LIBER TERTIUS

Excutitur tertius liber Juliani: ac primum ostenditur eum, Scripturarum testimoniis, Deuteronomii scilicet capite vigesimo quarto, libri Regum quarti capite decimo quarto et Ezechielis capite decimo octavo perverse abuti, ut suadere conetur, parentum peccata filiis non a Deo ulla imputari. Ipsum deinde incassum laborare, ut ab eo se explicet loco Epistolae ad Hebraeos, capite undecimo, per quem evertenda foret responsio, qua in superiore libro tantopere inculcavit, ideo ab Apostolo dictum esse unum, per quem transivit peccatum, ne generatio sineretur intelligi. Postea reversum ad dicta libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, inique agere cum Augustino eumdem Julianum, qui ab illo et hominis liberum arbitrium et Deum nascentium conditorem negari, denuo queritur; quique insuper cum illius dictis haereticam quamdam Manichaei epistolam comparans, non alia quam quae apud Manichaeum leguntur, argumentorum vice objectari a sancto Doctore, ab eoque perinde atque a Manichaeo naturam hominum malam pronuntiari calumniatur.

[PL45.1247] I. JULIANUS. Oportuerat quidem apud humanum genus reverentiam omnium vigere virtutum: oportuerat resisti sapienti semper mente criminibus, et demereri bonis studiis Conditoris favorem: dignum erat postremo, ut quia hic continuae devotionis prior et felicior gradus cum rarus, tum arduus etiam nimis videtur, vel diu fota vitia respui, et ad emendationis [PL45.1248] ac poenitentiae praesidium rediri. Oportuerat certe vel in hoc inviolabilem Dei manere reverentiam, ut non nobis esset necesse divinam legem tanto vindicare certamine: verum quia eo usque peccantium furore perventum est, ut summis laboribus Deum justum esse doceamus, ipsius justitiae, cujus causa agitur praesumentes auxilium, quae libro promisimus [PL45.1249] praecedente reddamus.

AUGUSTINUS. Auxilium Dei quaeris ut impleantur vani libri tui; et non quaeris, ut corrigantur perversi sensus tui. Vellem tamen diceres, propter quid in hoc opere auxilium Dei poscas, cum sit in tuo libero arbitrio sive facere hoc, sive non facere. An ut ea tibi praesto sint, quae in potestate tua non sunt, et sine quibus hoc effici non potest; sicut sunt, ut alia omittam, ipse victus atque otium? At haec pene semper Deus per voluntates nobis subministrat aliorum. Vides ergo id te poscere ab omnipotente Deo, cum propter implendos tuos libros poscis auxilium, ut in voluntatibus hominum, quod te adjuvet, et quod te non impediat, operetur. Nam si nolint homines tibi victum subministrare sumptusque congruentes, si nolint postremo a te inquietando impediendoque cessare; scribere, vel dictare ista non poteris. Speras ergo auxilio Dei sic agi hominum voluntates inter quos vivis, ut tibi necessarium nihil desit. Paratur enim (quod non creditis) voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX). Aut igitur tuum dogma jam corrige, aut ad hoc defendendum desine divinum auxilium postulare.

II. JUL. Cum in primo volumine perspicuis definitionibus constitisset, Deum ita justum esse, ut si probari posset justus non esse, convinceretur Deus non esse; cumque super hoc remansisset nulla dubitatio, claruit etiam justitiam nihil esse aliud quam virtutem nunquam quidquam inique judicantem, nihil inique facientem, sed reddentem sua unicuique sine fraude, sine gratia, id est, sine personarum acceptione.

AUG. »Sine fraude,« verum dicis; ne puniatur immeritus: »sine gratia« vero si justitia Dei esset, nunquam Christus pro impiis, id est, pro nihil boni et multum mali merentibus mortuus fuisset; nunquam postremo parvulos, quorum nulla bona opera voluntasque praecessit, in suum regnum adoptasset, nec in eadem causa alios parvulos ejusdem regni participatione fraudasset, qui »nunquam inique judicat, nihil inique facit, et sua unicuique sine fraude reddit.« Agnosce ergo parvulos vasa in honorem per gratiam, qui assumuntur in Dei regnum; et alios parvulos, qui in illum honorem non assumuntur, vasa in contumeliam per judicium: et tandem aliquando ne iniquum facias Deum, confitere originale peccatum.

III. JUL. Ejus autem virtutis tunc constare rationem, si nullum subditorum puniret, nisi pro his delictis, quae constabat libera voluntate commissa.

AUG. Et illud libera voluntate commissum est ejus, in quo natura humana damnata est, ex qua homines damnationi nascuntur obnoxii, nisi renascantur in eo, qui non est natus obnoxius. Hoc dogma christianum vultis everti: sed illo stante vos evertimini.

IV. JUL. Nec ea hominibus praeciperet, quae per naturam eorum sciret non posse servari; nec pro rebus naturalibus reum quempiam judicaret.

AUG. Sed fuit Adam, et in illo fuimus omnes (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XV); quando ita peccavit, ut perderet [PL45.1250] in se omnes; nisi quos vellet inde liberaret, qui venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10).

V. JUL. Nec aliena peccata aliis imputaret; ac per hoc, nec propter parentum iniquitates innocentes eorum filios, qui per se nihil operati essent vel boni vel mali, per quod parentum suorum crimina docerentur imitati, aeternis adjudicaret suppliciis. Quibus collectis, Deum et esse, et justum esse constaret, quem claruerat, si aliquid operetur injustum, tantum subire in divinitate, quantum pertulisset in aequitate dispendium.

AUG. Verum dicis: ac per hoc, nihil operatur injustum, cum gravi jugo premit filios Adam a die exitus de ventre matris eorum. Quod utique injustum esset, si peccatum originale non esset.

VI. JUL. Quanquam, o infelicitas erroris humani! nimio quippe, perpendens ipsam conflictus nostri rationem, dolore concutior, potuissene hoc in dubitationem venire, atque assertione hanc eguisse causam: potuisse, inquam, in Ecclesiis, quae Christo se credere faterentur, dubitari, utrum Deus juste, id est, rationabiliter, judicaret!

AUG. Quia hoc non dubitatur, ideo scriptum est, grave jugum esse super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1). Neque enim melior est Pelagiana, quam ecclesiastica sapientia.

VII. JUL. Sed nimis sum ipsa rerum reverentia, ejus qua de agitur contentionis oblitus. Miror enim ambigi de Dei aequitate potuisse; cum constet in Traducianorum synagogis nihil de ejus iniquitate dubitari.

AUG. Quia de Dei aequitate non ambigitur, ideo grave jugum super parvulum, justum esse creditur: et quia hoc justum esse creditur, ideo parvulus sine originali peccato esse non creditur. Proinde in Ecclesia catholica, unde Pelagiani ex nobis exierunt, non sicut dicis, nihil de iniquitate Dei, sed potius nihil de ejus aequitate dubitatur; ubi nec infans, cujus est unius diei vita super terram sine sorde peccati esse docetur et dicitur (Job XIV, 4. sec. LXX.); et ideo in malis quae patitur, non injustus Deus, sed justus agnoscitur.

VIII. JUL. Quod certe tanto pejus est, quanto gravius est studium malorum quam neglectus bonorum, quanto perniciosior intentio profanitatis quam dubitatio veritatis, quanto postremo scelestius est audere criminari Deum quam nolle venerari.

AUG. Sed vos criminamini Deum, dum parvulos, quos judicio ejus gravi jugo premi cernitis, ullum tamen negatis habere peccatum.

IX. JUL. Dixerat quidem, ut David propheta testis est, insipiens in corde suo, quia non esset Deus (Psal. XIII, 1): non tamen dixerat, quia esset quidem, sed tamen injustus Deus; ita concinenter totius naturae voce resonabat, inseparabiliter Deo adhaerere justitiam, ut facilius inveniretur qui substantiam ejus, quam qui aequitatem negaret. Potuit existere qui putaret non esse quod non videbat; non fuerat tamen inventus qui diceret iniquum quod divinum esse credebat.

[PL45.1251] AUG. Et ipse inventus es. Nam cui nisi tali dicit, Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis (Psal. XLIX, 21)? Sed quoniam Christiani catholici et esse Deum, et justum esse sciunt; ideo natos homines, si non renati in parvula aetate moriuntur, cum sint imagines Dei, non injuste tamen, sed peccati originalis merito, in regnum Dei non suscipi, dubitare non possunt.

X. JUL. Insipiens ergo ille, negando Deum, stetisse in extimo criminum videbatur: at inventa est natio Manichaeorum et Traducianorum, cujus profanitatibus vinceretur.

AUG. Sciens quam clari probatique doctores Ecclesiae Christi, de peccato originali, et de justitia Dei, quod credo crediderint, quod doceo docuerint, quod defendo defenderint; sic audire debeo contumelias tuas, quomodo laudes meas.

XI. JUL. Sed ut revertamur unde digressi sumus: liquerat ab eo quem fateremur verum Deum, nihil in judicio posse fieri, quod justitiae repugnaret; ac per hoc, nec pro alienis peccatis quosquam reos teneri: atque ideo nascentum innocentiam nequaquam damnari ob iniquitatem parentum; quia injustum esset ut reatus per semina traderetur.

AUG. Cur ergo dictum esset, Semen eorum maledictum ab initio? Non enim sic dictum est, quomodo, Semen Chanaan et non Juda (Dan. XIII, 56); ubi demonstratum est quibus similes facti erant, et a quibus degeneraverant: sed eorum ipsorum semen dixit maledictum, quos naturaliter malos volebat intelligi, sicut sunt omnes filii Adam, ex quibus gratia fiunt filii Dei. Ubi enim dicitur, Non ignorans quoniam nequam est natio illorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum; semen enim illorum maledictum ab initio (Sap. XII, 10 et 11): puto quod natura, non imitatio redarguitur; et quomodo natura nisi vitiata peccato, non in primo homine sic creata? A quo ergo initio maledictum semen, nisi ex quo per unum hominem peccatum intravit in mundum? A se ipsis autem mutari non poterant, non ab omnipotente Deo: qui tamen eos utique justissimo, quamvis occultissimo judicio, non mutabat. Ab hac enim massa non arbitrio, sed Dei gratia se mutatum esse sciebat Apostolus, quando dicebat: Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. 11, 3).

XII. JUL. Quod licet in tanta luce consistat, ut nihil aut absolutius inveniatur, aut verius: tamen pollicitus eram hoc ipsum divinae me legis testimonio comprobare, id est, iniquissimum esse, si generantium scelera nascentibus eorum liberis imputentur; sicque adversari Deum, ut etiam in sua lege praescripserit, ne tale quidquam judicantium deformitas perpetraret. Hoc me ergo spoponderam redditurum: sed quoniam secundus liber apostoli Pauli exponendis [PL45.1252] est sententiis occupatus, hujus voluminis primis partibus fidem congruit promissionis impleri. Legimus ergo in Deuteronomio, in catalogo praeceptorum quibus vita et conversatio populi illius ordinatur etiam hoc apertissime a Deo fuisse mandatum. Nam ut de praecedentibus, et de sequentibus, inter quae sit collocatum, possit intelligi: Non fraudabis, inquit, mercedem pauperis et egentis ex fratribus tuis, aut ex proselytis qui sunt in civitatibus tuis: quotidianam reddes mercedem illius; non occidat sol super eam; quia pauper est, et in ea habet spem; et non proclamabit contra te ad Dominum, et erit in te peccatum. Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus: unusquisque in peccato suo morietur (Deut. XXIV, 14-16).

AUG. De filiis hoc dixit jam natis, non in primo parente damnatis, in quo omnes peccaverunt, et in quo omnes moriuntur. Et hoc quidem praeceptum dedit hominibus judicantibus, ne pater pro filio, vel filius pro patre moreretur, cum reus tantummodo pater esset inventus, aut filius. Caeterum judicia sua Deus, sive cum per se ipsum, sive cum per homines judicat, quibus dat propheticum spiritum, non alligavit hac lege. Neque enim quando excepto Noe cum suis, caeteros omnes diluvio perdidit, separavit infantes qui nondum fuerant imitati parentes suos, aut sine suis parvulis Sodomitas ille ignis absumpsit (Gen. VII, XIX). Quod si voluisset, utique potuisset omnipotens. Et ille Achar praecepti transgressor unus inventus, et tamen cum suis filiis et filiabus occisus est. Quid de tot civitatibus debellatis eodem duce Jesu Nave homine Dei? Nonne ita omnes interfecti sunt, ut nullus spirans relinqueretur (Josue VII, VI, X, etc.)? Parvuli igitur quid mali fecerant? Nonne per suorum parentum peccata, quorum nec conscii, nec imitatores esse adhuc poterant, divino judicio poenam subiere communem? Aliter ergo judicat Deus, aliter homini praecipit ut judicet: cum Deus homine sine ulla dubitatione sit justior. Haec debuisti ante cogitare, ne ad causam non pertinentibus immorareris exemplis.

XIII. JUL. Non declinabis judicium proselyti, et orphani, et viduae; non accipies pignus vestimentum viduae: quia famulus eras in terra Aegypti, et liberavit te Dominus Deus tuus inde; propter hoc ego tibi praecipio facere verbum hoc (Deut. XXIV, 17 et 18). Cum institueret Deus judicandi formam, hoc statim sancire curavit, ne aut parentes in filiorum, aut filii in parentum scelere ferirentur. Principium ergo et ingressum justitiae, quam servari in judicatione mandabat, ostendit istud esse, ne affinitas gravaret innoxios, et in ipsum genus excurreret odium, quod persona meruisset. In causa ergo actuum discernit justitia, quos necessitudo conjungit. Quod utique non faceret, si una esset ratio voluntatis et seminis, aut si opus arbitrii ad posteros fecunditate transiret. Satis ergo superque docuimus, hoc uno testimonio teterrimam istam judicii pravitatem, quam novus error amplectitur, [PL45.1253] antiqua latae legis auctoritate contritam. Quae certe sententia ita est in causam prolata, ut nullum locum reliquerit ambigendi.

AUG. Resistit tibi Deus, qui dixit in libro Levitico, Et qui remanserint ex vobis, disperibunt propter peccata sua, et propter peccata patrum suorum (Levit. XXVI, 39).

XIV. JUL. Instituens quippe Deus quae in examinibus deberet forma servari, praescripsit ne innocentia necessitudinis suae periculis jungeretur; atque ut patrem a supplicio peccantis filii, ita filium a patris condemnatione separavit; ostendens profecto simili exitu utriusque personae, tam non posse parentum ad filios peccata transire, quam nec filiorum transeunt ad parentes.

AUG. Suffocant te parvuli, qui non etiam propter sua, sed propter sola parentum peccata toties leguntur occisi.

XV. JUL. Qui ergo contra hanc sententiam dicit traducem esse peccati, dicat quoque recursum esse peccati: ut si a parentibus ad filios peccata descendunt, ascendant a filiis ad parentes. Quoniam divinae legis ostendit auctoritas, ita parentum crimina filiis non nocere, sicut nec parentibus filiorum.

AUG. Divinae legis auctoritas in judiciis humanis noluit filios pendere pro parentibus poenas, non in divinis, ubi Deus dicit, Reddam peccata patrum in filios (Deut. V, 9). Sic debes legere legis verba quae vis, ut cogites te auditurum esse quae non vis.

XVI. JUL. Ergo contra hanc nitens ire sententiam, pariter fieri asserat, quod pariter ne fieret imperatum est. Facilius quippe lex Dei negari, quam emendari potest; et licet sit profana negatio, profanior tamen absurdiorque correctio est. Si enim de duobus ejus decretis unum venereris, alterum exsecreris ingratus ab ejus parte quod suscipis, et illi cogeris obedire quod respuis; quoniam unius quod tibi charum est dignitate, etiam id quod aversabare defenditur: atque absurdissime ea se quisquam credit praecepta venerari, quorum partem audet incessere. Unde consequentius potest negari lex universa, quam corrigi: nemo autem eam corrigere, nisi impius quisque tentabit: a religiosis ergo et prudentibus tota suscipitur, tota laudatur. Nec sane quemquam moveat, quod ritum sacrificiorum veterum Novi Testamenti videat aetate cessasse. Non est una ratio virtutum et hostiarum: alia est praeceptorum perennitas, alia sacrificiorum temporalitas. Veniente tamen Christo, qui hostiis figurabatur antiquis, impleta sunt, non condemnata, quae fuerant instituta. Neque enim suis temporibus praedicuntur exercita: sed succedente perfectione, quae promissa officiis eorum fuerant, quieverunt.

AUG. Hoc quid ad rem? Peccata patrum se dixit Deus in filios redditurum, non sacrificia: et cum possint etiam parentes imitari malos filios, nunquam tamen [PL45.1254] dixit Deus, Reddam peccata filiorum in patres: sed ubicumque hoc dixit, cum saepe hoc dixerit (Deut. V, 9; Num. XIV, 18; Exod. XX, 5, XXIV, 7, et Jerem. XXXII, 18), patrum dixit in filios; ubi utique generationis, non imitationis se ostendit vitia persequentem.

XVII. JUL. Praecepta autem, quibus pietas, fides, justitia, sanctitas continetur, non solum non cessaverunt, verum etiam cumulata sunt. Et haec lex justitiae in judiciis custodiendae, quam de Deuteronomio protulimus, non ad ceremoniarum aetatem, sed ad praeceptorum perennitatem respicit, nec cum circumcisione discessit, sed cum justitia perseverat.

AUG. Jam tibi dictum est, hominibus haec imperata esse judicia, non Deo posita praejudicia. Denique si homo judicans dicat, Reddam peccata patrum in filios; injustissime dicit, et divino imperio contradicit: nec ideo tamen Deus aut mendax, aut injustus est, cum hoc dicit.

XVIII. JUL. In absoluto est igitur, si Moysi creditur magis, per quem Deus loquitur, quam Augustino, per quem Manichaeus, parentum peccatis reos per naturam filios non teneri.

AUG. Eam fidem me defendere adversus te, quam catholici sancti clarique doctores, qui fuerunt ante nos, in Ecclesia catholica didicerunt atque docuerunt, etiam ipse nosti: sed quoniam illos si lacerare audeas, nec tui te ferunt; ideo unum me elegisti, quem convicio falsi criminis appetitum, quasi fugiendum persuadeas; ut fides illa fugiatur, quae defensa vos damnat. Jam et superius tibi dixi; quando pro defensione catholicae fidei ab haereticis contumelias audio, pro laudibus habeo. Quid laboras nobis praedicare quod scimus? Moyses verum dixit: sed tu nihil dicis. Reddam peccata patrum in filios, non ait homo, sed Deus: neque ut homo id faciat, Deus praecepit hoc loco; sed quid ipse faciat, indicavit.

XIX. JUL. Atque ita non transire ad posteros generantium crimina, quamvis ex eis nati sint; sicut nec filiorum ad parentes, qui de filiis suis nequaquam potuere generari. Ita igitur innocentiae nativitas sua officere non potest, sicut non potest obesse cum non est.

AUG. Negare tamen non potes, posse parentes imitari filios suos, nec unquam Deum dixisse, Reddam peccata filiorum in patres. Cum ergo dicit, patrum in filios; non imitationem, sed generationem redarguit: non quomodo ex illo uno, in quo ipsa in deterius natura mutata est, ut propter hoc etiam mori necesse sit homini, sed tamen aliquo modo nonnulla quorumque patrum peccata redduntur in filios, non imitatione, sed generatione punita: ideo non dicit, in tertiam et quartam imitationem, sed generationem; vobis quidem nolentibus, verumtamen et vobis, velitis nolitis, audientibus.

[PL45.1255] XX. JUL. Acta quidem res est: sed tamen ut ad id quod affero sit intentus lector, admoneo. Si quispiam existeret, qui hoc profiteretur libertate verborum, quod argumentando Traducianus conficere conatur, id est, ut pugnam indiceret legi Dei, et sententiam quam protulimus, sine aliquo timore despiceret, assereretque quibus posset modis, falsum hoc utrumque esse quod Deus servari voluit, et sententiam de qua loquimur ex utraque, quantum in se erat, parte subrueret, prorsus putasset parentes propter filiorum, et filios propter parentum peccata tam solere quam debere damnari: nec hic tamen talis peccati traducem, vel secundum opiniones suas, quiret asserere. Cur? Videlicet quia etsi constaret falsam legis esse sententiam, quae testificaretur ejusmodi necessitudines respergi mutuis non posse criminibus; tamen inconcussum manebat, traducem non esse peccati. Hoc enim ipso, quo et parentum reatus ad filios, et filiorum ad parentes redibat; constabat non fuisse generationis, quod ad filios gignentium peccata pervenerant; quoniam et a filiis ad parentes, ubi generatio non poterat causa esse, remeaverant. Quid igitur hic confecerim appareat, inviolabilem quidem esse auctoritatem legis divinae, et quam nulla queant impietatum argumenta proruere: ejus autem sanctione signatissime atque absolutissime fuisse praescriptum, foedam esse opinionem perversitatemque judicii, quam mandaverat vehementer cavendam, si rei filii pro peccato pronuntiarentur parentum; quo fulmine traducis structura dissilivit: verumtamen tantis esse veritatis praesidiis munitam, quam tuemur fidem, ut nec ab ea profanitate, quae potest Dei legem negare, quatiatur.

AUG. Quaeris ubi spatieris, vagabunda loquacitate non copiosus, sed odiosus eis qui rebus inhaerentes, superflua verba contemnunt. Vinceris quippe ab adversariis quos habes, et vincendos proponis tibi quos non habes. Quis enim tibi dicit, falsum esse quod Deus servare voluit in judiciis humanis, cum jam patres et filii suas proprias causas habent ad suam cujusque vitam, quae separatim ducitur, pertinentes, ut nec filii pro patribus, nec patres pro filiis puniantur? Nemo vel legi, vel tibi haec dicenti adversatur: tu noli obsurdescere adversus Deum dicentem, Reddam peccata patrum in filios: et cum hoc assidue dicat, nusquam dicentem peccata filiorum se reddere in patres; ut intelligas non qui eorum quos imitentur, sed qui ex quibus generentur attendi.

XXI. JUL. Nunc igitur ad eum quicum agimus, sermo respiciat. Acquiescis legi Dei (professione interim, caeterum quid facias argumentando novimus), an resistis? Si acquiescis, sublata contentio; si resistis, sublata consensio est. Si acquiescis, exstincta Traducianorum; si resistis, Manichaeorum revelata [PL45.1256] perfidia est: dummodo constet, opinioni vestrae et legi Dei neutiquam convenire.

AUG. Ego acquiesco legi Dei: sed tu non acquiescis. Ego non nego nec filium pro patre, nec patrem pro filio, quando suas separatas causas habent, debere damnari: sed tu audire non vis in Levitico, Disperibunt propter peccata patrum suorum (Levit. XXVI, 39); et in libro Numerorum, Reddens peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem (Num. XIV, 18); et apud Jeremiam, Reddens peccata patrum in sinu filiorum eorum post eos (Jerem. XXXII, 18). Haec et alia similia tu non audis; his ac talibus legis testimoniis tu non acquiescis; et tamen loqui, et Manichaeos Catholicis objicere non quiescis.

XXII. JUL. Nisi forte dicas, Deum quidem hoc imperasse, sed non facere quod praecepit, imo contraria agere iis quae agenda mandaverit.

AUG. Et hoc quam insipienter cogites, cur non attendis? Facit enim Deus aliquando contra quam facienda mandavit. Nec opus est ut multa commemorem, ne sit longum: ecce quod notum est omnibus, dico. Mandavit homini Scriptura divina, dicens, Non te laudet os tuum (Prov. XXVII, 2); nec tamen Deus dicendus est arrogans aut superbus, cum se innumerabiliter laudare non desinit. Et unde agitur, jam superius demonstravi, quemadmodum Deus sine ulla iniquitate pro peccatis parentum simul cum eis interemerit parvulos: quamvis mandaverit homini, ne filios pro peccatis patrum, cum judicat, damnet. Haec si adverteres, ista non diceres: aut si et haec advertis, et tamen ista dicis; adverte etiam vana esse quae dicis.

XXIII. JUL. Quod licet quantae sit profanitatis, vix indicatum jam vehementer appareat, tamen pace ipsius divinitatis, cujus aequitatem tuemur, quale sit hoc vel levi discussione videamus. Ut ipse itaque fiat legis suae praevaricator, rerum necessitate quae eum premunt, an sua imbecillitate compellitur? An, quia horum neutrum est, sola libidine delinquendi? At hoc nec Manichaeus dicere potuit, et ideo commentus est Deum vestrum grave praelium pertulisse.

AUG. Verba jactas, cum rebus urgearis. Non est legis suae praevaricator, quando aliud facit Deus ut Deus, aliud imperat homini, ut homini.

XXIV. JUL. Si ergo nec calamitas, nec imbecillitas, nec libido ei praevaricationis incumbit; qui fieri potest, ut eam justitiae formam quam commendavit jubendo, destruat judicando? imo non in istam justitiam, sed in reverentiam suam saeviat? Tanta est quippe aequitatis potentia, ut et deviantes arguat, et nulla fugientium a se auctoritate minuatur. Postremo, si quae sunt justa a nobis fieri velit, et ipse faciat quod injustum est; justiores nos quam ipse est, cupit videri; imo non justiores, sed nos aequos, et se iniquum.

AUG. Quid est quod dicis, homo qui multum desipis? Quanto excelsior, tanto inscrutabilior divina quam humana [PL45.1257] justitia, tantoque ab hac illa distantior. Quis enim homo justus sinit perpetrari scelus, quod habet in potestate non sinere? Et tamen sinit haec Deus, incomparabiliter justis omnibus justior, et cujus potestas est incomparabiliter omnibus potestatibus major. Haec cogita, et noli judicem Deum judicibus hominibus comparare, quem non dubitandum est esse justum, etiam quando facit quod videtur hominibus injustum, et quod homo si faceret, esset injustus.

XXV. JUL. An illud quidem justum est, quod ipse facit, id est, aliena peccata aliis imputando; et nobis praecipit quod injustum est, ut unumquemque pro voluntatis suae delictis reum pronuntiemus?

AUG. Lege quod tibi superius responsum est: et disce, si potes, quemadmodum peccata originalia et aliena intelligantur et nostra; non eadem causa aliena, qua nostra: aliena enim, quia non ea in sua vita quisque commisit; nostra vero, quia fuit Adam, et in illo fuimus omnes (Ambros., lib. 7 in Luc. XV).

XXVI. JUL. Et unde ei aut tanta invidia, aut tanta malignitas? Invidia est enim, si ad hoc decepit praecipiendo creaturam suam, ne virtutes ejus, in quantum poterat, conaretur imitari: malignitas autem, imo crudelitas, si puniat propter injusta opera mortales, quae cum legi ejus obediunt perpetrarunt.

AUG. Jam superius demonstravi, quaedam Deum juste facere, quae si homo faciat, injuste facit. Nam et injurias suas Deus ulciscitur juste: hominibus autem dicitur, Non vos ipsos vindicantes, charissimi, sed date locum irae: scriptum est enim, Mihi vindictam; ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19).

XXVII. JUL. An forte non punit (quod quidem facit prudenter), sed etiam remuneratur famulos, praeceptis suis licet injustitiam docentibus obsecutos? Et quid ei profuit invidere, si et injustas res faciendo eo pervenerunt mortales, quo etiam justitiam servando venissent? Cumque illis, quos circumvenit, de felicitate nihil pereat, hic tamen benignitatis ac justitiae conscientia simul et honore privatur. Quanto erat tolerabilius a religionis professione colla subducere, quam per tam praerupta, tam exitialia orbitas ducere?

AUG. Sequeris te, nihil dicens. Ab humana justitia discerne divinam; et videbis juste Deum peccata patrum reddere in filios; quod tamen in judicio suo si homo sibi usurpet, injustus est. Ne tu exorbites a via justa, ut cum audis peccata patrum in filios vindicari, aut Deum nolis id facere, aut hominem velis, vel testimoniis vel mandatis resistendo divinis.

XXVIII. JUL. Igitur quoniam vel a servis suis nihil tale committi Deus sinit, quale tu ab ipso asseris perpetrari; manifestum est, te non minus ab honore ejus, quam ab humana ratione fugisse. Ac per hoc, non Pelagiano, sicut dicis, errore decipimur: sed lege Dei dirigimur, ut asseramus iniquum esse, parentum [PL45.1258] crimina filiis imputari.

AUG. Non semel, sed saepius dixit Deus, peccata patrum se reddere in filios. Ubi utique non dixit, in patres se reddere peccata filiorum, aut in fratres fratrum, aut in amicos amicorum, aut in cives civium, aut aliquid ejusmodi; ut sciremus, quando illud dicitur, generationem redargui, non imitationem: quod et tu posses in divinis eloquiis intelligere, si non Pelagiano impedireris errore.

XXIX. JUL. Quod tradux peccati, Manichaeorum filia, vestra mater, hac tempestate prodigialiter peperisse defletur.

AUG. Non ratiocinaris, sed conviciaris et calumniaris. Relege antiquos divini eloquii tractatores; et vide non hac tempestate, sed longe ante nos in verbis Apostoli hoc intellectum esse, quod apertissime dixit, id est, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12), ad generationem pertinere, quam regeneratio sanat; non ad imitationem, quam vos potius hac tempestate peperistis. Unde vos tempestas novitii dogmatis vestri a facie projecit catholicae Ecclesiae, tanquam pulverem quem projicit ventus a facie terrae.

XXX. JUL. Esse igitur hoc a Deo imperatum quod asserimus, claruit. Et quamvis sententiae ipsius aperta et intellectui omnium conciliata germanitas nullius in se naevum obscuritatis admiserit: tamen ne tu ad ingenii nostri confugias tarditatem, et dicas non nos intelligere quod praeceptum est; alio quoque testimonio non jam praecepti, sed operis secundum praeceptum exerciti, quemadmodum sit lex intellecta doceamus. Legimus in libro quarto Regnorum, de Amessia filio Joas regis Juda: Factum est, inquit, postquam stabilitum est regnum in manibus ejus, occidit pueros suos qui occiderant patrem suum; sed filios eorum non occidit, secundum testamentum legis Domini, quo praeceptum est, Non morientur patres pro filiis, nec filii pro patribus (IV Reg. XIV, 5, 6). Vides quemadmodum historiae fides justitiam regis judicantis ostenderit: qui quamvis fuisset devotus; tamen quoniam claudicasse animo in nonnullis refertur, ad judicii ejus confirmationem, commemoratae legis Dei accessit auctoritas. Ne enim parum haberet ponderis factum hoc consideratione facientis, secundum legem et testamentum Dei commendatur impletum.

AUG. Hoc judicium Deus hominum voluit esse, non suum, qui dixit, Reddam peccata patrum in filios (Deut. V, 9). Quod etiam per hominem fecit, quando per Jesum Nave, non solum Achar, sed etiam filios ejus occidit (Josue VII, 24, 25): vel per eumdem populi sui ducem, filios Chananaeorum etiam parvulos, nondum peccata parentum suis moribus imitatos, cum eisdem tamen parentibus ut perirent, non injusta utique severitate damnavit (Id. VI, 21; X, 40). Noli ergo loquaciter atque inaniter multiplicare tua scripta; sed scripturam Dei diligenter attende, ne quod [PL45.1259] in una ejus parte aperuisse te putas, clausum contra te in altera invenias.

XXXI. JUL. Duobus et tribus testibus, etiam contra sanguinem hominis, credi solet: quanto magis duobus sacris testibus, legi quae in Deuteronomio continetur, et historiae quae Regum facta complectitur, pro Dei honore crederetur? Quomodo judicari vellet, ipse praescripsit: quomodo quod mandaverat accipi deberet, secundum legem ejus judicia prolata testantur. Et dubitatur adhuc traducem peccati Scripturarum probari auctoritate non posse? Certe sunt ista contraria, pro quibus tam longis conflictibus dimicatur, id est, unum quod a vobis, aliud quod a nobis defenditur; et ita contraria atque repugnantia, ut vos persequendo, nos disputando, vos furore, nos ratione certemus. Utraque ergo pars distare sibi haec et repugnare consentit, id est, propter parentum peccata puniri filios, et propter parentum peccata filios non puniri: crimen naturale esse, et crimen naturale non esse: ut parentum peccata filiis imputentur, Dei lege praescribi; et ut non imputentur parentum peccata filiis, Dei lege praescribi. Has opiniones contra semet sententiasque bellantes pariter veras non posse esse manifestum est. Nam et disputationis eruditae regulis indicatur, cum de rebus incertis opinio duplex nascitur, utramque falsam esse posse, utramque veram esse non posse. Quod quidem in speciebus diversis, et quae medium habere dicuntur; non tamen in his quae contraria sunt, sed medio carent, evenire potest. Notae dialecticis res sunt: sed propter lectorem disciplinae hujus expertem, aliquo id reseremus exemplo.

AUG. Ita quaeris unde libros loquacissimos impleas, ut etiam dialecticam, ubi opus non est, lectores eorum docere coneris; non cogitans quomodo abjiciat Christi Ecclesia dialecticum, quem cernit haereticum. Quis enim te id agere non intelligat, ut in sapientia verbi evacues crucem Christi (I Cor. I, 17); qui pro omnibus pro quibus mortuus est, in quibus et te confitente sunt parvuli, in remissionem peccatorum sanguinem fudit?

XXXII. JUL. Veniat, verbi gratia, in quaestionem Golias, quo fuerit affectus colore, et unus eum nigrum, alter candidum fuisse confirmet: diversa haec opinio potest utraque falsa, utraque autem vera esse non potest. Non enim potest esse verum, nigrum illum fuisse, si candidus fuit semper; aut candidum fuisse, si niger omni aetate permansit. Haec ergo utraque opinio, quae simul vera esse non potest, simul falsa esse hoc modo potest; si nec candidus, nec niger, sed flavus ejus color fuit; vel infracto candore, nec tamen infusa nigredine, ex contrariis mediocriter temperatus. Facilius ergo res diversae et contrariae negari possunt pariter, quam pariter approbari. Ista autem contraria, quae medium non habent, ut puta bonum et malum, justum et injustum, innocentia et reatus, ut uno tempore in unum atque idem [PL45.1260] convenire non possunt, ita necesse est ut altero eorum posito, alterum denegetur: id est, ut vel praeceptum, vel consilium, vel adjumentum, non potest simul in uno tempore et justum et injustum esse; ita et homo non potest uno eodemque tempore et reus et innocens, et bonus et malus esse.

AUG. Nemo quaerit cujus fuerit coloris Golias: sed tu quaeris, ut insidieris, quibus te coloribus versipellis involvas. Si dialectica ista, quae te non aedificat, sed inflat, et ridiculum, quoniam jactanticulum, facit; si haec, inquam, dialectica, quae asserit unumquemque bonum et malum simul esse non posse, ad leges christianae disputationis admittitur, non potest esse unus homo simul et natura bonus, et vitio malus: quod tamen esse posse clamat veritas; nec tu negas, et contra dialecticam tuam testis etiam ipse produceris, cum sicut se res habet, horum duorum quae contraria esse non ambigis, alterum tribuis Conditori hominis, alterum voluntati. Erubescat ergo dialectica tua, et sicut tu de communione, ita et ipsa de Catholicorum disputatione discedat: si autem, quod optamus, tu redire volueris, foris ipsa remaneat.

XXXIII. JUL. Ad causam itaque referantur exempla. Ut parentum peccata filiis imputentur, et parentum peccata filiis non imputentur, non potest hoc utrumque contrarium pariter justum probari: sed si justitia est, generantium sobolem ream teneri; necesse est ut injustitia sit, si propter eadem peccata rea non esse dicatur. Et sicut bonum est juste praecipere, ita malum est injuste quidquam jubere: et quamvis res perspicua argumentando levior fiat, tamen quoniam causam in absoluto positam juvat etiam legis divinae confirmare suffragiis, inhaereamus huic loco, in quo quicumque sana mente constiterit, per praerupta quaestionum praesentium errare non sinitur. Acquiescis igitur, annuntiator naturalis mali, praescriptum esse lege Dei, ne filii puniantur in peccatis parentum. Agnoscis etiam, non aliter hoc praeceptum ab illo populo intellectum fuisse, quam a nobis nunc observandum defenditur. Et ideo regem Amessiam praeceptis Dei obedientem, indignationem, quam de patris sui internecione conceperat, laudabili moderatione frenasse; atque occisis sui parentis percussoribus, eorum tamen filiis non per ignaviam, sed per justitiam pepercisse. Laudatur quidem Amessias, et hoc secundum Dei refertur fecisse legem; commendaturque obedisse voluntati Domini: sed tamen infuscatus vanitatis reliquiis non tacetur, et ostenditur devotionem David patris sui imitatus non esse: hic tamen ab illa generis sui sanctitate degenerans, tenuit in judicio commendatam divina lege justitiam, tantum reverentia perspicuae aequitatis valebat. Quid ergo mali fides tua complectatur expende: hanc iniquitatem Deo admoves, quem aeternum et pium et justum fatemur, quam nec superbia purpurati, nec dolor commisit orbati.

[PL45.1261] AUG. Amessias homo fuit, cui non licebat judicare de occultis, quae nosse non poterat: ideo praeceptum quod datum est homini in judicio suo tenuit, ut pro peccato parentum non occideret filios. Peccatum autem tam magnum, ut verteret in naturam, quod per unum hominem intravit in mundum, sine quo nullus homo nascitur, quomodo posset ab hominibus vindicari, quandoquidem ita in omnes homines cum morte pertransiit, ut ei poena sua sit comes usque ad interitum sempiternum, nisi ubi divina gratia generationem regeneratione sanaverit? Hoc ergo ad Dei judicium, non ad hominum pertinet, sicut alia multa, de quibus homines judicare omnino non possunt. Et ideo aliter mandavit homini parentes et filios judicandos jam separatim proprias vitas agentes, aliter autem judicavit ipse, quando praevaricatricem naturam quam noverat in radice, quamvis nondum pullulasset in germine, secundum inscrutabilem justitiam suam cum stirpe damnavit, liberaturus ab hac damnatione quos vellet, per gratiam nihilominus inscrutabilem: quamvis et separatim jam viventibus filiis peccata separatim viventium reddidit patrum: quod licere judicanti homini noluit; quia novit ipse cur haec ipsa faciat quando facit, id autem humana infirmitas nescit.

XXXIV. JUL. Verum ut urgeamus locum: constitit nempe injustitiam Deo adhaerere non posse, constitit etiam ab ipso esse praescriptum, ne obsint filiis peccata generantium. Asseruit quidem ipsa praecipientis dignitas, injustum id esse quod prohibet. Porro, ut agamus tecum liberalius, respondendi tribuo facultatem de his duabus opinionibus, quas supra cominus posui, id est, ut imputentur peccata parentum filiis, vel non imputentur; quam putas credi justitiam debere? Si dixeris tuam quamvis etiam ultimo convenire judicio; refero, utrum illam quae remansit nostram, justam an injustam putes. Sine dubio iniquam pronuntiabis. At haec legis auctoritate custodienda mandatur. Vides ergo unum necessario remanere de tribus: ut aut legem Dei fatearis injustam, imo per legem Deum ipsum iniquitatis accuses; aut certe ad vocem confugias magistrorum tuorum, et dicas legem quae per Moysen data est, a Deo tuo non fuisse mandatam; aut si hoc utrumque proferre non audes, traducem peccati asseri contra legis documenta et praecepta fatearis. Neque enim adeo te desipere posse credendum est, ut dicas Deum justitiam quidem in praeceptis, in judiciis vero iniquitatem tenere; aut certe secundum dogma vestrum, in judiciis quidem servare justitiam, praeceptis autem iniquitatem docere: [PL45.1262] quod licet superius egerimus, nunc tamen necessario repetivimus.

AUG. Odiose repetis, quod otiose loqueris: vacat enim tibi easdem res loquacitate revolvere, quas non potes asserere veritate; et dicere sine modo, quae astruere non vales ullo modo. Vis enim videri inter se esse duo ista contraria, reddi in filios peccata patrum, et pro peccatis patrum filios non esse puniendos: quasi ego unum horum dicam, alterum Deus. Surde, utrumque Deus dixit; ergo utrumque justum est, quia justus hoc dixit. Sed quod inter se contraria Deus non sit locutus, ut intelligas, Dei judicis et hominis judicis pro diversitate causarum discerne personas: ita nec Deum quamvis in filios patrum peccata reddentem, reum facies, nec hominem sic judicare compelles. Sed tu duo ista velut inter se contraria, tanta prolixitate et perplexitate disputationis non ob aliud mihi objicis, nisi quia multum loqueris, et parum sapis.

XXXV. JUL. Si autem dixeris utrumque justum esse, et quod nos dicimus, et quod vos, id est, et quod lex sanxit, et quod Manichaeus Traducianusque confinxit: hic sane rationis perspicuae potentiam cohibentes, benignius te convenimus et mitius. Cur ergo si creditis et hoc bonum esse quod dicimus, et illud bonum esse quod dicitis, tantis totam Italiam factionibus commovistis? Cur seditiones Romae conductis populis excitastis? cur de sumptibus pauperum saginastis per totam pene Africam equorum greges, quos prosequente Alypio tribunis et centurionibus destinastis? cur matronarum oblatis haereditatibus potestates saeculi corrupistis, ut in nos stipula furoris publici arderet? cur dissipastis Ecclesiarum quietem? cur religiosi principis tempora persecutionum impietate maculastis; si a nobis nihil aliud dicitur, quam quod etiam tu bonum cogeris confiteri?

AUG. Sicut falsa sunt crimina quae objicis nobis, ita falsa sunt dogmata quae fingitis vobis. Sed dicite quantum potestis omne malum adversus nos, mentientes: nos tantummodo adversus vos christianam fidem et catholicam defendemus. Et quid opus est vobis reddere similia maledicta, et non potius Evangelio credere, atque gaudere, quod ex istis falsissimis maledictis vestris nobis merces augeatur in coelis (Matth. V, 11, 12)? Quomodo autem in hac re de qua nunc agimus, et illud quod dicitis, et illud quod dicimus, bonum esse possumus credere; cum dicamus nos Deum dixisse, Reddam peccata patrum in filios: vos autem quod praecepit homini judicanti, ne peccata patrum reddat in filios, ita laudetis, ut quod ipse se dixit reddere, tanquam nostrum arguatis, et tanquam falsum injustumque sit improbetis; nec in eo vos, non nobis, sed Deo refragari calumniarique sentiatis?

XXXVI. JUL. Verum hactenus mitiore sim functus eloquio: nunc autem splendor flammeae rationis [PL45.1263] ostendit, malis et bonis, profanis et sacris, piis et impiis, justis et iniquis, nullum esse consortium; atque ideo inter praecepta et judicia Dei nihil esse pugnarum; contrarium autem esse, aliena peccata aliis imputare, et eadem ne imputentur jubere. Quoniam de his duobus necesse est, uno concesso, alterum submoveri, id est, uno justo, alterum iniquum doceri. In lege autem Dei praescriptum esse, ne parentum peccata filiis imputentur (Deut. XXIV, 16). Ac per hoc, eadem auctoritate contrarium ejus, id est, opinionem traducis, cum Manichaeis funditus corruisse.

AUG. Toties dicere vera me piget, cum toties te dicere vana non pudeat. Peccata patrum se reddere in filios Deus dicit: peccata patrum ne reddat in filios, Deus quidem, sed homini dicit: utrumque approbandum est, quia utrumque Deus dicit.

XXXVII. JUL. Ostendi certe non nos aliud defendere, quam quod primo ratio signat aequissimum, tum etiam Deus sua lege confirmat, tertio non aliter quam asserimus, id quod fuerat praeceptum, cum operis laude completum. Inculcatum est quoque hanc veram esse justitiam, quam placere sibi Deus etiam praecipiendo monstravit. Ac per hoc, constitit nihil adminiculi Manichaeam traducem aut in ratione, aut in legis testimoniis invenire.

AUG. Manichaei dicunt naturam sine initio semper malam: unde omne malum esse contendunt. Catholici autem, quod esse noluistis, conditam bonam peccatoque vitiatam, medico Christo indigere a parvulis usque ad senes: quoniam pro omnibus mortuus est: ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14). Unde Manichaei separandum a bono malum sic opinantur, ut extra sit: nos vero quamvis malum a bono intelligentia separemus, nec id quod malum dicitur, aliquam substantiam esse credamus; tamen ab iis qui liberantur, non ita separandum malum putamus, ut extra sit; sed in eis sanandum esse scimus, ut non sit. Illi enim malum substantiam malam dicunt; nos vitium substantiae bonae, nullamque substantiam. Quantum intersit attende; et desine medicum Christum sanandis parvulis invidere, ne ira Dei maneat super eos dicentis, Reddam peccata patrum in filios. Illum aspice qui hoc dixit: Deus est, non Manichaeus. Illum aspice qui dixit, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22): Apostolus Christi est, non discipulus Manichaei. Illum aspice qui dixit, »Omnes homines sub peccato nascimur« (Ambrosius, de Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3): episcopus est catholicus, non Manichaeus, aut Pelagius, aut Pelagianus haereticus. Quapropter quoniam peccatum operis punit et homo, peccatum autem originis nonnisi Deus: ideo Deus, cum se dicat peccata patrum reddere in filios, praecipit tamen homini ne pro peccatis patrum damnet et filios. Discerne divina et humana judicia, et invenies inter se duo ista non esse contraria.

[PL45.1264] XXXVIII. JUL. Sed ne forte existat quis usque adeo obstipus, ut perspicuis sibi velit sententiis approbari, Deum videlicet non aliter judicare, quam judicari imperavit; quod quidem est contentionis nefandae: tamen quoniam veritati arma suppeditant ad omnem documentorum satietatem, in id ipsum ostendere testes acerrimos non pigebit. Impletus itaque sancto Spiritu loquitur Ezechiel propheta: Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, quid vobis parabolam istam in terra Israel, dicentium, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si amplius dicetur parabola haec in Israel: quoniam omnes animae meae sunt; quemadmodum anima patris, ita et anima filii, omnes animae meae sunt. Anima quae peccat, ipsa morietur. Homo autem qui fuerit justus, qui faciet judicium et justitiam, in montibus non manducabit, et oculos suos non extollet ad desideria domus Israel, et uxorem proximi sui non contaminabit, et ad mulierem menstruatam non accedet, et hominem non deprimet, et pignus debitori reddet, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dabit, et nudum operiet vestimento, et pecuniam suam in usuram non dabit, et superabundantiam non accipiet, et ab injustitia avertet manum suam, et judicium justum faciet inter virum et proximum ejus; et in praeceptis meis ambulavit, et justificationes meas custodivit, ut faceret eas: justus est iste, vita vivet, dicit Adonai Dominus. Et si genuerit filium pestilentem, effundentem sanguinem, et facientem peccata, in via patris sui justi non ambulavit, sed qui in montibus manducavit, et uxorem proximi sui contaminavit, et mendicum et pauperem depressit, et rapinam rapuit, et pignus non reddidit, et in simulacra posuit oculos suos, et iniquitatem fecit, cum usura dedit, et superabundantiam accepit: hic vita non vivet; omnes istas iniquitates fecit, morte morietur, sanguis ejus super ipsum erit. Si autem genuerit filium, et viderit omnia peccata patris sui quae fecit, et timuerit, et non fecerit secundum ista, in montibus non manducavit, et oculos suos non levavit ad desideria domus Israel, et uxorem proximi sui non contaminavit, et hominem non depressit, et pignus non pigneravit, et rapinam non rapuit, panem suum esurienti dedit, et nudum operuit vestimento, et ab iniquitate avertit manum suam, usuram et superabundantiam non accepit, justitiam fecit, et in praeceptis meis ambulavit: iste non morietur in patris sui iniquitatibus, vita vivet. Pater autem ejus quia tribulatione tribulavit, et rapinam rapuit, contraria fecit in medio populo meo, et mortuus est in sua iniquitate. Et dixistis: Quid est quod non accepit iniquitatem patris sui filius? Quia filius justitiam et judicium et misericordiam fecit, omnia legitima mea conservavit, et fecit ea; vita vivet. Anima autem quae peccat, ipsa morietur. Filius non accipiet injustitiam patris sui, neque pater accipiet injustitiam filii sui: justitia justi super ipsum erit, et iniquitas iniqui [PL45.1265] super ipsum erit. Et iniquus si convertat se ab omnibus iniquitatibus suis quas fecit, et custodiat omnia mandata mea, et faciat judicium et justitiam et misericordiam; vita vivet, et non morietur: omnia delicta ejus quaecumque fecit, non erunt in memoria; in sua justitia quam fecit, vita vivet. Numquid voluntate volo mortem injusti, dicit Adonai Dominus, quam ut avertat se a via sua mala, et vivat? Cum se autem converterit justus a sua justitia, et fecerit iniquitates secundum omnes iniquitates quas fecit iniquus, si fecerit, non vivet: omnes justitiae ejus quas fecit, non erunt in memoria; in delicto ejus quo excidit, et in peccatis suis quibus peccavit, in ipsis morietur. Et dixistis: Non dirigit via Domini. Audite nunc, domus Israel. Numquid via mea non dirigit? Nunc via vestra non est aequa. Cum convertit se justus a sua justitia, et facit delictum; morietur in eo delicto quod fecit, in ipso morietur. Et cum averterit se iniquus ab iniquitate sua quam fecit, et fecerit judicium et justitiam: hic animam suam custodivit, et vivit, ut averteret se ab omnibus iniquitatibus suis, quas fecit, vita vivet, et non morietur. Et dicit domus Israel: Non corrigit via Domini. Numquid via mea non corrigit, domus Israel? Nonne magis via vestra non corrigit? Ideo unumquemque vestrum secundum vias ipsius judicabo vos, domus Israel, dicit Adonai Dominus (Ezech. XVIII, 1-30).

AUG. Haec per Ezechielem prophetam promissio est novi Testamenti, quam non intelligis, ubi Deus regeneratos a generatis, si jam in majoribus aetatibus sunt, secundum propria facta discernit. De quibus enim dicitur, Anima patris mea est, et anima filii mea est; separatim procul dubio suas vitas agunt. Si autem filius adhuc esset in lumbis patris sui, sicut scriptum est de Levi, quod in lumbis fuit Abrahae, quando decimatus est a Melchisedech Abraham (Hebr. VII, 9, 10); non posset tunc dici, Anima patris mea est, et anima filii mea est, quando una utique anima erat. Velans autem Propheta mysterium suo tempore revelandum, regenerationem non nominavit, per quam quisque filius hominis ex Adam transit ad Christum: sed quod non dixit illo tempore, intelligi voluit isto tempore, quo fuerat ad Christum transeuntibus auferendum velamen. Nam quoniam profiteris te esse christianum, quamvis ostendas antichristum, id efficere moliens ut Christus gratis mortuus sit; quaero a te, utrum si homo faciat opera illa cuncta justitiae, quae propheta Ezechiel toties repetendo commemorat, etiam non regeneratus, vita vivat. Si dicis eum vita vivere, contradicit Christus antichristo, et dicit, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54): quem cibum et potum ad regeneratos pertinere, velis nolis, cogeris confiteri. Si autem tanta mole auctoritatis obtritus, responderis eum qui omnia illa bona fecerit, si non fuerit regeneratus, vita non vivere: responde quae causa sit; et vide generationi regenerationem, non imitationi imitationem, in eo quod [PL45.1266] Apostolus Adam ex parte peccati, et Christum ex parte justitiae proponit, opponi. Evidentius autem tibi ostendam ad novum Testamentum pertinere, in quo regeneratorum haereditas est, quod Ezechielem prophetam dixisse commemoras: non quidem nunc, sed cum dixeris omnia, quae de ipsis verbis ejus tuae loquacitatis more dicturus es.

XXXIX. JUL. Videturne assertor locupules judiciorum suorum Deus, qui tam multis capitibus de hac quaestione non solum judicavit, sed etiam disputavit? Plane qui temporum nostrorum praevideret errores, tanta verborum suorum vel luce, vel copia, duo est juste operatus et provide: unum, ne quis ulla quaestionum ambiguitate moveretur; aliud, ne apud eos qui se immersissent sponte naufragiis, excusationis tabula ulla remaneret. Loquitur ad Judaeos, qui captivitatem sceleribus exigentes, ad relevandam propriae praevaricationis invidiam, parentibus, non moribus suis, debitam eam fuisse jactabant: et convenit eos auctoritate patria. Utquid vobis, inquit, istam parabolam, ut dicatis, Parentes manducaverunt uvas acerbas, et filiorum dentes obstupuerunt? Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si dicetur amplius parabola haec in Israel: quoniam omnes animae meae sunt; quemadmodum anima patris, ita anima filii, omnes animae meae sunt. Anima quae peccat, ipsa morietur.

AUG. Cum ait, Si dicetur amplius parabola haec in Israel; ostendit solere dici, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Nec arguit quia dicebatur, sed promittit ubi non dicatur. Unde autem hoc dicebant, nisi quia, Reddam peccata patrum in filios (Deut. V, 9), Deum dixisse sciebant?

XL. JUL. Ad exemplandam et confirmandam judicii sui aequitatem juramento Deus utitur, et auctoritatem constituti obtestatione cumulat. Intellexit hoc genus loquendi Apostolus, qui ad Hebraeos ita disseruit: Volens, inquit, Deus ostendere promissionis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus (Hebr. VI, 17, 18).

AUG. Et ibi novum Testamentum promittebatur.

XLI. JUL. Duobus ergo his ostendi dicit, Deum non posse mentiri, hoc ipso quia promisit, atque id quod promisit quia se testatur implere: non quod Deus sine attestatione tali imbecillum atque dubium soleat habere sermonem; sed ut veritatem suam documentis grandibus oneraret, eo genere locutionis abusus est, quod hominibus etiam fallere solitis credi faciat. Hoc ergo pondere in praesenti quoque causa admonet Deus atque praescribit, et ut nullus hoc quod Traduciani asserunt, de populo suspicetur, et Deum non posse eo quem detestatur modo judicare, cognoscat: Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si amplius dicetur parabola haec in Israel.

[PL45.1267] AUG. Non dicitur in Israel, recte diceres, si veros Israelitas regeneratos videres, in quibus hoc non dicetur. Nam in his qui non regenerantur, merito dicitur; quoniam non sunt Israel, secundum id quod ait ad Romanos Apostolus, Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israel: ubi sine dubio filios novi Testamenti, hoc est filios promissionis, volebat inteligi. Denique sequitur: Sed in Isaac vocabitur tibi semen; hoc est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine (Rom. IX, 6 8).

XLII. JUL. Quid est hoc, Amplius non dicetur: cum hoc usque hodie tantis Manichaeorum conatibus asseratur? Sed hoc est quod indicat, quoniam nemo qui est de populo Israel, vel qui hujus Scripturae auctoritatem suscipit, post definitionem meam tale quid audebit accredere. Porro omnis qui in illa opinione perstiterit, nec his obedit Litteris, nec in eo qui est verus Israel annumerabitur.

AUG. Si ergo post definitionem suam vult intelligi Deus hoc neminem crediturum; quaerendum est, cur ante hanc non improbe credebatur, peccata patrum etiam in filios esse reddenda. Et si bene quaeratur, invenietur propter obnoxiam generationem dictum, Reddam peccata patrum in filios. Unde natum est proverbium illud de uvis acerbis. Propter liberam vero regenerationem promissum est Testamentum novum, ubi hoc amplius non dicatur: quia haereditati damnosae quae venit ex Adam, per Christi gratiam renuntiatur, quando renuntiatur huic saeculo, ubi necesse est premi jugo gravi filios Adam, non utique injuste, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1): unde sacra mysteria, etiam parvulis renuntiantibus, satis quid agatur ostendunt.

XLIII. JUL. Postquam parabolae illius vanitate reprehensa, sanxit sententiam promulgatione atque obtestatione divina, etiam justitiae suae dignatur aperire rationem, cur necessitudines peccatis non graventur alienis. Quoniam omnes animae, inquit, meae sunt; quemadmodum anima patris, ita et anima filii, omnes animae meae sunt: anima quae peccat, ipsa morietur. Quare ergo esset aequissima sententiae ista moderatio, proprietate quoque ostendit animarum.

AUG. Ista proprietas animarum ad vitas pertinet separatas. Non enim renasci aliquis nisi natus potest. Quare autem decimatus est Levi cum esset in lumbis Abrahae, nisi quia nondum in eis fuerat suarum proprietas animarum?

XLIV. JUL. Cum anima, inquit, patris mea sit, et anima filii mea sit (quo testimonio, ut multis aliis, docetur, animam nihil debere seminibus, quam Deus juri suo vindicat); iniquissimum, inquit, et stolidum est, ut mea res, mea imago alienis gravetur operibus.

AUG. Separas ergo carnem a jure Dei, quem putas animam solam juri proprio vindicare; et oblitus es [PL45.1268] quod scriptum est, Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo (I Cor. XI, 12)? Quod certe aut secundum carnem dictum est, aut secundum utrumque; non tamen secundum animam solam. Quod autem tibi placet ut dicat Deus, Iniquissimum et stolidum est, ut mea res, mea imago alienis gravetur operibus: cur non quaeris unde sit justum, ut anima carne de parentibus tracta et ipsius Dei gravetur operibus? Corpus enim corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15). Et puto te agnoscere, Dei opus esse etiam corruptibile corpus. Quid igitur meruit imago Dei, ut ad impedimentum rerum sciendarum corruptibili corpore gravetur, si nullum est originale peccatum? Cur autem non etiam hoc facis Deum dicere, Iniquissimum et stolidum est, ut mea res, mea imago per infidelitatem vel negligentiam parentum vel quorumlibet inter quos vivit, vel per quamcumque necessitatem, sine Baptismo de corpore exeat, et ad regnum meum non admittatur, nec vita vivat, quia carnem sanctam non manducavit, nec sanguinem bibit (Joan. VI, 54)? An et contra istam Christi sententiam disputabis atque clamabis, dicens, Prorsus, etiamsi non manducaverit carnem Christi, neque biberit ejus sanguinem, vita vivet? O vocem, cujus, nisi antichristi! Vade, dic ista, doce ista: audiant te Christiani viri et feminae, audiant homines mente corrupti, reprobi circa fidem; audiant te, ament te, honorent te, pascant, vestiant, ornent te, et perditum sequendo perdant et se. Sed novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19): nec desperandum est et de vobis, quamdiu patientia ejus impenditur vobis.

XLV. JUL. Cui hunc statum dedi, ut ei nolenti nemo noceret externus, sed sponte capesseret vel peccatum vel justitiam, vel praemium vel reatum.

AUG. De prima hominis natura hoc dici potest, non de ista vitiata atque damnata. Neque enim et in paradiso ante peccatum aggravabat animam corpus corruptibile: aut vero usque adeo vos mente corrupti estis, ut etiam hoc dicere audeatis. Si autem non audetis, dicite quare corruptibili corpore imago Dei meruerit aggravari, qui non vultis cum catholica Ecclesia peccati originem confiteri.

XLVI. JUL. Indignaris itaque mihi, cur juranti magis Deo credam, quam Manichaeo somnianti, qui nulla praesertim, si non sanae fidei testimonia, vel argumenta promit vigilantis ingenii: quae licet nunquam tanta inveniri queant, ut veritatis valeant fundamenta convellere; tamen quae vel in praesentiarum contra stoliditatis pudorem solatii quidpiam, si apte dicerentur, afferrent. Persistit Deus, id quod sacrum fecerat praecipiendo, communire jurando. Pergit planum facere etiam per exempla quod sancit, et dicit quia si fuerit homo omnes justitiae species impolluta devotione custodiens, et hic genuerit filium qui pestilentibus moribus adhaerescat, atque ab itineribus [PL45.1269] deflectat paternis, nihil ei prosit tanta patris cura justitiae comparata nobilitas. Atque item e regione hujus peccatoris filium statuit, patris sui vias consilio meliore fugientem, ostenditque nihil ei nocere iniquitatem parentis. Paremque conditionem justitiae facit atque peccati, asserens vitia generantium ita non ire per semina, sicut non queunt ire virtutes; sed ad jus suum omnes animas pertinere: per quod et illud ostenditur profanum, quod dicis nascentium et animas et corpora a jure diaboli possideri.

AUG. Jam tibi responsum est: inaniter verbosaris. Totus homo, hoc est et anima et corpus, per substantiam suam ad jus pertinet Creatoris: per vitium vero, quod nulla substantia est, diabolo est mancipatus; sub eadem tamen potestate Creatoris, sub qua et ipse est diabolus constitutus.

XLVII. JUL. Asserta examinis sui libra, jam tunc opinionem vestram in his qui similia arbitrabantur, accusat. Et dixistis: Quid est, quod non accepit iniquitatem patris sui filius? Quoniam anima, inquit, quae peccat, ipsa morietur: filius autem non accipiet injustitiam patris sui, neque pater accipiet injustitiam filii sui: justitia justi super ipsum erit, et iniquitas iniqui super ipsum erit. Quis nostrum hinc cum tanta diligentia unquam disputare potuisset, cum quanta Deus per os Prophetae sui dividendo, comparando, repetendoque disseruit?

AUG. Et tamen cum hoc fecerit Deus, tantae perspicuitati verborum ejus misces loquacitatem tuam, sciens bonam non esse causam tuam.

XLVIII. JUL. Verum non hoc solum explanasse contentus, aliud quoque ad confirmationem justitiae hujus, a misericordiae operibus admovet argumentum; et pronuntiat, illis ipsis personis quae sponte peccaverunt, si ad poenitentiam emendationemque confugerint, errores praeteritos non nocere. Iniquus, inquit, si convertat se ab iniquitatibus suis quas fecit, et custodiat mandata mea; omnia delicta ejus quaecumque fecit, non erunt in memoria; in sua justitia quam fecit, vita vivet. Id est, cum in hoc sim proposito clementiae, ut etiam propria indulgeam peccata correctis, qui potest fieri ut imputem aliena nascentibus? aut sinunt res, ut sit apud me rea innocentia, cum conditur; apud quem est efficax, si vel interpolata repetatur?

AUG. Alia est causa poenitentium, alia nascentium. Nam prorsus quomodo justum ostendatis Deum, non invenitis, si et in nascentibus nulla peccata invenit, et eos tamen corruptibili corpore, et tot tantisque insuper calamitatibus aggravat. Non enim numerari possunt mala quae patiuntur infantes, febrem, tussim, scabiem, dolores quorumque membrorum, ventris fluxum, lumbricos, et alia innumerabilia ex ipsa carne existentia, et ipsarum curationum quam morborum plura tormenta, et extrinsecus ictus vulnerum, plagas verberum, incursus daemonum. Vos autem sapientes haeretici, ne fateamini originale peccatum, [PL45.1270] parati estis talibus floribus implere paradisum. Si enim haec ibi futura fuisse non dicitis; quaero cur sint in parvulis nullum habentibus, ut contenditis, omnino peccatum. Si autem et ista ibi futura fuisse non erubescitis dicere; quales christiani sitis, quid nos opus est dicere?

XLIX. JUL. Displicuit hoc cultoribus idolorum: displicet et vobis fides nostra, quam videtis hac lege formatam. Dixerunt ergo profani: Non est recta via Domini, Audite ergo, inquit, domus Israel. Numquid non est via mea recta? Nonne via vestra non est aequa? Ideo unumquemque vestrum secundum viam vestram judicabo vos, dicit Adonai Dominus. Perspicisne quibus testimoniis muniamur? Num aliqua sectamur ambigua? num aucupamur verba generalia? num aut debilibus aut in volutis argumentis fidem tuemur? Exsecramur quod exsecratur Deus, intelligimus quod exponit Deus, disserimus quod disputavit Deus, credimus propter quod juravit Deus: Non accipiet iniquitatem patris sui filius, neque pater accipiet injustitiam filii sui: justitia justi super ipsum erit, et iniquitas iniqui super ipsum erit. Quomodo se Deus judicaturum promittat relucet, id est, nec peccata parentum imputare filiis, nec filiorum parentibus; ac per hoc, constitit etiam testimoniis Scripturarum, de quo ambigi ratio non sinebat, eam videlicet justitiam Deum tenere in judiciis suis, quam tenuit in praeceptis.

AUG. Hinc saltem intellige, de his ista locutum Deum patribus et filiis, qui separatim jam viverent, quia cum dixisset, Non accipiet iniquitatem patris sui filius, neque pater accipiet injustitiam filii sui; mox addidit, Justitia justi super ipsum erit. Numquid enim in hoc saeculo dici de parvulo potest, quod justitia ejus super ipsum sit; quandoquidem per vitam propriam nec juste, nec inique adhuc potest vivere? Quidquid igitur poenarum in hac aetate patitur, quo merito patitur, si nullum ex parentibus traxit? Cum justissimus Deus poenas immeritas nec infligat alicui, nec infligi sinat: nec dici possit, ad exercendam virtutem parvuli, quae adhuc in eo nulla est, haec mala eum perpeti. Porro, si futurum saeculum cogites, quod pertinet ad haereditatem Testamenti novi; etiam de parvulis rectissime dicitur, qui in ipsa aetate moriuntur, Justitia justi super ipsum erit, et iniquitas iniqui super ipsum erit. Sic enim discernetur a regenerato generatus, ut in eo regno iste vita vivat, in quo justitia inhabitat; in eo autem supplicio ille morte moriatur, in quo cruciatur iniquitas. Sed quae istius justitia, nisi quae in illum transit a Christo, in quo omnes vivificabuntur? et quae hujus iniquitas, nisi quae in illum transiit ex Adam, in quo omnes moriuntur?

L. JUL. Sed ne forte simpliciorum auribus tali cavillo coneris illudere, ut dicas Deum hic de his qui perfectae sunt aetatis locutum, id est, ut illis filiis parentum crimina diceret non nocere, qui naturale malum operum suorum sanctitate vacuassent: ostendendum [PL45.1271] est nihil hanc promovere fraudem. Quamvis enim absolute praescripserit Deus; quoniam iniquitas parentum non addicat filios innocentes, sed unusquisque propriis iniquitatibus arguatur; nec hinc fidelis animus possit ambigere: tamen ut opinionis tuae confossum tot fulminibus legis retractemus cadaver, quatenus accipiendam hanc Dei disputationem putabis, videlicet ut parentum, sicut nec adultis, ita nec nascentibus filiis obsint delicta? An ut tantummodo jam grandioris aetatis et justitiam operantibus non sinantur nocere; parvulos autem, antequam per propriam justitiam naturale virus exhauriant, scelere generantium gravari, sicque fiat quod per Prophetam Deus futurum negavit?

AUG. Imo sic fit quod alio loco dicit Deus, Reddam peccata patrum in filios (Deut. V, 9). Cum enim utrumque ipse dicat, id est, et patrum ad filios non pertinere peccata, et reddere se in filios patrum peccata, non potest utique sibi esse contrarius. Et ideo recte, quaerentibus quomodo utrumque sit verum, unum horum generationi, alterum regenerationi intelligitur convenire. Tu qui pervertis cor tuum, cave illum; et quod verum audis, non vocabis cavillum.

LI. JUL. Sed ad hoc nos referimus. Et illud ergo aliud, quod paribus momentis appenditur, fieri profitere, id est, ut justitiae parentum filiis suis prosint, eosque sanctificent, atque illis tantummodo non dicantur prodesse, qui grandioris jam aevi, natales justitias propriis attrivere criminibus: ut quia utrumque a Deo negatum, et alterum alterius exemplo dissertum atque inculcatum est, quam tu negationem rationibus tuis videns esse contrariam, in parvulis mentitam esse contendis, ambas ejus partes nascentum conditione confutes. Quod cum feceris, duo mala pariter perpetrabis, unum quod oppugnat sententiam Dei, aliud quoniam nasci de justo justum, et de criminoso asseris criminosum.

AUG. Negationem Prophetae non dico mentitam, sed a te non intellectam. Ille quippe regenerationem prophetavit, quae a peccatis parentum ad Dei, non ad hominum judicium pertinentibus, sola filios esse praestat alienos: tu autem dum negas generationem contagium mortis antiquae de patribus trahere, ipsam regenerationis causam conaris exstinguere. Quamvis enim lavacrum regenerationis, quidquid peccatorum invenerit, diluat; tamen alia peccata possent et poenitendo sanari; sicut possunt in eis, quos iterum regenerare fas non est. Illud vero quod generatione contrahitur, nisi regeneratione non solvitur. Justus ergo ex Deo, non ex homine nascitur; quoniam renascendo, non nascendo fit justus: unde etiam tales filii Dei vocantur. Lege Evangelium: Non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati [PL45.1272] sunt (Joan. I, 13). Quid quaeris rerum genera multum diversa conjungere? Homines hominum carne nascuntur, Dei Spiritu renascuntur. Quid ergo mirum, si quemadmodum de Spiritu justitiae sumit homo justitiam, ita de carne peccati trahit originale peccatum? Neque enim venisset homo unus ad liberandos nos in similitudine carnis peccati, nisi omnium nostrum esset caro peccati. Cum igitur huic gratiae christianae sit inimica haeresis vestra, adhuc mirari et conqueri audetis, quod vos Christi detestetur Ecclesia?

LII. JUL. Si autem non sustinens reclamantis strepitum veritatis, alio tentaris effugere, in plagas incides fortiores. Nam si dicas, Vera quidem est Prophetae sententia, sed in personis grandioribus, quae dicit necessitudines culpis mutuis non gravari; in parvulis autem ab una sui parte mentitur, qua dicit eos reos non esse ob scelera generantium; in alia autem non mentitur, in qua asserit eos nullis parentum virtutibus sublevari: tunc plane foedissimam non disputandi, sed confingendi; non eloquendi, sed loquendi; non postremo sani hominis, sed excidentis sensu Manichaei libidinem publicabis: si tibi putes contra perspicuam rationem, contra honorem Dei, contra exempla, contra testimonia praeceptorum, contra expositionem judiciorum, quod libuerit licere respuere, et quod delectarit assumere.

AUG. Sententia Prophetae ex parte nulla mentitur: sed tu non intelligens quod per illam prophetatur, ut non dicam mentiris, certe (quod sine injuria tua dixerim) nescis quid loquaris. Nam et hoc quod dicis asserere Prophetam, »nullis parentum virtutibus filios sublevari;« quomodo et quatenus accipiatur, interest plurimum. Numquid enim vos negatis, fide parentum regenerandos offerri filios Ecclesiae matri, et baptizandos ministris Dei? Quomodo ergo nullis parentum virtutibus filii sublevantur? An christianam fidem dicere audebis nullam esse virtutem? Annon sublevantur, cum in Dei regnum non aliter quam eadem regeneratione mittuntur? In ipsis quoque beneficiis temporalibus quare dicitur ad Isaac, Faciam tibi propter Abraham patrem tuum (Gen. XXVI, 24)? Quare etiam Loth filius fratris Abrahae, patrui sui meritis adjuvatur (Id. XIV et XIX), si nullis parentum virtutibus filii sublevantur? Quare postremo et propter peccata Salomonis filio ejus regnum minuitur, et propter bona merita David non totum tollitur (III Reg. XI, 11-13), si nullis peccatis parentum filii gravantur, aut nullis virtutibus sublevantur? Homo linguate, non cordate, ista discerne: hic vide, si potes, quid per Ezechielem fuerit prophetatum. In aperto est enim, nec patrem non regeneratum obesse filio regenerato, ad capessendam vitam aeternam, de qua dictum est, vita vivet; nec patrem regeneratum prodesse ad hoc ipsum filio non regenerato; nec vicissim filium patri aut prodesse regeneratum non regenerato, [PL45.1273] aut obesse non regeneratum regenerato, ut ille vita vivat, vel iste morte moriatur. Si autem ista non potes videre, cur nec tacere?

LIII. JUL. Quis tu es, qui oestro Marcionis concitatus in excidium aequitatis irrumpas? qui sub censuram linguae tuae mysteriis adhuc Manichaeorum lubricae, Dei tam Judicia quam praecepta compellas? Nemo hoc unquam facere, nisi qui prius ea negavit, aggressus est. Tu testamentum Dei, quod ratio, aequitas, pietas, veritas, fide scribentibus Prophetis, quasi quidam sacrorum testium ordo signavit, audebis Manichaeo auctore perrumpere. Olim et intelligentiae sanctitatem, et religionis speciem perdidisti, si hac sententia, quae apud Ezechielem est, traducis tuae putes aut auxilium reperiri, aut exitium non teneri.

AUG. Spatiatur loquacitas inopiae copiosa, ubi non cernitur, vel etiam si cernitur, spernitur veritas; ubi est non verborum vanissima, sed rerum certissima copia. Aliud est directus veridicus, aliud disertus maledicus. Propheta filiis et patribus suas vitas separatim ducentibus vera dicit: tu Manichaeorum nomine Catholicis Prophetam recte intelligentibus Pelagiana rabie maledicis.

AUG. Deus qui haec dicit, ipse est Deus qui dicit, Reddam peccata patrum in filios. Nisi intellexeris quomodo utrumque sit verum, nullo modo credas Prophetam te intellexisse veridicum, quantalibet te patiar loquacitate maledicum.

LV. JUL. En cui luci, cui populo sententiarum, cui dignitati judiciorum tradux tua et convicium facere non timet, et conatur inferre praejudicium. Hic dubium non est, quia non te pudeat illud dicere, quod videtur reliquum, id est, ut respondeas veram Prophetae, imo Dei per Prophetam, esse sententiam, insuperabilem prudentum rationem, qua docetur iniquissimum, ut peccata parentum filiis imputentur.

AUG. Erubesce, tu es iniquissimus: nam qui dixit, Reddam peccata patrum in filios, non est iniquus.

LVI. JUL. Nec te hoc putare, quia reatu voluntatis semina omnium hominum polluantur: sed tamen hanc justitiam in Adae solius crimine non valere; ipsius unum esse peccatum, quod omnibus imputetur. Ad quod ego, quid prius facere debeam nescio: rideamne, quod ineptiae exigunt singulares? sed multorum perditio quos decipitis, miserationem exspectat et lacrymas. Serio ergo moerore conficiar? sed [PL45.1274] argumentorum tuorum prodigia incutiunt, quamvis moesto animo, cachinnum.

AUG. Dic quod dicturus es, egregie corrector; quo auctore deceptor est credendus Ambrosius, de quo ait Pelagius magister tuus, quod ejus fidem, et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Tu eum reprehende, fortior enim es atque potentior inimicus crucis Christi, quam si esses inimicus Ambrosii; audacius invides gratiae Dei, quam si invideres illi homini Dei. Reprehende, inquam, irride exagitando, defle dolendo: potes enim vi magna eloquentiae in urbanitatem ducere vanitatem tuam, et in misericordiam transfigurare vecordiam. Dic ergo illum virum errasse deformiter, desipuisse infeliciter, affirmando discordiam concupiscentiae carnis et spiritus in naturam ex primi hominis praevaricatione vertisse (Lib. 7 in Luc. XII, 52). Quis enim sine illa nascitur, ex quo coeperunt homines nasci, nascendo utique in carne peccati? Sed tu homo acutissimus, non credens tale ac tantum illud fuisse peccatum, ut posset in hoc malum tunc ipsam mutare naturam, eamque ineffabilis apostasiae merito facere cum stirpe damnandam; hoc quod omnes sobrii malum sentiunt, malum judicant, ebrius Pelagiano dogmate asseris bonum. Mirabili enim facundia potes, eam quam sancti accusant gemitibus, tu laudibus ornare libidinem, et talem prorsus, qualis et nunc est, se scilicet nolentibus ingerentem, et ad certamen provocantem corda castorum, tanquam formosum et amoenum lignum, etiamsi nemo ibi peccasset, inter peradisi nemora collocare. Erubesce, beatitudo Pelagianorum; et vide quo fugias, quia casti te fugiunt.

LVII. JUL. Quis enim hoc, si quid saeculo huic superfuerit aetatis, monumentis poterit credere litterarum, exstitisse videlicet hominem, qui crederet et juraret, non esse naturale, quod esset naturale; non esse generationis, quod esset generationis; non pertinere ad conditionem parentum, quod ad aliquos non ob aliud pertineret, nisi quia fuissent parentes? Puto quod conficta haec, magis quam ab ullis defensa mortalibus, arbitretur secutura generatio. Hos enim natatus, et has nauseas, atque hos vomitus, vestra natio fidesque perpetitur, qui dicitis, Non possunt parentum peccata ad filios decurrere per naturam, quia res arbitrii seminibus non ligatur; sed peccatum Adae, quod de voluntate conceptum est, transit in omnes homines per naturam, quia res arbitrii seminibus illigata est: non damnat etiam Deus filios pro peccatis parentum, quia summae iniquitatis est, sed damnat Adae posteros propter peccatum parentum, quod nulla potest justitia vindicari: non pertinet postremo ad conditionem generationis, quia hi qui conjuges sunt, fiunt parentes; quod non ob aliud pertinuit ad Adam, nisi quia conjugii lege generavit. Hoccine cursum gubernare est, an natare? hoccine [PL45.1275] est conficere, an nauseare? hoccine est sumere aliquid solidum, an semper evomere? Iisdem sermonibus quod negaveris affirmas, iisdem lineis quod affirmaveris denegas; et irasceris cur non acquiescamus homini, qui gravi morbo ruptus non potest tenere quod suscipit:

AUG. Absit ut dicamus, aliorum patrum in filios Deum peccata non reddere: cum Scriptura divina toties nominatimque testetur, pro quibus patrum peccatis in quos eorum filios vindicta processerit; usque adeo ut quoddam peccatum grave regis Achab, parcens ei Deus, in ejus filium vindicare distulerit (III Reg. XXI, 29). Sed quis modus et quae sit divinae ratio et mensura justitiae de aliorum patrum peccatis, ut reddantur in filios, indagare quis potest? Propter quod Deus sibi tenuit ista judicia, hominem vero judicantem sic vindicare prohibuit. Sed apostasia primi hominis, in quo summa erat, et nullo impediebatur vitio libertas propriae voluntatis, tam magnum peccatum fuit, ut ruina ejus natura humana esset tota collapsa: quod indicat humani generis tanta miseria, quae a primis ploratibus vagientium usque ad exspirantium novissimos halitus omnibus nota est; ita ut qui eam negant, majorem partem sibi vindicent humanae miseriae tam horribili et incredibili caecitate: sicut vos facitis, qui mortalem Adam ita factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset, etiam post judicium Palaestinum, ubi vos ista dicentes Pelagius ipse damnavit, adhuc dicere non timetis. Sed perge, ut tibi placet, atque etiam ipsos tot Palaestinos episcopos criminare Manichaeos: clama, ad horam Pelagium cessisse Manichaeis, ne damnaretur ab eis. Imple paradisum pomis libidinum; et tot ac tanta mala quae perpeti videmus infantes, tanquam non sint poenales dolores, sed vernales odores, per illa felicia prata diffunde. Et me irride quasi natantem; cum tu in haec profunda demersus intereas: me irride quasi nauseantem ac vomentem; cum tu mortuus jaceas, et tanquam vermescente putredine, sic inquieta loquacitate putescas: me argue quasi affirmantem quod negaverim, et quod affirmaverim denegantem; cum tu potius hoc feceris, sicut in tuo volumine superlore monstravi; et me hoc non fecisse, possint, qui legunt attendere, et quam fallaciter hoc me fecisse dixeris, invenire: me dic gravi morbo ruptum, quod suscipio tenere non posse; cum tu spiritu vitae penitus amisso, non saltem valeas ingesta suscipere.

LVIII. JUL. Vides quidem etiam ipse, rem dignam conflictatione non esse: tamen ut mentibus subveniatur incautis, quae crassiores quasque opiniones et malis moribus blandientes in solatium assumunt conscientiae sauciatae; interrogamus utrum tantae stoliditatis inventum de aliqua Scripturarum occasione compereris. Si dixeris, Per unum hominem peccatum intravit in mundum (Rom. V, 12): admonemus te, ut relegas praesentis operis superiorem libellum, cujus [PL45.1276] si memor fueris, Apostoli testimonium usurpare non poteris.

AUG. Nos te potius admonemus, ut ipsum Apostolum legas, et videas pauca ipsa, de quibus agimus, verba ejus, tam manifesta esse contra te, ut non libello, sed plane longissimo et loquacissimo libro, frustra ea fueris in haereticam vestram sententiam non vertere, sed pervertere; non exponere, sed obscurare conatus.

LIX. JUL. Si autem dixeris, quia una est forma Baptismatis, qua diversae aetatis homines consecrantur; fateberis, etiam me tacente, commemorationem ibi nec generationis infectae, nec carnis diabolicae, nec Adae aliquam contineri: ad quod tamen suo loco, quamvis ad traducem non spectet, plene responsuri sumus.

AUG. Ubi respondere coeperis, quid ibi nisi, ut soles, haereticus apparebis?

LX. JUL. Unam ergo saltem contra tantam a nobis productorum testium dignitatem, contra justitiam manifestam, contra perspicuam rationem, legis ede sententiam, per quam te ostendas fuisse deceptum: quod ideo addidi, quia etiamsi esset quae tale aliquid ambiguitate verborum putaretur ostendere, aliarum tamen sententiarum splendore et magisterio, ita ut justitiae congruebat, cogebatur exponi.

AUG. Certa, non ambigua, contra vos divina testimonia proferuntur; sicut jam a nobis multa prolata sunt: sed quia tenebras vestras redarguunt, vobis lucida non videntur; et quaecumque vobis sua radiante luce molesta sunt, contra illa cor clauditis, ne inde nox fugetur erroris.

LXI. JUL. Nunc autem cum nec exigua opinionis hujus in Scripturis sanctis inveniatur occasio, et e regione fides quam tuemur, non minus suis rationibus quam exemplis et testimoniis muniatur: funesta es prorsus obstinatione pervasus, qui putas damno legis, damno rationis, damno prudentiae, damnoque justitiae, Manichaeorum somniis annuendum.

AUG. Damno legis non audis, Reddam in filios peccata patrum (Deut. V, 9). Damno rationis non vides, mala quae parvuli patiuntur, qui propria peccata in hac vita nulla fecerunt, nonnisi ex peccatis originis causas justas habere apud Deum. Damno prudentiae non caves, contra antiquissimum fidei catholicae fundamentum dogma proferre vel defensare novitium, quo negatur originale peccatum. Damno justitiae, sic iniquus es, ut sub meo nomine, tot viris sanctis, Ecclesiae Christi filiis et patribus, discipulis atque doctoribus, qui ante nos fuerunt, atque ipsi matri omnium catholicae Ecclesiae, non timeas Manichaeae pestis objectare contagium.

LXII. JUL. Quid tamen in hunc sensum afferamus, attende. Etiamsi posses probare Adae peccatum filiis [PL45.1277] imputari, assentireris tamen aliorum parentum soboli eorum crimina non nocere.

AUG. Quis huic errori assentiatur, nisi qui non credit Deo dicenti, Reddam peccata patrum in filios?

LXIII. JUL. Manifestum erat, non generationis, sed alterius cujuscumque fuisse causae, quod unius generantis peccato, apud iniquum tamen judicem, filii videbantur obnoxii.

AUG. Apertissime dicis iniquum Deum, qui peccata patrum apertissime dicit se in filios redditurum.

LXIV. JUL. Fiebatque, ut sicut judicis aestimatio innocentibus maculabatur addictis, ita generationis status aliorum parentum vindicaretur exemplis. Si enim tramitis, si criminis causa in fecunditatis opere constitisset; omnem fecunditatem conditio ista pollueret.

AUG. Reddam peccata patrum in filios, Deus clamat: ergo quia ille verax est, tu ab itinere veritatis exorbitas.

LXV. JUL. Cum vero non diversae generationis diversus tamen appareret status; relucebat prorsus, etiam in illo conjugio, cujus reatui soboles sua communicaverat, generationem non fuisse vitiatam.

AUG. Etsi diversa generatio non est, cum morituri ex morituris nascuntur: tamen quod dicit Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10), non ad alios patres, sed ad illum pertinet, qui tanta impietate peccavit, quantam nos metiri atque aestimare non possumus. Sed quantam illam judicaverit Deus, satis idoneis didicimus testibus, et divina scilicet Scriptura, et ipsa generis humani miseria, quantam pro peccato ejus propagini ejus, non injusto utique judicio Dei, redditam cernimus: qui, non dico aeternam et animae et corporis, sed nec temporalem corporis mortem, nec tot et tanta mala quae videmus parvulos perpeti, etiam in paradiso, si nemo peccasset, futura fuisse dicimus, quoniam christiani sumus. Alii vero patres etiamsi multa peccant, tamen quia et anima infirma, et in corpore corruptibili quod aggravat animam, peccant; nec peccatis eorum fit natura moritura, et peccata eorum in filios, supplicio longe diverso et longe minore redduntur, ejus occulto justoque judicio, qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit (Sap. XI, 21), et, Reddam peccata patrum in filios, non mendaciter dicit.

LXVI. JUL. Quid igitur actum est? Videlicet tam certum esse traducem non esse peccati, ut etiamsi doceres, propter Adae peccatum filios puniri, constaret tamen innasci peccata non posse, nec crimen ire cum semine; quando non hoc in omni fecunditate esse fatereris: ac per hoc, etsi traderentur personis vitia, non tamen conceptibus miscerentur. Nunc autem [PL45.1278] cum inter me et te conveniat, parentum peccatum ad filios, nisi vitio et reatu generationis, non potuisse transire; rationi autem, exemplis, legique convenerit, generationis statum nullo pacto potuisse vitiari; quod etiam ex tua concessione firmatur, qui dicis nullorum parentum peccata praeter duorum ad liberos permeare: invictissime confectum est, nec fecunditatem primorum hominum a diabolo fuisse corruptam, nec nasci ullum posse peccatum.

Okyjylaryň reaksiýalary

Bellikler

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1247-1278 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ulanyjy tarapyndan ýazyldy: Rodion Vlasov
Sahypanyň döredilen senesi: 2026-11-22, Täzelenme: 2026-11-22