Domino in Domino dominorum dilectissimo, sancto fratri et compresbytero SIXTO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Epistola quam per charissimum fratrem nostrum Albinum acolythum misi, prolixiorem me missurum esse promisi per sanctum fratrem et compresbyterum nostrum Firmum, qui nobis litteras attulit Sinceritatis tuae, plenas sinceritate fidei tuae, quae nobis tantum gaudium contulerunt, quantum magis possumus habere quam dicere. Quod enim fatendum est Charitati tuae, tristes eramus nimis, cum fama jactaret inimicis christianae gratiae te favere. Sed ut haec tristitia de nostris cordibus tergeretur; primo, te priorem anathema eis in populo frequentissimo pronuntiasse eadem fama non tacuit: deinde cum litteris apostolicae Sedis de illorum damnatione ad Africam missis, tuae quoque litterae ad venerabilem senem Aurelium consecutae sunt; quae tametsi breves erant, tuum tamen vigorem adversus eorum errorem satis indicabant. Nunc vero cum apertius et latius quid de illo dogmate contraque sentires, in litteris [PL33.875] tuis fides ipsa nobiscum Romanae Ecclesiae loqueretur, cui potissimum beatus apostolus Paulus de gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, multa et multipliciter est locutus; non solum illud omne tristitiae nubilum fugit de cordibus nostris, sed etiam tantum ibi laetitiae lumen infulsit, ut nihil egisse in nobis videretur ille moeror et timor, nisi successurorum ampliorem flagrantiam gaudiorum.

2. Itaque, frater charissime, quamvis non te videamus oculis carnis, animo tamen in fide Christi, in gratia Christi, in membris Christi tenemus, amplectimur, osculamur; et remeante a nobis ad te nostrorum invicem colloquiorum sanctissimo et fidelissimo perlatore, quem voluisti esse apud nos non solum advectorem scriptorum tuorum, verum etiam narratorem testemque factorum, rescripta persolvimus, et aliquanto diutius tecum sermocinamur, admonentes ut docendis instes, quibus terrendis satis, quantum comperimus, institisti. Sunt enim quidam, qui justissime damnatas impietates adhuc liberius defendendas putant; et sunt qui occultius penetrant domos, et quod in aperto jam clamare metuunt, in secreto seminare non quiescunt: sunt autem qui omnino silverunt, magno timore compressi, sed adhuc corde retinent quod ore jam proferre non audent; qui tamen esse possunt fratribus ex priore ipsius dogmatis defensione notissimi. Proinde alii severius coercendi, alii vigilantius vestigandi, alii tractandi quidem lenius, sed non segnius sunt docendi, ut si non timentur ne perdant, non tamen negligantur ne pereant.

CAPUT II

3. Quod enim putant auferri sibi liberum arbitrium, si nec ipsam bonam voluntatem sine adjutorio Dei hominem habere consenserint; non intelligunt non se firmare humanum arbitrium, sed impellere, ut per inania feratur, non in Domino tanquam in petra stabili collocetur: paratur enim voluntas a Domino.

4. Quod autem personarum acceptorem Deum se credere existimant, si credant quod sine ullis praecedentibus meritis, cujus vult miseretur, et quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit; parum attendunt quod debita reddatur poena damnato, indebita gratia liberato, ut nec ille se indignum queratur, nec dignum se iste glorietur; atque ibi potius acceptionem nullam fieri personarum, ubi una eademque massa damnationis et offensionis involvit, ut liberatus de non liberato discat quod etiam sibi supplicium conveniret, nisi gratia subveniret. Si autem gratia, utique nullis meritis reddita, sed gratuita bonitate donata.

5. Sed injustum est, inquiunt, in una eademque mala causa hunc liberari, illum puniri. Nempe ergo justum est utrumque puniri: quis hoc negaverit? Agamus ergo gratias Salvatori, dum nobis non redditum cernimus quod in damnatione similium etiam nobis debitum fuisse cognoscimus. Si enim omnis homo liberaretur, utique lateret quid peccato per justitiam [PL33.876] debeatur; si nemo, quid gratia largiretur. Ut ergo in hac difficillima quaestione verbis potius utamur Apostoli, Volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem; et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae: cui non potest figmentum dicere, Quare sic me fecisti? cum habeat potestatem ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 20-23). Ubi quia universa ista massa merito damnata est, contumeliam debitam reddit justitia, honorem donat indebitum gratia, non meriti praerogativa, non fati necessitate, non temeritate fortunae, sed altitudine divitiarum sapientiae et scientiae Dei; quam non aperit, sed clausam miratur Apostolus, clamans: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Id. XI, 33-36).

CAPUT III

6. Nolunt autem ut sit ipsi gloria in justificandis impiis gratuita gratia, qui ejus ignorantes justitiam, suam volunt constituere (Id. X, 3): vel jam conclamantium religiosorum et piorum vocibus pressi, ita se fatentur ad habendam seu faciendam justitiam divinitus adjuvari, ut sui praecedat aliquid meriti, quasi priores volentes dare ut retribuatur eis ab illo de quo dictum est, Quis prior dedit illi, et retribuetur ei; et suo putantes praeire merito illum de quo audiunt, aut potius audire nolunt, Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quarum autem divitiarum est altitudo sapientiae et scientiae ejus, ex his sunt divitiae gloriae ejus in vasa misericordiae, quae vocat in adoptionem; quas divitias notas vult facere etiam per vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Et quae sunt viae investigabiles, nisi de quibus in Psalmo canitur: Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10)? Igitur investigabiles sunt misericordia et veritas ejus: quoniam cujus vult miseretur, non justitia, sed misericordiae gratia; et quem vult obdurat, non iniquitate, sed veritate vindictae. Quae tamen misericordia et veritas ita sibi occurrunt, quia scriptum est, Misericordia et veritas obviaverunt sibi (Psal. LXXXIV, 11); ut nec misericordia impediat veritatem, qua plectitur dignus, nec veritas misericordiam, qua liberatur indignus. Quae igitur sua merita jactaturus est liberatus, cum si digna suis meritis redderentur, non esset nisi damnatus? Nullane igitur sunt merita justorum? Sunt plane, quia justi sunt. Sed ut justi fierent, merita non fuerunt: justi enim facti sunt, cum justificati sunt; sed sicut dicit Apostolus, Justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III, 24).

7. Cum igitur huic gratiae inimici infestique sint isti, Pelagius tamen in ecclesiastico judicio Palaestino [PL33.877] (non enim aliter inde impunitus exiisset), anathematizavit eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita dari. Sed nihil aliud in eorum etiam posterioribus disputationibus invenitur, quam meritis dari eam gratiam, de cujus commendatione maxime ad Romanos apostolica Epistola loquitur, ut inde se praedicatio ejus velut a capite orbis toto orbe diffunderet: ea est enim qua justificatur impius, id est, fit justus qui prius erat impius. Et ideo percipiendae hujus gratiae merita nulla praecedunt, quoniam meritis impii, non gratia, sed poena debetur: nec ista esset gratia, si non daretur gratuita, sed debita redderetur.

8. Sed cum ab istis quaeritur quam gratiam Pelagius cogitaret sine ullis praecedentibus meritis dari, quando anathematizabat eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari; respondent sine ullis praecedentibus meritis gratiam ipsam humanam esse naturam in qua conditi sumus: neque enim antequam essemus, mereri aliquid poteramus ut essemus. Abjiciatur a Christianorum cordibus ista fallacia: nam omnino non istam gratiam commendat Apostolus, qua creati sumus ut homines essemus, sed qua justificati cum mali homines essemus. Ista est enim gratia per Jesum Christum Dominum nostrum. Etenim Christus non pro nullis ut homines conderentur, sed pro impiis mortuus est ut justificarentur: jam quippe homo erat qui dicebat, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25).

9. Possunt quidem dicere remissionem peccatorum esse gratiam, quae nullis praecedentibus meritis datur: quid enim habere boni meriti possunt peccatores? Sed nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat: neque enim nullum est meritum fidei; qua fide ille dicebat, Deus, propitius esto mihi peccatori; et descendit justificatus merito fidelis humilitatis, quoniam qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 13, 14). Restat igitur ut ipsam fidem unde omnis justitia sumit initium, propter quod dicitur ad Ecclesiam in Cantico canticorum, Venies et pertransies ab initio fidei (Cant. IV, sec. LXX): restat, inquam, ut ipsam fidem non humano, quod isti extollunt, tribuamus arbitrio, nec ullis praecedentibus meritis, quoniam inde incipiunt bona quaecumque sunt merita; sed gratuitum donum Dei esse fateamur, si gratiam veram, id est sine meritis, cogitamus: quia, sicut in eadem Epistola legitur, Deus unicuique partitur mensuram fidei (Rom. XII, 3). Opera quippe bona fiunt ab homine; fides autem fit in homine, sine qua illa a nullo fiunt homine. Omne enim quod non est ex fide, peccatum est (Id. XIV, 23).

10. Quapropter, ne se vel ipsius orationis meritum extollat, etiamsi ad vincendas temporalium rerum cupiditates, et diligenda bona aeterna atque ipsum fontem omnium bonorum Deum, adjutorium datur oranti; [PL33.878] fides orat quae data est non oranti, quae utique nisi data esset, orare non posset. Quomodo enim invocabunt, in quem non crediderunt? quomodo credent, quem non audierunt? quomodo audient sine praedicante? Igitur fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Id. X, 14, 17). Proinde minister Christi hujus fidei praedicator, secundum gratiam quae data est illi (Id. XV, 15, 16), plantator est et rigator: Nec tamen qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 5-8), qui unicuique partitur mensuram fidei. Unde et alibi dicitur, Pax fratribus et charitas cum fide; quam ne sibi tribuerent continuo subjunxit, a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo (Eph. VI, 23): quia nec omnium est fides, qui audiunt verbum, sed quibus Deus partitur mensuram fidei; sicut nec omnia germinant quae plantantur et rigantur, sed quibus Deus dat incrementum. Cur autem ille credat, ille non credat, cum ambo idem audiunt, et si miraculum in eorum conspectu fiat, ambo idem vident; altitudo est divitiarum sapientiae et scientiae Dei, cujus inscrutabilia sunt judicia, et apud quem non est iniquitas, dum cujus vult miseretur, et quem vult obdurat (Rom. IX, 14, 18): neque enim propterea sunt ista injusta, quia occulta.

11. Deinde post remissionem peccatorum, nisi mundatam domum habitet Spiritus sanctus, nonne cum aliis septem redit spiritus immundus, et erunt novissima hominis illius pejora quam erant prima (Matth. XII, 44, 45)? Ut autem habitet Spiritus sanctus, nonne ubi vult spirat (Joan. III, 8); et charitas Dei, sine qua nemo bene vivit, diffunditur in cordibus nostris, non a nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5)? Hanc enim fidem Apostolus definivit, dicens: Neque circumcisio est aliquid, neque praeputium; sed fides, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Ista quippe fides est Christianorum, non daemoniorum: nam et daemones credunt et contremiscunt (Jacobi II, 19); sed numquid et diligunt? Nam si non crederent, non dicerent, Tu es Sanctus Dei; vel, Tu es Filius Dei (Luc, IV, 41). Si autem diligerent, non dicerent, Quid nobis et tibi (Matth. VIII, 29)?

12. Fides igitur ad Christum nos trahit, quae nisi desuper gratuito munere nobis daretur, non ipse diceret: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, attraxerit eum. Unde et paulo post ait, Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt: deinde Evangelista subjungit, Sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes, et quis esset traditurus eum. Et ne quisquam existimaret credentes sic ad ejus praescientiam pertinere, quomodo non credentes, id est, ut non eis fides ipsa desuper daretur, sed tantummodo voluntas eorum praenosceretur; mox adjecit atque ait: Et dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Hinc erat quod eorum qui audierant loquenten de carne sua et sanguine suo, quidam scandalizati abscesserunt, quidam credendo manserunt (Joan. VI, 44-66): quia nemo potest venire ad illum, nisi cui datum est a Patre, ac per hoc et [PL33.879] ab ipso Filio, et a Spiritu sancto. Neque enim separata sunt dona vel opera inseparabilis Trinitatis; sed Filius sic honorans Patrem, non affert ullius distantiae documentum, sed magnum praebet humilitatis exemplum.

13. Hic iterum isti liberi arbitrii defensores, imo deceptores quia inflatores, et inflatores quia praesumptores, non adversum nos, sed adversus Evangelium locuturi, quid aliud dicunt quam id quod Apostolus sibi, quasi a talibus diceretur, objecit? Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Hanc contradictionem sibimetipsi tanquam ab altero opposuit, velut ex eorum voce qui nolunt accipere quod superius dixerat: Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Talibus itaque dicamus cum Apostolo, non enim melius illo invenire possumus quid dicamus: O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 18-20)?

14. Quaerimus namque meritum obdurationis, et invenimus. Merito namque peccati universa massa damnata est; nec obdurat Deus impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericordiam. Quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur: at potius ut non impertiatur, hoc digni sunt, hoc merentur. Quaerimus autem meritum misericordiae, nec invenimus, quia nullum est, ne gratia evacuetur, si non gratis donatur, sed meritis redditur.

15. Si enim dixerimus fidem praecessisse, in qua esset meritum gratiae, quid meriti habebat homo ante fidem, ut acciperet fidem? quid enim habet quod non accepit? si autem accepit, quid gloriatur quasi non acceperit (I Cor. IV, 7)? Sicut enim non haberet homo sapientiam, intellectum, consilium, fortitudinem, scientiam, pietatem, timorem Dei, nisi secundum propheticum eloquium accepisset Spiritum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis ac timoris Dei (Isai. XI, 2, 3); sicut non haberet virtutem, charitatem, continentiam, nisi accepto Spiritu de quo dicit Apostolus, Non enim accepistis Spiritum timoris, sed virtutis, et charitatis, et continentiae (II Tim. I, 7): ita non haberet fidem nisi accepisset Spiritum fidei, de quo idem ipse dicit, Habentes autem eumdem Spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Non autem merito accepisse, sed misericordia ejus qui cujus vult miseretur, manifestissime ostendit, ubi de seipso ait: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25).

CAPUT IV

16. Si dixerimus meritum praecedere orationis, ut donum gratiae consequatur: impetrando quidem oratio quidquid impetrat, evidenter donum Dei esse ostendit, ne homo existimet a seipso sibi esse, quod si in potestate haberetur, non utique posceretur; verumtamen ne saltem orationis putarentur praecedere merita, quibus non gratuita daretur gratia, sed jam nec gratia esset, quia debita redderetur, etiam ipsa oratio inter gratiae munera reperitur. Quid enim oremus, ait Doctor Gentium, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Quid est autem, interpellat, nisi, interpellare [PL33.880] nos facit? Indigentis enim certissimum indicium est interpellare gemitibus. Nullius autem rei esse indigentem fas est credere Spiritum sanctum. Sed ita dictum est, interpellat, quia interpellare nos facit, nobisque interpellandi et gemendi inspirat affectum; sicut illud in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Neque enim et hoc ita fit de nobis tanquam nihil facientibus nobis. Adjutorium igitur Spiritus sancti sic expressum est, ut ipse facere diceretur quod ut faciamus facit.

17. Nam non esse intelligendum spiritum nostrum, de quo dictum est, interpellat gemitibus inenarrabilibus, sed Spiritum sanctum, quo nostra infirmitas adjuvatur, satis ipse demonstrat Apostolus. Inde enim coepit, Spiritus, inquit, adjuvat infirmitatem nostram; deinde ita subjunxit, Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; et caetera. De hoc quippe Spiritu apertius alibi dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 26, 15). Ecce hic non dixit quod ipse Spiritus clamet orando; sed, in quo clamamus, Abba, Pater. Alio tamen loco ait: Quoniam filii Dei estis, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6). Non hic ait, in quo clamamus; sed ipsum Spiritum clamantem dicere maluit, quo efficitur ut clamemus: sicut sunt illa, Ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; et, Spiritus Patris vestri est, qui loquitur in vobis.

18. Sicut ergo nemo recte sapit, recte intelligit, recte consilio ac fortitudine praevalet, nemo scienter pius est, vel pie sciens, nemo timore casto Deum timet, nisi acceperit Spiritum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis et timoris Dei; nec habet quisquam virtutem veram, charitatem sinceram, continentiam religiosam, nisi per Spiritum virtutis, et charitatis, et continentiae: ita sine Spiritu fidei non est recte quispiam crediturus, nec sine Spiritu orationis salubriter oraturus. Non quia tot sunt spiritus, sed omnia haec operatur unus atque idem Spiritus dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11); quia Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8): sed quod fatendum est, aliter adjuvat nondum inhabitans, aliter inhabitans. Nam nondum inhabitans adjuvat ut sint fideles, inhabitans adjuvat jam fideles.

CAPUT V

19. Quod est ergo meritum hominis ante gratiam, quo merito percipiat gratiam, cum omne bonum meritum nostrum non in nobis faciat nisi gratia; et cum Deus coronat merita nostra, nihil aliud coronet quam munera sua? Sicut enim ab initio fidei misericordiam consecuti sumus, non quia fideles eramus, sed ut essemus; sic in fine, quo erit vita aeterna, coronabit nos, sicut scriptum est, in miseratione et misericordia (Psal. CII, 4). Non itaque frustra Deo cantatur, Et misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); et, Misericordia ejus subsequetur me (Psal. XXII, 6). Unde et ipsa vita aeterna, quae utique in fine sine fine habebitur, et ideo meritis [PL33.881] praecedentibus redditur; tamen quia eadem merita quibus redditur, non a nobis parata sunt per nostram sufficientiam, sed in nobis facta per gratiam, etiam ipsa gratia nuncupatur, non ob aliud nisi quia gratis datur; nec ideo quia non meritis datur, sed quia data sunt et ipsa merita quibus datur. Ubi autem invenimus etiam vitam aeternam gratiam nuncupari, habemus apud eumdem gratiae magnificum defensorem apostolum Paulum: Stipendium, inquit, peccati mors est; gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu domino nostro (Rom. VI, 23).

20. Vide, obsecro te, in quanta brevitate quam vigilanter verba posuerit, quibus diligenter consideratis, quaestionis hujus aliquantulum dilucescat obscuritas. Cum enim dixisset, Stipendium peccati mors; quis non eum congruentissime et consequenter addere judicaret, si diceret, Stipendium autem justitiae vita aeterna? et verum est; quia sicut merito peccati tanquam stipendium redditur mors, ita merito justitiae tanquam stipendium vita aeterna. Aut si nollet dicere, Justitiae, diceret, fidei; quoniam justus ex fide vivit (Habac. II, 4, et Rom. I, 17). Unde etiam et merces appellatur plurimis sanctarum Scripturarum locis: nusquam porro dicta est merces justitia vel fides, quia justitiae vel fidei redditur merces. Quod est autem merces operanti, hoc militanti stipendium.

21. Sed beatus Apostolus adversus elationem, quae usque adeo magnis tentat irrepere, ut et sibi propter ipsam dicat datum angelum Satanae, a quo colaphizaretur, ne verticem praesumptionis erigeret (II Cor. XII, 7): adversus hanc ergo elationis pestem vigilantissime militans, Stipendium, inquit, peccati mors. Recte stipendium, quia debetur, quia digne retribuitur, quia merito redditur. Deinde, ne justitia de humano se extolleret bono merito, sicut humanum meritum malum non dubitatur esse peccatum, non a contrario retulit, dicens, Stipendium justitiae vita aeterna; sed, gratia, inquit, Dei vita aeterna. Et haec ne praeter Mediatorem aliqua alia via quaereretur, adjecit, in Christo Jesu Domino nostro: tanquam diceret, Audito quod stipendium peccati sit mors, quid te disponis extollere, o humana, non justitia, sed nomine justitiae plane superbia? quid te disponis extollere, et contrariam morti vitam aeternam tanquam debitum stipendium flagitare? Cui debetur vita aeterna, vera justitia est: si autem vera justitia est, ex te non est, desursum est descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17). Ut haberes eam, si tamen habes eam, profecto accepisti: quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Quapropter, o homo, si accepturus es vitam aeternam, justitiae quidem stipendium est, sed tibi gratia est, cui gratia est et ipsa justitia. Tibi enim tanquam debita redderetur, si ex te tibi esset justitia cui debetur. Nunc vero de plenitudine ejus accepimus non solum gratiam, qua nunc juste in laboribus usque in finem vivimus, sed etiam gratiam pro hac gratia (Joan. I, 16), ut in requie postea sine fine vivamus. Hoc nihil salubrius fides credit, quia nihil verius intellectus invenit: et debemus audire prophetam dicentem, [PL33.882] Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX).

CAPUT VI

22. Sed excusabunt se, inquit, homines, qui nolunt recte et fideliter vivere, dicentes: Quid nos fecimus qui male vivimus, quandoquidem gratiam unde bene viveremus, non accepimus? Non possunt veraciter dicere nihil mali se fecisse qui male vivunt: si enim nihil mali faciunt, bene vivunt; si autem male vivunt, de suo male vivunt, vel quod originaliter traxerunt, vel quod insuper addiderunt. Sed si vasa sunt irae, quae perfecta sunt ad perditionem, quae illis debita redditur, sibi hoc imputent, quia ex ea massa facta sunt, quam propter unius peccatum, in quo omnes peccaverunt, merito Deus justeque damnavit: si autem vasa sunt misericordiae, quibus ex eadem massa factis supplicium debitum reddere noluit, non se inflent, sed ipsum glorificent, qui eis misericordiam non debitam praestitit, et si quid aliter sapiunt, et hoc quoque illis ipse revelabit (Philipp. III, 15).

23. Postremo quonam se isti excusabunt modo? Nempe illo quem breviter tanquam ex eorum voce sibi objecit Apostolus, ut dicant: Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Hoc est enim dicere, Quid de nobis fit querela, quod Deum offendamus male vivendo, cum illius voluntati nemo possit resistere, qui nos obduravit misericordiam non praestando? Si ergo illos non pudet hac excusatione, non nobis, sed Apostolo contradicere, cur nos pigeat eis quod dixit Apostolus, hoc idem atque identidem dicere: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa, utique merito recteque damnata, facere aliud vas in honorem indebitum propter misericordiae gratiam, aliud in contumeliam debitam propter irae justitiam, et ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae, sic ostendens quid eis largiatur, cum id supplicium recipient vasa irae, quod pariter omnibus debebatur? Satis sit interim christiano ex fide adhuc viventi, et nondum cernenti quod perfectum est, sed ex parte scienti (I Cor. XIII, 9, 10), nosse vel credere quod neminem Deus liberet nisi gratuita misericordia per Dominum nostrum Jesum Christum, et neminem damnet nisi aequissima veritate per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum. Cur autem illum potius quam illum liberet aut non liberet, scrutetur qui potest judiciorum ejus tam magnum profundum, verumtamen caveat praecipitium. Numquid enim est iniquitas apud Deum? Absit: sed inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus.

24. Et in majoribus duntaxat aetatibus merito dici potest: Hi noluerunt intelligere, ut bene agerent (Psal. XXXV, 4). Hi, quod gravius est, intellexerunt, et non obedierunt: quia, sicut scriptum est, Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obediet (Prov. XXIX, 19). Unde non obediet, nisi sua pessima voluntate? Cui gravior damnatio divina aequitate debetur: cui enim plus datur, plus evigitur ab eo (Luc. XII, 47, 48). Istos quippe Scriptura dicit [PL33.883] inexcusabiles, quos non latet veritas et in eis perseverat iniquitas. Revelatur enim ira Dei de coelo, ait Apostolus, super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem in injustitia detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ejus a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint inexcusabiles.

25. Si ergo istos inexcusabiles dicit, qui invisibilia illius per ea quae facta sunt, intellecta conspicere potuerunt, nec obedierunt tamen veritati, sed iniqui et impii permanserunt; neque enim non cognoverunt, sed cognoscentes, inquit, Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 18-21): quanto magis inexcusabiles sunt, qui ex lege ejus instructi confidunt se ipsos duces esse caecorum, et alios docentes, seipsos non docent; qui praedicant non furandum, et furantur; et caetera quae de ipsis Apostolus loquitur! Eis quippe dicit: Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas: in quo enim alium judicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas (Id. II, 1).

26. Dicit etiam ipse Dominus in Evangelio: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 22). Non utique peccatum nullum haberent, qui pleni erant aliis magnis multisque peccatis; sed hoc peccatum vult intelligi non eos habituros fuisse, si non venisset, quo, cum audissent eum, non crediderunt in eum. Hanc eos excusationem non habere asserit, qua possint dicere: Non audivimus, ideo non credidimus. Humana quippe superbia tanquam praesumens de viribus liberi arbitrii excusatam se putat, quando ignorantiae, non voluntatis videtur esse quod peccat.

27. Secundum hanc excusationem, inexcusabiles dicit Scriptura divina quoscumque scientes peccare convincit. Dei tamen justum judicium nec illis parcit, qui non audierunt: Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt (Rom. II, 12). Et quamvis se ipsi excusare videantur, non admittit hanc excusationem, qui scit se fecisse hominem rectum eique obedientiae dedisse praeceptum, nec nisi ejus, quo male usus est, libero voluntatis arbitrio, etiam quod transiret in posteros manasse peccatum. Neque enim damnantur qui non peccaverunt, quandoquidem illud ex uno in omnes pertransiit, in quo ante propria in singulis quibusque peccata omnes communiter peccaverunt (Id. V, 12). Ac per hoc inexcusabilis est omnis peccator, vel reatu originis, vel additamento etiam propriae voluntatis; sive qui novit, sive qui ignorat, sive qui judicat, sive qui non judicat: quia et ipsa ignorantia in eis qui intelligere noluerunt, sine dubitatione peccatum est; in eis autem qui non potuerunt, poena peccati. Ergo in utrisque non est justa excusatio, sed justa damnatio.

28. Ideo autem divina eloquia eos inexcusabiles dicunt, [PL33.884] qui non ignorantes, sed scientes peccant, ut secundum judicium superbiae suae, quo multum confidunt de viribus propriae voluntatis, se inexcusabiles videant; quia de ignorantia jam non habent excusationem suam, et nondum est justitia, cui praesumebant sufficere voluntatem. At vero ille cui Dominus et sciendi et obediendi largitus est gratiam, Per Legem, inquit, cognitio peccati (Id. III, 20); et, Peccatum non cognovi, nisi per Legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Nec vult intelligi hominem praeceptricis legis ignarum, sed liberatricis indigum gratiae, ubi dicit, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: et cum hac non solum scientia, verum etiam et delectatione legis, postea dicit, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. VII, 7, 22, 24, 25). Nemo itaque liberat a vulneribus illius trucidatoris, nisi hujus gratia Salvatoris. Nemo liberat venumdatos sub peccato a vinculis captivantis, nisi gratia redimentis.

29. Ac per hoc universi qui se in nequitiis et iniquitatibus excusatos volunt, ideo justissime puniuntur, quoniam qui liberantur, nonnisi gratia liberantur. Nam si excusatio illic justa esset, non inde jam gratia, sed justitia liberaret. Cum vero non liberat nisi gratia, nihil justum invenit in eo quem liberat; non voluntatem, non operationem, non saltem ipsam excusationem: nam si haec justa est, quisquis ea utitur, merito, non gratia liberatur. Novi musenim liberari per gratiam Christi quosdam etiam eorum qui dicunt, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Quae si justa est excusatio, non jam gratuita gratia, sed propter hujus excusationis justitiam liberantur. Si autem gratia est qua liberantur, profecto haec excusatio justa non est. Tunc enim vera gratia est, qua homo liberatur, si non secundum debitum justitiae retribuitur. Nihil ergo fit in eis, qui dicunt, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? nisi quod legitur in libro Salomonis, Insipientia viri violat vias ejus: Deum autem causatur in corde suo (Prov. XIX, 3).

30. Quamvis itaque Deus faciat vasa irae in perditionem, ut ostendat iram, et demonstret potentiam suam, qua bene etiam utitur malis; et ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae facit in honorem, non damnabili massae debitum, sed suae gratiae largitate donatum: tamen in eisdem irae vasis, propter meritum massae in contumeliam debitam factis, id est in hominibus propter naturae quidem bona creatis, sed propter vitia supplicio destinatis, iniquitatem, quam rectissime veritas improbat, damnare novit ipse, non facere. Sicut enim voluntati ejus tribuitur humana natura, nullo dubitante laudanda; sic hominis voluntati culpa tribuitur, nullo recusante damnanda. Quae voluntas hominis aut haereditarium vitium transmisit in posteros, quos in se habuit cum peccaret; aut acquisivit etiam caetera vitia, cum in seipso unusquisque perdite viveret. Sed neque ab illo [PL33.885] quod originaliter trahitur, neque ab his quae unusquisque in vita propria vel non intelligendo vel nolendo intelligere, mala congregat, vel etiam instructus ex lege, additamento praevaricationis exaggerat, quisquam liberatur et justificatur, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum; non solum remissione peccatorum sed prius ipsius inspiratione fidei et timoris Dei, impartito salubriter orationis affectu et effectu, donec sanet omnes languores nostros, et redimat de corruptione vitam nostram, et coronet nos in miseratione et misericordia (Psal. CII, 3, 4).

CAPUT VII

31. Verum isti qui personarum acceptorem fieri existimant Deum, si in una eademque causa super alios veniat misericordia ejus, super alios vero maneat ira ejus, nempe totas vires argumentationis humanae in parvulis perdunt. Nam ut interim taceam quod non est praeter parvulos, quamlibet materno utero recentissimos, ea poena de qua loquens Apostolus ait, Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; unde non liberat nisi unus ille, de quo idem ait, Per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae (Rom. V, 18): ut ergo hoc interim omittam, et hoc solum de parvulis dicam, quod ipsi quoque auctoritate evangelica territi, vel potius christianorum populorum concordissima fidei conspiratione perfracti, sine ulla recusatione concedunt, quod nullus parvulus, nisi renatus ex aqua et Spiritu, intrat in regnum coelorum (Joan. III, 5); quam quaeso allaturi sunt causam, quod alius sic gubernatur ut baptizatus hinc exeat, alius infidelium manibus traditus, vel etiam fidelium priusquam ab eis baptizandus offeratur, exspirat? An hoc fato, vel fortunae daturi sunt? Non opinor eos in tantam dementiam prorupturos, quantulumcumque nomen christianum tenere cupientes.

32. Cur ergo in regnum coelorum, non accepto regenerationis lavacro, parvulus nullus intrabit? numquidnam ipse sibi parentes infideles vel negligentes, de quibus nasceretur, elegit? Quid dicam de inopinatis, et repentinis innumerabilibus mortibus, quibus saepe etiam religiosorum christianorum praeveniuntur et Baptismo praeripiuntur infantes; cum e contrario sacrilegorum et inimicorum Christi aliquo modo in christianorum manus venientes, ex hac vita non sine Sacramento regenerationis emigrent? quid hic dicturi sunt, qui, ut gratia dari possit, nonnulla praecedere merita humana contendunt, ne sit personarum acceptor Deus? quae tandem hic merita praecesserunt? Si eorumdem cogitaveris parvulorum, nulla sunt propria, utrisque est illa massa communis: si parentum attenderis, bona sunt illa quorum filii repentinis mortibus sine Christi baptismate perierunt; mala vero illa quorum filii per Christianorum aliquam potestatem ad Sacramenta Ecclesiae pervenerunt. Et tamen providentia Dei, cui nostri capilli numerati sunt, sine cujus voluntate non cadit passer in terram (Matth. X, [PL33.886] 29, 30), quae nec fato premitur, nec fortuitis casibus impeditur, nec ulla iniquitate corrumpitur, ut renascantur ad haereditatem coelestem, non consulit omnibus parvulis filiorum suorum, et nonnullis consulit etiam parvulis impiorum. Iste infans de fidelibus conjugatis ortus, laetitia parentum susceptus, matris vel nutricis somnolentia suffocatus fit extorris et expers fidei suorum: ille infans de sacrilego stupro nascitur, crudeli timore matris exponitur, alienorum misericordi pietate colligitur, eorum christiana sollicitudine baptizatur, fit aeterni consors et particeps regni. Ista cogitent, ista considerent, hic audeant dicere Deum vel acceptorem in sua gratia personarum, vel remuneratorem praecedentium meritorum.

33. Nam etsi conabuntur majoris aetatis aliqua merita suspicari seu bona seu mala, quid de istis infantibus dicent, quorum nec iste sibi ullis propriis meritis malis potuit acquirere violentiam suffocantis, nec bonis ille diligentiam baptizantis? Nimiae vanitatis et caecitatis sunt, si etiam his consideratis nondum dignantur exclamare nobiscum: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)! Non itaque misericordiae gratuitae Dei pertinacissima adversentur insania. Sinant Filium hominis in qualibet aetate quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10): nec de inscrutabilibus judiciis ejus audeant judicare, cur in una eademque causa super alium veniat misericordia ejus, super alium maneat ira ejus.

CAPUT VIII

34. Qui enim sunt isti qui respondeant Deo, quandoquidem ille Rebeccae habenti geminos ex uno concubitu Isaac patris nostri, cum illi nondum nati nihil egissent boni vel mali, ut secundum electionem propositum ejus maneret, electionem scilicet gratiae, non debiti, electionem qua eligendos facit ipse, non invenit; non ex operibus, sed ex vocante dicit, minori serviturum esse majorem? In quam sententiam beatus Apostolus etiam testimonium prophetae longe posterioris assumpsit, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 3); ut intelligeretur hoc apertum postea per prophetam, quod antequam illi nascerentur, erat in Dei praedestinatione per gratiam. Quid enim diligebat in Jacob antequam natus fecisset aliquid boni, nisi gratuitum misericordiae suae donum? et quid oderat in Esau antequam natus fecisset aliquid mali, nisi originale peccatum? Nam neque in illo diligeret justitiam, quam nullam ille fecerat; neque in isto odisset naturam, quam bonam ipse fecerat.

35. Mirum est autem cum his coarctantur angustiis, in quanta se abrupta praecipitent metuentes retia veritatis. Ideo, inquiunt, nondum natorum alium oderat, alium diligebat, quia eorum futura opera praevidebat. Quis istum acutissimum sensum defuisse Apostolo non miretur? Hoc quippe ille non vidit, quando sibi velut adversantis objecta quaestione, non id potius tam breve, tam apertum, tam (sicut isti putant) verum absolutumque respondit. Cum enim rem stupendam proposuisset, quomodo de nondum natis nec aliquid [PL33.887] agentibus boni aut mali recte dici potuerit, quod unum Deus dilexerit, alium odio habuerit, ipsa sibi objecta quaestione motum exprimens auditoris. Quid ergo dicemus? inquit, numquid iniquitas apud Deum? Absit. Hic ergo erat locus, ut diceret quod isti sentiunt: Futura enim Deus opera praevidebat, quando minori majorem serviturum esse dicebat. Non autem hoc Apostolus dicit, sed potius ne quisquam de suorum operum audeat meritis gloriari, ad Dei gratiam et gloriam commendandam voluit valere quod dixit. Cum enim dixisset, Absit ut sit iniquitas apud Deum; tanquam ei diceremus, Unde hoc ostendis, cum asseras non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Major serviet minori? Moysi enim dicit, inquit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Ubi nunc merita, ubi opera vel praeterita vel futura tanquam liberi arbitrii viribus adimpleta vel adimplenda? Nonne apertam protulit Apostolus de gratuitae gratiae, hoc est verae gratiae commendatione sententiam? Nonne stultam fecit Deus haereticorum sapientiam?

36. Quid autem agebatur, ut hoc Apostolus diceret, ut eorum geminorum commemoraret exemplum? quid persuadere moliebatur? quid inculcare cupiebat? Nempe hoc quod ipsorum oppugnat amentia, quod superbi non capiunt, quod sapere nolunt qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justititiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3): de ipsa quippe gratia satis agebat Apostolus, et ideo promissionis filios commendabat. Quod enim promittit Deus, non facit nisi Deus: habet namque aliquid rationis et veritatis, ut homo promittat, et Deus faciat; ut autem homo se facere dicat quod promiserit Deus, superbae impietatis est reprobus sensus.

37. Commendans ergo filios promissionis, hoc primum significatum ostendit, per Isaac filium Abrahae. Evidentius namque opus Dei apparet in eo, quem non genuit usitatus ordo naturae de sterilibus visceribus et senectute confectis, ut in filiis Dei, qui futuri praenuntiabantur, hoc esset signum divini operis, non humani. In Isaac, inquit, vocabitur tibi semen: hoc est, non qui filii carnis, ii filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen. Promissionis enim verbum hoc est: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. Non solum autem, inquit, sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. Quo pertinuit ut adderet, ex uno concubitu, nisi ut non solum de suis, neque de parentum meritis aliorum, sed ne de ipsius quidem unius patris, mutata forte in melius voluntate gloriaretur Jacob, dicens ideo se a Creatore dilectum, quia pater ejus, quando eum seminavit, melioribus laudabilior moribus fuit? ex uno, inquit, concubitu; unum tunc ad eos seminandos meritum patris, unum ad concipiendos meritum matris: quia etsi mater eos donec pareret visceribus portavit inclusos, et forte voluntates affectionesque variavit, non uni sed ambobus utique variavit, quos pariter ventre portavit.

[PL33.888] 38. Intentio igitur intuenda est Apostoli, quomodo propter gratiam commendandam nolit eum de quo dictum est, Jacob dilexi, nisi in Domino gloriari: ut cum ex eodem patre, eadem matre, uno concubitu, antequam aliquid egissent boni aut mali, alterum Deus diligit, odit alterum; intelligat Jacob ex illa massa originalis iniquitatis, ubi fratrem suum, cum quo habuit communem causam, videt per justitiam meruisse damnari, nonnisi per gratiam se potuisse discerni. Nondum enim nascentibus, nec agentibus bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Major serviet minori.

39. Electionem autem gratiae nullis fieri operum praecedentibus meritis, alio loco apertissime idem apostolus ostendens: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5, 6). Secundum hanc ergo gratiam, etiam propheticum testimonium consequenter assumens, Sicut scriptum est, inquit, Jacob dilexi, Esau autem odio habui; et continuo, Quid ergo dicemus? inquit, numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Sed quare, Absit? an propter opera quae futura praesciebat amborum? Imo et hoc absit: Moysi enim dicit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Atque ut in vasis quae perfecta sunt in perditionem, quae damnatae debita est massae, agnoscant vasa ex eadem massa in honorem facta quid eis misericordia divina largita sit, Dicit enim, inquit, Scriptura ad Pharaonem, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendum in te potentiam meam, et ut glorificetur nomen meum in universa terra. Denique ad utrumque concludit, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat: hoc facit apud quem non est iniquitas. Miseretur itaque gratuito dono; obdurat autem justissimo merito.

40. Sed dicat adhuc vel superbi infidelis elatio, vel puniti damnabilis excusatio, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? dicat, et audiat quod convenit homini, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Id. IX, 7 23)? et caetera, de quibus jam quantum potui satis ac saepe disserui. Audiat haec et non contemnat. Quod si contempserit, etiam ut contemneret, se inveniat obduratum: si autem non contempserit, etiam ut non contemneret, se credat adjutum; sed obduratum debito, adjutum gratia.

CAPUT IX

41. Neque enim, si duorum de Isaac patriarcha geminorum, quod quidem jam ostendimus quanta caecitate dicatur, futura praevidit Deus opera, qui vixerunt atque senuerunt, et propterea Jacob dilexit, Esau autem odio habuit, ideo moriturorum etiam parvulorum potest quisquam dicere, ut huic ad percipiendum Baptismum non consulat, illi autem consulat, Deum futura opera eorum praevidere: quomodo enim futura dicuntur quae nulla erunt?

42. Sed Deus, inquiunt, in eis quos hinc aufert, praevidet [PL33.889] quemadmodum victurus esset quisque si viveret: et ideo quem nequiter novit fuisse victurum, sine Baptismo facit emori; sic in eo puniens opera mala, non quae fecit, sed quae facturus fuit. Si ergo divinitus etiam quae commissa non sunt, mala opera puniuntur; primo attendant quam falso polliceantur in damnationem parvulos non ituros qui sine Baptismate moriuntur, qui propterea non baptizantur, quia male victuri erant, si viverent: propter ipsam quippe malam vitam procul dubio damnabuntur, si etiam mala quae fuerant futura damnantur. Deinde, si eis ad percipiendum Baptismatis consulitur sacramentum, quos novit Deus si viverent bene fuisse victuros, cur non omnes tenentur in vita, quam bonis operibus ornaturi sunt? cur etiam eorum qui baptizantur quidam diu viventes pessime vivunt, et usque ad apostasiam aliquando perveniunt? cur ipsum primum conjugium peccatorum, quos utique noverat Deus peccaturos, non de paradiso ante projecit, ne ibi committerent quod tam sancto loco esset indignum, si juste peccata etiam nondum commissa puniuntur? quid denique praestatur ei qui rapitur, ne malitia mutet intellectum ejus, et ne fictio decipiat animam ejus (Sap. IV, 11), si juste etiam illa puniuntur, quae licet non fecerit, fuerat tamen vivendo facturus? Postremo cur non ad percipiendum regenerationis lavacrum, ei magis consulitur morituro, qui male fuerat victurus si viveret, ut ei peccata quae fuerat commissurus, remittantur in Baptismo? Quis enim est tam vecors, qui ea neget per Baptismum posse dimitti, quae sine Baptismo dicit posse puniri?

CAPUT X

43. Sed disputando adversus eos qui usquequaque convicti etiam non commissorum peccatorum Deum persuadere moliuntur ultorem, verendum est ne nos in eos ista fingere existimemur; illi autem nullo modo tam hebetes esse credantur, ut haec vel sentiant, vel cuiquam persuadere conentur: verumtamen nisi eos haec dicere audiissem, refellenda esse non arbitrarer. Circumstipantur enim et divinarum auctoritate lectionum, et antiquitus tradito et retento firmo Ecclesiae ritu in baptismate parvulorum, ubi apertissime demonstrantur infantes, et cum exorcizantur et cum ei se per eos a quibus gestantur, renuntiare respondent, a diaboli dominatione liberari; et non invenientes qua exeant, pergunt in praecipitem stultitiam, dum nolunt mutare sententiam.

44. Illud sane sibi videntur acutissime dicere: Quomodo peccatum transit in filios fidelium, quod in parentibus non dubitamus dimissum esse per Baptismum? Quasi propterea possit non habere generatio carnalis quod sola tollit regeneratio spiritualis: aut vero in Baptismo concupiscentiae carnis infirmitas continuo sanetur, sicut continuo reatus ejus aboletur, sed gratia renascendi, non conditione nascendi. Unde quisquis per hanc concupiscentiam, etiam de renato nascitur, sine dubitatione oberit nato, nisi et ipse similiter renascatur. Verum quidquid est in hac quaestione difficultatis, ita in agro Christi non impedit operarios ejus quominus ab eis in remissionem peccatorum baptizentur infantes, sive de fidelibus, sive de infidelibus [PL33.890] nati sint, sicut agricolas non impedit quominus ab eis, inserendi cura, in oleas convertantur oleastri, sive de oleastris, sive de oleis oriantur. Nam et hoc, si ut respondeat, rustico proponatur, quae causa sit ut cum aliud sit olea, aliud oleaster, non tamen nisi oleaster de semine utroque nascatur; non omittit inserendi operationem, etiamsi non possit istam solvere quaestionem: alioquin dum ex olivae semine exorta virgulta non aliud quam oleas esse existimat, efficit desidia vanitatis ut totus ille ager amara sterilitate silvescat.

45. Nam illud quod excogitaverunt, cum veritatis pondere premerentur, quia fidelis Dominus in verbis suis, et propterea ejus Ecclesia nullo modo fallaciter parvulos in remissionem peccatorum baptizat, sed ut fide agatur quod agitur, utique fit quod dicitur: quod ergo excogitaverunt, cum haec eos apertissima moles veritatis urgeret, quis non christianus irrideat, quamlibet versutissimum cernat? Dicunt enim, Veraciter quidem respondere parvulos per ora gestantium, in remissionem se credere peccatorum, non tamen quia sibi remittantur, sed quia credant quod in Ecclesia vel in Baptismo remittantur, in quibus inveniuntur, non in quibus nulla sunt: Ac per hoc nolunt eos ita baptizari in remissionem peccatorum tanquam in eis fiat ipsa remissio, quos contendunt nullum habere peccatum; sed quoniam licet sine peccato, in eo tamen Baptismate baptizantur, quo fit in quibusque peccatoribus remissio peccatorum.

46. Fieri quidem potest ut haec versipellis astutia subtilius et acutius ex otio refellatur. Verumtamen secundum istam suam calliditatem non inveniunt quid ad hoc respondeant, quod exorcizantur, et exsufflantur infantes: hoc enim procul dubio fallaciter fit, si diabolus eis non dominatur; si autem dominatur, et ideo non fallaciter exorcizantur et exsufflantur, per quid dominatur, nisi per peccatum, princeps utique peccatorum? Proinde si jam erubescunt nec audent dicere haec in Ecclesia mendaciter geri, fateantur, quod perierat, etiam in parvulis quaeri: neque enim nisi propter peccatum perierat, quod nisi per gratiam non potest quaeri, non potest inveniri. Sed Deo gratias, quod saltem cum argumentantur contra remissionem peccatorum, ne fieri credatur in parvulis, jam tamen, quamvis per corda et ora majorum, credere parvulos confitentur. Sicut ergo audiunt Dominum dicentem, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum (Joan. III, 5), propter quod eos baptizandos esse concedunt; sic audiant eumdem Dominum dicentem, Qui non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16): quia sicut eos renasci per ministerium baptizantium, ita etiam credere per corda et ora confitentium confitentur. Audeant ergo dicere quod a justo Deo innocens condemnabitur, si nullo vinculo peccati originalis innectitur.

47. Si sermo iste prolixus est et onerosus occupationibus tuis, da veniam; quia ut haec ad te scriberem, et occupatus litteris tuis, indicibus erga nos benevolentiae [PL33.891] tuae, tecum ista colloquerer, etiam ego vim feci interrumpendis occupationibus meis Si qua illos alia excogitare adversus fidem catholicam scieritis, et quaecumque adversus eos, ne dominici gregis infirma devastent, vos quoque fideli et plane pastorali dilectione disseritis, nota facite nobis. Haereticorum quippe inquietudine, ut Scripturas vigilantius perscrutemur, unde, ne ovili Christi noceant, eis possit occurri, tanquam de somno ignaviae nostra excitatur industria: ita per multiplicem gratiam Salvatoris, etiam quod inimicus in perniciem machinatur, Deus convertit in adjutorium; quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Semper in Deo vivas memor nostri, frater charissime.

EPISTOLA CXCV. Hieronymus Augustino, gratulans illi quod haereticorum omnium meruerit odium; quod quidem gaudet sibi cum illo esse commune

Domino sancto, ac beatissimo papae AUGUSTINO, HIERONYMUS.

Omni quidem tempore Beatitudinem tuam eo quo decet honore veneratus sum, et habitantem in te dilexi Dominum Salvatorem: sed nunc, si fieri potest, cumulo aliquid addimus et plena complemus, ut absque tui nominis mentione ne unam quidem horam praeterire patiamur; qui contra flantes ventos ardore fidei perstitisti, maluistique, quantum in te fuit, solus liberari de Sodomis, quam cum pereuntibus commorari. Scit quid dicam prudentia tua. Macte virtute; in orbe celebraris, Catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suspiciunt, et quod signum majoris gloriae est, omnes haeretici detestantur: et me pari persequuntur odio; ut quos gladiis nequeunt, voto interficiant. Incolumem, et nei memorem te Christi Domini clementia tueatur, domine venerande, et beatissime papa.

EPISTOLA CXCVI. Augustinus Asellico episcopo, docens quae sit utilitas Mosaicae legis, quam Judaeorum more observare non licet Christianis: hos enim vere esse Israelitas juxta sensum spiritualem; attamen istud nomen vulgo ipsis imponendum non esse. Pelagianos obiter notat in damnabilem Judaismum incidisse

Domino beatissimo fratri et coepiscopo ASELLICO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Litteras Sanctitatis tuae, quas ad venerabilem senem Donatianum de cavendi Judaismi disceptatione misisti, ad me ipse dignatus est mittere, atque ut eis responderem, petendo vehementius imperavit: quem veritus contemnere, ut possum Domino adjuvante respondeo; gratum existimans [PL33.892] etiam Charitati tuae, quod ad te scribendo, illi jubenti, quem pro suis meritis ambo veneramur, obtemperare non renui.

2. Christianos, maxime ex Gentibus venientes, judaizare non oportere Paulus apostolus docet, ubi ait, Dixi Petro coram omnibus, Si tu, cum sis Judaeus, gentiliter et non judaice vivis, quemadmodum Gentes cogis judaizare? Et secutus adjunxit: Nos natura Judaei, et non ex Gentibus peccatores. Scientes autem quoniam non justificatur homo ex operibus Legis, nisi per fidem Jesu Christi, et nos in Jesu Christo credidimus, ut justificemur per fidem Christi, et non ex operibus Legis; quoniam ex operibus Legis non justificabitur omnis caro (Galat. II, 14-16).

3. Non solum autem illa opera Legis, quae sunt in veteribus sacramentis, et nunc revelato Testamento Novo non observantur a Christianis, sicuti est circumcisio praeputii, et sabbati carnalis vacatio, et a quibusdam escis abstinentia, et pecorum in sacrificiis immolatio, et neomenia, et azymum, et caetera hujusmodi; verum etiam illud quod in Lege dictum est, Non concupisces (Exod. XX, 17) (quod utique et Christianis nullus ambigit esse dicendum), non justificat hominem nisi per fidem Jesu Christi et gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Idem ipse quippe dicit apostolus: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine Lege enim peccatum mortuum est. Ego autem vivebam aliquando sine Lege. Adveniente autem mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccatum peccans per mandatum. Scimus enim quia Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor, ignoro; non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Si autem quod nolo hoc facio, consentio Legi, quoniam bona est (Rom. VII, 7-16).

4. Videmus itaque in his apostolicis verbis Legem non solum non esse peccatum, sed etiam esse sanctam, et mandatum sanctum et justum et bonum, quo dictum est, Non concupisces. Sed peccatum per bonum fallit, et per illud occidit eos qui cum sint carnales, putant suis viribus Legem spiritualem se posse complere; et per hoc fiunt non solum peccatores, quod essent, etiamsi Legem non accepissent, sed etiam praevaricatores, quod non essent nisi Legem accepissent: sic enim alio loco dicit, Ubi Lex non est, nec praevaricatio (Id. IV, 15). Lex ergo subintravit, sicut alibi ipse testatur, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum superabundavit et gratia (Id., V, 20).

CAPUT II

5. Haec est igitur utilitas Legis, quia [PL33.893] ostendit hominem sibi ipsi, ut sciat infirmitatem suam et videat quemadmodum per prohibitionem augeatur potius carnalis concupiscentia quam sanetur. Appetuntur enim ardentius quae vetantur, dum id quod spiritualiter jubetur, carnalis observare compellitur. Ut autem sit spiritualis, qui Legem impleat spiritualem, non fit ipsa Lege, sed gratia; hoc est, non imperio, sed beneficio; non jubente littera, sed juvante Spiritu. Incipit autem homo secundum gratiam in interiori homine renovari (II Cor., IV, 16), ut mente agat quod amat, nec carni consentiat agenti quod odit; id est, non ut omnino non concupiscat, sed ut post concupiscentias suas non eat. Quod quidem tam magnum est, ut si omni modo fieret, et quamvis insint, dum sumus in corpore mortis hujus, desideria peccati, si nulli eorum tamen adhiberemus assensum, non esset unde diceremus Patri nostro qui est in coelis: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Nec tamen ideo tales jam essemus, quales erimus cum mortale hoc induerit immortalitatem: tunc enim non solum nulli desiderio peccati obediemus, sed nulla erunt desideria talia, quibus non obedire jubeamur.

6. Nunc ergo ubi dicitur, Jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum (Rom. VII, 17), de concupiscentia carnis dicitur, quae operatur in nobis motus suos, etiam quando eis non obedimus, dum non regnat peccatum in nostro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, nec exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato (Id., VI, 12, 13): in qua justitia nondum consummata perseveranter proficientes, ad ejus consummationem quandoque veniemus, ubi peccati concupiscentia non cohibenda atque frenanda, sed nulla sit. Hoc enim Lex posuit dicendo, Non concupisces, non quod hic valeamus, sed ad quod proficiendo tendamus. Verum hoc fit non Lege quae hoc imperat, sed fide quae hoc impetrat; non littera qua jubetur, sed Spiritu quo donatur: non ergo meritis operantis hominis, sed largientis gratia Salvatoris. Utilitas itaque Legis est, ut hominem de sua infirmitate convincat, et gratiae medicinam quae in Christo est, implorare compellat. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel II, 32, et Act. II, 21). Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? quomodo credent, quem non audierunt? Unde paulo post dicit: Igitur fides ex auditu; auditus autem per verbum Christi.

7. Quae cum ita sint, qui se Israelitas esse carnaliter gaudent, et praeter gratiam Christi, in Lege gloriantur, ii sunt de quibus item Apostolus ait quod ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 14, 17, 3). Dei quippe dixit justitiam, quae homini ex Deo est; suam vero, quam putant sibi sufficere ad facienda mandata sine adjutorio et dono ejus qui Legem dedit. His autem similes sunt qui cum profiteantur se esse christianos, ipsi gratiae Christi sic adversantur, ut se humanis viribus divina existiment implere mandata; ac sic etiam ipsi ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti, et [PL33.894] non quidem nomine, sed tamen errore judaizant. Hoc genus hominum capita sibi invenerat Pelagium et Celestium, impietatis hujus assertores acerrimos. qui recenti judicio Dei per diligentes et fideles servos ejus etiam catholica communione privati sunt, et propter cor impoenitens adhuc in sua damnatione persistunt.

8. Quisquis ab isto carnali et animali, atque ideo non immerito reprehensibili atque damnabili Judaismo esse quaerit alienus, non solum veteres illas observationes a se facere debet alienas, quae jam revelato Testamento Novo, posteaquam venerunt ea quae per illas significabantur esse futura, procul dubio esse necessariae destiterunt, ut non judicetur in cibo et potu, et in parte diei festi et neomeniae et sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17): verum etiam illa quae in Lege ita praecepta sunt, ut valeant ad informandos mores fidelium (id est, ut abnegantes impietatem et saeculares cupiditates, temperanter et juste et pie vivamus in hoc saeculo [Tit. II, 12]; unde est etiam hoc quod ex Lege maxime commendandum elegit Apostolus, Non concupisces, et quaecumque de Deo et proximo diligendo sine ullis figuris sacramentorum praecipiuntur in Lege, in quibus duobus praeceptis etiam ipse Dominus Christus dicit totam Legem Prophetasque pendere [Matth. XXII, 40]), sic accipit, sic amplectitur, sic observanda esse non dubitat, ut quidquid in eis proficit non sibi tribuat, sed gratiae Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.

CAPUT III

9. Verumtamen cum quisque isto modo fuerit verus germanusque Christianus, utrum etiam Judaeus aut Israelita dicendus sit, merito quaeritur. Quod quidem si non carne, sed spiritu hoc esse intelligitur, non debet ipsum nomen sibi in consuetudine sermonis imponere, sed spirituali intelligentia retinere, ne propter ambiguitatem vocabuli, quam non discernit quotidiana locutio, illud profiteri videatur quod est inimicum nomini christiano. Hanc autem quaestionem, id est, utrum qui Christianus est, etiam Judaeus vel Israelita possit intelligi, idem beatus nobis aperit et dissolvit apostolus, ubi dicit: Circumcisio quidem prodest, si Legem custodias: si autem praevaricator Legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Si igitur praeputium justitias Legis custodiat, nonne praeputium ejus in circumcisionem reputabitur, et judicabit quod ex natura est praeputium, Legem perficiens, te qui per litteram et circumcisionem praevaricator Legis es? Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Judaeus est, et circumcisio cordis, quae spiritu est, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 25, 29). Cum igitur audiamus Apostolum Christi commendantem nobis Judaeum in abscondito, non carnis circumcisione, sed cordis, et spiritu, non littera; quis est iste, nisi Christianus?

10. Sic itaque sumus Judaei, non carnaliter, sed spiritualiter, quemadmodum sumus semen Abrahae non secundum carnem, sicut illi qui de ipso nomine carnali superbia gloriantur, sed secundum spiritum [PL33.895] fidei, quod non illi. Scimus enim nos fuisse promissos, quando ei dixit Deus: Patrem multarum gentium posui te (Gen. XVII, 4). Et quam multa de hac re dicat Apostolus novimus. Dicimus enim, inquit, quoniam deputata est Abrahae fides ad justitiam. Quomodo ergo deputata est? cum in circumcisione esset, an cum esset in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio. Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut deputetur et illis ad justitiam; ut sit pater circumcisionis, non iis solum qui ex circumcisione sunt, sed et iis qui sequuntur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abraham. Et paulo post: Ideo, inquit, ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini; non ei tantum quod ex Lege est, sed et ei quod ex fide est Abraham, qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est, Quia patrem multarum gentium posui te (Rom. IV, 9-17). Item ad Galatas: Sicut Abraham, inquit, credidit Deo, et deputatum est illi ad justitiam. Intelligite ergo quoniam qui ex fide, hi sunt filii Abraham. Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae, Quia benedicentur in te omnes gentes: ita ut qui ex fide sunt, benedicantur cum fideli Abraham. Jam aliquanto post in eadem Epistola: Fratres, inquit, secundum hominem dico; tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Item paulo post: Omnes enim vos, inquit, unum estis in Christo Jesu; si autem vos estis Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 6-29).

11. Secundum istum ergo intellectum apostolicum inveniuntur Judaei qui Christiani non sunt, cum ex carne Abrahae originem ducant, non esse filii Abrahae. Cum enim dicit, Intelligite ergo quoniam qui ex fide, hi sunt filii Abrahae; profecto significat eos qui ex fide non sunt, non esse filios Abrahae. Ac per hoc, nisi Judaeis eo modo sit pater Abraham, quomodo est nobis, quid eis prodest, quod de carne ejus exorti sunt, et nomen sine virtute tenuerunt? Cum autem ad Christum transeunt, et incipiunt esse ex fide filii Abrahae, tunc erunt Judaei, non in manifesto, sed in abscondito, circumcisione cordis; spiritu, non littera; quorum laus non sit ex hominibus, sed ex Deo. Ab hac autem fide alienati, in ramis fractis deputabuntur ex illa olea in cujus radicem idem dicit apostolus inseri oleastrum, id est gentes (Rom. XI, 16-25); quod utique non fit per carnem, sed per fidem; neque per Legem, sed per gratiam; nec per litteram, sed per spiritum; neque carnis circumcisione, sed cordis; nec in manifesto, sed in abscondito; nec laude ex hominibus, sed ex Deo: ut sit unusquisque Christianus, sicut non carnalis sed spiritualis Abrahae filius; ita non carnalis sed spiritualis Judaeus, nec carnalis sed spiritualis Israelita. Nam et de isto nomine sic Apostolus loquitur: Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt [PL33.896] Israel: neque qui sunt semen Abraham, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non ii qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen (Id. IX, 6-8). Nonne mirabilia magna sunt ista, profundumque mysterium, ut multi ex Israel nati, non sint Israel, et multi non sint filii, cum sint semen Abrahae? Quomodo enim non sunt, quomodo nos sumus? nisi quia non sunt filii promissionis ad Christi gratiam pertinentes, sed filii carnis nomen inane gestantes? Ac per hoc nec illi sunt Israel, sicut sumus nos; nec nos sumus Israel, sicut sunt illi. Nos enim sumus secundum spiritualem regenerationem, illi secundum carnalem generationem.

12. Intuendum est quippe ac discernendum, alium esse Israel qui propter carnem nomen accepit, alium vero qui propter spiritum, rem quae illo nomine significatur, obtinuit. Numquid enim ex Agar ancilla Sarae nati sunt Israelitae? nonne Ismael ex illa natus est, et non Israelitarum, sed Ismaelitarum gentem suo semine propagavit? De Sara namque venit Israel per Isaac, qui ex promissione natus est Abrahae. Tamen cum secundum propaginem carnis se ita res habeat, venitur ad intellectum spiritualem, et inveniuntur ad Saram non pertinere carnales Israelitae, qui ex illa carnis originem ducunt; et pertinere ad eam potius Christiani, qui non secundum Ismael filii sunt carnis, sed secundum Isaac filii sunt promissionis, non ad ipsius Isaac carnale semen, sed ad spirituale mysterium pertinentes. Ita quippe ad Galatas Apostolus loquitur, Dicite mihi, sub Lege esse volentes, Legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed ille quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta. Unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quod est Agar: Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est huic quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. Quae autem sursum est Jerusalem, libera est; quae est mater nostra. Scriptum est enim, Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae; qua libertate Christus nos liberavit (Galat. IV, 21-31).

13. Ecce secundum istam spiritualem atque apostolicam intelligentiam nos potius pertinemus ad liberam Saram, qui ex illa nullam carnis propaginem trahimus: Judaei autem, qui ex illa carnis propaginem trahunt, ad Agar potius ancillam pertinere monstrantur, de qua carnis propagationem non trahunt. In nepotibus etiam Abrahae et Sarae, id est filiis Isaac et [PL33.897] Rebeccae, illis geminis Esau et Jacob, qui postea vocatus est Israel, hoc ipsum magnum et profundum mysterium reperitur. De quo idem apostolus loquens, cum per Isaac promissionis filios commemorasset ad Christi gratiam pertinentes: Non solum autem, inquit, sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. Nondum enim natis, nec qui egerint aliquid boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori; sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX, 16-13). Haec certe doctrina apostolica atque catholica satis evidenter indicat nobis, secundum originem carnis ad Saram Judaeos, id est Israelitas; ad Agar vero Ismaelitas pertinere: secundum autem mysterium spiritus, ad Saram Christianos, ad Agar Judaeos. Item secundum originem carnis ad Esau, qui dictus est etiam Edom, gentem Idumaeorum; ad Jacob autem, qui dictus est etiam Israel, gentem Judaeorum: porro secundum mysterium spiritus, ad Esau Judaeos, ad Israel pertinere Christianos. Ita quippe impletur quod scriptum est, Major serviet minori, id est, prior natus populus Judaeorum posteriori nato populo Christianorum. Ecce quemadmodum sumus Israel adoptione divina, non humana cognatione gloriantes; nec in manifesto, sed in occulto; nec littera, sed spiritu; nec carnis, sed cordis circumcisione Judaei.

CAPUT IV

14. Quae cum ita se habeant, non tamen debemus consuetudinem sermonis humani inepta loquacitate confundere, et in rebus discernendis frequentata vocabula perturbata significatione miscere, ut eos qui Christiani sunt et appellatione usitatissima Christiani vocantur, inusitato vocabulo aliquis affectet appellare Judaeos; vel cum sit ipse voceturque Christianus, Israelitae potius nomine delectetur; et quod in mysterio debet semper intelligere, parcius autem ore proferre, hoc in quotidiana loquendi consuetudine magis eligat frequentare inepta insolentia, et, si dici potest, imperita scientia. Numquid enim Apostoli, per quos ea didicimus, ista nesciebant, quomodo nos potius simus semen Abrahae secundum Isaac promissionis haeredes; et Judaei spiritu, non littera; cordis circumcisione, non carnis; et non secundum carnem Israel, sed Israel Dei? Sciebant utique ista multo sapientius certiusque quam nos; et tamen in loquendi consuetudine Judaeos et Israelitas eos appellabant, qui secundum carnem de Abrahae stirpe venientes, ab omnibus vocitabantur hoc nomine.

15. Judaei signa petunt, ait apostolus Paulus, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. XI, 22-24). Quos dixit Graecos, hos etiam Gentium nomine significavit, eo quod haec lingua maxime excellit in Gentibus: Judaeos tamen ipsos vocavit, quos omnes hoc nomine appellant. Nam si Christiani ipsi sunt Judaei, Christianis est ergo scandalum Christus [PL33.898] crucifixus, de quo dictum est: Judaeis quidem scandalum. Quis hoc nisi insanissimus sentiat? Item dicit: Sine offensione estote Judaeis et Graecis et Ecclesiae Dei (Id. X, 32). Quomodo ista distingueret, si et Ecclesiam Dei in quotidiana loquendi consuetudine Judaeos appellare deberet? Item ait: Quos et vocavit nos, non solum ex Judaeis, sed etiam ex Gentibus. Quomodo vocavit ex Judaeis, si potius ex non Judaeis vocavit, ut essent Judaei? Item de Israelitis: Quid ergo dicemus? inquit: Quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; justitiam autem quae ex fide est. Israel autem persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis (Rom. IX, 24, 30-32). Item: Ad Israel autem quid dicit? Tota die extendi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Id. X, 21). Et secutus adjungit: Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit (Id. XI, 1, 2). Quomodo hic appellavit Apostolus Israel non credentem et contradicentem, si Christiani sunt Israel, vel quomodo se appellavit Israelitam? Numquid ex eo quod Christianus factus erat? Non utique; sed ex eo quod secundum carnem fuerat ex semine Abraham, de tribu Benjamin; quod non sumus nos secundum carnem, quamvis secundum fidem simus semen Abrahae, ac per hoc et Israel. Sed aliud est quod agnoscit altioris intelligentia sacramenti, aliud quod exposcit quotidiana consuetudo vocabuli

16. Denique Aptus iste nescio quis, de quo scripsisti quod doceat judaizare Christianos, eo modo se, sicut insinuavit Sanctitas tua, Judaeum et Israelitam vocat, ut ab escis prohibeat, a quibus pro temporis illius congruentia Lex per sanctum famulum Dei Moysen data prohibebat, et caeteras illius temporis observationes, jam nunc apud Christianos abolitas remotasque, persuadeat; quas umbras futurorum appellat Apostolus (Coloss. II, 16, 17), ut et prophetia in illis intelligatur, et eorum observatio jam evacuata monstretur: unde apparet quare se iste Aptus velit Israelitam Judaeumque vocitari, non spiritualiter, sed omnino carnaliter. Nos autem nec illis observationibus, quae Novo Testamento revelato evacuatae sunt, tenemur obstricti, et praecepta Legis, huic etiam tempori necessaria, qualia sunt, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non concupisces (Exod. XX, 13-17), et si quod est aliud mandatum, quod in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Rom. XIII, 9); non viribus humanis, quasi nostram constituentes justitiam, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in ea justitia, quae nobis ab illo est, observanda esse didicimus et docemus Nec tamen ideo nos negamus semen Abrahae, quibus dicit Apostolus, Vos ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 29); aut Judaeos in abscondito, de qualibus idem dicit, Non enim qui in manifesto Judaeus [PL33.899] est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Judaeus est, et circumcisio cordis, quae est spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 28, 29); aut Israelitas spirituales, ad eum scilicet pertinentes cui minori praedictum est serviturum esse majorem: sed haec vocabula nobis non indecenter imponimus; eaque mysteriorum intelligentia continemus, non verborum insolentia ventilamus.

EPISTOLA CXCVII. Augustinus Hesychio Salonitano episcopo, de die supremo mundi non inquirendo, deque Hebdomadibus Danielis

Domino beatissimo HESYCHIO, AUGUSTINUS.

1. Ad Sanctitatem tuam filio tuo compresbytero nostro remeante Cornuto, per quem litteras tuae Venerationis accepi, quibus exiguitatem meam visitare dignatus es, tandem rescripta persolvo, et debitum resalutationis obsequium, multum me commendans acceptissimis Domino precibus tuis, domine beatissime frater. De propheticis autem dictis sive praedictis, de quibus voluisti ut aliquid scriberem, melius mihi visum est sancti Hieronymi hominis doctissimi expositiones eorumdem verborum (ne illas forte non habeas) de opusculis ejus excerptas dirigere Beatitudini tuae. Si autem jam eas habebas, nec inquisitioni tuae satisfaciebant, quid de his sentias, peto mihi rescribere non graveris; et quemadmodum ipse eadem prophetica oracula intelligas. Ego enim maxime illud de Hebdomadibus Danielis secundum tempus quod jam transactum est, intelligendum puto: nam de Salvatoris adventu, qui exspectatur in fine, tempora dinumerare non audeo; nec aliquem prophetam de hac re numerum annorum existimo praefiniisse, sed illud potius praevalere, quod ipse Dominus ait, Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7).

2. Quod enim in alio loco ait, De die autem illa et hora nemo scit (Matth. XXIV, 36), sunt qui sic accipiunt, ut putent se posse computare tempora; diem vero tantummodo ipsum et horam neminem scire: ubi omitto dicere quemadmodum soleant Scripturae diem vel horam etiam pro tempore ponere. Sed certe illud de ignorantia temporum apertissime dictum est. Nam cum hinc Dominus interrogatus esset a discipulis suis: Nemo, inquit, potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Non enim dixit, Diem, vel, Horam, sed, tempora; quae in brevi spatio non solent diei, sicut dies vel hora, maxime si graecum intueamur eloquium, ex qua lingua in nostram eumdem [PL33.900] librum, ubi hoc scriptum est, scimus esse translatum; quamvis latine satis exprimi non potuerit. Ibi enim graece legitur, χρόνους ἢ καιρούς. Nostri autem utrumque hoc verbum tempora appellant, sive χρόνους, sive καιροὺς, cum habeant haec duo inter se non negligendam differentiam. Καιροὺς quippe appellant Graeci tempora quaedam, non tamen quae in spatiorum voluminibus transeunt, sed quae in rebus ad aliquid opportunis vel importunis sentiuntur; sicut messis, vindemia, calor, frigus, pax, bellum, et si qua similia: χρόνους autem ipsa spatia temporum vocant.

3. Et hoc certe ipsi Apostoli non ita quaesierunt, quasi unum novissimum diem vel horam, id est exiguam diei partem scire voluissent; sed utrum jam esset opportunum tempus quo regnum repraesentaretur Israel. Tunc audierunt, Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate, id est χρόνους ἢ καιρούς: quod si latine diceretur, tempora aut opportunitates, nec sic quod dictum est, esset expressum; quia sive opportuna, sive importuna sint tempora, καιροὶ dicuntur. Tempora ergo computare, hoc est, χρόνους, ut sciamus quando sit finis hujus saeculi vel adventus Domini, nihil mihi aliud videtur, quam scire velle quod ipse ait scire neminem posse.

4. Opportunitas vero illius temporis profecto non erit antequam praedicetur Evangelium in universo orbe in testimonium omnibus gentibus. Apertissima enim de hac re legitur sententia Salvatoris dicentis: Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). Tunc veniet, quid est, nisi ante non veniet? Quanto post ergo veniat, incertum nobis est; ante tamen non esse venturum dubitare utique non debemus. Si ergo susciperent hunc laborem servi Dei, ut, peragrato orbe terrarum, quantum possent colligerent quid remanet gentium ubi nondum est Evangelium praedicatum, hinc advertere utcumque possemus quantum hoc tempus longe sit a fine saeculi. Quod si propter quaedam loca inaccessibilia et inhospita fieri posse non creditur, ut a servis Dei peragretur orbis, et quot quantaeque sint adhuc gentes sine Christi Evangelio, fideliter renuntietur; multo minus existimo in Scripturis posse comprehendi, quanta usque ad finem futura sint tempora, quandoquidem in eis legimus: Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Unde si jam nobis certissime nuntiatum fuisset in omnibus gentibus Evangelium praedicari, nec sic possemus dicere quantum temporis remaneret usque ad finem; sed magis magisque jam propinquare merito diceremus. Nisi quis forte respondeat, tanta celeritate praedicato Evangelio Romanas gentes et plerasque barbaras occupatas, atque ita nonnullas non paulatim, sed subito ad fidem Christi fuisse conversas, ut non sit incredibile paucis annis, etsi non vitae nostrae qui jam senuimus, certe juvenum qui venturi sunt ad senectam, universas omnino residuas gentes Evangelio posse compleri. Sed si ita erit, facilius, cum factum fuerit, probari experiendo, quam legendo, antequam fiat, inveniri potest.

[PL33.901] 5. Hoc me compulit dicere cujusdam opinio, quem presbyter quoque Hieronymus temeritatis notat, quod ausus fuerit Danielis Hebdomadas de adventu Christi futuro, non de praeterito exponere. Si quid autem pro meritis potioribus, sanctae humilitati cordis tui Dominus melius revelavit sive revelaverit, peto nobiscum communicare digneris, et haec nostra rescripta sic accipere, tanquam hominis, qui mallem quidem eorum quae a me inquisisti, habere scientiam quam ignorantiam; sed quia id nondum potui, magis eligo cautam ignorantiam confiteri, quam falsam scientiam profiteri.

EPISTOLA CXCVIII. Hesychius Augustino, significans consideratis divinis testimoniis de saeculi fine videri sibi diem quidem et horam frustra inquiri; attamen cognosci posse ex signis num jam instet tempus adventus Christi, quem ut cito venturum pie exspectari docet

Domino beatissimo, et charitate sincerissima venerando fratri et coepiscopo AUGUSTINO, HESYCHIUS, in Domino salutem.

1. Desideranti et exspectanti mihi sanctus compresbyter noster Cornutus litteras pertulit quas misisti, quae me laetificarunt, quia memoriam nostri bonam habere dignatus es, qui et mihi paucis, sermone proprio sanctae mentis tuae, de his quae petieram, in transitu significasti. Aliquanta autem de opusculis sancti compresbyteri Hieronymi adjunxisti, ut meam quaestionem lectione ejus operis de sanctis Scripturis explere possem. Et quia dignatus es id petere a nobis, ut quid senserimus de ipsis quaestionibus, per litteras tuae sincerissimae charitati insinuaremus; ad ea de quibus scripta legi, prout intellectus exiguus meae mediocritatis sentire potuit aut intelligere, infra scripsi.

2. Cum Dei omnipotentis conditoris totius creaturae arbitrio et potestate cuncta gerantur; vel quae facta sunt, vel quae etiam futura sunt, sanctorum Prophetarum vocibus cognoscuntur, qui priusquam fierent ea quae futura erant, voluntate divina hominibus sunt locuti. Unde satis admiratione plenum est si ea Deus quae praedici voluit, ad hominum sensus penitus non posse pervenire constituit, secundum hoc capitulum quod Dominus beatis Apostolis locutus est, dicens: »Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate.« Primum quia in antiquissimis libris Ecclesiarum non ita scriptum est, »Nemo potest;« sed scriptum est, »Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate:« quae ratio sermonis sequenti verbo recte completur, cum dicit, »Sed eritis mihi testes in Jerusalem, et in Judaea, et in Samaria, et usque ad ultimum terrae« (Act. I, 7, 8). Non ergo Apostolos testes consummationis mundi, sed nominis et resurrectionis suae voluit intelligi.

3. Nam de temporibus cognoscendis ipse Dominus monet: »Quisnam est fidelis servus et prudens, quem [PL33.902] constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus quem veniens Dominus ejus invenerit sic facientem« Familia Christi verbo praedicationis pascitur, et fidelis famulus invenitur, qui in tempore exspectantibus Dominum, necessariam escam credentibus praestat. Malus enim servus sic reprehenditur: »Quod si dixerit malus servus, Moram facit dominus meus venire; veniet dominus ejus in die qua nescit, et hora qua ignorat;« et reliqua. Item arguit quare tempus non agnoscatur, dicendo: »Hypocritae, faciem coeli nostis probare, tempus hoc quare non agnoscitis« (Luc. XII, 42, 43, 45, 56)? Item Apostolus »In novissimis diebus instabunt tempora periculosa« (II Tim. III, 1): et reliqua. Item Apostolus: »De temporibus autem et momentis non necesse habemus vobis scribere: vos enim ipsi diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint, Pax et securitas; tunc subitaneus illis apparebit interitus, quomodo dolores parturientis, et non effugient« (I Thess. V, 1-3). Item Apostolus: »Non retinetis memoria quia cum essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat, scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium iniquitatis jam operatur; tantum qui tenet, modo teneat, donec de medio fiat: et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui« (II Thess. II, 5-8). Item Dominus in Evangelio increpat Judaeos: »Et tu, si cognovisses tempus visitationis tuae, forsitan permansisses; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis« (Luc. XIX, 42). Et Dominus sic praedicat ad Judaeos: »Poenitentiam agite; completa sunt tempora, credite Evangelio« (Marc. I, 15). Et ad Judaeos quidem recte completa dicebat, quia eorum tempora post ejus praedicationem et triginta et quinque, vel quadraginta annos finita sunt. Et in Daniele: »Quoadusque interfecta est bestia, et periit, et corpus ejus datum est ut comburatur; et reliquarum bestiarum regnum translatum est, et magnitudo vitae data est eis usque ad tempus et tempus;« quod graece dicitur, ἕως χρόνου καὶ καιροῦ. Et insequitur: »Et ecce cum nubibus coeli quasi Filius hominis veniens« (Dan. VII, 11-13). Mysterium bestiae e reliquarum bestiarum translatione intelligentibus Scripturam manifestum est.

4. Adventus Domini diligendus est et exspectandus. Est enim magna beatitudo diligentibus ejus adventum, sicut testimonium perhibet beatus apostolus Paulus: »De coetero,« inquit, »reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus justus judex in illa die: non autem mihi solum, sed et iis qui diligunt adventum Domini« (II Tim. IV, 8). Et Dominus in Evangelio: »Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris sui« (Matth. XIII, 43). Item propheta: »Ecce enim tenebrae et caligo operient terram super gentes; in te vero apparebit Dominus, et majestas ejus in te videbitur« (Isai. LX, 2). Item propheta: »Qui vero exspectant Dominum, exsultabunt cum virtute; producent pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient« (Id. XL, 31). Et plurima talia, quae ad beatitudinem eorum pertinere, qui diligunt adventum Domini, inveniuntur.

5. Quod autem nemo possit mensuras temporum colligere, [PL33.903] manifestum est. Evangelium quidem dicit, »De die illa et hora nemo scit:« ego autem pro possibilitate intellectus mei dico, neque diem, neque mensem, neque annum adventus ipsius sciri posse; sed signa quae sunt adventus videndo et credendo, et exspectare me convenit, et credentibus escam hanc retribuere, ut exspectantes diligant adventum ejus, qui dixit, »Haec omnia cum videritis, scitote quoniam prope est in januis.« Signa ergo evangelica et prophetica quae in nobis completa sunt, adventum Domini manifestant. Nam frustra aut qui quaerunt, aut qui calumniantur, dies et annos in computo comprehendere quaerunt, cum scriptum sit, quia »nisi abbreviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi« (Matt. XXIV, 36, 33, 22). Certum est tempus carere computo, quod breviandum est a Domino, qui tempora constituit; appropinquasse autem adventum ejus, cujus signa adventus aliqua videmus ex iis quae facta sunt, esse completa, et iterum dicit: »His autem fieri incipientibus, respirabitis et levabitis capita vestra, quoniam appropinquabit redemptio vestra.« Quae autem signa dixit videnda, manifestum est in Evangelio sancti Lucae: »Et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora gentium.« Hoc factum est, et fieri nulli dubium est. Et insequitur: »Et erunt signa in sole, et luna, et in stellis, et in terra pressura gentium.« Ea quae patimur confiteri et poena compellit, si forte non curet voluntas: nam in uno tempore et signa in coelo, et pressuram gentium in terris ab hominibus videri et sustineri manifestum est. Et insequitur: »Arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi.« Nullam patriam, nullum locum nostris temporibus non affligi, aut humiliari certum est, sicut dictum est, »prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi« (Luc. XXI, 24-28): et omnia signa, quae superius Evangelium legentibus manifestat, ex maxima parte completa sunt.

6. Quod autem dictum est, »Et praedicabitur hoc Evangelium in universo mundo, et tunc veniet finis« (Matth. XXIV, 14); primum quod ipsius Domini repromissio talis fuit, ut ipsi Apostoli ejus nominis et resurrectionis testes fierent in Jerusalem, et in Judaea, et in Samaria, et usque ad extremum terrae, et Apostolus hae auctoritate docet: »Sed dico, numquid non audierunt? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum« (Rom. X, 18). Item: »Propter spem quae reposita est vobis, quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii, quod advenit in vos, sicut et in omni mundo est fructificans et crescens« (Coloss. I, 5, 6). Sed ab Apostolis nuntiata fides in gentibus, habuit multos persecutores, ut retenta tardius invalesceret, ut illud impleretur, »Ante haec omnia, primum in vos manus immittent suas, et persequentur, et tradent vos in synagogas et in custodias, ducentes ad reges et ad praesides, propter nomen meum« (Luc. XXI, 12): ut illud impleretur [PL33.904] quod scriptum erat; »Et velociter reaedificaberis a quibus destructa es.« Nam ex quo clementissimi imperatores christiani Dei voluntate esse coeperunt; quanquam paulatim fides, causa persecutionis, crescebat in saeculo, factis regibus Christianis, ubique in parvo tempore Christi Evangelium penetravit.

7. Expositio sane beati Danielis de Hebdomadibus, quam vir sanctus compresbyter noster Hieronymus exposuit, qualiter doctores Ecclesiarum tradidissent, lectorem suspendit. Nam si ipse doctissimus vir compresbyter noster ait periculosum esse de magistrorum Ecclesiarum judicare sententiis, et alterum praeferre alteri; quanto magis hoc lector facere non potest, quod magister facere dubitavit! Nos autem credimus quod Dominus ait: »Quia coelum et terra transient; iota autem unum, vel unus apex non transiet a Lege, donec omnia fiant« (Matth. V, 18). Quomodo ergo mysterium Hebdomadarum sit impletum usque ad nativitatem et passionem Christi, admiror; cum illud in dimidio hebdomadae Propheta locutus est, dicendo: »In dimidio hebdomadae tolletur sacrificium meum, et supplicatio, desolationum interitus, et ad sacrificium abominatio« (Dan. IX, 27). Haec ergo abominatio si jam completa fuerat, quomodo Dominus monet et dicit: »Cum videritis abominationem desolationis, quod dictum est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat« (Matth. XXIV, 15)? Ego autem ne petitionis Beatitudinis tuae contemptor essem, haec quemadmodum sensi, scripsi ad tuam Charitatem. Plenius autem dignare nos verbo gratiae tuae rescribendo instruere et laetificare.

Miitikio ya wasomaji

Vidokezo

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 875-904 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ilichapishwa na mtumiaji: Rodion Vlasov
Tarehe ya kuunda ukurasa: 2026-11-22, Sasisha: 2026-11-22