte Apostoli sancti, primi, summi arietes gregis, pastoris membra pastores, forte ipsi non habebant peccatum. Vere habebant et ipsi, habebant: non irascuntur, quia confitentur. Ego non auderem. Primum ipsum Dominum audi dicentem Apostolis, Sic orate. Quomodo illi sacerdotes sacrificiis convincebantur, sic isti oratione. Sic orate. Et inter caetera quae jussit orare, et hoc posuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 9, 12). Quid dicunt Apostoli? Quotidie sibi debita petunt dimitti. Debitores intrant, absoluti exeunt, et ad orationem debitores redeunt. Ista vita non est sine peccato, ut quoties oratur, toties peccata dimittantur.

CAPUT VII

8. Apostoli etiam post Christi resurrectionem peccato obnoxii. Sed quid dicam? Illi forte quando didicerunt orationem, adhuc infirmi erant. Forte dicet hoc aliquis: Quando illos docuit orationem Dominus Jesus, adhuc parvuli erant, infirmi erant, carnales erant; nondum erant spirituales, qui non habent peccatum. Quid ergo, fratres, facti spirituales orare cessarunt? Debuit ergo Christus dicere, Modo talia orate, et dare spiritualibus alteram orationem. Una est, ipsa est, ipse est qui dedit: ipsam ergo orate in Ecclesia. Sed tollamus controversiam: quando dicis spirituales esse sanctos Apostolos, quo usque pateretur Dominus carnales erant; hoc es dicturus. Denique quod verum est, illo pendente trepidaverunt, et tunc desperaverunt Apostoli, quando credidit latro. Petrus ausus est sequi, quando Dominus ad passionem ductus est, ausus est sequi, qui ad [PL38.750] domum pervenit, et in atrio fatigatus est, ad ignem stabat, et friguit: ad ignem stetit, timore frigido congelavit. Interrogatus ab ancilla, negavit Christum semel: interrogatus iterum, negavit: interrogatus tertio, negavit (Matth. XXVI, 69-74). Deo gratias, quia cessavit interrogatio: si non cessaret interrogatio, diu repeteretur negatio. Ergo posteaquam surrexit, tunc eos confirmavit, tunc facti sunt spirituales. Jam ergo non habebant peccatum? Spirituales Apostoli scribebant spirituales Epistolas, Ecclesiis mittebant: non habebant peccatum, hoc dicis. Non tibi credo, ipsos interrogo. Dicite, sancti Apostoli, posteaquam surrexit Dominus, et confirmavit vos Spiritu sancto misso de coelo, cessastis habere peccatum? Dicite nobis, obsecro. Audiamus, ne desperent peccatores, ne desinant rogare Deum, quia non sunt sine peccato. Dicite nobis. Ait unus ipsorum. Et quis? Quem Dominus amplius diligebat, et qui super pectus Domini discumbebat (Joan. XIII, 23), et regni coelorum quod ructuaret secretum bibebat. Ipse eum interrogo: Habetis peccatum, an non? Respondet, et dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Joannes autem ille est, qui dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Id. I, 1). Videte quanta transcenderat, ut perveniret ad Verbum. Talis ac tantus, qui volavit sicut aquila super nubes, qui mentis serenitate cernebat, In principio erat Verbum: ipse dixit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est, ut dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8, 9). Ergo orate.

SERMO CXXXVI. In eamdem lectionem Evangelii Joannis, de illuminatione caeci nati. Cap. IX

1. Caeci nati illuminatio. Audivimus lectionem sancti Evangelii, quam solemus: sed bonum est commoneri; bonum est ab oblivionis veterno memoriam renovare. Denique vetustissima lectio, quasi nova, nos delectavit. Caecum a nativitate illuminavit Christus: quid miramini? Salvator est Christus: hoc reddidit beneficio, quod minus fecerat in utero. Quando autem ei oculos minus faciebat, non utique errabat; sed ad miraculum differebat. Dicitis forte: Unde scis? Ab ipso audivi: modo illud dixit; simul audivimus. Quando enim interrogaverunt eum discipuli ejus, et dixerunt, Domine, quis peccavit, iste aut parentes ejus, quoniam caecus natus est? quid respondit, mecum audistis: Neque hic peccavit, neque parentes ejus; sed ut ostendantur opera Dei in ipso. Ecce quare differebat, quando minus oculus faciebat. Non fecit, quod faceret; non fecit, quod facturum se esse sciebat, quando oportebat. Nec arbitremini, [PL38.751] fratres, parentes ejus nullum habuisse peccatum, aut ipsum non, quando natus est, contraxisse originale peccatum, propter quod peccatum remittendum parvuli baptizantur in remissionem peccatorum. Sed caecitas illa non fuit propter peccatum parentum, non fuit propter peccatum ipsius; sed ut manifestarentur opera Dei in ipso. Omnes enim, quando nati sumus, peccatum originale traximus; et tamen non caeci nati sumus. Interroga diligenter: et caeci nati sumus. Quis enim non caecus natus est? sed in corde. Dominus autem Jesus, quia utrumque creaverat utrumque curavit.

2. Caeci error, putantis peccatores non exaudiri. Vidistis caecum istum oculis fidei, vidistis etiam ex caeco videntem: sed audistis errantem. In quo errabat caecus iste, dico: primum quia Christum prophetam putabat, Dei Filium nesciebat. Deinde audivimus unam responsionem ipsius prorsus falsam: ait enim, Scimus quia peccatores Deus non exaudit. Si peccatores Deus non exaudit, quam spem habemus? Si peccatores Deus non exaudit, utquid oramus, et testimonium peccati nostri tunsione pectoris dicimus? Ubi est certe ille Publicanus, qui cum Pharisaeo ascendit in templum, et illo Pharisaeo jactante, ventilante merita sua, ille stans longe, et oculis fixis in terra, et tundens pectus suum, confitebatur peccata sua? Et descendit iste, qui confitebatur peccata sua, justificatus de templo, magis quam ille Pharisaeus (Luc. XVIII, 10-14). Certe peccatores Deus exaudit. Sed ille qui ista dixit, nondum laverat faciem cordis de Siloa. In oculis ejus praecesserat sacramentum: sed in corde nondum erat effectum gratiae beneficium. Quando lavit faciem cordis sui caecus iste? Quando eum Dominus foras missum a Judaeis, intromisit ad se. Invenit enim eum, et dixit ei, sicut audivimus: Tu credis in Filium Dei? Et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Certe jam videbat oculis: jam corde? Nondum. Exspectate: modo videbit. Respondit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. Numquid dubitavit? Continuo faciem lavit. Loquebatur enim cum illo Siloa, quod interpretatur missus. Quis est missus, nisi Christus? Qui saepe testatus est dicens, Voluntatem facio Patris mei, qui me misit (Joan. IV, 34; V, 30, et VI, 38). Ergo ipse erat Siloa. Accessit corde caecus, audivit, credidit, adoravit: faciem lavit, vidit.

3. Judaeorum caecitas, calumniantium solvi sabbatum a Christo. Illi autem qui eum foras miserunt, caeci remanserunt, quandoquidem Domino calumniabantur, quia sabbatum erat, quando lutum fecit de sputo, et inunxit oculos caeci. Quando enim Dominus verbo curabat, aperte calumniabantur Judaei. Non enim sabbato operabatur aliquid, quando dicebat, et fiebat. Aperta calumnia erat: jubenti calumniabantur, loquenti calumniabantur; quasi ipsi per sabbatum non loquerentur. Possum dicere quia non solum per sabbatum, sed nullo die loquuntur, quoniam a veri Dei laudibus recesserunt. Tamen ut dixi, fratres, aperta calumnia erat. Dicebat Dominus homini, Extende manum [PL38.752] tuam: fiebat sanus, et calumniabantur quia per sabbatum curabat (Matth. XII, 10-14). Quid fecit? quid operatus est? quod onus tulit? Sed modo spuere in terram, lutum facere, et homini oculos inungere, operari est. Nemo dubitet, operari erat. Dominus sabbatum solvebat: sed non ideo reus. Quid est quod dixi, Sabbatum solvebat? Lux ipse venerat, umbras removebat. Sabbatum enim a Domino Deo praeceptum est, ab ipso Christo praeceptum, qui cum Patre erat, quando Lex illa dabatur: ab ipso praeceptum est, sed in umbra futuri. Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Venerat quem venturum ista nuntiabant. Quid delectant umbrae? Judaei, aperite oculos: sol praesens est. Nos scimus. Quid scitis, o corde caeci? quid scitis? Quia non est iste homo a Deo, qui sic solvit sabbatum. Sabbatum, miseri, sabbatum ipsum Christus praedicavit, quem dicitis non esse a Deo. Sabbatum carnaliter observatis, salivam Christi non habetis. Attendite in terra sabbati etiam salivam Christi, et intelligetis per sabbatum prophetatum Christum. Sed vos quia salivam Christi in terra super oculos vestros non habetis, ideo ad Siloam non venistis, et faciem non lavistis, et caeci remansistis; bono caeci ejus, imo jam non caeci nec carne, nec corde. Accepit in sputo lutum, inuncti sunt ejus oculi, accessit ad Siloam, lavit faciem, in Christum credidit, vidit, non remansit in illo judicio valde terribili: Ego in judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant.

4. Caecitas Judaeorum quomodo Christi adventu aucta est. Magnus terror! Ut qui non vident, videant: bene. Salvatoris officium est, professio medicinae est, Ut qui non vident, videant. Quid est, Domine, quod addidisti, Ut qui vident, caeci fiant? Si intelligamus, verissimum et rectissimum est. Quid est tamen, qui vident? Judaei sunt. Ergo vident? Secundum verba sua vident: secundum veritatem non vident. Quid est ergo, vident? Videre se putant, videre se credunt. Videre enim se credebant, quando contra Christum Legem defendebant. Nos scimus: ergo vident. Quid est, Nos scimus, nisi, nos videmus? Quid est, quia homo iste non est a Deo, quia sic solvit sabbatum? Videntes sunt: quod Lex dicebat, legebant. Praeceptum est enim ut lapidaretur qui solveret sabbatum (Num. XV, 36). Ideo istum dicebant non esse a Deo: sed videntes caeci erant, quia in judicium venit in mundum ille judex futurus vivorum et mortuorum. Quare venit? Ut qui non vident, videant: qui se non videre confitentur, illuminentur. Et qui vident, caeci fiant: id est, qui caecitatem suam non confitentur, gravius obdurentur. Denique impletum est, Qui vident, caeci fiant: Legis defensores, Legis tractatores, Legis doctores, Legis intellectores auctorem Legis crucifixerunt. O caecitas! ipsa est quae ex parte Israel facta est. Ut crucifigeretur Christus, et plenitudo Gentium intraret, caecitas ex parte Israel facta est. Quid est, Ut qui non vident, videant? Ut plenitudo Gentium intraret, caecitas ex parte Israel facta est (Rom. XI, 25). Totus orbis [PL38.753] caecus jacebat: sed venit ille, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Ignoratus est a Judaeis, crucifixus est a Judaeis: de sanguine suo collyrium fecit caecis. Duriores facti, caeci facti qui se jactabant videre lucem, crucifixerunt lucem. Quanta caecitas! Lucem occiderunt: sed crucifixa lux caecos illuminavit.

5. Pauli de Legis impotentia et de Judaeorum caecitate testimonium. Audi videntem, qui caecus erat. Ecce in quam crucem male offenderunt, qui caecitatem suam medico confiteri noluerunt. Remanserat illis Lex. Quid facit Lex sine gratia? O miseri! quid fecit Lex sine gratia. Quid facit terra sine Christi saliva? Quid facit Lex sine gratia, nisi magis reos? Quare? Quia Legis auditores et non factores, ac per hoc peccatores, praevaricatores. Mortuus est puer hospitae hominis Dei, et missus est baculus per servum, et positus est super faciem ipsius, et non revixit. Quid facit Lex sine gratia? Apostolus jam videns, jam ex caeco illuminatus, quid dicit? Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Intendite: respondeamus, et dicamus: quid est quod dixit? Si data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Si non poterat vivificare, ut quid data est? Secutus adjunxit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Promissio illuminationis, promissio dilectionis ex fide Jesu Christi, ut daretur credentibus, Scriptura illa, id est, Lex, conclusit omnia sub peccato. Quid est, conclusit omnia sub peccato? Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces (Rom. VII, 7). Quid est, conclusit Scriptura omnia sub peccato? Fecit delictorem etiam praevaricatorem. Nam sanare non potuit peccatorem. Conclusit omnia sub peccato: sed qua spe? Spe gratiae, spe misericordiae. Accepisti Legem; facere voluisti, non potuisti: a superbia cecidisti, languorem tuum vidisti. Curre ad medicum, lava faciem. Opta Christum, confitere Christum, crede in Christum: accedit Spiritus litterae, et eris salvus. Nam si Spiritum litterae detrahas, littera occidit: si occidit, ubi spes? Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6).

6. Elisaeus baculum praemittens, tum ipse veniens ad suscitandum mortuum, quid adumbret. Accipiat ergo Giezi servus Elisaei baculum, tanquam Legem acceperit servus Dei Moyses. Accipiat baculum, accipiat, currat, praecedat, praeveniat, baculum super faciem pueri mortui ponat. Et factum est: accepit, cucurrit, baculum super faciem pueri mortui posuit. Sed utquid? cui baculum? Si data esset Lex quae posset vivificare, puer resuscitatus esset baculo: sed quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, adhuc jacet mortuus. Sed quare conclusit omnia sub peccato? Ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Veniat ergo Elisaeus, qui misit baculum per servum ad convincendum mortuum: veniat ipse, ipse veniat, ipse hospitium mulieris introeat, ascendat ad puerum, inveniat mortuum, [PL38.754] conformet se membris mortui, non mortuus, sed vivus. Hoc enim fecit: faciem super faciem, oculos super oculos, manus super manus, vestigia super pedes posuit, coarctavit se, contraxit se, cum magnus esset parvum se fecit (IV Reg. IV). Contraxit se; ut ita dicam, minoravit se. Quia cum in forma Dei esset, exinanivit se, formam servi accipiens (Philipp. II, 6). Quid est, conformavit se vivus mortuo? Quid sit, quaeritis? Apostolum audite: Misit Deus Filium suum. Quid est, conformavit se mortuo? Hoc dicat, sequatur, et ipse dicat: In similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3). Hoc est conformare se mortuo vivum: venire ad nos in similitudinem carnis peccati, non in carne peccati. Mortuus jacebat in carne peccati, conformavit se illi similitudo carnis peccati. Mortuus est enim qui quare moreretur non habebat. Mortuus est in mortuis solus liber; quoniam universa caro hominum erat utique caro peccati. Quomodo revivisceret, nisi ille qui non habebat peccatum conformans se mortuo, veniret in similitudinem carnis peccati? O Domine Jesu, passe pro nobis, non pro te, non habens culpam, et sustinens poenam, ut et culpam solvas et poenam.

Phản ứng của độc giả

Ghi chú

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 721-754 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Được đăng bởi người dùng: Rodion Vlasov
Ngày tạo trang: 2026-11-22, Cập nhật: 2026-11-22