CAPUT PRIMUM

1. Parentum imprecationes in filios, quam reformidandae. Misericordia quidem Dei, fratres, sicut credendum est, omnes isti fratres, quos una Dei ira materna plaga percussit, ad hujus de quo gaudemus, quandoque perventuri sunt sanitatem. Verumtamen discant filii obsequi, timeant parentes irasci. Scriptum est, Benedictio patris firmat domum filiorum: maledictio matris eradicat fundamenta (Eccli. III, 11). Modo isti per terras in fundamentis patriae suae non sunt: praebent ubique spectaculum, proponunt suum supplicium; praebent oculis miseriam suam, terrent superbiam alienam. Discite, filii, quod dicit Scriptura, reddere honorem parentibus debitum. Sed et vos, parentes, quando offendimini, parentes vos esse recordamini. Oravit mater contra filios, exaudita est; quia Deus vere justus est, quia vere injuriam passa fuerat. Unus ipsorum et verba contumeliosa et manus injecerat; et caeteri matris injuriam patienter tulerunt, nec unum pro ea verbum contra fratrem responderunt. Justus Deus qui audivit precantem, audivit dolentem. Sed quid illa misera? Nonne unde citius exaudita, inde plus punita? Discite hoc petere a Deo, ubi non timeatis exaudiri.

CAPUT II

2. Sanitas duobus fratribus non impetrata Anconae, ut iis Hippone concederetur. Memoria Stephani qua occasione apud Anconam ante corporis ejus detectionem exstructa. Nos autem, fratres, satagamus Domino Deo nostro gratias referre pro illo qui sanatus est; et pro illa quae adhuc tenetur, preces fundamus. Benedicamus Deum, quia dignos nos habuit, ut hoc videremus. Quid enim sumus, quia ego apparui istis nesciens? Illi enim me videbant, et ego nesciebam: et admonebantur ut ad istam civitatem venirent. Quis sum ego? Homo sum unus de multis, non de magnis. Et vere, ut audiat Charitas vestra, multum miror, et gaudeo nobis esse concessum: quoniam iste homo nec Anconae curari potuit; imo potuit, sed propter nos factum non est, quia facillime fieri potuit. Sciunt enim multi quanta miracula per beatissimum martyrem Stephanum in ista civitate fiant. Et audite quod miremini: memoria ejus antiqua ibi erat, et ipsa est ibi. Sed fortasse dicis: Corpus ejus nondum apparuerat, memoria ibi unde erat? Latet quidem causa: sed quid ad nos fama pertulerit, non tacebo Charitati vestrae. Quando lapidabatur sanctus Stephanus, aliqui etiam innocentes, et maxime de iis qui jam in Christum crediderant, circumstabant: dicitur lapis venisse in cubitum, et excussus inde venisse ante quemdam religiosum. Tulit illum, et servavit. Homo erat de navigantibus, sors navigationis attulit illum ad littus Anconae, et revelatum est illi ibi debere reponi lapidem illum. Ille obedivit revelationi, [PL38.1446] et fecit quod jussum est: ex illo coepit esse ibi memoria sancti Stephani, et rumor erat quia brachium sancti Stephani ibi est, nescientibus hominibus quid contigisset. Verum autem intelligitur propterea ibi fuisse revelatum, ut ibi poneret lapidem qui de cubito Martyris excussus est, quia graece cubitum ἀγκών dicitur. Sed qui sciunt quae ibi miracula fiant, ipsi nos doceant. Non ibi coeperunt fieri ista miracula, nisi posteaquam corpus sancti Stephani apparuit. Ecce ibi non est curatus iste juvenis, ut nostris oculis servaretur.

3. De miraculis apud Uzalim factis. Apud Uzalim ubi est episcopus frater meus Evodius, quanta miracula ibi fiant quaerite, et invenietis. Praetermissis autem aliis, indico vobis unum quod ibi factum est, ut videatis quanta sit ibi praesentia majestatis.

CAPUT III

Mulier quaedam subito aegrotum filium, cui succurrere festinando non potuit, in gremio suo catechumenum amisit: quae clamans, Mortuus est, inquit, filius meus catechumenus.

4. Populi clamor ex subita curatione puellae exortus. Et cum haec diceret Augustinus, populus de memoria sancti Stephani clamare coepit, Deo gratias! Christo laudes! In quo continuo clamore, puella quae curata est ad absidam perducta est. Qua visa, populus cum gaudio et fletu, nullis interpositis sermonibus, sed solo strepitu interposito, aliquandiu clamorem protraxit: et silentio facto, Augustinus episcopus dixit, Scriptum est in Psalmo, Dixi, Proloquar adversum me delictum meum Domino Deo meo, et tu dimisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5). Dixi, Proloquar: nondum prolocutus sum: Dixi, Proloquar, et tu dimisisti. Commendavi istam miseram, imo ex misera, commendavi eam vestris orationibus. Disposuimus orare, et exauditi sumus. Sit gaudium nostrum actio gratiarum. Citius exaudita est mater Ecclesia, quam in perniciem maledicta mater illa. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CCCXXIV. Quo Augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti

Miraculum apud Uzalim factum. Parvulo ante baptismum extincto vita reddita, ut sacramenta perciperet. Debet a nobis hesternus sermo compleri, qui majori interruptus est gaudio. Statueram enim et coeperam loqui Charitati vestrae, quare mihi videntur isti fratres divina auctoritate ad hanc civitatem esse directi, ut hic in eis diu optata et exspectata sanitas impleretur. Et hoc volens dicere, prius commendare coeperam Charitati vestrae loca sancta, in quibus non sunt sanati, et ad nos inde sunt directi. Et dixi de Ancona civitate Italiae: coeperam de Uzali civitate dicere, quae est in Africa (episcopum habet fratrem meum, quem nostis, Evodium); quia et ad illam civitatem eos venire, fama ejusdem martyris et operum ejus compulisset. Non est illic datum quod dari potuit, ut hic daretur ubi dari debuit. Cum autem opera divina per sanctum Martyrem commemorare breviter [PL38.1447] vellem, omissis caeteris, unum institueram dicere: quod cum dico, restituta illi puellae sanitate, subito laetitiae tumultus exortus est, et nos aliter compulit finire sermonem. Ergo tale ibi miraculum scimus factum inter multa alia, quae commemorari utique cuncta non possunt. Mulier quaedam amisit in gremio aegrotantem filium catechumenum infantem lactentem. Quae cum vidisset amissum et irreparabiliter perditum, coepit eum magis flere fideliter, quam mater. Non enim filii sui desiderabat vitam, nisi in futuro saeculo, et hanc sibi ablatam et perisse plangebat. Impleta affectu fiduciae tulit illum mortuum, et cucurrit ad memoriam beati martyris Stephani, et coepit ab illo exigere filium, et dicere: Sancte martyr, vides nullum mihi remansisse solatium. Non enim possum dicere filium praecessisse, quem nosti perisse: tu enim vides quare plangam. Redde filium meum, ut habeam eum ante conspectum coronatoris tui. Haec et talia cum precaretur, lacrymis quodam modo non petentibus, sed ut dixi, exigentibus, revixit filius ejus. Et quia dixerat, Nosti quare illum quaeram: ostendere voluit etiam Deus verum animum ipsius. Continuo tulit illum ad presbyteros, baptizatus est, sanctificatus est, unctus est, imposita est ei manus, completis omnibus sacramentis, assumptus est. Illa autem tali eum cum vultu deduxit, tanquam non deduceret ad requiem sepulcri, sed ad sinum martyris Stephani. Probatum est cor fidele mulieris. Ubi ergo tale miraculum fecit Deus per Martyrem suum, non potuit ibi istos curare? Et tamen huc nobis directi sunt. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CCCXXV. In Natali viginti Martyrum

1. Solemnitates martyrum cur institutae. Die solemni sanctorum Martyrum debitus sermo reddendus est. De gloria martyrum locuturos, breviter justam causam martyrum locuturos, adjuvent nos orationes martyrum. Hoc enim per istas solemnitates commemorari debet Sanctitas vestra, primum ne arbitremur aliquid nos conferre martyribus, quia eorum dies solemnissimos celebramus. Illi nostris festivitatibus non egent, quia in coelis cum Angelis gaudent: congaudent autem nobis, non si honoremus eos, sed si imitemur eos. Quanquam et quod honoramus, nobis prodest, non illis. Sed honorare, et non imitari, nihil est aliud quam mendaciter adulari. Ad hoc ergo istae festivitates in Ecclesia constitutae sunt Christi, ut per eas congregatio membrorum Christi admoneatur imitari martyres Christi. Haec est omnino hujus festivitatis utilitas, alia non est. Si [PL38.1448] enim nobis proponatur imitandus Deus, respondet humana fragilitas, multum esse ad se imitari eum, cui non potest comparari. Si deinde ipsius Domini nostri Jesu Christi ad imitationem nobis proponatur exemplum, qui propterea cum Deus esset, mortali carne vestitus est, ut hominibus mortalem carnem gerentibus insinuaret praeceptum, et demonstraret exemplum; de quo etiam scriptum est, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21): tamen et hic adhuc respondet humana fragilitas, Quid simile ego et Christus? Ille etsi caro, tamen Verbum caro. Verbum enim caro factum, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14): carnem assumpsit, non Verbum perdidit; quod non erat accepit, non quod erat amisit. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Quid ergo simile ego et Christus? Ad tollendas igitur omnes excusationes infidelis infirmitatis, martyres nobis stratam construxerunt. Lapideis enim tabulis construenda erat, qua securi ambularemus. Ipsi fecerunt sanguine suo, confessionibus suis. Denique contemptis corporibus suis, venienti ad gentes lucrandas Christo, tanquam in jumento illo sedenti, corpora sua sicut vestimenta straverunt (Matth. XXI, 7, 8). Quis est, quem pudeat dicere, Impar sum Deo? Plane impar. Impar sum Christo? Etiam mortali Christo impar. Petrus hoc erat quod tu, Paulus hoc erat quod tu, Apostoli et Prophetae hoc erant quod tu. Si piget imitari Dominum, imitare conservum. Praecessit agmen servorum, sublata est excusatio pigrorum. Postremo adhuc dicit: Impar sum Petro, impar sum Paulo. Impar es veritati? Coronatur rusticitas, non excusatur vanitas. Postremo impar es pueris? impar es puellis? impar es sanctae Valerianae? Si adhuc sequi piget, non vis adhaerere Victoriae? Sic enim nobis sanctorum viginti Martyrum series recitata est. Coepit ab episcopo Fidentio, clausit ad fidelem feminam sanctam Victoriam. Initium a fide, finis ad victoriam.

2. In martyribus non poena attenditur, sed causa. Donatistarum falsos martyres carpit. Videte ergo, fratres: sic celebrate passiones martyrum, ut cogitetis imitari martyres. Illi ut fructuosam haberent poenam, elegerunt causam. Attenderunt enim Dominum dicentem, non Beati qui persecutionem patiuntur; sed, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10). Elige causam, et non cures poenam. Si autem non eligis causam, et hic et in futuro invenies poenam. Non te commoveant supplicia et poenae malefacientium, sacrilegorum, hostium pacis, et inimicorum veritatis. Non enim illi pro veritate moriuntur: sed ideo moriuntur, ne veritas annuntietur, ne veritas praedicetur, ne veritas teneatur, ne unitas ametur, ne charitas diligatur, ne aeternitas teneatur. O causa pessima! ideo poena infructuosa. Non attendis, qui te de poena jactas, tres cruces fuisse, quando Dominus passus est? Inter duos latrones passus est Dominus: poena non discernebat, sed causa discernebat. [PL38.1449] Ideo martyrum vox est in illo Psalmo, Judica me, Deus. Non timet judicium: non enim habet quod in illo ignis absumat; ubi totum aurum est, flamma quid formidatur? Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Numquid dixit, Discerne poenam meam? Diceretur ei, Poenam passus est latro. Numquid ait, Discerne crucem meam? Ibi et adulter inclusus est. Numquid dixit, Discerne catenam meam? Ibi fures etiam colligati sunt. Numquid dixit, Discerne vulnus meum? Ferro etiam scelerati necati sunt. Cum ergo videret omnia bonis malisque communia in passionibus, exclamavit, et ait, Judica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta. Si discernis causam meam, coronas patientiam meam. Haec Charitati vestrae pro exhortatione in hoc sancto loco sufficiant; quoniam dies parvi sunt, et adhuc nobis in majore basilica restant quae agamus cum Charitate vestra.

SERMO CCCXXVI. In Natali Martyrum

1. Martyres ad felicitatem expediti cucurrerunt. Solemnitas beatissimorum Martyrum laetiorem nobis reddidit diem. Laetamur, quia de terra laboris ad regionem quietis Martyres transierunt: sed hoc non saltando, sed orando; non potando, sed jejunando; non rixando, sed tolerando meruerunt. Contristabantur, credo, parentes eorum, quando ad passionem abierunt: sed illi laetabantur et dicebant, Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus (Psal. CXXI, 1). Nolite, parentes, nolite plangere gaudia nostra. Si eos quos nutristis, non vultis in gehennam ire; imitari debetis, non impedire. Illi noverant quo pergebant, et parentes increduli sine causa plangebant. Sed tunc amantes filios carnales lugebant: postea credentes in Deum dicebant, Convertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia (Psal. XXIX, 12). Utinam, fratres, rumpatur in nobis saccus poenitentiae, et effundatur pretium indulgentiae. Martyres omnes sarcinas lucrorum saeculi hujus hic posuerunt, hic dimiserunt, et viam quae ducit ad vitam, expediti sicut boni milites cucurrerunt; sicut scriptum est, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Et vere in terra nihil habebant, sed in coelo felicitatem perpetuam possidebant. Ad coelum devote festinabant, et viam vitae securi currebant; et adhuc longe positi manus ad palmam extendebant. Currite, sancti; sic currite, ut comprehendatis. Regnum coelorum [PL38.1450] vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Matth. XI, 12). Non est angustum: quisquis beatus vult esse, ad regnum coelorum festinet. Nulli clausum est, nisi ei qui se excluserit. Paratus est Christus suscipere confessores suos. Ipse desuper dicit: Specto vos, certantes adjuvabo, vincentes coronabo.

2. Persecutoris interrogationes et martyrum responsa. Hanc pollicitationem Martyres tenentes, terrores et minas persecutoris pro nihilo habuerunt. Nam cum persecutor diceret: »Sacrificate idolis;« responderunt: »Non facimus, quia aeternum Deum in coelis habemus, cui semper sacrificamus; nam daemoniis non immolamus.« Et judex: »Quare ergo contra praeceptum sacrum facitis?« Responderunt: »Quia magister coelestis in Evangelio nobis dicit, Qui reliquerit patrem et matrem, et uxorem, et filios, et omnia quae possidet, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit« (Id. XIX, 29). Et judex: »Ergo non obtemperabitis praeceptis Imperatorum?« Et responderunt: »Non.« Et ille: »Quam ergo auctoritatem potestis habere, cum vos videatis supplicio subjacere?« Et Martyres dixerunt: »Auctoritatem Regis aeterni portamus, ideo auctoritatem mortalis hominis non curamus.« Tunc in carceribus missi, catenis onerati sunt. Quantum dictum est ab impiis, Ubi est Deus eorum (Psal. CXIII, 2)? Veniat Deus eorum, in quem crediderunt, et liberet eos de carceribus, eripiat eos a gladio, eripiat eos a bestiis. Omnia ista dicebant, sed in petra positos non dejiciebant. Illi saeviebant, sed illi non timebant. Sciebant ubi eos dimittebant, et quo festinabant. Coronantur Martyres confessores, et remanserunt judices desertores. Sic Deus vult unumquemque christianum probare, ut probatum velit cum Martyribus coronare.

SERMO CCCXXVII. In Natali Martyrum

1. Martyres a sceleratis discernit, non poena, sed causa. Cantavimus Deo martyrum voce, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Martyrum vox est. Quis audeat dicere, Judica me, Deus, nisi qui habet optimam causam? Promissis et minis tentatur anima, mulcetur illecebris, torquetur doloribus: omnia pro Christo victa sunt ab invictis martyribus. Victus est promittens mundus, victus est saeviens mundus. Non tenuit voluptas, non terruit cruciatus. Aurum in fornace purgatum ignem gehennae non timet. Ideo tanquam purgatus igne tribulationis beatissimus martyr securus dicit, Judica me, Deus. Quidquid in me inveneris bonum, judica. Donasti mihi quod tibi placeat; inveni in me, et judica me. Non me tenuit dulcedo saeculi, non me a te detorquet tribulatio saeculi. Judica me, et discerne causam meam de gente non sancta. Multi patiuntur tribulationes; parem habent poenam, sed parem non habent [PL38.1451] causam. Multa mala patiuntur adulteri, multa mala patiuntur malefici, multa mala patiuntur latrones et homicidae, multa mala patiuntur scelerati omnes, multa mala, inquit, et ego martyr tuus patior: sed discerne causam meam de gente non sancta, latronum, homicidarum, scelestorum omnium. Pati talia, qualia ego, possunt: habere talem causam non possunt. Ego in fornace purgor; illi cinerescunt. Et haeretici patiuntur, et plura a se ipsis; et volunt martyres dici. Sed contra illos cantavimus, Discerne causam meam de gente non sancta. Non facit martyrem poena, sed causa.

2. Crucifixorum cum Domino una poena fuit, sed dispar causa. In passione Domini tres cruces erant; una poena, sed dispar causa. Ad dexteram unus latro, ad sinistram alter latro: in medio judex, inter ambos pendens in cruce, quasi pronuntians de tribunali, audivit unum dicentem, Libera te, si justus es; audivit alterum parem suum corripientem et dicentem, Tu non times Deum? Nos pro malis nostris ista patimur; nam iste justus est. Malam habebat causam, et discernebat martyrum causam. Quid est enim aliud, Nos pro malis nostris ista patimur; nam iste justus est? Quis causam discerneret martyrum a causa impiorum poenam patientium? Iste, inquit, justus agnoscitur; nos pro nobis patimur, pro malis nostris patimur. Domine: vide quid dicat socio poenae suae. Christus pariter pendebat; sed non pariter vilescebat. Agnoscebatur Dominus a pendente. Unum erat crucis consortium; non erat unum praemium. Quid dico? Das Christo praemium, qui dator est praemiorum? Domine, inquit, memento mei, cum veneris in regnum tuum. Pendentem videbat, crucifixum videbat; et regnaturum sperabat. Memento, inquit, mei, non modo, sed cum veneris in regnum tuum. Multa, inquit, mala feci, requiem celerem non mihi spero: sufficiant tormenta mea usque ad adventum tuum. Modo torquear; cum veneris, tunc mihi parce. Ille se differebat; sed Christus paradisum non petenti offerebat. Memento mei: sed quando? Cum veneris in regnum tuum. Et Dominus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 39, 43). Discipuli mei dimiserunt me, discipuli mei desperaverunt de me; et tu in cruce cognovisti me, non contempsisti moriturum, sperasti regnaturum: Hodie mecum eris in paradiso. Non a te recedo. Discreta est causa; numquid poena? Bona ergo vox, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Omnes qui vivimus in hoc saeculo, laboremus ut bonam causam habeamus: ut si quid nobis acciderit in hoc saeculo, cum bona causa hinc exeamus.

SERMO CCCXXVIII. In Natali Martyrum

CAPUT PRIMUM

1. Christus prior passus patiendi virtutem martyribus dedit. In Psalmo diximus Domino Deo nostro, Pretiosa est in conspectu [PL38.1452] Domini mors sanctorum ejus. Pretiosa est mors sanctorum martyrum; quia pretium eorum est sanguis Domini ipsorum. Passus est enim passione sua, quia erant passuri post ipsum. Praecessit ipse, et secuti sunt multi. Valde enim erat aspera via; sed fecit ipsam lenem, quando ipse ante omnes transivit. Ideo caeteri non timuerunt transire, quia ipse prior transivit. Mortuus est enim, et terruit discipulos suos. Resurrexit, et abstulit illis timorem, et dedit amorem. Quando enim mortuus est Christus, trepidaverunt discipuli, et putaverunt quod periit. Quando secuti sunt, ibi videte gratiam Dei. Tunc latro credidit, quando discipuli trepidaverunt. Erat enim unus latro in cruce cum illo, sicque in illum credidit, ut diceret, Domine, in mente me habe, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Quis illum docebat, nisi qui juxta illum pendebat? Erat enim illi fixus a latere: sed habitabat in corde.

2. Martyres quomodo veraces, si omnis homo mendax. Martyr graece, Testis latine. In isto autem psalmo, ubi diximus, Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus: ibi scriptum est et quod audistis, Ego dixi in ecstasi mea, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 15, 11).

CAPUT II

Quid dicimus, fratres? Omnis homo mendax. Ergo et martyres mendaces fuerunt? Si autem martyres veraces fuerunt; quomodo verum est, Omnis homo mendax? Scriptura dicit, Omnis homo mendax. Si dixerimus, Veraces erant martyres; Scripturam facimus mendacem. Si autem verum dixit Scriptura, quia omnis homo mendax; ergo martyres mendaces fuerunt. Quomodo ergo habemus ostendere et Scripturam veracem et martyres veraces? An forte martyres non fuerunt homines? Si autem erant homines, quomodo verum est, Omnis homo mendax? Quid ergo faciemus? Laborabimus, ut ostendamus vobis quia et Scriptura vera est, et omnis homo mendax; et martyres veraces fuerunt, quia pro veritate mortui sunt? Ideo enim sunt martyres, quia pro veritate passi sunt. Martyr enim est verbum graecum, et latine Testis dicitur. Si ergo veri testes fuerunt, vera dixerunt; et vera dicendo coronas acceperunt. Si autem testes falsi fuerunt, quod absit, non ad coronas, sed ad poenas ierunt: quia scriptum est, Testis falsus non erit impunitus (Prov. XIX, 5). Ergo ostendamus illos veraces. Jam ipsi se ostenderunt, quando pro veritate etiam mori voluerunt. Quomodo ergo verax est Scriptura, quae dicit, Omnis homo mendax? Rogemus Dominum nostrum Jesum Christum; et ipse nobis solvet istam quaestionem. Unde habet illam nobis solvere? De Evangelio, de quo modo loquebamur, quando vobis legebatur.

CAPUT III

3. Veraces martyres, quia in eis Spiritus Dei loquebatur. Audistis enim, quando legebatur Evangelium, quia martyribus dicebat Dominus Jesus: Cum tradent vos, nolite cogitare quid loquamini, aut quid dicatis, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 19 et [PL38.1453] 20). Quia si vos loquimini, mendacium dicitis: quia omnis homo mendax. Vidit ergo ipse Dominus, quia omnis homo mendax, et dedit martyribus Spiritum suum; ut non ipsi loquerentur, sed Spiritus ejus: ut non essent mendaces, sed ut essent veraces. Ecce quare veraces fuerunt; quia non ipsi loquebantur, sed Spiritus ejus. Et modo quod vobis loquimur, si de nostro loquimur, mendacium dicimus. Si autem sunt Spiritus Dei, quae vobis dicimus, ideo vera sunt. Et vos proficite: nolite de vestro velle loqui, si vultis vera loqui; ut non remaneatis homines mendaces, sed sitis filii Dei veraces.

CAPUT IV

4. Pro veritate pati, martyrum est; pro falsitate, etiam impiorum. Causa patientiae bona eligatur. Omnes haeretici etiam pro falsitate patiuntur, non pro veritate: quia mentiuntur contra ipsum Christum. Omnes Pagani, impii quaecumque patiuntur, pro falsitate patiuntur. Nemo ergo se extollat et glorietur de passione, sed prius ostendat linguae suae veritatem. Tu ostendis poenam, ego quaero causam. Tu dicis, Sum passus: ego dico quare sis passus. Nam si attendamus solas passiones, coronantur et latrones. Numquid audet dicere ille: Tanta et tanta passus sum? Quare? Quia dicitur illi: Propter facta tua mala; ideo malam habuisti poenam, quia prius malam habuisti causam. Si de passione gloriandum est; potest et ipse diabolus gloriari. Videte quanta patitur, cujus ubique templa evertuntur, cujus ubique idola franguntur, cujus ubique sacerdotes et arreptitii caeduntur. Numquid potest dicere: Et ego martyr sum, quia tanta patior! Ergo homo Dei prius sibi eligat causam, et securus accedat ad poenam. Quia si in bona causa accedit ad poenam, post poenam accipiet et coronam.

CAPUT V

5. Judicii futuri certitudo. Resurrectio cujusque cum causa sua. Damnatorum acriores poenae post resurrectionem. Ergo in memoria aeterna erit justus, et ab auditu malo non timebit (Psal. CXI, 7). Venit enim judex omnium vivorum et mortuorum, sicut in Evangelio legimus. Et verum est, quoniam ista quae modo videmus, non erant quando futura dicebantur. Quod videtis modo praedicari nomen Christi per omnes gentes, converti homines ad unum Deum, dimitti idola, dimitti daemonia, everti templa, frangi simulacra; omnia ista nondum erant, tamen dicebantur, et modo videntur. In quibus ergo Litteris scripta sunt ista, quae jam videmus (tunc autem scripta sunt, quando non videbantur, sed futura promittebantur), in ipsis Litteris legimus quod nondum venit. Nondum enim venit dies judicii, nondum venit resurrectio mortuorum, nondum venit judicaturus, qui prius venerat judicandus. Judicatus injuste, judicaturus juste. Differens potentiam, cum vult ostendere patientiam. Venturus est ergo, et quomodo se promisit esse venturum cum Angelis suis, sic veniet et apparebit in claritate omnibus etiam resurgentibus.

CAPUT VI

Unusquisque enim resurrecturus est cum causa sua. Qualis enim modo cum moritur, recipitur [PL38.1454] in carcerem, talis procedit ad judicem. Modo opus est ut componat causam suam, inclusus non potest. Qui ergo bonas habent causas, recipiuntur in requiem: qui autem malas habent causas, recipiuntur in poenas. Sed majores poenas passuri sunt, cum resurrexerint: in quarum comparatione tales sunt istae quas patiuntur qui mortui sunt homines mali, qualia sunt somnia hominum qui torquentur in somnis. Animae namque eorum patiuntur, caro non patitur. Major autem cruciatus est, si vigilans torqueatur.

CAPUT VII

Ergo cum resurrexerint omnes, et apparuerint ante judicem justum, sicut ipse praedixit, separabit eos sicut pastor separat oves ab haedis: haedos ponet ad sinistram, oves autem ad dexteram. Et dicet his qui ad dexteram sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Ad istam vocem gaudent dexteri, gaudent justi. Illis autem qui sunt a sinistra dicturus est: Ite in ignem aeternum cum diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 32, 33, 34, 41). Ab hoc auditu malo justus non timebit.

6. Martyrum beatitudo et gloria post resurrectionem major Nondum ergo receptis fructibus suis, beati sunt modo sancti martyres, quoniam cum Christo sunt animae eorum. Quid autem paretur illis in resurrectione, quis potest verbis explicare? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Si tanta bona quae accepturi sunt fideles boni, nemo explicat verbis; non sine causa talia illis praemia praeparantur, qui usque ad sanguinem pro veritate certaverunt. Non eos mundus illexit, non eos terror fregit, non tormenta vicerunt, non blanditiae deceperunt. Corpora ipsa sua habebunt magna ornamenta, in quibus passi sunt magna tormenta.

SERMO CCCXXIX. In Natali Martyrum

1. Pretiosa mors Martyrum empta pretio mortis Christi. Per tam gloriosa sanctorum martyrum gesta, quibus ubique floret Ecclesia, ipsis oculis nostris probamus quam verum sit quod cantavimus, quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus: quando et in conspectu nostro pretiosa est, et in conspectu ejus, pro cujus nomine facta est. Sed pretium mortium istarum mors est unius. Quantas mortes emit unus moriens, qui si non moreretur, granum frumenti non multiplicaretur? Audistis verba ejus cum appropinquaret passioni, id est, cum nostrae appropinquaret redemptioni: Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24 et 25). Egit enim in cruce grande commercium; ibi solutus est sacculus pretii nostri: quando latus ejus apertum est lancea percussoris, emanavit inde pretium totius orbis. Empti sunt fideles et martyres: sed martyrum fides [PL38.1455] probata est; testis est sanguis. Quod illis impensum est, reddiderunt, et impleverunt quod ait sanctus Joannes: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 16). Et alibi dicitur: Ad mensam magnam sedisti, diligenter considera quae apponuntur tibi, quoniam talia te oportet praeparare (Prov. XXIII, 1, 2). Mensa magna est, ubi epulae sunt ipse dominus mensae. Nemo pascit convivas de se ipso: hoc facit Dominus Christus; ipse invitator, ipse cibus et potus. Agnoverunt ergo martyres quid comederent et biberent, ut talia redderent.

2. Martyres non ex se, sed ex Dei gratia victores. Sed unde talia redderent, nisi ille daret unde redderent, qui prior impendit? Unde et Psalmus, ubi scriptum cantavimus, Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus, quid nobis commendat? Consideravit illic homo quanta accepit a Deo; circumspexit quanta munera gratiae Omnipotentis qui eum creavit, qui perditum quaesivit, qui invento veniam dedit, qui pugnantem infirmis viribus juvit, qui se periclitanti non subtraxit, qui vincentem coronavit, qui praemium se ipsum dedit: consideravit haec omnia, et exclamavit, et dixit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Nolebat esse ingratus, rependere volebat, et quid rependeret non habebat. Non dixit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae tribuit mihi; sed, pro omnibus quae retribuit mihi? Non tribuit, sed retribuit. Si retribuit, aliquid nos impenderamus. Plane impenderamus mala nostra, retribuit bona sua: retribuit enim bona pro malis, cum nos retribuerimus mala pro nobis. Quaerit ergo quid retribuat; angustias patitur, unde debitum solvat non invenit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et quasi invenerit quod retribueret, Calicem, inquit, salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 15, 12, 13). Quid est hoc? Certe reddere cogitabat. Adhuc quaerit accipere: Calicem salutaris accipiam. Quis est calix iste? Calix passionis amarus et salubris: calix quem nisi prius biberet medicus, tangere timeret aegrotus. Ipse est calix iste: agnoscimus in ore Christi calicem istum dicentis, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Nam et Filii Zebedaei per matrem suam quaesierunt excelsa loca, ut unus eorum sederet a dextris, alius a sinistris: quibus ille ait, Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum (Id. XX, 22)? Altitudinem quaeritis? Per vallem venitur ad montem. Sedem quaeritis claritatis? Prius bibite calicem humilitatis. De ipso calice dixerunt martyres, Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Non ergo times ne ibi deficias? Non, inquit. Quare? Quia nomen Domini invocabo. Quomodo vincerent martyres, nisi ille in martyribus vinceret, qui dixit, Gaudete, quoniam ego vici saeculum (Joan. XVI, 33)? Imperator coelorum regebat mentem et linguam eorum, et per eos diabolum in terra superabat, et in coelo martyres coronabat. O beati qui sic biberunt calicem istum! finierunt dolores, et acceperunt honores. Attendite ergo, charissimi: [PL38.1456] quod oculis non potestis, mente et animo cogitate, et videte quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

SERMO CCCXXX. In Natali Martyrum

1. Sermonis exordium. Beatorum solemnitas martyrum, et exspectatio Sanctitatis vestrae de nobis sermonem flagitat. Intelligimus enim nos quod huic diei congruit disputare debere. Hoc vultis, hoc volumus: hoc faciat in cujus manu sunt et nos et sermones nostri; donet facultatem, qui tribuit voluntatem. In hoc enim martyres flagraverunt: invisibilium enim amore succensi visibilia contempserunt. Quid amavit in se, qui contempsit et se, ne perderet se? Templa enim Dei erant, et Deum verum in se habitare sentiebant; ideo falsos deos non colebant. Audierant, sitienter hauserant, medullisque intimis cordis tradiderant, sibique quodam modo invisceraverant quod Dominus dixit, Si quis vult venire post me? neget semetipsum. Neget, inquit, semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24). Hinc aliquid volo dicere, et terret me vestra intentio, jubet oratio.

2. Negare se quomodo debeat Christi discipulus. Quid est, rogo vos, Si quis vult post me venire, neget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me? Intelligimus quid est, Tollat crucem suam; sustineat tribulationem suam: tollat enim est ferat, sufferat. Patienter, inquit, accipiat omnia quae patitur propter me. Et sequatur me. Quo? Quo eum novimus isse post resurrectionem. Ascendit enim in coelum, et sedet ad dexteram Patris. Ibi nos etiam collocavit. Interim praecedat spes, ut sequatur res. Quomodo debeat praecedere spes, noverunt qui audiunt, Sursum cor. Restat autem quaerere, quantum adjuvat Dominus, et discutere, et illo aperiente intrare, et illo donante invenire, et vobis quod invenire potuerimus depromere, quid sit quod ait, Neget se. Quomodo negat se qui amat se? Ita vero rationis est, sed humanae: homo mihi dicit, Quomodo negat se qui amat se? Sed dicit Deus homini, Neget se, si amat se. Amando enim se, perdit se: negando se, invenit se. Qui amat, inquit, animam, suam, perdet eam (Joan. XII, 25). Jussit qui novit quid jubeat, quia scit consulere qui novit instruere, et novit reparare qui dignatus est creare. Qui amat, perdat. Luctuosa res est perdere quod amas. Sed interdum et agricola perdit quod seminat. Profert, spargit, abjicit, obruit. Quid miraris? Iste contemptor et perditor avarus est messor. Quid factum sit, hiems et aestas probavit; ostendit tibi gaudium metentis consilium seminantis. [PL38.1457] Ergo qui amat animam suam, perdet eam. Qui fructum in ea quaerit, seminet eam. Hoc est ergo neget se, ne perverse eam amando perdat se.

3. Amor sui perversus, verius est sui contemptus. Pecuniae amor usque ad animae contemptum. Nemo enim est qui non se amet; sed rectus amor est quaerendus, perversus cavendus. Quisquis enim dimisso Deo amaverit se, Deumque dimiserit amando se, non remanet nec in se, sed exit et a se. Exit exsul pectoris sui, contemnendo interiora, amando exteriora. Quid dixi? Omnes qui mala faciunt, nonne conscientiam suam contemnunt? Ponit autem modum iniquitati suae, quisquis erubuerit conscientiae suae. Ergo quia contempsit Deum ut amaret se, amando foris quod non est ipse, contempsit et se. Videte, audite Apostolum huic sensui testimonium perhibentem: In novissimis, inquit, temporibus instabunt tempora periculosa. Quae sunt tempora periculosa? Exunt homines se ipsos amantes. Hoc est caput mali. Videamus ergo si remanent vel in se, amando se; videamus, audiamus quod sequitur: Erunt, inquit, homines se ipsos amantes, amatores pecuniae (II Tim. III, 1, 2). Ubi es qui te amabas? Nempe foris es. Rogo te, pecunia numquid tu es? Nempe qui neglecto Deo amasti te, amando pecuniam deseruisti et te. Prius deseruisti, postea perdidisti. Fecit enim amor pecuniae ut perderes te. Mentiris propter pecuniam: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Ecce cum quaeris pecuniam, perdidisti animam tuam. Profer trutinam veritatis, non cupiditatis: profer stateram, sed veritatis, non cupiditatis; profer, obsecro te, et pone in una parte pecuniam, in altera animam. Jam tu appendis, et ex cupiditate fraudulentos digitos adhibes; vis ut mergat pars quae habet pecuniam. Pone, noli appendere: fraudem vis facere contra te; video quid agas. Praeponere vis pecuniam animae tuae; mentiri propter illam, perdere istam. Pone, Deus appendat; qui nescit falli, nec fallere, ipse appendat. Ecce ipse appendit; vide appendentem, audi renuntiantem: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur? Vox divina est, vox est appendentis, nec fallentis; renuntiantis, admonentis. Tu in una parte pecuniam ponebas, et in altera animam; vide ubi posuisti pecuniam. Quid respondet qui appendit? Tu pecuniam posuisti: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Animam autem appendere volebas cum lucro: appende cum mundo. Volebas eam perdere, ut abs te acquireretur terra: plus habet ista ponderis, quam coelum et terra. Sed facis hoc, quia dimittendo Deum, et amando te, existi et a te; et alia jam, quae sunt forinsecus, pluris aestimas quam te. Redi ad te: sed iterum sursum versus cum redieris ad te, noli remanere in te. Prius ab his quae foris sunt redi ad te, et deinde redde te ei qui fecit te, et perditum quaesivit te, et fugitivum invenit te, et aversum convertit te ad se. Redi ergo ad te, et vade ad illum qui fecit te. Imitare filium illum [PL38.1458] juniorem; quia forte tu es. Populo dico, non uni homini; etsi omnes me audire possint, non dico uni, sed humano generi. Redi ergo, esto filius ille junior, qui sua substantia vivens prodige dispersa et perdita eguit, porcos pavit, fame fatigatus respiravit, recoluit memoria patrem suum. Et quid de illo Evangelium dicit? Et reversus ad semetipsum. Qui dimiserat et semetipsum, reversus ad semetipsum, videamus si remanserit in semetipso. Reversus in semetipsum dixit, Surgam. Ergo ceciderat. Surgam, inquit, et ibo ad patrem meum. Ecce jam negat se, qui invenit se. Quomodo negat? Audite: Et dicam illi, Peccavi, inquit, in coelum, et coram te. Negat se. Jam non sum dignus vocari filius tuus. (Luc. XV, 11-19). Ecce quod sancti martyres fecerunt. Contempserunt ea quae foris erant; omnes illecebras hujus saeculi, omnes errores atque terrores, quidquid libebat, quiquid terrebat, totum contempserunt, totum calcaverunt. Venerunt et ad se, et attenderunt se; invenerunt se in se, displicuerunt sibi: ad eum cucurrerunt, a quo formarentur, in quo reviviscerent, in quo remanerent, in quo periret quod ipsi per semet ipsos esse coeperant, et hoc maneret quod in eis ipse condiderat. Hoc est negare se ipsum.

4. Petri timor audita futura passione Christi. Negare se quid. Hoc Petrus apostolus nondum poterat capere, quando Domino nostro Jesu Christo suam praenuntianti passionen ait: Absit a te, Domine, non fiet istud. Timebat ne vita moreretur. Modo, cum sanctum Evangelium legeretur, audistis quid beatus Petrus responderit Salvatori passionem suam pro nobis praenuntianti, et quodam modo promittenti. Captivus contradicebat Redemptori. Quid agis, Apostole? quomodo contradicis? quomodo dicis, Non fiet istud? Ergo Dominus non est passurus? Scandalum tibi verbum crucis: pereuntibus stultitia est. Redimendus es, et mercatori contradicis? Dimitte patiatur: novit quid agat, novit quare venerit, novit quomodo te quaerat, novit quomodo te inveniat. Noli docere magistrum tuum; quaere de latere ipsius pretium tuum. Audi tu potius corrigentem: tu noli velle corrigere; perversum est, praeposterum est. Audi quid dicat: Vade post me. Et quia ille dixit, dico; verbum Domini non tacebo, nec Apostolo contumeliam facio. Dominus Christus ait, Vade post me, satanas (Matth. XVI, 22, 23). Quare satanas? Quia vis ire ante me. Non vis esse satanas? Vade post me. Si enim vadis post me, sequeris me: si sequeris me, tolles crucem tuam, nec mihi eris consiliarius, sed discipulus. Nam unde expavisti, Domino mortem suam praenuntiante? unde expavisti, nisi quia et tu mori timuisti? Mori timendo, non te negasti, te male amando, ipsum negasti. Sed postea beatus Petrus apostolus, postquam ter negavit Dominum, culpam illam flendo delevit: resurgente Domino confirmatus, aedificatus, pro illo mortuus est, quem mori metuendo negaverat; confitendo mortem invenit, sed mortem inveniendo vitam apprehendit. Et ecce jam Petrus non moritur; praeteriit [PL38.1459] omnis timor, nullae illi ulterius lacrymae, omnia recesserunt, manet beatus cum Christo. Calcavit enim omnes foris illecebras, minas atque terrores: negavit se, tulit crucem suam, et secutus est Dominum. Audi et apostolum Paulum negantem se: Mihi, inquit, absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Adhuc audi negantem se: Vivo, inquit, non ego. Aperta sui negatio: sed jam sequitur gloriosa Christi confessio, vivit vero in me Christus (Id. XI, 20). Quid est ergo, Nega te? Noli tu ipse vivere in te. Quid est, Noli tu ipse vivere in te? Noli facere voluntatem tuam, sed illius qui habitat in te.

SERMO CCCXXXI. In Natali Martyrum

CAPUT PRIMUM

1. Amare et perdere animam suam, duobus modis intelligitur. Illa evangelica tuba, quando ait Dominus, Qui amat animam suam, perdet illam; et qui perdiderit illam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39, et Joan. XII, 25), ad praelium accensi sunt martyres; et vicerunt, quia non de se, sed de Domino praesumpserunt. Qui amat animam suam, perdet illam. Duobus modis intelligi potest, quod dictum est, Qui amat animam suam, perdet illam. Si amas illam, perdis eam. Et alio modo: Noli amare, ne perdas. Prior modus istum habet sensum: Si amas, perde illam. Si amas ergo illam, si amas, perde illam. Hic semina illam, et in coelo metes illam. Agricola triticum si non perdit in semine, non amat in messe. Alius modus sic habet: Noli amare illam, ne perdas illam. Videntur sibi amare animas suas, qui timent mori. Animas suas martyres si sic amassent, sine dubio perdidissent. Quid enim prodesset tenere animam in hac vita, et perdere in futura? quid prodesset tenere animam in terra, et perdere in coelo? Et quid est ipsam tenere? quamdiu tenere? Quod tenes, perit a te: si perdis, invenis in te. Ecce tenuerunt animas suas martyres. Et quomodo essent martyres, si semper tenuissent? Sed ecce si tenuissent, numquid usque in hodiernum vixissent? Si negando Christum suas in hac vita animas tenuissent, nonne olim ex hac vita transissent, et animas utique perdidissent?

CAPUT II

Sed quia Christum non negaverunt; transierunt de hoc mundo ad Patrem. Quaesierunt Christum, confitendo; tenuerunt, moriendo. Magno itaque lucro perdiderunt animas suas; fenum perdentes: coronam promerentes: coronam, inquam, promerentes, et vitam sine fine tenentes.

2. Martyrem non facit poena, sed causa. Morientes propter Christum, non Christo, sed sibi cousuluerunt. Fit denique, imo factum est in eis, quod Dominus [PL38.1460] subsequenter adjunxit, Et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Qui perdiderit, inquit, propter me. Tota causa ibi est. Qui perdiderit, non quomodocumque, non qualibet causa, sed propter me. Illi enim in prophetia jam dixerant martyres, Propter te mortificamur tota die (Psal. XLIII, 22). Propterea martyrem non facit poena, sed causa.

CAPUT III

Quando Dominus passus est, tres cruces causa discrevit. Inter duos latrones crucifixus erat: hinc et inde facinorosi confixi, in medio ipse. Et tanquam illud lignum tribunal esset, insultantem damnavit, confitentem coronavit. Quid faciet judicaturus, si hoc potuit judicatus? Jam ergo discernebat cruces. Nam, si poena interrogaretur, similis erat Christus latronibus. Sed si interroget quis crucem, quare crucifixus est Christus; respondet nobis, Propter vos. Dicant ergo illi et martyres: Et nos mortui sumus propter te. Ipse propter nos, nos autem propter illum. Sed ipse propter nos, ut conferret nobis beneficium: nos autem propter illum, non ad impertiendum illi beneficium. Proinde nobis in utroque consultum est: et quod manat ex illo, venit ad nos; et quod fit propter illum, redit ad nos. Ipse est enim de quo dicit anima, quae laetatur in Domino: Dixi Domino, Deus meus es tu; quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Quid enim est, bonorum meorum, nisi a te datorum? Et quomodo eget aliquo bono, a quo datur omne bonum?

CAPUT IV

3. Dona Dei bonis et malis communia. Proprium servatur bonis. Dedit nobis naturam, ut essemus: dedit animam, ut viveremus: dedit mentem, ut intelligeremus: dedit alimenta, ut mortalem vitam sustentaremus: dedit lucem de coelo, fontes de terra. Sed haec omnia communia dona sunt bonorum et malorum. Si haec dedit et malis, nihil ergo proprium servat bonis? Servat plane. Et quid est illud quod servat bonis? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Quod enim in cor hominis ascendit, infra cor hominis erat: ideo in cor ascendit, quia supra illud est cor quo ascendit. Quod servat bonis, cor illuc ascendit. Non quod ascendit in cor tuum, sed quo ascendit cor tuum, hoc tibi servat Deus. Noli surdus audire, Sursum cor. Quod ergo oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; oculus non vidit, quia non est color; auris non audivit, quia non est sonus; nec in cor ascendit, quia non est terrena cogitatio. Sic intelligite, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9).

CAPUT V

4. Deus ipse bonorum praemium erit. Adhuc quid hoc sit forsitan quaeretis a me. Illum interrogate, qui coepit in vobis habitare. Dico tamen et ego quod inde sentio. Hoc enim vos quaeritis quid Deus proprium servat bonis, si tanta largitur et malis et bonis. Et cum dicerem, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, non desunt qui dicant, Putas quid est? Ecce quid est quod servat Deus solis bonis, quos tamen ipse fecerit bonos: [PL38.1461] ecce quid est. Breviter praemium nostrum definitum est per prophetam: Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs (Levit. XXVI, 12; II Cor. VI, 16). Ero illorum Deus: praemium nobis se ipsum promisit. Quaere aliud, si inveneris melius. Si dicerem, Promisit aurum; gauderes: se promisit, et tristis es? Si dives Deum non habet, quid habet? Nolite aliquid a Deo quaerere; nisi Deum. Gratis amate, se solum ab illo desiderate. Nolite timere inopiam: dat se ipsum nobis, et sufficit nobis. Det se ipsum nobis, et sufficiat nobis. Philippum apostolum audite in Evangelio: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8).

CAPUT VI

5. Avari martyres auri. Quid ergo miramini, fratres, si amatores Dei martyres tanta pertulerunt, ut acquirerent Deum? Amatores auri videte quanta patiantur. Hiemalibus asperitatibus se navigando committunt: sic fervent avaritia, ut nulla formident frigora; jactantur ventis, suspenduntur et deprimuntur fluctibus; ineffabilibus periculis usque ad mortem agitantur. Dicant et ipsi auro, Propter te mortificamur tota die. Dicant martyres Christo, Propter te mortificamur tota die. Vox quidem est similis: sed causa est valde dissimilis. Ecce utrique dixerunt, isti Christo, illi auro, Propter te mortificamur tota die. Respondeat Christus suis martyribus, Si moriemini pro me, et vos invenietis et me. Respondeat autem aurum avaris, Si naufragaveritis pro me, et vos perdetis et me. Amantes ergo et imitantes; non inaniter amantes, sed amantes et imitantes, dies martyrum celebremus, et aestus istos nostros, gaudiorum refrigerio mitigemus. Cum illis enim sine fine regnabimus, si eos fideliter et non inaniter diligamus.

SERMO CCCXXXII. In Natali Martyrum

1. Martyres unde amici Christi. Diligere invicem jubemur propter regnum Dei. Quando honorem martyribus exhibemus, Christi amicos honoramus. Quaeritis quae causa eos amicos Christi fecerit? Ipse Christus ostendit: ait enim, Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Diligunt invicem qui histriones simul spectant, diligunt invicem qui simul se in popinis inebriant, diligunt invicem mala sibi conscientia sociati. Cum ergo dixisset Christus, Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, debuit distinguere dilectionem. Fecit utique: audite. Cum enim dixisset, Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem; mox addidit sicut ego dilexi vos. Sic diligite invicem, propter regnum Dei, propter vitam aeternam. Amate simul, sed me. Amaretis invicem, si simul diligeretis histrionem: magis diligite invicem, simul amando eum qui displicere non potest, Salvatorem.

2. Quantum diligere invicem praecipimur. Accessit [PL38.1462] adhuc Dominus, et docuit adhuc: tanquam diceremus ei, Et quomodo nos dilexisti, ut sciamus et nos quemadmodum nos diligere debeamus? Audite: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 12, 13). Sic diligite invicem, ut unusquisque animam suam ponat pro caeteris. Hoc enim martyres fecerunt, quod et ipse Joannes evangelista in Epistola sua dicit: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas nostras pro fratribus ponere (I Joan. III, 16). Acceditis ad mensam potentis: nostis fideles ad quam mensam acceditis: recolite Scripturam dicentem, Cum accedis ad mensam potentis, scito quoniam oportet te talia praeparare (Prov. XXIII, 1, 2). Ad quam mensam potentis accedis? Qui tibi exhibet se ipsum, non mensam coquorum arte conditam: exhibet tibi Christus suam mensam, scilicet semetipsum. Accede ad hanc mensam, et saturare. Esto pauper, et saturaberis. Edent pauperes, et saturabuntur (Psal. XXI, 27). Scito quoniam talia te oportet praeparare. Ut intelligas, Joannem expositorem attende. Forte enim nesciebas quid sit, Cum accedis ad mensam potentis, scito quoniam talia te oportet praeparare. Audi expositorem: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus talia praeparare. Quid est, talia praeparare? Animas pro fratribus ponere.

3. Charitas Dei donum. Ut saturareris, pauper accessisti: unde talia praeparabis? Ab ipso qui te invitavit pete, ut habeas unde illum pascas. Nisi ipse tibi dederit, nihil habebis. Sed habes jam aliquid charitatis? Nec hoc tibi imputes: Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Habes jam aliquid charitatis? Pete ut augeat, pete ut perficiat, quousque pervenias ad illam mensam, qua major in hac vita non est. Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Accessisti pauper, recedis dives: imo non recedis, sed manendo dives eris. Ab illo martyres acceperunt quod pro illo passi sunt: credite; ab illo acceperunt. Paterfamilias dedit illis unde illum pascerent. Ipsum habemus, ab ipso petamus. Et si accipere minus digni sumus, per amicos ipsius, qui eum de ipsius dono paverunt, petamus. Orent ipsi pro nobis, ut donet et nobis. Et ut plus habeamus, de coelo accipimus. Joannem audi praecursorem ipsius, Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III, 27). Ergo et quod habemus, de coelo accepimus; et ut plus habeamus, de coelo accipimus.

4. Fornicatores non esse intraturos in coelestem civitatem. Ipsa est civitas, quae de coelo descendit: tales simus, ut intremus in eam. Audistis enim quales intrent, quales non intrent. Nolite esse tales, quales non intraturos audistis: maxime fornicatores. Nam [PL38.1463] cum Scriptura commemorasset eos qui non intrabunt, ibi etiam nominavit homicidas: non expavistis. Nominavit fornicatores (Galat. VI, 19-21): audivi quia pectora tutudistis. Ego audivi, ego audivi, ego vidi: et quod non vidi in cubilibus vestris, vidi in sonitu, vidi in pectoribus vestris, quando tutudistis pectora vestra. Ejicite inde peccatum: nam pectora tundere, et haec eadem facere, nihil est aliud quam peccata pavimentare. Fratres mei, filii mei, estote casti, amate castitatem, amplectimini castitatem, diligite munditiam: quia Deus auctor munditiae in templo suo, quod estis vos, eam quaerit; procul a templo expellit immundos. Sufficiant vobis uxores vestrae, quia sufficere vos vultis uxoribus vestris. Non vis ab illa fiat aliquid praeter te: noli facere aliquid praeter ipsam. Tu dominus es, illa ancilla: Deus fecit utrumque. Sara, inquit Scriptura, obsequebatur Abrahae, dominum eum vocans (I Petr. III, 6). Verum est; istis tabulis subscripsit episcopus: ancillae vestrae sunt uxores vestrae, domini estis uxorum vestrarum. Sed quando venitur ad illud negotium, quo sexus discernitur, et sexus sibi uterque miscetur; Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir. Gaudebas, erigebas te, jactabas te. Bene dixit Apostolus, optime dixit Vas electionis: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir. Quia ego sum dominus. Laudasti: audi quod sequitur, audi quod non vis, rogo ut velis. Quid est hoc? Audi: Similiter et vir; dominus ille; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VII, 4). Hoc libenter audi. Vitium tibi tollitur, non dominium: adulteria tua prohibentur, non feminae subriguntur. Tu vir es, ostende: vir enim a virtute, vel virtus a viro. Habes ergo virtutem? Vince libidinem. Mulieris, inquit, caput vir (Id. XI, 3). Si caput es, duc, et sequatur: sed vide quo ducas. Caput es, duc quo sequatur: sed noli ire quo non vis ut sequatur. Ne in praecipitium ruas, vide ut recto tramite gradiaris. Sic vos parate intrare ad illam novam nuptam, ad illam pulchram, ornatam viro suo, non monilibus, sed virtutibus. Si enim casti, et sancti, et boni intraveritis, membra ipsius novae nuptae, beatae et gloriosae coelestis Jerusalem, et vos eritis.

SERMO CCCXXXIII. In Natali Martyrum

CAPUT PRIMUM

1. Martyribus data securitas. Patientia a Deo data quomodo nostra est. Panis noster, Christus. Dominus noster Jesus Christus testibus, id est martyribus suis pro humana fragilitate sollicitis, ne forte eum confitendo atque moriendo perirent, magnam securitatem dedit, dicens, Capillus de capite vestro non peribit (Luc. XXI, 18). Times ergo ne [PL38.1464] pereas, cujus capillus non peribit? Si sic custodiuntur superflua tua, in quanta tutela est anima tua? Non perit capillus, qui cum tondetur, non sentis; et perit anima, per quam sentis? Sane multa dura eos passuros esse praedixit, ut praedicendo faceret paratiores, dicerentque illi, Paratum cor meum (Psal. LVI, 8). Quid est, paratum cor meum, nisi, Parata voluntas mea? Paratam ergo habent martyres voluntatem in martyrio: sed praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX). Illis autem malis duris atque asperis futuris commemoratis adjecit, In vestra patientia possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 18, 19). In vestra, inquit, patientia. Non enim esset patientia tua, si non ibi esset et voluntas tua. In vestra patientia: sed unde nostra? Nostrum est quod a nobis habetur, nostrum est et quod nobis donatur. Nam si non sit nostrum, non donatur. Quomodo enim aliquid donas, nisi ut ejus sit cui donas? Aperta est illa confessio: Nonne Deo subjicietur anima mea? Ab ipso est enim patientia mea (Psal. LXI, 6). Dicit nobis ipse, In vestra patientia. Dicamus illi et nos, Ab ipso est patientia mea. Tuum fecit donando, noli esse ingratus tibi assignando. Nonne in oratione dominica dicimus et nostrum esse quod a Deo est? Quotidie dicimus, Panem nostrum quotidianum. Jam dixisti, nostrum; et dicis, da nobis (Matth. VI, 11). Ecce nostrum, ecce da nobis. Illo dante fit nostrum. Si illo dante fit nostrum, nobis superbientibus fit alienum. Dicis, nostrum; et dicis, da nobis. Quid ergo tibi assignas, quod non tibi ipse dedisti? Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7). Dicis, nostrum; et, da nobis. Agnosce largitorem, confitere te accipere, ut libenter ille dignetur dare. Quid si non egeres, qui mendicas et superbus es? Annon mendicas, qui panem petis? Panis noster aeternus, Christus in Patris aequalitate; panis noster quotidianus, Christus in earne: aeternus sine tempore, quotidianus in tempore. Tamen ipse est panis qui de coelo descendit (Joan. VI, 41). Fortes sunt martyres, firmi sunt martyres: sed panis confirmat cor hominis (Psal. CIII, 15).

CAPUT II

2. Paulo merces debita. Eidem prius pro supplicio debito, data gratia. Jam ergo audiamus Paulum apostolum dicentem, cum passioni appropinquaret, de corona sibi parata praesumentem. Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt manifestationem ejus (II Tim. IV, 7 et 8). Reddet, inquit, mihi Dominus coronam justus judex. Debet ergo quod reddet. Reddet ergo justus judex. Non enim opere inspecto potest negare mercedem. Quod opus inspicit? Bonum certamen certavi, opus est: cursum consummavi, opus est: fidem servavi, opus est. Superest mihi corona justitiae, merces est. Sed in mercede tu nihil agis; in opere non solus agis. Corona tibi ab ipso est; opus autem abs te est, sed non nisi ipso adjuvante. Cum autem Paulus apostolus, prius Saulus, [PL38.1465] crudelissimus esset et immanissimus persecutor, nihil omnino boni merebatur, imo merebatur plurimum mali: merebatur enim damnari, non eligi. Et ecce subito, cum mala faceret, et mala mereretur, una coelesti voce prosternitur: persecutor dejicitur, praedicator erigitur. Audi eum hoc ipsum confitentem: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum (I Tim, I, 13). Numquid ibi dixit, Reddet mihi justus judex? Misericordiam, inquit, consecutus sum: mala merebar, bona accepi. Non secundum peccata nostra fecit nobis. Misericordiam consecutus sum. Debita mihi non sunt reddita. Si enim debita redderentur, supplicium redderetur. Non, inquit, accepi quod debebatur: sed misericordiam consecutus sum. Non secundum peccata nostra fecit nobis.

CAPUT III

3. Quantum distat oriens ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras (Psal. CII, 10, 12). Quantum distat oriens ab occidente: avertere ab occidente, convertere ad orientem. Ecce unus homo, Saulus et Paulus: Saulus in occidente, Paulus in oriente; persecutor in occidente, praedicator in oriente. Occidunt ibi peccata, oritur inde justitia. In occidente vetus, in oriente novus: in occidente Saulus, in oriente Paulus. Unde hoc Saulo, unde hoc crudeli, unde hoc persecutori, unde hoc non pastori? Ipse enim erat lupus rapax, de tribu Benjamin. Ipse dicit (Rom. XI, 1). Dictum autem erat in Prophetia, Benjamin lupus rapax, mane rapiet praedam, et ad vesperam dividet escas (Gen. XLIX, 27). Prius consumpsit, posterius pavit. Rapiebat, prorsus rapiebat. Legite, rapiebat: legite librum Actuum Apostolorum (Act. IX). Litteras a pontificibus acceperat, ut quoscumque inveniret sectantes viam Christi, vinctos adduceret puniendos. Ibat, saeviebat, caedes et sanguinem anhelabat. Ecce rapit: sed adhuc mane est, vanitas sub sole est. Fit ei vespera, quando caecitate percutitur. Oculi ejus ad hujus mundi vanitatem clauduntur, alii interiores illuminantur. Vas paulo ante perditionis, fit vas electionis: et ecce impletur, Dividet escas: divisiones escarum ejus ubique recitantur. Vide quemadmodum dividat escas. Novit quid cui congruat. Dividit; non passim, non confuse erogat. Dividit, hoc est, distribuit, distinguit; non passim, non confuse dispensat. Loquitur sapientiam inter perfectos (I Cor. II, 6): quibusdam vero non valentibus capere solidum cibum, dividens dicit, Lac vobis potum dedi (Id. III, 2).

CAPUT IV

4. Paulus post Dei gratiam retribuit bona opera. Ecce hoc facit, qui paulo ante faciebat: quid? Nolo recordari: imo recorder hominis nequitiam, ut approbem Dei misericordiam. A quo patiebatur Christus, patitur pro Christo: fit Paulus ex Saulo; fit verus testis ex falso. Qui spargebat, colligit: qui oppugnabat, defendit. Unde hoc Saulo, quod dicimus? Ipsum audiamus. Quaeritis, inquit, unde hoc mihi? Non est, inquit, hoc a me: Misericordiam [PL38.1466] consecutus sum. Non est, inquit, mihi hoc a me: Misericordiam consecutus sum. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Retribuit enim, sed non mala pro malis: retribuit plane, sed non mala pro malis; retribuit bona pro malis. Quid ergo retribuam? Calicem salutaris accipiam (Psal. CXV, 12, 13). Certe retribuebas? Accipis: adhuc accipis. Sed modo plane propinquante passione, retribuam bona pro bonis, non bona pro malis. Prius ergo Dominus debebat mala pro malis: noluit autem retribuere mala pro malis, sed retribuit bona pro malis. Retribuendo bona pro malis, invenit quomodo retribueret bona pro bonis.

CAPUT V

5. Bona opera dona Dei. Pauli propria nonnisi mala. Ecce enim in Paulo, prius Saulo, nihil boni invenit. Cum in illo nihil boni invenisset, mala dimisit, bona retribuit. Cum ergo ei prius bona retribuit, praevenit: sed donando bona quibus retribueret bona, ecce retribuit mercedem his bonis operibus. Bonum certamen certanti, cursum consummanti, fidem servanti, retribuit bona; sed quibus bonis? Quae ipse dedit. Annon ipse dedit, ut bonum certamen certares? Si non ipse dedit, quid est quod alio loco dicis, Plus illis omnibus laboravi; non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10)? Ecce iterum dicis, Cursum consummavi. Non et ipse dedit, ut cursum consummares? Si non ipse dedit, quid est quod alio loco dicis, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16)? Fidem servavi. Servasti: agnosco, approbo; fateor, servasti. Sed, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). Illo ergo ipso adjuvante, ipsoque donante, et bonum agonem certasti, et cursum consummasti, et fidem servasti. Da veniam, Apostole, propria tua non novi, nisi mala. Da veniam, Apostole; dicimus, quia tu docuisti: audio confitentem, non invenio ingratum. Prorsus tua a te tibi parata non novimus, nisi mala. Cum ergo Deus coronat merita tua, nihil coronat nisi dona sua.

CAPUT VI

6. Contra praesumentes de libero arbitrio, probatur non inesse nobis quidquam boni, nisi a Deo. Spiritus hujus mundi facit superbos. Hanc fidem veramque pietatem, ne quis extollatur de libero arbitrio, in bonis operibus (quae quisquis accipit, sic accipiat, ut noverit dantem, ut quisquis datori non sit ingratus, medico non superbiat, vel adhuc insanus, vel non a se sanus): hanc, inquam, fidem veramque pietatem nullae argumentationes evellant de cordibus vestris. Servate quod accepistis. Quid enim habetis quod non accepistis? Hoc est Deo confiteri, dicere quod ait apostolus Paulus, Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus. Spiritus hujus mundi facit superbos, spiritus hujus mundi facit inflatos, spiritus hujus mundi facit ut putet se quisque aliquid esse, cum nihil sit. Sed contra spiritum hujus mundi, quid ait Apostolus? Contra spiritum hujus mundi inflatum, superbum, tumidum, elatum, [PL38.1467] non solidum, quid ait? Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est. Unde probas? Ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor II, 12). [Audiamus ergo Dominum dicentem, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Et illud, Nemo habet quidquam, nisi ei datum fuerit desuper (Id. III, 27). Et, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum (Id. VI, 44). Et illud, Ego sum vitis, vos palmites. Sicut palmes non potest facere fructum a semetipso, nisi manserit in vile; sic et vos, nisi in me manseritis (Id. XV, 5 et 4). Et illud quod Jacobus apostolus protestatur, dicens: Omne datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17). Et quod apostolus Paulus ad reprimendam praesumptionem illorum, qui de libero arbitrio gloriantur, clamat et dicit, Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Et illud, Gratia salvi facti sumus per fidem, et hoc non ex nobis. Dei enim donum est, ut ne quis extollatur (Ephes. II, 8, 9). Et illud, Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro ipso patiamini. Et illud, Deus qui coepit in vobis opus bonum, perficiet (Philipp. I, 29, 6). Haec ergo et his similia diligenter ac fideliter cogitantes, non acquiescamus eis qui liberum arbitrium in superbiam extollentes, praecipitare magis quam elevare conantur. Sed humiliter consideremus illud quod Apostolus dicit, Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere (Id. II, 13).

7. Gratias agendum Deo. Gratias agamus Domino ac Salvatori nostro, qui nos nullis praecedentibus meritis vulneratos curavit, et inimicos reconciliavit, et de captivitate redemit, de tenebris ad lucem reduxit, de morte ad vitam revocavit: et humiliter confitentes fragilitatem nostram, illius misericordiam deprecemur, ut quia nos, secundum Psalmistam, misericordia sua praevenit (Psal. LVIII, 11), dignetur in nobis non solum custodire, sed etiam augere munera vel beneficia sua, quae ipse dignatus est dare; qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.]

SERMO CCCXXXIV. In Natali Martyrum

1. Martyrum securitas sub praesidio Dei. Omnium quidem bonorum fidelium Christianorum, maxime tamen gloriosorum martyrum est vox ista: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Fremebat mundus adversus eos, populi meditabantur inania, principes conveniebant in unum (Psal. II, 1, 2): excogitabantur novi cruciatus, et poenas incredibiles inveniebat ingeniosa crudelitas. Obruebantur opprobriis, falsis arguebantur criminibus, custodiis intolerabilibus includebantur, ungulis exarabantur, ferro perimebantur, bestiis subrigebantur, ignibus cremabantur, et dicebant [PL38.1468] martyres Christi: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Totus mundus contra vos, et dicitis: Quis contra nos? Respondent tibi: Et quis est totus mundus, quando pro eo nos morimur, per quem factus est mundus? Dicant, dicant, audiamus, simul dicamus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Saevire possunt, maledicere possunt, calumniari possunt, falsis opprobriis agitare possunt, postremo possunt corpus non solum perimere, sed etiam laniare; et quid facient? Ecce enim Deus auxiliator mihi est, et Dominus susceptor est animae meae (Psal. LIII, 6). Dic mihi, beate martyr: corpus tuum laniatur, et tu dicis, Nihil ad me pertinet? Etiam dixi. Quare? dic nobis quare. Quia Dominus susceptor est animae meae. Corpus meum per animam meam restauratur. Capillus meus non perit, et caput perit? Pilus meus non perit. Sed a canibus corpus tuum laceratur. Et quid ad me? Etsi a canibus corpus meum laceratur, sed a Domino suscitatur. Mundus interfector est corporis mei, sed Dominus susceptor est animae meae. Et quid mihi obest, cum sit Dominus susceptor animae meae, quod mundus interfector est corporis mei? Quid perdidi? quid amisi? Quando Dominus susceptor est animae meae, erit et restitutor corporis mei. Quid mihi deerit, si membra mea dilaceret inimicus, quando capillos meos dinumerat Deus? Exhortans martyres suos Christus, ne ab inimicis persecutoribus aliquid formidarent, Capilli, inquit, vestri omnes numerati sunt (Luc. XII, 7). Timebo ergo de damno membrorum, quando securitatem accepi de numero capillorum? Ergo dicamus, dicamus ex fide, dicamus in spe, dicamus flagrantissima charitate: Si Deus pro nobis, quis contra nos?

2. Unde securi et certi sumus de Dei praesidio. Christi mors, pignus vitae ejus nobis donatae. Ecce contra te rex, et tu dicis, quis contra nos? Ecce contra te omnis populus, et tu dicis, Quis contra nos? Unde probas, o gloriose martyr; unde mihi probas quod dicis, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Manifestum est enim quia si Deus pro vobis, quis contra vos? Sed proba quia Deus pro vobis. Non ergo probo? Ecce doceo: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Hoc quod sequitur, cum Apostolus legeretur, audistis. Cum enim dixisset, Si Deus pro nobis, quis contra nos? tanquam ei diceretur, Proba quia Deus pro vobis: continuo attulit grande documentum, continuo introduxit Martyrem martyrum, Testem testium; illum scilicet cui proprio Filio Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: hinc probavit Apostolus vere se dixisse, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui etiam Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 31, 32)? Quando cum illo omnia donavit nobis, et ipsum donavit nobis. Numquid terret me fremitus mundi, cui donatus est artifex mundi? Christum nobis donatum esse gaudeamus, et nullos Christi inimicos in hoc saeculo timeamus. Quis enim nobis donatus sit videte: In principio erat Verbum, et Verbum [PL38.1469] erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipse est Christus, ipse est unigenitus Dei Filius, ipse est gignenti coaeternus. Omnia per ipsum facta sunt. Quomodo non nobis donata sunt, quae per ipsum facta sunt, quando nobis donatus est ipse, per quem omnia facta sunt? Et ut sciatis quia ipse est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 3, 14). Desidera et expete donatam tibi vitam Christi; et donec pervenias, tene pignus mortem Christi. Non enim, promittens nobis victurum se esse nobiscum, potuit majus pignus dare nobis, quam mori pro nobis. Mala, inquit, vestra pertuli, bona mea non reddam? Promisit, cautionem fecit, pignus dedit; et tu dubitas credere? Promisit, cum hic inter homines ambularet; cautionem fecit, cum Evangelium scriberet. Ad pignus ipsius quotidie dicis, Amen. Pignus accepisti, quotidie erogatur tibi. Noli desperare, qui vivis ex pignore.

3. Christus ipse futurus possessio nostra. An forte injuria fit unigenito Filio, cum dicitur quod donatus est nobis, tanquam ipse futurus sit nostra possessio? Plane ipse futurus est. Quid enim si quispiam hodie tibi donet villam amoenam et fertilem, ubi te delectet semper habitare propter amoenitatem, unde te possis facile sustentare propter fertilitatem; nonne amplecteris donum, et danti gratias agis? In Christo mansuri sumus. Quomodo non erit nostra possessio, ubi manebimus, et unde vivemus? Dicat et hoc Scriptura, ne nostris conjecturis aliquid contra disciplinam verbi Dei usurpasse videamur. Audi quid ei dicat quidam, qui noverat, quia si Deus pro nobis, quis contra nos? Dominus, inquit, pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). Non dixit, O Domine, quid das mihi aliquam haereditatem? Quidquid mihi dederis, vile est. Tu esto haereditas mea, amo te, totus amo te, toto corde, tota anima, tota mente amo te. Quid erit mihi, quidquid dederis mihi praeter te? Hoc est Deum gratis amare, de Deo Deum sperare, de Deo properare impleri, de ipso satiari. Ipse enim sufficit tibi; praeter illum nihil sufficit tibi. Noverat hoc Philippus, quando dicebat: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8). Quando ergo erit quod Apostolus dicit in fine, Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28), ut ipse sit nobis quidquid hic sine illo desideramus, et cujus desiderio plerumque in illum peccamus? pro omnibus ipse erit nobis, quando erit Deus omnia in omnibus. Peccas in Deum ut manduces, peccas in Deum ut vestiaris, peccas in Deum ut vivas, peccas in Deum ut honoreris. Et quando omnia numerabo? Noli in Deum propter ista peccare. Propter cibum peccas in Deum? cibus tibi aeternus erit Deus. Propter vestem peccas in Deum? immortalitate te vestiturus est Deus. Propter honorem peccas in Deum? honor tuus erit Deus. Propter amorem vitae temporalis peccas in Deum? aeterna vita tibi erit Deus. Noli propter aliquid in eum peccare. Ipsum enim debes gratis amare, qui ipse te poterit pro rebus omnibus satiare.

SERMO CCCXXXV. In Natali Martyrum

CAPUT PRIMUM

1. Sanctorum martyrum voces. Delectationes et dolores vicerunt martyres. Quoniam dies sanctorum martyrum est, unde potius aliquid delectet nos dicere, nisi de gloria ipsorum? Adjuvet nos Dominus martyrum, quia ipse est corona eorum. Voce martyrum audivimus paulo ante beatum apostolum Paulum praedicantem, Quis nos separabit a charitate Christi? Ista vox est martyrum: Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, Propter te morte afficimur tota die, deputati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus per eum qui dilexit nos (Rom. VIII, 35-37). Haec est vox martyrum, omnia tolerare, et de se nihil praesumere, illum diligere qui glorificatur in suis: ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Noverant et illud quod nos cantavimus paulo ante, Laetamini in Domino, et exsultate, justi (Psal. XXXI, 11). Si justi in Domino laetantur, injusti non noverunt laetari nisi in saeculo. Sed ipsa est prima acies debellanda: primo vincendae sunt delectationes, et postea dolores. Quomodo potest superare mundum saevientem, qui non potest superare blandientem? Blanditur hic mundus, pollicendo honores, divitias, voluptates: minatur hic mundus, intentando dolores, egestates, humilitates. Qui non contemnit quod pollicetur, quomodo superare potest quod minatur? Habent delectationem suam divitiae: quis nesciat? Sed plus habet delectationis justitia. Delectare divitiis cum justitia: ubi autem talis articulus tentationis inciderit, ut duo haec veniant in tentationem, divitiae et justitia, et non possis habere utrumque, sed si miseris manum ad divitias, necesse est ut amittas justitiam; si miseris manum ad justitiam, pereant divitiae: modo elige, modo pugna; modo videamus si non sine causa cantasti, Laetamini in Domino, et exsultate, justi: modo videamus si non sine causa audisti, Quis nos separabit a charitate Christi? Et quidem praetermisit omnia, quibus blanditur mundus; et te voluit commemorare, cui blanditur mundus. Quare? Quia certamina martyrum praenuntiabat, illa utique certamina, ubi vicerunt persecutionem, famem, sitim, egestatem, ignominiam, ad extremum timorem mortis et hostem saevissimum.

CAPUT II

2. Martyres non poena, sed charitas discernit. Avarus quasi martyr auri. Sed videte, fratres, quia totum ars Christi facit. Admonet nos Apostolus, ut praeferamus charitatem Christi mundo. Quantas angustias patiuntur, qui volunt rapere res alienas? An persecutio, ait? Et ipsa non frangit. Avaritia terretur, avarus rapit ac timet poenam, aestuat in rapinam. Multi etiam famem patiuntur, dum acquirunt et faciunt lucra, quibus praecipimus jejunare, et excusant se stomacho. Vacat illis toto die solidos numerare, [PL38.1471] et jejuni dormiunt. An nuditas, ait? quid dicam de nuditate? Quotidie negotiatores de naufragio nudi evadunt, et iterum navigant ad periculum. Unde quotidie periclitantur homines, nisi propter divitias acquirendas? Nec gladius prohibet. Capitale crimen est falsitas, et tamen comminuitur haereditas. Si ergo hoc meretur temporalis cupiditas, quare non mereatur Christi haereditas? Avarus dicit in corde suo, qui forte non audet in lingua sua: Quis nos separabit a cupiditate auri? Tribulatio? an angustia? an persecutio? Possunt et avari dicere auro: Propter te occidimur tota die. Optime ergo dicunt sancti martyres in Psalmo: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Discerne, inquit, tribulationem meam: tribulantur et avari. Discerne angustias meas: patiuntur angustias et avari. Discerne persecutiones meas: patiuntur et avari. Discerne famem meam: pro auro acquirendo esuriunt et avari. Discerne nuditatem meam: pro auro despoliantur et avari. Discerne mortem meam: pro auro moriuntur et avari. Quid est, Discerne causam meam? Propter te morte afcimur tota die. Illi propter aurum, nos propter te. Similis poena, sed discreta causa. Ubi discreta est causa, ibi certa est victoria. Si ergo causam intuemur, solemnitates martyrum amamus. Amemus in eis, non passiones, sed causas passionum. Nam si amaverimus passiones tantum, multos inventuri sumus qui pejora patiuntur in causis malis. Sed causam attendamus, crucem Christi attendite: ibi erat Christus, ibi erant et latrones. Similis poena, sed dissimilis causa. Unus latro credidit, alius blasphemavit. Dominus tanquam de tribunali inter ambos judicavit: illum qui blasphemavit, in tartarum damnavit; alterum secum duxit in paradisum (Luc. XXIII, 39-43). Quare hoc? Quia etsi aequalis poena, sed impar erat causa. Eligite ergo martyrum causas, si vultis pervenire ad martyrum palmas.

SERMO CCCXXXVI. In Dedicatione Ecclesiae, I

CAPUT PRIMUM

1. Aedificatio et dedicatio domus Dei in nobis. Mandatum novum canticum novum. Celebritas hujus congregationis, dedicatio est domus orationis. Domus ergo nostrarum orationum ista est, domus Dei nos ipsi. Si domus Dei nos ipsi, nos in hoc saeculo aedificamur, ut in fine saeculi dedicemur. Aedificium, imo aedificatio habet laborem, dedicatio exsultationem. Quod hic fiebat, quando ista surgebant, hoc fit modo cum congregantur credentes in Christum. Credendo enim quasi de silvis et montibus ligna et lapides praeciduntur: cum vero catechizantur, baptizantur, formantur, tanquam inter [PL38.1472] manus fabrorum et opificum dolantur, collineantur, complanantur. Verumtamen domum Domini non faciunt, nisi quando charitate compaginantur. Ligna ista et lapides si non sibi certo ordine cohaererent, si non se pacifice innecterent, si non se invicem cohaerendo sibi, quodam modo amarent; nemo huc intraret. Denique quando vides in aliqua fabrica lapides et ligna bene sibi cohaerere, securus intras, ruinam non times. Volens ergo Dominus Christus intrare, et in nobis habitare, tanquam aedificando dicebat: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Mandatum, inquit, do vobis. Veteres enim eratis, domum mihi nondum faciebatis, in vestra ruina jacebatis. Ergo ut eruamini de vestrae ruinae vetustate, vos invicem amate. Consideret ergo Charitas vestra, aedificari adhuc istam domum toto, sicut praedictum est et promissum, orbe terrarum. Cum enim aedificaretur domus post captivitatem, sicut habet alius psalmus, dicebatur: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). Quod ibi dixit, canticum novum; hoc Dominus dixit, mandatum novum. Quid enim habet canticum novum, nisi amorem novum? Cantare amantis est. Vox hujus cantoris, fervor est sancti amoris.

CAPUT II

2. Amandus Deus propter ipsum, et proximus propter Deum. Amemus, gratis amemus: Deum enim amamus, quo nihil melius invenimus. Ipsum amemus propter ipsum, et nos in ipso, tamen propter ipsum. Ille enim veraciter amat amicum, qui Deum amat in amico, aut quia est in illo, aut ut sit in illo. Haec est vera dilectio: propter aliud si nos diligimus, odimus potius quam diligimus. Qui enim amat iniquitatem: quid odit? forte vicinum suum, forte vicinam suam? Expavescat, odit animam suam (Psal. X, 6). Odium animae, amor nequitiae. Ergo contra odium nequitiae, amor animae. Qui diligitis Dominum, odio habete malum (Psal. XCVI, 10). Bonus est Deus, malum est quod amas, et te ipsum malum amas: quomodo amas Deum, cum adhuc amas quod odit Deus? Audisti enim quia Deus dilexit nos (I Joan. IV, 10): et verum est, dilexit nos; et quales dilexerit, si attendamus, erubescimus. Sed ideo non erubescimus, quia diligendo tales, fecit esse non tales. Erubescimus recordatione praeteritorum, gaudemus spe futurorum. Quare enim jam erubescamus quod fuimus, et non potius confidamus quia spe salvi facti sumus? Denique audivimus, Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Si recedat lumen, redis ad confusionem. Accedite ad eum, et illuminamini. Ergo ille lumen, nos sine illo tenebrae. Si recesseris a lumine, in tuis tenebris remanebis: si ergo accesseris, non de tuo lucebis, Fuistis enim aliquando tenebrae, ait Apostolus fidelibus ex infidelibus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Si ergo lux in Domino, tenebrae sine Domino. Porro si lux in [PL38.1473] Domino, et tenebrae sine Domino; accedite ad eum, et illuminamini.

CAPUT III

3. Christi passio praedicta in Psalmo dedicationis. Attendite in Psalmo dedicationis, quem modo cantavimus, ex ruina aedificium. Conscidisti saccum meum: hoc pertinet ad ruinam. Quid ergo ad aedificium? Et accinxisti me laetitia. Vox dedicationis, Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Quis est qui loquitur? In verbis ejus agnoscite. Si expono obscurum est. Ergo verba ejus dicam, continuo agnoscetis loquentem, ut ametis alloquentem. Quis est qui dicere potuit, Domine, eruisti ab inferis animam meam (Psal. XXIX, 12, 13, 4)? Cujus anima jam ab inferis eruta est, nisi de qua dictum est alio loco, Non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10)? Proponitur dedicatio, et cantatur liberatio: jubilatur canticum dedicationis domus, et dicitur, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, et non jucundasti inimicos meos super me (Psal. XXIX, 2). Attendite Judaeos inimicos, qui se putabant occidisse Christum, vicisse quasi inimicum, perdidisse quasi hominem caeteris similem atque mortalem. Resurrexit tertia die, et haec est vox ejus, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me. Attendite Apostolum dicentem, Propter quod eum Deus exaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 9). Et non jucundasti inimicos meos super me. Ipsi quidem in Christi morte jucundabantur, sed in ejus resurrectione, ascensione, praedicatione aliqui compungebantur. In ejus ergo praedicatione et per Apostolorum constantiam diffamatione aliqui compungebantur et convertebantur, aliqui obdurabantur et confundebantur; nulli tamen jucundabantur. Modo quando implentur ecclesiae, putamus jucundari Judaeos? Ecclesiae aedificantur, dedicantur, implentur, quomodo illi jucundantur? Non solum non jucundantur, sed etiam confunduntur; et impletur vox exsultantis, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, et non jucundasti inimicos meos super me. Non jucundasti super me: si mihi credant, jucundabis in me.

CAPUT IV

4. Pretium nostrum sanguis Christi. Ne multa dicamus, ad illa quae cantavimus aliquando veniamus. Quomodo dicit Christus, Conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia? Saccus ejus erat similitudo carnis peccati. Non tibi vilescat, quod ait, saccum meum: ibi erat inclusum pretium tuum. Conscidisti saccum meum. Evasimus ad saccum istum. Conscidisti saccum meum. In passione conscissus est saccus. Quomodo ergo Deo Patri dicitur, Conscidisti saccum meum? Quomodo Patri dicatur, vis audire? Conscidisti saccum meum. Quia proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Fecit enim per Judaeos nescientes, unde redimerentur scientes, et confunderentur negantes. Nesciunt enim quid boni nobis operati sunt malo suo. Suspensus est saccus, et quasi laetatus est impius. Conscidit saccum lancea persecutor, et fudit pretium nostrum Redemptor. Cantet Christus redemptor, gemat [PL38.1474] Judas venditor, erubescat Judaeus emptor. Ecce Judas vendidit, Judaeus emit, malum negotium egerunt, ambo damnificati sunt, se ipsos perdiderunt venditor et emptor. Emptores esse voluistis: quanto melius redempti essetis? Ille vendidit, iste emit: infelix commercium; nec iste habet pretium, nec iste habet Christum. Huic dico: Ubi est quod accepisti? Illi dico: Ubi est quod emisti? Huic dico: Ubi vendidisti, te decepisti. Exsulta, christiane, in commercio inimicorum tuorum tu vicisti. Quod iste vendidit et ille emit, tu acquisisti.

CAPUT V

5. Prophetia de Christo capite, nobis ejus membris aptata. Dicat ergo caput nostrum, dicat caput pro corpore occisum, pro corpore dedicatum; dicat, audiamus: Conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia, id est, conscidisti mortalitatem meam, et accinxisti me immortalitate et incorruptione. Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Quid est, non compungar? Jam contra me non ferat lanceam persecutor, ut compungar: Christus enim resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur: quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et nos, inquit, existimemus nos mortuos esse peccato, vivere autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VI, 9-11). Ergo in illo cantamus, in illo dedicati sumus. Quo enim caput praecessit, et membra secutura speramus. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes; quod enim videt quis quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Id. VIII, 24 et 25), per patientiam aedificamur. Forte autem est illic et vox nostra, si bene attendamus, si diligenter intueamur, si oculum acutum geramus; non quemadmodum solent corporum caeci amatores: si ergo spiritualem oculum intendamus, in ipsis vocibus Domini nostri Jesu Christi et nos ipsos invenimus. Non enim frustra dixit Apostolus, Scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Id. VI, 6). Agnosce ibi vocem tuam: Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Modo enim cum istas corporis mortalis sarcinas bajulamus, non deest unde compungamur. Nam si cor non compungitur, quare pectus tunditur? Cum ergo venerit etiam nostri corporis dedicatio, quae praecessit in Domini exemplo, tunc non compungemur. Compunctionem enim, quam habemus de peccato, significavit lancea percussoris. Denique quoniam scriptum est, A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes moriuntur (Eccli. XXV, 33): recolite de quo membro facta est, et videte ubi Dominus lancea compunctus est. Recolite, inquam, recolite primam conditionem nostram: non enim frustra, ut dixi, Vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Nempe Eva, a qua facta est initium peccati, sumpta est, ut formaretur, de latere viri. Dormiens jacebat ille, cum factum est: mortuus pendebat iste, cum factum est. Cognata duo sunt somnus et mors, latus et latus, [PL38.1475] compunctus est Dominus in loco peccatorum. Sed de illo latere facta est Eva, quae nos peccando mortificaret; de isto autem latere facta est Ecclesia, quae nos pariendo vivificaret.

CAPUT VI

6. Ecclesiae novae dedicatio. Ergo dum novam constructionem sanctae hujus ecclesiae libenter attendimus, quam divino nomini hodie dedicamus, invenimus a nobis deberi et Deo nostro maximam laudem, et Sanctitati vestrae congruum de divinae domus aedificatione sermonem. Tunc autem sermo noster congruus erit, si in se aliquid aedificationis habeat, quod utilitati animarum vestrarum Deo vos interius aedificante proficiat. Quod hic factum corporaliter videmus in parietibus, spiritualiter fiat in mentibus; et quod hic perfectum cernimus in lapidibus et lignis, hoc aedificante gratia Dei perficiatur in corporibus vestris. Principaliter ergo gratias agamus Domino Deo nostro, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum; et ejus bonitatem tota cordis alacritate laudemus, quoniam ad construendam istam domum orationis fidelium suorum visitavit animum, excitavit affectum, surrogavit auxilium; inspiravit necdum volentibus ut vellent, adjuvit bonae voluntatis conatus ut facerent; ac per hoc Deus, qui operatur in suis et velle et perficere pro bona voluntate (Philipp. II, 13), haec omnia ipse coepit, ipse perfecit. Et quia opera bona in conspectu suo nunquam esse permittit inania, fidelibus suis, quibus operantibus praebuit virtutis suae favorem, tribuet condignam pro tanta operatione mercedem. Adhuc amplius agendae sunt gratiae Deo nostro. Hanc enim Ecclesiam, quam fecit nomini suo construi, fecit etiam sanctorum martyrum reliquiis amplius honorari.]

SERMO CCCXXXVII. In Dedicatione Ecclesiae, II

CAPUT PRIMUM

1. Ecclesiae constructio bonum opus ex fide et charitate operantis aestimandum. Fabrica Ecclesiae coelestis. Bona opera fidelium de sua temporali terrenaque substantia, cum in thesauris coelestibus reconduntur, fides hoc videt, quae pietatis oculum habet in corde. Unde et ista aedificia, quae congregandis religiosis coetibus exstruuntur, cum oculo carnis inspexerit, laudat interius quod cernit exterius, et visibili accipit lumine ad quod gaudeat invisibili veritate. Neque enim occupata est fides inspicere, quam pulchra sint membra hujus habitationis; [PL38.1476] sed de quanta interioris hominis pulchritudine procedant haec opera dilectionis. Retribuet ergo Dominus fidelibus suis tam pie, tam hilariter, tam devote ista operantibus, ut eos quoque ipsos in suae fabricae constructione componat, quo currunt lapides vivi, fide formati, spe solidati, charitate compacti. Ubi sapiens ille architectus Apostolus fundamentum posuit Christum Jesum (I Cor. III, 10, 11), summum ipsum lapidem angularem, sicut et Petrus de prophetica Scriptura commemorat, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum (I Petr. II, 4). Huic adhaerendo, pacamur; huic incumbendo, firmamur. Simul enim est et fundamentalis, quia ipse nos regit; et angularis, quia ipse conjungit. Ipsa est petra, super quam vir sapiens aedificans domum suam, contra omnes hujus saeculi tentationes tutissimus perseverat: nec pluvia irruente labitur, nec flumine inundante subvertitur, nec ventis flantibus commovetur (Matth. VII, 24, 25). Ipse est et pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14): in ipso enim neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium, sed nova creatura (Galat. VI, 15). Hi enim duo tanquam parietes ex diverso venientes, longe ab invicem fuerant, donec ad illum, tanquam ad angulum ducti, etiam in illo sibimet copulati sunt.

CAPUT II

2. Aedificatio in labore, dedicatio in laetitia. Itaque sicut hoc aedificium visibile factum est nobis corporaliter congregandis; ita illud aedificium, quod nos ipsi sumus, Deo spiritualiter habitaturo construitur. Templum enim Dei sanctum est, inquit Apostolus, quod estis vos. Sicut hoc terrenis molibus construimus, sic illud bene compositis moribus erigamus. Hoc enim nunc visitantibus nobis, illud in fine saeculi Domino veniente dedicabitur, quando corruptibile hoc nostrum inducet incorruptionem, et mortale hoc nostrum induet immortalitatem (I Cor. XV, 53): quia corpus humilitatis nostrae conformabit corpori gloriae suae (Philipp. III, 21). Videte enim quid dicat in Psalmo dedicationis: Convertisti luctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia: ut cantet tibi gloria mea, et non compungar (Psal. XXIX, 12, 13). Cum enim aedificamur, gemit ei humilitas nostra; cum autem dedicabimur, cantabit ei gloria nostra: quia in aedificatione labor est, in dedicatione laetitia. Dum caeduntur de montibus lapides, et ligna de silvis, dum formantur, dolantur, coaptantur; labor et cura est: cum autem perfecti aedificii dedicatio celebratur, gaudium et securitas laboribus curisque succedunt. Sic etiam aedificatio spiritualis, cujus habitator Deus, non ad tempus, sed in aeternum erit; dum ex infideli vita homines segregantur ad fidem, dum quidquid in eis non bonum atque perversum est, amputatur et caeditur, dum fiunt aptae, pacificae piaeque juncturae; quantae tentationes timentur, quantae tribulationes sustinentur? Cum vero advenerit dies dedicationis domus aeternae, cum dicetur nobis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34); quae illa exsultatio, quae securitas [PL38.1477] erit? Cantabit claritas, nec compungetur infirmitas. Cum ostendet se ipsum nobis qui nos dilexit, et tradidit se ipsum pro nobis; et qui apparuit hominibus quod est factus in matre, apparebit eis Deus factor quod erat in Patre: cum ingredietur perfectam et ornatam, unitate stabilitam, immortalitate vestitam aeternus ipse habitator domum suam; implebit omnia, fulgebit in omnibus, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28).

CAPUT III

3. Desiderium habitandi in domo Dei. Domus Dei sunt ipsi ejus habitatores. Hanc unam visionem petivit a Domino quidam; et ipse quidam, si volumus, nos sumus. Hujus desiderio laboravit in gemitu suo, hinc lavit per singulas noctes lectum suum, et in lacrymis stratum suum rigavit (Psal. VI, 7). Propter hanc enim fuerunt ei lacrymae suae panis die ac nocte, dum diceretur ei per singulos dies, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? Ipse quippe ait: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus (Psal. XXVI, 4). Suis ipse habitator, ipsi habitatio. Qui enim habitant in domo Dei, ipsi sunt etiam domus Dei: quae contemplatur delectationem ejus, et protegitur templum ejus, et absconditur in abscondito vultus ejus. Hanc spem tenemus, rem nondum videmus. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25), et per patientiam aedificamur.

CAPUT IV

4. Fundamentum nostrum sursum, non deorsum. Eia ergo, fratres, si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et 2). Ideo enim et Christus fundamentum nostrum ibi positus est, ut sursum versus aedificemur. Sicut enim terrenis molibus construendis, quarum gravia corpora non utique nisi ad ima devergunt, in imo ponitur fundamentum: sic nobis e contrario sursum est positus lapis ille fundamentalis, ut sursum nos rapiat etiam pondere charitatis. Alacriter ergo cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus enim est qui operatur in vobis velle et operari pro bona voluntate. Omnia facite sine murmuratione (Philipp. II, 12-14). Et tanquam lapides vivi coaedificamini in templum Dei (I Petr. II, 5): et tanquam ligna imputribilia de vobis ipsis facite domum Dei. Conquadramini, dolamini, in laboribus, in necessitatibus, in vigiliis, in negotiis, ad omne opus bonum paramini: ut in aeterna vita velut compage societatis Angelorum requiescere mereamini.

CAPUT V

5. Habitaculum aeternum per opera bona praeparandum. Iste enim locus temporaliter aedificatus est, nec in aeternum durabit: sicut et ipsa nostra corpora, propter quorum necessitatem per opera misericordiae factus est, non sunt utique sempiterna, sed temporalia atque mortalia. Habitationem [PL38.1478] autem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V, 1): ubi et ipsa nostra corpora conversione resurrectionis coelestia et sempiterna futura sunt. Et nunc quamvis nondum per speciem, sicut erit facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), tamen per fidem habitat in nobis Deus: et ei sic habitanti habitaculum per bona opera efficimur; quae opera aeterna non sunt, sed ad aeternam vitam perducunt. Ex quibus est et hoc opus, quo ista basilica fabricata est: non enim tales fabricas ibi operabimur. Nullus ibi locus ruiturus aedificatur, quo nullus habitator moriturus ingreditur. Nunc tamen sit bonum temporale opus vestrum, ut aeterna sit merces vestra. Nunc, inquam, fidei et spei domum spirituali dilectione construite in omni opere bono, quod tunc non erit; quia indigentia nulla erit. Fundamenta ergo in cordibus vestris apostolica et prophetica monita jacite, humilitatem vestram sicut pavimentum sine offensione prosternite; salutarem in vestro corde doctrinam orationibus et sermonibus tanquam firmis parietibus communite, divinis eos testimoniis tanquam luminaribus illustrate, infirmos sicut columnae sufferte, inopes sicut tecta protegite: ut Dominus Deus noster pro temporalibus bonis aeterna restituat, et vos in aeternum perfectos dedicatosque possideat.

SERMO CCCXXXVIII. In Dedicatione Ecclesiae, III

CAPUT PRIMUM

1. Bona opera in manifesto facta duplicem habent utilitatem. Quando bona opera, etiam quae propter Deum fiunt, hominibus ostenduntur, cum ea faciunt boni et religiosi, non laudes humanae expetuntur, sed imitanda proponuntur. Duplex est enim misericordia, quae fit in bono opere, corporalis et spiritualis. Esurientibus, sitientibus, nudis, peregrinis corporali misericordia subvenitur: eadem tamen ipsa cum ostenduntur, et ad imitationem caeteros provocant, etiam spiritus mentesque pascuntur. Alius pascitur opere bono, alius exemplo bono: ambo enim esuriunt. Ille vult accipere unde alatur, ille vult videre quod imitetur. Monet nos de hac veritate etiam sancti Evangelii lectio, quae modo recitata est. Christianis enim dicitur in Deum credentibus, bene operantibus, spem vitae aeternae pro bonis operibus exspectantibus, Vos estis lumen mundi. Et universae ubique diffusae Ecclesiae dicitur, Non potest civitas abscondi supra montem constituta (Matth. V, 14). Erit, inquit, in novissimis temporibus manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine montium (Isai. II, 2). Ipse est mons, qui ex parvo lapide crevit, et totum orbem crescendo implevit (Dan. II, 34, 35). In illo aedificatur Ecclesia, quae abscondi non potest.

CAPUT II

2. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 15). Bene occurrit lectio, quando candelabra dedicantur, ut sit qui operatur lucerna posita in [PL38.1479] candelabro. Lucerna est enim homo qui bene operatur. Quod est autem candelabrum? Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). Qui ergo secundum Christum facit, et propter Christum facit, ut non glorietur nisi in Christo, candelabrum est. Luceat omnibus, videant quod imitentur: non sint pigri, non aridi: prosit quod vident; non sint oculis videntes, et cordibus caeci.

CAPUT III

3. Domini praecepta duo in speciem contraria conciliantur. Sed ne forte occurrat alicui, quod Dominus bona opera velut jubet abscondi, ubi dicit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. VI, 1): debet quaestio ista dissolvi, ut noverimus quemadmodum Domino obtemperemus, nec obtemperare illi non possimus, cum eum contra jubere audimus. Hac dicit, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra: hac dicit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis. Vultis nosse quam sit ista quaestio dissolvenda, et nisi dissolvatur, moleste erit, si remaneat insoluta? Quidam homines faciunt bene, et timent videri; et omni studio, quantum possunt, cooperiunt bona opera sua. Captant quando neminem videant: tunc aliquid porrigunt, timentes ne offendant in illud praeceptum ubi dictum est, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis. Non autem Dominus jussit bona opera abscondi, sed in bonis operibus laudem humanam non cogitare. Denique cum dixit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus: ubi finivit? Ut videamini ab eis. Ut ideo faciant, ut videantur ab hominibus; hunc fructum boni operis quaerant, hunc ferant: nihil aliud exspectent, nihil superioris et coelestis commodi concupiscant. Sed si ideo solum faciat, ut laudetur: hoc prohibuit Dominus. Cavete facere. Quomodo? Ut videamini ab eis. Cavete hunc habere fructum, visionem hominum.

CAPUT IV

4. In bono opere laudem nostram quaerere prohibemur. Jubet autem videri opera nostra, et dicit, Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Et, Sic luceant opera vestra coram hominibus, ut videant, inquit, bona facta vestra. Et non ibi remansit: sed, glorificent, subjunxit, Patrem vestrum, qui in coelis est (Id. V, 16). Aliud est in bono opere quaerere laudem tuam, aliud est in bono opere quaerere laudem Dei. Quando quaeris laudem tuam, in visione hominum remansisti: quando quaeris laudem Dei, aeternam gloriam acquisisti. Sic ergo faciamus, ut non videamur ab hominibus, hoc est, sic faciamus, ut visionem hominum pro mercede non quaeramus: sed sic faciamus, ut a videntibus et imitantibus gloriam Dei quaeramus et cognoscamus quod si nos tales non faceret, nihil essemus.

SERMO CCCXXXIX. In die Ordinationis suae, I

CAPUT PRIMUM

1. Sarcinae episcopalis pondus. Ad hominum laudes quomodo affectus Augustinus. Hodiernus dies iste, fratres, admonet me attentius cogitare sarcinam meam. De cujus pondere etiamsi mihi dies noctesque cogitandum sit, nescio quo tamen modo anniversarius iste dies impingit eam sensibus meis, ut ab ea cogitanda omnino dissimulare non possim. Et quanto anni accedunt, imo decedunt, nosque propinquiores faciunt diei ultimo, utique quandoque sine dubitatione venturo; tanto mihi est acrior cogitatio, et stimulus plenior, qualem Domino Deo nostro rationem possim reddere pro vobis. Hoc enim interest inter unumquemque vestrum et nos, quod vos pene de vobis solis reddituri estis rationem, nos autem et de nobis et de omnibus vobis. Ideo major est sarcina: sed bene portata majorem comparat gloriam; infideliter autem gesta ad immanissimam praecipitat poenam. Quid ergo mihi hodie maxime faciendum, nisi ut commendem vobis periculum meum, ut sitis gaudium meum? Periculum autem meum est, si attendam quomodo laudatis, et dissimulem quomodo vivatis. Ille autem novit, sub cujus oculis loquor, imo sub cujus oculis cogito, non me tam delectari laudibus popularibus, quam stimulari et angi quomodo vivant qui me laudant. Laudari autem a male viventibus nolo, abhorreo, detestor: dolori mihi est, non voluptati. Laudari autem a bene viventibus, si dicam nolo, mentior: si dicam volo, timeo ne sim inanitatis appetentior quam soliditatis. Ergo quid dicam? Nec plene volo, nec plene nolo. Non plene volo, ne in laude humana pericliter: non plene nolo, ne ingrati sint quibus praedico.

CAPUT II

2. Cura de aliorum salute quanta imposita episcopo. Sarcina autem mea est, quam modo audistis, cum Ezechiel propheta legeretur. Parum est enim quia dies ipse admonet nos eamdem sarcinam cogitare: insuper etiam talis lectio recitata est, quae nobis incutiat magnum timorem, ut quid portemus cogitemus; quia nisi nobiscum qui imposuit portet, deficimus. Ecce audistis: Terra, inquit, super quam induxero gladium, et posuerit sibi exploratorem, qui videat gladium supervenientem, et dicat et denuntiet: si veniente autem gladio taceat ille explorator, et superveniens gladius super peccatorem, occidat; peccator quidem pro sua iniquitate morietur, sanguinem autem ejus de manu exploratoris inquiram. Si autem viderit gladium supervenientem, et tuba cecinerit, et annuntiaverit, et ille cui annuntiat non observaverit; ille quidem [PL38.1481] in sua iniquitate morietur, explorator autem animam suam liberavit. Et tu, fili hominis, exploratorem posui te filiis Israel. Exposuit quid dixerit gladium, exposuit quid dixerit exploratorem, exposuit quam dixerit mortem. Non nos permisit in obscuritate lectionis excusare negligentiam nostram. Posui te ergo, inquit, exploratorem. Si dixero peccatori, Morte morieris, et tu tacueris, et ille in peccato suo mortuus fuerit; ille quidem in peccato suo morietur digne et juste, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu dixeris peccatori, Morte morieris, et ille se non observaverit; ille in iniquitate sua morietur, tu vero animam tuam liberasti (Ezech. XXXIII, 2-9).

CAPUT III

3. Suos hortatur ut ipsum bene viventes relevent. Relevate ergo, fratres, relevate sarcinam meam, et portate mecum. Bene vivite. Natalis Domini imminet, pascendos habemus compauperes nostros, et cum eis communicanda est humanitas. Vobis autem fercula mea verba ista sunt: pascere omnes pane tractabili et visibili non sufficio. Inde pasco, unde pascor. Minister sum, paterfamilias non sum. Inde vobis appono, unde et ego vivo. De thesauro dominico, de epulis illius patrisfamilias, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate nos ditaremur (II Cor. VIII, 9). Si panem vobis ponerem, fracto pane singula frusta ablaturi eratis: etsi ego multum ponerem, perparum ad singulos perveniret. Modo autem quod dico, et omnes totum habent, et singuli quique totum habent. Numquid enim verbi mei inter vos syllabas divisistis? Numquid ipsius producti sermonis singula verba abstulistis? Unusquisque vestrum totum audivit: sed videat quomodo audivit; quia erogator sum, non exactor.

4. Evangelio terretur, ne episcopali onere posito securiorem vitam deligat. Servi est erogare; Domini, rationem exigere. Si non erogem, et pecuniam servem, terret me Evangelium. Possem enim dicere: Quid mihi est taedio esse hominibus, dicere iniquis, Inique agere nolite, sic agite, sic agere desistite? Quid mihi est oneri esse hominibus? Accepi quomodo vivam, quomodo ussus sum, quomodo praeceptus sum, assignem quomodo accepi: de aliis me reddere rationem quo mihi? Evangelium me terret. Nam ad istam securitatem otiosissimam nemo me vinceret. Nihil est melius, nihil dulcius, quam divinum scrutari, nullo strepente, thesaurum: dulce est, bonum est. Praedicare, arguere, corripere, aedificare, pro unoquoque satagere magnum onus, magnum pondus, magnus labor. Quis non refugiat istum laborem?

CAPUT IV

Sed terret Evangelium. Processit quidam servus, et ait domino suo: Sciebam te hominem molestum, metere ubi non seminasti; servavi pecuniam tuam, nolui eam erogare, tolle quod tuum est. Si aliquid minus est, indica; si integrum est, noli mihi molestus esse. Ait autem ille: Serve nequam, ex ore tuo te condemnabo. Quare hoc? Quia avarum dixisti me; lucra mea quare neglexisti? Sed timui dare ne [PL38.1482] perderem: hoc dicis. Plerumque enim dicitur: Quid corripis? Perit ad illum quod dicis, non te audit. Et ego, inquit ille, nolui dare, ne perderem pecuniam tuam. Ego veniens cum usuris exigerem (Luc. XIX, 21-23). Erogatorem, inquit, posueram te, non exactorem. Tu exerceres erogationem, mihi relinqueres exactionem. Hoc ergo timens unusquisque, videat quomodo accipiat. Si ego erogans timeo, qui accipit securus esse debet?

CAPUT V

5. Hortatur ut vitam mutent in melius. Vitam solam non curant homines habere bonam. Qui malus fuit heri, bonus sit hodie. Haec est ergo erogatio mea. Qui malus fuit heri, bonus sit hodie. Malus fuit heri, et non est mortuus. Si mortuus esset, et malus esset, isset unde non redisset. Malus fuit heri, vivit hodie: prosit illi quod vivit, non male vivat. Quare ergo diei hesterno hodiernum vult addere malum? Longam vitam vis habere; bonam non vis? Quis longum ferat malum vel prandium? Usque adeo caecitas mentis occalluit, usque adeo surdus est homo interior, ut omnia bona velit habere praeter seipsum? Vis habere villam? Nego te habere velle malam villam. Uxorem vis habere? Non vis nisi bonam: domum nonnisi bonam. Quid curram per singula? Caligam non vis habere malam, et vis habere vitam malam? Quasi plus tibi noceat mala caliga, quam vita mala. Cum tibi caliga mala et constricta nocuerit, sedes, discalceas te, abjicis, aut corrigis, aut mutas, ne digitum laedas; et calceas te. Mala vita est, qua animam perdis. Sed plane hoc video unde fallaris. Caliga nocens dolorem facit, vita nocens voluptatem: illud nocet, illud libet. Sed quod ad tempus libet, postea pejus dolet. Quod autem ad tempus salubriter dolet, postea infinita voluptate et abundanti gaudio laetificat; secundum illud quod scriptum est, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5); et illud, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5).

6. Conclusio. Haec ergo diligentius attendentes, cogitemus illud quod de luxuria ac voluptate scriptum est: Ad tempus, inquit, indulcat fauces, postea felle amarior invenitur (Prov. V, 3 et 4). Et quia vita nostra in hoc saeculo quasi via esse cognoscitur, oportet nobis de labore ad requiem pervenire, quam de requie ad laborem: et melius est nobis in via brevi tempore laborare, ut postea in patria possimus ad aeternum gaudium feliciter pervenire; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, etc.

SERMO CCCXL. In die ordinationis suae, II

1. Episcopalis sarcina. Christi adjutorio eget, ut portetur. Gratuitus Dei amor spem mercedis non tollit. [PL38.1483] Semper quidem me, ex quo humeris meis ista, de qua difficilis ratio redditur, sarcina imposita est, honoris mei cura sollicitat: verumtamen multo amplius hujusmodi consideratione permoveor, quando anniversarius ejus dies memoriam pristinam renovans ejus, ita eam mihi ponit ante oculos, ut quod jam antea suscepi, sic teneam, quasi hodie suscepturus accedam. Quid autem isto reformidatur in munere, nisi ne plus nos delectet quod periculosum est in nostro honore, quam quod fructuosum est in vestra salute? Adjuver igitur orationibus vestris, ut suam sarcinam mecum ferre dignetur. Cum oratis, etiam pro vobis oratis. Haec enim mea sarcina, de qua nunc loquor, quid aliud quam vos estis? Orate mihi vere, sicut oro, ut non sitis graves. Nam Dominus Jesus sarcinam levem non diceret, nisi cum portante portaret. Sed et vos sustinete me, ut secundum praeceptum apostolicum, invicem onera nostra portemus et sic adimpleamus legem Christi (Galat. VI, 2). Qui nobiscum si non portat, succumbimus; si nos non portat, occumbimus. Ubi me terret, quod vobis sum; ibi me consolatur, quod vobiscum sum. Vobis enim sum episcopus, vobiscum sum Christianus. Illud est nomen suscepti officii, hoc gratiae; illud periculi est, hoc salutis. Denique tanquam in mari magno illius actionis tempestate jactamur: sed recolentes cujus sanguine redempti fuerimus, velut portum securitatis tranquillitate hujus cogitationis intramus; et in hoc proprie laborantes officio, in communi requiescimus beneficio. Si ergo plus me delectat, quod vobiscum emptus sum, quam quod vobis praepositus sum; tunc, ut Dominus praecipit, ero abundantius vester servus, ne ingratus sim pretio, quo vester merui esse conservus. Amare quippe debeo Redemptorem: et scio quid Petro dixit, Petre, amas me? Pasce oves meas (Joan. XXI, 17). Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio. Interrogabatur amor, et imponebatur labor: quia ubi major est amor, minor est labor. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV, 12)? Si dicam hoc me retribuere, quod pasco oves ejus; etiam hoc facio, non ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Ubi ergo retributor inveniar, cum ubique praeveniar? Et tamen quia gratis amamus, quia oves pascimus, mercedem quaerimus. Quomodo fiet istud? Quomodo convenit, Gratis amo ut pascam; et, Mercedem posco quia pasco? Nullo modo fieret hoc, nullo modo merces quaereretur ab eo qui gratis [PL38.1484] amatur, nisi merces esset ipse qui amatur. Nam si hoc retribuimus pro eo quod nos redemit, quia ejus pascimus oves; pro eo ipso quid retribuemus, quod nos fecit esse pastores? Mali namque pastores, quod a nobis absit, nostra malitia sumus: boni vero, quod ab illo nobis adsit, nisi ejus gratia esse non possumus. Unde et vos, fratres mei, praecipientes rogamus, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (II Cor. VI, 1). Facite nostrum ministerium fructuosum. Dei agricultura estis (I Cor. III, 9). Extrinsecus accipite plantatorem atque rigatorem; intrinsecus vero incrementi datorem. Corripiendi sunt inquieti, pusillanimes consolandi, infirmi suscipiendi, contradicentes redarguendi, insidiantes cavendi, imperiti docendi, desidiosi excitandi, contentiosi cohibendi, superbientes reprimendi, litigantes pacandi, inopes adjuvandi, oppressi liberandi, boni approbandi, mali tolerandi, omnes amandi. In hac tanta, et tam multiplici ac varia rerum diversarum actione, adjuvate nos et orando et obtemperando; ut nos vobis non tam praeesse, quam prodesse delectet.

2. Episcopus pro fidelibus, et fideles pro episcopo orare debent. Sicut enim vobis hoc expedit, ut pro salute vestra Dei misericordiam studeamus orare; ita et vos oportet pro nobis ad Dominum preces fundere. Ne hoc incongruum judicemus, quod Apostolum fecisse cognoscimus. Nam in tantum se apud Deum commendari orationibus cupiebat, ut ipse omni populo supplicaret dicens: Orantes simul et pro nobis (Coloss. IV, 3), etc. Et ideo hoc debemus loqui, quod et nosmetipsos cohortari et vos possit instruere. Sicut enim nobis cum grandi timore ac sollicitudine cogitandum est, qualiter pontificatus officium sine reprehensione possimus implere: ita et a vobis observandum est, ut ad omnia quae vobis fuerint imperata, humilem studeatis habere obedientiam. Oremus ergo pariter, dilectissimi, ut episcopatus meus mihi prosit, et vobis. Mihi enim proderit, si facienda dicam; vobis, si faciatis audita. Si enim et nos pro vobis, et vos pro nobis cum perfecto charitatis amore indesinenter oraverimus, ad aeternam beatitudinem, auxiliante Domino, feliciter veniemus.

Miitikio ya wasomaji

Vidokezo

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 1446-1484 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ilichapishwa na mtumiaji: Rodion Vlasov
Tarehe ya kuunda ukurasa: 2026-11-22, Sasisha: 2026-11-22