AUG. Adhuc quidem dicitis, Adam sic fuisse factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset: sed ista dicentes jam vos magister vester in episcopali judicio Palaestino, nec sine se ipso, quia non se correxit, Pelagius ipse damnavit: Deus autem non in isto saeculo maligno beatificat suos, quibus hic peccata dimittit, et spiritus gratiae pignus impertit. Ideo eis qui etiam malis saeculi hujus vel delectabilibus, vel saevis atque asperis, partim non utuntur, partim bene utuntur, futurum promisit saeculum, in quo mala nulla patiantur; ubi tales essent et nuptiae, quales in illo paradiso, si nemo peccasset, esse potuissent, in quibus nihil pudendum esset: sed nec tales erunt, quoniam beatorum numero impleto, cui sint nuptiae necessariae, generatio ipsa non erit.

XCIV. JUL. Verum cum nihil horum quae diximus, baptizatorum constet evenire corporibus; non potuisse autem aliter, id est, non debuisse, quam his medicinae modis totum fieri, veritas clarior sole monstraverit: confitendum tibi est, aut illa quae prius enumeravimus, non accidisse peccato, et ideo nec vulnera fuisse naturae; ut constet ratio gratiae, per quam manifestum est, illa de suis ordinibus mota non esse: aut certe negandum, in mysteriis Christi [PL45.1179] quidquam esse medicinae, quae de tot secundum te morbis ne unum quidem sanare potuerint.

AUG. Imo vero hinc deberetis agnoscere, si mente sobria viveretis, quam magnum illud peccatum fuerit, quod per unum hominem intravit in mundum, et cum morte in omnes homines pertransiit: quandoquidem malis hujus saeculi, cum quibus homines moriuntur, nec baptizati, jam reatu ablato, omnibus eruuntur, nisi post hanc vitam; in qua nos oportet, etiam promissis bonis, exerceri adhuc malis. Nam si merces fidei continuo redderetur, jam nec fides ipsa esset; quae mala praesentia videns, ideo pie tolerat, quia bona promissa non videns, fideliter et patienter exspectat.

XCV. JUL. Sic egi hactenus, quasi vim donorum et vulnerum, in contrariis licet effectibus, aequalem tamen Apostolus aestimasset: crescit autem dubio procul sublimitas sanae fidei, quam tuemur; cum consideratur Paulus, non solum remediis gratiae aegritudinem non praetulisse culparum, verum etiam copiosiora beneficia judicasse dispendiis.

AUG. Verum est: temporalia quippe sunt dispendia regeneratorum; beneficia vero erunt sine dubio sempiterna: sed dispendia, quae nascentes flendo testantur, dicite quo merito sub justissimo et omnipotentissimo Judice eis, si nullum peccatum attrahunt, irrogentur.

XCVI. JUL. Quid ergo etiam haec disputatio collegerit, prudens lector attendat. Apostolus dixit in plures abundasse donationem Christi ad salutem, quam Adae culpa nocuisset.

AUG. Non hoc dixit: sed: Multo magis abundavit gratia in multos (Rom. V, 15); hoc est, magis abundavit, non in magis multos, id est, non in plures, sicut jam responsum est.

XCVII. JUL. Qua culpa tu illas clades, quas supra enumeravimus, dicis accidisse naturae, ex quibus nec unam in his qui ad Christi perveniunt Sacramenta, constat sanari; ac per hoc multo plus iniquitatem primi hominis ad nocendum asseris habuisse virtutis, quam gratia Christi obtinet ad medendum: quo collecto, ostensum est, quantam inter Catholicos et Manichaeos, tantam inter te et Apostolum Paulum esse discordiam.

AUG. Tollit gratia Christi originalis peccati reatum, sed rem invisibilem invisibiliter tollit: dimittit etiam cuncta peccata, quae homines male vivendo insuper addiderunt. Judicium quippe ex uno delicto in condemnationem; quia et unum illud quod a nascentibus trahitur, trahit ad aeternam condemnationem, si non remittatur: nec tamen hoc solum gratia dimittit; alioquin tantum valeret; sed cum ipso dimittit et caetera; ergo plus valet: propter quod dictum est, Judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem (Ibid., 16). Donat [PL45.1180] etiam gratia, ut contra concupiscentiam carnis spiritus concupiscat: et si quando fidelis homo in hoc certamine venialiter vincitur, debita dimittit oranti; et quando damnabiliter vincitur, dat humiliorem poenitentiam, cui tribuat indulgentiam. Donat postremo vitam aeternam et animae et corpori, ubi qualia et quanta bona sint cogitare quis possit? Quomodo ergo plus nocuit primi hominis iniquitas, quam profuit secundi hominis, hoc est Christi, bonitas; cum ille temporaliter nocuerit, Christus autem et temporaliter adjuvet, et liberet ac beatificet in aeternum? Quae cum ita sint, sententia nostra catholica, non Manichaea est; et ideo nec Pelagiana est, quia catholica est.

XCVIII. JUL. Frivolam sane expositionem in hoc loco tuam optimo jure despicerem, et irrepercussam praeterirem, quasi nimis humo cohaerentem, nisi vererer, ne pellaciae magis quam constantiae crederetur. Loqueris ergo hoc modo: »Quid est, multo magis abundavit; nisi quia omnes qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum sine fine victuri sunt« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 46)? Quo sermone, si quid consequenter diceretur attenderes, omnem arcem tuam, id est traducem, cecidisse faterere. Dicis enim, ideo multo magis abundasse Christi gratiam, quia per eam vita conferatur aeterna, cum per Adae peccatum subeunda sit corruptio temporalis. Si ergo nihil aliud intulit Adam praeter corporis mortem, contra quem Christus copiosiore beneficio vitam contulit sine fine durantem; apparet non peccatum Adae ad posteros transisse, sed mortem.

AUG. Apparet te propterea irrisisse quod dixi, vel potius te irridere finxisse, ut his qui te non intelligunt, videreris dicere aliquid, cum diceres nihil: primum quia eis dixi Adam temporali morte nocuisse, quos Christi liberat gratia; quos enim occulti quidem, sed judicii justi veritate non liberat, etiamsi parvuli moriantur, aeterna morte plectuntur. Quomodo ergo hinc apparet, non peccatum Adae ad posteros transisse, sed mortem; nisi quia hoc vis putari, quod perstrepunt verba tua, non quod sequitur verba mea? Nos enim dicimus utrumque transisse, et a Christo utrumque clamamus auferri, reatum scilicet peccati plenissima remissione peccatorum, mortem vero beatissima resurrectione sanctorum; quae propterea non statim regeneratis datur, ut exerceatur fides, qua id quod non videtur speratur: hoc enim et in se ipsis et in parvulis suis cum sperant fideles, utique sunt fideles. Ecce quod dicimus, ecce cui catholicae veritati contradicitis: sed magis contra vos, quam contra illam dicitis, quidquid haereticis disputationibus dicitis.

XCIX. JUL. Constabit autem consequentissime, mortem perpetuam, id est poenam sempiternam, ad nos non fuisse transmissam, ac per hoc peccatum traducis [PL45.1181] esse non posse. Ut enim breviter, quid tenendum constet, appareat: ab Apostolo dona Christi peccato primi hominis praeferuntur; tu per hoc peccatum tuum, id est traducis, unam dicis an duas, transisse mortes? Si unam, et corporalem, ut hic confessus es; constat gratiam Christi antecellere peccato primi hominis: et jam nascitur nemo peccator; quia, si, ut supra dixisti, regnum peccati est, ut in secundam homo mortem, id est, in poenam perpetuam praecipitetur, et per Adam mortem corporis solum advectam dicis; nec peccatum per Adam ad posteros, nec mors aeterna transmittitur.

AUG. Jam responsum est: nihil dicis. Regnum enim peccati etiam in aeternam praecipitat mortem, nisi per Christi gratiam remittatur: verumtamen ista quoque mors temporalis nulla esset, nisi Adam non moriendi possibilitatem peccati merito perdidisset: hanc enim peccatori denuntiavit Deus dicens, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Hanc sine merito peccati suscipere dignatus est Christus, ut per illam quidem moriendo iret in terram, sed resurgendo terram levaret in coelum: ac sic aeterna morte destructa, temporalem fidelibus ideo non auferret, ut adversus eam resurrectionis fides in hujus vitae agone certaret.

C. JUL. Sin autem dixeris, per peccatum Adae naturalem factam esse iniquitatem, duasque accidisse mortes, unam aeternam, alteram temporalem; per Christi autem gratiam unam interim auferri a persona, non a natura, id est, perpetuam, temporalem vero remanere: Apostolus convincitur falsitatis, qui dixit multo magis profuisse gratiam, quam nocuisse peccatum: Apostolus autem argui non potest; tu igitur jure reprobaris.

AUG. Ego dixi, una resurrectione beatorum ambas mortes tolli; et istam, ne sit anima sine corpore suo; et illam, ne aggravetur, vel affligatur anima etiam corpore suo. Sic autem ista fidelibus ad tempus relinquitur, ut habeat per illam fides adjumentum; quemadmodum postea reis tollitur, ut quod de suo corpore non recedunt, miseriae sit incrementum. Ac per hoc eis qui regenerantur in Christo, et de isto saeculo maligno electi exeunt, manifestum est plus prodesse gratiam, quam nocuisse peccatum, quod per unum hominem in mundum intravit, et cum morte per omnes homines pertransiit. Apostolus itaque redargui non potest, quia verum dixit: sed tu non intelligis, aut contra id quod intelligis, asserere quod falsum est, haeretica contentione conaris.

CI. JUL. Apostolus dixit, magis gratiam Christi, quam Adae abundasse culpam: non igitur natura ab eo, non generatio, non fecunditas, sed voluntas, electio mali, morum pravitas accusatur.

AUG. Si nihil nocuit generatio, nihil praestat regeneratio: si non est natura vitiata, non habent Christum parvuli salvatorem: si malum et bonum meritum [PL45.1182] singulorum in eorum propria est voluntate, quo merito Christus regnum Dei parvulis confert, qui in neutram partem sua voluntate usi sunt? Postremo, quoniam duos posuit Apostolus, unum ad peccatum, non diabolum, sed Adam; et unum ad justitiam, non Abel, sed Christum; ut non exemplis imitatio, sed generationi regeneratio referretur; si non trajicit peccatum in homines generatos Adam, non donat Christus parvulis regeneratis justitiam; quia nec generati, nec regenerati parvuli usi sunt propria libertate. Ite nunc si vultis, et clamate si audetis, justitiam parvulis non donari; nec eos habituros esse justitiam, quando habitabunt in illo regno, ubi erunt, sicut scriptum est, coeli novi, et terra nova, in quibus justitia inhabitat (II Petr. III, 13): aut ex vestro, quo inebriati estis, meracissimo dogmate, delirate, in illo regno justitiam parvulos habituros quidem, sed propriae voluntatis meritis, non divinae gratiae largitate. Quod si dicere non audetis (hic enim merita comparari, ibi autem praemia reddi fatemini), cur fateri dubitatis sive non vultis, sic eos ex Adam potuisse habere peccatum sine meritis propriae voluntatis malae, quemadmodum a Christo recepturi sunt justitiam sine suis meritis praecedentibus voluntatis bonae?

CII. JUL. Ac per hoc, si quem in rebus adhuc humanis locum veritas habet, et non strepitu iniquitatis totus omnino mundus obsurduit, ratione, disputatione, et Apostoli fide, atque ipsa ejus sententia teste, perdoctum esse fatebitur, inter Traducianos et Catholicos tantum esse discrimen, quantum inter Paulum et Manichaeum, quantum inter sapientiam et stultitiam, quantum inter rationem et insaniam, quantum inter constantiam dictorum, et eam fluctuationem quam nova foeditate perpeteris, ut in iisdem pene versibus quod dixeris neges, quod negaveris asseveres.

AUG. Jam responsum est: rogo te, si aliquid dicere non potes, tace si potes; sed quod pejus est, nec hoc potes.

CIII. JUL. »Et non, inquit, sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam judicium ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in justificationem« (Rom. V, 16). Quibus Apostoli verbis admoves expositionem tuam ita se habentem: »Ex uno ergo, quid,« inquis, »nisi delicto? Quia sequitur, Gratia autem ex multis delictis. Dicant isti, quomodo ex uno delicto in condemnationem, nisi quia sufficit ad condemnationem etiam unum originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit. Gratia vero ideo ex multis delictis in justificationem, quia non solum unum illud solvit, quod originaliter trahitur; sed etiam caetera, quae in unoquoque homine motu propriae voluntatis adduntur. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condamnationem, ita et per unius justitiam [PL45.1183] in omnes homines ad justificationem vitae« (Rom. V, 18 et 19). Post quae Apostoli verba, quasi aliquid confeceris, insultando de nobis loqueris: »Adhuc permaneant in vanitate mentis suae, et dicant unum hominem non propaginem trajecisse, sed exemplum praebuisse peccati. Quomodo ergo per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, et non potius per multa sua cujusque delicta: nisi quia etiamsi illud unum sit tantum, idoneum est perducere ad condemnationem, etiam nullis additis caeteris; sicut perducit parvulos morientes, qui ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur? Quid ergo a nobis quaerit iste, quod non vult ab Apostolo audire, per quid peccatum inveniatur in parvulo; utrum per voluntatem, an per nuptias, an per parentes? Ecce, audiat per quid, audiat et taceat, per quid peccatum inveniatur in parvulo: Apostolus, Per unius delictum, inquit, in omnes homines ad condemnationem« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 46). Nihil te quidem magis timere quam interrogationem perscrutatricem animi tui et dogmatis novimus: inde est quippe, quod omnibus opibus negationem examinis a mundi potestatibus comparatis; intelligitis enim agendum vobis vi esse, cum deserimini rationis auxilio.

AUG. Vis non timere potestatem? Bonum fac (Rom. XIII, 3). Non est autem bonum, contra apostolicum sensum exserere et asserere haereticum sensum. Quid adhuc quaeris examen, quod jam factum est apud apostolicam Sedem; quod denique jam factum est in episcopali judicio Palaestino, ubi Pelagius, vestri auctor erroris, procul dubio damnatus esset, nisi ista, quae tu defendis, dogmata vestra damnasset? Damnata ergo haeresis ab episcopis non adhuc examinanda, sed coercenda est a potestatibus christianis.

CIV. JUL. Sed non tua opinio apud prudentes tantum valebit, ut cum tu sis caput horum et causa malorum, de conflictu medio Apostoli te objectione subducas; et putes illum pro te esse feriendum: quo potissimum contra vos praeceptore armamur ac principe. Ut ergo quid tibi dicendum sit, consequenter agnoscas: si mihi et tibi super hoc esset nulla dissensio, quod Apostolus naturali peccato Manichaeorum dogma firmaret, tunc tuum caput petenti, illum constanter opponeres: nunc vero cum inviolabilis apud me Magistri Gentium dignitas perseveret, ejusque verba tua laedi expositione non patiar, quae, secundum regulam prolatam rationis, stulto, impuro, et impio assero dogmati repugnare, nihilque eum pro peccato naturali dixisse convinco; qua tu impudentia ingeris, ut vel pro te mihi ille respondeat, qui non interrogatur, quoniam nec de ejus sapientia dubitatur; vel me vociferaris nolle audire ab Apostolo, quod in te ab Apostolo nobis tradita intelligentiae sanitate detestor?

[PL45.1184] AUG. Numquid non post Apostoli verba a me interposita nihil aliud quam tacere debuisti? Et tamen contra illa nihil dicens, nec secundum illa aliquid dicens, mihi non taces, et jactas inter caetera, quod ego sim caput horum et causa malorum: quasi ego prior vel crediderim, vel esse disputaverim originale peccatum. Tam quippe imperitos haec tua credis esse lecturos, qui nesciant quam multi ante nos Ecclesiae clarique doctores, sic ista Apostoli verba intellexerint et exposuerint, quemadmodum tota ex ipso initio sui catholica intelligit vel credit Ecclesia: quae doctorum verba si mala sunt, sicut vos dicere non timetis; quomodo ego sum, quaeso te, caput horum et causa malorum; nisi quia tu es caput harum, quas mihi rabiosus ingeris, calumniarum? Nam si sano cerebro considerares humanae vitae miserias, a primis fletibus infantium usque ad extremos gemitus morientium; videres profecto, quod nec ego, nec tu, sed ille Adam fuerit caput horum et causa malorum: quod nolens videre, clausis oculis clamas et justum Dei esse judicium, et non esse originale peccatum. Quae duo inter se quam sint contraria, procul dubio cerneres, non dico si horum malorum caput non esses, quia utique non es; sed si sanum caput haberes, quod habere posses, si doctores sequendo catholicos caput Pelagium non haberes.

CV. JUL. Exprimatur igitur vis argumentorum tuorum. Postquam dixit Paulus, quia multo magis abundasset gratia Salvatoris ad medendum, quam praevaricatio primi hominis ad nocendum, sequitur: Et non sicut per unum peccantem, ita est et donum: nam judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Quod tu »delictum unum ad condemnationem sufficiens, originale esse« contendis, »in omnes« videlicet »homines pertransiens: gratiam autem ideo ex multis delictis in justificationem dici, quia non solum illud unum solvit, quod originaliter trahitur, sed etiam caetera quae in unoquoque homine motu propriae voluntatis adduntur.« Ad quod confirmandum paulo post argumentaris, quia si hoc unum delictum ad condemnationem sufficiens Apostolus dixisset imitatione susceptum, addere debuisset, omnes homines ad condemnationem non per unum ire delictum, sed per multa sua quaeque voluntate commissa. In quibus quoniam elaqueandus est Apostoli sermo a cassibus Manichaeorum; ut sit attentus lector, admoneo. Ais ergo secundum nostrum sensum, quo asseritur prima culpa formam praebuisse peccantibus, debuisse Apostolum, sicut gratiam ex multis delictis in justificationem dixit operari, ita ex multis peccatis dicere regnasse mortem. Porro hoc argumento contra te omnino luctaris: convinco enim secundum dogma tuum, inconsequenter Apostolum pronuntiare, Gratia autem ex multis delictis in justificationem, qui dixerat, Ex uno peccato judicium in condemnationem. Ut enim egredientes de nostris finibus, [PL45.1185] in vestra regione versemur: si libertas arbitrii primo est eversa peccato, et in omni deinceps hominum genere manca adeo remansit, ut non sit ei possibile nisi tantummodo malum facere, non autem habeat in facultate electionem partis alterius, id est, recedere a malo et facere bonum; sed iniquitatis necessitate depressa appetentiae criminum parere compellitur: si perrupta omni lege justitiae, facta sunt naturalia quae fuerant voluntaria; si lex peccati habitat in membris, quae tyrannidem in imaginem et opus Dei, nuptiarum verecundia et jucunditate sortita est; si frutex diaboli in visceribus pangitur ante animam, et cum incrementis naturalibus adolescit, frondescit, et pestifera fruge ingravescit: si haec, inquam, ut dicitis, una primi hominis culpa progenuit; consequentius dicitur ex uno delicto in condemnationem genus ire mortalium, quam ex multis delictis gratiam liberare; ut magis proprie intelligatur dici posse haec gratia ex uno delicto liberare, quos liberat. Nulla enim alia motu propriae voluntatis adduntur, si omne malum, fracta arbitrii libertate, exclusa honestate desiderii, infectrix seminum culpa primi genitoris operatur.

AUG. Unde fieri potest ut homo qui conaris apostolica verba pervertere, possis loqui nisi perverse? Nam utique, cum ad illud delictum, quod generatio trahit, usus voluntatis accesserit, quem non habent parvuli, in multas et varias cupiditates arbor multorum pullulat peccatorum: quod antequam fieret, etiam ipsum unum trahebat ad damnationem, si ante voluntatis usum parvulus finiret hanc vitam. Neque enim quia major damnatio debetur jam magno et multiplicato malo, ideo nulla parvo et nondum multiplicato debebatur. Quomodo ergo regeneratio, quae multiplicatum per usum voluntatis malum tollit, non plus praestat, quam nocuit generatio, quae hujus quamvis magni et multiplicis mali, nondum tamen auctum, et nondum multiplicatum traxit initium, quod solum sine ulla pullulatione remaneret, si nullus voluntatis usus, quo augeretur et multiplicaretur, accederet? Voluntas autem, antequam bonae libertati ad operandam veram justitiam gratia Dei subveniente reddatur, multis aliis etiam causis, praeter originis vitium, movetur ad peccandum, vel non movetur; unde fit ut ipsi impii quibus vel nondum subvenit, vel nunquam subventura est gratia, quae justificat impium, alii magis, alii minus peccent. Judicium ergo ex uno in condemnationem, quia damnantur et hi qui unum illud generatione traxerunt: gratia autem ex multis delictis in justificationem, quia non solum illud cum quo nascitur homo, sed quidquid aliud delictorum voluntatis usus illi malo addidit, tollit. Haec est apostolicorum verborum catholica veritas, quam nulla haeretica loquacitate depravas, quantalibet nos prolixitate vanitatis et loquacitatis exerceas.

[PL45.1186] CVI. JUL. Ac per hoc, si est naturale peccatum tantorum auctor malorum, gratia Christi nequaquam multa delicta donando justificationem operatur: sed uni peccato indulgendo negotium benignitatis exsequitur; quod cum se spondet acturam, fidem faciet promissis, si haec quae dicuntur per peccati vulnus invecta curaverit: caeterum si et post remedia quae detulit, eadem tamen diabolicorum morborum series perseverat; voto ejus gratificatio, praesumptioni venia debetur, quia ad curandum innatas pestes virtus ei defuit, non voluntas.

AUG. Jam responsum est: intellige, et tace. Aliter gratia certantem facit, atque adjuvat; aliter victorem sine hoste ullo, vel externo, vel interno, in aeterna pace conservat: ista laboriosa militia est in praesenti saeculo, illa beata requies in futuro. Sed si tu cum vitiis carnalibus in te ipso bellum non geris, erubesce: si geris, obmutesce.

CVII. JUL. Quid igitur hac disputatione confectum est? Sensui videlicet tuo et Apostolo non convenire. Apostolus enim ait, multa delicta gratiae liberalitate donari: dogma vero tuum asserit, unum peccatum naturale, quod legem peccati vocas, in cunctis hominibus desideria iniquitatis effingere. In absoluto itaque est, a te naturam quae est opus Dei, ab illo argui voluntatem. Non autem aliter prorsus eloqui debuit, quam elocutus est, id est, ex uno condemnationem fieri posse peccato: quia et primus ille homo per unum peccatum delinquendi praebuit exemplum; et sicut illi ipsi ad condemnationem una praevaricatio abundavit, sic etiam caeteris ad reatum una potest culpa sufficere. Propter quod Ecclesiastes, Qui in uno peccaverit, multa bona perdit (Eccle. IX, 18); et Jacobus, Si totam legem observaveris, offendas autem in uno, factus es omnium reus (Jacobi II, 10).

AUG. Ergo peccatum Adae ipsum solum laesit, non et genus humanum. Non enim in tantum eris absurdus, ut dicas, peccato ejus laesos esse vel laedi homines nescientes, vel non credentes utrum fuerit, et quid egerit: quia etsi nescientes homines aliquid imitantur, eo tamen peccato laedi et fieri peccatores, quod ante annorum millia factum esse nesciunt, nimis insipienter dicis; nisi hoc peccatum ad omnes generationes transisse fatearis. Dicentes autem quod Adae peccatum ipsum solum laeserit, et non genus humanum, nisi damnaret Pelagius, damnaretur ab eis judicibus, qui Manichaei utique non sunt.

CVIII. JUL. Gratia vero Domini Jesu Christi non est ita data, ut per singula peccata, quasi per singula vulnera, singula quoque indulgentiae remedia provideret, diversisque baptismatibus peccatis variis veniam praeberet: sed pro efficacissimae potestate medicinae, quae criminibus, id est, malae voluntatis operibus admovetur, ita communiter subvenit, ut diversas species reatuum unius vi consecrationis abstergat.

AUG. Quomodocumque dicas datam gratiam Domini [PL45.1187] Jesu Christi, separas ab ea parvulos, quos ea salvos fieri negas: ut scilicet vobis ipsa vocabula pro vestro arbitrio dividentibus, Christus ad parvulos pertinere videatur propter regnum Dei, quo nonnisi baptizatos posse pervenire conceditis; Jesus autem sit ab eis prorsus alienus, quoniam non in illis operatur, unde hoc vocatur. Scriptum est enim, Vocabis nomen ejus Jesum; continuoque causam subjiciens, quare Jesum: Ipse enim salvum faciet, inquit, populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Quod in parvulis fieri negantes, et a nomine Jesu illos, et ab ejus populo separatis: et audetis indignari, quod vos potius ab eodem populo separamini? Quantum autem attinet ad delicta voluntaria, sicut ex multis judicium mittit in condemnationem, sic ex multis gratia in justificationem. Quare ergo dictum est, Judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem; nisi quia hoc loco non est opposita voluntati voluntas, aut imitationi imitatio; sed generationi regeneratio? Sicut enim generatio judicium habet ex uno in condemnationem; ita regeneratio gratiam ex multis delictis in justificationem. Clarum est quod voluit intelligi Apostolus: vos si subditas aures aperiatis, contentiosa ora claudetis.

CIX. JUL. Prudenter ergo, cum de Adam loqueretur, nominavit unum peccatum, quod voluit intelligi formam praevaricationis fuisse: ideo, inquam, unum et non multa memoravit, quia sciebat unum tantum Adae peccatum in legis historia contineri. Gratiam vero ex multis delictis in justificationem, imbutos a se laudavit emittere, ne beneficii pauperis suspicio nasceretur: et si dixisset, Gratia ex uno in justificationem; non tam omnia videretur abolere, quam singula. Quod ergo praemisit unum peccatum, fidem servavit historiae: quod subdidit, ex multis gratia in justificationem, munificentiam mysterii commendavit et copiam.

AUG. Quid autem opus erat ut de Adam loqueretur, cum Christi gratiam commendaret; nisi quia per illum generatio, per istum regeneratio est?

CX. JUL. Quae expositio, ut rationi concinit, ita vos destruit: hoc enim ipso confiteri tibi necesse est, in omnibus superioribus verbis Apostolum de peccato Manichaeae traducis non locutum, quando in commemoratione gratiae multa absolvi peccata monstravit.

AUG. Manichaeos tu adjuvas, quibus inducendi aliam naturam malam das locum, negando in originali malo esse causam miseriae parvulorum: quam miseriam in paradiso utique non haberent, si perseverante ibi naturae humanae rectitudine ac beatitudine nascerentur.

CXI. JUL. De istorum enim peccatorum genere, quae multa esse, et dimitti omnia per gratiam commendavit, ostendit se etiam illud unum superius dixisse peccatum: tu autem haec multa ea consentis esse, quae committuntur ab unoquoque homine motu [PL45.1188] propriae voluntatis: et illud ergo unum de eodem genere est.

AUG. Simul cum illo uno, dico esse multa, non praeter illud: potest autem et hoc recte dici de eodem genere esse, si ad originem referatur; quia et ipsum ex primi hominis voluntate manavit, quando illius peccatum intravit in mundum, et per omnes homines pertransiit.

CXII. JUL. Ut intelligatur ab unoquoque motu propriae voluntatis attractum; et jam non fecunditas seminum, sed studiorum pravitas arguetur. Caeterum si illud unum originale voluisset intelligi, non utique in sequentibus peccata multa dixisset, quae per gratiam dimissa testatur.

AUG. Quare non dixisset, nisi quia hoc volunt Pelagiani? sed non vult veritas, qua Pelagiana redarguitur novitas, et vincitur vanitas. Multa enim delicta, ex quibus gratia mittit in justificationem, simul cum illo uno multa sunt; ex quo uno judicium, etiamsi alia non addantur, mittit in condemnationem. Sic ergo Adam unum delictum potuit generatis inserere, Christus autem regeneratis multa dimittere; quoniam plus iste profuisse, quam ille nocuisse monstratur.

CXIII. JUL. Et quamvis quae acta sunt, ad defensionem veritatis exuberent: tamen ad ea quae inferimus, ut sit lector intentus, admoneo. Apparebit enim irrefutabiliter, nihil in his locis apostolum Paulum de natura, sed de conversatione mortalium disputasse: vim nempe gratiae Christi et peccati primi e regione constituens, comparansque effectus utriusque, laboravit ostendere, magis Christi profuisse mysterium, quam primi hominis nocuisse peccatum. Id autem docuimus in sensu traducis non posse constare. Ut ergo multa quae enumeravit, ita hoc peculiariter ad laudem voluit gratiae pertinere, quod ait, Judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem vitae. Quod hoc modo naturalis mali assertor exposuit: »Ideo,« inquit, »ex uno in condemnationem, quia sufficiens est illud unum peccatum, quod originaliter trahitur, ad condemnationem ducere, sicut ducit parvulos, qui ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur; etiamsi alia peccata nulla sint. Gratia autem ex multis delictis in justificationem; quia non solum illud dimittit, quod originaliter trahitur, sed etiam caetera quae ab unoquoque, motu propriae voluntatis adduntur« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 46). Ecce professus es, licet impietate Manichaea, esse quidem naturale peccatum, verumtamen unum, ob quod ais nascentes debere damnari.

AUG. Qui dixit, »Omnes sub peccato nascimur« (Ambros. lib. 2 de Poenit., cap. 2 vel 3), Manichaeus non erat. Sed vos, responde quid sitis, qui tot imagines Dei, sine ullius peccati merito, separatis a regno Dei, negatis damnari judicio Dei, et facitis duas aeternas felicitates, unam quae sit in regno Dei, alteram [PL45.1189] quae sit extra regnum Dei: dicite, obsecro, In ea felicitate quae extra Dei regnum erit, ullusne regnabit, an nullus? Si nullus, liberior erit procul dubio sine ullo rege illa felicitas: si vero ullus in ea regnabit, quis erit rex imaginum Dei, qui non erit Deus? Porro si deus erit, vos introducitis alterum deum; et me dicitis Manichaeum? Quod si Deus ipse ibi regnabit, cujus illae imagines sunt; etiam ipsae imagines ejus in veri Dei sui regno felices erunt. Et ubi erit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5)? An tandem aliquando extra regnum Dei in felices futuros fatemini parvulos non renatos? Dicite ergo hujus infelicitatis meritum, verbosi et contentiosi, qui negatis originale peccatum.

CXIV. JUL. Proba ergo, hoc in eis, quod gratiae Christi apostolus Paulus adscripsit, impleri, videlicet ut ex multis delictis justificationem operetur, id est, ut justitiam peccatorum plurium una semel remissione contribuat: aut ergo doce parvulos multis obnoxios esse criminibus, ut eis quoque illud persuadeas convenire, in quo laudem munificentiae Christi Apostolus collocavit, ut ex multis eos constet liberatos esse peccatis; aut confitere, Paulum nihil in his locis de parvulis, nihil de hominum disputasse natura, quando ea dimitti gratiae liberalitate testatus est, quae te quoque annuente nequeunt in nascentibus inveniri.

AUG. Quid est quod loqueris, quid est quod tibi obstrepit loquacissima vanitas, ne intret in aures tuas manifestissima veritas? Utique Jesus, qui ex multis delictis salvum facit populum suum, non praetermittit etiam originalia singula parvulorum; quia in eisdem multis et ipsa sunt.

CXV. JUL. Gratia, inquit, ex multis delictis in justificationem. Tu parvulos non plus quam uni obnoxios dicis esse peccato. Vides ergo in eorum persona laudem gratiae claudicantem; quia non invenit multa peccata, quorum remissione laudetur. Quod dixit itaque apostolus Paulus, Gratia autem ex multis delictis in justificationem, falsissimum esse in parvulorum statu proditur. Quo hinc tu igitur conaberis exsilire? Procul dubio dicturus es (hunc enim sensum tuum superior sermo patefecit), hoc quod ait Apostolus, Gratia autem ex multis delictis in justificationem; apud homines perfectae aetatis impleri, qui multis delictis per motum propriae voluntatis convincantur obnoxii, in parvulis autem non ex multis, sed ex uno delicto fieri justificationem.

AUG. Non erat magnum ut intelligeres ab hac justificatione, quam Salvator ex multorum delictorum dimissione suis confert, vos potius subtrahere parvulos, [PL45.1190] quibus nullum peccatum remitti posse contenditis: non autem nos, qui cum dicimus per unum peccantem missos omnes in condemnationem, nullam excipimus aetatem; quia hoc delictum etiam majoris aetatis homines habent: itemque cum dicimus ex multis delictis justificare gratiam, nullam nihilominus excipimus aetatem; quoniam qui multa peccata dimittit (quo multorum nomine utique omnia intelliguntur), profecto ulla non praetermittit, hoc est, nec pessimorum plura, nec aliquorum pauciora, nec singula parvulorum. Hoc ergo ut videretis, non erat magnum, nisi invideretis parvulis medicum Christum, eumque illis Jesum prorsus esse nolletis, horrenda impietate, mira caecitate, blasphema loquacitate. Quid est autem insanius, quam velle gratiam Christi ad eos tantummodo pertinere, quorum sunt multa peccata? Hac quippe ratione, vel potius mentis excaecatione, non solos huic gratiae subducitis parvulos, quos nullum ex origine reatum trahere existimatis, sed omnes omnino qui multa peccata non habent: quoniam sic putatis intelligendum quod ait Apostolus, Gratia autem ex multis delictis in justificationem (Rom. V, 16), ut ad istam gratiam nemo pertineat, nisi cui dimittit multa peccata. Ac per hoc, quoniam nullum peccatum, sicut opinamini, parvulus habet, profecto cum creverit, et peccare jam coeperit, non dico si pauca peccata, sed si adhuc unum forte commiserit, et ad Christi Baptismum venerit, nullo modo ad istam gratiam pertinebit; quia non ex multis delictis in justificationem mittitur, sed ex uno. Puto quod non usque adeo cordis in vobis praevalet surditas, ut vos haec tanta erubescere non compellat absurditas. Porro, si pertinet ad istam gratiam etiam cui unum peccatum dimiserit; sic dixit Apostolus, Gratia ex multis delictis in justificationem, ut totius populi peccata voluerit, qui per illam justificatur, intelligi, aliis illic habentibus plura, aliis pauciora, aliis etiam singula, quae utique multa sunt omnia.

CXVI. JUL. Verum tali expositione, qua quidem nec pervertere sensum, nec subfugere valebis, tamen non solum praestigias tuas, sed etiam illius, quam in nos inflammabas, figmentum invidiae perdidisti. Graviter quippe nos in fidem commisisse jactabas, qui dicimus gratiam quidem Christi uniformiter esse tradendam, nec debere verba ejus et instituta concuti; sed aequaliter cunctis a se imbutis adoptionis et sanctificationis et promotionis dona conferre: verum non omnes accedentes in unis reatibus invenire; sed eos quidem qui propria voluntate peccaverint, sine cujus opere nullum potest esse peccatum, liberare de reatu, et de malis facere bonos; innocentes autem infucata primaevitate felices, pro nullo operae malae voluntatis arguere, cujus apud eos novit [PL45.1191] experientiam non fuisse?

AUG. O dementiam singularem! Hoc disputare est, an insanire? Cum miseria se natos esse parvuli flendo testantur, quos non vis Christum habere Jesum; et felices eos dicis, quos tamen ejus non admittis in regnum: quod regnum si christiana charitate diligeres, ab illo separari magnam esse miseriam judicares.

CXVII. JUL. Sed de bono facere meliores: atque ad unum quidem collem omnes, quos susceperit, sanctificationis evehere, sed non omnes in eadem vitiorum palude deprehendere; verum alios invenire in statu innocentium, alios in studiis noxiorum. Hoc ergo quia dicimus, quod fidei sanitate, praesidio rationis, atque intelligentiae pietate munitur, per quod et Christi gratia jure laudatur, nec Deo applicatur ullus reatus; tu dicis auctoritatem nutare Sacramenti, atque acumine pistillo omni obtunsiore asseris, auferri auctoritatem gratiae, nisi ei calumniandi flagitium adscribatur, nisi justitiae instituta perverterit, nisi his qui scientiam non habent, alienae conscientiae crimen impegerit; postremo nihil eam efficere, si non in omnibus uniformiter praedicetur operari.

AUG. Quid est quod acumen, non meum, sed omnium catholicorum disputatorum, cum quibus inconcussum teneo, quod frustra labefactare conamini, pistillo comparandum putasti? An quod vos fragiles conterat, sentire coepisti? Et tamen qui velut defensione justitiae Dei niteris, ut evertas quod de parvulorum non regeneratorum damnatione tota Christi sentit Ecclesia, nunquam dicturus es grave jugum super parvulos unde sit justum, si non trahunt originale peccatum. Nec advertis, vos potius pervertere instituta justitiae, et hoc omnipotentis Dei, a quo vel sub quo istam poenam sine ullo merito innumerabilibus omnium hominum millibus, hoc est, imaginum Dei, a die exitus de ventre matris eorum, dicitis irrogari. Postremo, nunquam dicturus es, unde sit justum ut parvuli nulla sua, nulla plerumque etiam suorum culpa, sine Baptismate mortui, a parentibus et propinquis fidelibus separentur, et ad Dei regnum non admittantur, nec inter vasa facta in honorem, sicut alii parvuli baptizati, sed inter vasa facta in contumeliam (quia nullum est tertium genus vasorum), sine ullis malis meritis deputentur. Displicet enim haereticae prudentiae vestrae, quod catholica fides credit, posteaquam ierunt omnes ex uno in condemnationem, in aliis fieri misericordiam gratiae, in aliis judicium veritatis manere, per investigabiles Domini vias, quae universae sunt misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10).

CXVIII. JUL. Id ergo totum, per quod stultitia sordentes decipiebas animos, tua expositione evanuisse manifestum est.

[PL45.1192] AUG. Evanuisti, sed tu, qui videre vel confiteri non vis remissionem peccatorum etiam ad illos pertinere, qui unum habent: ad quam medicinalem gratiam non pertinent parvuli, si nullum habent: quos impie necatis, quia eis salvatorem negatis.

CXIX. JUL. Nam cum Apostolus pronuntiat, Gratia autem ex multis delictis in justificationem, et hoc tu dicis in parvulis quidem non posse constare; in illis autem, qui jam perfectae aetatis sunt, solis ideo impleri, quia ad unum illud alia quoque motu propriae voluntatis addiderint; confiteris sine dubio, diversam esse operationem gratiae pro diversitate venientium. In his quippe, qui motu propriae voluntatis utuntur, suppetit ei materia gloriandi; quia ex multis criminibus in justificationem, quos adoptarit, educit: in parvulis autem, secundum te, jejunius, angustius, exilius, nec virtute magna, nec medicina idonea, nec honestate salva, nec pudore securo, unum illud peccatum se promittit auferre, quod nec debuit imputare; et ex hoc uno, quos liberat, in justificationem conatur emittere.

AUG. Jam responsum est: eadem multum dicis, non inveniendo quid dicas. Cum dicitis nullum peccatum parvulis imputandum, injustum facitis Deum, qui eis grave jugum a die exitus de ventre matris imposuit (Eccli. XL, 1). Quod etsi Scriptura non diceret, quis tam caecus est mente, qui non videat miseriam generis humani a fletibus incipere parvulorum? Injustam facitis etiam Dei legem, quae octavo die non circumcisi animam damnat infantis (Gen. XVII, 14): vanum quoque judicatis esse praeceptum, ubi sacrificium pro peccato, infante nato, jubetur offerri (Levit. XII, 6 et 7). Si autem reatus iste originis, et Scriptura sancta proditur, et ipse se prodit; etiam hoc peccatum inter illa est multa peccata, ex quibus justificat gratia, quae parvulos quoque ex hac miseria beatificat. Et hoc non in isto saeculo, quod universum Deus hominibus voluit esse poenale, ex quo primos homines foras de paradisi felicitate dimisit; sed in futuro aeterno, unde nunc Christus membris suis sancti Spiritus pignus impertit.

CXX. JUL. Confessus es ergo aliter operari gratiam in majoribus, aliter in minoribus. Nec quidquam putes responsioni tuae relictum loci, si inferas, magnam quidem, sed in remissione peccatorum esse distantiam; ut etsi unum peccatum, tamen inveniat quod remittat. Verum nihil hac argumentatione promoves: neque enim refert in qua specie varios unius gratiae fatearis effectus, dummodo varios posse esse fateare.

AUG. Aliud est varios effectus gratiae dicere, quia et Scriptura sancta multiformem dicit gratiam Dei (I Petr. IV, 10); et aliud est gratiam remissionis peccatorum parvulis denegare, eosque in Ecclesia veritatis, si non eruuntur de potestate tenebrarum, mendaciter exorcizari exsufflarique contendere, cum magna injuria Creatoris, si non indigent auxilio [PL45.1193] Salvatoris, ut de potestate deceptoris eruantur.

CXXI. JUL. Ego enim hoc contentus sum, quod mihi es tu dare compulsus, quia quod praedicavit Apostolus in liberalitate gratiae, non possit cunctis aequaliter aetatibus convenire: tu si quid attuleris, quod et in prima nascentium aetate remissionem confirmes exsequi; illud tamen non admovisti, quia non compleatur in parvulis unde Apostolus gratiam Christi pronuntiavit esse laudabilem. Nam cum medicinam mysterii, peccato primi hominis, quem formam fuisse docebat, sequentibus anteferret, ait, Judicium ex uno delicto in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Illud ergo per quod praetulit gratiam, quia ex multis videlicet delictis justificationem operatur, nec secundum te constat in parvulis; atque ad hoc, quamvis reluctareris, attractus es, ut non aequaliter in diversis aetatibus gratiam faterere versari.

AUG. Jam responsum est: vana loqueris. Gloriosa est gratia Dei, etiam cum dimittit singula quorumque peccata; quia et ipsa singula ad eam multitudinem pertinent peccatorum, ex qua justificat homines qui salvum facit populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21): ad quem populum dignissime non pertinetis, quia parvulos ad eum pertinere non vultis.

CXXII. JUL. Quod cum receptum est a te, apparuit nullam fuisse necessitatem naturae humanae calumniam concitandi, ob hoc solum, ne Baptismatis magis gratia varios habere pro aetatibus diceretur effectus. Quo persuasionis colore sublato, si quid nervorum habes, si quid ingenii, si quid virtutis, annitere probare naturale peccatum, quod vides ratione, auctoritate, aequitate destructum. Quo enim es deceptus intuitu, ut commixtionem corporum, quam Deus instituit, et conciliatricem ipsius commixtionis voluptatem sexuum, quae tam in hominibus quam in pecoribus vigens, auctorem suum eum quem corporum indicat conditorem, diaboli opus et fruticem vocares?

AUG. Erubesce: tu es ille laudator libidinis. Erubesce, inquam: libido ista, quae tibi multum placet, contra quam necesse est ut pugnet, qui non vult ei sollicitanti consentiendo perpetrare peccatum, non erat in paradiso ante peccatum. Aut ergo nulla ibi erat, aut voluntatem mentis nec praecedebat, nec excedebat. Non est talis modo: hoc in se ipso sentit omnis homo; et tu homo es. Cohibe renitendi studium, et agnosce vitium unde trahitur originale peccatum. Hoc in hominibus propagatis invenerunt nuptiae, non fecerunt: hoc necessitate utuntur, castitate bene utuntur, idcirco nulla ratione culpantur. Hoc in pecoribus ideo non est malum, quia non in eis caro concupiscit adversus spiritum: quod malum [PL45.1194] in hominibus sanandum est bonitate divina, non humana vanitate laudandum.

CXXIII. JUL. Quae autem ratio fuit, ut primo innocentiam crimine sauciares alieno, dehinc rem studiorum miscere seminibus conareris?

AUG. Eadem per eadem dicis: sed procul dubio sunt vana quae dicis. Natura bona sunt semina, sed vitiantur et semina, eisque vitiatis propagantur et vitia. Saltem species te corporum doceat, quorum cum sit opifex summe bonus et nullo vitio depravatus, vitiosa tamen multa nascuntur: et utique si nemo peccasset, nulla in paradiso talia nascerentur.

CXXIV. JUL. Ut Baptismati veritatem propriae operationis auferres? ut Deo, qui totus aequitas est, qui sine justitia Deus esse non potest, perspicuae iniquitatis crimen adscriberes?

AUG. Vos hoc potius facitis: quoniam si parvuli sine ullius peccati merito premuntur gravi jugo, iniquus est Deus: sed quia ille non est iniquus, tu es calumniosus et caecus.

CXXV. JUL. Tam, inquam, perspicuae, ut ipse hanc injustitiae speciem, quam ejus mentiris adhaerere judiciis, legis suae auctoritate damnaverit.

AUG. In ejus lege scriptum est, animam parvuli, si die octavo non circumcidatur, interituram de populo suo (Gen. XVII, 14): quo merito? dic, si potes. Sed omnino non potes; et tamen originale peccatum negando non taces.

CXXVI. JUL. Quae ergo tot blasphemiarum necessitas fuit, si nec ista quam amplexabaris fuit? Quae quidem nihil habens momenti, tamen velut quaedam tabula videbatur, quam in tanto naufragio contineres, quam victis remisisti, sero licet, lacertis. Ut enim res repetitione clarescat: ideo Manichaeus credebaris ab ineptis quibusque tolerandus, ne gratiae Christi non in omnibus una efficientia videretur: ad hoc tu nunc, sine adactu nostro, expositionis tuae processibus intulisti, dicens Apostoli sententiam, quae ait, Gratia autem ex multis delictis in justificationem, in hominibus quidem majoris aetatis posse, in parvulis vero non posse compleri; sed esse in parvulis aliud brevius, exilius, egentius; quod licet tu excogites, tamen nequaquam dixisse Apostolum confiteris.

AUG. Relegatur quod tibi responsum est, ut intelligatur te nihil dicere, et tamen tacere non posse, homo linguose. Gratia ex multis delictis mittit in justificationem, cum salvum facit Jesus populum suum a peccatis eorum. In eisdem multis invenit etiam singula parvulorum: quemadmodum etiamsi peccata originalia nulla essent, in eisdem multis inveniret peccare incipientium etiam singula grandiorum, quibus ad Christi Baptisma venientibus nullo modo diceretur, Non potestis modo baptizari, quia nondum habetis [PL45.1195] multa delicta; gratia enim ex multis delictis mittit in justificationem. Verissime quippe responderent, In multitudine delictorum, ex quibus justificat gratia, etiam nostra delicta sunt singula, ubi habent aliqui plura, aliqui pauciora, quae simul cum singulis nostris multa sunt omnia.

CXXVII. JUL. Igitur et secundum te, in adoptione quidem per omnes aetates gratiae est aequalis effectus: in remissione vero peccatorum non in omnibus est una taxatio. Sed egi hactenus parce nimis atque patienter:

AUG. Si tam multa loqueris parce loquens, ut unum meum librum, nec ipsum totum, tuis octo libris insecteris; nimium profusa et luxuriosa est parcimonia tua. Sed si hactenus parce egisti; quare in tam multis contra veritatem clamans, animae tuae non pepercisti?

CXXVIII. JUL. Praemissa scilicet disputatione probare contentus, te quoque qui nobis seditionem per hoc maximam concitabas, dicere remissionis peccatorum non in cunctis unam constare rationem; ut etiamsi unum hoc naturale peccatum persuadere posses, tamen liqueret necessario dici, non semper accedentium ad gratiam unum statum esse; et hoc Apostoli dictum, ex multis delictis in justificationem, in adulta solum, non autem etiam in prima aetate compleri.

AUG. Secundum tua vaniloquia, nec in adulta aetate completur: quoniam multi adulti habent singula (etiamsi secundum vos non habent originalia), quibus contigit venire ad Baptismum, quando peccare coeperunt; aliqui habent etiam paucissima, non tamen multa: non ergo pertinebunt ad hanc gratiam Christi; quoniam ex multis delictis illa justificat, quae non habent isti: quod si quisquis sapit, ineffabiliter desipit. Agnosce Christum ex multis delictis justificantem, salvumque facientem populum suum, et in iisdem multis intelligens posse quorumlibet et pauca et singula computari, noli ab hoc populo sortem subtrahere parvulorum; etiam ipsis crede necessarium esse Jesum, qui hoc non vocatur, nisi quia salvum facit populum suum, in quo utique sunt et parvuli, a peccatis eorum.

CXXIX. JUL. Nunc vero assero consequenter nihil Apostolum de Manichaea traduce suspicatum: ostendit quippe ad gravem injuriam pertinere mysteriorum, si compararentur per cuncta peccatis, id est, si non efficacius prodesset gratia, quam culpae forma nocuisset. Maximam ergo christianae fidei dignitatem in eo Magister Gentium collocavit, quod eam affirmavit antestare delictis: ob hoc illi curae fuit, ut morbis veteribus medicinae praeferret effectum.

AUG. Hanc medicinam negatis parvulis, quos falsa et inimica defensione salvos esse contenditis. Sed Deus eorum, qui ex ore infantium atque lactentium medicinae suae perficit laudem, profecto et vos destruit, [PL45.1196] qui eis adhibetis inimicam defensionem, cum destruit inimicum et defensorem.

CXXX. JUL. Inde gratiam ostendit esse laudabilem, si ei per omnia conveniret quod dixit, Judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Qua tu ergo licentia gratiam Christi ea laudatione fraudabis, qua illam Apostolus voluit praedicari; ut dejicias titulum dignitatis, per quem solum honorem ejus vas electionis voluit agnosci?

AUG. Haec ad parvulos non pervenit, si nullo delicto, secundum vos, obligati sunt: sed quia obligati sunt, profecto gratia ex multis delictis multitudinem fidelium suorum justificans, etiam ad unum delictum sanandum pervenit eorum, ut ex ore infantium destruat ora fallentium inimicorum et defensorum.

CXXXI. JUL. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae medicinae copiam praetulit; qui sensus Catholicorum dogmati congruit, intelligentium in his remissionem peccatorum fieri, in quibus possunt multa deprehendi, id est, motu propriae voluntatis attracta: in quibus autem non sit hic motus propriae voluntatis, id est, in parvulis, non minus nulla esse, quam multa.

AUG. Nulla ergo ad eos Salvatoris pertinet medicina, et Christus non est eis Jesus: et tu qui hoc dicis, audes vocari christianus! Deinde, si, ut definis, in his fit remissio peccatorum, in quibus possunt multa deprehendi; quoniam sic accipis quod ait Apostolus, Gratia ex multis delictis in justificationem: non pertinent ad remissionem peccatorum, qui, secundum vos, non habentes originale peccatum, ad lavacrum regenerationis cum singulis veniunt paucisve peccatis. Videte quae dicitis; et non erubescitis, non expavescitis, non tacetis? Si autem homines peccare incipientes, et nondum habentes multa delicta, percipiunt tamen gratiam ex multis justificantem delictis; cur in eisdem multis etiam singula quorumlibet computare non vultis, non ob aliud, nisi ut ab ea parvulos impie separetis; vobisque pernicies pessimae iniquitatis incumbat, ut ab illa etiam grandiores primum peccare incipientes, nondumque habentes multa, sed singula, vel pauca peccata, alienos esse dicatis?

CXXXII. JUL. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.

AUG. Imo vestrum dogma subvertit: quia ista gratia quam peccato praetulit, ex multis delictis justificat, et ideo pertinens ad pusillos cum magnis, nec ullum praeterit pusillorum, qui remittit omnia omnium suorum, id est, pusillorum atque magnorum.

CXXXIII. JUL. Nunc tu ede, ubi aequaverit peccato gratiam; ut quoniam fides tua non capit remedia praelata vulneribus, saltem capiat in angustum non excedentia comparationem redacta: quod si scriptum [PL45.1197] uspiam repereris; Paulum tamen ab hac constabit abhorrere sententia: et ut compendio totus Apostoli sensus eluceat, ait, Gratia ex multis delictis in justificationem: multa autem delicta nec secundum te parvuli habent, qui secundum Apostolum, nullum habent.

AUG. Multa delicta nec secundum te habent, qui primum peccare coeperunt: et tamen eos negare non potes ad hanc ex multis delictis justificantem gratiam, cum ad Baptisma veniunt, pertinere. Multa ergo delicta sunt totius populi, in quo sunt et parvuli; ad quem populum civitatis Dei cum pervenit gratia ex multis delictis justificans, invenit ibi et multa aliquorum, et pauca aliorum, et singula parvulorum; quae simul utique multa sunt omnia, et multitudine sua redarguunt multa et inania verba tua. Si autem secundum Apostolum, sicut putas, nullum delictum habent parvuli; unde ergo secundum Apostolum mortui sunt? Quia et secundum te, etiam pro ipsis mortuus est Christus: Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14 et 16). Juliane, non hoc Augustinus, sed Apostolus dixit; imo ipse per suum Apostolum Christus: cohibe te a vaniloquio, cede Deo.

CXXXIV. JUL. Constat hic igitur Magistrum Gentium non de nascentibus disputasse, sed de his qui jam motu propriae voluntatis utuntur.

AUG. Digere crapulam contentionis, et expergiscere, et intellige delictum, et unius, et unum, de quo dictum est, Si enim ob unius delictum multi mortui sunt (Rom. V, 15): multi quippe isti ipsi sunt omnes, de quibus alio loco dicit, Sicut in Adam omnes moriuntur (I Cor. XV, 22): et ibi videbis et parvulos, quia et pro ipsis etiam, te confitente, mortuus est Christus: utique cum dixisset Apostolus, quia unus pro omnibus mortuus est, continuo quid necessario sequeretur, ostendit dicens, Ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est.

CXXXV. JUL. Jam vero quod addidit Apostolus, Sicut per unius delictum in omnes ad condemnationem; ita et per unius justitiam in omnes homines ad justificationem (Rom. V, 18), tantum opis impertit nobis, quantum in dogma tuum movet fragoris. Ponens quippe in contrariis partibus omnes, quibus verbis non potest ulla esse conjunctio, ad Scripturarum nos morem remittit, ut intelligamus omnes dici solere pro multis. Nam in ipsa fronte verborum magna barbaries est: qui enim omnes ad justificationem veniunt, si perrexerint omnes ad condemnationem? aut qui omnes ad poenam, si omnes rapiuntur ad gloriam? Generalitas unius partis, locum excludit alterius.

AUG. Ergo et ubi dictum est, In quo omnes peccaverunt (Ibid., 12), multi sunt intelligendi, non omnes: quod si ita est, cogeris dicere, non omnes peccatores unius illius hominis imitatione peccasse, sed multos. Quod si dixeris, ideo non omnes, sed multos ejus imitatione peccasse, quia multi, non omnes peccaverunt; volens eos qui non peccaverunt, intelligi parvulos: [PL45.1198] respondebitur tibi, quia nec mortui sunt in illo parvuli, ac per hoc non pro illis Christus mortuus est, quia nonnisi pro mortuis ille mortuus est, sicut Apostolus clamat: atque ita, et contra te ipsum venies, et a gratia Christi penitus parvulos separabis, pro quibus Christum mortuum non esse dicturus es. Consequenter etiam baptizandos negabis in Christo. Quicumque enim baptizati sumus in Christo, sicuti ait idem apostolus, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3): illi autem baptizantur in morte Christi, pro quibus mortuus est Christus. Nullo modo igitur ab originali peccato alienabis parvulos, nisi eos simul a gratia Baptismatis Christi feceris alienos. In eo vero quod tibi videtur, duo ista inter se esse contraria, ut omnes eant in condemnationem per Adam, et omnes rursus in justificationem per Christum, omnino erras. Nullus enim hominum nisi per Adam trahitur ad damnationem, de qua per lavacrum regenerationis homines liberantur; et nullus hominum nisi per Christum ab hac damnatione liberatur: ideo ex utraque parte dicti sunt omnes; quia nemo ad damnationem generationis nisi per istum, nemo ad vitam regenerationis nisi per illum. Ac per hoc non generalitas unius partis locum excludit alterius; quia ex his ipsis qui generaliter moriuntur in Adam, quos vult vivificat Christus. Non ergo tibi videbuntur inter se ista contraria, si non sis tibi ipse contrarius.

CXXXVI. JUL. Verum ut hic quoque quantum muniamur advertas: a loco medicantis locum intellige vulnerantis. Si Christus salvavit universos, Adam quoque universis nocuisse fingatur.

AUG. Numquid ideo non mittuntur omnes in damnationem per Adam, quoniam quos vult ab hac damnatione liberat Christus? Qui propterea omnes liberare dictus est etiam ipse, quoniam non liberat quemquam nisi ipse: sicut dictus est illuminare omnem hominem (Joan. I, 9), quia nemo quemquam illuminat, si non ipse.

CXXXVII. JUL. Si Christus mutavit officia genitalium, Adam ea pervertisse credatur: si Christus aliquid correxit in sensibus carnis, aestimetur eos Adae culpa turpasse: si Christus fecit medicinam ire per propaginem, dicatur Adam per generationem transmisisse delictum.

AUG. Jam ad ista responsum est: sed audi breviter etiam nunc. Si Christianus catholicus esses, appareret tibi et Adam delictum generando transmittens, et Christus regenerando dimittens. Carnaliter autem generat Adam, spiritualiter regenerat Christus. Noli ergo quaerere in utroque propaginem carnis; quam propaginem non pertinere ad regenerationem spiritualem, si non contendis, attendis. Contra infirmitatem vero carnis nunc Christi gratia certamen instituit, [PL45.1199] postea ejus perficiet sanitatem: cujus sanitatis futurae atque perpetuae nunc pignus Spiritum sanctum dedit (II Cor. V, 5), per quem diffunditur in nostris cordibus charitas (Rom. V, 5), ut nos ad agonem interim relicta carnis non vincat infirmitas.

CXXXVIII. JUL. Sin autem his omnibus in eo, quem suscipiunt a natura, ordine permanentibus, adhortationibus, signis, exemplis, promissione vel munerum, vel poenarum, ad fidem voluntas sine inductione necessitatis allicitur, et haec per instituta, per mysteria, per dona; non oppressa, sed exspectata, sed libera, sed provocata curatur; apparet, et si uno spiritu totus mundus vel rugiens vel rabiens refragetur, voluntatem uniuscujusque, non nativitatem, tinctam imitatione fuisse peccati.

AUG. Quacumque te vertas, ab originali peccato non alienabis parvulos, nisi eos negaveris mortuos: quod si feceris, mortuum pro eis Christum simul negabis: si autem, ne hoc neges, mortuos parvulos confiteris; profecto in Adam mortuos non negabis: aut si non ibi, dic ubi.

CXXXIX. JUL. Quamvis nimis molliter egerim: etsi enim Christus ex eo quo venit tempore, universis hominibus doceretur et iter interclusisse mortis, et vitam donasse perpetuam, ut nemo prorsus ex eo die, quo Verbum caro factum est, aut in peccatum laberetur, aut pro peccato poenam timeret; non tamen a conditione primae iniquitatis, quae liberalitatis doceretur extremae: quoniam subvenire non merentibus, potest et solet Deus, cum laude clementiae; punire autem non peccantes non potest, sine eversione justitiae.

AUG. Quia ergo gravi jugo a die exitus de ventre matris, puniti sunt parvuli; agnosce judicem justum, et confitere originale peccatum. Punire enim nullius peccati meritum habentes, sicut etiam ipse confiteris, non potest sine eversione justitiae.

CXL. JUL. Attende igitur quid disputatio tota confecerit. Si gratia Christi et Adae culpa in diversis effectibus aequaliter censerentur, ut vel numero operationum pares essent, quae operationum genere dissidebant; docendum erat, tantis profuisse gratiam, quantis culpa nocuisset: ut appensionis illius, qua trutinabantur, aequitas et momenta constarent. Subvenire ergo debuit etiam illis omnino locis illisque partibus medicina, quibus insederat aegritudo; id est, si aliquid in motibus genitalium, in sensibus coeuntium, in obscenitate membrorum, in infelicitate nascentium, antiquum crimen effecerat, immutatione horum quae diximus, remedia contulisset: alioquin grande testimonium imbecillae artis, nihilque profuturae, nec locum aegritudinis invenisse, et languentibus eversisque naturalibus, inertia fomenta voluntatibus admovisse.

AUG. Jam responsum est, cum de distantia praesentis [PL45.1200] et futuri saeculi locuti sumus (Supra, capp. 93, 94, 106). Hic enim accipimus per pignus Spiritus, et certandi et vincendi vires: ibi autem, sine hoste ullo externo et interno, ineffabili hac sempiterna pace perfruemur. Quisquis ergo omnia quae ibi habenda sunt, hic vult habere, fidem se indicat non habere.

CXLI. JUL. Ostendit autem inter haec veritas, quia etsi prodesset effusa generaliter medicina motibus atque mortalibus, illis quoque qui eam nullo studio nec ulla intentione meruissent; non tamen continuo noceret culpa nascentibus, qui nihil ad eam assensionis admovere potuissent. Ac per hoc, etsi aequalis esset gratiae peccatique taxatio; clarebat tamen, ne tum quidem ejusmodi appensionem eo usque constare, ut quisquam nasci probaretur reus.

AUG. In illo gravi jugo, quo etiam parvuli premuntur, quomodo est justus Deus, si nullus nascitur reus?

CXLII. JUL. Nunc autem, cum Apostolus non solum non postposuerit culpae gratiam, verum etiam praeposuerit, dicens multo in plures abundasse beneficia, quam irrepsisse dispendia; per opinionem autem traducis, multo magis constet nocuisse peccata, quam profuisse gratiam: irrefutabiliter approbatum est, apostolum Paulum nihil sensisse de traduce, sed ejus sententia Traducianos cum Manichaeis magistris suis pariter fuisse destructos.

AUG. Non dixit apostolus Paulus, »multo in plures abundasse beneficia, quam irrepsisse dispendia:« non hoc dixit; prorsus falleris, si ipse non fallis. Multo magis enim abundasse gratiam dixit in multos, non in magis multos; sed magis abundasse. In comparatione namque pereuntium pauci sunt qui salvantur; sine comparatione autem pereuntium et ipsi multi sunt. Sed quare sint illi plures, quam illi, consilium Dei velle nosse multorum est: nosse autem vel paucissimorum hominum, vel omnino nullorum. Posset autem omnipotens non creare, quos omnium rerum praescius malos futuros ignorare non posset, nisi uti etiam malis pluribus optime optimus posset: unde nos aliquid Apostolus docuit, id est, ut iram suam potentiamque monstraret in eis, quae attulit in multa patientia vasa irae, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae (Rom. IX, 22, 23). Sed nolunt credere Pelagiani, quod in uno homine tota est massa vitiata, et tota damnata: a quo vitio et damnatione sola sanat et liberat gratia. Quare enim justus vix salvus erit (I Petr. IV, 18)? Numquid liberare justum labor est Deo? Absit: sed ut ostendatur, quo merito fuerit damnata natura, non vult facile de tanto malo, nec ipse Omnipotens liberare; propter quod, et peccata proclivia sunt, et laboriosa justitia, nisi amantibus: sed charitas, quae hos amantes facit, ex Deo est (I Joan. IV, 7).

CXLIII. JUL. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.

AUG. Ita hoc dicis, quasi alibi brevior sis futurus; [PL45.1201] cum loquacissime inquiras quemadmodum Apostoli manifestissimis verbis nebulas ingeras vanitatis.

CXLIV. JUL. »Omnes autem dixit ad condemnationem per Adam, et omnes ad justificationem vitae per Jesum Christum; cum utique non omnes eos qui moriuntur in Adam, transferat Christus ad vitam: sed omnes dixit atque omnes, quia sicut sine Adam nullus ad mortem, ita sine Christo nullus ad vitam. Sicut dicimus de litterarum magistro, si in civitate solus est, Omnes iste hic litteras docet: non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab ipso. Quos autem omnes dixerat, multos postea dixit; eosdem tamen omnes multosque significans. Sicut enim per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 19). Adhuc quaerat per quid peccatum inveniatur in parvulo. Respondent ei paginae sanctae, Per unum hominem peccatum in mundum intravit« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, nn. 46, 47). Sanctas quidem Apostoli esse paginas confitemur, non ob aliud, nisi quia rationi, pietati, fidei congruentes, erudiunt nos et Deum credere inviolabilis aequitatis, et opera ejus bona honestaque defendere, et praeceptis ejus moderationem, prudentiam, justitiam vindicare.

AUG. Ipsa te convincit in parvulis aequitas Dei: quoniam magna est iniquitas, si jugo gravi premuntur et parvuli sine ullo merito vinculoque peccati.

CXLV. JUL. Ac per hoc, negare quemquam pro alterius peccato posse damnari, negare ullum peccatum ad posteros naturae conditione transire: atque credere, atque asserere, hominem de instituta a Deo fecunditate genitum liberi arbitrii justis legibus conveniri, ut vitet omne quod malum est, exerceat omne quod bonum est, nec, secundum vos, aestimet amorem et necessitatem criminum substantiae suae causis, id est, ipsis adhaesisse seminibus; nec recipiat tam stultam, tam insanam, tam impiam sententiam, in contumeliam videlicet naturae, rationis, Dei, Apostoli volumine contineri, quia dixerit per unum hominem peccatum in hunc mundum intrasse, et in omnes homines transisse mortem (Rom. V, 12); cum hoc diu caligare non siverit, addens eos quos omnes dixerat, debere multos intelligi, qui imitatione, non generatione peccassent.

AUG. Potes dicere, non omnes gentes semini Abrahae fuisse promissas, ubi dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18); quia easdem dixit et multas, ubi legitur, Patrem multarum gentium posui te (Id. XVII, 5)? potes, inquam, hoc dicere, et in eo quoque loco Scripturae praenuntianti quod rebus ipsis videmus impleri tuo vaniloquio contradicere; et prohibere nos intelligere omnes gentes, ubi promissae sunt, quid aliud quam omnes gentes? quia per tuam dialecticam, omnes non pro omnibus, [PL45.1202] sed pro multis quae omnes non sunt, positas atque intelligendas doces. Si autem possunt quidem, ubi dicuntur multi, non omnes intelligi; sed tamen ubi dicuntur omnes, vereque sunt omnes, recte dicuntur et multi; ne ipsi omnes, pauci intelligantur; sicut illi sancti, quos ignis ardens urere est vetitus, omnes inter innoxias flammas laudabant Deum, et tamen ipsi omnes pauci erant, quoniam tres erant (Dan. III, 49-51): quid habet virium argumentatio tua, qua propterea omnes non vis omnes intelligi, quoniam iidem ipsi dicti sunt multi? Quandoquidem qui vere sunt omnes, ideo nonnunquam dicuntur et multi, ut discernantur ab eis, quicumque ita sunt omnes, ut sint tamen pauci. Capilli quippe hominis omnes, etiam multi sunt; digiti vero etiam omnes, pauci sunt.

CXLVI. JUL. Totum denique quod egerat, enodavit dicens, Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 19): ut sicut nemo praemia virtutis meretur, nisi qui ad ea, post incarnationem tamen Christi, sanctitatis ejus imitatione contenderit; ita in Adam praevaricator nemo teneatur, nisi qui in transgressione legis primi hominis imitatione deliquerit.

AUG. Hoc est occultum et horrendum virus haeresis vestrae, ut velitis gratiam Christi in exemplo ejus esse, non in dono ejus, dicentes, quia per ejus imitationem fiunt justi, non per subministrationem Spiritus sancti, ut eum imitentur adducti; quem Spiritum super suos ditissime effudit: et quasi vigilanter additis, »post incarnationem tamen ejus;« propter antiquos videlicet, quos sine gratia ejus fuisse dicitis justos, eo quod non habuerint ejus exemplum. Quid si ergo et post incarnationem Christi, nondum audito Evangelio, proposuerint sibi aliqui homines superiorum exempla justorum, justeque vixerint? quid agitis? ubi vos videtis? Itane vero isti virtutis praemia non merentur? Si ergo ex justorum imitatione justitia; Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21): quia fuerunt justi et ante ipsum, quos imitari possent, qui justi esse voluissent. Quid est etiam quod Apostolus non ait, Imitatores estote Christi, sicut et ego; sed ait, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1)? Ergo se illis voluit esse pro Christo? Videtisne quae mala vos consequantur, quando Adam et Christum Apostolo proponente, vos imitationem imitationi, non regenerationem generationi vultis opponere?

CXLVII. JUL. Pervenire autem et ad innocentes gratiam Christi, ad quos Adae culpa non pervenit: propter quod, vigilanter inculcavit, Multo magis gratia Dei et donum unius hominis Jesu Christi in plures abundavit (Rom. V, 15): ut illa superior coaequatio [PL45.1203] ejus aetatis quae ratione utitur in contrariis studiis indicet imitationem; haec autem in gratiae largitate praelatio, consecratos et provectos approbet innocentes. Quae cum ita sint, tibi, non mihi, Apostolum obviare senti, contra te eum arma ferre cognoscito, qui dogma tuum, praeceptorisque tui Fausti, a quo es velut prima manu tinctus, hoc uno, si caetera deessent, vehementer everteret, quia dicit per unius inobedientiam multos, non omnes, peccatores constitutos fuisse, et per unius obedientiam justos non omnes constitutos fuisse, sed multos. Ut enim diligenter quam tibi sermo hic repugnet, lectoris intelligentiae suggeratur: Apostolus pronuntiat, non omnes per Adam peccatores constitutos fuisse; tu dicis, omnes omnino per Adam peccato naturali ad jus diaboli pertinere: ambigi non potest, inter te et Apostolum magnam esse pugnam.

AUG. Omnes dicit, eosdemque multos; non multos dicendo negat omnes, ne sibi sit ipse contrarius, sicut vestra aut fallit improbitas, aut fallitur caecitas. Quia enim utrumque dixit Apostolus, et omnes, et multos; ostendi ego non inter se duo ista pugnare; quia ipsi omnes, ideo etiam multi sunt dicti, quia omnes aliquando dicuntur et pauci: tu autem dicendo non omnes, quos omnes dixit Apostolus, procul dubio convinceris Apostolo esse contrarius.

CXLVIII. JUL. Nam cum tu et Manichaeus dicitis, Omnes sunt naturaliter peccatores: Apostolus autem dicit, Multi sunt, non omnes, peccatores; removet accusationem a seminibus quae armatur in mores, et destruit originale peccatum. Utque hoc ipsum quod egimus, urgeamus: praescribit Apostolus, multos debere intelligi per Adae inobedientiam peccatores; multos autem per Christi obedientiam justos; eos utique qui justi sunt, ostendens ab illis qui criminosi sunt, esse discretos: tu qua impudentia argumentari niteris, ut ex his sermonibus probes naturale peccatum? Nam cum dicis omnes nasci criminosos per Adam, et propter hoc ad diabolum pertinere, sed aliquos inde per Christum postea liberari; non hoc sentis quod Apostolus, qui dicit, non omnes per Adam peccatores constitutos esse, sed multos.

AUG. Quoniam non est contrarium, sicut jam ostendimus, ut iidem sint multi, qui sunt omnes; ideo quos multos, eosdem omnes Apostolus dicit: non omnes autem, non Apostolus, sed tu dicis; ac per hoc Apostolo contradicis. Verum est autem quod Apostolus dicit: falsum ergo quod tu dicis. Et quod superius dixisti, »vigilanter inculcasse Apostolum, Multo magis gratia Dei et donum unius hominis Jesu Christi in plures abundavit« (Supra, cap. 147); volens intelligi, ideo plures dictos, quia pervenit gratia ejus ad parvulos, ad quos imitatio primi hominis non pertinet: aut mendosus codex tibi mentitus est, aut ipse mentiris, aut ab aliquo falso, sive fallente, aut oblivione deceptus es. Non enim ait Apostolus plures, sed multos. Graecum attende codicem, et invenies πολλούς, non πλείστους. Dixit ergo, multo magis abundasse gratiam [PL45.1204] in multos, non in magis multos, hoc est, non in plures, sicut jam ostendimus: quoniam si plures dixisset, propter parvulos quos tenet gratia, cum primi hominis non teneat imitatio; falsum dixisset, et esset similis vobis. Si enim omnes imitatores Christi post ejus incarnationem, regeneratis parvulis additis, conferantur cum peccatoribus, quos omnes vultis propter arbitrium libertatis ad imitationem primi hominis pertinere, ab ipso Adam usque in finem saeculi voluntate peccantes; qui eorum multo plures sint evidenter apparet, ut et vestra falsitate vincamini.

CXLIX. JUL. Si enim quale tu, tale aliquid ille sensisset, debuit utique dicere, Per unius inobedientiam peccatores constituti sunt omnes, sed per obedientiam Christi ex his aliqui ad justitiam reverterunt. Ita enim prorsus ei loquendum fuerat, si hoc quod tu fingis, voluisset intelligi. Verumtamen cum hac sententia illud aliud nequivisset asserere, multo magis profuisse Christi gratiam, quam Adae laesisset iniquitas. Etsi ergo penitus nesciremus, qui mos esset, quo per inobedientiam unius hominis multi peccatores constitui dicerentur: tamen maneret in solido, non hoc pertinere ad originale peccatum, quod Apostolus inculcaverat, multis, non omnibus convenire.

AUG. De multis et omnibus, jam responsum est. Nec sic locutum fuisse Apostolum, quemadmodum dicis eum loqui debuisse, si hoc diceret quod nos dicimus, quid mirum est? Quandoquidem etiamsi, secundum vos, Apostolus per unius delictum ita multos peccatores constitutos esse dixisset, ut iidem multi non possent omnes intelligi, sed hi tantum qui ex imitatione primi hominis propria voluntate peccarunt; non dixit per obedientiam Christi ex his aliquos justificatos, quod tamen verum est. Quid est ergo quod dicis, »Si tale aliquid quale nos sensisset Apostolus, eum dicere debuisse, Per unius inobedientiam peccatores constituti sunt omnes, sed per obedientiam Christi ex his aliqui ad justitiam reverterunt?« Quasi vos negetis, ex praevaricatoribus legis, quales tantummodo peccatores ad similitudinem praevaricationis Adae pertinere contenditis, aliquos per obedientiam Christi ad justitiam fuisse conversos. Possumus ergo et nos vobis dicere: Si tale aliquid quale vos sensisset Apostolus, debuit utique dicere, Per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi quidem, non omnes, sed etiam ex his per obedientiam Christi aliqui ad justitiam reverterunt. Aut etiam multo apertius ita loqueretur, si aliquid tale sensisset, ut diceret: Multi quidem Judaeorum per inobedientiam unius hominis peccatores sunt constituti, qui lege accepta, simili praevaricatione peccarunt, sed etiam ex his aliquos justificavit Christi obedientia. Quod si tibi non praejudicavit, non ita loquendo, sicut dixi eum loqui debuisse, si hoc sentiret quod tu: nec mihi utique praejudicare debet, quia non ita locutus est, quomodo eum dicis loqui debuisse, si hoc sentiret quod ego. Cum ergo Apostolus ita sit locutus, sicut loquendum esse arbitratus est; videndum est quis ei nostrum [PL45.1205] consentiat, utrum ego qui dico verum esse quod ait, Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; et verum esse quod ait, Per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi (Rom. V, 18, 19); quoniam non repugnat ut qui multi sunt omnes sint, et qui omnes sunt multi sint: an tu qui dicis, Ubi ait multos, multi sunt; ubi ait omnes, non omnes sunt.

CL. JUL. Patefacta igitur vel imperitia vel impudentia tua, quae aut non curat aut non valet quid dicatur exponere, ostensoque veritatis ipsius, quam se esse Christus appellavit (Joan. XIV, 6), lumine, nihil de apostoli Pauli sermonibus Manichaeae, id est vestrae, cohaerere dementiae: nunc expositioni operam demus, ut sicut ostensum est qualiter non possit, ita clareat qualiter et debeat Paulus et possit intelligi.

AUG. Ita desereris veritate, et contra manifesta Apostoli verba non potes invenire quid dicas, ut quod in eis intellexerunt tot sancti clarique doctores, qui hoc in Ecclesia catholica didicerunt atque docuerunt (non enim sanum sensum habentes in tam manifestis verbis aliud intelligere potuerunt), tu Manichaeorum esse dicas, quod illos non fuisse cogeris confiteri, quantolibet veneno Pelagianae pestis insanias.

CLI. JUL. Scribens itaque ad Romanos, eo jam tempore, quo Gentium coeperat esse permixtio, atque ideo tam ex Judaeis quam ex Gentibus complebantur Ecclesiae, tumultus populi utriusque componit, inculcans quoniam nec gentes impietatem suam, qua mutaverant gloriam Dei in similitudinem imaginis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium, legis possint ignoratione diluere, quae per vim rationis ingenitae, etsi non ritum ceremoniarum Judaicarum, tamen Deum innotescentem operibus, substantiae vero profunditate secretum, potuerint ex his ab eo quae sunt facta cognoscere. Legis autem normam, quantum ad vitae probitatem respicit, proprius unicuique suggerebat affectus; videlicet ut nihil tale inferret proximo, quale perpeti noluisset: atque ideo profanitatem Gentium jure optimo argui posse convincit, etsi non per legem, per eam tamen justitiam quae condidit legem, et qua judicante, hi qui sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt. Judaeos vero, quorum magis intererat, quia in despectum Gentium maxime tumescebant, honorem sibi de legis purificationibus vindicantes, ac per hoc aestimantes non sibi ita ut Gentibus profuisse Christi gratiam peccata donantem, quandoquidem legis ea institutione vitassent, magna disputationum virtute confringit, allegans, eis tanto amplius per indulgentiam fuisse collatum, quanto post legis admonitionem sine ulla ignoratione peccassent; per quod approbat eos reos fuisse, et vehementer potuisse damnari in ejus justitiae examine, apud quem qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur: Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. I-II, 13). Hoc ergo proposito, per totum librum disputans, tum superbiam reprimit Judaeorum, tum excusationem vanitatis Gentibus demit, ut doceat aequaliter ambobus populis Christi profuisse medicinam.

[PL45.1206] AUG. Hanc medicinam parvulis vos negatis, quos lex ipsa circumcidi octava die jussit, ejus gratiam praefigurans, cujus resurrectionem dominicus, id est, post septimum Sabbati dies octavus ostendit: nec valetis ac vultis attendere, ita parvulum morientem sine Christi gratia periturum, quemadmodum dictum est, incircumcisi animam parvuli interire de populo suo (Gen. XVII, 12, 14): cujus interitus invenire meritum non potestis, quamdiu non trahere peccatum originis parvulos dicitis.

CLII. JUL. Qui et crimina voluntatis ignovit, a quibus liberum fuerat abstinere; et sui imitatione, qui erat virtutum forma et norma, correctis gloriam beatae aeternitatis indulsit. Cum ergo utramque nationem pro voluminis sui tempore et jure conveniat: in his tamen locis, de quibus quaestio est, cum Israelitis omnino manum conserit, qui audebant de praeputiatorum stirpe venientes, eo usque despicere, ut affirmarent eos, nec suffragio fidei ad consortium suum transire potuisse: contra quod supercilium replicat Judaeae gentis exordia, et in ipsa radice circumcisionis, ostendit non tanti esse praeputium, ut aut injustos ejus relictio, aut justos faciat ejus ablatio.

AUG. Quando ista dicebat Apostolus, non de circumcisione, vel praeputio; sed de praeceptis legis in quibus est etiam, Non concupisces (Exod. XX, 17, et Deut. V, 21), agebat: quod et ipse commemoravit (Rom. VII, 7). Quid tergiversamini? Priores peritis, dum caliginem offunditis imperitis.

CLIII. JUL. Non ergo per legem promissio Abrahae, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui sunt ex lege, haeredes sunt; evacuata est fides, destructa est promissio. Lex enim iram operatur: ubi autem non est lex, nec praevaricatio. Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini; non ei tantum quod ex lege est, sed quod ex fide est Abrahae, qui est pater omnium nostrum (sicut scriptum est, Quia patrem multarum gentium posui te), ante Deum cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt tanquam quae sunt. Qui praeter spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est, Sic erit semen tuum. Et non infirmatus in fide consideravit corpus suum jam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarrae: in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confirmatus est fide, dans gloriam Deo; plenissime sciens quia quaecumque promisit, potens est et facere: propter quod et reputatum est illi ad justitiam (Id. IV, 13-22).

AUG. Haec te commemorare non pudet, qui oppugnas gratiam qua ista promissa complentur? Contra Deum enim loquimini, dicendo, Nos facimus: quod ille se facturum esse promisit. In Isaac quippe, qui Abrahae promissus est filius, hi praefigurati sunt, non [PL45.1207] qui se ipsos justos, sed quos Deus fuerat ipse facturus? Unde universae per prophetam dicit Ecclesiae: Ego enim sum Dominus, qui facio te (Isai. XLV, 8, sec. LXX). Propter quod et filii promissionis vocantur, apertissime dicente Apostolo: Non potest autem excidere verbum Dei: non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israel; neque quia semen Abrahae, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine (Rom. IX, 6-8). Quod itaque Deus promisit, Deus facit. Hoc ergo totum sicut aedificat eos quorum spes in Deo est, sic evertit eos qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7): ac per hoc, sicut catholicam fidem aedificat, sic Pelagianum evertit errorem.

CLIV. JUL. Qui locus quam sit opinioni vestrae totus infestus, et primo opere disputatum est, et si quid hinc recoli oportuerit, disseretur. Nunc autem advertatur, promissionem, quae facta est ad Abraham ob remunerationem fidei ejus, in qua dicitur, quia pater multarum gentium constitueretur, ostendisse, nec unius illum populi genitorem debere defendi, qui multarum gentium pater sit praedictus; nec ita solum credulitatis recepisse mercedem, ut alios similiter credentes a praemii consortio putetur excludere. Non est autem scriptum, inquit, tantummodo propter ipsum, quia reputatum est illi; sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis; qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 23-25).

AUG. Dicite nobis, o vani, non defensores, sed inflatores liberi arbitrii, qui ignorantes Dei justitiam, et vestram justitiam volentes constituere, justitiae Dei non estis subjecti (Id. X, 3); dicite, inquam, nobis: si noluissent gentes credere justeque vivere, evacuaretur promissio quae facta est ad Abraham? Non, inquies. Ergo ut Abraham ob stipendium fidei consequeretur dilatationem seminis, praeparata est gentium voluntas a Domino; et ut vellent quod et nolle potuissent, ab illo factum est, qui ea quae promisit, potens est et facere.

CLV. JUL. Cum ergo ille adhuc in praeputio testis sit fidei pronuntiatus, et ob ejus stipendium dilatationem fuerit seminis consecutus; qua, inquit, regula tu, Judaee, non putas ad consortium justitiae pertinere Gentiles, qui fidem Abrahae, paria de Dei virtutibus credendo, restituunt?

AUG. Bene contra vos loqueris: quia utique si de Dei virtutibus credunt, non sicut vos confidunt in virtute sua, ut justificentur, id est, ut justi fiant; sed in illius, qui justificat impium.

CLVI. JUL. Cur putes, inquit, sine consecrationibus legis, ad Abrahae stemma nationes non posse perduci; cum constet promissionem, quae facta est ad Abraham, anteriorem fuisse quam legem, nec eam ablutionibus tributam fuisse, sed moribus?

[PL45.1208] AUG. Hos mores, quos procul dubio bonos vis intelligi, si ut putatis, homo sibi facit; praedicere ista debuit Deus praescius, non promittere; ut non de illo in hac causa diceretur, Quae promisit, potens est et facere (Rom. IV, 21); sed, Quae praescivit, potens est et praenuntiare, aut, potens est et ostendere. Quando autem dicunt homines, Quod Deus promisit, nos facimus; se ipsos faciunt jactantia potentes, illum arrogantia mentientem.

CLVII. JUL. Si enim qui sunt ex lege, haeredes sunt; evacuata est fides, destructa est repromissio (Ibid., 14). Qui sermo, nisi intelligatur, ingerit maximam quaestionem: dubio enim procul, dicit eos esse ex lege, quos supra dixerat ex circumcisione, quos sibi tantum noverat arrogare, ut putarent praeter se neminem assumi ad Abrahae seminis dignitatem: atque hoc disputatione collegerat, ut quia non solum hi qui ex circumcisione, sed et illi qui ex praeputio sectari voluissent vestigia fidei Abrahae, non immerito Abrahae filii censerentur.

AUG. Quid, si noluissent? evacuaretur promissio? Admoneo ut intelligatis, cui gratiae sitis inimici, negando operari Deum voluntates in mentibus hominum: non ut nolentes credant, quod absurdissime dicitur; sed ut volentes ex nolentibus fiant. Non sicut facit doctor homo, docendo et hortando, minando et promittendo in sermone Dei: quod frustra fit, nisi Deus intus operetur et velle per investigabiles vias suas. Cum enim verbis doctor plantat et rigat, possumus dicere, Forte credit, forte non credit auditor: cum vero dat incrementum Deus (I Cor. III, 6), sine dubio credit et proficit. Ecce quod interest inter legem et promissionem, inter litteram et spiritum.

CLVIII. JUL. Cum ergo superius id egisset, ut intelligeremus a consortio justitiae non potuisse excludi Gentes, sed per eamdem fidem cum filiis circumcisionis in Abrahae stirpe numerari; nunc intulit, neminem de circumcisione ad eam promissionem, quae Abrahae data est, pertinere: hoc autem omnino, nisi intelligatur, repugnat. Quod itaque ait, Si enim qui sunt ex lege, haeredes sunt; evacuata est fides, et destructa est promissio; non hoc pronuntiavit, ut videlicet nemo de Judaeis per fidem fieri credatur haeres promissionis antiquae: sed deest sermo, cujus vicem implet intelligentia, non solos haeredes esse qui ex lege sunt; ut si hoc modo dictum esset: Si enim qui sunt ex lege, soli haeredes sunt, evacuata est fides. Vere enim praeputium videretur excludi, si ad nullos praeter eos qui ex circumcisione erant, benedictionis haereditas perveniret. Intelligenda igitur consuetudo Scripturarum est, quia non continuo quod non dicitur, denegatur, ut intelligentiae opere verborum dispendia suppleantur.

AUG. Sic intelligunt, qui non intelligunt. Cur non attenditis, rogo, ideo non esse haeredes ex lege, quia lex iram operatur? Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Ideo autem ex promissione, [PL45.1209] quia Deus quod promittit, ipse facit. Qui enim praecepta legis implere se putat per arbitrium propriae voluntatis sine spiritu gratiae, suam justitiam vult constituere, non justitiam Dei sumere. Nam unde dicit idem apostolus, Ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed justitiam quae est ex fide, justitiam ex Deo (Philipp. III, 9)? Quare suam dicit justitiam, quae ex lege est, eamque justitiam reprobat; non autem suam, sed ex Deo justitiam, quae est ex fide? Numquid lex non est ex Deo? Quis nisi infidelis hoc dixerit? Sed ex lege dicit justitiam suam, in qua homo putat sufficere sibi legem ad facienda divina mandata, confidens in virtute sua. Ex fide autem justitiam, ideo dicit esse ex Deo, quia Deus unicuique partitur mensuram fidei (Rom. XII, 3): et ad fidem pertinet credere quod in nobis Deus operetur et velle (Philipp. II, 13); sicut operabatur in illa purpuraria, cujus aperuerat sensum, ut intenderet in ea quae a Paulo dicebantur (Act. XVI, 14). Ac per hoc, nec ipsi Judaei qui crediderunt in Christum, in quibus et Paulus fuit, ex lege haeredes omnino dicendi sunt, sed potius ex promissione. Ideo enim dictum est, In Isaac vocabitur tibi semen, quia non qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine (Rom. IX, 7 et 8).

CLIX. JUL. Collegit itaque Apostolus argumentum hoc modo: Si nulli essent haeredes benedictionis, nisi qui ex lege sunt; ut praeputium constabat exclusum, ita consequens erat, neminem qui fuisset ex lege, benedictione privari: id est, si circumcisio tantum valeret, ut sine ea fides nihil valeret; sicut Gentes liquebat repulsas, ita probabatur de Judaeis ad perditionem nunquam quemquam ire potuisse.

AUG. Quomodo erat consequens, o grosse dialectice? quomodo erat consequens, si nulli essent haeredes benedictionis, nisi qui ex lege sunt, neminem qui fuisset ex lege, benedictione privari? Numquid quia nemo est haeres, nisi baptizetur, propterea qui baptizantur, omnes haeredes sunt? Sed hoc dixerim, non quia ibi est quae inter vos vertitur quaestio; verum ut ostenderem quam sis ipse acutus, qui me obtunsiorem dicis esse pistillo (Supra, cap. 117).

CLX. JUL. Nunc autem cum confiteamini praevaricatores in lege non esse benedictionis haeredes, quia talibus lex iram operatur; constat promissionem illam non circumcisioni convenire, sed fidei. Destrueretur autem promissio, si praeter legem nemo justus esset: quandoquidem post quadringentos et triginta annos promissionis allata lex (Galat. III, 17), et ipsum Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes in medietate sanctos expertes benedictionis ostenderet, quae non potuisset cuiquam sine lege conferri.

[PL45.1210] AUG. Imo destrueretur promissio, si ex lege quisquam justus esset. Si enim qui ex lege, haeredes sunt; exinanita est fides, evacuata est promissio; lex enim iram operatur (Rom. IV, 14, 15): ad hoc utique, ut ad iram evadendam, Dei gratia requiratur.

CLXI. JUL. Quod quia manifesto falsum est; et sub lege quippe peccatores poenam merebantur, et ante legem justitia et fides remunerationis suae fructibus privatae non sunt; constat, non ad truncatas ferro carnes, sed ad illustres probitate mentes, promissionis illius gloriam pertinere. Sequitur autem fulminea contra traducem sententia: Lex enim, inquit, iram operatur: ubi autem non est lex, nec praevaricatio. Persuade ergo legem datam esse conceptis, legem posse dari nascentibus; ut eos praevaricationis reos possit arguere. Caeterum nos cum Apostolo credimus, quem nihil contra rationem sensisse defendimus, non esse in ea aetate praevaricationem, in qua lex esse non potuit; quia ubi non est lex, nec praevaricatio: quae lex iram operatur, non vitio suo, sed eorum iniquitate, qui peccata virtutibus anteponunt.

AUG. Non est ergo lex Christi, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5)? quam legem vides, etiam ad parvulos pertinere. Verum tu dic potius parvulus cujus anima interibat de genere ejus, si die non circumcideretur octavo (Gen. XVII, 14), cujus praevaricationis arguebatur, ut tali supplicio plecteretur? Nisi quia ipse in se ipso nihil peccans, tenebatur reus in similitudine praevaricationis Adae, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 14, 12). Quae verba apostolica, tam clara obscurare, tam recta curvare, ingenti quidem, sed inani labore conaris.

CLXII. JUL. Approbavit ergo Apostolus, quia non sit tantummodo scriptum propter Abraham, quod reputatum est illi ad justitiam; sed et propter nos, quibus sine dubio reputatur, cum in Deum credimus, qui Jesum Christum ex mortuis excitavit: Qui traditus est, inquit, propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Id. IV, 23-25).

AUG. Ab hac gratia separatis parvulos, quos nullum delictum ex origine tractum habere contenditis; unde fit consequens, ut non ad eos pertineat beneficium, quo propter delicta nostra est traditus Christus: et haec sentientes et dogmatizantes christianos catholicos vos dicere audetis!

CLXIII. JUL. Quam vehementer inculcat, apud justum judicem Deum aliena peccata aliis non nocere, qui commendans mortem Christi vigilanter enuntiat, propter nostra illum delicta, quae et plura erant, et nostra erant, et non propter unum et alienum, et olim defuncti hominis, mortem oppetiisse?

AUG. Inobedientia quidem unius hominis non absurde utique delictum dicitur alienum, quia nondum nati nondum egeramus aliquid proprium, sive bonum, sive malum: sed quia in illo qui hoc egit, quando id egit, omnes eramus, tantumque fuit ac [PL45.1211] tale delictum, ut eo natura universa vitiaretur humana; quod satis indicat etiam ipsa generis humani tam manifesta miseria; hoc delictum alienum obnoxia successione fit nostrum: propter quod dictum est a doctore catholico, qui recte intellexit Apostolum, »Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est« (Ambrosius, de Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3). Cujus intellectum, et aliorum ejus in catholica veritate sociorum, si sequi volueritis, non cogemini alienare parvulos a beneficio mortis ejus, qui traditus est propter delicta nostra; et unus pro omnibus mortuus est: ubi quod sequitur clamat Apostolus, Ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14 et 15): et vos reclamatis, Non sunt mortui parvuli; clamate et quod sequitur, Ergo non pro ipsis mortuus est; et videte utrum vos non mortui jaceatis, qui mortuis, ne vivificentur, Christi mortem negatis. Quia non eis, sicut putatis, peccatum debet unius et olim defuncti hominis imputari. Nec attenditis, primum hominem Adam sic olim fuisse defunctum, ut tamen post illum secundus homo sit Christus; cum tot hominum millia inter illum et hunc orta sint: et ideo manifestum est, ad illum pertinere omnem qui ex illo successione propaginis nascitur, sicut ad istum pertinet omnis qui in illo gratiae largitate renascitur. Unde fit ut totum genus humanum quodam modo sint homines duo, primus et secundus.

CLXIV. JUL. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.

AUG. Sed utique, homo contentiose, multa delicta essent, quae multi haberent, etiam singula singuli, propriae voluntatis, si ad lavacrum regenerationis venirent, cum primum peccare coepissent; quos omnes secundum istam, non rationem, sed distortionem tuam, ab hac gratia, quae ex multis delictis justificat, facitis alienos; quoniam non vultis ejus esse participes quoslibet homines, quorum delicta sunt singula. Quanto magis ergo multa sunt, eis additis quae habent alii plura, alii pauciora? a quibus tamen omnibus liberat ista gratia, de qua dictum est, Ex multis delictis in justificationem (Rom. V, 16). »Fuit enim Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt.« Ambrosius hoc dixit (Lib. 7 in Luc. XV, 24): calumniose, non erat Manichaeus. Parvulos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, Cyprianus dixit (Epist. 64, ad Fidum): calumniose, non erat Manichaeus. Omnes in uno Adam peccasse, Hilarius dixit: calumniose, non erat Manichaeus. In qua Ecclesia ista didicerunt, calumniose, non erat Manichaea: et quia catholica erat, atque catholica perseverat, ideo vos contra ista sentientes et contendentes ferre [PL45.1212] non potuit; et ut catholica permaneret, infirmitatem parvulorum suorum vestra damnatione munivit

CLXV. JUL. Justificati itaque ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae Dei (Rom. V, 1 et 2). Qui vobis videtis, inquit, justificationem per peccatorum veniam fuisse collatam, firmam tenete concordiam, et paribus animis Mediatoris dona laudate, cujus munere collatum nobis est ut in hanc gratiam haberemus introitum; et eos quos justitia reos tenebat, quia reos nos non natura fecerat, sed voluntas, libertati reddidit, et eripuit ultioni; praestititque, ut qui sperabamus aeterna supplicia, modo gloriemur in spe gloriae Dei.

AUG. Non per solam peccatorum dimissionem justificatio ista confertur, nisi auctoribus vobis. Justificat quippe impium Deus, non solum dimittendo quae mala facit, sed etiam donando charitatem, ut declinet a malo, et faciat bonum per Spiritum sanctum, cujus subministrationem jugem poscebat Apostolus eis, quibus dicebat, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7). Contra istam gratiam geritis bellum; ut liberum non sermone defendatis, sed praesumptione decipiatis voluntatis arbitrium.

CLXVI. JUL. Verum ut magis exprimeretur virtus istius securitasque doctrinae, quid conferat fidelibus philosophia christiana persequitur: Non solum autem, sed et gloriamur in pressuris; scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem; spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 3-5). Id est, Non solum nobis haec beneficia contulerunt, ut amplitudine quandoque munerum gaudeamus: sed jam in praesentiarum, in mediis angorum aestibus constituti, alacres sumus ipsius possessione virtutis, et de persequentium furore ridemus, impiorum crudelitatem, eruditionem patientiae magis, quam perturbationem laetitiae judicantes; ut non solum propter praemia non peccemus, sed hoc ipsum non peccare praemium censeamus.

AUG. Si praemium est non peccare, quis dat hoc praemium? Puto quia non dicturus es, Ipse sibi homo: quamvis hoc te cogat dicere perversitas haeresis vestrae. Si ergo Deus dat hoc praemium, ut homo non peccet; donum potius video dicendum esse, quam praemium, ne aliqua merita praecessisse videantur: cum eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, Pelagius quoque ipse damnaverit. Quomodo autem detur hoc donum, id est, non peccare, et tu paulo ante dixisti, Apostoli verba commemorans: Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ac [PL45.1213] per hoc, in philosophia christiana, ut gloriemur in tribulationibus, non est nostrum, quia et hoc accepimus: alioquin tanquam de suo a se sibi parto glorianti homini dicitur, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Et tamen gloriamur, non sic quasi non acceperimus; sed gloriamur in illo qui hoc dedit, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31). Haec est gratia, quam catholica fides praedicat: utquid eam, quaeso, vester error oppugnat, cum etiam vestro vos ore convincat?

Okyjylaryň reaksiýalary

Bellikler

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1179-1213 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ulanyjy tarapyndan ýazyldy: Rodion Vlasov
Sahypanyň döredilen senesi: 2026-11-22, Täzelenme: 2026-11-22