Domino sancto, venerabiliter dilectissimo fratri et consacerdoti AUGUSTINO, et fratribus qui recum sunt, EVODIUS, et fratres qui mecum sunt, salutem in Domino.

1. Per Jobinum qui ad possessionem Marcianensem [PL33.703] missus erat, dudum unam quaestionem de ratione et Deo missa epistola mea interrogavi; cujus adhuc responsum non merui. Sed quia epistolas Sanctitatis tuae, unam ad illustrem virum Volusianum, et alteram ad Italicam illustrem in Christo feminam, in manibus legentes habuimus; occurrit quod in priore epistola de Domini Jesu Christi Dei nostri carnali in Virgine conceptione, et ex ea nativitate posuisti, »Si ratio quaeritur, non erit mirabile; si exemplum poscitur, non erit singulare:« et visum est posse de omni nativitate, et hominis vel cujuslibet animantis vel seminis tale aliquid dici. Si ratio enim ejus quaeratur, non indagabitur, et utique erit mirabile; et si exemplum poscatur, quia nihil tale sit in exemplis, erit singulare. Neque enim quis conventus viri et feminae, vel cujuslibet conceptionis aliquando, quod in secreto formatur, ratione poterit exponi: aut vero seminum ex terra nascentium, primitus putrescentium, postea fructificantium ulla ratio invenietur. Non enim et hoc mirabile non est vermem unum sine ullo parente, si ad singularitatem aliquid requiratur, intra pomum virgineo conceptu formatum, perfectum inveniri: unde ad exemplum arbitror dictum, »Ego vermis, et non homo« (Psal. XXI, 7). De conceptionibus ergo sive conjunctorum, sive singularium, nescio quaenam possit ratio exhiberi. Non ergo de conceptione Virginis tantum non redditur, sed de nulla quidem arbitror conceptione posse persolvi rationem.

2. Si exemplum poscitur: ecce et de vento dicuntur equae, et de cinere gallinae, et de aqua anates, et alia nonnulla animalia, sine virili semine, fetus proprios edere. Certe si integrae non reddunt, tamen possunt illibatae concipere: quomodo ergo ponitur, »Si exemplum poscitur, non erit singulare,« quando tot exempla procedunt? Nasci etiam in corporibus, non solum femineis, verum etiam virorum, intrinsecus dico, quaedam animalia, notum est omnibus: numquid et ibi semen facit conceptionem? Ecce exempla, ecce miracula, de quibus ratio nullatenus redditur. Aut si ad hoc redditur, quia in virgine homine nihil tale unquam contingit; tamen sunt exempla in aliis rerum naturis, quia nata et sine seminibus concipiuntur, ex quibus penitus ratio reddi nequaquam potest. Tamen et in generatione est aliquid tale invenire quod sic edat partus, ut integritas naturae non violetur. Soleo enim audire quod aranea sine ulla virili conceptione et partus corruptione, illa omnia fila ex quibus tentis haerere solet, secundum naturae suae modum proferat mirabiliter, et sibi tantum quasi singulari praestitum esse demonstret. Ergo si et hoc quaeratur, non tantum mirabile est, sed exempla talia rerum dari nullatenus possunt. Metuo enim ne ob hoc ipsa praecesserint in exemplis, ut qui non credidissent virginem concipere posse, his exemplis convincerentur esse quidem mirabile, sed tamen non erit singulare: nam omnia Dei opera mirabilia; quia in sapientia facta sunt. Si ergo hoc nobis objiciatur, quid respondebimus?

3. Illud etiam me urget vehementissime, quod sic potest dici de corporis ipsius Domini clarificati substantia, quia et ipsa poterit videre Dei substantiam (aisti enim in epistola ad Italicam non posse; et certum est): ut [PL33.704] cum rationem reddere coeperimus quia non potest, hoc nobis objiciatur, quia si quod illa conceptione et nativitate factum est, mirabile est et singulare, nec ratio quam volunt, nec exemplum redditur, quia unico hoc praestitum est: quemadmodum eis ratio non redditur de conceptione et generatione, sed in illo solo invenitur singulare; sic de ejus visione ratio non reddatur, nec exemplum requiratur, sed soli illi singulariter licere divinitatis substantiam corpore videre. Si respondebitur rationem posse reddi, quia corporea re incorpoream rem nequaquam cernere liceat; metuo ne respondeatur quia et conceptio illa ratione exponi, et exemplis possit firmari. Aut enim in hominibus ratio deficiet, et exempla cessabunt, et confirmabunt corpore suo Unigenitum videre posse Deum: aut si ratio hic reddita fuerit, consequetur rationem reddi posse ab aliquibus nimis sapientibus viris, et illius conceptionis, et consequentis generationis. Quid ergo talibus respondeatur, percunctor. Non enim certamina semino, sed quemadmodum insidiosis respondeatur interrogo. Ego tamen sic credo Virginis conceptionem et partum, quomodo semper credidi: et corpore quoque clarificato Deum videri non posse, utcumque ratione colligo. Obviandum tamen censeo hominibus qui aut seditiones ex quaestionibus solent excitare, aut ferventi studio ad discendum evigilare. Ora pro nobis. Pax et Charitas Christi Sanctitatem tuam nostri memorem perficiat, domine sancte, venerabiliterque beatissime frater.

EPISTOLA CLXII. Augustinus Evodio respondet solutionem quaestionis in epistola 160 propositae petendum esse ex aliis opusculis a se editis. Confirmat opinionem quam in epistola 159 tetigerat de anima corpore soluta, deque visis prodigiosis. Postremo vindicat sententiam illam in praemissa proxime epistola reprehensam: »Si ratio quaeritur, non erit mirabile,« etc

Domino beatissimo, et venerabili fratri et coepiscopo sancto EVODIO, et tecum fratribus, AUGUSTINUS, et mecum fratres, in Domino salutem.

1. Multa quaeris ab homine multum occupato; et, quod est gravius, ea putas praecipitari debere dictando, quae sunt tam difficilia, ut cum magna diligentia dictata vel scripta, vix perduci possint ad intellectum etiam talium qualis ipse es. Huc accedit quia non tu et tales tantummodo cogitandi estis lecturi esse quod scribimus; sed utique et illi qui minus acuto minusque exercitato ingenio praediti, eo tamen studio feruntur ad cognoscendas litteras nostras, sive amico, sive inimico animo, ut eis subtrahi omnino non possint. Ista cogitanti cernis quanta cura in scribendo esse debeat, praesertim de rebus ita magnis, ut in eis et magni laborent. Si autem cum aliquid in manibus habeo, intermittendum est et differendum, ut ad ea [PL33.705] potius respondeatur quae supervenientia requiruntur; quid fiet si etiam ipsis dum respondetur, alia supervenerint? Num placet ut etiam his omissis illa suscipiantur, et semper priora fiant quae posteriora oboriuntur, eaque sola terminare contingat, quibus cum scribuntur non supervenerit aliquid quod quaeratur? Quod ut mihi accidat difficillimum est; sed non opinor tibi hoc placere. Non ergo debui alia interrumpere cum tua supervenissent, sicut nec tua, si alia rursus irruerint; et tamen servare hanc justitiam non sinor. Nam ecce ut tibi haec ipsa rescriberem, quibus id admonerem, intermisi quae agebam, et animum meum ad hanc epistolam ab alia magna intentione detorsi.

2. Facile autem fuit hanc excusationem, ut arbitror, non iniquam, litteris inditam tibi remittere; respondere autem inquisitionibus tuis non ita facile est: et puto in ipsis opusculis quae me nunc intentissimum detinent, non defutura quaedam loca, ubi haec ipsa expediam quae requiris, si Dominus faverit. Jam etiam ex iis quaestionibus quas modo misisti, multa soluta sunt in eis libris quos nondum edidi, sive de Trinitate, sive de Genesi. Quanquam et illa si relegas quae tibi jamdiu nota sunt, vel, nisi fallor, fuerunt, quia ea fortasse oblitus es quae te conferente mecum ac sermocinante conscripsi, sive de Animae Quantitate, sive de Libero Arbitrio; invenies unde dissolvas, etiam sine mea opera, dubitationes tuas, adhibito scilicet nonnullo labore cogitationis, ut iis quae ibi ad intellectum liquidum certumque perducta sunt, consequentia nectantur. Habes etiam librum de Vera Religione, quem si recoleres atque perspiceres, nunquam tibi videretur, ratione cogi Deum esse, vel ratiocinando effici Deum esse debere. Quandoquidem in ratione numerorum, quam certe in usu quotidiano habemus, si dicimus, Septem et tria decem esse debent, minus considerate loquimur; non enim decem esse debent, sed decem sunt. De quibus itaque rebus recte dicatur quod esse debeant, sive jam sint, sive ut sint, satis quantum arbitror disputavimus in eis libris quos commemoravi. Homo enim sapiens esse debet, si est, ut maneat; si nondum est, ut fiat: Deus autem sapiens non esse debet, sed est.

3. Illa quoque de visis, quae tibi nuperrime scripsi, et ea commemoras subtiliter dicta, sed majoribus te quaestionibus implicasse, recense etiam atque etiam, et cogita diligentius, nec pertranseat, sed habitet in eis consideratio tua; et inde fortasse utcumque conjicies quomodo sit anima praesens vel absens. In eis quippe visis demoratur in somnis, cum abest a sensu praesentiaque cernendi quam praebet oculis, vigilans: hanc autem ab oculis, hoc est tanquam a luminaribus corporis animae absentiam, quae fit cum dormimus, si vis major augeat, ut totum quod est inde subtrahatur, mors est. Sicut ergo a cernendi sensu ad visa somniorum, non cum aliquo corpore abscedit, nisi forte illa quae videntur in somnis corporea, nosque ipsos inter illa, hac atque illac ferri ac referri cum aliquo corpore existimabimus; quod jam tibi arbitror non [PL33.706] videri: ita si tota penitus abstrahatur atque absit, quod fit in morte, non secum putanda est auferre aliquod corpus ex corpore. Nam si auferret, profecto etiam cum dormimus et abscedit ab oculis, in quantum eos relinquit, in tantum oculos secum auferret, quamlibet subtiliores, corporeos tamen; quod non facit. Verumtamen aufert secum quosdam simillimos, sed non corporeos, quibus visa simillima cernit in somnis, sed nec ipsa corporea.

4. Porro si aliquis contendat etiam visa somniorum quae similia corporibus apparent, non esse nisi corporea, videtur sibi aliquid dicere, nec ista ingenii tarditas facile convincitur; multorum quippe est etiam non mediocriter acutorum: quoniam parum attendunt quantum valeant imagines corporum, quae fiunt in spiritu, nec omnino sunt corpora. Cum vero eas coguntur intueri, si recte adverterint, atque compererint non eas esse corporeas, sed corporum simillimas, rationem tamen de his non continuo valent reddere, quibus causis et quemadmodum fiant, qua denique natura sua subsistant, vel in quo subjecto sint: utrum ita in animo fiant ut in membrana ex atramento litterae, ubi utraque substantia est, membrana scilicet et atramentum; an sicut sigillum in cera, vel figura quaelibet cui cera subjectum est, illa in subjecto; an utroque modo fiant ista in spiritu nostro, aliquando sic, aliquando autem sic.

5. Movent enim non solum ea quae absunt a sensibus corporis, et in nostra reperiuntur memoria, vel quae nos ipsi ut libitum est, facimus, disponimus, augemus, minuimus, situ, habitu, motu, innumerabilibus qualitatibus formisque variamus. Talia sunt fortassis etiam illa quibus deludimur dormientes, quando non divinitus admonemur; nisi quod haec volentes agimus, illa praeter arbitrium patimur. Non solum haec movent quae in animo de ipso animo fieri non absurde quis putat (quamvis et hoc causis occultioribus, quibus agitur ut istud potius quam illud in conspectum animi veniat); sed etiam quod ait propheta, Et dixit mihi Angelus qui loquebatur in me (Zach. I, 9). Neque enim forinsecus voces ad aures corporeas Prophetae venisse credendum est, cum dicit, qui loquebatur in me, non, Ad me. Utrum voces erant de spiritu factae, corporalibus similes, quales agimus cum apud nos taciti multa memoriter, plerumque etiam cantando transcurrimus, sed tamen editae ab Angelo sibi suggerente? Et quod in Evangelio scriptum est, Ecce Angelus Dei apparuit illi in somnis dicens (Matth. I, 20): Quomodo enim apparuerit, vel corpus angelicum oculis clausis (Abrahae quippe vigilanti sic apparuerunt, ut eos etiam, cum pedes lavit eis [Gen. XVIII, 4], contrectando sentiret)? vel spiritus spiritui dormientis in specie aliqua simili corpori, sicut nos ipsi nobis videmur tali figura etiam per loca moveri somniantes, longe aliter quam membra in stratis jacentia moventur.

[PL33.707] 6. Haec ideo mira sunt, quia occultiorem habent rationem, quam ut videri vel reddi ab homine homini possit. Nam istae causae sunt admirationis, cum vel ratio cujusque rei latet, vel eadem res usitata non est, quod aut singularis aut rara est. Ex illa ergo causa latentis rationis, ego dixi in epistola quam te legisse commemoras (Epist. 137, ad Volusianum), cum eis responderem qui negant esse credendum, quod Christum virgo pepererit, virgo permanserit, Si ratio quaeritur, non erit mirabile: hoc enim dictum est, non quod ratione res careat, sed quod eos lateat quibus hoc Deus voluit esse mirabile. Ex alia vero admirationis causa, quae ideo est, quia insolitum aliquid occurrit, scriptum est de Domino quod miratus sit Centurionis fidem; neque enim eum rei ullius ratio potuit latere, sed admiratio pro laude posita est ejus cujus par in populo Hebraeo non apparuerat: unde ipsa admiratio satis exposita est, cum Dominus ait, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Luc. VII, 9).

7. Quod autem adjeci in eadem epistola, Si exemplum poscitur, non erit singulare; frustra tibi visus es velut exempla invenisse de vermiculo qui in pomo nascitur, et aranea quae filum textrinae suae corpore velut integro parit. Dicuntur enim aliqua argute cujusdam similitudinis gratia, alia remotius, alia congruentius; sed solus Christus natus est ex virgine: unde jam intelligis, quantum existimo, cur hoc esse dixerim sine exemplo. Habent itaque omnia causas suas atque rationes rectas et inculpabiles, quae Deus vel usitata vel inusitata operatur. Sed hae causae atque rationes cum latent, miramur quae fiunt; cum autem patent, consequenter ea vel convenienter fieri dicimus; nec mirandum esse, quia facta sunt, quae ratio exigebat ut fierent. Aut, si miramur, non inopinata stupendo, sed excellentia laudando miramur: quo genere admirationis Centurio ille laudatus est. Nec ideo reprehendenda est sententia qua dictum est, Si ratio quaeritur, non erit mirabile; quoniam est aliud genus admirationis, etiam cum ratio manifesta est admiranti: neque enim propterea culpatur sententia qua dictum est, Deus neminem tentat (Jacobi I, 13), quoniam est aliud genus tentationis, propter quod recte itidem dictum est, Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII, 3).

8. Nec quisquam existimet ideo merito posse dici corporeis oculis a Filio Patrem videri, ac non potius sicut a Patre Filium, quia illi qui hoc putant, cum in reddenda ratione defecerint, possunt et ipsi dicere, Si ratio quaeritur, non erit mirabile: hoc enim dictum est, non quia non est ratio, sed quia latet. Illius autem non miraculi, sed erroris, demonstrare debet nullam esse rationem, quisquis id opinantes refellere aggreditur. Sicut enim nulla ratio est qua Dei natura moriatur, aut corrumpatur, aut peccet; et cum hoc Deum non posse dicimus, non derogamus potestati ejus, sed aeternitatem veritatemque laudamus: ita cum dicimus non posse videri oculis corporeis, non latet, sed patet ratio bene intelligentibus, qua perspicuum est Deum corpus non esse, nec aliquid corporeis [PL33.708] oculis cerni posse, nisi quod alicujus intervalli interpositione cernatur: id autem nonnisi corpus esse, eamque substantiam quae minor sit in parte quam in toto; quod de Deo credere nefas esse debet etiam iis qui hoc intelligere nondum valent.

9. Latet ratio diversarum commutationum; et hinc est omnium visibilium silva miraculorum: numquid tamen ideo latet esse corpora, habere nos corpus, nullum esse quantulumcumque corpusculum, quod non pro suo modo loci occupet spatium; nec in eo quod occupat ubique sit totum, sed minus sit in parte quam in toto? Haec quoniam non latent, his contexenda sunt consequentia, quod nunc facere nimis longum est, quibus ostendatur non rationem latere, sed rationem omnino nullam esse qua credi debeat, vel possit intelligi, Deum qui ubique totus est, nec per spatia locorum corporea mole diffunditur, in qua necesse habeat partibus majoribus minoribusque constare, cerni corporeis oculis posse. Unde plura dicerem si hoc in epistola ista suscepissem, in cujus longitudinem non sentiens progressus sum, pene oblitus occupationum mearum, ita ut fortasse, quod non arbitrabar, intentioni tuae satis fecerim, qui potes paucis admonitus plura cogitare quae competunt; sed non etiam eorum in quorum manus non inaniter venire ista possunt, si diligentius et copiosius disserantur. Laborant autem homines in discendo, et brevia non valent intelligere, prolixa non amant legere. Laborant itidem in docendo, qui et pauca tardis, et multa pigris frustra ingerunt. Mitte et illius epistolae exemplum, quae apud nos aberrans non potuit inveniri.

EPISTOLA CLXIII. Evodius Augustino proponit aliquot quaestiones

EVODIUS episcopus, AUGUSTINO episcopo.

Pridem quaestiones misi ad Sanctitatem tuam: unam de ratione et Deo, puto per Jobinum qui servit ancillis Dei; alteram de corpore Salvatoris, de quo aestimatur quod substantiam Dei videat. Tertiam dico nunc: anima rationalis quam Salvator cum corpore assumpsit, utrum in una de opinionibus est illis quae proponuntur cum de animae origine quaeritur, si qua ibi potest veritate fulciri; an quanquam rationalis sit, non tamen ex iis speciebus quae de animalium anima dicuntur, sed in alia habetur. Quartam interrogo: qui sunt illi spiritus, de quibus in Epistola sua ponit Petrus testimonium de Domino, dicens, »Mortificatus carne, vivificatus spiritu: in quo et eis qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit« (I Petr. III, 18, 19), et caetera; hoc inserens quod in inferno fuerunt, et descendens Christus omnibus evangelizavit, omnesque a tenebris et poenis per gratiam liberavit, ut a tempore resurrectionis Domini, judicium exspectetur exinanitis inferis. Quid ergo in hac re Sanctitati tuae videatur, cupio nosse.

EPISTOLA CLXIV. Augustinus Evodio, respondens ad duas quaestiones, quarum altera est de loco obscuro primae Petri, tertio capite, altera de anima Christi

Domino beatissimo, fratri et coepiscopo EVODIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAP. PRIMUM

1. Quaestio quam mihi proposuisti ex Epistola apostoli Petri, solet nos, ut te latere non arbitror, vehementissime commovere, quo modo illa verba accipienda sint tanquam de inferis dicta. Replico ergo tibi eamdem quaestionem, ut sive ipse potueris, sive aliquem qui possit inveneris, auferas de illa atque finias dubitationem meam. Quod si prior potuero, cum id donaverit Dominus, tibique impartiri valuero, non fraudabo Dilectionem tuam: nunc autem quae me ibi moveant intimabo, ut secundum haec de illis verbis apostolicis, vel ipse cogites, vel quem idoneum repereris consulas.

2. Cum dixisset Christum mortificatum carne, vivificatum spiritu; continuo subjecit, In quo et iis qui in carcere erant conclusi, spiritibus veniens praedicavit, qui increduli fuerunt aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam: deinde subjunxit et ait, Quod et vos nunc simili forma Baptisma salvos fecit (I Petr. III, 18, 21). Movet itaque, si apud inferos Dominus, quando mortuus est, in carcere conclusis spiritibus praedicavit, quid boni soli meruerint, ut Dominus ad inferna descenderet, qui tunc infideles fuerunt cum fabricaretur arca. Etenim post tempora Noe, multa millia tot gentium usque ad passionem Christi mortua sunt, quae potuit apud inferos invenire: non utique eorum qui in Deum crediderant, sicut Prophetae et Patriarchae de stirpe Abrahae, sicut ipse retro Noe et tota domus ejus, quae salva facta est per aquam, excepto fortassis uno filio, qui postea reprobatus est; sicut etiam praeter progeniem Jacob, alii fuerunt credentes in Deum, sicut Job, sicut civitas Ninive, et si qui alii sunt, qui vel apparent in Scripturis, vel in genere humano latent: sed eorum dico multa millia hominum, qui Deum ignorantes, et daemonum vel simulacrorum cultui dediti, a temporibus Noe usque ad passionem Christi, ex hac vita emigrarunt, quos apud inferos Christus inveniens, quomodo illis non praedicavit, sed illis tantum, qui in diebus Noe increduli fuerunt, cum fabricaretur arca? Aut si omnibus praedicavit, cur illos solos Petrus commemoravit, praetermissa multitudine tam innumerabili caeterorum?

CAPUT II

3. Et Dominum quidem carne mortificatum [PL33.710] venisse in infernum, satis constat. Neque enim contradici potest vel prophetiae quae dixit, Quoniam non derelinques animam meam in inferno; quod ne aliter quisquam sapere auderet, in Actibus Apostolorum, idem Petrus exponit: vel ejusdem Petri illis verbis, quibus eum asserit solvisse inferni dolores, in quibus impossibile erat eum teneri (Psal. XV, 10, et Act. II, 24, 27). Quis ergo nisi infidelis negaverit fuisse apud inferos Christum? Quod si movet quemadmodum accipiendum sit inferni ab illo solutos dolores (neque enim coeperat in eis esse tanquam in vinculis, et sic eos solvit tanquam si catenas solvisset quibus fuerat alligatus); facile est intelligere sic eos solutos esse quemadmodum solvi possunt laquei venantium, ne teneant; non quia tenuerunt. Potest et sic, ut eos dolores eum solvisse credamus, quibus teneri ipse non poterat, sed quibus alii tenebantur, quos ille noverat liberandos.

4. Verum quinam isti sint, temerarium est definire. Si enim omnes omnino dixerimus tunc esse liberatos, qui illic inventi sunt, quis non gratuletur, si hoc possimus ostendere? praesertim propter quosdam qui nobis litterario labore suo familiariter innotuerunt, quorum eloquium ingeniumque miramur; non solum poetas et oratores, qui eosdem ipsos falsos deos gentium multis opusculorum suorum locis contemnendos ridendosque monstrarunt, et aliquando etiam unum Deum verumque confessi sunt, quamvis illa superstitiosa cum caeteris colerent; verum etiam illos qui haec non cantando vel declamando, sed philosophando dixerunt: multos etiam quorum litteras non habemus, sed in illorum litteris didicimus secundum quemdam modum laudabiles vitas, ut excepto Dei cultu, in quo erraverunt colentes vana quae publice colenda fuerant instituta, et creaturae potius quam Creatori servientes, in caeteris moribus parcimoniae, continentiae, castitatis, sobrietatis, mortis pro patriae salute contemptus, servataeque fidei non solum civibus, verum et hostibus, imitandi merito proponantur. Quae quidem omnia quando non referuntur ad finem rectae veraeque pictatis, sed ad fastum inanem humanae laudis et gloriae, etiam ipsa inanescunt quodammodo, steriliaque redduntur: verumtamen quadam indole animi ita delectant, ut eos in quibus haec fuerunt, vellemus vel praecipue, vel cum caeteris ab inferni cruciatibus liberari, nisi aliter se haberet sensus humanus, aliter justitia Creatoris.

5. Quae cum ita sint, si omnes inde solvit Salvator, et, sicut requirens scripsisti, exinanivit inferna, ut deinceps judicium jam exspectaretur extremum: haec sunt quae in hac re non immerito movent, quae mihi interim cogitanti solent occurrere. Primum, qua auctoritate firmetur ista sententia. Quod enim scriptum est in morte Christi factum solutis doloribus inferni: vel ad ipsum potest intelligi pertinere, quod eos hactenus solverit, hoc est irritos fecerit, ne ab eis ipse teneretur, praesertim quia sequitur, in quibus impossibile erat teneri eum. Vel si causa quaeritur cur voluerit venire in infernum, ubi dolores illi essent, quibus teneri omnino [PL33.711] non poterat, quia erat, ut scriptum est, in mortuis liber (Psal. LXXXVII, 6), in quo princeps et praepositus mortis non invenit aliquid, quod supplicio deberetur: hoc scilicet quod scriptum est, solutis doloribus inferni, non in omnibus, sed in quibusdam accipi potest, quos ille dignos ista liberatione judicabat; ut neque frustra illuc descendisse existimetur, nulli eorum profuturus qui ibi tenebantur inclusi, nec tamen sit consequens ut quod divina quibusdam misericordia justitiaque concessit, omnibus concessum esse putandum sit.

CAPUT III

6. Et de illo quidem primo homine patre generis humani, quod eum inde solverit, Ecclesia fere tota consentit; quod eam non inaniter credidisse credendum est, undecumque hoc traditum sit, etiamsi canonicarum Scripturarum hinc expressa non proferatur auctoritas: quanquam illud quod in libro Sapientiae scriptum est, Haec illum, qui primus factus est, patrem orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, et eduxit illum a delicto suo, et dedit ei virtutem continendi omnia (Sap. X, 1, 2), magis pro hac sententia quam pro ullo alio intellectu facere videatur. Addunt quidam hoc beneficium antiquis etiam sanctis fuisse concessum, Abel, Seth, Noe, et domui ejus, Abraham, Isaac, et Jacob, aliisque Patriarchis et Prophetis, ut cum Dominus in infernum venisset, illis doloribus solverentur.

7. Sed quonam modo intelligatur Abraham, in cujus sinum pius etiam pauper ille susceptus est, in illis fuisse doloribus, ego quidem non video: explicant fortasse qui possunt. Solos autem duos, id est Abraham et Lazarum, in illo memorabilis quietis sinu fuisse antequam Dominus in inferna descenderet, et de istis tantum duobus dictum fuisse illi diviti, Inter vos et nos chaos magnum firmatum est, ut ii qui volunt hinc transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare (Luc. XVI, 26), nescio utrum quisquam sit cui non videatur absurdum. Porro si plures quam duo ibi erant, quis audeat dicere non ibi fuisse Patriarchas et Prophetas, quibus in Scriptura Dei justitiae pietatisque tam insigne testimonium perhibetur? Quid his ergo praestiterit qui dolores solvit inferni, in quibus illi non fuerunt, nondum intelligo; praesertim quia ne ipsos quidem inferos uspiam Scripturarum in bono appellatos potui reperire. Quod si nusquam in divinis auctoritatibus legitur, non utique sinus ille Abrahae, id est secretae cujusdam quietis habitatio, aliqua pars inferorum esse credenda est. Quanquam in his ipsis tanti magistri verbis, ubi ait dixisse Abraham, Inter vos et nos chaos magnum firmatum est, satis, ut opinor, appareat non esse quamdam partem, et quasi membrum inferorum, tantae illius felicitatis sinum. Chaos enim magnum quid est, nisi quidam hiatus, multum ea separans inter quae non solum est, verum etiam firmatus est? Quapropter si in illum Abrahae sinum Christum mortuum venisse sancta Scriptura dixisset, non nominato inferno ejusque doloribus, miror si quisquam ad inferos eum descendisse asserere auderet.

[PL33.712] 8. Sed quia evidentia testimonia et infernum commemorant et dolores, nulla causa occurrit cur illo credatur venisse Salvator, nisi ut ab ejus doloribus salvos faceret; sed utrum omnes quos in eis invenit, an quosdam quos illo beneficio dignos judicavit, adhuc requiro: fuisse tamen eum apud inferos, et in eorum doloribus constitutis hoc beneficium praestitisse non dubito. Unde illis justis qui in sinu Abrahae erant, cum ille in inferna descenderet, nondum quid contulisset inveni, a quibus eum secundum beatificam praesentiam suae divinitatis nunquam video recessisse: sicut etiam eodem ipso die quo mortuus est, promisit latroni quod cum illo in paradiso fuisset futurus (Luc. XXIII, 43), quando ad solvendos inferni dolores fuerat descensurus. Profecto igitur in paradiso atque sinu Abrahae, etiam ante jam erat beatificante sapientia, et apud inferos judicante potentia: ubi enim non est nullo loco obsessa divinitas? Verumtamen secundum creaturam, quam ex quodam tempore suscipiendo, manens Deus homo factus est, hoc est secundum animam eum fuisse apud inferos aperte Scriptura declarat, et per prophetiam praemissa, et per apostolicum intellectum satis exposita, qua dictum est: Non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10).

9. Scio quibusdam videri, morte Domini Christi jam talem resurrectionem praestitam justis, qualis nobis in fine promittitur; quoniam scriptum est, illo terrae motu quo in ejus passione petrae scissae et monumenta aperta sunt, multa corpora resurrexisse justorum, et visa cum illo quando resurrexit in sancta civitate (Matth. XXVII, 51-53). Qui utique si non iterum repositis corporibus dormierunt, videndum est quemadmodum intelligatur Christus primogenitus a mortuis (Apoc. I, 5), si eum in illa resurrectione tot praecesserunt. Quod si respondetur hoc dictum esse per anticipationem, ut monumenta quidem illo terrae motu aperta intelligantur, cum Christus in cruce penderet, resurrexisse autem justorum corpora non tunc, sed cum ille prior resurrexisset: quamvis tunc, ut dixi, anticipando fuisset adjunctum, ut et Christus primogenitus a mortuis sine ambiguitate credatur, et illis justis continuo concessum ut ipso praeeunte in aeternam incorruptionem atque immortalitatem resurgerent; illud adhuc restat quod moveat, quomodo a Petro dici potuerit, quod utique verissime dictum est, quando per illam prophetiam non de David, sed de Christo asseruit fuisse praedictum, carnem ejus non vidisse corruptionem; et quod adjunxit de David, apud eos esse monumentum ejus (Act. II, 27, 29): unde illos utique non convincebat, si corpus ejus ibi jam non erat; quia si et ante in recenti sua morte resurrexisset, nec caro ejus vidisset corruptionem, posset nihilominus illud monumentum manere. Durum autem videtur ut David non fuerit in illa resurrectione justorum, si eis jam aeterna donata est, cujus Christus ex semine tam crebro, et tanta evidentia, tantaque honorificentia commendatur. Periclitabitur etiam [PL33.713] illud quod ad Hebraeos de justis antiquis dicitur, Quia pro nobis meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur (Heb. XI, 40); si jam in illa resurrectionis incorruptione constituti sunt, quae nobis perficiendis in fine promittitur.

CAPUT IV

10. Cur ergo Petrus eos tantum commemorare voluerit, quibus in carcere inclusis Evangelium praedicatum est, qui in diebus Noe cum fabricaretur arca increduli fuerunt, vides quam latebrosum sit, et quae me moveant ne affirmare hinc aliquid audeam. Huc accedit, quia cum dixisset apostolus, Quod et vos nunc simili forma Baptisma salvos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi, qui est in dextera Dei, deglutiens mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur, profectus in coelos, subjectis sibi Angelis et Potestatibus et Virtutibus; continuo subjecit, Christo igitur in carne passo, et vos eadem scientia armamini; quia qui passus est in carne, desiit a peccatis, in hoc ut jam non hominum desideriis, sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat tempus: deinde ait, Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem hominum consummatum ambulantibus in libidinibus, et concupiscentiis, et ebrietate, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum servitutibus, in quo stupescunt non concurrere vos in eamdem luxuriae confusionem blasphemantes. Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos: his dictis subnectit, Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu.

11. Quem non moveat ista profunditas? Mortuis dicit evangelizatum: quos profecto si intellexerimus, qui de corpore exierunt, illi opinor erunt de quibus supra dixit, Qui increduli fuerunt in diebus Noe; aut certe omnes, quos apud inferos Christus invenit. Quid sibi ergo vult, ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu? quomodo judicantur in carne, quam non habent, si apud inferos sunt; vel quam nondum receperunt, si etiam a doloribus inferni soluti sunt? Neque enim si, ut quaerendo dicis, exinaniti sunt inferi, omnes etiam qui tunc ibi fuerunt, in carne resurrexisse credendi sunt; aut qui resurgentes apparuerunt cum Domino, ad hoc carnem receperunt, ut in ea judicarentur secundum hominem: quod nec de illis video quo modo accipi possit, qui increduli fuerunt in diebus Noe; non enim eos in carne vixisse scriptum est, aut credi potest ideo solutos dolores inferni, ut qui inde liberarentur, carnem ad luendam poenam reciperent. Quid est ergo, ut judicentur secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu? an forte hoc praestitum est eis quos apud inferos Christus invenit, ut per Evangelium vivificarentur spiritu, quamvis in futura resurrectione in carne judicandi sint, ut per aliquam carnis poenam transeant in regnum Dei? Quod si ita est, cur hoc tantum de illis qui quondam non crediderunt in diebus Noe, ac non etiam de caeteris quos illic Christi visitatio comperit, [PL33.714] per Evangelii praedicationem spiritu revixerunt, postea transitoria poena in carne judicandi? Quod si de omnibus acceperimus, manet quaestio, quare Petrus eos tantum commemoravit, qui tunc increduli fuerunt cum fabricaretur arca.

12 Movet etiam illud, quod ii qui de hac re conantur reddere rationem, ideo dicunt Christo ad inferos descendente, iis qui ibi inventi sunt, illa loca poenalia tanquam carceres exinanitos, qui non audierant Evangelium, quod illis viventibus nondum toto orbe praedicabatur, et justas habebant causas cur non credidissent, quod eis non fuerat annuntiatum: deinceps autem non habituros excusationem, qui praedicationem Evangelii per omnes gentes celebratam diffusamque contemnunt; et ideo illis tunc evacuatis carceribus jam justum restare judicium, quo contumaces et infideles etiam aeterno igne puniantur. Nec attendunt qui hoc sentiunt, hanc excusationem habere posse omnes qui etiam post resurrectionem Christi antequam ad eos Evangelium perveniret, ex hac vita emigrarunt. Neque enim posteaquam Dominus remeavit ab inferis, nemo permissus est iterum ire ad inferos, nisi audito Evangelio, cum tam multi morerentur toto orbe terrarum, antequam ad eos haec annuntiatio perveniret; qui omnes habebunt excusationem, quae ablata dicitur eis quibus Dominus cum venisset, quia ante non audierant, in inferno dicitur praedicasse.

13. Nisi forte dicatur etiam istos qui post Domini resurrectionem, nondum sibi annuntiato Evangelio mortui sunt, sive moriuntur, illic apud inferos audire potuisse vel posse, ut illic credant quod de Christi veritate credendum est, et habeant etiam ipsi remissionem ac salutem, quam illi meruerunt quibus ibi Christus annuntiavit. Neque enim quia rursus ascendit Christus ab inferis, ideo ibi fama ejus exstincta est; nam et hinc ascendit in coelum, et tamen ejus annuntiatione, qui in eum crediderint, salvi erunt. Ideo quippe exaltatus est, et donatum est ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, non solum coelestium et terrestriam, verum etiam infernorum (Philipp. II, 9, 10). Sed hanc opinionem si admittimus, qua putari potest, homines, qui cum viverent, minime crediderunt, posse in Christum apud inferos credere, quis ferat quae consequuntur absurda, fideique contraria? Primum, ne frustra dolere videamur eos qui sine ista gratia de corpore exierunt, frustraque curam gerere, atque instanter hortari ut eam homines priusquam moriantur percipiant, ne sempiterna morte puniantur. Aut si illi tantum apud inferos inutiliter atque infructuose credunt, qui Evangelio sibi annuntiato hic credere noluerunt; illis autem proderit credere, qui non hic contempserunt quod audire minime potuerunt; aliud sequitur absurdius, ut hic non sit Evangelium praedicandum, quoniam omnes utique morituri sunt, et sine ullo reatu contempti Evangelii venire ad in eros debent, ut eis prodesse possit, cum ibi crediderint: quod sentire, impiae vanitatis est.

CAPUT V

14. Quamobrem teneamus firmissime, quod fides habet fundatissima auctoritate firmata, Quia Christus mortuus est secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturae (I Cor. XV, 3, 4), et caetera quae de illo testatissima veritate conscripta sunt: in quibus etiam hoc est, quod apud inferos fuit, solutisque eorum doloribus quibus cum erat impossibile teneri, a quibus etiam recte intelligitur solvisse et liberasse quos voluit, corpus quod in cruce reliquerat in sepulcro positum recepisse. In illa vero quam proposuisti de verbis Petri apostoli quaestione, quoniam quae me moveant perspicis, et alia fortasse, si diligentius discutiantur, possunt movere; vel apud nos ea cogitando, vel quos dignum est et possumus consulendo, quaeramus.

15. Considera tamen ne forte totum illud quod de conclusis in carcere spiritibus, qui in diebus Noe non crediderant, Petrus apostolus dicit, omnino ad inferos non pertineat; sed ad illa potius tempora quorum formam ad haec tempora transtulit. Illa quippe res gesta forma fuerat futurorum, ut ii qui modo non credunt Evangelio, dum in omnibus gentibus aedificatur Ecclesia, illis intelligantur esse similes, qui tunc non crediderunt cum fabricaretur arca: illi autem qui crediderunt, et per Baptismum salvi fiunt, illis comparentur, qui tunc in eadem arca salvi facti sunt per aquam; unde ait, Sic et vos simili forma Baptisma salvos facit. Ad hanc igitur formae similitudinem, caetera etiam de incredulis coaptemus, et non suspicemur quod apud inferos ad faciendos fideles atque liberandos Evangelium praedicatum sit, vel adhuc etiam praedicetur, quasi et ibi sit Ecclesia constituta.

16. Ad illum ergo sensum qui te movet, ideo videntur attracti qui hoc Petrum sensisse crediderunt, quia dixit, conclusis in carcere spiritibus praedicatum, quasi animae non possint intelligi spiritus, quae tunc erant in carne, atque ignorantiae tenebris velut carcere claudebantur; de quali carcere se desiderat liberari ille qui dicit, Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo (Psal. CXLI, 8); quae alibi umbra mortis appellatur: de qua non utique apud inferos, sed hic liberati sunt, de quibus scriptum est, Qui sedebant in umbra mortis, lumen ortum est eis (Isai. IX, 2). Illis autem in diebus Noe frustra praedicatum est, quia non crediderunt, cum exspectaret eos Dei patientia per tempus tot annorum quibus arca eadem fabricata est (nam ejus etiam fabricatio quodammodo praedicatio fuit); sicut modo similes eorum non credunt, qui sub eadem forma, ignorantiae tenebris velut carcere concluduntur, frustra intuentes Ecclesiam toto mundo construi, imminente judicio, tanquam diluvio quo tunc omnes increduli perierunt: ait quippe Dominus, Sicut in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis. Manducabant, bibebant, nubebant, uxores ducebant, donec intravit Noe in arcam; venit diluvium, et perdidit omnes (Luc. XVII, 26). Sed [PL33.716] quia ea res gesta etiam futuram rem significabat, ideo ibi diluvium, et Baptismum significavit fidelibus, et infidelibus poenam: sicut in figura non rei gestae, sed tantummodo dictae, quod de lapide scriptum est (Psal. CXVII, 22; Isai. VIII, 14, et XXVIII, 16; Dan. II, 34, 45; Matth. XXI, 44; Luc. XX, 17; Act. IV, 11; Rom. IX, 33, etc.), quo significatus est Christus, duo quaedam praenuntiata sunt, et infidelibus offendiculum, et fidelibus aedificium. Aliquando autem in eadem figura vel gesta vel dicta, etiam duae res aliquid unum significant; sicut fideles significaverunt ligna quae in arcae fabricam coaptata sunt, eosdemque etiam animae octo quae in eadem arca liberatae sunt: quomodo in illa evangelica similitudine de ovili, idem ipse Christus est et pastor et janua (Joan. X, 1, 2).

CAPUT VI

17. Nec moveat ad impediendum istum intellectum, quod eumdem Christum dixit apostolus Petrus praedicasse illis in carcere conclusis qui quondam non crediderant in diebus Noe, ut ideo non arbitremur hoc intelligendum quia illo tempore nondum venerat Christus. Nondum enim venerat scilicet in carne, sicut venit quando post haec in terra visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38): verumtamen ab initio generis humani, vel ad arguendos malos, sicut ad Cain, ac prius ad ipsum Adam uxoremque ejus; vel ad consolandos bonos, vel ad utrosque admonendos, ut alii ad salutem suam crederent, alii ad poenam suam non crederent, ipse utique non in carne, sed in spiritu veniebat, visis congruis alloquens, quos volebat, sicut volebat. Quod autem dixi, In spiritu veniebat, et ipse quidem Filius in substantia Deitatis, quoniam corpus non est, utique spiritus est: sed quid facit Filius sine Spiritu sancto, vel sine Patre, cum inseparabilia sint omnia opera Trinitatis?

18. Ipsa quoque Scripturae verba de quibus agitur, satis hoc, ut puto, indicant eis qui diligenter attendunt: Quia Christus, inquit, semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos adducat Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu: in quo et iis qui in carcere conclusi erant, spiritibus adveniens praedicavit, qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca. Jam ut arbitror, attenditur ordo verborum, Christus mortificatus carne, vivificatus autem spiritu. In quo spiritu adveniens praedicavit et illis spiritibus qui increduli fuerant aliquando in diebus Noe: quoniam prius quam veniret in carne pro nobis moriturus, quod semel fecit, saepe antea veniebat in spiritu ad quos volebat, visis eos admonens, sicut volebat, utique in spiritu, quo spiritu et vivificatus est, cum in passione esset carne mortificatus. Quid est enim quod vivificatus est spiritu, nisi quod eadem caro, qua sola fuerat mortificatus, vivificante spiritu resurrexit?

CAPUT VII

19. Nam quod fuerit anima mortificatus Jesus, hoc est eo spiritu qui hominis est, quis audeat dicere; cum mors animae non sit nisi peccatum, [PL33.717] a quo ille omnino immunis fuit, cum pro nobis carne mortificaretur? Si enim omnium hominum animae ex illa una sunt, quae insufflata est primo homini per quem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12); aut non est inde anima Christi, quoniam nullum habuit omnino peccatum, vel originale, vel proprium, propter quod ei mors debita videretur; pro nobis eam quippe quam non debebat exsolvit, in quo princeps mundi, mortisque praepositus nihil invenit (Joan. XIX, 30); neque enim absurdum est ut qui primo homini animam creavit, crearet et sibi: aut si et ipsa inde est, eam suscipiendo mundavit, ut sine ullo prorsus peccato, vel perpetrato, vel traducto, ad nos veniens de virgine nasceretur. Si autem animae non ex illa una propagantur, et sola ex Adam caro trahit originale peccatum, ita sibi creavit animam Dei Filius, ut caeteris creat, quam non tamen carni peccati miscuit, sed similitudini carnis peccati (Rom. VIII, 3). Sumpsit enim ex Virgine veram quidem carnis substantiam; non tamen peccati carnem, quia non ex carnali concupiscentia, sive seminatam, sive conceptam; mortalem sane, ac per aetates mutabilem, tanquam carni peccati sine peccato simillimam.

20. Ac per hoc quaecumque de anima opinio vera sit, quarum nullam temere affirmare adhuc audeo, nisi tantum illam repudiare, qua creduntur animae pro meritis nescio quorum superiorum actuum suorum, singulae in singula corpora tanquam in carceres trudi; certe anima Christi non solum immortalis secundum caeterarum naturam, sed etiam nullo mortificata peccato vel damnatione punita est, quibus duabus causis mors animae intelligi potest; et ideo non secundum ipsam dici potuit Christus vivificatus spiritu. In ea re quippe vivificatus est, in qua fuerat mortificatus: ergo de carne dictum est. Ipsa enim revixit anima redeunte, quia ipsa erat mortua, anima recedente. Mortificatus ergo carne dictus est, quia secundum solam carnem mortuus est: vivificatus autem spiritu, quia illo spiritu operante, in quo ad quos volebat veniebat et praedicabat, etiam ipsa caro vivificata surrexit, in qua modo ad homines venit.

21. Proinde etiam illud quod postea dictum est de incredulis, Qui reddent rationem ei qui paratus est vivos et mortuos judicare, non est consequens ut eos hic intelligamus mortuos qui de corpore exierunt. Fieri enim potest ut mortuos dixerit infideles; hoc est in anima mortuos, de qualibus dicitur, Dimitte mortuos, ut sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22): vivos autem qui credunt in eum, non trustra audientes, Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Eph. V, 14); de qualibus etiam ipse Dominus dicit, Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent (Joan. V, 25). Proinde etiam quod sequitur et dicit Petrus, Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu, non cogit apud inferos intelligi. [PL33.718] Propter hoc enim in hac vita et mortuis evangelizatum est, id est infidelibus et iniquis; ut cum crediderint, judicentur quidem secundum homines in carne, hoc est in diversis tribulationibus, et ipsa morte carnis; unde idem apostolus alio loco dicit, Tempus esse ut judicium incipiat a domo Domini (I Petr. IV, 17): Vivant autem secundum Deum spiritu, quia et in ipso fuerant mortificati, cum morte infidelitatis et impietatis detinerentur.

22. Haec expositio verborum Petri cui displicet, vel cui etiamsi non displicet, non tamen sufficit, quaerat ea secundum inferos intelligere. Qui si valuerit illa quibus me moveri supra commemoravi, ita solvere ut eorum auferat dubitationem, impartiat et mihi: quod si factum fuerit, potuerunt illa verba utroque modo intelligi; sed ista sententia de nulla falsitate convincitur. Ad illas autem quaestiones quas ante misisti, excepta Dei visione per corpus, unde majus opus moliendum est, ut potui, respondi, et per Asellum diaconum misi, quod te accepisse jam puto. In recenti autem commonitorio tuo, cui nunc respondi, duo quaesieras, quorum utrumque tractatum est, unum latius, alterum brevius, de Petri scilicet apostoli verbis, et de anima Domini. Exemplum sane litterarum tuarum, quae continent interrogationem utrum Dei substantia corporaliter velut in loco videri possit, et apud nos nescio quomodo aberraverunt, nec inveniri cum diu quaererentur potuerunt, iterum admoneo mittere ne graveris.

Miitikio ya wasomaji

Vidokezo

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 703-718 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ilichapishwa na mtumiaji: Rodion Vlasov
Tarehe ya kuunda ukurasa: 2026-11-22, Sasisha: 2026-11-22