LIBER QUARTUS

Julianum quarto suo libro disputantem adversus ea dicta libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, quae a capite quarto ad undecimum comprehenduntur, refellere pergit Augustinus. Concupiscentiam carnis malam esse, neque homini fuisse a Deo conditore inditam, propugnat doceri eo ipso loco, quem in hanc rem adhibuit, ex Joannis Epistola 1, cap. 2, V. 16, Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et, quae non est ex Patre, etc. Atque illam quidem ad naturam pecoris, sed ad ipsius tamen poenam hominis pertinere. Pudorem membrorum nonnisi post peccatum accidisse ob libidinis rebelles motus. Porro ne in Christo ulla prorsus fuisse putetur carnis concupiscentia, vehementer certat contra Julianum. Parvulos originali culpae nasci obnoxios, non per propriae voluntatis arbitrium, sed per contagium peccati a primo parente voluntate commissi. Locum vero a se ex Sapientiae libro, cap. 12, V\ 10 et 11, prolatum, scilicet, Non ignorans quoniam nequam est natio illorum, etc., ad id etiam valere, ut nostrae originis vitium demonstretur.

[PL45.1337] I. JULIANUS. Existimo ego sollicitum lectorem posse mirari, cur cum opusculum meum certo librorum numero, ex scribentium solemnitate distinxerim, tamen libri alterius solvam in altero quaestiones: unde est illud quod in tertio volumine disputavi, Apostoli sensus, qui per unum hominem peccatum in mundum intrasse dixit (Rom. V, 12) (quo numero opinionem mali originalis oppressit), illud quod ex uno Abraham generatio Judaeorum descendisse perhibetur (Hebr. XI, 12), nihil vel exigui intulisse concussus. Id autem putet lector iste, cui nunc satisfacere instituo, in secundo debuisse volumine collocari. Norit igitur, hanc responsionis fidem, qua etiam illa quae putantur intermissa, vel in libro sequenti supplentur, nec quidquam incommodare certamini, nec de ulla festinationis perturbatione, sed tam de causarum necessitate, quam de consilii ratione contingere. Suppetit vero magnorum ingeniorum copia, quorum exemplis talis stili consequentia vindicetur: sed inepta jactatio est, ad defensionem simplicis negotii sonantia priscorum nominum advocare suffragia, et securitatem facti reddere defensione suspectam. Secundum ergo librum, quem asserendis Apostoli sententiis destinaram, [PL45.1338] ne in nimiam longitudinem levium quaestionum proferret adjectio, disputatione necessaria terminavi. Verum quia munere seriae dissertationis impleto, libuit etiam ineptis quaestionibus obviare, et tardissimorum quorumque, qui et frigidis possunt objectionibus permoveri, placuit habere respectum, tertio libro qualiter ex uno multi nati dicerentur ostendi. Est tamen etiam decentissimum, si volumen sequens prioris debitum luat, ut et magna inter libros videatur esse concordia, et ad cognitionem totius operis invitentur legentes; cum et si dilata in primis aliqua aestimaverint, intelligunt praetermissa non esse. Ostenso igitur fidei et industriae operis convenire quod fecimus, congrediamur cum Manichaeis pro Dei operibus et legibus; ab illis naturalis mali deformitatem, ab istis iniquitatem judiciorum feralium repellentes; docentes in istarum praeceptis nihil de bono suo perdidisse justitiam, in illorum seminibus nihil de malo suo diabolum miscuisse; haec postremo digna esse Deo rectore, illa Deo dignissima conditore.

AUGUSTINUS. Congressionem tuam Manichaei, ne in nostra congressione superarentur, pro auxilio magno [PL45.1339] sumerent, nisi et vos cum eis fides catholica superaret: quandoquidem discordiam concupiscentiarum carnis et spiritus, et miserias generis humani, quibus plena est natura mortalium, incipientes a fletibus et calamitatibus parvulorum, propterea non sinuntur duarum, quas inducunt, naturarum commixtioni tribuere; quia haec omnia naturae peccato vitiatae, quam Deus bonam condidit, nec vitiatam fecunditatis munere et bono opificio suo deserit, auctoritate divina et verissima ratione tribuuntur. Quod vos negantes, arma quidem quibus vincuntur, conamini infringere; sed tam sunt firma et invicta, ut sive illis ad vos, sive vobis ad illos transfixis et peremptis perveniant, utrosque prosternant.

II. JUL. Quibus duobus si creditis, id est, Dei nec opera mala esse, nec iniqua judicia; totum traducis dogma conteritur: sicut e regione, traducis impietate suscepta, haec duo, conditio Dei atque judicatio, per quae solum Deus potest intelligi, destruuntur.

AUG. Nec opera mala sunt Dei, quando et de malis quibuscumque bene operatur, et parvulis, quos de massa per primi hominis praevaricationem perdita bene operatus est, etiam sanandis benigne opitulatur; nec iniqua judicia, quando gravi jugo super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1), nonnisi peccatorum merita ulciscitur. Haec cum creduntur atque intelliguntur, et Manichaeorum et Pelagianorum error exstinguitur: Manichaeorum scilicet, quia mala ista generis humani volunt deputari nescio cui mali principio aeternitati Dei coaeterno; Pelagianorum autem, quia nolunt imputare peccato.

III. JUL. Jam ergo ea quae contexuit lacerator naturalium, ponderemus: sed ut rerum, quae mutua sunt responsione perplexae, lectori nostro tam intelligentia quam discretio suggeratur, quo genere obluctetur, admoneo. Profitetur scriptis obviare nostris, quae ad se ait in brevi chartula destinata, et ponit aliquas sententiarum mearum particulas atque suggillat, quae in meo opere non tenentur.

AUG. Deo gratias, quod ipsis quatuor libris tuis, unde ille quod voluit, sicut voluit, excerpsit, cujus ad me chartula missa pervenit, sex libris meis ad cuncta respondi. Puto quod ibi non es dicturus, aliqua me redarguere voluisse, quae in tuo opere non tenentur: quod et si dixeris, idque probaveris; etiam gratulari debeo, non te dixisse, quae dicere non deberes: atque utinam quaecumque verba tua rectissime reprehenduntur, nulla omnino dixisses.

IV. JUL. Loquitur ergo ad Valerium: Attende quibus se existimat adversum nos huic praemisso titulo consonare: Deus, inquit, qui Adam ex limo fuerat fabricatus, Evam construxit e costa, et dixit, »Haec vocabitur Vita, quoniam mater est omnium viventium.« Non quidem ita scriptum est, sed quid ad nos? solet memoria falli in verbis, dum tamen sententia teneatur. [PL45.1340] Nec Evae nomen ut appellaretur Vita, Deus imposuit, sed maritus. Sic enim loquitur: »Et vocavi Adam nomen uxoris suae Vita,« quoniam mater est omnium viventium (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 12). Stupenda doctoris eruditio, qui ne paululum quidem a Scripturarum sinit sermone deflecti. Imperitiam nostram arguit; sed oblivioni veniam dare dignatur, qua factum erat ut ego dicerem nomine Vitae a Deo mulierem nuncupatam: ita per occasionem brevem, et eruditus apparere studuit, et benignus. Sed ut non est admiranda diligentia, nominatorem feminae comperisse; ita impudentia non ferenda est, velle ignoscere quod culpare non possis. Non enim ita in meo opere legitur, sicut in commentis hujus tenetur. Ego quippe posito legis testimonio, quo dixisse rerum Creator ostenditur, Non est bonum solum esse hominem; faciamus ei adjutorium simile sui (Gen. II, 18): Quid est hoc, inquio, »Non est bonum esse solum hominem?« Numquid Deus aliquid fecerat, quod non bonum jure dici posset; maxime qui omnia non solum bona, sed etiam bona valde fecerat? Quomodo ergo ait, »Non est bonum solum esse hominem?« quo sermone non reprehenditur creaturae status, sed ostenditur humano generi perniciosam unionem esse potuisse, nisi ministerio diversi sexus successio germinasset. Nam si etiam Adam speretur potuisse immortalis fieri, nisi deliquisset: tamen manifestum est, patrem eum nunquam fieri potuisse, nisi reperisset uxorem, quae de latere dormientis assumpta, prima compellatione cui operi parata esset audivit: »Haec vocabitur Vita, quoniam mater est omnium viventium.« Quo sermone monstratum est, neminem deinceps hominum vel esse posse, vel vivere, qui non conceptus beneficio substitisset. Cum ergo clareat, in re quidem non magni ponderis, tamen nihil a me ita fuisse prolatum, ut illud praeter impudentiam singularem quisquam possit arguere; inusta est nota publicae falsitatis egentissimo omnium, qui cum vult donare quod non tenet, uno tempore pariter delinquit, et penuria juris, et ambitu largitatis.

AUG. Si non tu ita posuisti Libri verba divini, sicut ego in illa chartula inveni; non tibi, sed ei qui sic scripsit, ignovi: cui ambo debemus ignoscere. Si autem me putas non hoc invenisse in chartula, sed tanquam hoc invenerim, ideo mendaciter illa verba posuisse, ut esset quod tribuerem quasi errori tuo; nunc tibi certe, quod tam male ac falso de me fueris opinatus, ignosco.

V. JUL. Postquam ergo hoc tali gravitate reprehendit, pergit ad reliqua, ac patronum suum commonet, ut his quae sequuntur attendat. Deus igitur, inquit, maris creator et feminae, convenientia generationibus membra formavit. Sed hoc tantum de capite dictorum meorum inserens, praetermissis plurimis omnino versibus, quibus novitas potissimum inculcatur animarum nihil aut carni aut semini debentium, subdit illud meum: Ita gigni corpora de corporibus ordinavit: [PL45.1341] quorum tamen efficientiae potentia operationis intervenit, omne quod est, ea administrans virtute, qua condidit. Si igitur non nisi per sexum fetus, non nisi per corpus sexus, non nisi per Deum corpus; quis ambigat fecunditatem Deo jure reputari? Postquam haec itaque de meo posuit, commendat quoniam catholice ea dicta etiam ipse fateatur. Quis non ergo putaret hominem fuisse mutatum? Verum non fit immemor sui; sed similem conditionem arbitratur pravi dogmatis et pudoris, ut etiam illud perspicuo reparetur exitio, sicut hic assiduo durescit attritu. Probat ergo sententiam meam, et ferrum praejudicii in fidem suam spontaneo defigit amplexu: sed post haec quasi integer virium, autumat superesse quo dimicet. Sic enim sequitur: Post haec quae veraciter et catholice dicta sunt, imo in divinis Libris veraciter scripta, non autem ab isto catholice dicta sunt, quia non intentione catholici pectoris dicta sunt; jam propter quod ea dixit, Pelagiana et Coelestiana haeresis incipit introduci. Namque attende quid sequitur. Hic denuo nostra dicta subjungit: Quid ergo suum diabolus cognoscit in sexibus, per quod fructum eorum jure possideat? Diversitatem? Sed haec in corporibus est, quae Deus fecit. Commixtionem? Sed non minus benedictionis quam institutionis privilegio vindicatur. Vox enim Dei est, »Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori, et erunt duo in carne una: »vox Dei est,« Crescite, et multiplicamini, et replete terram.« An forte ipsam fecunditatem? Sed ipsa est instituti causa conjugii. Ad quod respondit, quia nec diversitatem sexuum, nec commixtionem, nec fecunditatem diabolus cognoscat in sexibus, per quod fructum eorum jure possideat: sed his omnibus absolutis invenit quod diabolo deputaret, nostramque honestatem nomine timoris incessit, qui inter tot corporum sexuumque munera, veriti simus carnis concupiscentiam nominare. Sic ergo adversum me patrono suo loquitur: Sed iste in his omnibus noluit nominare concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est (I Joan. II, 16); cujus mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit. Unde dicit etiam ipse, »Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet« (Joan. XIV, 30): nihil utique peccati, nec quod a nascente trahitur, nec quod a vivente additur. Hanc iste noluit nominare in his omnibus, quae commemoravit, naturalibus bonis, de qua etiam nuptiae confunduntur, quae de his omnibus gloriantur. Nam quare illud opus conjugatorum subtrahitur et absconditur etiam oculis filiorum, nisi quia non possunt esse in laudanda commixtione sine pudenda libidine? De hac erubuerunt etiam qui primi pudenda texerunt (Gen. III, 7): quae prius pudenda non fuerunt, sed tanquam Dei opera praedicanda atque glorianda (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 12-14). Egi quidem, beatissime pater Flore, in primi operis quatuor libellis causam nuptiarum, causam commixtionis, causam corporum, causam sexuum, causam operis Dei, causam postremo aestimationis Dei, quae necessario, ut [PL45.1342] operum suorum probitate laudatur, ita eorum sauciatur infamia; ac per totum scriptorum opus, nec formationi corporis aliquid diabolum addidisse nec sensui, inobumbrabilis omnino veritas approbavit: et ideo opinionem traducis de Manichaei luto haustam esse, perdoctum est.

AUG. Quomodo egeris in illis quatuor libris tuis, et quomodo nostra responsione fueris confutatus, ut te nihil egisse clareret, qui et meos et tuos legunt, non difficulter intelligunt. Quanquam et cum tui non leguntur, sed tantummodo mei, apparet in eis vestrum haereticum dogma destructum. Sed cum meo uni, quatuor illis tuis sic responderis, ut ejus vix partem attingeres tertiam, nullamque refelleres; tantum de illis praesumpsisti, ut contra unum alterum meum in eadem causa, istos tuos octo conscripseris, quasi me non vincendum firmamento disputationum, sed numero voluminum putaveris esse terrendum: usque adeo quippe quadrupla illa responsione nihil te profecisse sensisti, ut haec tibi octupla necessaria videretur. Si ergo talibus incrementis loquacitas tua promovetur; quem non terreat, non veritas, sed numerositas librorum tuorum, quam computare me piget? Homo enim stupenda ubertate facundus, qui prius uni meo tuos quatuor, et alteri meo tuos octo putasti esse reddendos; quis non timeat ne forte sex libris meis amplius quam mille tuos reddere mediteris, si uni eorum qui prior est, jam sexdecim reddas, atque ita singulos quosque sequentium duplicato praecedente numero persequaris, ostendens nobis quam multum loquaris non intelligendo quae loqueris?

VI. JUL. Tamen cum hoc ibi satiatissime constet effectum, breviter licet, in praesenti quoque disputatione repetetur. Convertamur ergo ad ipsum, cujus cum eruditione decertamus. Annuis nempe, a nobis recte fuisse collectum, quia si fetus non nisi per sexum, si sexus non nisi per corpus, si corpus non nisi per Deum exstitisset, ambigi non posset fecunditatem ad Dei opera pertinere, nihilque suum in sexibus agnoscere principem tenebrarum, propter quod fructus eorum juris sui assertione retineret; quia et diversitas pertinebat ad sexum, et commixtio ad membrorum diversitatem, et fructus fecunditatis ad Deum, qui etiam generantium fuerat institutor: ac per hoc nihil remanserat propter quod diabolo esset commixtionis adjudicanda fertilitas. Quod ergo tibi putas vel solatium vel praesidium a sermonis mei honestate conferri, quia nolui in hoc loco carnis concupiscentiam nominare? quod etsi in omni opere silentio praeterissem, nihil tamen vituperationis aut injuriae res illa susciperet, quae honestioribus signata nominibus vindicabatur, et clarissimis quidem intelligentiae vocibus. Fac igitur me prudentius, quam suscepti negotii ratio petebat, tegere voluisse silentio [PL45.1343] nomen ejus rei, quam tegimus amictu: num ideo totius rationis, totius veritatis jactura facienda est? Num ideo negotiorum arbiter intellectus jacebit, quia est aliquid, quod ut ante oculos, ita ad aures non semper decore possit adduci? Verumtamen quid deformitatis habet, carnis concupiscentiam nominare; quam et ego appellavi, cum poposcit locus; et tu licet indomabilem te eam sentire confirmes, tamen crebro commemoras?

AUG. Domabilem dico, id est, carnem, sed expugnatoribus, non laudatoribus ejus.

VII. JUL. Porro hinc post modicum: »Per quid igitur sunt sub diabolo parvuli, qui de corporibus nascuntur quae fecit Deus, de commixtione sexus quem distinxit formando, sed benedicendo conjunxit, et fecunditatem inserendo multiplicavit Deus, et ipsos parvulos de materia seminis fecit Deus? Si per Deum materiam corporum, per Deum genitalia corporum, per Deum commixtionem genitalium, per Deum etiam vim seminum, per Deum quoque omnium nascentium formam atque vitam existere confiteris; quid putas remansisse, propter quod diabolo tot Dei opera transcribas« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 15)? Ergo haeresim vocas alterius disputationis corpus, cujus membra omnia recta atque catholica confiteris.

AUG. Novatianos, Arianos, Eunomianos, aliosque nonnullos, nonne etiam cum totum Symbolum confessi fuerint, vocamus haereticos? Ut ergo alia taceam pertinentia ad haeresim vestram; quomodo vos non vis vocemus haereticos, qui negatis parvulos erui de potestate tenebrarum, quando transferuntur ad Christum, in quibus accepturis Spiritum sanctum tota antiquitus Ecclesia, quae laudat nomen Domini a solis ortu usque ad occasum, exsufflat et exorcizat spiritum immundum?

VIII. JUL. Nam postquam collectionem nostram, quae tanta est veritate munita, ut in te tota ferretur, nec convicio eam temerare quiveris, Deo adigente laudasti, effectum tamen ejus accusas.

AUG. Quem dicis ejus effectum, non intelligis esse vestrum defectum. Ex his enim veris quae dicitis quasi catholici, non efficitur illud quo estis haeretici. Namque ut catholici dicitis quod per sexum sit fetus, per corpus sexus, per Deum corpus, unde fecunditas Deo jure deputatur. Sed numquid ideo non inde talis nascitur homo, qui non sit sine sorde peccati, etiamsi unius dici sit vita ejus super terram (Job XIV, 4, sec. LXX)? Non igitur illa vera dicendo, sed hoc quod itidem verum est negando, estis haeretici. Quia utique Deus non est auctor fatuitatis, et tamen auctor est fetus, et quando nascitur fatuus. Sic intellige, si potes, innasci homini ex origine vitium, cujus non sit auctor Deus, cum creator ipsius hominis non sit nisi Deus. Memento sane exorbitasse te a tuo dogmate, quo negatis operari Deum in hominum mentibus voluntatem. Nam ego verba tua, quae confiteor et a [PL45.1344] Catholicis dici, voluntate laudavi, quae me tamen dicis Deo adigente laudasse. Ecce quomodo Deus in nobis operatur et velle (Philipp. II, 13), quod soletis et contra Apostolum vos negare.

IX. JUL. »Si igitur,« inquio, »non nisi per sexum fetus, non nisi per corpus sexus, non nisi per Deum corpus; quis ambigat fecunditatem Deo jure reputari? Hoc tam certum est, ut etiam tua in suam laudem ora concusserit.« Verum post praeconium huic a te loco redditum, haeresim admones introduci, cum ea quae subdidi, nihil aliud quam quae praemissa fuerant, admota explanatione geminaverint.

AUG. Numquid in his, quae vera te dixisse concesseram, dixeras, »Quid ergo suum diabolus cognoscit in sexibus« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 13)? Hic enim coepisti introducere sensum haeresis vestrae: quasi propterea non possit diabolus aliquid suum cognoscere in sexibus, quia per creatorem Deum est corpus et sexus: cum diabolus et bonum Dei et malum diaboli etiam in se ipse cognoscat, illud scilicet in sua natura, illud in vitio. Sic et in sexibus agnoscit ille quae Dei sunt, sicut et ipsum sexum, et corpus, et spiritum: sed agnoscit et suum, quo caro concupiscit adversus spiritum: illa enim sunt a Creatore, cujus vindictam vitare non potuit; hoc, vulnere quod inflixit.

X. JUL. Aio enim: »Quid ergo suum diabolus cognoscit in sexibus, ut fructum eorum, sicut dicis, jure possideat? Diversitatem? Sed haec in corporibus est, quae Deus fecit. Commixtionem? Sed non minus benedictionis, quam institutionis privilegio vindicatur. An forte ipsam fecunditatem? Sed ipsa est instituti causa conjugii.« Quid hic ergo novum fuit; quid a superiore quam probaveras conclusione dissentiens, quod post laudem vituperandum putares? Certe nihil: ac per hoc quid de tam foeda varietate colligitur? cum a me videlicet disputatio innovata non sit, a te vero sit aestimatio meorum dictorum permutata, teterrimam esse intentionem tuam, et rationem imbecillam.

AUG. Miraris quod post laudem operum Dei, vituperavi insidiosam interrogationem tuam: interrogans quippe dixisti, »Quid igitur suum diabolus cognoscit in sexibus?« Et volens persuadere quod nihil suum cognoscat in sexibus, ea commemorasti, quae vere ad diabolum non pertineant, diversitatem scilicet, qua femininus a masculino diversus est sexus; et commixtionem, qua ut filii generentur, sexus uterque miscetur; et fecunditatem, qua ipsi filii generantur. Haec omnia fatemur futura fuisse in paradiso, etiamsi nemo peccasset: sed illa ibi futura non erat, quam senserunt, quando pudenda texerunt, qui priusquam peccarent, nudi erant, et non confundebantur. Hanc tu concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, sine qua nullus hominum nascitur, et hanc discordiam carnis et spiritus, quam didicit [PL45.1345] catholicus doctor, Pelagii vestri tam excellenter ore laudatus, per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XII); hanc ergo tu quare tacuisti? qui interrogans quid suum diabolus cognoscat in sexibus, alia nominasti quae diaboli non sunt, et hoc quod ejus est tuae interrogationi reddere noluisti. Hanc interrogationem tuam dolosam reprehendi, non divina opera quae jure laudavi.

XI. JUL. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse, non fidei.

AUG. Ille in laude catholica novit nostram fidem, qui per illam vestrum demonstrat et expugnat errorem.

XII. JUL. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.

AUG. Non laudata vitupero: sed laudavi quae vera dixisti; vituperavi autem quod insidiose interrogasti, videns quid tibi respondendum esset, atque ita hoc tacens quasi non esset. Hoc utrum judicii sit, an furoris, videbis, si a furore conquieveris.

XIII. JUL. Quo furore quidem nunquam cariturus es, nisi prius obscenum dogma rejeceris: quia inter poenitentiae pudorem, nunquam tamen a Christianis aversatum, et argumentationis inopiam, graves perferens Symplegadas, necesse est ut bona dicta quibus obrueris, aut sequaris, aut laceres.

AUG. Non sunt bona dicta, Juliane, negare Christum parvulis esse Jesum, aut Jesum, id est salvatorem, ita esse parvulis confiteri, sicut universae mortali creaturae, unde dictum est, Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV, 7). Non propterea ille veniens in similitudine carnis peccati tale nomen accepit: sed, Vocabis, ait angelus, nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Non sunt bona dicta, ab hoc populo parvulos separare, et ideo Christum dicere etiam illis esse Jesum, quia salvos eos facit, non a peccatis, sed a scabiolis eorum. Resipisce, obsecro: puto quod non ex parentibus ista credentibus natus es; et certe in Ecclesia non ista credente renatus es.

XIV. JUL. Videamus tamen quid sententiarum mearum arripueris, quod nomine erroris incessas. »Sed iste,« inquis, »in his omnibus nominare noluit concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est; cujus mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 14). Dixisti certe me haeresim introducere, ad quod probandum nulla mea dicta subjungis.

AUG. Illa dicta tua subjungo, quibus interrogasti, »quid suum diabolus cognoscat in sexibus.« Dolose quippe ista dicebas, quando concupiscentiam carnis, cujus plerumque motibus necesse est resistere etiam [PL45.1346] casta conjugia, videbas, et tacebas, et me interrogatione fraudulentissima, quasi nihil esset quod responderi posset, urgebas. Aut si non videbas, profecto haeresim vestram ipsa caecitate introducebas.

XV. JUL. Sed ais me noluisse concupiscentiam carnis nominare. Qui nolui nominare, tacui; et si tacui, nihil quod reprehenderes sum locutus: quis ergo errorem persuadet tacendo? O nova criminum et hactenus inaudita portenta! Silentio meo ait perversum dogma componi!

AUG. Non silentio, sed dolosa interrogatione, sicut superius demonstravi. Quanquam et silentium merito reprehenditur, quando id quod dicendum fuit, ideo non dicitur, ne interrogationi responderi potuisse cernatur.

XVI. JUL. Expendat hoc prudentia omnis, et rideat orationis invidiam nomine taciturnitatis ostensam. Confiteris igitur me nihil dixisse quod possis arguere.

AUG. Imo vero, rectissime arguitur quod interrogando dixisti. Ut enim nihil esse putaretur, quod tibi responderi posset, illud quod posset, tu dicere noluisti. Aut certe ipsam cur non arguo caecitatem, qua id nec videre potuisti?

XVII. JUL. Tu sane nostrum vexando silentium, protulisti quod olim quidem defendi non potuit; nunc vero postquam Manichaei epistola, cujus in libro tertio sententias posui, venit ad publicum, nec celari potest.

AUG. Concupiscentiam carnis nec Manichaeus veraciter vituperat; nec tu veraciter laudas: ille, quia nescit unde hoc sit malum; tu, quia negas malum: ille, quia eam permixtae nobis naturae tribuit alienae; tu, quia eam nostrae non vis esse vitiatae: ille, quia per illam credit corrumpi Dei partem; tu, quia per illam dehonestare conaris etiam paradisi felicitatem.

XVIII. JUL. »Noluit,« inquit, »nominare concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est; cujus mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit »(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 14). Verbis ergo ipsius Manichaei, concupiscentiam carnis non a Deo factam, sed a mundo, cujus tamen mundi principem diabolum dicis, conditam profiteris.

AUG. Numquid ego dico diabolum principem mundi, et hoc Dominus ipse non dicit? Numquid hoc ego dixissem, nisi ipsum dixisse legissem? quod cum et ipse legeris, cur objiciendum mihi putasti? Nec tamen ideo diabolus princeps est coeli et terrae, et omnis coelestis terrestrisque creaturae, secundum quod dictum [PL45.1347] est, Mundus per eum factus est: sed quia mundi nomine appellatus est orbis terrae in hominibus, qualibus plenus est, secundum quod dictum est, Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10); secundum quod dictus est et diabolus princeps mundi hujus (Id. XII, 31); secundum quod dictum est, Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19); secundum quod dictum est, Quia vero de mundo non estis, propterea odit vos mundus (Joan. XV, 19); et innumerabilia talia. Ac per hoc, mundum, Scripturis sanctis docentibus, pro differentia sententiarum, nunc in bono accipimus, nunc in malo. Ad bona ejus pertinent coelum et terra, et omnis in eis Dei creatura: ad mala ejus pertinent concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, vel, sicut ipse posuisti, superbia vitae. Sicut ergo nunc in bono, nunc in malo legitur mundus: sic lege, si potes, aliquando in bono positam concupiscentiam carnis, vel concupiscentiam oculorum: sed sic non invenies, sicut nec superbiam vitae, quod illis duobus malis additum est tertium.

XIX. JUL. Ideo autem dixi eloquiis te usum omnino Manichaei, quia etsi in apostoli Joannis Epistola nonnulla ex his verba teneantur; tamen quia certum est, non ibi illum Ecclesiae magistrum aut de carne, aut de sensu carnis, aut de concupiscentia nuptiali, quidquam tale sensisse, quale Manichaeus verborum ejus usurpatione componit; non injuria ejus verba esse dixi, cujus sensui serviebant, ut eloquia intentionis suae merito censeantur: et sicut apud sanctum Joannem apostolica sunt dignitate reverenda, quia insinuant veritatem, ita apud Manichaeum obumbrata illorum signa non expressa videantur.

AUG. Quid addis »nuptiali,« et dicis »de concupiscentia nuptiali,« ut vestias pudendam susceptam tuam nomine honesto nuptiarum? Concupiscentiam carnis dixit apostolus Joannes, non concupiscentiam nuptialem; quae posset esse in paradiso, etiam si nemo peccasset, in appetitu fecunditatis, non in pruritu voluptatis; aut certe spiritui semper subjacens, ut non nisi spiritu volente moveretur; nunquam adversus spiritum concupiscens, ut et spiritus adversus eam concupiscere cogeretur. Absit enim ut in loco tantae felicitatis, et in hominibus illic tanta pace felicibus esset ulla discordia carnis et spiritus.

XX. JUL. Apostolus quippe Joannes cum ad virtutum omnium fastigium provocaret fideles, et studium sanctitatis ad altitudinem dominicae conversationis extenderet, ad compendium, mundi totius nomine universa praesentium bonorum et jucunditatum irritamenta concludens, Nolite, inquit, diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo: quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum est, et superbia vitae; quae non est ex Patre, sed ex mundo est: et mundus transit, et concupiscentia ejus; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Joan. II, 15-17). Quantum ad superficiem verborum [PL45.1348] respicit, odium omnibus indicit elementis, et mundum et cuncta quae in mundo sunt, non esse ex Patre, neque diligi debere denuntiat.

AUG. Inaniter ista dicis: nullus vel idiota catholicus sic isto loco accipit mundum, ut de elementis aliquid cogitet. Neque enim et ubi dicit de Domino Christo, Ipse est propitiatio peccatorum nostrorum; non solum nostrorum, sed et totius mundi (I Joan. II, 2); ita quisquam desipit, ut etiam elementorum hic existimet intelligenda esse peccata. Totum hoc ergo quod isto modo dicitur mundus, non nisi in hominibus intelligitur, qui sunt per totum mundum, id est, toto, quaquaversum incolitur, orbe terrarum. Ipsam denique humanam vitam, qua non secundum Deum, sed secundum hominem vivitur, mundum hoc loco appellavit Apostolus. Ideo diligi vetat, et dicit, Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, vel superbia vitae; quae non est a Patre, sed ex mundo est. Tu, si quid potes, in bono aliquando nominatam, Scripturarum sanctarum loco ullo, concupiscentiam carnis ostende: et noli apertis rebus nebulas loquacitatis offundere.

XXI. JUL. Certe apostolus est, et praecipua Domino Jesu charitate dilectus: tamen nisi intentionem ejus, vel Evangelium quod scripsit, vel Epistolarum gravitas indicaret, verba ista quae posuimus, ita nullum possent rebus afferre praejudicium, ut Scripturis omnibus, quae mundum a Deo factum asserunt, cedere cogerentur. Verum ipse Evangelii quod conscripsit, reverendo se communivit exordio. Deus, inquit, erat Verbum; per ipsum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil. Ac deinceps: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: in hoc mundo erat, et munaus per ipsum factus est. Itemque: Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 1, 3, 9, 10, 14). Quibus testimoniis nihil in sensibus suis obscuritatis reliquit: sed ostendit Deum se nosse et asserere totius mundi, atque eorum quae in mundo sunt omnium conditorem, Manichaeisque nullum ad sententias suas accessum patere perdocuit. Quoniam qui omnium naturarum Deum asserit creatorem, abutitur, sine fidei dispendio, substantiarum nominibus, ad significationem cupiditatis immodicae.

AUG. Sed tu concupiscentiam carnis, nec quando immodica est, vis intelligi malum esse, sed bonum, eosque potius bono male uti, qui ea utuntur immodice. Ac per hoc, si concupiscentia carnis bonum est; profecto et modica bonum est modicum, et immodica bonum est immodicum: sed modica uti, hoc est, ut dicis, bono bene uti; immodica vero uti, hoc est, ut dicis, bono male uti. Sicut vinum procul dubio bonum est; omnis enim creatura Dei bona est (I Tim. [PL45.1349] IV, 4): et qui modico vino utitur, bono bene utitur; qui vero immodico vino utitur, bono male utitur. Sed Joannes nunquam diceret vinum a Patre non esse, sicut concupiscentiam carnis dixit a Patre non esse. Non igitur invenis, quae concupiscentia carnis non sit a Patre: quia et immodica bonum est apud te; et ille potius non est bonus, qui bono immodico utitur, id est, qui bono male utitur. Quid ergo dubitas breviter aperteque dicere, quod obscure longis anfractibus dicis, quod dixit Joannes falsum esse, et te verum dicere? Falsum est enim quod ille ait, Concupiscentia carnis non est a Patre; a quo sunt omnia naturalia bona: si concupiscentia carnis, ut dicitis, et tunc bona est, cum ea quisque immodica utitur; sed ille malus est qui bono male utitur.

XXII. JUL. Praecipit ergo non diligi mundum, neque ea quae in mundo sunt; et dicit quoniam dilectoribus saeculi Dei charitas inesse non possit: sed non ut hoc nomine dilectionis a saeculo submovendae, alterum ejus quam Deum verum intelligi faciat conditorem; verum ut agnoscant fideles, nullas praesentis vitae cupiditates praeferendas esse virtutibus, ne mens eorum aut comparandis opibus, aut conquirendis voluptatibus occupata, a christianae, quae vera est, philosophiae deducatur vigore. Quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum est, et superbia vitae; quae non est ex Patre, sed ex mundo est: et mundus transit, et concupiscentia ejus; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. Mundi ergo nomine, mores hominum nihil post hanc vitam esse autumantium, diversasque mortalium tam pompas quam luxurias indicavit.

AUG. Ergo si »mundi nomine, mores hominum nihil post hanc vitam esse autumantium, diversasque mortalium tam pompas quam luxurias indicavit;« in his sunt illa quae esse dixit in mundo, et a Patre non esse; in quibus primum locum tenet tua illa pulchra suscepta, concupiscentia scilicet carnis. Sed tu videris, in moribus hominum nihil post hanc vitam esse opinantium, voluisse intelligi oculorum concupiscentiam, quoniam his rebus quas vident inhaerendo, nolunt ea quae non vident credere; in pompis autem mortalium, ambitionem saeculi vel superbiam vitae; in luxuriis vero, concupiscentiam carnis; ut omnia tria quae Joannes posuit, complexus esse videaris: quasi possit esse luxuria quam vituperas, nisi consentiatur concupiscentiae carnis quam vituperandam esse non putas, et bonum appellando insuper laudas. Quid est autem insanius, quam luxuriam malum, et concupiscentiam luxuriae bonum dicere? et putare apostolum Christi nomine concupiscentiae carnis, non ipsam concupiscentiam carnis, sed potius accusasse luxuriam, quae omnino nulla est, nisi cum quisque concupiscentia carnis illicitur, trahitur, possidetur? [PL45.1350] Quasi non invenerit tantus doctor unde illam, sed unde luxuriosum nomine ejus argueret; cum luxuriosus non esset arguendus, nisi ejus desideriis obediret. Desine multum dicere, et parum sapere. Nunquam efficies, quantolibet loquacitatis tuae flumine, quo in profunda raptaris; prorsus nunquam efficies, ut luxuria sit malum, et concupiscere quae ad luxuriam pertinent non sit malum, etiamsi tali concupiscentiae non consentiatur, ne malum perpetretur.

XXIII. JUL. Sic enim et in Evangelio suo dixerat: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10): non utique ut elementa Christum ratione carentia potuisse viderentur vel cognoscere vel negare; sed ut mundi appellatione turba infidelium signaretur. Eodem ergo more in praesenti quoque, omne quod in mundo est, id est, omnia genera hominum ita voluptatibus inhaerentia, ut bona cuncta rationabilis animantis aut potestatum phaleris, aut opum sarcinis, sensibus metiantur, exosa ait superbia turguisse, quae ex Deo non est, id est, Deo non placet, sed ex mundo est, voluntatis scilicet humanae pravitate concepta. Et ideo vos, inquit, sua non debet aemulatione corrumpere: quia qui facit voluntatem Dei, aeternae fit beatitudinis compos, nec cum praesentium fragilitate praetervolat. Ergo Joannes apostolus odio haberi mundum praecepit, quomodo et Dominus in Evangelio, non solum corpus, sed etiam animam ipsam nostram odio habendam esse monstravit: Qui, inquit, non odit patrem, aut fratrem, insuper etiam animam suam, non est me dignus (Luc. XIV, 26). Cum certe fidelium animus se odisse non possit, qui amore consultissimo felicitatem suam doloribus etiam et periculis mercatur. Quid igitur egimus? Apostolum videlicet Joannem, ex more Scripturarum mundi vocabulo non naturam perculisse rerum, sed vitia voluntatum: atque ita concupiscentiam carnis negasse ex Deo esse, sicut omnia quae in mundo sunt. Quod Manichaeus non secundum Apostoli sensum, sed secundum perfidiam suam velut consequenter arripiens, nec concupiscentiam carnis, nec ipsam carnem, nec totum postremo mundum a Deo confirmat effectum: quem tu secutus, concupiscentiam carnis, non a Deo, sed a diabolo conditam credis.

AUG. Hanc ego concupiscentiam carnis malum dico esse, quam dicit Joannes a Patre non esse, et quam dicit Ambrosius in naturam nostram ex primi hominis praevaricatione vertisse (Lib. 7 in Luc. XII); unde Joannes volens homines intelligi, eam dicit ex mundo esse. Hanc concupiscentiam carnis et Manichaeus malum dicit; sed unde sit nescit: tu autem bonum dicis, quia et tu unde sit nescis; et eam negando esse unde illam esse dicit Ambrosius, facis ut naturae mali, quam Deo coaeternam desipit, recte sibi eam videatur tribuere Manichaeus. Ergo ut et tu redarguaris et Manichaeus, illud quod dicit Joannes apostolus, episcopus exponit Ambrosius. Quod enim per praevaricationem primi hominis in naturam vertit, non utique [PL45.1351] Deo coaeternum malum est; taceat ergo Manichaeus: et tamen malum est; taceat ergo etiam Julianus.

XXIV. JUL. Constat itaque beatum Joannem nullam tibi erroris occasionem dedisse: te porro id quod Manichaeus protulit imbibisse. Atque ut apostoli jam existimatione defensa, manum super hoc vel breviter construamus: quid hic sanctum Joannem existimas intimare, cum concupiscentiam carnis et concupiscentiam oculorum ex Deo non esse pronuntiat? Genusne ipsum concupiscentiae, quae non mediocritate concessa, sed nimietate prohibita in vitium cadit; an solum excessum, qui non naturalis, sed voluntarius deprehenditur?

AUG. Si in vitium cadit, tunc eam saltem malum esse concede: sed cur eam tunc quoque bonum esse contendis, et eum bono male uti dicis, qui concessum ejus modum excedit? Sic enim non ipsa, sed ille cadit in vitium, qui ea male utitur. Videsne quam nescias quid loquaris, quando nec in tua definitione consistis?

XXV. JUL. Si dixeris, nomine concupiscentiae, etiam illum ipsum modum, quo licita rerum naturalium afficitur voluptate, ut concupiscentia carnis in universum reprobata videatur: ergo et sensum oculorum, et mundum ipsum, et quidquid in mundo est, a diabolo conditum profitere; quia omnia pariter ex Deo non esse dicuntur. Quod certe si annueris, non efficieris Manichaeus; es enim etiam nunc: sed hoc te esse, ut argumentis tuis olim, ita quoque professione monstrabis. Si autem nudatum errorem pavescens, dixeris Apostolum nomine concupiscentiae carnis et oculorum concupiscentiae, et nomine mundi, non res ipsas, quae cum intra concessos fines tenentur, innocuae sunt; cum autem in illicita procurrunt, fiunt reprehensibiles, adnotasse: clarebit, quod in primo opere egimus, concupiscentiae naturalis non genus, non speciem, non modum, sed excessum tantum in culpam venire. Atque ideo hoc testimonium Apostoli in reliquum pudenter caveto, ne illud si vel levi commemoratione pollueris, defensus quidem nihil, propalam vero proditus approberis.

AUG. Sed, homo contentiose, modus concupiscentiae, quem dicis esse concessum, tunc non servatur, quando illi impellenti consentitur aut ceditur, et itur in ejus excessum: quo ut non eatur, resistitur malo. Quis enim dubitet malum esse, cui si obedias, malum facis; si repugnes, bonum? Qui ergo vult temperanter vivere, non consentiat malo quod laudas; et qui vult fideliter vivere, non tibi consentiat cum malum laudas: proinde ut vos caveat, concupiscentiam carnis malum esse sciat; ut autem et vos et Manichaeos, unde sit sciat.

XXVI. JUL. Exercui hunc locum in secundo prioris operis libello, atque ostendi, prius in homine concupiscentiam carnis quae speciem irritat saporis [PL45.1352] et oculorum fuisse, quam culpam.

AUG. Huic libro tuo secundo, satis respondi quarto meo. Nam sicut ibi, ita et hic garris inania. Nullo enim modo ostendisti, concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, prius in homine esse coepisse, quam culpam. Quidquid illud est, quod duo illi homines post peccatum in membris suis senserunt novum, unde pudor eorum pudenda contexit (Gen. III, 7), procul dubio culpa contraxit.

XXVII. JUL. Hic tamen necessario exigo, quibus tibi somniis revelatum sit, ut nomine concupiscentiae, coeuntium libidinem indicatam putares. Salvis enim opibus veritatis, quas disputatio longa patefecit, putemus necdum claruisse, ad eumdem auctorem attinere sensus carnis, ad quem ejus forma pertineat.

AUG. Alii sunt carnis sensus, quibus caro praesentia corporalia spiritui quodam modo nuntiat; et alii sunt carnalis concupiscentiae motus, quibus caro adversus spiritum concupiscens in quaeque illicita atque inhonesta praecipitat, nisi adversus eam etiam ipse spiritus concupiscat: quae discordia carnis et spiritus, non creatori carnis aut sensus, sed malo suasori et homini praevaricatori tribuitur ab eis, quorum fide sana error insanus Pelagianorum et Manichaeorum damnatur.

XXVIII. JUL. Sed si hoc fingatur ambiguum, te continuo crassissima dubii nubes involvet. Hac quippe concupiscentia carnis nullum absolute genitalium tenetur indicium. Dicam ergo aures hoc vocabulo variorum sitientes carminum verberari, dicam castigari a sancto Joanne helluonum palatum, dicam culpari immorientes odoribus nares; totum postremo praeter id quod tu arbitraris: libera est electio, ubi specialis verbi nulla pressura est. Aut ergo nega illa quae diximus concupisci; et inficiare, ut soles, omnium conscientiae: aut si necdum eo usque impudentia incalluit, ut his conetur obniti, assentire damnationem genitalis jucunditatis nec in sermonibus inveniri.

AUG. Ita hoc dicis, quasi nos concupiscentiam carnis in solam voluptatem genitalium dicamus aestuare. Prorsus in quocumque corporis sensu caro contra spiritum concupiscit, ipsa cognoscitur: et quoniam si non adversus eam spiritus fortius concupiscat, ad mala pertrahit, malum esse convincitur. Propter ipsam Scriptura dicit: Nequius oculo quid creatum est (Eccli. XXXI, 15)? Et utique oculum, non nequitiam, creavit omnium creator Deus et corporum et sensuum. Ecce unde intelligas (si veritati non resistas) inesse malum naturae nostrae, etiam cum creatur, quamvis creetur a bono bene bonum. Sed unde sit hoc malum, disce ab Ambrosio, ne ad aliam, id est, mali naturam introducendam Deo coaeternam, suffragium praebeas Manichaeo.

XXIX. JUL. Quid ergo tibi opitulari potest, quod ego inter commixtionem sexuum, fecunditatem coeuntium, nolui concupiscentiae nomine lacerare, cum eam [PL45.1353] nec tu cum Manichaeo diabolicam potueris approbare; et jam ipsa praemissae disputationis consequentia claruisset, ad ejusdem operam recurrere sensum illum, quo commixtorum corpus afficitur, ad cujus institutionem corpora, conjugia semina referrentur?

AUG. Alia est vis sentiendi, aliud vitium concupiscendi: discerne duo ista diligenter, noli errare deformiter. Alia est, inquam, vis sentiendi, aliud vitium concupiscendi. Lege Evangelium: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28): non dixit, Qui viderit, quod est sentire per eum sensum corporis qui dicitur visus; sed, qui viderit, inquit, ad concupiscendum, quod est videre ad malum. Visus ergo sensus carnis est bonus: concupiscentia vero carnis motus est malus. Quo malo si bene utitur conjugatus, non eum bonum facit; sed operi bono servire compellit. Facit enim nonnisi boni aliquid et per ipsum, si nihil faciat propter ipsum: si autem faciat aliquid, sed tamen in conjuge, propter ipsum, non ei veniam daret Apostolus gratia nuptiarum (I Cor. VII, 6), si non agnosceret esse peccatum.

XXX. JUL. Oporteret quidem nihil post primum opus, quod ad sanctum Turbantium edidi, super necessario naturalium pudore disserere; quia ibi ita plene actum est, ut nisi depositis omnino mentibus, nihil hinc possit ambiguitatis oboriri.

AUG. Sanctus forte Turbantius, ipso opere tuo lecto, quod ad eum te scripsisse commemoras, etiam propterea in catholicam fidem respiravit, quoniam te in tali causa defecisse cognovit.

XXXI. JUL. Tamen cum defensor traducis ne tenui quidem possit ab eo ungue deflectere, meumque rhetorica elegantia fatiget pudorem, cur diversis hominibus negotium ipsum commixtionis juvat hinc ea quae rebus actis convenit, parcitate decernere? Et in hoc ergo loco, et in inferioribus, ubi ego dixi, »Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerescet uxori; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24): ut exprimeret fidem operum propheta prope periculum pudoris accessit;« quasi praedam inveniens gestit, exsultat, et clamat: Aperta prorsus, et vi veritatis, inquit, extorta confessio! Dicatur causa, cur in exprimendis operibus Dei, propheta prope periculum pudoris accesserit. Itane vero humana opera pudenda esse non debent, sed plane glorianda, et divina pudenda sunt? Itane vero in eloquendis et exprimendis operibus Dei, non honoratur prophetae vel amor vel labor, sed periclitatur pudor? Quid enim potuit Deus facere, quod ejus praedicatorem pudeat dicere? Et quod est gravius, pudeat hominem alicujus operis, quod non homo, sed Deus fecit in homine: cum omnes opifices quantum possunt labore et industria id agant, ne de suis operibus erubescant? Sed profecto illud nos pudet, quod puduit primos illos homines, quando pudenda texerunt: illa est poena [PL45.1354] peccati, illa plaga vestigiumque peccati, illa illecebra fomesque peccati, illa lex in membris repugnans legi mentis. Hujus pudet, et merito pudet. Nam si hoc non esset, quid nobis esset ingratius, quid irreligiosius, si in membris nostris, non de vitio vel poena nostra, sed de Dei confunderemur operibus (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 22)? Claruit certe qualiter gestiat: gaudio suo non potest adhibere frenos; tenet meam sententiam, qua concupiscentiam naturalem malam possit ostendere, et diaboli operibus deputare: quam sententiam de ore meo dicit vi veritatis extortam, concionaturque scelestissimum atque profanissimum esse, si ea quae a Deo facta dicamus, pudore operienda fateamur. Sed alacritate commotior non potuit ponderare quid diceret: asserens enim in operibus Dei pudendum nihil esse, operam autem genitalium pudendam esse, et ideo non posse eam Conditoris operibus adscribi; subito confessus est illam non solum honestam, sed etiam justam; non solum creante Deo, verum etiam judicante, nostris corporibus attributam. Ostendi in tertio prioris operis libro, non posse idem poenam esse quod culpam.

AUG. Non ostendisti, quod te ostendisse inaniter jactas: imo etiam ipse quodam loco oblitus quid ante dixisses, confessus es culpam etiam poenam esse peccantis. Quod ego cum tibi superius responderem (Contra Julianum, lib. 5, n. 10), satis evidenter ostenderam, etiam per Apostolum probans puniri peccata peccatis: qui cum de quibusdam dixisset, quod immutaverint gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium; protinus hoc peccatum aliis peccatis ostendens esse punitum, Propterea, inquit, tradidit illos Deus in desideria cordis illorum, in immunditiam; ut contumeliis officiant corpora sua in semetipsis (Rom. I, 23, 24), et caetera quae ibi contexuit. Nec in Psalmo diceretur, Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in tuam justitiam (Psal. LXVIII, 28); nisi justo judicio Dei punirentur additis praecedentia peccata peccatis.

XXXII. JUL. Et ideo super hoc laborandum non est: commendo tamen disputatoris acrimoniam, qui quam dicit a Deo redditam, non vult a Deo conditam; pronuntians Dei non convenire operibus, quod vult ejus convenire judiciis.

AUG. Apparet te non intelligere quomodo dictum sit, Deus mortem non fecit (Sap. I, 13): cujus tamen judicio qui peccat moritur. Convenit ergo judicio ejus ut moriatur peccator; nec tamen operi ejus convenit mors, quia Deus mortem non fecit. Ejus quippe justum est judicium, ut peccato suo quisque pereat, cum peccatum Deus non faciat: sicut mortem non fecit, et tamen quem morte dignum censet, occidit. Unde legitur, Deus mortem non fecit; legitur, Mors et vita a Domino Deo est (Eccli. XI, 14): quae duo inter se non esse contraria profecto videt, quisquis ab operibus [PL45.1355] divinis judicia divina discernit: quod tu si potuisses, non utique ista vana dixisses.

XXXIII. JUL. Ergo in operibus ejus nullus pudor est; in sententiis autem summa deformitas. Certum est nempe, quod poenam mereatur reatus: num ideo tamen confusio culpae debita, in vindicta recurrit, ut appelletur sine pudore quod fecit reus, sed non possit sine ignominia dici quod judicando fecit Deus?

AUG. Quid explicata implicas, et evoluta convolvis, ut ingeniis tardioribus, qualia in hominibus plura sunt, videaris dicere aliquid, cum dicas nihil? Homo es enim, qui potius inverecundia quam facundia persuadere conaris, quod deformitas vel nulla, vel parva sit, ut cum subjecta esse caro spiritui debeat, adversus spiritum concupiscat; aut quod non sit justum Dei judicium, relinquere delinquentem, ut ipse sibi sit poena, cui Deus fuerat vera felicitas; aut quod de peccato debeat, non de poena sua quisque confundi; cum plerique de peccatis suis non erubescant, si nulla poena fuerit subsecuta quam sentiant, et eos faciat poena confundi, quod non fecisset impunitas. Sed contra res apertissimas quem liberet esse disertum, nisi a veritate desertum? Utrumque autem nos libere dicimus, et quod fecit homo volens, et quod passus est nolens; id est, et spiritus inobedientiam, et carnis contra spiritum concupiscentiam: sed unum horum dicere tu erubescebas, ne nos admoneres unde tuum convinceremus errorem. Et nunc quando jam concupiscentiam carnis et libidinem nominas, ne de tuae susceptae nomine erubescere dicaris, plus erubescere times, et errare non times.

XXXIV. JUL. Constat tamen accusatorem nostrum in eodem, quem aversatur, luto volvi. Cum enim confinxerit juste redditam libidinis poenam, et hanc justitiam divinae inculcat convenire sententiae, in prolatione autem sententiae opus Dei esse non denegat, ex qua libidinem evenisse dicit, quam erubescendam fatetur; in operam nimirum Dei, illum, quem propulsaverat, reduxit pudorem.

AUG. Jam tibi dictum est, Deus mortem non fecit: in prolatione autem sententiae Dei est, Morte morieris (Gen. II, 17). Ecce Deus hoc retribui peccatori fecit, quod Deus ipse non fecit. Et tamen quia Deus ultionum est (Psal. XCIII, 1), dicit etiam creare se mala (Isai. XLV, 7): et quaedam in libro Ecclesiastico ad vindictam creata dicuntur (Eccli. XXXIX, 33). Sed cum peccatum etiam pona peccati est, non Deus peccatum facit opere iniquo, sed ut peccatum sit poena peccantis facit opere justo. Quis enim neget esse peccatum, prophetis mendacibus credere? Et tamen haec fuit poena regis Achab, divino inflicta judicio, sicut Regnorum testatur historia (III Reg. XXII). Nec ideo quisquam ita desipit, ut pseudoprophetarum putet laudanda esse mendacia, aut mendacii Deum dicat auctorem, cum judicio justo, ubi tali poena perspicit dignum, facit decipi quemque mendacio. Lege, et [PL45.1356] intellige; et noli tibi, ne intelligas, tumultu loquacitatis obstrepere.

XXXV. JUL. Ad quod tamen quasi corollarium peculiaris sceleris adjunxit, ut talem poenam a Deo illatam diceret, quae esset illecebra et fomes peccati, quae lex in membris invicta repugnaret legi mentis nostrae: quo genere ultionis multiplicaret Deus flagitia, non puniret; et qui iratus erat malae voluntati, qua fuerat erratum, reliquum faceret peccandi necessitatem. Quale sit tamen hoc judicium, Manichaei furor viderit: dum constet, quia hic judex qui ab Augustino fingitur, simularit se horrere peccatum, caeterum tanto eis adhaeret affectu, ut diligentiorem nutritium invenire non possint.

AUG. Lege quod scriptum est, quoniam non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 28): et vide quaedam peccata etiam poenas esse peccantium. Quomodo autem id faciat Deus ut intelligas, relege quod te admonui superius de Rege Achab: cujus utique peccatum fuit credere pseudoprophetis; et tamen hoc peccatum, Deo vindicante, fuit etiam poena peccantis. Ista considera, et noli oblatrare veritati, ne in te quoque agnoscatur haec poena.

XXXVI. JUL. Quid ergo vis, subtilissime disputator? sacrilegam esse in Dei operibus verecundiam, quia omnia quae Deus fecerit, passim agi debeant, ne nostra trepidatio opificem videatur arguere? Erravit ergo apostolus Paulus, qui Dei opera describens, ait: Verecundiora nostra majorem honestatem habent; et Deus temperavit corpus, ei cui deerat abundantiore dato honore, ut non sit scissura in corpore (I Cor. XII, 23 25).

AUG. Lege diligenter, et inspice codicem graecum; et invenies Apostolum inhonesta dixisse, quae verecundiora tu dicis: et quaerens cur inhonesta sint, quae prius usque adeo fuerant honesta, ut nudi essent duo illi, et non confunderentur (Gen. II, 25); reperies, si non te animositas contentionis excaecet, ut hoc sequeretur, praecessisse peccatum: neque in hominibus primis Deum aliquid fecisse inhonestum; sicut nec mortem fecit Deus, cum corpus non faciat nisi Deus; et tamen, Corpus quidem mortuum est propter peccatum, verax dicit Apostolus (Rom. VIII, 10).

XXXVII. JUL. Errat etiam honestorum cautio, quae naturalibus rebus verecundiae praetendit umbracula. Tu ergo ipse reliquias ciborum, quas certe confiteris non pertinere ad libidinem, sub oculis depelle populorum; imo ut dogmati tuo auctoritatem concilies exemplo, in Ecclesia facito omnia, quae ad nutum dicis fieri voluntatis, contentusque operam solius commixtionis occulere, a qua, et olim proposito, forsitan, et nunc senio destitisti, dicito ad grande sacrilegium pertinere, si res quae Deum conditorem habet, publicum vitet aspectum. Comede igitur in foro, aut [PL45.1357] in synagogis, in quibus disputationes tuae personant; et cum vestimenta sub sole torrido fuerint oneri, tegens illam tantummodo corporis tui partem quam diabolus movit, reliqua nudus incedito: quia pronuntias ingratum esse et profanum, si quid tegatur quod Dei operibus adscribitur. Quod cum horum nihil facis (si tamen non proficiendo feceris), ipsis operibus confirmas alterum de duobus, aut omnia ista ad diabolum pertinere, quae non exsequeris sub conspectu publico; aut dogma vestrum, si non corde, vel ventre tuo teste cecidisse.

AUG. Eorum quae occultat pudor, alia sunt horribilia, alia concupiscibilia: illa occuluntur, ne horreantur, sicut egestiones reliquiarum ex alimentis; ista vero, ne concupiscantur, vel ne id quod per ea fieri solet, admoneant concupisci, sicut sunt ea membra, quae ab ipso pudore proprie pudenda dicuntur, vel si eis ipsum concupiscentiae opus agitur. Nam et caetera corporis ab his remotiora, cum pudet nuda relinquere sive nudare, ad hoc pertinet, quoniam concupiscentia carnis latius per oculos pascitur. Unde illi impudici pudicam Susannam, quantum potuerunt, nudare voluerunt (Dan. XIII, 32). Potest ergo bene intelligi etiam Deus, ejusdem quoque pudoris commendasse curam, quando illos qui sibi succinctoria fecerant, de sua nuditate confusi, etiam tunicis induit; propterea quidem pelliceis (Gen. III, 21), ut corruptibilibus jam corporibus mors signaretur adjuncta. In publico autem vesci mos prohibet, quoscumque prohibet, et facere contra morem merito pudet. Nam Romani antiqui, quod etiam ipse legisti, in propatulo coenitabant atque pransitabant. Quid est ergo quod, non ratiocinando, sed conviciando spatiaris in vacuum? Respice illos primos parentes, qui nudi erant, et non confundebantur: attende quid texerint, et confitere quid senserint. A succinctoriis ad tunicas ventum est: inde coepit, et crevit humani corporis tegimen, ubi humanis membris pudendorum est inditum nomen. Ibi pudoris major est cura, ubi resistit concupiscentiae pudicitia. Pudet enim naturam rationalem aliquid habere in carne sua, ubi si non vult per impudicitiam dehonestari, necesse sit reluctari, tam conjugatis ne illicito, quam continentibus ne ullo concubitu sordidentur. Haec discordia carnis et spiritus in paradiso, si nemo peccasset, absit ut esse potuerit: non autem nos ex alienae naturae commixtione possedit: unde ergo ad nos, nisi ex primi hominis praevaricatione descendit?

XXXVIII. JUL. Res ineptae sunt, et quae stilo nostro convicium magis faciant quam laborem: sed fidem tuam necessario consequuntur. Verumtamen adhuc, ut sit intentus lector, admoneo. Conatus es nempe asserere, quod Dei opus probetur pudendum non esse; sed ut hoc efficere nequivisti, ita spopondisti illud absolutissime, demere te a libidine verecundiam, si opus Dei esse doceatur; quod in primo opere ita approbavi, ut nec te inde putem dubitaturum [PL45.1358] esse, cum legeris: tamen quoniam hoc commentum tuum significat, necdum ad manus tuas illos venisse libros, id ipsum in praesenti quoque ostendere non pigebit. Irrationabiles igitur animantes, a quo conditas putas, quae certis temporibus ardentissima libidine commoventur, ita ut etiam feritates acuat singularum? Tunc saevus aper, tunc pessima tigris. Ante omnes furor est insignis equarum (Virgilius, Georg. lib. 3, vers. 248, 266). Vere tument herbae. Vere abundantia teneri humoris exuberat. Et coitum certis repetunt armenta diebus (Ibid., lib. 2, vers. 324, 331, 329). Longum est ire per singula: omnia genera, quae suspendit volatus, quae demersit natatus, quae sparsit vagatus, per aera, per freta, per nemora, nec tamen aut sublimavit ratio, aut culpa depressit, nota commiscendorum corporum voluptate flammantur. Illum ergo sexuum quem patiuntur ardorem, Dei an diaboli opere susceperunt? Clamabis sine dubio, Dei. Deus ergo sexum naturali voluptate succendit; quod certe consequentius quam tu, Manichaeus negat. Ille enim, a quo concupiscentiam carnis damnare didicisti, quid sibi dicendum esset expendens, rem quam diabolicam definiverat, atque a Dei operibus removerat, quaquaversum eam potuit invenire persequitur: et ideo ut per concupiscentiam corpora hominum, ita per homines, omnes animantes diabolo deputavit auctori. Tu autem, cum in Manichaei castris hactenus manens, maximum ejus feras draconem, de quo infelicibus mentibus per naturale malum et crimina nuptiarum lethale inspiras venenum; non vis tamen in omnes naturas suggesta a magistro tela jaculari: et brutis familiarior (quibus tamen ob hoc parcis, ut rationabilium statum auctoratius crimineris), consentis in illorum corporibus Deum fecisse, quod in nostris diabolum: cum tamen id ipsum, sed mitius in hominibus, quam in pecoribus esse fateare. Ut ergo quid sit effectum, prudens lector accipiat, libidinem corporum in animalibus factam a Deo non negas. Non est ergo Dei operibus indigna illa affectio, quae in his substantiis acrior invenitur, quae nihil de diaboli malo, vel tenui voluntate rapuerunt. Ergo quia concupiscentia defensa est exemplo animalium, defensa etiam dignitate auctoris sui, nec mala, nec diabolica est, quam fecit Deus formator corporum, et quam tenet ea quae est expers natura peccati: cum hoc ergo claruit, inquiro utrum istam libidinem, quam corpora humana persentiunt, Deum fecisse consentias? Si annueris, sublata contentio est, tu emendatus, et Manichaeus permanebit attritus. Si autem dixeris, In corporibus hominum a Deo non potuit fieri: refero, illam voluptatem et concupiscentiam carnis, hominis te, non Dei operibus indignam putare. Ambigi quippe non potest, quoniam si quod confiteris a Deo ubicumque factum, hoc dicas in homines fieri nequivisse, non concupiscentiae testimonia aufers debita, sed humano corpori conquiris indebita. [PL45.1359] Vide ergo cujus profanitatis sit sectae tuae finis. Dicis esse indignum carne mortalis, quod indignum non fuit opere Conditoris. Igitur hoc sensu non libidinem vituperasti; sed hominem, quem accusare volueras, extulisti. Talem habet constantiam talemque mercedem, qui veritati indicit bellum, ut contrariis semper conatui suo feriatur effectibus. Ego ergo nunc tuis verbis consequentius, sicut omnis prudentia cognoscit, insurgo. Itane in taxandis et exprimendis operibus Dei, non auditur ratio, non omnium naturarum considerantur exempla (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 22); sed in tantum hominis effertur insania, ut putet inconveniens suis esse visceribus, quod per Dei operam in naturae suae cernit vigere consortibus? Neque enim alia nostrorum corporum est, vel origo, vel ratio, quam mutorum.

AUG. Dic ergo resurrectionem atque incorruptionem sempiternam humanis corporibus non deberi; quia sicut belluina, etiam terrena ipsa sunt: dic finem non esse posse diversum, ubi non est origo diversa: dic ista, si placet; et contra evangelicas Litteras, quantum saecularibus litteris profeceris, impetu vanae loquacitatis ostenta. Si autem hoc dicere non audebis; fatere secundum christianam fidem, etiam istam esse hominis poenam, quod comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis (Psal. XLVIII, 13). Huic ergo ista miseria est, cum misera esse pecora non possint: sic et carnis concupiscentia, homini est poena, non bestiae, in qua nunquam caro adversus spiritum concupiscit. An placet tibi, sic aequare mortales naturas, ut in bestiis quoque asseras carnem contra spiritum concupiscere? Quod si non facis, ne sicut equus et mulus non habeas intellectum (Psal. XXXI, 9): agnosce libidinem, qualem dicimus, in paradiso futuram non fuisse, si nemo peccasset, qua caro concupiscit adversus spiritum. Talis quippe in pecoribus non est, ex quibus tuae susceptae tale patrocinium providisti, ubi mutis illis tu posses esse verbosus. Nam si humana libidine caro non concupisceret adversus spiritum, sed libido talis in hominibus esset, ut ad nutum voluntatis, cum opus esset, exsurgeret, cum autem non opus esset, nulla incitamenta suggereret. cum quibus cohibendis atque frenandis voluntas nostra pugnaret; nihil vos argueremus, quod in paradiso eam, hoc est, in habitatione tantae felicitatis, tam infeliciter locare velletis.

XXXIX. JUL. Ut enim imaginem Dei mentis ratione suscepimus: ita communionem pecudum carnis affinitate sentimus; cujus licet sit forma diversa, est tamen de materia elementorum una substantia; pro rationabilis sane animi meritis aeternitatem visura, vel aerumnis miseram, vel praemiis gloriosam.

AUG. Si pro rationalis animi meritis, ut fateris, caro terrena, et sicut pecoris corruptibilis, tamen aeternitatem longe diverso fine visura est; cur non accipis, pro imaginis Dei meritis, quae nullo fuerat deformata peccato, sic prius fuisse conditam carnem, quamvis [PL45.1360] de materie terrena, ut si nemo peccasset, esset in aeternitate atque in incorruptione mansura; nec esset corruptibile corpus aggravans animam, hoc est, imaginem Dei; sed ita illi subditum, ut propter filios generandos, sicut caetera quibus aliquid operamur, ad nutum voluntatis etiam membra genitalia moverentur; aut talis esset carnis concupiscentia, quae nisi anima, hoc est Dei imagine, volente non surgeret, nec demergeret cogitationem mentis exundantia voluptatis? Si enim etiam talis nunc esset, non de illa diceretur, quod a Patre non esset; sed ex mundo esset (I Joan. II, 16), id est, ex hominibus, qui per illam, et cum illa nascuntur mundo, et procul dubio perituri sunt nisi renascantur Deo. Materiei ergo corporalis, nobis pecoribusque communis, convenienter creditur, merito imaginis Dei, nondum peccato coepto diversum fuisse initium, sicut peccato assumpto diversus est finis.

XL. JUL. Qua ergo ratione indignum esset, non imagine Dei, quia animae quam carnis diversa substantia est, sed mancipio dissolubili imaginis Dei, quod indignum non fuerat conditu ipsius Dei? Fecit ergo corpora Deus, distinxit sexum corporum Deus, fecit membra genitalia Deus, indidit affectum quo sibi haec corpora miscerentur Deus, dedit etiam vim seminum Deus, operatur in secretis naturae de materia seminum Deus: nihil autem malum, nihil reum facit Deus.

AUG. »Nihil malum, nihil reum facit Deus;« sed in quantum Deus facit, non in quantum massa vitiata atque damnata est, de qua facit.

XLI. JUL. Libidinem ut pecorum, ita hominum fecit Deus: sed in pecoribus incoercitos dimisit affectus, in homine autem rationabili modum Deus instituit. Amictum ei prudentia et honestas comparat, quam dedit Deus. Igitur non modum, non genus; sed excessum ejus culpat Deus, qui de insolentia liberae voluntatis exoriens, haud statum naturae, sed meritum agentis accusat.

AUG. Cur ergo libido spiritui resistit in homine, quod non facit in pecore: nisi quia pertinet ad naturam pecoris, ad poenam vero hominis, sive quia est, quae nulla esset, sive quia resistit, quae subjecta esset, si peccato facta vel vitiata non esset? Nam si »in pecoribus Deus incoercitos dimisit affectus;« profecto libidines, quandoquidem hos dicis affectus, fateris ab homine coerceri: nulla autem ratione coercerentur, nisi vitiose moverentur. Ecce enim Deum dicis in homine modum instituisse libidini: cur in eo modo non stat, in quo est divinitus instituta, sed eum, nisi coerceatur, egreditur? Quomodo ergo bonum dicitur, quae urget et compellit hominem facere malum, si ei non resistatur? Videsne eximiam susceptam tuam in natura hominis aut ex peccato natam, aut peccato esse vitiatam; et hinc esse illud, quod primi homines post peccatum pudenda texerunt, qui nudi [PL45.1361] erant ante peccatum, et non confundebantur? Quid est enim quod dicis, »Amictum homini prudentia et honestas comparat, quam dedit Deus?« Stulti ergo erant et inhonesti, et imprudentes atque impudentes homines ante peccatum, quando eos nuditatis non pudebat? Gratias peccato: nam sic remansissent. Quod si absurdissime dicitur, profecto prudentia naturalis et honestas pudenda texerunt; sed quae ante peccatum pudenda non fuerunt. Excessus proinde libidinis in peccato est: sed etiam impulsus in vitio. De quo impulsu erubuerunt illi, qui membra quae contra eorum voluntatem suscepta tua sollicitabat, nuda relinquere noluerunt.

XLII. JUL. Attende sane nunc quale sit, quod de tua opinione colligitur: videlicet operiendum pudore non esse, quidquid bonum creditur. Nos autem docuimus voluntatem illam naturaliter sexibus inditam, tam malam non esse, quam ad Dei operam pertinentem. Ac per hoc tu aut impietatem tuam deseres, aut pudorem. Sed quid nos haec autem? Si mutabit Aethiops pellem suam, aut pardus varietatem (Jerem. XIII, 23); ita et tu a Manichaeorum mysteriis elucris.

AUG. Imo tu Manichaeos adjuvare non desines, nisi istam susceptam tuam, quam etiam Manichaei malam esse convincunt, cum Ambrosio et cum omnibus Catholicis dixeris, ex praevaricatione primi hominis in nostram vertisse naturam: ne secundum illos, quos nesciens adjuvas nefandos haereticos, Deo coaeternum credatur habere principium, tam manifestum hominis vitium.

XLIII. JUL. Sequitur ergo ut verecundiam deponas, ac manente amicitia cum magistro, Cynicis foedereris: quos tamen aliquorum, ut Cicero in Officiis refert, etiam Stoicorum argumenta comitantur. »Arguunt quippe communem honestatem, quod ea quae re turpia non sint, verbo flagitiosa ducamus: illa autem quae re turpia sint, nominibus appellemus suis. Latrocinium perpetrare, fraudem facere, adulterium committere, re turpe est, sed dicitur non obscene: liberis operam dare, honestum est re, nomine obscenum. Pluraque in eam sententiam, ab eisdem,« inquit, contra verecundiam disputantur. Nos autem naturam sequamur, et omne quod abhorret ab oculorum auriumque approbatione fugiamus« (De Officiis, lib. 1). Et tu ergo, cui displicet ista ratio naturalis germana honestatis, aut dic, et latrocinio, et sacrilegio, et parricidio, quae omnia in re habent turpitudinem maximam, in nominibus nullam obscenitatem, tetrius esse et profanius operam dare liberis, quam verecundiae reposcit officium: aut si erubescis eo usque nuptias accusare, ut etiam sceleribus collatae praeponderent; adhortare conjuges tam secure appellare illam [PL45.1362] commixtionem, tamque libere, quam solemus parricidium et latrocinium nominare. Jamvero si addideris conjunctionem corporum fetibus destinatam, ob illudendum, ut soles, auribus christianis, nulla iniquitate maculari, sed pro suo modo bonam posse censeri, amplexare factum illud Cratae Thebani, hominis locupletis et nobilis, cui adeo fuit cordi secta Cynicorum, ut relinquens paternas opes, Athenas cum uxore migraverit Hyparcide, pari animo istius philosophiae sectatrice, cum qua cum concumbere in publico vellet, ut refert Cornelius Nepos, et illa occultandi gratia, pallii velamen obduceret, verberata est a marito: »Tuis sensibus nimirum,« inquit, »parum adhuc docta es, quae quod te recte facere noveris, in aliis praesentibus exercere non audeas.« Debetur omnino talis habitus vestris gregibus, ut naturalia, quia per hoc bona quod a Deo condita in multiplicationem corporum comprobantur, sine ullo pudoris usurpentur objectu. Restituite igitur quadrupedibus gratiam, ut quia illa sensum corporum vestrorum a possessione diaboli et ore Manichaei suis tuentur exemplis, vos quoque illorum in coeundo libertatem pro rei bonae attestatione sectemini. Congruit quippe ut praestent morum magisterium, quibus patrocinium praestiterunt membrorum. Et ut quod egimus repetitione assignetur: dixisti libidinem, si eam Deus fecisset, nullo amiciendam pudore: nos licet in quatuor prioris operis libris id plene egerimus, tamen in praesenti quoque omnium animalium testimonio, quae a Deo condita interim confiteris, libidinem sexuum a Deo creatam esse monstravimus, quam tamen in hominibus pudore obumbrandam fatemur: tuum ergo dogma consequitur, ut longo postliminio Cynicorum nobis repraesentes decorem, et ea quae naturalia sunt, quia a Deo facta sunt, in oculis civitatis exerceas. Sentisne quam involutis luminibus insiliveris in sententiam meam, qua dixi, »Ut exprimeret fidem operum propheta, prope periculum pudoris accessit?« Haec enim ut consequenter juxta suas fabulas praeceptor tuus arguit, cujus in libro posui superiore commenta, qui omnia corpora facta a Deo pernegat; ita tu impudenter contrectare ausus es, qui creatorem Deum fateris (timendo licet) corporum, quorum sensum adscribis principi tenebrarum: quod certe tanta veritatis potestate detritum est, quanta fide dictum ab Evangelista, Quia per Deum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3).

AUG. Numquid posses in carnis concupiscentia vel libidine bestias hominibus comparare, nisi etiam illos primos parentes generis humani tanquam corruptibilia gerentes corpora, etiamsi non peccassent, crederes fuisse morituros? Ac hoc in haeresis vestrae errore novitio sic catholica damnat Ecclesia, ut Pelagius princeps vester id sibi inter caetera objectum apud [PL45.1363] quatuordecim episcopos orientales, a quibus judicibus audiebatur, damnationis suae timore damnaret. In quo judicio profecto etiam tu ipse damnatus es, qui dicis Adam ita factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset: contradicens Apostolo dicenti, Corpus mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10). Porro, si non praecedente peccato moritura illa non erant corpora, utique nec corruptibilia erant, ne beatas animas illas aggravarent: Corpus enim corruptibile, sicut scriptum est, aggravat animam (Sap. IX, 15). Ac per hoc, quemadmodum mors atque corruptio belluinis humanisque corporibus potuit non esse communis, quamvis communis eis esset terrena materies: ita potuit nec in propagandis filiis eis esse libido communis; sed aut nulla in hominibus, ut quemadmodum aliis membris ad opera congrua, sic ad opus generandi voluntate motis etiam genitalibus uterentur; aut non talis qualis in bestiis, sed ad nutum serviens, et nunquam mentem a cogitationis vigilia, nec ipsa postremo voluptate deponens. Nunc autem praecedente peccato, quo humana in deterius natura mutata est, facta sunt ei poenalia, quae sunt naturae pecoris congrua: sed in hoc malo, quo caro concupiscit adversus spiritum, major pudoris est causa, quod inter duo, quorum ad nostram pertinet utrumque naturam, et quorum imperare unum, servire alterum debet, exorta est non dolenda tantum, verum etiam multum erubescenda discordia. Quid igitur tibi profuerunt ad rem non pertinentia convocata auxilia Cynicorum; quandoquidem te in hac tui erroris via de via deficientem, nec ea quae hominibus comparasti, jumenta juvare potuerunt?

XLIV. JUL. Tempus admonet ut ad alia transeamus: sed quoniam certum est, nihil te habere quod vendites imperitis auribus praeter verecundiam naturalium; quam brevissime potero, quod putatur superesse, contingam. Quis ergo neget, honestatem hanc, qua genitalia nostra contegimus, pro personis, locis, officiis moribusque variari? Sic in conventiculis publicis obscenior nuditas, nihil habet turpitudinis in lavacris. Sic alter est cubicularis habitus, seminudus et securus; alter vero forensis, sollicitior et profusior. Quid, quod ad testimonium crebro familiaritatis, respicit negligentia cautionis, et quanto persona aut ignotior aut honoratior adfuerit, tanto diligentior habitus comparatur? Quid, quod nautis et opificibus plerisque nemo vitio nuditatem dedit? Ac ne ista simplicitas personis magis quam negotiis imputetur, more omnium etiam Petrus apostolus, et post resurrectionem Domini nudus in navigio piscabatur (Joan. XXI, 7). Dirige hinc oculos ad medicantum munera: ducunt artem studio salutis in locos pudoris. Athletis nuditas etiam decora est. Jam vero non solum adolescentulis, et petulanti sibi societate conjunctis, sed etiam totis quibusdam gentibus uterque sexus retectus, et sine secreti est electione commixtio. Quid tamen [PL45.1364] mirum, si id Scotus vicinarumque gentium barbaries agat; cum et philosophia, cujus supra commemorationem fecimus idem censuerit, et Traducianorum huc dogma pervenerit? Quae ergo pudoris tenebitur quantitas, quive limes inter tot ejus diversitates, atque inter coeptus partim necessarios, partim societate defensos, per quem possit doceri, diabolum naturalem ardorem sexibus miscuisse? Ac per hoc, ut praesidium opinionis tuae constat, officiis, locis, moribus, artibus, et totis simul gentibus dissolutum; ita remansit invictum, quod nos ipsa ratione et apostolo Paulo docente defendimus, omnia corpora, omnia membra corporum, omnesque sensus corporum, Deum auctorem universorum creasse; sed ita ordinasse, ut quaedam in membris nostris pro opportunitatibus temporum amiciret pudor, quaedam honestas naturalis offerret, quibus tam indecorum esset tegimen adhiberi, quam importune genitalium vulgare secretum.

AUG. Tu potius importune culpa importunitatis aspergis eos, de quibus ait Scriptura divina, Nudi erant, et non confundebantur (Gen. II, 25). Et certe tunc ita recti erant, ut recti facti erant: Fecit enim Deus, sicut legimus, hominem rectum (Eccle. VII, 30). Illo ergo tempore tantae rectitudinis suae, numquid tam pravi erant, ut imprudenter, impudenter, inhoneste, importune, genitalium secreta vulgarent? Agnosce igitur nondum fuisse causam pudendi, quando nondum pudenda erant illa membra, quae nunc proprie pudenda dicuntur. Non enim habitabat in membris lex repugnans legi mentis, sine qua nunc nascitur nemo. Nondum fuerat justo judicio Dei, qui merito deseruit desertorem, inobedienti homini suae carnis inobedientia retributa. Neque enim non est carnis inobedientia contra spiritum concupiscere, quamvis etiam spiritu contra eam concupiscente non sinatur quod conatur implere. Hoc ergo nondum erat, quando nudi erant, et non confundebantur. Non itaque illi vera nuditate importune genitalium secreta vulgabant: sed adhuc importunum nihil in genitalibus senserant. Quid colligis verba inania, tanquam folia levia, quibus et tu contegas carnalem contentionem tuam contra spiritualem auctoritatem, quasi concupiscentem contra spiritum carnem? Quid quaeris quae pudoris tenenda sit quantitas, sive limes, inter tot ejus diversitates, quae fiunt diversis necessitatibus, artibus, opinionibus, moribus, sive rectis, sive perversis? Ecce habes homines, non alicujus gentis, sicut Scotos, sed parentes omnium gentium; non aliqua prava opinione depravatos, sicut Cynicos, et quoslibet alios similis irreverentiae deformitate foedatos, sed a Deo conditos rectos; non opere alicujus necessitatis obstrictos, sicut Petri nuditas fuit, qua te putasti esse velandum, sed in deliciarum paradiso liberos: ipsos aspice, ante peccatum ostentatores libertatis, post peccatum doctores pudoris. Ante peccatum nudi erant, et non confundebantur: post peccatum de nuditate [PL45.1365] confusi sunt. Ante peccatum genitalia nondum pudenda sine tegimine reliquerunt: post peccatum genitalia jam pudenda texerunt. Hi ergo testes satis idonei, et Pelagianorum pervicaciam, et quarumdam gentium Cynicorumque impudentiam, prius non pudenda et postea pudenda nuditate sua convincunt.

XLV. JUL. Hoc igitur in praesenti opere, quantum res acta pertulit, absoluto, venio ad illud quod dixisti, in Christo hanc naturalem concupiscentiam non fuisse. Sic enim obloqueris mihi: »Sed iste in his omnibus noluit nominare concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est; cujus mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, cap. 5). Pronuntiasti ergo Christum, quem verum per omnia hominem fides catholica confitetur, hanc concupiscentiam, quam dicit Joannes apostolus, in sua non habuisse carne. Sed Joannes, ut ejus dicta docuerunt, concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, cum omni mundo ex Patre non esse pronuntiat (I Joan. II, 16): quod nos quemadmodum intelligi deberet ostendimus.

AUG. Ostendisti quidem, sed quemadmodum tu intelligeres, vel potius non intelligeres, non quemadmodum deberet intelligi: de qua re tibi in ipsa tua non veraci, sed loquaci disputatione, certans pro veritate respondi.

XLVI. JUL. Tu vero nomen ipsum concupiscentiae amplexatus, vis a Christi corpore tam oculorum sensum abfuisse, quam viscerum.

AUG. Ista non diceres, si tu sanum sensum, non corporis, sed animi haberes.

XLVII. JUL. Hic igitur ut adsit toto animo lector, admoneo: videbit enim Apollinaristarum haeresim, sed cum Manichaei per te adjectione reparari. Apollinaris quippe primo talem incarnationem Christi induxisse fertur, ut diceret solum corpus de humana substantia assumptum videri, pro anima vero ipsam fuisse deitatem; Christusque non hominem, sed cadaver videretur hominis suscepisse. Quod posteaquam coepit tam rationis quam Evangelii attestatione convelli, videlicet quia hoc ipso necesse erat totum illud falsitatis argui, quod hominem se Christus dixerat, quem veritatem locutum persequebantur Judaei, si erat ab eo caro sola suscepta, cum homo nisi anima simul et corpus esse non posset; vel quod in Evangelio dixerat, In potestate habeo ponere animam meam, et in potestate habeo iterum sumere eam (Joan. X, 18). Quae enim anima poneretur, si assumpta non fuerat? Cum ergo auctoritate talium testimoniorum et perspicuae rationis eversus fuisset, excogitavit aliud unde ejus haeresis, quae perdurat hactenus, nasceretur; et dixit, animam quidem humanam in Christo fuisse, sed sensus in eo corporis non fuisse, atque impassibilem eum pronuntiavit universis exstitisse peccatis.

[PL45.1366] AUG. Sanctae memoriae Cyprius episcopus Epiphanius in opusculo quod de haeresibus edidit, dixit Apollinaristarum quosdam in Domino Jesu Christo divinitati corpus consubstantiale dixisse; alios autem negasse quod animam sumpserit; alios propter quod dictum est, Verbum caro factum est (Joan. I, 14), contendisse non eum carnem sumpsisse de creata carne, id est, Mariae, sed Verbum carnem factum; postea vero nescio quid cogitantes dixisse quod non sumpserit mentem. Quod ergo affirmas Apollinaristas asseverasse in Christo sensus corporis non fuisse, eumque illos pronuntiasse impassibilem; nec uspiam legi, nisi in hoc libro tuo, nec aliquando ab aliquo audivi. Sed quoniam video te quaerere ubi expandas vaniloquia tua, ut cum sis verbosus, videaris esse copiosus, cito respondeo: Quisquis credit vel illa quae Apollinaristas dicere supra commemoravi, vel non habuisse Christum corporis sensus, atque impassibilem fuisse, anathema sit. Ut vero te quoque possis agnoscere: Quisquis credit carnem Christi contra spiritum concupisse, anathema sit.

XLVIII. JUL. Non qui virtute judicii delicta vitasset; sed qui felicitate carnis a nostris sensibus sequestratae, cupiditatem vitiorum sentire nequivisset.

AUG. Non dicimus nos, »Christum felicitate carnis a nostris sensibus sequestratae, cupiditatem vitiorum sentire non potuisse:« sed dicimus, cum perfectione virtutis, et non per carnis concupiscentiam procreata carne, cupiditatem non habuisse vitiorum. Aliud est enim non habuisse cupiditatem malam; aliud non eam potuisse sentire: sensisset enim si habuisset; non enim sensus ei defuit quo eam sentiret, sed voluntas adfuit qua non haberet. Nec mireris Christum, quamvis hominem verum, tamen per omnia bonum, noluisse habere cupiditatem malam. Nam quis praeter vos cupiditatem negat esse malam, qua cupiuntur mala? quis, inquam, praeter vos persuadere conatur non esse vitium, quam cupiditatem confitetur esse vitiorum; et non esse malum, cui suadenti si consentiatur fit opus malum? Hanc cupiditatem Christus et sentire posset, si haberet; et habere, si vellet: sed absit ut vellet. Verumtamen si haberet cupiditatem malam, atque ut tuo verbo utar, »cupiditatem vitiorum,« ab ipsius voluntate in illo esse coepisset; quia non cum illa est natus, ut nos. Ac per hoc, illius virtus haec erat, eam non habere: nostra virtus est, ei non consentire; et in hoc illum imitari, ut quemadmodum ipse peccatum non fecit, eam non habendo, ita nec nos faciamus, non ei consentiendo; et quemadmodum ipse eam voluit et potuit non habere, sic ea nos velimus, quia poterimus, carere. Ejus quippe gratia nos liberabit de corpore mortis hujus, hoc est, de carne peccati, qui venit ad nos in similitudinem carnis peccati, non in carne peccati.

XLIX. JUL. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione, non solum nihil necessaria, [PL45.1367] verum etiam profana. Cum enim vult ostendere plus aliquid fuisse in Christi corpore, ne carnis nostrae communione vilesceret, naturalium eum sensuum integritate fraudavit; non videns in quantum iret exitium damnum veritatis vel adulatione corruptae. Infremuit quippe a Catholicis excitata praescriptio; quia apud talem fidem majus damnum mysteria Christi, quam membra perferrent. Si enim propter hoc, inquiunt, factus est Christus ex semine David (Rom. I, 3), factus ex muliere, factusque sub lege (Galat. IV, 4), ut nobis daret exemplum, et sequeremur vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 12, 22); nec tamen per omnia substantiae nostrae induit proprietatem, si vel carnem sine anima, vel hominem sine sensibus, quibus nos imbuit natura, gestavit, exempli formam et legis non docetur implesse. Quid enim fuit laude dignum, contemnere illecebras sensuum, quarum incapax erat beneficio naturae? Quid mirum, cohibere oculos carnis suae auxilio non vagantes? Quid magnum, abducere ab illecebrosis odoribus nares, quibus nescirent patere? Quid stupendum, tenere arduam quotidie in epulis parcitatem, quarum nequibat irritamenta sentire? Quid postremo ardui haberent in quadragesimum diem prolata jejunia, si esuries molesta esse non poterat? Quid venerationis disciplina aurium mereretur, nunquam nisi honestarum vocum receptrix, si nativam patiebatur in indebitas surditatem? Quae autem gloria castitatis, si virilitas magis aberat quam voluntas, et quod putabatur fieri de vigore animi, veniebat de debilitate membrorum?

AUG. Merito dicuntur haec, non contra Apollinarem vel Apollinaristarum aliquem, quos dixisse non arbitror Christi carnem non habuisse humani corporis sensus, sed contra quemlibet quisquis hoc dicit. Nos autem illum et pulchra ac deformia per oculos sensisse dicimus, et suaveolentia et graveolentia sensisse per nares, et sensu aurium percepisse canora et absurda, et a dulcibus amara discrevisse gustando, et aspera ac lenia, dura ac mollia, frigida et calida dijudicasse tangendo; et quidquid aliud corporis sensu sentiri et percipi potest, sentire ac percipere potuisse; nec ei possibilitatem, si voluisset, defuisse generandi: et tamen ejus carnem nunquam contra spiritum concupisse. Quod si propterea magnum bonum est, ut putas, abstinere a delictis, quia non desunt libidines quae vincantur, non autem magnum esset, si defuissent: tanto quisque erit in virtute laudabilior, quanto fuerit in carne libidinosior. Ac per hoc Christus, secundum istam vestram horribilem et detestabilem pravitatem, sicut in virtute omnium hominum maximus, ita esse in carne libidinosissimus debuit. Quod quanta sentiatur impietate, si sentis, sententiam mutare ne differas; et libidines discernere [PL45.1368] a sensibus, quae sentiuntur potius in quibusque, quam sentiunt: ne tanto quisque videatur sensu esse vivacior, quanto fuerit libidine ardentior; et tanto Christus arsisse credatur libidinibus acrioribus, quanto viguit purioribus sensibus.

L. JUL. Quae postremo palma tolerantiae, si dolor vulnerum et verberum, intercepto itinere sensuum, pertingere ad animum non valebat? Quo ergo profecit Apollinaris adulatio? Videlicet ut omnis virtutum pulchritudo, quam in se Christus expresserat, indebitis naturae ejus laudibus vacuata flaccesceret, cunctoque veritatis suae splendore nudata sacrum magisterium Mediatoris offerret irrisui. Huc accedebat quoniam non solum operum suorum perdebat insignia, nativitate, non virtute felicior; sed etiam fraudis criminibus urgebatur, si indiceret mortalibus, Extendimini ad patientiam hominis nihil sentientis, et venite per veras cruces ad virtutes corporis falsi nihil dolentis; vel, Imitamini castitatem, certa naturae vestrae irritamenta vincentes, illius quem debilitas fecit pudicum videri. Certe nihil profanius, nihil scelestius talibus excogitari commentis potest. Et Apollinaris omnia ista non dixerat: per illud unum quod pronuntiarat, homini Christo defuisse eos sensus, qui a natura inditi, non usu, sed excessu ad vitia labuntur; haec omnia quae a Catholicis relata sunt, praejudicio opinionis suae mutus excepit. Horum quippe cunctorum affirmatione construitur catholica fides, quorum negatione vel consecutione Apollinaris haeresis compacta est atque damnata. Tu igitur conjice quid de te debeat judicari, qui commixtionem sexuum damnas, ut Manichaeus; naturam carnis Christi a communione hominum sequestras, secundum Manichaeos; concupiscentiam carnis accusas, juxta praeceptoris tui dicta Manichaei; dicis concupiscentiam sensuum in Christi corpore non fuisse, vel secundum Manichaeos, vel secundum Apollinaristas: et tamen vis a nobis nec Apollinarista, nec Manichaeus vocari. Quanquam do manus, praestoque beneficium; nec nos liberalitatis poenitet; per me ut Apollinaris sectator non videaris licebit: minoris quippe est ille impietatis inventor. per te autem non licet ut voceris aliud quam Manichaeus.

AUG. Nec Apollinarista, nec Manichaeus fuit, sed haereticorum expugnator Ambrosius, qui per tuam susceptam quidquid hominum nasceretur, sine delicto dixit esse non posse, apostolum Paulum, sicut oportuit, et intelligens et exponens. Tu autem tanto magis adjuvas Manichaeos, quod saepissime ostendi, quanto magis ab eis te esse arbitraris alienum: es autem novus haereticus Pelagianus, in disputatione loquacissimus, in contentione calumniosissimus, in professione fallacissimus. Nihil enim quod dicas inveniens, [PL45.1369] inania multa dicis, falsum crimen Catholicis objiciis, catholicum te esse mentiris.

LI. JUL. Ostendi quidem in tertio libello primi operis mei, irrefutabiliter necesse esse dici etiam Christum reatum de Mariae carne traxisse, si crederetur naturale peccatum; eumque a te sub potestate diaboli collocari, qui affirmares ad jus diaboli hominum universam pertinere substantiam.

Miitikio ya wasomaji

Vidokezo

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1337-1369 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ilichapishwa na mtumiaji: Rodion Vlasov
Tarehe ya kuunda ukurasa: 2026-11-22, Sasisha: 2026-11-22