CAPUT PRIMUM

1. Piscatio ad mare Tiberiadis non sine mysterio. In piscationibus duabus figura Ecclesiae praesentis ac futurae. Et hodie lectio recitata est de his quae facta sunt post resurrectionem Domini secundum evangelistam Joannem. Audivit nobiscum Charitas vestra, Dominum Jesum Christum ad mare Tiberiadis ostendisse se discipulis suis; et qui eos jam fecerat piscatores hominum, invenit eos adhuc piscatores piscium. Per totam noctem nihil ceperunt: viso autem Domino, et eo jubente retia mittentes, [PL38.1159] ceperunt quantum numerum audistis. Nunquam hoc Dominus juberet, nisi aliquid significare vellet, quod nobis nosse expediret. Quid ergo pro magno potuit ad Jesum Christum pertinere, si pisces caperentur, aut si non caperentur? Sed illa piscatio, nostra erat significatio. Recolamus ergo vobiscum duas illas piscationes discipulorum factas jubente Domino Jesu Christo, unam ante passionem, alteram post resurrectionem. In his ergo duabus piscationibus tota figuratur Ecclesia, et qualis est modo, et qualis erit in resurrectione mortuorum. Modo enim habet sine numero multos, et bonos et malos: post resurrectionem autem habebit certo numero solos bonos.

CAPUT II

2. Piscatio prima. Recordamini ergo primam piscationem, ubi videamus Ecclesiam qualis est in isto tempore. Dominus Jesus invenit discipulos suos piscantes, quando primum eos vocavit, ut sequerentur eum. Tunc tota nocte nihil ceperunt. Eo autem viso, audierunt ab illo, Mittite retia. Domine, inquiunt, per totam noctem nihil cepimus; sed ecce in verbo tuo rete mittimus. Miserunt, jubente Omnipotente. Quid potuit aliud fieri, nisi quod ille voluisset? Sed tamen eodem ipso facto aliquid nobis, ut dixi, quod nosse expediat, significare dignatus est. Missa sunt retia. Adhuc Dominus nondum erat passus, nondum resurrexerat. Missa sunt retia: ceperunt tantum piscium, ut duo navigia implerentur, et ipsa retia eadem piscium multitudine scinderentur (Luc. V, 1-11). Tunc illis dixit: Venite et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Acceperunt ab illo retia verbi Dei, miserunt in mundum tanquam in mare profundum: ceperunt quantam multitudinem Christianorum cernimus et miramur. Duo autem illa navigia, duos populos significabant, Judaeorum et Gentium, Synagogae et Ecclesiae, circumcisionis et praeputii. Illorum enim duorum navigiorum, tanquam duorum parietum de diverso venientium, lapis angularis est Christus (Ephes. II, 11-22). Sed quid audivimus? Ibi premebantur navigia prae multitudine. Sic fit modo: multi christiani qui male vivunt, Ecclesiam premunt. Parum est quia premunt - et retia disrumpunt. Nam si non essent retia scissa, schismata non essent commissa.

CAPUT III

3. Secunda piscatio. Transeamus ergo ab ista piscatione quam toleramus, et ad illam veniamus quam ardenter optamus et fideliter exoptamus. Ecce Dominus mortuus est, sed resurrexit: apparuit ad mare discipulis suis, jubet eos retia mittere, non quomodocumque. Intendite. Nam in prima piscatione non illis dixit, Mittite retia in dexteram, aut in sinistram. Quia si diceret, In sinistram; soli mali significarentur: si diceret, In dexteram; soli boni figurarentur. Ideo non dixit, vel, In dexteram, vel, In sinistram, quia permixti erant capiendi boni cum malis. Jam modo post resurrectionem qualis erit Ecclesia, audite, discernite, gaudete, sperate, comprehendite. Mittite, inquit, retia in dexteram partem. Jam dexteri capiuntur: nulli mali timeantur. Scitis enim quia dixit se separaturum esse oves ab haedis; oves positurum ad dexteram, haedos ad sinistram: [PL38.1160] sinistris dicturum, Ite in ignem aeternum; dexteris dicturum, Accipite regnum (Matth. XXV, 41, 34). Ecce unde, Mittite retia in dexteram partem. Miserunt, ceperunt: certus est numerus; nemo est ibi super numerum (Psal. XXXIX, 6). Modo autem quanti super numerum accedunt ad altare, in populo Dei videntur, et in libro vitae non scribuntur. Ibi ergo certus numerus est. De quibus piscibus et vos esse affectate; non audiendo tantum et laudando, sed intelligendo et bene vivendo. Mittuntur ergo retia, capiuntur pisces magni. Quis est enim ibi tunc parvus, quando erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30)? Capiuntur ergo pisces magni, centum quinquaginta et tres. Dicet mihi aliquis, Et tot erunt sancti? Absit a nobis ut tantam paucitatem esse sanctorum et in illo regno futurorum etiam de sola ista Ecclesia suspicemur. Certus numerus erit: sed millia millium erunt de populo Israelitico. Joannes sanctus in Apocalypsi de solo populo Israel duodecies duodena millia dicit futuros, qui se cum mulieribus non conquinaverunt; virgines enim permanserunt. At vero de caeteris gentibus venire dicit cum stolis albis tanta millia hominum, quae numerare nemo potest (Apoc. VII et XIV).

CAPUT IV

4. Numerus piscium quid mysterii habeat. Praecepta nullus implet, nisi adjutus gratia. Aliquod ergo signum vult iste numerus, et anniversaria solemnitate sermonis hujus commemorare vobis debeo, quod omni anno soletis audire. Centum quinquaginta et tres pisces, numerus est significans millia millium sanctorum atque fidelium. Quare autem isto numero tot millia, quae futura sunt in regno coelorum, Dominus significare dignatus est? Audite quare. Scitis Legem datam esse per Moysen populo Dei, et in ipsa Lege praecipuum commemorari Decalogum, id est, decem praecepta Legis. Quorum est unum praeceptum de colendo uno Deo; secundum praeceptum, Ne accipias nomen Domini Dei tui in vanum; tertium praeceptum de observatione sabbati, quod Christiani spiritualiter observant, Judaei carnaliter violant. Ista tria praecepta ad Deum pertinent, reliqua septem ad homines: propter illa duo principalia, Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his duobus mandatis, tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Quia ergo duo sunt ista praecepta, in illo Decalogo tria pertinent ad dilectionem Dei, et septem ad dilectionem proximi. Quae sunt septem pertinentia ad hominem? Honora patrem tuum et matrem, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dixeris, Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces rem proximi tui (Exod. XX, 1-17).

CAPUT V

Haec decem praecepta nemo implet vribus suis, nisi adjuvetur gratia Dei. Si ergo legem nemo implet viribus suis, nisi Deus adjuvet Spiritu suo; jam recolite quemadmodum Spiritus sanctus septenario numero commendatur, sicuti sanctus propheta dicit, implendum hominem Spiritu Dei, sapientiae [PL38.1161] et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, Spiritu timoris Dei (Isai. XI, 2, 3). Istae septem operationes commendant septenario numero Spiritum sanctum, qui quasi descendens ad nos, incipit a sapientia, finit ad timorem. Nos autem ascendentes incipimus a timore, perficimur in sapientia. Initium enim sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16). Si ergo Spiritu opus est ut lex possit impleri, accedant septem ad decem, fit numerus decem et septem. Si computes ab uno usque ad decem et septem, fiunt centum quinquaginta et tres. Non opus est omnia nunc numerare, apud vos numerate: sic computate, unum et duo et tria et quatuor sunt decem. Quomodo decem sunt unum et duo et tria et quatuor, sic adde caeteros numeros usque ad decem et septem: et invenis numerum sacrum fidelium atque sanctorum in coelestibus cum Domino futurorum.

SERMO CCXLIX. In diebus Paschalibus, XX. De eadem lectione et de duabus piscationibus

1. Piscatio jussu Domini facta duplex. Audivimus Evangelium, quemadmodum Dominus Jesus, post resurrectionem apparuit discipulis piscantibus ad mare Tiberiadis. Quando eos vocavit primum, dixerat eis: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Et tunc quidem quando vocati sunt, ad ejus verbum mittentes retia, ceperunt magnam multitudinem piscium; sed numerus non est dictus. Deinde in ipsa piscatione prima, non eis dixerat, Mittite rete in dexteram partem: sed tantum dixerat, Mittite; nec, In dexteram dixit; nec, In sinistram. Captus est autem tantus piscium numerus, ut esset sine numero, et onerata sunt navigia eorum. Et quomodo onerata sunt? Sic loquitur Evangelium, Ut pene mergerentur (Luc. V, 1-11). Tunc eis dixit quod commemoravi, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum. Ad ipsa retia pertinemus, sumus quidem illis retibus capti; sed non remanemus captivi. Non timeat capi homo: si capi potest, decipi non potest. Sed quid sibi vult ista postrema piscatio, de qua hodie lectum est Evangelium? Apparuit Dominus piscatoribus stans in littore, et quaesivit ab eis utrum haberent pulmentarium. Dixerunt se non habere; nihil enim ceperant tota nocte. Et ait illis, Mittite in dexteram partem: quod tunc non dixerat. Et fecerunt; et non poterant trahere retia prae multitudine piscium. Inventi sunt autem pisces centum quinquaginta tres. Et quoniam in illa prima piscatione dictum erat quia prae multitudine piscium retia rumpebantur, pertinuit ad curam Evangelistae in ista piscatione dicere, Et cum tam magni essent, non est scissum rete.

2. Piscationes duae statum Ecclesiae praesentis et futurae adumbrant. Donatistarum schisma. Discernamus piscationes duas; unam ante resurrectionem, alteram post resurrectionem. In illa mittuntur passim retia: [PL38.1162] non nominatur dextera, ne intelligantur soli boni; non nominatur sinistra, ne intelligantur soli mali: ergo permixti boni et mali. Et retia prae multitudine rumpebantur. Rupta retia significant schismata. Videmus, sic est, sic fit. Implentur navigia duo propter populos duos de circumcisione et praeputio: et sic implentur, ut premantur, et pene mergantur. Hoc quod significat, gemendum est. Turba turbavit Ecclesiam. Quam magnum numerum fecerunt male viventes, prementes et gementes? Sed propter pisces bonos non sunt mersa navigia. Disseramus illam piscationem novissimam post resurrectionem. Malus ibi nullus, magna securitas, sed si bonus eris. Inter malos estote boni, et eritis sine malis boni. In ista piscatione est quod moveamini: inter malos estis. O qui fideliter me auditis, o vos ad quos non perit quod dico, o vos quibus verbum non per aures transit, sed in cor descendit, o vos qui plus timetis male vivere quam male mori: quia si bene vixeris, male mori non poteris: vos ergo qui me auditis, ut non solum credatis, sed etiam bene vivatis; vivite bene, et inter malos vivite bene, retia nolite disrumpere. Qui multum sibi placuerunt, et quasi malos sustinere noluerunt, retia ruperunt, in mari perierunt. Vivite inter malos bene, non vobis suadeant mali christiani male vivere. Non dicat cor tuum: Ego solus sum bonus. Si coeperis esse bonus; crede esse et alios, si tu esse potueris. Ne adulteretis, ne fornicemini, ne fraudem faciatis, ne furemini, ne falsum testimonium dicatis, ne falsum juretis, ne inebriemini, ne commodatum negetis, ne inventum alicujus in vico non reddatis. Haec et talia facite, securi inter malos pisces. Intra eadem retia natatis; sed venietis ad littus, post resurrectionem in dextera inveniemini. Ibi nullus est malus. Quid enim, quia legem nostis, quia Dei mandata cognoscitis, quia scitis quid sit bonum et malum, quid vobis prodest, si non faciatis? Non ne ipsa scientia punitur conscientia? Sic discite, ut faciatis.

3. Mandata Dei nonnisi per gratiam impleri, intelligitur in numero piscium captorum. Mandata Dei propter magnum perfectionis mysterium Decalogo continentur. Decem praecepta Legis sunt scripta in tabulis lapideis digito Dei, hoc est Spiritu sancto: in una tabula, praecepta quae ad Deum pertinent; in altera, quae ad hominem pertinent. Quare hoc? Quia in dilectione Dei et proximi tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Sed quid valent ista decem? Data est lex, sed si data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia (Galat. III, 21). Nosti legem, et non facis legem; Littera occidit: ut autem facias quod nosti, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Accedant ad decem septem. Sicut enim lex Decalogo significatur, ita Spiritus sanctus septiformis ostenditur. Ipse invocatur super baptizatos, ut det illis Deus, secundum prophetam, Spiritum sapientiae [PL38.1163] et intellectus: ecce duo. Spiritum consilii et fortitudinis: ecce quatuor. Spiritum scientiae et pietatis: ecce sex. Spiritum timoris Domini: ecce septem (Isai. XI, 2, 3). Quando ista septem accesserunt, fiunt decem. Quid dixi? Quasi absurdum est: Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem: quasi oblitus sum numerare. Ergo dicere debui. Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem et septem. Hoc omnes norunt: nam cum dicerem, Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem; pueri isti non me ridebant? Et tamen dico, et repeto, non erubesco. Cum intellexeritis, non reprehendetis computantem, sed amabitis disputantem. Decem sunt illa praecepta legis: sed enumeravi et septem cooperationes Spiritus sancti. Cum ista septem accesserint, fiunt decem: cum Spiritus sanctus accesserit, impletur lex. Si autem ista septem non accesserint, non fiunt illa decem: in littera erunt, sed littera occidit; scientia praevaricatorem facit. Accedat Spiritus, et impletur lex, adjutorio Dei, non viribus tuis. Ergo vide: non valde amemus pertinere ad illa decem. Si enim ex lege justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Sed quo pertineamus? ad illa septem? Tale est ac si facere possimus, sed quid facimus nesciamus. Ergo ad decem septem pertineamus. Lex jubet, Spiritus juvat: lex agit tecum, ut scias quid facias; Spiritus, ut facias. Ergo ad decem septem pertineamus, et computemus decem septem, et inveniemus nos in centum quinquaginta tribus. Jam nostis, saepe dixi, saepe ostendi. Ab uno usque ad quatuor decem sunt: sed si omnes addas. Unum sequantur duo: adde et duo, jam tria sunt: post duo sequantur tria, jam sex sunt: post tria sequantur quatuor, jam decem sunt. Quid me rumpo? Quod nostis loquor. Addite caeteros numeros, et pervenietis. Cum perveneritis ad decem et septem, ad centum et quinquaginta et tres crescendo pervenietis. Quid est crescendo? Proficiendo tanquam gradatim pervenietis ad dexteram, Obedite nobis, computate vobis.

SERMO CCL. In diebus Paschalibus, XXI. De eadem lectione et de duabus piscationibus

1. Ignobiles cur prius electi a Christo. Dominus Jesus infirma mundi eligens, ut confunderet fortia, et colligens Ecclesiam suam de toto orbe terrarum, non coepit ab imperatoribus, aut a senatoribus, sed a piscatoribus. Quaecumque enim dignitates fuissent prius electae, sibi hoc auderent tribuere, non Dei gratiae. Hoc consilium secretum Dei, hoc consilium Salvatoris nostri exponit Apostolus, ubi dicit: »Videte enim vocationem vestram, fratres,« Apostoli verba sunt, »quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed infirma mundi [PL38.1164] elegit Deus, ut confunderet fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, ut quae sunt evacuentur, ut non glorietur omnis caro coram illo« (I Cor. I, 26-29). Hoc et propheta dixit: »Omnis vallis implebitur, omnis mons et collis humiliabitur, aequalitas campi constituetur« (Isai. XL, 4). Denique hodie ad gratiam Domini pariter accedunt nobiles et ignobiles, doctus et imperitus, pauper et dives. Ad istam gratiam accipiendam non se praeponit superbia humilitati, nihil scienti, nihil habenti. Sed quid eis dixit? Venite post me, faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Si illi piscatores non praecessissent, nos quis cepisset? Modo magnus est quilibet orator, si potuerit bene exponere de quo scripsit piscator.

2. Piscationum duarum discrimen et mysterium. Prima piscatione boni et mali significantur congregandi. Periculum ex malorum felicitate. Schismata. Cum ergo piscatores piscium elegisset Dominus Jesus Christus, et fecisset piscatores hominum, in ipsis etiam piscationibus eorum aliquid nos voluit admonere de vocatione populorum. Duas piscationes attendite necessaria distinctione discretas: unam, quando Dominus elegit eos de piscatoribus, et fecit eos discipulos suos; alteram, quam modo audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur, post resurrectionem Domini nostri Jesu Christi: illam ante resurrectionem, istam post resurrectionem. Quid intersit inter ambas piscationes, valde debemus attendere: navigium est instructionis nostrae nova Evangelii praedicatio, in quo et piscantes invenit, quibus et ait, Mittite retia. Dixerunt illi: Tota nocte nil cepimus, frustra laboravimus; ecce in nomine tuo mittemus retia. Miserunt, et tantum ceperunt, ut implerent duas naviculas, quae piscium multitudine ita premebantur, ut propemodum mergerentur. Deinde ipsa multitudine piscium disrupta sunt retia. Tunc ait illis, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum. Tunc relictis retibus et naviculis, secuti sunt Christum (Luc. V, 1-11). Modo post resurrectionem exhibuit nobis Dominus Christus aliam piscationem, distantem ab illa superiore. Tunc enim, Mittite retia, dixit: nec, In sinistram; nec, In dexteram partem; sed tantum, Mittite retia, dictum est. Si enim diceret, In sinistram, malos solos significaret; si, In dexteram, solos bonos. Quia ergo nec In dexteram nec In sinistram dixit, boni et mali significantur, de quibus loquitur Evangelium alio loco: quia misit paterfamilias servos suos parata coena, et adduxerunt quos invenire potuerunt, bonos et malos, et impletae sunt nuptiae discumbentibus (Matth. XXII, 8, 10). Talis est modo Ecclesia, plena bonis et malis. Multitudine impletur Ecclesia: sed multitudo ista aliquando premit, et prope naufragium conatur adducere. Male viventium multitudo bene viventes ita perturbat, ut qui bene vivit, stultum se putet, quando attendit alios male vivere: maxime quia secundum bona hujus saeculi inveniuntur multi felices nocentes, et inveniuntur multi infelices innocentes. Et quam metuendum est ne naufragio prematur atque mergatur! Quam metuendum est, charissimi, ne dicat [PL38.1165] qui bene vivit: Quid mihi prodest, quia bene vivo! Ecce enim ille male vivit et honoratior est me. Mihi quid prodest quia bene vivo? Periclitatur: timeo ne mergatur. Alloquar eum, ut de profundo erigatur. Qui bene vivis, bene vive: noli fatigari, noli retro respicere. Vera est promissio Domini tui dicentis, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13). Attendo, inquis, quod alius male vivit, et felix est. Falleris, infelix est: et eo est infelicior, quo sibi videtur felicior. Insania est, quod non agnoscit miseriam suam. Si videres febrientem ridentem, tu plangeres insanientem. Quod tibi promissum est, nondum venit. Ille qui tibi felicior videtur, rebus visibilibus et temporalibus pascitur, ipsis laetatur: nec attulit ea, nec auferet ea. Nudus ingressus est, nudus est exiturus. A falsis gaudiis venturus est ad veros dolores. Tibi autem quod promissum est, nondum venit. Dura, ut pervenias; persevera, ne deficiendo te ipsum fraudes: nam Deus te fallere non potest. Ecce dixi breviter, ne navigia mergantur. Accessit aliud ad illam piscationem detestabilius, ut retia rumperentur. Rupta sunt retia, haereses factae sunt. Quid enim aliud sunt schismata, nisi scissurae? Sic ferenda et toleranda est prima piscatio, ut nemo taedio fatigetur: quamvis scriptum sit, Taedium tenuit me pro peccatoribus relinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 53). Navigium clamat, quod prematur a multitudine, tanquam ipsa navis habet hanc vocem: Taedium tenuit me pro peccatoribus relinquentibus legem tuam. Etsi premeris, vide semper ne mergaris. Tolerandi sunt mali modo, non separandi. Misericordiam et judicium Domino canto (Psal. C, 1): prius misericordia praerogatur, et postea judicium exercetur. Separatio in judicio fiet. Modo audiat me bonus, ut sit melior: audiat et malus, ut sit bonus; cum tempus est poenitentiae, nondum sententiae. Transeamus ab ista piscatione, quae habet gaudia mixta lacrymis: gaudia, quia colliguntur boni; mixta lacrymis, quia vix feruntur mali.

3. Altera piscatio. Numerus piscium in hac sola dictus. Mysterium numeri piscium. Lex sine gratia nihil valet. Decem praeceptorum distinctio. Auxilium Dei ad implendam legem necessarium. Ad illam piscationem novissimam animum convertamus: ibi reficiamur, ibi consolemur. Et ideo ipsa post resurrectionem Domini facta est, quia significavit Ecclesiam, qualis post resurrectionem futura est. Ecce dicitur discipulis piscantibus; Dominus dicit, qui et prius dixit: sed prius, quid mitterent; modo, quo mitterent, id est, in dexteram partem navigii. Ergo illi modo capiuntur, qui ad dexteram stabunt: illi capiuntur, quibus dictum est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34). Mittunt, et capiunt. Ibi numerus non est dictus in prima piscatione; sola multitudo dicta est, numerus non est definitus. Multi sunt enim super numerum modo, id est, veniunt, intrant, implent ecclesias. Ipsi implent theatra, qui ecclesiam. Super numerum implent: ad numerum illum qui futurus est in vita aeterna, non pertinent, nisi mutentur, cum vivunt. Et numquid omnes mutantur? [PL38.1166] Quomodo nec illi boni omnes perseverant. Ideo illis dictum est: Qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit. Et illis qui adhuc mali sunt, dicitur: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Ergo ibi numerus non est dictus, quia multi super numerum facti sunt. Dixit Psalmus: Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Modo in dexteram, non super numerum: centum quinquaginta tres sunt, sed magni. Hoc enim dictum est: Et cum tam magni essent, non est scissum rete. Tunc enim congregatio sanctorum erit, divisiones et scissurae haereticorum non erunt: pax erit, et perfecta unitas erit. Nemo minus, nemo plus erit, integer numerus erit. Sed valde pauci sunt; si centum quinquaginta tres tantum sunt. Absit a nobis, ut tot soli sint in hac plebe: quanto magis in universa Ecclesia Dei? Apocalypsis ipsius Joannis evangelistae ostendit visam fuisse tantam multitudinem sanctorum et in illa aeternitate felicium, quantam numerare nemo possit. Sic ibi habetur scriptum (Apoc. VII, 9). Et tamen omnes ad numerum istum pertinent, ad centum quinquaginta tres. Ad paucitatem ampliorem volo redigere numerum istum. Centum quinquaginta tres sunt, pauciores illos faciamus. Decem et septem sunt isti centum quinquaginta tres. Quare decem? quare septem? Decem, propter legem: septem, propter Spiritum. Septenaria enim forma, propter perfectionem quae praedicatur in donis Spiritus sancti. Requiescet, inquit Isaias propheta, super eum Spiritus sanctus. Et cum dixisset Spiritum sanctum, enumeravit septem virtutes. Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis: habes quatuor. Spiritus scientiae et pietatis, Spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2, 3). A sapientia coepit, ad timorem terminavit: tanquam descendens locutus est a summis ad ima, a sapientia ad timorem. Ab imis ad summa, a timore ad sapientiam: Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Hoc est donum gratiae: ista septenaria virtute in dilectis Dei operatur Spiritus sanctus, ut aliquid lex valeat ibi. Nam si tollas Spiritum, quid valet lex? Praevaricatorem facit. Ideo dictum est, Littera occidit. Jubet, et non facit. Non occidebat, antequam tibi juberetur; et si tenebat providentia peccatorem, non tamen tenebat praevaricatorem. Jubetur, et non facis; prohibetur, et facis: ecce littera occidit. Lex autem decem praecepta habet. Praeceptum primum legis est, colendum esse unum Deum, nullum alium, nullum idolum faciendum. Praeceptum secundum est, Non accipies nomen Dei tui in vanum. Praeceptum tertium est, Observa diem sabbati; sed spiritualiter, non carnaliter quomodo Judaei. Ista tria praecepta ad dilectionem Dei pertinent. Sed quia, In his duobus praeceptis, ait, tota Lex pendet et Prophetae, id est, in dilectione Dei et in dilectione proximi (Matth. XXII, 37-40): cum audisti quid pertineat ad dilectionem Dei, unitas, veritas, quies; attende quid pertineat ad dilectionem proximi. Honora patrem tuum, et matrem tuam: habes quartum praeceptum. Non moechaberis: habes quintum. [PL38.1167] Non homicidium facies: habes sextum. Non furtum facies: habes septimum. Non falsum testimonium dices: habes octavum. Non concupisces rem proximi tui: habes nonum. Non concupisces uxorem proximi, tui (Exod. XX, 1-17): habes decimum. Qui dicit, Non concupisces, interna pulsat, interiora percutit. Concupiscentia negotium agit. Ecce ista Lex est in decem: quid prodest cum didiceris, et non feceris? Praevaricator eris. Ut autem facias, auxilium necessarium est. Unde auxilium? De Spiritu. Ergo Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Ad decem accedant septem, fiunt decem et septem. In isto numero est omnis multitudo perfectorum; sed quomodo perveniant ad centum quinquaginta tres, soleo vobis dicere, et multi praeveniunt me: solemniter tamen sermo reddendus est. Multi obliti sunt, aliqui nec audierunt: qui autem non sunt obliti et audierunt, patienter ferant, ut alii commemorentur et instruantur. Quando duo ambulant in via, unus celerior et alter tardior, in potestate celerioris est ut comes non deseratur. Nihil perdit, qui audit quod sciebat; et in eo quod nihil perdit etiam gaudere debet, quia instruitur qui nesciebat. Decem et septem numera, ab uno usque ad decem et septem, ita ut omnes addas, et pervenies ad centum quinquaginta tres. Quid a me exspectatis? Numerate vobis.

SERMO CCLI. In diebus Paschalibus, XXII. De eadem lectione et de duabus piscationibus

CAPUT PRIMUM

1. Piscationes Domini jussu factae duae. In prima piscatione tria significata sunt: mixtura bonorum et malorum, pressura turbarum, separationes haereticorum. Liberatoris nostri piscatio, nostra est liberatio. Duas autem advertimus in sancto Evangelio Domini piscationes, id est, quando ad verbum ipsius missa sunt retia: unam prius, quando discipulos elegit; et hanc alteram, quando a mortuis resurrexit. Illa piscatio significavit Ecclesiam, qualis est modo: ista vero post resurrectionem Domini, significavit Ecclesiam, qualis futura est in fine saeculi. Denique in illa priori piscatione, jussit mitti retia, et non dixit in quam partem; sed tantummodo ut mitterentur, praecepit. Miserunt discipuli: non dictum est, In dexteram; non dictum est, In sinistram. Pisces enim homines significabant: si ergo diceretur, In dexteram, soli boni futuri erant; si diceretur, In sinistram, soli mali. Quia vero permixti futuri erant in Ecclesia et boni et mali, sine differentia missa sunt retia; ut caperentur pisces significantes mixturam bonorum et malorum. Deinde et hoc ibi scriptum est, quia tantum ceperunt piscium, ut duae naviculae impletae mergerentur, hoc est, ad [PL38.1168] submersionem premerentur (Luc. V, 1-7). Non enim submersa sunt illa duo navigia, sed periclitata. Unde periclitata? Multitudine piscium. Significatum est hinc, quia per multitudinem quam collectura erat Ecclesia, periclitatura erat disciplina. Et hoc adjunctum est in illa piscatione, atque narratur, quia et retia prae multitudine piscium disrupta sunt. Disrupta retia quid significaverunt, nisi futura schismata? Tria ergo ista in illa piscatione significata sunt: mixtura bonorum et malorum, pressura turbarum, separationes haereticorum. Mixtura bonorum et malorum; quia nec in dexteram, nec in sinistram missa sunt retia: pressura turbarum; quia tantum captum est, ut naviculae premerentur: separationes haereticorum; quia tanta fuerat multitudo, ut retia rumperentur.

CAPUT II

2. Altera piscatione significatus electorum numerus. Rete missum in dexteram, quia soli boni colligendi. Numerus, ad electos: super numerum, ad reprobos spectat. Respicite nunc ad piscationem istam, quae hodie recitata est. Facta est enim post resurrectionem Domini, ut significaret talem futuram Ecclesiam post nostram resurrectionem. Mittite, inquit, rete in dexteram partem. Discretus est ergo numerus eorum qui ad dexteram stabunt. Meministis enim Dominum dixisse venturum se esse cum Angelis suis, et quod congregabuntur ante eum omnes gentes; et dividet eas, sicut pastor dividit oves ab haedis: oves ponet ad dexteram, haedos ad sinistram. Ovibus dicturus est, Venite, percipite regnum: haedis dicturus est, Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 31-41). Mittite in dexteram. Tanquam diceret: Jam resurrexi, Ecclesiam volo significare, quae erit in resurrectione mortuorum. Mittite in dexteram. Missa sunt retia in dexteram: nec poterant ea levare prae multitudine piscium. Et ibi dicta est multitudo: sed hic certus numerus, et multitudo, et magnitudo: ibi autem non est dictus numerus. Modo enim antequam veniat resurrectio, et separentur boni a malis, illud impletur quod ait propheta: Annuntiavi, et locutus sum. Quid est, Annuntiavi, et locutus sum? Retia misi. Et quid? Multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Est numerus, sunt super numerum. Numerus ad sanctos pertinet, qui sunt regnaturi cum Christo. Super numerum modo in Ecclesiam intrare possunt, in regnum coelorum non possunt.

CAPUT III

Quare admoneo, ut eripiatis vos de praesenti saeculo malo. Quare admoneo, ut qui vultis vivere, non imitemini malos christianos. Non dicatis: Quare? ille non fidelis est, et inebriatur? Quare? ille non fidelis est, et concubinas habet? Quare? ille non fidelis est, et quotidie fraudes facit? Quare? ille non fidelis est, et mathematicos consulit? Modo enim qui volueritis esse grana, tunc inveniemini in massa. Qui autem volueritis palea esse, inveniemini in magno acervo, sed magno igne incendendo.

3. Littus, finis saeculi. Non scissum rete, quia nullae haereses. Quis magnus, et quis minimus, in regno coelorum. Quid ergo? Adduxerunt, inquit, retia ad littus. Petrus attraxit retia ad littus: modo cum Evangelium [PL38.1169] legeretur, audistis. Ubi audis littus, intellige finem maris: ubi audis finem maris, intellige saeculi finem. In illa piscatione non ad littus attracta sunt retia: sed ipsi pisces qui capti sunt, in naviculas fusi sunt. Hic autem traxerunt ad littus. Spera finem saeculi. Venturus est finis; bono dextrorum, malo sinistrorum. Et quot pisces? Attraxerunt, inquit, retia habentia pisces centum quinquaginta tres. Et adjecit Evangelista rem necessariam: Et cum tanti, id est, tam magni essent, non est scissum rete. Magni erunt, sed haereses non erunt: et ideo magis haereses non erunt, quia magni erunt. Qui sunt magni? Lege verba ipsius Domini in Evangelio, et invenies magnos. Ait enim quodam loco: Non veni Legem et Prophetas solvere, sed adimplere.

CAPUT IV

Amen enim dico vobis, quoniam quicumque solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit: solverit et docuerit sic; solverit male vivendo, et docuerit bona docendo: minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 17-19). Sed in quo regno coelorum? In Ecclesia quae modo est; quia et ipsa vocatur regnum coelorum. Nam si non vocaretur regnum coelorum et ista Ecclesia, quae colligit bonos et malos, non diceret ipse Dominus in parabola loquens: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat omnia genera piscium. Sed ecce quid sequitur? Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare. Sagenae, retia sunt: congregat omnia genera piscium. Sed quid? Trahunt illa ad littus. Hoc in parabola Dominus dicit. Et cum traxerint ad littus, sedent, et colligunt bonos et mittunt in vascula, malos autem projiciunt. Et exposuit quod proposuit. Quid enim ait? Sic erit in consummatione saeculi. Intellexistis littus? Veniunt, inquit, Angeli, et colligunt malos de medio justorum, et mittunt in caminum ignis ardentis: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 47-50). Tamen regnum coelorum est appellata Ecclesia. Et quando quidem mare habet pisces simul natantes et bonos et malos, in isto regno coelorum, id est, in Ecclesia hujus temporis minimus vocatur ille qui docet bona, et agit mala: quia ibi est et ipse. Non enim non est ibi: ibi est in regno coelorum, id est, in Ecclesia, qualis est isto tempore. Docet bona, agit mala: necessarius est, mercenarius est. Amen dico vobis, ait, perceperunt mercedem suam (Id. VI, 2). Prodest aliquid. Nam si nihil prodessent, qui bona docent et male vivunt, non diceret ipse Dominus suo populo: Scribae et Pharisaei cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Quare? Dicunt enim, et non faciunt (Id. XXIII, 2 et 3).

CAPUT V

4. Magnus in regno coelorum. Intendat ergo Charitas vestra: volo enim exponere qui sunt pisces magni. Qui solverit, inquit, unum de mandatis istis minimis, minimus vocabitur in regno coelorum. Ibi erit, sed minimus. Qui autem fecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Ecce sunt illi pisces magni, ad dexteram capti. Qui fecerit, et sic docuerit: bona fecerit, bona docuerit; non sibi loquenti male vivendo contradixerit, cum malae vitae [PL38.1170] testem habeat linguam bonam. »Qui« ergo »fecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum.« Et sequitur: »Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum« (Matth. V, 20). Modo quomodo intelligis regnum coelorum? Illud unde dicitur dextris, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Id. XXV, 34). Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum. Quid est, plus quam Scribarum et Pharisaeorum? Respice Scribas illos et Pharisaeos, qui cathedram Moysi sedent, de quibus dictum est, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Ergo justitia Pharisaeorum est, dicere et non facere. Abundet justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, ut et bona dicatis, et bene vivatis.

CAPUT VI

5. Numerus piscium centum quinquaginta trium quid significet. Spiritus sanctus septenario commendatus. Sanctificatio nostra plena. Jam ergo de numero centum quinquaginta trium piscium quid opus est eadem retexere? Nostis illa. A decem et septem nascitur numerus crescens. Incipe ab uno, perveni ad decem et septem, ut omnes addas: id est, unum addas ad duos, et fiant tres; addas tres, et fiant sex; addas quatuor, et fiant decem. Sic omnes adde usque ad decem et septem, et pervenis ad centum quinquaginta tres. Tota ergo intentio nostra esse non debet, nisi quid sibi volunt decem et septem: ibi est enim fundamentum centum quinquaginta trium. Quid sibi volunt decem et septem? In lege agnosce decem. Decem praecepta data sunt prima: Decalogus dicitur scriptus in tabulis digito Dei. In decem agnosce Legem, in septem agnosce Spiritum sanctum. Septenario enim numero commendatur Spiritus sanctus. Ideo non nominatur in Lege sanctificatio, nisi septimo die. Fecit Deus lucem: non dictum est, Sanctificavit eam. Fecit firmamentum: non dictum est, Sanctificavit firmamentum. Discrevit mare a terra, jussit germinare terram: non dictum est, Sanctificavit. Fecit lunam et sidera: non dictum est, Sanctificavit. Jussit animalia procedere de aquis natantia et volantia: non dictum est, Sanctificavit. Jussit de terra exire animalia quadrupedia et omnia repentia: non dictum est, Sanctificavit. Fecit ipsum hominem: non dictum est, Sanctificavit.

CAPUT VII

Ventum est ad septimum diem, ubi requievit; et ipsum sanctificavit (Gen. II, 3). Per requiem suam Deus sanctificavit requiem nostram. Ibi ergo erit sanctificatio nostra plena, ubi cum illo sine fine requiescemus. Nam quare Deus requiesceret? Non enim operando fatigatus est. Tu si verbo facias, non fatigaris; si jubeas, et continuo fiat, stas, integer manes. Pauca verba dixit, unde totum fecit, et subito lassatus est?

6. Lex non impletur sine Dei adjutorio. Non timore poenae lex impletur, sed amore justitiae. Ergo legem agnosce in decem; Spiritum sanctum agnosce in septem. Jungatur Spiritus Legi. Quia si acceperis Legem, [PL38.1171] et defuerit tibi adjutorium Spiritus, non imples quod legis, non imples quod tibi jubetur: sed homo sub Lege insuper praevaricator tenetur. Accedat Spiritus, adjuvet; et fit quod jubetur. Si desit Spiritus, littera occidit te. Quare littera occidit te? Quia praevaricatorem te faciet. Nec potes te excusare de ignorantia, quia legem accepisti. Jam quod faceres didicisti, ignorantia te non excusat, Spiritus te non adjuvat: ergo periisti. Sed quid ait apostolus Paulus, Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6)? Unde Spiritus vivificat? Quia facit impleri litteram, ne occidat. Isti sunt sancti, qui faciunt legem Dei ex dono Dei. Lex jubere potest, juvare non potest. Accedit adjutor Spiritus; et fit jussum Dei cum gaudio, cum delectatione. Nam multi faciunt ex timore. Sed qui faciunt legem, timendo poenam, mallent non esse quod timerent. Qui autem faciunt Legem amando justitiam, gaudent et ibi, quia non habent inimicam.

CAPUT VIII

7. Sermo Dei adversarius noster. Ideo dicit Dominus, Concorda cum adversario tuo cito, dum es cum illo in via (Matth. V, 25). Quis est adversarius tuus? Sermo Legis. Quae est via? Vita ista. Quomodo est ille adversarius? Dicit, Non moechaberis: et tu vis moechari. Dicit, Non concupisces rem proximi tui: et tu vis rapere res alienas. Dicit, Honora patrem et matrem: et tu contumeliosus es in parentes. Dicit Lex, Noli dicere falsum testimonium (Exod. XX, 1-17): tu a mendacio non recedis. Quando vides quia ille sermo aliud jubet, et tu aliud facis, est adversarius tuus. Adversarium habes malum, non tecum intret in secretarium: compone dum es cum illo in via. Adest Deus qui vos concordet. Quomodo vos concordat Deus? Donando peccata, et inspirando justitiam, ut fiant opera bona. Cum ergo concordaveris cum adversario, id est, cum decalogo Legis, per Spiritum sanctum, pertinebis ad decem et septem. Cum pertinueris ad decem et septem, jam exinde excrescet numerus ad centum quinquaginta tres. Eris ad dexteram coronandus: ne remaneas ad sinistram damnandus.

SERMO CCLII. In diebus Paschalibus, XXIII. De eadem lectione et de duabus piscationibus

CAPUT PRIMUM

1. Piscatio jussu Domini facta non sine mysterio. Altera piscatio ante passionem. Etiam factis loquitur Christus. Multis et variis modis, et altitudinem divinitatis suae, et misericordiam humanitatis, in Scripturis sanctis Dominus noster Jesus Christus ostendit, quemadmodum solet, in mysteriis et sacramentis; ut petentes accipiant, et quaerentes inveniant, et pulsantibus aperiatur. Hoc enim etiam quod lectum est hodie de sancto Evangelio quaerit intellectorem, et facit gaudium spirituale, cum fuerit intellectum. Intendat Sanctitas vestra quid sibi velit, quod eo modo se Dominum discipulis demonstrasse [PL38.1172] sancta Scriptura testatur, quomodo Evangelista narrat. Perrexerunt enim discipuli piscatum, et tota nocte nihil ceperunt. Dominus autem apparuit eis mane in littore, interrogavit utrum haberent pulmentarium: illi se dixerunt non habere. Ait illis: Mittite retia in dexteram partem, et invenietis. Qui quasi empturus venerat, gratis tanta largitus est; et largitus de mari, tanquam de creatura sua. Magnum quidem miraculum. Miserunt statim, et tantum ceperunt ut prae multitudine piscium extrahere retia non possent. Sed hoc tantum miraculum si attendas quis fecerit, non est mirum: multa enim majora jam fecerat. Non enim qui ante resurrectionem mortuos suscitaverat, magnum aliquid post resurrectionem fuit quod pisces capi fecit. Ergo interrogare debemus ipsum miraculum, quid nobis interius loquatur. Non enim sine causa non dixit utcumque, Mittite retia; sed, Mittite in dexteram partem. Deinde pertinuit ad Evangelistam dicere et numerum piscium. Pertinuit etiam dicere, Et cum tanti essent, id est, tam magni, retia non sunt disrupta. Hoc loco recordari nos fecit, aliquando ad jussum Domini missa esse retia, quando elegit discipulos, antequam pateretur ipse. Ibi erat Petrus, Joannes et Jacobus. Miserunt retia, ceperunt pisces innumerabiles, et cum unum navigium impletum esset, quaesierunt se adjuvari a vicino navigio: et impleta sunt duo navigia piscibus (hoc ante resurrectionem), sanc tam multis, ut retia rumperentur (Luc. V, 1-7). Quare ibi numerus nullus dicitur? Quare ibi retia rumpebantur, hic non rupta sunt? Quare ibi non dictum est, ut ad dexteram partem mitterentur retia, hic autem dixit, Mittite retia in dexteram partem? Non est utique sine causa. Non enim faciebat ista Dominus quasi frustra et inaniter. Verbum Dei est Christus, qui non solum sonis, sed etiam factis loquitur hominibus.

CAPUT II

2. Discrimen duarum piscationum. Retia, verbum Dei; mare, saeculum. Hoc ergo nobis propositum est, quod cum vestra Charitate tractemus, quid sibi velit ista diversitas. Etenim retia illa quae missa sunt antea, et ceperunt innumerabilem piscium numerum, et oneraverunt duas naves, et retia rumpebantur, et non sunt missa in dexteram partem retia; sed neque dictum est, in sinistram. Jam mysterium captionis illius impletur hoc tempore. Illud autem alterum mysterium, quod non sine causa post resurrectionem fecit, jam non moriturus, sed semper vivus futurus; non solum divinitate, qua nunquam mortuus est, sed etiam corpore, quo pro nobis mori dignatus est. Non ergo frustra illud ante passionem, hoc post resurrectionem. Illic nec in dexteram, nec in sinistram, sed tantum, Mittite retia: hic autem, Mittite in dexteram. Ibi nullus numerus, sed sola copiosa multitudo, ut duas naves pene mergeret; nam et hoc dictum est ibi: est hic autem et numerus, et magnitudo piscium. Deinde ibi retia rumpebantur, hic pertinuit ad Evangelistam dicere, Et cum tam magni essent, retia non sunt disrupta. [PL38.1173] Numquid non videmus, fratres, verbum Dei retia esse, et hoc saeculum mare, et omnes qui credunt intra illa retia includi? Si forte quis dubitat hoc significare, attendat ipsum Dominum in parabola hoc dixisse, quod in miraculo ostendit. Ait enim: »Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat ex omni genere piscium. Quam, cum impleta esset, educentes, traxerunt illam ad littus; et juxta littus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in fine saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium« (Matth. XIII, 47-50). Apparet ergo signum habere fidei, retia missa in mare. Annon est mare hoc saeculum, ubi se invicem homines quasi pisces devorant? An parvae procellae et fluctus tentationis perturbant hoc mare? An parva pericula sunt navigantium, id est, in ligno crucis patriam coelestem quaerentium? Manifestissima ergo similitudo est.

CAPUT III

3. Duo navigia, duo populi. Submersionis periculum ex multitudine. Periclitatur navis Judaeorum. Illud tantum videamus, fratres (quia resurrectio Domini novam vitam significat, quam habebimus, cum hoc saeculum transierit), quomodo primum verbum Dei missum est in hoc mare, id est, in hunc mundum. In hoc saeculum fluctibus turbulentum, et tempestatibus periculosum, et naufragiis molestum, missum est verbum Dei, et cepit multos, ita ut implerentur duo navigia. Quae sunt duo navigia? Populi duo. Quibus populis duobus, tanquam duobus parietibus lapis angularis factus est Dominus, ut eos in se conjungeret ex diverso venientes (Ephes. II, 11-22). Venit enim populus Judaeorum ex alia longe consuetudine: venit autem populus Gentium ab idolis. Venit ex circumcisione populus Judaeorum: venit ex praeputio populus Gentium. Ex diverso venerunt: sed in lapide angulari junguntur. Nunquam enim angulum faciunt parietes, nisi e diverso venientes. In Christo ergo concordaverunt duo populi, vocati ex Judaeis qui erant prope, et ex Gentibus qui erant longe. Nam quia prope erant Judaei (jam enim unum Deum colebant), quando crediderunt in Christum, attende quid fecerint. Quidquid habuerunt, vendiderunt, et posuerunt pretia praediorum suorum ante Apostolorum pedes: et distribuebatur unicuique, prout cuique opus erat (Act. IV, 34, 35). Liberati sunt sarcinis negotiorum saecularium, et levibus humeris secuti sunt Christum: subdiderunt collum jugo leni, et amplectentes lapidem angularem ex propinquo, pacati sunt. Venit autem et populus Gentium ex longinquo, et ipse pervenit ad illum lapidem, et convenit in pace. Istos duos populos significant duae illae naves. Sed tanta multitudine piscium impletae sunt, ut pene mergerentur. Legimus enim et inter ipsos, qui de Judaeis crediderant, exstitisse carnales, qui pressuram faciebant Ecclesiae, et prohibebant Apostolos Gentibus loqui Evangelium, dicentes, Non est missus Christus nisi circumcisis: ut si vellent Evangelium accipere Gentes, circumciderentur. Unde apostolus [PL38.1174] Paulus missus ad Gentes, odiosus eis factus erat verum praedicans, qui de Judaea crediderant (Galat. IV, 16). Volebat enim Apostolus, ut ex diverso veniens populus Gentium, tamen angulum tangeret, ubi firma pax erat. Carnales ergo illi exigentes cicumcisionem, non pertinebant ad numerum spiritualium: neque jam videbant transactis sacramentis carnalibus venisse illum, cujus praesenti luce umbrae fugaretur. Tamen quia seditiones faciebant, quasi multitudine sua mergebant navem.

CAPUT IV

4. Navis Gentium. Retia rupta, haereses et schismata. Attendamus etiam navem Gentium. Videamus si non tanta multitudo collecta est in Ecclesiam, ut vix ibi appareant grana frumenti in tam multo numero palearum. Quam multi raptores, quam multi ebriosi, quam multi maledici, quam multi spectatores theatrorum! Nonne ipsi implent ecclesias, qui implent et theatra? Et talia plerumque seditionibus quaerunt in ecclesiis, qualia solent in theatris. Et plerumque si aliquid spiritualiter dicatur aut jubeatur, resistunt, reluctantur, sequentes carnem, repugnantes Spiritui sancto. Unde Judaeos quoque Stephanus accusabat (Act. VII, 51). In ista civitate, fratres mei, nonne experti sumus, quod recordatur nobiscum Sanctitas vestra, quanto periculo nostro de ista basilica ebriositates expulerit Deus? Nonne seditione carnalium pene mergebatur nobiscum navis? Unde hoc, nisi de illo numero piscium innumerabili? Deinde etiam illud ibi dictum est, quia retia rumpebantur. Disruptis retibus, haereses et schismata facta sunt. Retia quidem omnes concludunt: sed impatientes pisces, nolentes venire ad cibum Domini, ubi possunt, impingunt se, et rumpunt, et exeunt. Et retia quidem illa per totum expanduntur: qui rumpunt autem, per loca rumpunt. Donatistae ruperunt in Africa, Ariani ruperunt in Aegypto, Photiniani ruperunt in Pannonia, Cataphryges ruperunt in Phrygia, Manichaei ruperunt in Perside. Quod locis sagena illa disrupta est? Et tamen quos includit, perducit ad littus. Perducit quidem, sed numquid qui ruperunt retia? Omnes mali exeunt. Non quidem exeunt, nisi mali: remanent autem et boni et mali. Nam unde perducitur sagena ad littus cum piscibus et bonis et malis, de qua in parabola locutus est Dominus?

CAPUT V

5. In area Domini palea semper aliqua cum frumento. Venti paleas ad aream reflant. Hanc enim similitudinem habet etiam area, cum trituratur. Est palea, sunt frumenta: sed tamen qui attendunt aream, difficile vident nisi paleam. Diligentia opus est ut frumenta in palea inveniantur. Venti autem perflant undique aream. Et cum trituratur, antequam subrigatur ut possit ventilari, numquid non patitur ventos? Ventus flat ex hac parte, verbi gratia, tollit paleas: inde rursus flat, tollit ad alteram partem. A quacumque parte tollit paleas, et mittit in sepem, et [PL38.1175] in spinas, et quolibet. Non potest frumentum inde tollere: non tollit ventus nisi paleas. Sed tamen cum tulerint undique flantes venti paleas, numquid solum triticum in area remanebit? Non inde it nisi palea: remanet autem et palea et frumentum. Quando it omnis palea? Quando venerit Dominus ferens ventilabrum in manu sua, et mundabit aream suam, frumenta recondet in horreum, paleam autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Melius intendat Sanctitas vestra quid dicam. Aliquando enim venti qui tollunt paleam de area, iterum flant a sepe ubi haeserat palea, et eam revocant in aream. Sicut, verbi gratia, nescio quis homo in Catholica constitutus, passus est aliquam tentationem tribulationis. Vidit sibi carnaliter subveniri posse in negotio suo apud Donatistas: dictum est illi, Non tibi subvenietur, nisi hic communicaris. Flavit ventus, projecit in spinas. Si contingat illi negotium habere saeculare rursus, quod non possit finiri nisi in Ecclesia catholica, non attendens ubi sit, sed ubi negotia sua commodius explicet, quasi flante vento ab altera parte sepis, revocatur ad aream Domini.

CAPUT VI

6. Carnalia quaerentes, sive sint intra, sive foris, palea sunt. Palea potest fieri frumentum. Isti ergo, fratres, qui carnalia quaerunt in Ecclesia, et non sibi proponunt quid promittat Deus: quia hic sunt tentationes, pericula, difficultates; post temporales autem labores, requiem sempiternam promittit, et Angelorum sanctorum societatem: sibimet ergo ista non proponentes, sed carnalia desiderantes in Ecclesia, sive sint in area, sive sint foris, palea sunt. Nec ad illos valde gaudemus, nec palpamus eos vanis adulationibus. Bonum est illis ut fiant frumentum. Hoc enim interest inter illas veras paleas, et istos carnales homines, quia paleae illae non habent liberum arbitrium, homini autem Deus dedit liberum arbitrium. Et si vult homo, heri fuit palea, hodie fit frumentum: si a verbo Dei se avertat, hodie fit palea. Et non est quaerendum, nisi quales inveniat ultima ventilatio.

CAPUT VII

7. Ecclesia post resurrectionem non nisi bonos habitura significatur. Attendite jam, fratres, etiam illam Ecclesiam beatam, mysticam, magnam, quam significant centum quinquaginta tres pisces. Ista enim qualis sit, audivimus, et novimus, et videmus: illa autem qualis futura sit, in prophetia nobis est; sed adhuc nondum pervenit experimento. Sed tamen licet de futura gaudere, quamvis praesentem nondum videamus. Missa sunt tunc retia, nec in dexteram, nec in sinistram: captura enim erant et bonos et malos. Si enim diceretur, In dexteram; non ibi intelligerentur mali: si diceretur, In sinistram; non ibi intelligerentur boni. Quando autem bonos et malos habitura erant, passim missa sunt retia, et ceperunt, ut tractavimus, iniquos et justos. Nunc autem jam futura Ecclesia in illa Jerusalem sancta, ubi patebunt omnium corda mortalium, non est metuendum ne intret aliquis in illam Ecclesiam qui malus est. Non enim sub pelle mortalitatis teget astutiam cordis [PL38.1176] nequissimi. Jam enim venit Dominus: et ideo post resurrectionem jubet ut mittantur haec retia in dexteram, jam non moriturus. Et fit quod Apostolus ait, Quo usque veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis: et tunc laus erit unicuique a Deo: quando publicabuntur conscientiae, quae modo teguntur. Tunc ergo boni soli erunt ibi, pellentur mali. Ad dexteram enim missa sunt retia, iniquos habere non poterunt.

CAPUT VIII

8. Centum quinquaginta tres pisces quid significent. Quare ergo centum quinquaginta tres? Numquid tot erunt sancti? Nam si computentur, non solum omnes fideles, qui in bona vita exierunt de corpore, sed soli martyres; unus dies passionis martyrum si computetur, millia hominum inveniuntur coronatorum. Ergo centum quinquaginta tres pisces, quid sibi volunt, sine dubio conquirendum est. Quid sibi volunt quinquaginta? In isto enim numero, id est, in quinquaginta mysterium est: quia ter multiplicati quinquaginta, fiunt centum quinquaginta. Nam ideo videtur additus ternarius numerus, ut admoneamur ex qua multiplicatione facti sint centum quinquaginta tres: ac si diceretur, Centum quinquaginta in tria divide. Nam si diceretur, Centum quinquaginta duo, ex illo numero qui supercrevit admoniti, divideremus in septuaginta quinque: quoniam septuaginta quinque bis ducti, faciunt centum quinquaginta. Divisionem quippe binariam binarius numerus additus indicaret. Si diceretur, Centum quinquaginta sex, in vigenos quinos partiri debuimus, ut fierent eorum sex partes. Nunc autem quia dictum est, Centum quinquaginta tres, in tres partes debemus dividere totum illum numerum, id est, centum quinquaginta. Hujus ergo numeri pars tertia, quinquaginta sunt. Itaque nostra tota consideratio in quinquagenario numero figenda est.

CAPUT IX

9. Quinquaginta dies, et Alleluia post Pascha antiquae traditionis. Numquid forte ipsi sunt quinquaginta isti dies, quos nunc celebramus? Non enim sine causa, fratres mei, consuetudinem antiquae traditionis tenet Ecclesia, ut per istos quinquaginta dies Alleluia dicatur. Alleluia enim laus est Dei. Significatur ergo nobis laborantibus actio quietis nostrae. Cum enim post istum laborem ad illam requiem veniemus, solum negotium laus Dei erit, actio nostra ibi Alleluia est. Quid est Alleluia? Laudate Deum. Quis laudet Deum sine defectu, nisi Angeli? Non esuriunt, non sitiunt, non aegrotant, non moriuntur. Nam et nos diximus Alleluia, et cantatum est mane hic, et cum jam adessemus, paulo ante diximus Alleluia. Odor nos quidam divinae laudis, et illius quietis attingit, sed ex majore parte mortalitas premit. Lassamur enim dicendo, et membra nostra reficere volumus: et si diu dicatur Alleluia, onerosa nobis est laus Dei, propter molem corporis nostri. Nam plenitudo sine cessatione in Alleluia, post hoc saeculum et post laborem erit. Quid ergo, fratres? Dicamus quantum possumus, ut semper dicere mereamur. Ibi cibus noster Alleluia, potus Alleluia, actio quietis [PL38.1177] Alleluia, totum gaudium erit Alleluia, id est, laus Dei. Quis enim laudat aliquid sine defectu, nisi qui fruitur sine fastidio? Quantum ergo erit robur in mente, quanta immortalitas et firmitas in corpore, ut neque mentis deficiat intentio in contemplatione Dei, neque membra succumbant in continuatione laudis Dei?

CAPUT X

10. Quinquagenarii et quadragenarii numeri mysterium. Quadragenarius numerus, hoc tempus significat. Quare ergo quinquaginta dies in hoc mysterio celebrantur? Dominus quadraginta dies fecit cum discipulis post resurrectionem, sicut Actus Apostolorum testantur: post quadraginta dies ascendit in coelum, et decimo die postea quam ascendit, misit Spiritum sanctum. Quo impleti Apostoli, et omnes qui convenerant in unum, locuti sunt linguis, et fecerunt illa magnalia, quae legentes et credentes amplectimur, cum magna fiducia loquentes verbum Dei (Act. I et II). Quadraginta dies fecit in terra cum discipulis, ante passionem autem quadraginta dies jejunavit (Matth. IV, 2): non invenis alium jejunasse quadraginta diebus, praeter Dominum, et Moysen (Exod. XXXIV, 28), et Eliam (III Reg. XIX, 8). Dominus tanquam Evangelium, Moyses tanquam Lex, Elias tanquam Prophetia: quia Evangelium testimonium habet a Lege et Prophetis (Rom. III, 21). Ideo et in monte, quando voluit ostendere Dominus noster Jesus gloriam suam, inter Moysen et Eliam stetit (Matth. XVII, 2, 3). Medius in honore ipse fulgebat: Lex et Prophetae a lateribus attestabantur. Quadragenarius ergo numerus tempus hoc significat, in quo laboramus in saeculo: quia sapientia nobis hic dispensatur temporaliter. Aliter enim visio sapientiae immortalis sine tempore, aliter autem temporaliter dispensatur. Fuerunt enim Patriarchae, et transierunt hinc: temporalis fuit dispensatio ipsorum. Non dico, temporaliter vivunt; nam semper vivunt, et cum Deo vivunt. Sed temporalis dispensatio verbi per eos facta est. Non enim modo loquuntur hic; sed scripta sunt quae locuti sunt, et leguntur in tempore. Venerunt Prophetae tempore proprio, et abierunt. Venit Dominus tempore proprio: nam nunquam recessit praesentia majestatis, nunquam recedit divinitate ubique constitutus; sed quomodo in Evangelio dictum est, In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit: in sua propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 10, 11). Quomodo hic erat, et quomodo venit, nisi quia hic erat majestate, venit humanitate? Quod enim venit in carne, temporaliter nobis sapientiam ipse ministravit: temporaliter per Legem, temporaliter per Prophetas, temporaliter per Scripturas Evangelii. Cum transierint enim tempora, videbimus ipsam sapientiam sicut est, quae retribuit denarium numerum. Septenarius enim numerus indicat creaturam: quia sex diebus Deus operatus est, et septimo ab operibus quievit. Ternarius vero numerus conditorem Patrem et Filium et Spiritum sanctum insinuat. Perfecta est sapientia, creaturam creatori pie subdere; discernere conditorem [PL38.1178] a conditione, artificem ab operibus. Qui commiscet artifici opera, nec artem intelligit, nec artificem: qui autem discernit, impletur sapientia. Iste est ergo denarius, plenitudo sapientiae. Sed quando temporaliter distribuitur; quia in quaternario numero est insigne temporalium, quater ductus denarius, quadragenarium numerum facit. Et annus quadrifarie variatur, verno, aestate, autumno et hieme: et maxime apparet in tempore quaternaria quaedam vicissitudo. Quatuor etiam ventos Scriptura commemorat. Per quatuor enim cardines perrexit Evangelium, quod in tempore dispensatur: et ipsa est catholica Ecclesia, quae quatuor partes orbis obtinuit. Ergo denarius hoc modo quadragenarium numerum facit.

CAPUT XI

11. Quadragenario bene gesto additur denarius. Quinquagenarius numerus significat Ecclesiam futuram. Ideo quadraginta diebus illi jejunaverunt, significantes in isto tempore necessariam esse abstinentiam ab amore rerum temporalium. Hoc enim significant per tot dies perpetua illa jejunia, quadraginta diebus. Unde et populus ille Israel quadraginta annos per eremum ductus est, antequam terram promissionis regnaturus intraret. Sic et nos in vita ista, ubi maxima sollicitudo est, ubi timor, ubi pericula tentationum, temporali dispensatione quasi per eremum ducimur. Sed cum bene gesserimus quadragenarium numerum, id est, bene vixerimus in ista temporali dispensatione, secundum praecepta Dei ambulantes, accipiemus mercedem denarium illum fidelium. Quia et Dominus quando ad vineam mercenarios conduxit, mercedem illis denarium dedit. Omnibus denarium, et quos mane conduxerat, et quos medio dic, et quos fine diei, omnibus denarium dedit (Matth. XX, 1-10). Quia si fuerit ab ineunte aetate quisque fidelis, denarium accepturus est; jam non per temporum distributionem, sed in aeterna contemplatione sapientiam discernentem Creatorem a creatura; ut Creatore perfruatur, de creatura laudet Creatorem. Sed credidit aliquis juvenis, et priore tempore suo non fuit fidelis; denarium est accepturus. Sed credidit senex, jam in occasu diei quasi hora undecima conductus ad vineam; et ipse denarium percepturus est. Itaque ad quadragenarium illum bene gestum, adde mercedem denarii, et fiet quinquagenarius numerus, qui significat Ecclesiam futuram ubi semper laudabitur Deus. Sed quia in nomine Trinitatis vocati sunt omnes, ut in quadragenario numero bene vivant, et denarium accipiant, ipsum quinquagenarium ter multiplica, et fiunt centum quinquaginta. Adde ipsum mysterium Trinitatis, fiunt centum quinquaginta tres, qui piscium numerus in dextera inventus est: in quo tamen numero innumerabilia sunt millia sanctorum. Unde nulli mali projicientur, quia non ibi erunt: nec ullo schismate retia disrumpentur, quae sunt vincula unitatis et pacis.

CAPUT XII

12. Quadraginta dies ante, et quinquaginta post Pascha. Carnalis festorum celebratio. Perfecta beatitudo. Satis esse arbitror expositum grande mysterium. Sed scitis quod ad nos pertinet [PL38.1179] bene operari tempore quadragesimo, ut possimus Dominum laudare in quinquagesimo. Ideo quadraginta illos dies, antequam vigilemus, in labore et jejunio et abstinentia celebramus: significant enim praesentiam hujus temporis. Post resurrectionem autem Domini, quia isti dies significant laetitiam sempiternam (nondum hoc sunt, sed hoc significant: in mysterio res est, fratres, nondum in effectu: non enim quando celebratur Pascha, crucifigitur Dominus: sed quomodo praeterita anniversaria celebratione significamus, sic et futura quae nondum sunt): isto ergo tempore relaxantur jejunia; significat enim numerus dierum istorum quietem futuram. Sed videte, fratres, ne per multam ebriositatem quasi permissi magna effusione, carnaliter volentes celebrare istos dies, non mereamini quod significant in sempiternum cum Angelis celebrare. Forte enim quemcumque ebrium reprehendero, dicturus est: Tu nobis tractasti quia isti dies laetitiam sempiternam significant; tu nobis insinuasti quia hoc tempus gaudium angelicum et coeleste praenuntiat: non ergo debui mecum bene facere? Utinam bene, et non male. Significat enim tibi gaudium, si fueris templum Dei. Si autem immunditia vinolentiae impleas templum Dei, sonat tibi Apostolus, Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus (I Cor. III, 17). Sit hoc conscriptum in cordibus Sanctitatis vestrae, meliorem esse hominem minus intelligentem et melius viventem, quam multum intelligentem et non bene viventem. Plenitudo quidem est et beatitudo perfecta, ut cito quisque intelligat et bene vivat: sed si forte utrumque non potest, melius est bene vivere, quam cito intelligere. Qui enim bene vivit, meretur amplius intelligere: qui male vivit, et quod intelligit perdet. Sic dictum est: Qui habet, dabitur ei; qui autem nan habet, et id quod videtur habere, auferetur ab eo (Matth. XXV, 29).

SERMO CCLIII. In diebus Paschalibus XXIV. De ultima lectione Evangelii Joannis, cap. XXI, V\. 15-25

CAPUT PRIMUM

1. Petrus ob trinam negationem, ter interrogatus de sua dilectione. Evangelium sancti Joannis apostoli, quod dicitur secundum Joannem, hodie terminatum est, de his quae narravit quomodo apparuerit Dominus post resurrectionem discipulis suis. Compellavit ergo apostolum Petrum, illum praesumptorem et negatorem, cum loqueretur ei jam vivus morte devicta, et dicebat: Simon Joannis (sic enim appellabatur Petrus), amas me? Respondebat ille quod erat in corde ipsius. Si Petrus respondebat quod in [PL38.1180] corde habebat; Dominus quare quaerebat, qui cor videbat? Denique ipse etiam Petrus mirabatur, et cum quodam taedio audiebat quaerentem, quem noverat scientem. Semel dictum est: Amas me? Responsum est: Diligo te, Domine, tu scis. Et iterum: Amas me? Domine, tu omnia nosti; tu scis quia diligo te. Et tertio, Amas me? Contristatus est Petrus. Quid contristaris, Petre, quia ter respondes amorem? Oblitus es trinum timorem? Sine interroget te Dominus: medicus est qui te interrogat, ad sanitatem pertinet quod interrogat. Noli taedio affici. Exspecta, impleatur numerus dilectionis, ut deleat numerum negationis.

2. Dilectionem Christus postulat sibi erga oves suas impendi. Ubique tamen, ubique, id est, in ipso ternario numero interrogationis suae Dominus Jesus respondenti amorem commendat agnos suos, et dicit, Pasce agnos meos, pasce oves meas: tanquam diceret, Quid mihi retribuis, quia diligis me? Dilectionem tuam ostende in ovibus meis. Quid mihi praestas, quia diligis me; quando ego tibi praestiti, ut diligeres me? Sed dilectionem tuam erga me, habes ubi ostendas, habes ubi exerceas: pasce agnos meos.

CAPUT II

Qualiter autem essent pascendi agni dominici, oves tanto pretio comparatae quanta essent dilectione pascendae, in consequentibus demonstravit. Postquam enim Petrus impleto legitimo numero trinae responsionis professus est se esse Domini dilectorem, commendatis sibi ovibus ejus, audit de sua futura passione. Hic demonstravit Dominus, sic diligendas oves suas ab eis quibus eas commendat, ut parati sint mori pro eis. Sic idem Joannes in Epistola sua ait: Sicut pro nobis Christus animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 16).

3. Petrus de se ante infirmus, nunc ex gratia Christi maturus ad passionem. Responderat ergo Domino Petrus per superbam quamdam praesumptionem, quando ei dixerat, Animam meam pro te ponam. Nondum acceperat vires, quibus impleret promissum. Modo jam ut possit hoc facere, impletur charitate. Ideo ei dicitur, Amas me? Et respondet, Amo: quia hoc non implet nisi charitas. Quid est ergo, Petre? quando negasti, quid timuisti? Totum quod timuisti, hoc erat, mori. Vivus tecum loquitur, quem mortuum vidisti: noli jam timere mortem; in illo victa est, quam timebas. Pependit in cruce, confixus est clavis, spiritum reddidit, lancea percussus est, in sepulcro positus. Hoc timuisti, quando negasti; ne hoc patereris, timuisti; et mortem timendo, vitam negasti. Modo intellige: quando timuisti mori, tunc es mortuus. Mortuus est enim negando: sed resurrexit plorando. Quid deinde ait illi? Sequere me sciens ejus maturitatem. Si enim meministis, imo quia meminerunt qui legerunt; commemorentur etiam qui non meminerunt, aut cognoscant qui non legerunt. Dixerat Petrus: Sequar te quocumque ieris. Et Dominus ad illum: Non potes me sequi modo: sequeris autem postea (Joan. XIII, [PL38.1181] 37, 36). Modo, inquit, non potes: promittis, sed ego video vires tuas. Ego venam cordis inspicio, et quod verum est aegroto renuntio. Non potes me sequi modo. Sed ista medici renuntiatio, non est desperatio: adjunxit, et ait, Sequeris autem postea. Eris sanus, et sequeris me. Jam quia videt quid agatur in corde ipsius, et videt quod donum dederit dilectionis animae ipsius, dicit ei: Sequere me. Ego certe dixeram, Non potes modo: ego modo dico, Sequere me.

CAPUT III

4. Quaestio de verbis Domini, quomodo velit manere Joannem donec veniat. Sed nata est quaedam quaestio non omittenda. Cum dixisset Dominus Petro, Sequere me: respexit Petrus ad discipulum quem diligebat Jesus, id est, ad ipsum Joannem, qui Evangelium hoc scripsit; et ait Domino, Domine, iste quid? Scio quia diligis eum, quomodo ego sequor, et ipse non sequitur? Ait Dominus: Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere. Ipse vero Evangelista, ipse qui scripsit, de quo dictum est hoc, Sic eum volo manere, donec veniam; secutus adjunxit verba sua in Evangelio, et ait, natam fuisse famam inter fratres propter hoc verbum, quia discipulus ille non esset moriturus. Et ut tolleret istam opinionem adjunxit: Non autem dixit, eum non fuisse moriturum: sed tantum dixit, Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere. Hanc ergo opinionem, qua putabatur Joannes non moriturus, abstulit Joannes ipse consequentibus verbis suis, et ne hoc credatur, ait: Non hoc dixit Dominus, sed dixit hoc. Quare illud autem dixerit, Joannes non exposuit, sed nobis reliquit propter quod pulsemus, si forte aperiatur nobis.

CAPUT IV

5. Verba illa Domini duobus modis intelligi possunt. Primo de passione non a Joanne subeunda, secundo de Joannis Evangelio non bene intelligendo nisi in futura felicitate. Quantum mihi Dominus donare dignatur, quantum mihi videtur (videtur autem et melius melioribus), sic puto istam solvi quaestionem duobus modis: aut de passione Petri dixit Dominus, quod dixit; aut de Evangelio Joannis. Quod est de passione: ut sit, Sequere me, patere pro me, patere quod ego. Crucifixus est enim Christus, crucifixus est et Petrus. Expertus est clavos, expertus est cruciatus. Joannes autem nihil eorum expertus est: hoc est, Sic eum volo manere, sine vulnere, sine cruciatu dormiat, et exspectet me. Tu me sequere, patere quod ego: sanguinem fudi pro te, funde pro me. Uno ergo isto modo exponi potest, quod dictum est, Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere: Nolo ut ipse patiatur, tu patere. Secundum autem Evangelium Joannis, hoc mihi videtur intelligi: quoniam Petrus scripsit de Domino, scripserunt et alii; sed scriptura eorum magis circa humanitatem Domini est occupata. Dominus enim Christus et Deus est, et homo. Quid est homo? Anima et caro. Quid est ergo Christus? Verbum, anima et caro. Sed qualis anima? quia et pecora habent animas. Verbum, rationalis anima et caro; hoc totum Christus. Sed de divinitate [PL38.1182] Christi in litteris Petri aliquid: in Evangelio autem Joannis multum eminet. In principio erat Verbum, ipse dixit. Transcendit nubes, et transcendit sidera, transcendit Angelos, transcendit omnem creaturam, pervenit ad Verbum, per quod facta sunt omnia. »In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt« (Joan. I, 1-3). Quis videt, quis cogitat, quis digne suscipiat, quis digne pronuntiet? Tunc habet bene intelligi, quando venerit Christus. Sic eum volo manere, donec veniam. Exposui sicut potui: potest ipse melius in cordibus vestris.

SERMO CCLIV. In diebus Paschalibus, XXV

CAPUT PRIMUM

1. Tristitiae tempus prius tempore laetitiae. Sic se habet, fratres mei, sic se habet miseria nostrae conditionis et Dei miseratio, ut tempus moestitiae tempus laetitiae praecedat: id est, ut prius sit tempus moestitiae, posterius tempus laetitiae; prius sit tempus laboris, posterius quietis; prius sit tempus calamitatis, posterius felicitatis. Sic se habet miseria nostrae conditionis, ut diximus, et divina miseratio. Tempus enim moestitiae, laboris, miseriae, peccata nostra nobis pepererunt: tempus vero laetitiae, quietis, felicitatis, non venit de meritis nostris, sed de gratia Salvatoris. Aliud meremur, aliud speramus: meremur mala, speramus bona. Hoc facit misericordia ejus, qui creavit nos.

2. Tristitia unde esse debet. Poenitentia impoenitenda. Sed tempore miseriae nostrae, et, sicut Scriptura loquitur, diebus nativitatis nostrae, nosse debemus unde debeat esse ipsa tristitia. Tristitia enim sic est, quomodo stercus. Stercus non loco suo positum, immunditia est. Stercus non loco suo positum, immundam facit domum: loco suo positum, fertilem facit agrum. Videte stercoris locum ab agricola provisum. Ait Apostolus: »Et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me« (II Cor. II, 2)? Et alio loco: »Tristitia,« inquit, »secundum Deum poenitentiam in salutem impoenitendam operatur (Id. VII, 10).« Qui secundum Deum tristis est, in poenitentiam tristis est de peccatis suis. Tristitia de iniquitate propriam justitiam parturit. Prius tibi displiceat quod es, ut possis esse quod non es.

CAPUT II

»Quae secundum Deum est,« inquit, »tristitia, poenitentiam in salutem impoenitendam operatur. Poenitentiam,« inquit, »in salutem.« Qualem salutem? »Impoenitendam.« Quid est, »Impoenitendam?« Cujus te omnino poenitere non possit. Habuimus enim vitam cujus nos debuimus poenitere: habuimus vitam poenitendam. Sed non possumus pervenire [PL38.1183] ad vitam impoenitendam, nisi per malae vitae poenitentiam. Numquid, fratres, ut dicere coeperam, in massa tritici purgata invenies stercus? Tamen ad illum nitorem, ad illam speciem et pulchritudinem per stercus pervenitur: rei pulchrae foeditas via fuit.

3. Infructuosae arbori stercus adhibitum figura poenitentiae. Merito etiam Dominus dicit in Evangelio de quadam arbore infructuosa: Jam ecce triennium est quod venio ad eam, et fructum in ea non invenio: praecidam illam, ne mihi agrum impediat. Intercedit colonus: intercedit jam securi imminente infructuosis radicibus, et pene feriente; intercedit colonus, quomodo intercessit Deo Moyses; intercedit colonus, et dicit: Domine, dimitte illam et hoc anno; circumfodio ei, et adhibeo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; si quo minus, praecides eam (Luc. XIII, 6, 9). Arbor ista genus est humanum. Visitavit istam arborem Dominus tempore Patriarcharum, quasi primo anno. Visitavit eam tempore Legis et Prophetarum, quasi secundo anno. Ecce in Evangelio tertius annus illuxit. Jam quasi praecidi debuit: sed interpellat misericors misericordem. Qui enim se volebat exhibere misericordem, ipse sibi opposuit intercessorem. Dimittatur, inquit, et hoc anno: circumfodiatur ei fossa; signum est humilitatis: adhibeatur cophinus stercoris, si forte det fructum. Imo quia dat fructum, ex parte non dat fructum, veniet Dominus ejus, et dividet eam (Luc. XII, 46). Quid est, dividet? Quia sunt boni, et sunt mali: modo autem in uno coetu, tanquam in uno corpore sunt constituti.

CAPUT III

4. Tristitia de saeculi rebus perniciosa. Quae hic lugenda. Ergo, fratres mei, ut dixi, stercoris locus opportunus dat fructum, importunus autem locum facit immundum. Nescio quis tristis est, inveni nescio quem tristem: stercus video, locum quaero; dic, amice, unde tristis es? Perdidi, inquit, pecuniam. Locus immundus, fructus nullus. Audiat Apostolum: Tristitia mundi mortem operatur (II Cor. VII, 10). Non solum fructus nullus, sed et magna pernicies. Sic et de caeteris rebus ad gaudia saecularia pertinentibus, quas res longum est enumerare. Video alium tristantem, gementem, flentem: multum stercoris video, et ibi locum quaero. Et cum viderem tristem, flentem; inspexi et orantem. Orans nescio quid mihi bonae significationis ingessit: sed adhuc locum quaero. Quid enim si iste orans, gemens, magno fletu mortem roget inimici sui? Etiamsi sic jam plorat, jam rogat, jam orat; locus immundus, fructus nullus. Plus est quod invenimus in Scripturis: rogat ut moriatur inimicus ipsius, incidit in maledictionem Judae: Oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII, 7). Inspexi alium rursus gementem, flentem, orantem: stercus agnosco, locum quaero. Intendi autem orationi ejus, et audio dicentem, Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Gemit peccatum: agnosco agrum, exspecto fructum. Deo gratias: bono loco est stercus; non ibi vacat; fructum parturit. Hoc est [PL38.1184] vere tempus fructuosae moestitiae, ut conditionem mortalitatis nostrae, abundantiam tentationum, subreptiones peccatorum, adversitates cupiditatum, rixas concupiscentiarum contra bonas cogitationes semper tumultuantium doleamus: hinc tristes simus.

CAPUT IV

5. Duo tempora, Quadragesimae et Quinquagesimae, quid significent. Alleluia quid. Hoc tempus miseriae nostrae et gemitus nostri, quadraginta dies illi significant ante Pascha: laetitiae vero, quae posterior erit, quietis, felicitatis, vitae aeternae, regni sine fine, quod nondum est, his diebus quinquaginta, quibus diebus Deo laudes dicuntur, significatur. Significantur enim nobis duo tempora: unum ante resurrectionem Domini; alterum post resurrectionem Domini; unum in quo sumus, alterum in quo nos futuros esse speramus. Tempus moeroris, quod significant dies Quadragesimae, et significamus et habemus: tempus autem laetitiae et quietis et regni, quod significant dies isti, significamus per Alleluia, sed nondum habemus laudes. Sed nunc suspiramus ad Alleluia. Quid est, Alleluia? Laudate Deum. Sed nondum habemus laudes: in Ecclesia frequentantur laudes Dei post resurrectionem, quia nobis erit perpetua laus post resurrectionem nostram. Domini passio tempus nostrum significat, in quo nunc flemus. Flagella, vincula, contumeliae, sputa, spinea corona, vinum fellitum, in spongia acetum, insultationes, opprobria, postremo ipsa crux, in ligno membra sacra pendentia, quid nobis significant, nisi tempus quod agimus, tempus moeroris, tempus mortalitatis, tempus tentationis? Ideo foedum tempus: sed foeditas ista stercoris sit in agro, non in domo. Moeror sit de peccatis, non de cupiditatibus fraudatis. Foedum tempus: sed si bene utamur, fidele tempus. Quid foetidius agro stercorato. Pulchrior fuit ager, antequam cophinum stercoris haberet; perductus est ager ad foeditatem, ut veniret ad ubertatem. Ergo foeditas hujus temporis signum est: sed nobis sit ista foeditas tempus fertilitatis.

CAPUT V

Videamus ergo cum propheta, quid dicat, Vidimus eum, Qualem? Non habentem speciem neque decorem (Isai. LIII, 2). Quare? Alium prophetam interroga: Dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 18). Dinumerata sunt ossa pendentis. Foeda species, crucifixi species: sed ista foeditas pulchritudinem parturit. Quam pulchritudinem? Resurrectionis. Quia speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3).

6. Debitor Deus quia promisit, non quia accepit. Deo retribuere aliquid non valemus. Laudemus ergo, fratres, Dominum; quia ejus fidelia promissa retinemus, nondum accepimus. Parum putatis, quia promissorem tenemus, ut jam debitorem exigamus? Promissor Deus debitor factus est bonitate sua, non praerogantia nostra. Quid ei dedimus, ut eum debitorem teneamus? An forte quod audistis in Psalmo: Quid retribuam Domino? Primo quando dicit, Quid retribuam Domino? verba sunt debitoris, non debitum exigentis. Praerogatum est illi: Quid retribuam Domino? [PL38.1185] Quid est, Quid retribuam? Rependam. Pro qua re? Pro omnibus quae retribuit mihi. Quid retribuit mihi? Primo nihil eram, et fecit me; perieram, quaesivit me; quaerens invenit me, captivum redemit me, emptum liberavit me, de servo fratrem fecit me. Quid retribuam Domino? Non habes quod retribuas. Quando ab illo totum exspectas, quid habes retribuere? Sed exspecta: nescio quid vult dicere. Cur quaerit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Circumspiciens undique quid retribuat, quasi invenit. Quid invenit? Calicem salutaris accipiam. Retribuere cogitabas, adhuc accipere quaeris. Vide, rogo. Si adhuc accipere quaeris, adhuc debitor eris; quando retributor? Si ergo semper debitor eris, quando retribues? Non invenis quod retribuas: nisi quod dederit, non habebis.

7. Homo de suo non habet nisi mendacium. Vide, quando dicebas, Quid retribuam? ad illud pertinet quod dixisti, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11-13). Qui enim voluerit dicere quia retribuet aliquid Deo, mendax est (omnia ab illo speranda sunt; a nobis ipsis praeter illum nihil nisi forte peccatum), et mendacium de suo loquitur. Vere plene de suo abundat homo; mendacium omnino hic habet et thesaurum mendaciorum: cor suum mentiatur, quantum potest, non deficit; fingat quidquid potest, mentiatur quidquid potest. Quare? Quia quod gratis habet, de se habet, non illud emit. Quando venitur ad veritatem, si verax vult esse, non erit de suo.

CAPUT VI

Mendax Petrus de suo. Ubi mendax? Promisit nobis Dominus passionem: et dicit, Absit a te, non fiat illud. Omnis homo mendax. Unde mendax? Ipsum Dominum audi: Non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominis. Verax autem Petrus: quando? Tu es Christus Filius Dei vivi. Unde ista veritas homini mendaci? Ecce homo dicit, Tu es Christus Filius Dei vivi. Quis dicit? Petrus. Quid erat Petrus? Homo, qui dixit verum. Certe, Omnis homo mendax. Ecce, ecce lingua ejus; ecce lingua de lingua ejus: quomodo, Omnis homo mendax? Audi, quia Omnis homo mendax, quia de suo. Ergo unde Petrus verax? Audi ipsam veritatem: Beatus es, Simon Bar-Jona. Unde beatus? de suo? Absit. Quia tibi non revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 22, 23, 16, 17).

8. Laudandus Deus nunc et semper. Laudemus ergo Dominum, charissimi, laudemus Deum, dicamus Alleluia. Significemus istis diebus diem sine fine; significemus locum immortalitatis, tempus immortalitatis; festinemus ad domum aeternam. Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Lex dicit, Scriptura dicit, veritas dicit. Venturi sumus ad domum Dei, quae est in coelis. Ibi non quinquaginta diebus Deum laudabimus; sed quemadmodum scriptum est, in saecula saeculorum. Videbimus, amabimus, laudabimus. Nec quod videbimus deficiet, nec quod amabimus peribit, nec quod laudabimus tacebit; sempiternum totum erit, sine fine erit. Laudemus, laudemus; sed non solis vocibus, [PL38.1186] laudemus et moribus: laudet lingua, laudet vita; sed habeat charitatem infinitam. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CCLV. In diebus Paschalibus, XXVI. De Alleluia

CAPUT PRIMUM

1. Alleluia, piorum hic solatium, sola erit actio beatorum. Quoniam voluit Dominus, ut Charitatem vestram in Alleluia videremus, de Alleluia vobis verbum debemus. Non sim oneri, si commemoro quod nostis: quia et ipsum Alleluia quotidie dicimus, et quotidie delectamur. Nostis enim quia Alleluia, latine dicitur Laudate Deum: et in hoc verbo consonantes ore et consentientes corde, exhortamur nos invicem ad laudandum Deum. Eum tantum homo securus laudat, qui non habet unde displiceat. Et in hoc quidem tempore peregrinationis nostrae ad solatium viatici dicimus Alleluia; modo nobis Alleluia canticum est viatoris: tendimus autem per viam laboriosam ad quietam patriam, ubi retractis omnibus actionibus nostris, non remanebit nisi Alleluia.

CAPUT II

2. Mariae et Marthae diversa officia. Istam partem suavissimam sibi Maria elegerat, quae vacabat, discebat, laudabat: Martha vero soror ejus, circa plurima fuerat occupata. Equidem agebat rem necessariam, sed non permansuram: agebat rem viae, nondum patriae: agebat rem peregrinationis, nondum possessionis. Susceperat enim Dominum, et eos qui cum illo erant. Et Dominus carnem habebat: et sicut pro nobis dignatus est carnem suscipere, ita dignatus est esurire et sitire. Et ex eo quod dignatus est esurire et sitire, dignatus est pasci ab eis quos ipse ditavit: dignatus est suscipi, non inopia, sed gratia. Agebat ergo Martha quod pertinebat ad necessitatem esurientium et sitientium: parabat conversatione sollicita, quod manducaretur et biberetur a sanctis et ab ipso Sancto sanctorum in domo ejus (Luc. X, 38-42). Magnum opus, sed transitorium. Numquid esurire et sitire semper erit? Quando inhaerebimus purissimae illi et perfectissimae bonitati, non erit quare servire necessitati. Beati erimus, nullo indigentes; multum habentes, nihil quaerentes. Et quid est quod habebimus, ut nihil quaeramus? Dixi: quod creditis, postea videbitis. Quod ergo diximus, multum habentes et nihil quaerentes, id est, nullo indigentes; quid est ipsum quod habebimus? Servientibus sibi Deus, colentibus eum, credentibus in eum, sperantibus in eum, amantibus eum quid dabit?

CAPUT III

3. Beneficia Dei in omnes et bonos et malos. [PL38.1187] Sanitas a Deo. Videmus enim quanta det in hoc tempore diffidentibus de illo, desperantibus de illo, aversis ab illo, blasphemantibus illum; videmus quanta dona largiatur. Ab illo est enim primo sanitas: quae sic dulcis est, ut in fastidium nunquam veniat. Quando hanc habet, quid deest pauperi? Quando istam non habet, quidquid habet quid prodest diviti? Ab illo est ergo, id est, a Domino Deo nostro quem colimus, a vero Deo in quem credimus, et in quo speramus, et quem diligimus; ab illo est tanta res, sanitas. Videte tamen, cum sit magna res sanitas, quomodo eam det et bonis et malis, et blasphematoribus suis et laudatoribus suis. Et quid dicam? Utrique homines sunt. Omni pecore melior est et malus homo. Dat sanitatem etiam jumentis et draconibus, usque ad muscas et vermiculos donat sanitatem; et salvat omnia qui creavit omnia. Ut ergo alia omittamus; quia nihil melius invenimus quam est sanitas: non solum eam dat Deus hominibus, sed et pecoribus, sicut dicit Psalmus: Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Sic enim es, quia Deus es; ut bonitas tua non remaneat in summis, et deserat infima. Pervenit ab Angelis usque ad extrema et minuta animalia. Pervenit enim a fine usque in finem pertendens fortiter sapientia, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1): et in ipsa dispositione suavitatis ejus, suavis est omnibus sanitas.

CAPUT IV

4. Deum aliquid servare bonis. Homines et filii hominum in quo differant. Cum ergo tantum bonum det et bonis et malis, et hominibus et jumentis; quid est, fratres mei, quod servat bonis? Jam enim dixerat, Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Et deinde adjunxit: Filii autem hominum (Psal. XXXV, 7, 8). Qui sunt isti? Quasi alii sunt homines, de quibus paulo ante dixerat, Homines et jumenta salvos facies, Domine; et alii filii hominum. Aliud enim sunt homines quam filii hominum, et aliud sunt filii hominum quam homines? Quid sibi ergo vult ista distinctio? Nisi forte quia homines pertinent ad hominem, filii hominum ad Filium hominis: homines, ad hominem; filii hominum, ad Filium hominis. Est enim quidam homo qui non fuit filius hominis. Qui enim primus factus est, homo fuit, filius hominis non fuit. Quid ergo nobis venit per hominem, et quid nobis venit per Filium hominis? Commemoro quod venit per hominem, et Apostoli verba dico: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Ecce quod nobis propinavit homo, ecce quod de parente bibimus, et vix digerimus. Si hoc per hominem, quid per Filium hominis? »Proprio,« inquit, »Filio non pepercit.« Si »proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; quomodo non et cum illo omnia nobis donabit « (Id. VIII, 32). Item, »Sicut per [PL38.1188] inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; sic et per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi« (Rom. V, 19). Per illum ergo peccatum, per Christum justitia. Omnes ergo peccatores ad hominem pertinent: omnes justi ad Filium hominis. Quid ergo miramini, quia peccatores, quia impii, quia iniqui, quia Dei contemptores, a Deo aversi, saeculi dilectores, amplectentes iniquitatem, odio habentes veritatem, hoc est, homines pertinentes ad hominem; quid miramini, quia habent istam sanitatem, cum audiatis Psalmum, Homines et jumenta salvos facies, Domine? Ne extollerent se ipsi homines, quia habent temporalem sanitatem, addita sunt illis jumenta. Quid est ergo unde gaudes, homo? Nonne tibi cum asino tuo commune est, et cum gallina tua, cum quocumque animante in domo tua, cum istis passeribus? nonne tibi sanitas corporis cum his omnibus communis est?

CAPUT V

5. Piis promissa delectatio laudis Dei, quae non datur impiis. Quaere ergo quod promissum est filiis hominum, et audi quod sequitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Interim sperabunt, quamdiu in via sunt. Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Spe enim salvi facti sumus (Id. VIII, 24). Hoc non pertinet ad homines et jumenta, sperare sub tegmine alarum Dei. Et ecce spes lactat nos, nutrit nos, confirmat nos, et in ista laboriosa vita consolatur nos; in ipsa spe cantamus Alleluia. Ecce spes quantum gaudium habet. Res ipsa quid erit? Quid erit quaeris? Audi quod sequitur: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae (Psal. XXXV, 7-9). Hujus rei spes est. Sitimus, esurimus, opus est ut satiemur: sed in via fames, in patria satietas. Quando satiabimur? Satiabor cum manifestata fuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Modo autem gloria Dei nostri, gloria Christi nostri latet: et cum illo abscondita est et nostra. Sed cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4). Tunc erit Alleluia in re: modo autem in spe. Spes illam cantat, amor cantat modo, amor cantabit et tunc: sed modo cantat amor esuriens, tunc cantabit amor fruens. Quid est enim Alleluia, fratres mei? Dixi vobis, Laus Dei est. Ecce modo verbum auditis, et in audiendo delectamini, et in delectatione laudatis. Si rorem sic amatis, fontem ipsum quomodo amabitis? Quod est enim stomacho ructanti ructatio, hoc est cordi saginato laudatio. Si enim laudamus quod credimus, quomodo laudabimus cum viderimus? Ecce quod sibi Maria elegerat: sed significabat vitam illam, nondum tenebat.

CAPUT VI

6. Duae vitae in Martha et Maria adumbratae. Unum necessarium. Dei fruitio erit beatis bonorum omnium loco. Duae sunt vitae: una pertinens ad delectationem, altera pertinens ad necessitatem. Quae ad necessitatem, laboriosa est: quae ad delectationem, voluptuosa est. Sed intra intro, noli foris quaerere delectationem: ne tumescas de illa, et per angustum intrare non possis. Ecce quomodo Maria Dominum videbat in carne, et Dominum audiebat per [PL38.1189] carnem, sicut audistis, cum Epistola ad Hebraeos legeretur, quasi per velum (Hebr. X, 20). Nullum erit velum, quando videbimus facie ad faciem. Maria ergo sedebat, hoc est vacabat, et audiebat, et laudabat: Martha vero circa plurimum ministerium occupata erat. Et dicit ei Dominus, Martha, Martha, circa multa es occupata: porro unum est necessarium (Luc. X, 38, 42). Unum verum: multa non erunt necessaria. Antequam perveniamus ad unum, multis indigemus. Unum nos extendat, ne multa distendant et abrumpant ab uno. Ipsum unum dixit apostolus Paulus, quia nondum perceperat. Ego, inquit, non me arbitror apprehendisse. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus. Non distentus, sed extentus. Unum enim extendit, non distendit. Multa distendunt, unum extendit. Et quamdiu extendit? Quamdiu hic sumus. Cum venerimus, colligit, non extendit. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem. Ecce extensionem: nunquam distensionem. Secundum intentionem sequor, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14). Ordo verborum est: Unum autem sequor. Tunc ergo veniemus, et uno perfruemur; sed ipsum unum omnia nobis erit. Quid enim diximus, fratres, quando coepi loqui? Quid est ipsum multum quod habebimus, quando non indigebimus? quid est multum quod habebimus? Hoc proposueram dicere: quid nobis dabit Deus, quod non dabit illis? Tollatur impius, ne videat claritatem Dei (Isai. XXVI, 10). Ergo claritatem suam nobis dabit Deus, qua fruamur: unde tolletur impius, ne videat claritatem Dei. Totum multum nostrum quod habebimus, ipse Deus erit. Avare, quid quaerebas accipere? Quid quaerit a Deo, cui non sufficit Deus?

CAPUT VII

7. Carnalis cogitatio de futura felicitate. Gaudium carnale de mentis aegritudine venit. Vera sanitas nostra, immortalitas. Divitiae terrenae, non facultatis, sed infirmitatis argumenta. Sed quando dicitur, quia Deum habebimus, et ipso solo contenti erimus, imo ipso solo sic delectabimur, ut nihil aliud requiramus; quia et in uno ipso fruemur, et in nobis invicem ipso fruemur: (quid enim sumus, si Deum non habemus? aut quid aliud in nobis quam Deum debemus diligere, aut quia habemus, aut ut habeamus?) quando ergo dicitur quia caetera subtrahuntur, et solus Deus erit quo delectemur; quasi angustatur anima, quae consuevit multis delectari; et dicit sibi anima carnalis, carni addicta, carnalibus cupiditatibus implicata, visco malarum cupiditatum involutas pennas habens, ne volet ad Deum, dicit sibi: Quid mihi erit, ubi non manducabo, ubi non bibam, ubi cum uxore mea non dormiam? quale mihi gaudium erit? Hoc gaudium tuum de aegritudine est, non de sanitate. Certe ipsa caro tua in hoc tempore aliquando aegrotat, aliquando sana est. Intendite, ut aliquid dicam, unde capiatis, exemplum rei quam non possum dicere. Sunt quaedam aegrotantium desideria: ardent desiderio aut alicujus fontis, aut alicujus pomi; et sic ardent, ut existiment quia si sani fuerint, [PL38.1190] frui debeant ipsis desideriis suis. Venit sanitas, et perit cupiditas. Quod desiderabat, fastidit: quia hoc in illo febris quaerebat. Et qualis est ista sanitas, in qua convalescit aegrotus?

CAPUT VIII

Sanitas ista qua dicimur sani, quid est? Sed tamen hinc capite exemplum. Quia cum multa sint aegrotantium desideria, quae ista sanitas tollit; quomodo illa tollit ista sanitas, sic omnia tollit immortalitas: quia sanitas nostra immortalitas est. Recolite Apostolum, et videte quid erit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53). Et erimus aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Numquid illi miseri sunt, qui non epulantur? Nonne ideo beatiores, quia istis non indigent? An vero quilibet dives aequabitur Angelis? Angeli vere divites sunt. Quid dicuntur divitiae? Facultates. Angeli habent magnas facultates, qui habent magnas facilitates. Audis cum laudatur dives: Quantum magnus est, dominus est, dives est, potens est. Quantum magnum ut eat quo vult, jumenta adsunt, sumptus adsunt, servi adsunt, ministeria adsunt. Omnia ista habet dives: quo vult it, laborem non patitur. Angelus ubi voluerit, ibi erit: nec dicit, Junge; nec dicit, Sterne; quod cum superbia dicunt divites, et tumescere inde volunt, quia habent quibus dicant, Junge et Sterne. Infelix, verba ista sunt infirmitatis, non facultatis. Non ergo indigebimus: et ideo beati erimus. Pleni enim erimus, sed Deo nostro: et omnia quae hic pro magno desideramus, ipse nobis erit. Pro magno cibum hic quaeris: Deus tibi cibus erit. Amplexum carnis hic quaeris: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 28). Divitias hic quaeris: quomodo tibi deerunt omnia, quando illum habebis qui fecit omnia? Et ut verbis Apostoli te faciam securum, de illa vita hoc dixit: Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28).

SERMO CCLVI. In diebus Paschalibus, XXVII. De Alleluia

1. Laudare Deum oportet vita et lingua. Concordia et securitas perfecta laudantium Deum non nisi in coelo. Quoniam placuit Domino Deo nostro, ut hic constituti praesentia corporali, etiam cum vestra Charitate illi cantaremus Alleluia, quod latine interpretatur, Laudate Dominum; laudemus Dominum, fratres, vita et lingua, corde et ore, vocibus et moribus. Sic enim sibi dici vult Deus Alleluia, ut non sit in laudante discordia. Concordent ergo prius in nobis ipsis lingua cum vita, os cum conscientia. Concordent, inquam, voces cum moribus, ne forte bonae voces testimonium dicant contra malos mores. O felix Alleluia in coelo, ubi templum Dei Angeli sunt! Ibi enim concordia summa laudantium, ubi est exsultatio secura cantantium: ubi nulla lex in membris repugnat legi mentis; ubi non est rixa cupiditatis, in [PL38.1191] qua periclitetur victoria charitatis. Hic ergo cantemus Alleluia adhuc solliciti, ut illic possimus aliquando cantare securi. Quare hic solliciti? Non vis ut sim sollicitus, quando lego, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1)? Non vis ut sim sollicitus, quando mihi adhuc dicitur, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Marc. XIV, 38)? Non vis ut sim sollicitus, ubi sic abundat tentatio, ut nobis ipsa praescribat oratio, quando dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Quotidie petitores, quotidie debitores. Vis ut sim securus, ubi quotidie peto indulgentiam pro peccatis, adjutorium pro periculis? Cum enim dixero propter praeterita peccata, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: continuo propter futura pericula addo et adjungo, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, 13). Quomodo est autem populus in bono, quando mecum clamat, Libera nos a malo? Et tamen, fratres, in isto adhuc malo cantemus Alleluia Deo bono, qui nos liberat a malo. Quid circum inspicis unde te liberet, quando te liberat a malo? Noli longe ire, noli aciem mentis circumquaque distendere. Ad te redi, te respice. Tu es adhuc malus. Quando ergo Deus te ipsum liberat a te ipso, tunc te liberat a malo. Apostolum audi; et ibi intellige a quo malo sis liberandus. »Condelector,« inquit, »legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est.« Ubi? »Captivantem,« inquit, »me in lege peccati, quae est in membris meis.« Putavi quia captivavit te sub nescio quibus ignotis barbaris: putavi quia captivavit te sub nescio quibus gentibus alienis, vel sub nescio quibus hominibus dominis. Quae est, inquit, in membris meis. Exclama ergo cum illo: Miser ego homo, quis me liberabit? Unde quis liberabit? Dic unde. Alius dicit ab optione, alius de carcere, alius de barbarorum captivitate, alius de febre atque languore: dic tu, Apostole, non quo mittamur, aut quo ducamur; sed quid nobiscum portemus, quid nos ipsi simus, dic: De corpore mortis hujus. De corpore mortis hujus? De corpore, inquit, mortis hujus.

2. Error quorumdam, carnem non pertinere ad hominem. Alius dicit: Corpus mortis hujus non ad me pertinet: carcer meus est ad tempus, catena mea est ad tempus: in corpore mortis sum ego; non corpus mortis sum ego. Argumentaris, ideo non liberaris. Ego enim, inquit, spiritus sum; caro non sum, sed in carne sum: cum fuero liberatus a carne, quid erit mihi deinde cum carne? Huic argumentationi vultis, fratres, ut ego respondeam, an Apostolus? Si ego respondero, contemnetur fortassis magnitudo verbi propter vilitatem ministri. Taceo potius. Audi mecum Doctorem Gentium: audi mecum Vas electionis, ut a te tollatur controversia dissensionis. Audi, [PL38.1192] sed dic prius quod dicebas. Nempe hoc dicebas: Non sum ego caro, sed spiritus sum. In carcere meo gemo: quando fuerit hoc vinculum et hoc ergastulum dissolutum, ego liber abscedo. Terra terrae redditur, spiritus coelo recipitur: vado ego, dimitto quod non sum. Ergo hoc dicebas? Hoc, inquit. Non tibi ego respondeo: responde, Apostole; responde, obsecro te. Praedicasti, ut audireris; scripsisti, ut legereris; totum factum est, ut credereris. Dic: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Unde te liberat? De corpore mortis hujus. Sed non es tu ipse corpus mortis hujus? Respondet: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 22-25). Sed ipse ego: quomodo per diversa ipse tu? Mente, inquit, quia diligo; carne, quia concupisco: victor quidem, si non consentio; adhuc tamen luctator, urgente adversario. Et quomodo cum fueris, o Apostole, ab hac carne liberatus, jam non eris tu nisi spiritus? Respondet Apostolus, morte jam imminente, debito quod nemo evadit: Carnem non in aeternum pono, sed ad tempus sepono. Ergo rediturus es ad corpus mortis hujus? Et quid? Ipsius verba potius audiamus. Quomodo redis ad corpus, unde tam pia voce liberandum te esse clamasti? Respondet: Redeo quidem ad corpus, sed jam non mortis hujus. Audi, imperite, contra quotidianas lectionum voces surde: audi quomodo redit ad corpus quidem, sed non mortis hujus. Non quia aliud erit corpus, sed quia oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Fratres mei, quando dicebat Apostolus corruptibile hoc, mortale hoc, quodam modo carnem sua voce tangebat. Non ergo aliud. Non, inquit, pono corpus terrerum, et accipio corpus aereum, aut accipio corpus aethereum. Ipsum accipio, sed non jam mortis hujus. Quia oportet corruptibile, non aliud, sed hoc, induere incorruptionem; et mortale, non aliud, sed hoc, induere immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus, est, Absorpta est mors in victoriam. Cantetur Alleluia. Tunc fiet sermo qui scriptus est: qui sermo, non jam pugnantium, sed triumphantium: Absorpta est mors in victoriam. Cantetur Alleluia. Ubi est, mors, aculeus tuus? Cantetur Alleluia. Aculeus autem mortis est peccatam (I Cor. XV, 53-56). Sed quaeres locum ejus, et non invenies (Psal. XXXVI, 10).

3. Alleluia hic inter tentationum pericula quomodo cantandum. Sed etiam hic inter pericula, inter tentationes, et ab aliis, et a nobis cantetur Alleluia. Fidelis enim Deus, qui non permittet, inquit, vos tentari super id quod potestis. Ergo et hic cantemus Alleluia. Adhuc est homo reus, sed fidelis est Deus. Non ait, Non permittet vos tentari: sed, Non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Intrasti in tentationem: sed faciet Deus etiam exitum, ne pereas in tentatione: ut quomodo vas figuli, formeris praedicatione, coquaris tribulatione. Sed quando intras, exitum cogita: quia fidelis est Deus, custodiet Dominus introitum tuum, et exitum tuum (Psal. CXX, 8). [PL38.1193] Porro autem, cum factum fuerit corpus hoc immortale et incorruptibile, quando perierit tota tentatio; quia Corpus quidem mortuum est: quare mortuum est? propter peccatum. Spiritus autem vita est, Apostoli verba sunt: quare? propter justitiam. Remittimus ergo mortuum corpus? Non, sed audi: Si autem spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra (Rom. VIII, 10, 11). Modo enim corpus animale, tunc spirituale. Factus est enim primus homo in animam viventem, novissimus homo in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 44, 45). Ideo vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. O felix illic Alleluia! o secura! o sine adversario! ubi nemo erit inimicus, nemo perit amicus. Ibi laudes Deo, et hic laudes Deo: sed hic a sollicitis, ibi a securis; hic a morituris, ibi a semper victuris; hic in spe, ibi in re; hic in via, illic in patria. Modo ergo, fratres mei, cantemus, non ad delectationem quietis, sed ad solatium laboris. Quomodo solent cantare viatores; canta, sed ambula: laborem consolare cantando, pigritiam noli amare: canta, et ambula. Quid est, ambula? Profice, in bono profice. Sunt enim, secundum Apostolum, quidam proficientes in pejus (II Tim. III, 13). Tu si proficis, ambulas: sed in bono profice, in recta fide profice, in bonis moribus profice: canta, et ambula. Noli errare, noli redire, noli remanere. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CCLVII. In diebus Paschalibus, XXVIII. De versu Psalmi CXV, 11, Omnis homo mendax

1. Deus corde laudandus. Quod hebraica lingua dicitur Alleluia, latine est Laudate Dominum. Laudemus ergo Dominum Deum nostrum, non tantum voce, sed etiam corde. Quoniam qui corde laudat, interioris hominis voce laudat. Vox ad homines, sonus est; vox ad Deum, affectus est.

2. Homo de suo mendax, ad Deum confugiat, ut sit verax. Dixit quidam in ecstasi sua, sicut legistis, sicut audistis: Omnis homo mendax. Inde fuit qui non credebat, nisi tetigisset corpus Domini. Mendacium ei videbatur, quod condiscipuli ejus verum loquebantur: et parum illi erat veritatem audire, volebat et tangere. Exhibuit autem illi hoc Dominus in his quae sequuntur in Evangelio postea recitanda (Joan. XX, 25-27). Quicumque autem audit, Omnis homo mendax, non se debet figerere in mendacio, [PL38.1194] et nolle inde surgere, tanquam ratiocinari apud se rationem inaniter, tanquam homo mendax, et dicere sibi: Quando non ero homo? Si autem quamdiu hic sum homo, ero mendax; melius ego mendax ero, quam mentiatur Scriptura quae dicit, Omnis homo mendax. Si enim ego verax, Scriptura mendax erit. Sed quia Scriptura mendax esse non potest, ego mendax ero. Haec ibi garriens requiescere sibi securus videtur, tanquam in portu mendacii, ubi faciat naufragium. Bene tibi requiescere, quasi in isto portu, cupiebas; audi scopulum, in quem incurras: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Et ista Scriptura Dei est, quae dicit, Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Ergo omnes perditurus est, quia Omnis homo mendax. Sed quid nobis dictum est? quid admoniti sumus? Quia de nostro mendaces sumus. Si autem veraces esse volumus, ad Dominum confugiamus. De illius veraces sumus, de nostro mendaces.

3. Petrus mendax a se ipso, verax Dei beneficio. Audite hoc uno exemplo, brevi et magno: brevi, quia cito dicitur; magno, quia sapienter appenditur. Petrus unus ostendit hoc quod volo dicere. Quando dixit Domino Christo, Tu es Christus Filius Dei vivi: quid respondit? Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Verum dixisti, sed non de tuo. Unde ergo? Pater meus qui in coelis est, tibi revelavit. Inde beatus, quia de Dei; non nisi miser de tuo. Post haec, ubi ei Dominus ait, Beatus es, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est; post haec verba, coepit Dominus Christus praenuntiare passionem et mortem suam. Ibi continuo Petrus: Absit a te, Domine. Omnis homo mendax. Ecce paulo ante Petrus verax, ecce modo Petrus mendax. Sed unde Petrus verax? Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Unde Petrus mendax? Redi post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 16, 17, 22, 23). Omnis homo mendax. Dictum est ergo nobis, Omnis homo mendax, ut fugiamus nos ipsos, et curramus ad Deum, qui solus est verax.

SERMO CCLVIII. In diebus Paschalibus, XXIX. Quem dixit ad basilicam Majorem. De versu Psalmi CXVII, 24, Hic est dies quem fecit Dominus

1. Dies a Domino factus Christi Ecclesia ex Judaeis et Gentibus. Quod cantavimus Deo, Hic est dies quemfecit Dominus, hinc loquamur quod dederit. Hic Scriptura utique prophetica aliquid nos intelligere voluit, aliquem diem non vulgarem, non conspicuum oculis carnis, non eum diem qui oritur et occidit, sed diem [PL38.1195] qui potuit scire ortum, nescire occasum. Videamus quod supra dixerat idem Psalmus: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factus est, iste est mirabilis in oculis nostris. Et sequitur, Hic est dies quem fecit Dominus. Exordium diei hujus a lapide angulari sumamus. Quis est lapis angularis, quem reprobaverunt Judaeorum doctores? Legis enim periti doctores Judaeorum reprobaverunt eum, dicentes: Non est iste a Deo, qui solvit sabbatum (Joan. IX, 16). Jam dixistis, Non est iste a Deo, qui solvit sabbatum. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Quomodo in caput anguli? Quare angularis lapis dictus est Christus? Quia omnis angulus duos parietes de diverso pacificat. Venerunt Apostoli de circumcisione, venerunt de gente Judaeorum; venerunt inde et illae turbae quae praecedebant et sequebantur jumentum ejus, dicentes quod in hoc ipso Psalmo est, Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9, et Psal. CXVII, 26). Venerunt inde tot Ecclesiae, de quibus dicit apostolus Paulus, »Eram ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo: tantum autem audiebant quia ille qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum« (Galat. I, 22-24); Judaei, sed adhaerentes Christo, sicut Apostoli, venientes et credentes Christo, et unum parietem facientes. Restabat alius paries, Ecclesia de Gentibus veniens: invenerunt se. Pax in Christo, unitas in Christo, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 11-22). Ipse est dies quem fecit Dominus. Totum diem intellige, caput et corpus: caput Christus, corpus Ecclesia. Iste est dies quem fecit Dominus.

2. Baptizati dies ex tenebris facti. Recolite primam mundi conditionem. »Tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei superferebatur super aquam. Et dixit Deus, Fiat lux: et facta est lux. Et divisit Deus lucem a tenebris; et lucem vocavit diem, tenebras autem vocavit noctem« (Gen. I, 2-5). Cogitate tenebras istorum, antequam venirent ad remissionem peccatorum. Tenebrae ergo erant super abyssum, antequam ista fuissent dimissa peccata. Sed Spiritus Dei superferebatur super aquas: descenderunt isti in aquam, super aquas ferebatur Spiritus Dei, pulsae sunt tenebrae peccatorum. Iste est dies quem fecit Dominus. Huic diei Apostolus dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Numquid dixit, Fuistis tenebrae in Domino? Tenebrae in vobis; lux in Domino[.....]Vocavit autem Deus lucem diem: quia ipsius gratia fit quod fit. Illi per se ipsos tenebrae esse potuerunt: lux fieri, nisi Dominus fecisset, non potuerunt. Quia iste est dies quem fecit Dominus: non ipse dies, sed Dominus.

3. Thomas factus dies. Numquid non homo erat Thomas, unus de discipulis, quasi homo de turba? Dicebant ei condiscipuli ejus: Vidimus Dominum. Et dicebat ipse: Nisi tetigero, nisi digitum misero in latus [PL38.1196] ejus, non credam. Evangelistae tibi annuntiant, et non credis. Ipsis credidit mundus, et non credit discipulus. De ipsis dictum est: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Exeunt, verba eorum, perveniunt usque in fines terrae; credit totus mundus: annuntiant omnes uni, et non credit. Nondum erat dies quem fecerat Dominus. Adhuc tenebrae erant in abysso, in profunditate cordis humani: tenebrae ibi erant. Veniat ille, caput diei hujus veniat, et dicat patiens, mitis, non iratus, quia medicus: Veni, inquit; veni tange hoc, et crede. Dixisti, Nisi tetigero, nisi digitum misero, non credam. Veni, tange; mitte digitum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Veni, mitte digitum. Sciebam vulnera tua, servavi tibi cicatricem meam. Sed plane mittens manum suam complevit fidem. Quae est enim fidei plenitudo? Ut non credatur Christus tantum homo, nec credatur Christus tantummodo Deus, sed homo et Deus. Ipsa est fidei plenitudo: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Ergo iste discipulus oblatis sibi tangendis cicatricibus et membris Salvatoris sui, ubi tetigit, exclamavit: Dominus meus et Deus meus (Id. XX, 25-28)! Hominem tetigit, Deum cognovit: et tetigit carnem, respexit ad Verbum; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Verbum hoc passum est carnem suam suspendi in ligno: Verbum hoc passum est in carne sua clavos figi: Verbum hoc passum est carnem suam lancea transforari: Verbum hoc passum est carnem suam in sepulcro poni: Verbum hoc resuscitavit carnem suam, obtulit aspectibus discipulorum videndam, praebuit manibus contrectandam. Tangunt, exclamant, Dominus meus et Deus meus! Iste est dies quem fecit Dominus.

Miitikio ya wasomaji

Vidokezo

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 1159-1196 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ilichapishwa na mtumiaji: Rodion Vlasov
Tarehe ya kuunda ukurasa: 2026-11-22, Sasisha: 2026-11-22