LXIII. JUL. Dicis trahi naturae conditione peccatum, qui vis hoc malum a voluntate primi hominis accidisse. Differo hic responsionem, qua convincendus es quod sine verecundia mentiaris. Sed quod ad praesentem locum spectat, colligo, et sapientiae ratiocinanti credo, quod naturam videlicet diabolicam sine ambiguitate definias. Nam si in ea vel per eam est, propter quod homo a diabolo possidetur; irrefutabiliter diaboli est, per quod Dei imaginem sibi potuit vindicare. Imo nec imago Dei est, quae per exortum suum in regno diaboli est.

AUG. Credis, sed opinanti stultitiae, non ratiocinanti sapientiae. Sine parvulos erui de potestate tenebrarum, ut Christi transferantur in regnum. Nam dicendo eos veteris delicti non habere contagium, et sic removendo a misericordia Salvatoris, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum, unde vocatus est Jesus (Matth. I, 21); nihil agis, nisi ut ira Dei maneat super eos, de qua locutus est Job, dicens: Homo natus ex muliere, brevis vitae, et plenus irae, et sicut flos feni decidit, fugit autem sicut umbra, et non stabit: nonne et hujus curam fecisti, et hunc fecisti intrare in conspectu in judicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem, etiamsi unius fuerit diei vita ejus super terram (Job. XIV, 1-4, sec. LXX). Sed videlicet, homo misericors, miseraris imaginem Dei, ne dicas eam sub peccato carnaliter nasci. O quam crudelis est ista vana misericordia tua, quae parvulis negat misericordiam Salvatoris sui: qui venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10)! Per illas igitur sordes, sine quibus homo Dei dicit esse neminem, etsi unius diei sit vita ejus super terram, sibi vindicat diabolus imaginem Dei, non per substantiam, quam creavit Deus. Vitiata est enim natura, non vitium est. Sed tu, »Nec imago Dei est,« inquis, »quae per exortum suum in regno diaboli est.« Quid, si tibi alius dicat, Non est imago Dei, quae nullo rea peccato, non tamen intrat in regnum Dei? nonne, quid respondeas non habebis, si vana respondere nolueris? Et certe propterea est homo imago Dei, quia factus est ad similitudinem Dei. Cur ergo et vanitati similis factus est, propter quod dies ejus velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4)? Non enim ab hac vanitate separaturus es parvulos, cum dies eorum velut umbra praetereant. Postremo numquid eos et a viventibus separabis? Audi ergo eum qui dicit in Psalmo: Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihil ante te; verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6). Cum ergo sit imago Dei omnis homo vivens, dic unde sit etiam vanitas omnis homo vivens. Sed quid dicturus es, qui non vis agnoscere, aliud horum esse ex conditione Dei, aliud accidisse ex conditione peccati? Permittite, quaesumus, ut homo vivens, qui ad Dei similitudinem factus est, eruatur a potestate tenebrarum, sub qua vanitati similis factus est: [PL45.1083] eruatur autem nunc interim a reatus obligatione; post hanc vero corruptibilem vitam, ab omni etiam vanitate.

LXIV. JUL. Si igitur legas opus meum, desines mirari, cur ad verba tua, quae supra posueram, reverterim. Promiseram quippe me de scriptis tuis probaturum, quoniam tu inter impietatem quam biberas, et ejus invidiam quam timebas, pariter utrumque dixisses, et quod a Catholicis, et quod a Manichaeis asseri solet. Est itaque ibi talis ordo verborum admotus tuo capiti, quod nunc fronte sycophantae interpolatum fuisse mentitus es. Scio me magna pollicitum, id est, ut de adversarii sermonibus approbarem, et eos qui homines opus Dei negant, jure damnari, et istum ipsum, qui hoc confitetur, nihil aliud agere, quam ut peculium diaboli confirmet esse quidquid de nuptiarum fecunditate procedit. Hoc enim genere, patrocinii sui quoque legibus, Manichaeorum opinio destruetur. Verum id tota libri ejus exordia publicarunt. Ait enim opus esse divinum homines, qui ex nuptiis, id est, ex maribus nascuntur et feminis: qua sententia omne quod erat acturus evertit, nobisque assentitur dicentibus esse impios, qui haec audeant denegare. Absoluta igitur jam una pars est: superest ut ostendam, id eum quod nuper impugnarat astruere. Quibus dictis partem tui capitis retractavi, in qua dixeras: »Eos, qui de tali commixtione nascuntur, dicimus trahere originale peccatum, eosque de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo, et per ejus gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum illius qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur.« Cur ergo putes hinc te excusari posse ab errore Manichaeorum, quia ausus es sententiam, cum qua omnibus ingenii tui viribus luctabaris, inserere; cum hoc non patrocinium erroris tui, sed testimonium sit stultitiae singularis, qui putas Calliphontis more virtutem et vitia, justitiam et iniquitatem oratione tua posse in foedera convenire? Quod autem ait Apostolus, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae; lege quartum operis mei librum, et tunc tibi quid Magister Gentium senserit, innotescet.

AUG. Sexto nostro responsum est quarto tuo, et nunc ego magis admoneo ut illa tua et mea legant, qui volunt scire quantum ibi fueris a veritate devius, et quanta sis veritate convictus. De hac autem chartula, in qua ex tuis libris quaedam decerpta conscripta sunt, liberum tibi est mihi imputare quod ille fecit, qui eam misit homini, a quo missa est mihi. Ille quippe quod voluit, in ea posuit ex opere tuo, et quod voluit praetermisit: unde tibi jam supra breviter satisque respondi. Quid te obscuris tuis adversus Apostoli manifesta conaris involvere? Ille Deum praedicans ait, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13): [PL45.1084] et tu dicis hoc ab illo, exceptis parvulis, dictum. Si ergo non eruuntur parvuli de potestate tenebrarum, non sunt mortui: si non sunt mortui, non pro eis mortuus est Christus: tu autem etiam pro ipsis Christum mortuum confiteris; et idem dicit Apostolus, Unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14). Conclusio haec Apostoli invicta est: ac per hoc quia et pro parvulis mortuus est, profecto etiam parvuli mortui sunt. Mortuus est porro Christus, ut evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum (Hebr. II, 14). Sine igitur parvulos, ut vivant, de potestate erui tenebrarum. Quid est autem, quod mihi Calliphontis morem objicis, vel errorem, in eo quod me putare dicis virtutem et vitia, justitiam et iniquitatem oratione mea posse in foedera convenire? Ego quidem absit ut hoc vel corde teneam, vel sermone suadeam: sed tam bene te intellexisse istum philosophum gratulor. Etenim cum ille putaverit in virtute animi et voluptate corporis esse hominis bonum; tu eum dicis virtutes et vitia voluisse conjungere: ac per hoc, sicut decuit, vitium judicasti esse corporalis appetentiam voluptatis: vitium est igitur libido, quam laudas. Subrepsit itaque undecumque tuis sensibus veritas, ut susceptae tuae causam paululum deserens, quod dicimus diceres.

LXV. JUL. Argui ergo, et jure argui, dejectam et debilem varietatem, qua fuerat effectum ut et nuptias te non damnare praemitteres, et diceres, ob viri et feminae commixtionem, quam de nuptiarum conditione et natura venire perspicuum est, imo in qua sola (quantum ad conflictum nostrum respicit) nuptiarum veritas est, homines in diaboli jura transcribi.

AUG. Si in sola viri et feminae commixtione est veritas nuptiarum; eadem ergo est veritas adulteriorum quae nuptiarum, quia in utrisque est ista sexus utriusque commixtio. Quod si absurdissimum est; non in sola, ut deliras, commixtione maris et feminae nuptiarum veritas est, quamvis sine illa nuptiae filios propagare non possint: sed alia sunt ad nuptias proprie pertinentia, quibus ab adulteriis nuptiae discernuntur, sicut est thori conjugalis fides, et cura ordinate filios procreandi, et quae maxima differentia est, bonus usus mali, hoc est, bonus usus concupiscentiae carnis, quo malo adulteri utuntur male.

LXVI. JUL. Quam commixtionem ita exsecrabilem persuadere conatus es, ut velis intelligi Christum, non propter signi splendorem, sed propter damnandam sexuum conjunctionem nasci de virgine matre voluisse. Quid ergo unquam a quoquam dici improbius aut impudentius potuit, quam hoc, quod duos velut reges de humanitatis possessione certantes his signis, et duo eorum regna separasti, ut diceres, diaboli [PL45.1085] esse quidquid nuptiae protulissent, Dei vero solum quod virgo peperisset? Quid est aliud, virginis fecundatorem et egentissimum ostendere inopia portionis suae, et eumdem negare eorum qui prodeunt de nuptiis hominum conditorem? Teneat igitur verbi tui lector diligens chirographum, sciatque te, discipulum fidelem Manichaeorum et Traducianae nationis primatem, nihil aliud quam commixtionem legitimi damnasse conjugii.

AUG. Non habes exercitatos sensus ad separandum bonum a malo. Et hominum et Angelorum natura atque substantia vel bonorum vel malorum Deo creatore subsistit: sed vitia naturarum atque substantiarum, quae Manichaei naturas dicunt esse atque substantias, veritas autem negat, Deus justus atque omnipotens ordinatione judiciaria esse permittit; et ipsa sunt mala, quae nisi ex bonis et in bonis naturis inesse non possunt. Sic sunt autem in diaboli potestate quaecumque illi, Deo judicante, subduntur, ut a Dei potestate, sub qua et ipse diabolus constitutus est, aliena esse non possint. Cum igitur omnes Angeli et omnes homines sub Dei sint potestate, inanis est loquacitas tua, qua dicis Deum et diabolum divisisse inter se, quis eorum quos habeat sub propria potestate. In quem vero crudo pectore evomas istas, quibus pasceris, contumelias, paulisper attende. En adest ille Ambrosius; de hoc in quod inveheris, quid dicat vide: »Quomodo solus,« inquit, »potuit justus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex virgine generationis obnoxiae privilegio minime teneretur« (Lib. de Arca)? Audi adhuc, audi, et protervam linguam frontis elisione compesce: »Non enim virilis coitus vulvae virginalis secreta reseravit; sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit: solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae, immaculati partus novitate non senserit, et coelesti majestate depulerit« (Lib. 2 in Luc. II, 23). Cernis nempe, quod dico, quis dixerit? cernis, quidquid contra me dicis, contra quem dicas? Si enim ego hinc sum discipulus Manichaei, hoc est et ille. Non est autem hoc ille, qui haec ante nos dixit. Non est hoc igitur, quisquis haec dicit: sed haereticus manifestus est, quisquis huic antiquo catholico dogmati contradicit.

LXVII. JUL. Sed jam pergamus ad caetera. De me itaque scribens, post illa quae supra texui verba tua, haec quae sequuntur adjungis: »Post haec illud nostrum posuit, ubi diximus: Haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia, nulla esset, nisi homo ante peccasset: nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum. Huc usque ille verba mea posuit. Timuit enim quod adjunxi, In corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis hujus. Et hic ut meam sententiam non finiret, sed eam quodam modo detruncaret, illud [PL45.1086] Apostoli testimonium formidavit, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24 et 25). Non enim erat corpus mortis hujus in paradiso ante peccatum, propter quod diximus, In corpore vitae illius, quae ibi erat, sine isto morbo seminationem fieri potuisse filiorum, sine quo in corpore mortis hujus fieri non potest« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 6). Tenes tu quidem consuetudinem tuam, equidem in hoc potissimum opere consequenter, ut qui contra veritatem agis, nihil verum loquaris: sed numerosis eruditionis tuae peccatis correptionum multitudo vix sufficit. Ideo hic jam breviter annotabo, te fallere: me autem, vel post hoc opus intelliges, insolentem esse mendacii. Tibi ergo hujus vitii vindica totam possessionem, ut ab Evangelio, nec sane injuria, audire possis, quia ab initio mendax es, sicut et pater tuus (Joan. VIII, 44), vel ille ad cujus te dicis dominum pertinuisse nascentem, vel alter secundarius, qui te elegantibus, quae tamen inter honestos nominari non queant, imbuit sacramentis. Totum ergo hoc protuli in opere meo priore, quod tu praetermissum esse confingis: quod quanta sit disputationis veritate ac luce convictum, si prope ultimas primi voluminis mei partes legas, etiam ipse poteris confiteri. Non ergo tua detruncata sententia, sed integra valenti est responsione destructa. Nunc autem audi breviter: Apostolus hoc quod ait, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: non ad mortalitatem nostri corporis retulit, quam caro animalium de naturae institutione suscepit, sed ad consuetudinem delinquendi; a quo reatu post incarnationem Christi, per Testamentum Novum, quisquis ad virtutis studia migraverit, liberatur. Ibi ergo sub persona Judaeorum loquens, illecebrarum cupiditate etiam post interdictum sacrae legis errantium, ostendit unicum esse in illa tempestate subsidium, si crederent Christo; qui sic indicebat cautiones de futuris, ut veniam condonaret peractis; nec insistebat reis intentatione supplicii, sed currentes liberalissimo gremio confovebat; non exanimans terrore depressos, sed reparans benignitate correctos: quam benignitatem ipse jam senserat, qui dicebat, Humanus sermo, quoniam Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus sum ego: sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad exemplum eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 15 et 16). Quod ut intelligeres ad vitam malam, non ad naturam hominum pertinere; ne per adventus Christi causam, putares ab eo etiam parvulos peccatores pronuntiatos; ait, In me ostendit omnem patientiam. Patientia autem Dei illa est, de qua ad Romanos loquitur: An ignoras quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? secundum [PL45.1087] autem duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in dic irae (Rom. II, 4 et 5). Exercetur ergo patientia Dei, cum non exiguo tempore exspectatur humana conversio. In parvulis autem non potest apparere patientia. Si enim essent peccata naturae, quae eis Salvator adscriberet; patiens quidem falso, saevus vero certissime diceretur. Non potest autem Deus nisi pius et justus esse, quod est Deus meus Jesus Christus: cujus patientiam, vel Paulus diu persecutor, vel alii sub quorum persona loquitur, experti sunt; quia diu exspectati sunt, licet sero liberati. Ac per hoc ab Apostolo vita hominum, non natura damnatur. Commendans ergo hanc gratiam Judaeis, quia lex punit scelestos, nec habet illam efficientiam misericordiae, quam Baptisma, in quo confessione brevi actuum delicta purgantur, ostendit debere illos currere ad Christum, implorare opem hujus indulgentiae; et advertere quod lex morum vulneribus comminetur, gratia vero efficaciter celeriterque medeatur. Corpus itaque mortis, peccata dixit esse, non carnem: nam si de membrorum miseria pronuntiasset, quam peccato aestimas contigisse, rectius mortem corporis, quam corpus mortis vocasset. Verum ut scias, secundum consuetudinem Scripturarum peccata membra dici; lege ad Colossenses, ubi ipse Apostolus ait, Mortificate membra vestra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus; propter quae venit ira Dei in filios incredulitatis, in quibus et vos aliquando ambulastis, cum viveretis in illis (Coloss. III, 5, 6). Ecce quomodo membra appellat, quae peccata pronuntiat. Corpus autem peccati hic ipsum ad Romanos, Vetus homo noster, inquit, simul confixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 6). Hoc itaque more et hic exclamavit sub persona, ut diximus, Judaeorum: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? id est, Quis me liberabit a reatu peccatorum meorum quae commisi, cum vitare potuissem? quae legis severitas non donat, sed ulciscitur; quis me ab his membris, id est a vitiis, quae improborum imitatione collegi, ut peccati plenum corpus exstruerem, poterit vindicare? quis, inquam? Et respondit, quasi rerum ipsarum voce commonitus: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Gratia Dei, quae acceptam fert justitiam fidelium sine operibus, secundum quod David dicit, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1 et 2). Qui ergo facit hominem beatum, etiam ipse beatus est, justitia sempiterna, per quam non donat peccatum, nisi quod jure potuit imputare. Non autem jure potuit imputare, si non illud cui imputatur, potuit et cavere. Nemo autem potest cavere naturalia. Igitur nullus prorsus habere potest de naturae necessitate peccatum. Haec breviter dixisse sufficiat.

AUG. Conatus es quidem quod ait Apostolus, Quis [PL45.1088] me liberabit de corpore mortis hujus? in sensum vestrum disputando convertere: sed hoc te non posse, ille melius vidit, qui viro illustri chartulam misit; et ideo verba mea commemorans id praetermisit, ne tua rideretur exspectata et prolata responsio. Quis enim non rideat quod nescio utrum vobis persuadere potueritis, et tamen aliis persuadendum putastis, Judaei Apostolum induxisse personam, nondum sub Christi gratia constituti, atque dicentis, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Itane vero Judaeus, nondumque Christianus est, qui dicit, Dei gratia me liberabit per Jesum Christum Dominum nostrum? Verum hoc omitto: illud autem quis ferat, de praeteritis suis peccatis putare hominem dicere, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? ut ei per ignoscentis Christi gratiam remittantur: cum dilucide appareat, unde ad ista verba pervenerit? Ecce verba ejus sunt in auribus nostris: videamus ergo, utrum ex eo quod egit volens, an ex eo quod agit nolens, miserum se esse fateatur. Clamat homo, Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Clamat, Jam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: velle enim adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio. Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Non ait, Feci; sed, facio: non ait, Operatus sum; sed, operor: non ait, Egi; sed, ago: et hoc non quod volo, sed quod nolo, Postremo, condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem: videt autem aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae; qua lege utique compellitur, non quod vult, facere bonum, sed quod non vult malum, hoc agere. Propter hoc exclamat: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 15-25)? Et tu contra clarissimam veritatem oculos claudis, gemitumque ejus exponis, non ut omnibus patet, sed ut tibi placet, dicens, »Quis me liberabit de corpore mortis hujus? hoc est, Quis me liberabit a reatu peccatorum meorum quae commisi?« Ille dicit, Quod nolo malum, hoc ago: et tu dicis, »quae commisi.« Usque adeone desperas de hominibus qui haec legunt, ut non ipsum malint audire quam te, et ipsi potius quam tibi credere? Sine hominem gratiam Dei, non solum quia peccavit, ut absolvatur, verum etiam ne peccet, ut adjuvetur, exposcere: quod isto loco agitur. Qui enim dicit, Quod nolo malum, hoc ago, non est locus ut dicat, Dimitte nobis debita nostra; sed, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, et 13). Unusquisque autem tentatur, sicut ait apostolus Jacobus, a concupiscentia sua attractus et illectus (Jacobi I, 14). Hoc malum est de quo ait, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Hoc malum est in corpore [PL45.1089] mortis hujus. Hoc malum non fuit in paradiso ante peccatum; quia nondum erat haec caro corpus mortis hujus: cui dicetur in fine, Ubi est, mors, contentio tua? sed tunc dicetur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53-55): nunc autem corpus est mortis; quia idem ipse dixit apostolus, Corpus nortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10). Audi catholicos intellectores Apostoli; accipe eorum verba, non mea, cum quibus accipio convicia tua: audi non Pelagium, sed Ambrosium. »Etiam Pauli caro,« inquit, »corpus mortis erat, sicut ipse ait, Quis me liberabit de corpore mortis hujus« (De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3)? »Audi non Coelestium, sed Gregorium: Intra nosmetipsos,« inquit, »propriis vitiis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis hujus et corporis mortis urgemur, nunc latenter, nunc etiam palam, provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium ille cebris, luto hoc faecis, cui inhaesimus, coeni sui fetorem venis capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quae est in membris nostris, legi spiritus repugnante« (Gregorius Nazianz., Apolog. 1 de Fuga sua). His tu luminibus coelestis civitatis oblatrans, »Corpus mortis,« inquis, »peccata dixit esse, non carnem:« negans Apostolum hoc ad mortalitatem nostri corporis retulisse; »quam caro,« inquis, »animalium de naturae institutione suscepit.« Hoc enim sapis, quod Pelagius in judicio Palaestino ficto corde damnavit, Adam scilicet mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Ac sic resistens his viris, et aliis eorum sociis fidei sanae, tot tantisque doctoribus, cogeris implere paradisum, etiamsi nemo peccasset, dolore parturientium, labore nascentium, gemitibus languentium, funeribus morientium, moerore lugentium. Quid igitur mirum, si et de isto paradiso, quod est Ecclesia, foras istis; qui paradisum illum, de quo foras ierunt, qui nos in istas miserias peccando miserunt, talem facitis, qualem non dico Christianorum nullus, sed nec hominum quisquam suspicari audet, si non sit insanus?

LXVIII. JUL. In primo enim opere latius disputata sunt. Quamvis nec tu dilucide loquaris, quam mortem intelligi velis, cujus corpus dicis in paradiso non fuisse ante peccatum: quia in libris, quos ad Marcellini nomen edidisti, mortalem Adam factum fuisse professus es (De Peccatorum Meritis, lib. 1, capp. 3 et 4). Quod vero adjungis morbum esse negotium nuptiarum, leniter audiri potest, si hoc solum de tuis parentibus dicas. Conscius enim forte esse potes matris tuae morbi alicujus occulti, quam in libris Confessionis, ut ipso verbo utar, meribibulam vocatam esse signasti (Confessionum libro 9, cap. 8). Caeterum in sanctorum connubio, et in omnium honestorum, nullus omnino morbus est. Quia nec Apostolus morbum pro remedio concessit, cum per reverentiam nuptiarum [PL45.1090] a morbo fornicationis, Ecclesiae homines muniebat: qui sensus quomodo et frontem tuam et dogma penitus eraserit, primi voluminis mei prope ultima parte monstratur: quod et in toto ipsius responsionis corpore, prout locorum opportunitas attulit, explicatum est.

AUG. Nusquam sic apparuit dolus tuus, et per scientiam damnata conscientia. Scis enim, scis omnino: tam quippe apertum est, ut qui libros illos legit, hoc nescire non possit: scis, inquam, in libris quos ad Marcellinum edidi, me vehementer egisse contra incipientem surgere jam tunc haeresim vestram, ne crederetur Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturus. Sed quoniam mortalem hactenus dixi, quia poterat mori; poterat namque peccare: tu eis qui libros illos non legerunt, nec fortasse lecturi sunt, fuco insidioso, si haec tua legerent, subripere voluisti; quasi ego ita dixerim, Adam mortalem factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Hoc enim vobiscum agitur, hinc tota de hac re inter nos et vos vertitur quaestio, quod nos dicimus, Adam si non peccasset, nec corporis mortem fuisse passurum; vos autem, sive peccasset, sive non peccasset, corpore fuisse moriturum. Quid est ergo quod ignorare te fingis, quam mortem intelligi velim, cujus corpus dico in paradiso non fuisse ante peccatum; cum scias, in libris illis quid egerim, quamque aperte dilucideque egerim, non fuisse Deum puniendo dicturum peccatori, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19), (quod de morte corporis dictum quis non intelligit?) si Adam etiam nulla iniquitate commissa iturus esset in terram, id est, vel corpore moriturus? Quod autem etiam matrem meam, quae te nihil laesit, nec contra te aliquid disputavit, convicio lacerandam putasti, victus es maledicendi libidine, non timens quod scriptum est, Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Sed quid mirum est quod te inimicum etiam ejus ostendis, cum sis inimicus gratiae Dei, qua eam dixi ab illo puellari vitio liberatam? Ego vero parentes tuos tanquam catholicos christianos honorabiles habeo, eisque gratulor quod ante defuncti sunt, quam haereticum te viderent. Non autem dicimus, morbum esse negotium nuptiarum, quod est liberorum procreandorum causa concumbere, non satiandae libidinis; quam tu negas morbum, cum fatearis adversus eam provisum fuisse conjugale remedium. Nam utique ne fornicatio perpetretur, libidini, quam laudas, contradicitur, obsistitur, repugnatur. Ut si eum, qui procreandis filiis constitutus est, transgreditur limitem; saltem qui ei cedit, in conjuge venialiter peccet: conjugibus enim loquebatur Apostolus, ubi cum dixisset, Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad ipsum estote, ne vos tentet Satanas [PL45.1091] propter intemperantiam vestram: continuo subjecit, atque ait, Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium (I Cor. VII, 5, 6). Hoc itaque malo sola bene utitur intentione propagandae prolis pudicitia conjugalis: huic malo venialiter in conjuge ceditur, non causa prolis, sed carnalis tantummodo voluptatis; huic malo resistitur, ne appetitus damnabilis voluptatis expleatur. Hoc malum habitat in corpore mortis hujus: propter cujus motum, etiam mente non consentiente importunum, dicitur, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum (Rom. VII, 18). Hoc malum non erat in corpore vitae illius, ubi aut voluntati servientibus etiam genitalibus membris, libido nulla erat, aut omnino se unquam contra voluntatis arbitrium non movebat. Hujus mali repente exorti puduit eos (Gen. III, 7), qui priusquam peccarent, nudi erant, et non pudebat eos (Id. II, 25). Hujus mali laudes impudenter sparsisti etiam quatuor illis libris tuis, quibus coactus sum respondere sex meis.

LXIX. JUL. Ut autem ad istam commemorationem humanae miseriae et divinae gratiae veniret Apostolus, supra dixerat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati: post haec verba exclamavit, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25). Constat quidem praemissis illis quae posuisti, subdidisse Apostolum, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Sed non quaerimus impraesentiarum, utrum hoc Apostolus dixerit: verum qua fide, quo sensu, qua ratione dixerit quaerimus. Ille enim in membris legem per flagitiorum usum sanctis consiliis inter principia tamen emendationis rebellem, consuetudinem malam vocabat, quae ab eruditis etiam saeculi dici solet secunda natura. Ante pauca enim eos, ad quos loquitur, cum exprobratione conveniens dixerat: Humanum est quod dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Id. VI, 19). Utque ostenderet quia carnem, non hoc corpus quod causas in seminibus habet, sed vitia abusive vocaret; post duo capita fortasse subjungit: Cum essemus in carne, passiones peccatorum quae per legem ostenduntur, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti (Id. VII, 5). Sic dixit, Cum essemus in carne, quasi eo tempore cum disputaret, in carne non esset: sed qui Scripturas novit, genus hoc elocutionis agnoscit. Et ideo ubi verborum communitas ingerit quaestionem, adhibeatur regula rationis, ad cujus aequalitatem, quae [PL45.1092] putabantur deflexisse, tendantur. Caeterum Faustus Manichaeorum episcopus, praeceptor tuus, hoc vel maxime Apostoli testimonio contra nos nititur, dicens ab eo nihil aliud his sermonibus, legis videlicet quae repugnans consilio in membris habitet, quam naturam malam significatam fuisse. Unde nihil minus a te fieri debuit, quam hic locus sic intelligi, quomodo ab illis exponitur, ne, cum per easdem lineas, quas Faustus torsit, ingrederis, non disputasse, sed praeterita reddidisse videaris.

AUG. Respondeat tibi, non Faustus Manichaeus, sed catholicus doctus doctorque Gregorius: qui non »inter principia,« ut dicis, »emendationis, in membris legem per flagitiorum usum sanctis consiliis rebellem, consuetudinem malam vocabat, quae ab eruditis etiam dici solet secunda natura:« sed legem peccati quae est in membris nostris repugnans legi mentis, mortali huic terrenoque corpori nostro plane aperteque tribuebat dicens, »Legem peccati quae est in membris nostris, legi spiritus repugnare, dum imaginem regiam quae intra nos est, captivam ducere studet, ut spoliis ejus cedat, quidquid illud est quod in nos beneficio divinae ac primae illius conditionis influxit. Unde vix aliquis,« inquit, »fortasse longa se et districta regens philosophia, et paulatim animae suae nobilitatem recolens, naturam lucis, quae in se est, humili huic et tenebroso luto conjuncta, revocet ac reflectat ad Deum. Vel si certe propitio Deo agat, utrumque pariter revocabit; si tamen longa et assidua meditatione insuescat sursum semper aspicere, et deorsum male trahentem ac degravantem materiam sibimet astrictam frenis arctioribus sublevare« (Gregorius Nazianz., Apolog. 1 de Fuga sua). Haec dicebat beatus Gregorius, non inter principia emendationis suae, sed jam episcopus, volens exponere, vel potius quae nota sunt, admonere, in quali quantoque certamine cum vitiis interioribus, propter corpus quod aggravat animam, constituti sint sancti. Quod certamen utique non fuisset in illo beatae pacis loco, id est, paradiso deliciarum sanctarum, si nemo peccasset. Non enim corpus mortis hujus ibi esset, cujus corruptibilitate anima gravaretur: sed corpus vitae illius, ubi non caro concupisceret adversus spiritum, ut necesse esset spiritui concupiscere adversus carnem (Galat. V, 17): sed felici utriusque concordia natura laetaretur humana. Si ergo Manichaeos introducentes aliam naturam mali atque substantiam expugnare velles, non adjuvare; profecto istas omnibus apertas a parvulis incipientes humanae vitae miserias cum tuis deceptoribus non negares; sed unde in eas collapsa sit nostra natura, quae beata est primitus instituta, cum catholicis fidelibus et praeclarissimis doctoribus diceres.

LXX. JUL. Ut igitur quod egimus colligatur, nec [PL45.1093] ego dictis tuis fraudem intuli, nec tu attulisti aliquid, quod vel dilutiore pietatis colore perfunderes, nedum Scripturis testibus approbares. Nec hoc quod tu putas, intellexit Apostolus: nec alia prorsus in paradiso fuit conditio commixtionis, quam qualis nunc in conjugiis agitur, quam a se institutam Deus, tam ipsorum conditione sexuum et qualitate membrorum, quam frequentata benedictione perdocuit. Quibus absolutis claret, cunctos qui a te decipiuntur, ira esse quam misericordia digniores, quoniam in excusationem criminum suorum, quae mala voluntate committunt, te auctore infamant nativitatem, ne corrigant actionem.

AUG. Actio pia est in hac vita Deum colere, et ejus gratia contra vitia interna pugnare, eisque ad illicita instigantibus cogentibusve non cedere; et ubi ceditur indulgentiam, atque ut non cedatur adjutorium Dei affectu religiosae pietatis exposcere. In paradiso autem, si nemo peccasset, non esset actio pietatis expugnare vitia; quoniam permansio felicitatis esset vitia non habere. Sed non est indicium hominum contra vitia veraciter dimicantium, ea quae impudenter frequentatur a vobis laudatio vitiorum. Itane vero, Juliane, quando dicebat Ambrosius, »Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est« (De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3); aut me dicebat auctore, aut infamabat nativitatem, ne corrigeret actionem? Itane vero Gregorius, quando dicebat, »Venerare nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es« (Orat. in Natalem Domini); aut quando dicebat de Christo loquens, vel de Spiritu sancto, »Per hunc primae nativitatis maculae purgantur, per quas in iniquitatibus concipimur, et in delictis genuerunt nos matres nostrae;« (Orat. in Pentecostem) aut quando dicebat Hilarius de rege David, »Scit sub peccati origine, et sub lege peccati esse se natum« (In Psal. CXVIII, 175): infamabant isti viri nativitatem, ne corrigerent actionem? Audebisne persuadere cordi tuo, quod Pelagianorum actio actioni praeferatur istorum? Date veniam, nunquam vos vitam melius illis agere crederemus, nec si non sic amaretis concupiscentiam carnis, ut eam, qualis nunc est contra spiritum concupiscens, etiam in paradiso ante peccatum collocare velletis. Nam si, ut dicis, »non alia fuit in paradiso conditio commixtionis, quam qualis nunc in conjugiis agitur:« erat ibi et ante peccatum libido carnalis, sine qua non potest nunc sexus uterque misceri. Si ergo non vultis, in illa beatitudine membra genitalia nondum pudenda, ad opus suum peragendum, quo proles seminaretur, voluntati hominum sine libidine potuisse servire; adhuc quaero eamdem libidinem qualem tunc fuisse credatis. Voluntatem certe quando esset necessaria, sequebatur; an etiam quando [PL45.1094] non erat propter propagandos filios necessaria, stimulabat tamen animum, et propellebat in concubitus vel quosque damnabiles, vel cum conjuge veniales? Si enim talis erat, qualis nunc est; hoc sine dubitatione faciebat, sive illi resisteretur per temperantiam, sive per intemperantiam cederetur. Ac sic, homo libidini aut peccando servire cogeretur, aut bello intimo repugnare: quorum alterum honestati, alterum paci felicitatis illius, si humanum sensum habetis, non convenire sentitis. Remanet igitur, ut si libido ibi esset, ita esset subdita voluntati, ut rectam quietamque mentem, nec ad delictum traheret, nec ad praelium provocaret; et spiritum obedientem Deo, ac fruentem Deo, nec peccare nec pugnare compelleret. Quae quoniam nunc talis non est, sed ipsa licita inhianter, non obtemperanter appetit; in illicitis autem aut spiritum dejicit, aut contra spiritum concupiscit; agnoscite malum vitiata naturae integritate contractum: quo malo bene utitur propagandi officio castitas conjugum, et de quo malo ducitur generationis obnoxiae vinculum, regeneratione solvendum.

LXXI. JUL. Sed de hoc satis sit, nunc quae sequuntur arripiam. »In corpore igitur mortis hujus, quale in paradiso ante peccatum, profecto non erat, alia lex in membris nostris repugnat legi mentis: quia et quando nolumus, et quando non consentimus, nec ei membra nostra ut impleat quod appetit exhibemus; habitat tamen in eis, et mentem resistentem repugnantemque sollicitat; ut ipse conflictus etiamsi non sit damnabilis, quia non perficit iniquitatem; sit tamen miserabilis, quia non habet pacem« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 6). Naturalem esse omnium sensuum voluptatem, testimonio universitatis docemus. Hanc autem voluptatem et concupiscentiam ante peccatum in paradiso fuisse, res illa declarat, quia ad delictum via per concupiscentiam fuit, quae cum pomi decore oculos incitasset, spem etiam jucundi irritavit saporis. Non ergo potuit haec concupiscentia, quae cum modum non tenet, peccat; cum vero intra limitem concessorum tenetur, affectio naturalis et innocens est: non, inquam, potuit fructus esse peccati, quae docetur, non suo quidem vitio, sed voluntatis, occasio fuisse peccati. Lege et de hoc secundum librum meum: invenies hoc quod dicimus etiam tuo posse animo persuaderi. Quod vero quasi acutule posuisti, legem quidem peccati esse in membris nostris; sed tunc habere peccatum, quando consentimus; tunc vero solum praelium suscitare, quando non consentimus, [PL45.1095] et indicere miseriam pace turbata; quis non prudens pugnare perspiciat? Nam si lex peccati, id est, peccatum, et necessitas peccati membris est inserta naturaliter; quid prodest non ei praebere consensum, cum propter hoc ipsum quod est, necesse sit subire supplicium? Aut si est lex quidem peccati, sed quando ei non consentio non peccat; inaestimabilis potentia voluntatis humanae, quae (si dici permittat absurditas) cogit ipsum non peccare peccatum. Sed revertitur eo, ut quod dicis asystaton sit: nam si non peccat, nec lex peccati est; si lex peccati est, peccat: si vero peccat, solum quia est, quomodo ei obsisti potest ut non peccetur, quae repelli non potest ut a peccati opere desinatur.

AUG. Secundo libro tuo jam respondi quarto meo, teque inania dixisse convici: sed videant qui legunt, utrum respondendum sit homini, qui in tantam progreditur insaniam, ut cum fateatur malum esse peccatum, bonam esse dicat concupiscentiam peccatorum. Et tamen respondere compellimur, nolentes deserere hominum ingenia tardiora, ad quos istae litterae potuerint pervenire. Quid est ergo quod loqueris, nesciens quid loquaris? Ergone et in paradiso ante malesuadi venena serpentis, ante corruptam sermone sacrilego voluntatem, illiciti cibi libido jam fuit? et, quod intolerabilius dicitur, ad malum provocabat, et mala non fuit? et videbant illi homines fructum ligni prohibiti, et concupiscebat, sed ut non manducarent, concupiscentia spiritus carnis concupiscentiae repugnabat; et vivebant in loco illo tantae beatitudinis non habentes in se ipsis pacem mentis et corporis? Non usque adeo dementes estis, ut ista credatis; non usque adeo impudentes, ut ista dicatis. Ergo intelligite, vel intelligentibus obstrepere vana loquacitate nolite. Praecessit mala voluntas, qua serpenti subdolo crederetur; et secuta est mala concupiscentia, qua cibo inhiaretur illicito. Non itaque ibi qualiscumque cupiditas qualicumque reluctata est voluntati; sed ei potius depravatae depravata servivit. Ac per hoc quamvis jam utraque mala esset, tamen voluntas cupiditatem, non voluntatem cupiditas duxit: non praecessit voluntatem, nec restitit voluntati. Denique, si ante peccati consummationem ab opere illicito averteretur voluntas, sine labore ullo cupiditas illicita sedaretur. Hinc loquens beatus Ambrosius: »Caro,« inquit, »in naturam regressa vigoris sui, agnoscit altricem; atque ausu deposito contumaciae, moderationis animae conjugatur arbitrio: qualis fuit, cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem sciret, divinorumque memoriam [PL45.1096] praeceptorum animae sensibus inhaerentem edacitatis studio praeteriret. Hinc peccatum manasse proditur, tanquam corpore animaque genitoribus: dum corporis natura tentatur, anima male sana compatitur; quae si appetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu esset exstincta origo peccati »(Lib. 7, in Luc. XII, 52). Videsne quemadmodum doctor catholicus, et christiana sapientia praeditus, ipsam cibi illiciti concupiscentiam, quam tu, si non permittatur implere quod appetit, asseris innocentem, jam famem sacrilegam nuncupavit? Et tamen si anima utique voluntate correcta, hanc appetentiam corporis refrenasset, in ipso, ut ait, exortu exstincta esset origo peccati: sed quoniam non represso appetitu illiciti cibi, ad peccati consummationem perventum est; non exstincta est origo peccati, sed etiam manavit in posteros: et tanta est carnis et spiritus dissensio subsecuta, ut in naturam, sicut idem doctor alio loco dicit, per praevaricationem primi hominis verteretur (Ibid., n. 141). Sed tu adversus haec, »naturalem esse omnium sensuum voluptatem testimonio universitatis docere te« dicis: quasi non posset in corpore, non mortis hujus, sed vitae illius, ita esse omnium sensuum voluptas naturae sufficiens, ut summa in jura virtutis animi carnisque concordia, nulla concupiscerentur illicita. O quam multum erras, qui ex ista, quae nunc est, corruptibilitate atque infirmitate naturae sanctas paradisi delicias atque illam beatitudinem conjicis! Alia erat illa immortalitas, ubi homo poterat non mori: alia est ista mortalitas, ubi homo non potest nisi mori: alia erit summa immortalitas, ubi homo non poterit mori. Quid litigas de concupiscentia litigante, hoc est, de lege in membris repugnante legi mentis? Lex peccati dicitur, quia suadet peccata atque, ut ita dixerim, jubet; et si ei mente serviatur, sine excusatione peccatur. Peccatum dicitur, quia peccato facta est, appetitque peccare. Reatus ejus regeneratione solutus est, conflictus ejus ad agonem relictus est. Malum est, clarum est. Non viribus nostrae voluntatis, ut putas, huic obsistimus, nisi divinitus adjuvemur. Debellandum hoc malum est, non negandum: vincendum est, non defendendum. Postremo, si ei consentis, malum agnosce peccando: si ei resistis, malum agnosce pugnando.

LXXII. JUL. Vel quid prodest ejus rei modestia, cujus accusat se ipsa praesentia? Vide ergo quo tua acumina provehantur. Primo, quia peccat natura sine voluntate: quod non potest. Secundo, quia est peccatum, et non peccat, id est, una res est, et non est. Deinde, quando turbat pacem, miserabilis est, nec pro tanto crimine plectitur dissipatae quietis: quando autem perficit iniquitatem, damnabilis est. Sed lex peccati sicut meretur ipsa tormentum, ita excusat hominis voluntatem. Quia lex et cogens, et naturalis, [PL45.1097] et nunquam recedens, superari utique a voluntate non potest: et nemo propter hoc reus est, quod vitare non potuit. Sed nec ipsa lex peccat: quia aliud facere non potuit. Deus autem inevitabilia reatui adscribit; nec ut hoc tantum mali faciat, ab ullo cogitur: omnibus igitur absolutis, hic solus in crimine reperitur, qui mira fronte imputat aliis necessitatem, cum ipse sine necessitate delinquat. Macte virtute prudentiae, nobilissime disputator, qui gradibus Punicae dialexeos, ut commendares dona, evertisti judicia; ut simulares gratiam, subruisti justitiam; ut infamares naturam, criminatus es hominum Conditorem; et ita criminatus es, ut non solum aliquo peccatore, sed ipsa lege peccati, Deus tuus nocentior appareret. Et post haec profanissime catholicis sacerdotibus convicium facis, ut dicas eos negare gratiam Christi, cujus aequitatem tuentur: cum nos laudemus quidem clementiam remediorum, sed legum manente justitia.

AUG. Utinam catholicos agnosceres sacerdotes, qui longe priusquam esse coepistis, dixerunt concupiscentiam carnis, quae concupiscit adversus spiritum, quamvis adversus eam etiam spiritus concupiscat, quae lex intelligitur esse peccati, resistens legi mentis post peccatum quod in paradiso perpetratum est, humanam vitiasse naturam: unde sine illa modo nascitur nemo; eique spiritus adversatur in sanctis, ut juste vivant, pugnando contra illam, donec perfecta hominis salute, et carne cum spiritu plenissime concordante jam non sit. Dicit Ambrosius, per praevaricationem primi hominis in naturam vertisse dissensionem carnis et spiritus; eamque dissensionem sic Cyprianus ostendit, in quo Poeno Punicam dialexim, ut puto, irridere non audes, quod facere in me ausus es: »Est,« inquit, »inter carnem et spiritum colluctatio, et discordantibus adversum se invicem quotidiana congressio, ut non quae volumus ipsa faciamus, dum spiritus coelestia et divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit: et ideo petimus inter duo ista, ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima servetur. Quod aperte atque manifeste Apostolus sua voce declarat: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur sibi; ut non ea quae vultis, ipsa faciatis« (De Oratione Dominica). Hanc tu concordiam carnis et spiritus, quam nos optare, et a Domino dicit orare Cyprianus, nec in paradiso ante peccatum fuisse concedis: aut si fuit, cur non fateris eam per praevaricationem primi hominis vitiata periisse natura, beataeque paci animae et corporis miseram successisse discordiam? Et indignaris nobis, quod velut catholicis sacerdotibus, id est vobis, faciamus nostro sermone convicium, quia dicimus vos negare gratiam [PL45.1098] Christi: cum vos istis vere catholicis sacerdotibus impudentissime ac profanissime conviciemini his verbis, quae in me, qui eorum fidem sequor et tueor, indigesto furore ructatis. Apostolus dicit, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis (Galat. V, 17, 16). Rogo, cur eas appellat, si nullae sunt? cur eas perfici vetat, si bonae sunt. Sed adhuc quales sint, ostendit, et dicit: Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Quibus dicebat, Ut non ea quae vultis faciatis? numquid Judaeis, secundum mirabilem vestram intelligentiam, nondum sub Christi gratia constitutis; et non eis quibus dixerat, Ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei (Id. III, 2)? Fideles itaque christianos dicebat non ea quae vellent facere, concupiscente adversus spiritum carne. Quid ita, nisi quia volebant inferiorem partem suam consentire superiori, id est, carnem spiritui, nec valebant perficere quod volebant; eisque restabat non consentire illi vitio, sed adversum carnem spiritui concupiscere? Verum et si hoc in eis erat, quod vos putatis, ut propter consuetudinem malam etiam nolentes male viverent; quid est ergo quod dicis, naturam sine voluntate peccare non posse, cum istos non volentes peccare fatearis? Cur autem dicta sit concupiscentia carnis peccatum, lexve peccati, jam supra diximus (Cap. 71): cui si bonum est non consentire ad illicita, profecto ipsa malum est, qua concupiscuntur illicita, etsi nulla consensione, nulloque opere perpetrantur. Judicia Dei porro vos evertitis, qui generis humani miserias incipientes a parvulis, sine ullo peccati merito fieri dicitis; nec donum Dei poscitis, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41), hoc est, ne peccetis: in vestra enim virtute confiditis, et vos in psalmo sancto notatos esse atque damnatos (Psal. XLVIII, 7), vel non videtis caeci, vel stolidi non doletis.

LXXIII. JUL. Verum jam pergamus et ad verba mea, quae de praefatione sublata, sibi impugnanda proposuit: »Satis igitur admonuerim, sic istum verba mea quasi refellenda sibi proponere voluisse, ut alibi mediis detractis, sententias interrumperet; alibi extremis non additis decurtaret: et cur hoc fecerit, sufficienter ostenderim. Nunc ad ea quae sicut voluit, nostra proposuit, quae sua posuerit, videamus. Sequuntur enim jam verba ejus, et sicut iste insinuavit, qui tibi chartulam misit, prius aliquid de praefatione conscripsit, procul dubio librorum eorum, de quibus pauca decerpsit. Id autem ita sese habet: Doctores, inquit, nostri temporis, frater beatissime, et nefariae, quae adhuc fervet, seditionis auctores, ad hominum, quorum sanctis studiis uruntur, contumelias, et exitium decreverunt per ruinam totius Ecclesiae pervenire; [PL45.1099] non intelligentes quantum his contulerint honoris, quorum ostenderunt gloriam nisi cum catholica religione non potuisse convelli. Nam si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Coelestianus et Pelagianus vocatur. Ne igitur vocentur haeretici, fiunt Manichaei; et dum falsam verentur infamiam, verum crimen incurrunt: instar ferarum, quae circumdantur pinnis, ut cogantur in retia; quibus quoniam deest ratio, in verum exitium vana formidine contruduntur« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, nn. 6, 7.) Cognosco dicta mea, sed non a te cum integritate prolata: et licet non in his certaminis summa consistat, quia de praefatione sunt; tamen ut levitas tua liqueat, frater beatissime, in eo loco positum non est, sed in primo statim versu libri. Item cum dixissem, »ad hominum quorum sanctis studiis uruntur, contumelias et exitium;« addidi, »quoniam iter aliud non patebat, decreverunt per ruinam totius Ecclesiae pervenire.« Post quod etiam dixi, »quia liberi confessor arbitrii et Dei conditoris, Coelestianus et Pelagianus vocatur, quo simplices,« inquio, »sermone perterriti, ut ab invidia nominis exuantur, etiam sanam fidem deserunt; credituri procul dubio, nec liberum esse in hominibus arbitrium, nec Deum nascentium conditorem, quando illud quod prius affirmaverant, utrumque deseruerint.« Hoc autem totum a te praetermissum est. Post quod sunt illa quae posuisti, quam sane vera, et quam inexpugnabilia, haud difficilis erit opera comprobare. Nec ego igitur quidquam de tuis dictis minus, nec tu vel primum caput, ita ut a me ordinatum fuerat, retulisti. Quod ideo inculco, ut gravitas Poeni scriptoris emineat.

AUG. Qui de libris tuis, quae voluit decerpta, cui voluit legenda transmisit, ipse quod mihi imputas fecit: nec aliud etiam te ipsum existimo credere. Neque enim in eodem libro meo, contra quem latras, non sum praelocutus, cui sim chartulae respondere compulsus: sed quaeris conviciando quid dicas, sentiens te nihil validum dicere disputando. Quanquam et in his meis verbis, quae mox tibi quasi refellenda proponis, id quod dico advertere potuisti: non enim dicerem, »Non est ita ut loqueris, quicumque ista dixisti;« si certus essem te illa dixisse, non eum qui qualem voluit, et cui voluit scripturam misit, quam mihi missam refutare susceperam. Sed Deo gratias, quod universo ipsi operi tuo, unde quae voluit, sicut ei placuit, iste decerpsit, ita Domino adjuvante respondi, ut omnia tua, quae contra antiquissimam catholicam fidem novus haereticus erexeras, machinamenta subverterem.

LXXIV. JUL. Contra haec ergo verba mea, quae [PL45.1100] rescripseris audiamus: »Non est ita ut loqueris, quicumque ista dixisti; non est ita: multum falleris, vel fallere meditaris: non liberum negamus arbitrium; sed, Si vos Filius liberaverit, ait Veritas, tunc vere liberi eritis« (Joan. VIII, 36). »Hunc vos invidetis liberatorem, quibus captivis vanam tribuistis libertatem. A quo enim quis devictus est, sicut dicit Scriptura, huic et servus addictus est« (II Petr. II, 19); nec quisquam nisi per gratiam Liberatoris isto solvitur vinculo servitutis, a quo est hominum nullus immunis. Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 8). Amplissimam esse nostri negotii dignitatem, ut ipsa rerum consideratio et appensio indicat, quas tuemur, ita etiam vester pavor; qui contra nostrorum sanguinem, pecuniarum effusione, haereditatum largitate, equorum transmissione, populorum seditione, potestatum corruptione pugnantes, et fidem vestram quae a nobis impugnatur, erubescitis profiteri, et ad nostrae sententiae, a qua deviastis, verba confugitis.

AUG. Aut sciens calumniaris, si tu ista mentiris; aut nesciens quid loquaris, cum mentientibus credis: sed jam satis sit quod superius tuae vanitati, vel etiam malignitati ad ista respondi (Supra, cap. 42).

LXXV. JUL. Tam enim scelestum est, quod suscepit praevaricatio pudenda Babylonis, ut cum a nobis objicitur, a vobis negetur: et tam sanctum est, quod a nobis creditur, ut sub umbra ejus delitescere, licet adversaria mente, cupiatis. Nam cum ego quidquid disputationis vestrae sparsim membris tenebatur exprimerem, et summam quaestionis in brevitatem cogerem, ut ecclesiasticae dissensionis causa, quanta et qualis esset, sine fumo et nebulis proderetur, dixi liberum a vobis arbitrium negari, et Deum nascentium conditorem; porro a nobis id utrumque defendi, et ob hoc vos imperitis auribus de nominibus catholicorum virorum, qui propter fidem apostolicam quam tuemur, nobiscum laborant, ciere inanem fragorem, ut qui timuissent Coelestiani a vobis dici, amitterent coelestis fidei dignitatem; et qui expavissent ne a vobis Pelagiani dicerentur, in Manichaeorum pelagus praecipitarentur; putarentque se imperiti quique non posse Christianos appellari, si eos Traduciani Pelagianos vocassent: cum e regione prudentes statuerent, quamvis nominum invidiam sibi et injuriam sustinendam magis, quam fidem catholicam relinquendam. Sed ne vel hoc ipsum convicii genus vestro inventum ingenio glorieris; recordamini, ab omnibus quidem haereticis diversa nos vocabula solere suscipere: sed in synodo Ariminensi vehementius claruisse, quid apud plumbeos animos vel ambiguitas verbi, vel comminatio novi vocabuli possit sceleris obtinere. Nam cum sub Ariano principe, vir magnae [PL45.1101] constantiae, fidei sanissimae, Athanasius Alexandrinus episcopus, dilapso a fide Apostolorum omni pene mundo, et impiatis temporibus obstitisset, atque ob hoc in exsilia coactus esset; de sexcentis et quinquaginta, ut fertur, episcopis, vix septem inventi sunt, quibus chariora essent Dei praecepta quam regis; videlicet ut nec in Athanasii damnationem convenirent, nec Trinitatis confessionem negarent. Illa vero omnis dejectorum pectorum multitudo, extra injuriarum metum, hac est potissimum vel nominis comminatione, ne Athanasiana vocaretur, vel interrogationis calliditate decepta.

AUG. Athanasianos vel Homousianos Ariani Catholicos vocant, non et alii haeretici. Vos autem non solum a Catholicis, sed etiam ab haereticis, vobis similibus et a vobis dissentientibus, Pelagiani vocamini: quemadmodum non tantum a Catholica, sed ab haeresibus etiam vocantur Ariani. Vos vero soli nos appellatis Traducianos, sicut illi Homousianos, sicut Donatistae Macarianos, sicut Manichaei Pharisaeos, et caeteri haeretici diversis nominibus.

LXXVI. JUL. Nam cum proponerent Ariani, qui rerum ea tempestate potiebantur, Homousion sequi vultis, aut Christum? Responderunt continuo, quasi in nomen religiosi, Christum se sequi; homousion repudiavere: atque ita exeunt gestientes, velut qui Christo crederent, quem jam negaverant, homousion, id est unius cum Patre substantiae, denegando. Ita ergo et nunc vos fabricatores doli, imperitas terretis aures, ut si nolunt laborantium pro fide virorum appellatione respergi, et liberum arbitrium negent, et Deum hominum conditorem. Hoc igitur a me in illo loco constat objectum; et quam non falso, praesens disputatio palam faciet. Respondisti ergo hoc modo: »Non negamus liberum arbitrium:« et nihil aliud subjunxisti de tuo. Consequens enim fuerat, ut impleres sine tergiversatione sententiam; cumque praemisisses non te negare arbitrii libertatem, adderes, Sed confitemur datam a Deo libertatem arbitrii in hominum permanere natura.

AUG. Quomodo manet libertas in eis, qui ut liberentur a servitute, qua victori peccato addicti sunt, divina indigent gratia, nisi quia liberi sunt et ipsi, sed justitiae? unde dicit Apostolus, Cum essetis servi peccati, liberi fuistis justitiae (Rom. VI, 20.)

LXXVII. JUL. Impleveras enim hoc sermone aliquid, contra quod si fuisses locutus ulterius, nimium impudens; sin autem omnia concinenter, vel tarde posses apparere correctior. Nunc vero me dicis fallere, qui quod objeci, per te probo; et tu statim, in eo quod te putas consequenter instruxisse, mentiris. Ais quippe, Non liberum negamus arbitrium; et subjungis testimonium Evangelii, sed, »Si vos Filius liberaverit,« [PL45.1102] ait Veritas, »tunc vere liberi eritis« (Joan. VIII, 36). Cum hoc in illo loco a Domino nostro Jesu constet in liberum arbitrium non fuisse prolatum, cujus expositionem sententiae paululum differentes, definitionibus et divisionibus, quid nostrum alteruter sentiat, explicemus. Debet quippe, secundum omnium doctorum disciplinam, inchoatio disputationis a definitione sumi.

AUG. Apostoli ergo, qui disputationum suarum inchoationes non a definitione sumpserunt, non erant docti? Et tamen erant doctores gentium, et contemptores doctorum talium, de quibus te delectat inflari. Quod autem ait Dominus, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis, conaberis quidem in tuam detorquere sententiam: sed quam te non sequatur, cum conari coeperis, apparebit.

LXXVIII. JUL. Omnis quippe, ut ait ille, quae ratione suscipitur de aliqua re disputatio, debet a definitione proficisci, ut intelligatur quid sit id de quo disputatur (Cicero, de Officiis, lib. 1). Ita ergo et nos, sicut supra de justitiae et peccati definitione disseruimus, nunc quoque videamus quae libertati arbitrii definitio competat ut planum sit, quis ei, nostrum consentiat, quis repugnet. Libertas arbitrii, qua a Deo emancipatus homo est, in admittendi peccati et abstinendi a peccato possibilitate consistit.

AUG. Emancipatum hominem dicis a Deo: nec attendis hoc cum emancipato agi, ut in familia patris non sit.

LXXIX. JUL. Factum est enim animal rationale, mortale, capax virtutis et vitii, quod posset ex concessa sibi possibilitate vel servare Dei mandata, vel transgredi, vel magisterio naturali conservare jus humanae societatis, liberumque haberet alterutram velle partem, in quo peccati et justitiae summa est. Nam cum aliquid secundum virtutem indigentibus, aut de misericordiae fontibus, aut de justitiae immulget uberibus; hoc operatur foris jam ipsa justitia, quam intus voluntas sancta concepit et peperit.

AUG. Utrum de suo justitiam conceperit, hoc vobiscum agitur, qui ignorantes Dei justitiam, vestram vultis constituere (Rom. X, 3): cum voluntas sancta utique justitiam sancta cogitatione concipiat, de qua scriptum est, Cogitatio sancta servabit te (Prov. II, 11, sec. LXX); dicit autem Apostolus, Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Hoc si intelligatis, non aliud intelligetis esse arbitrium laudabiliter liberum, nisi quod fuerit Dei gratia liberatum.

LXXX. JUL. Sic et cum e diverso statuens prave agere in aliorum injuriam, vel iniquus quis fuerit, vel crudelis; operatio qua nocet aliis, a nequitia foras proficiscitur, quam intus mala voluntas seminavit et genuit: cum vero deest facultas, per quam in proximos vis secretae voluntatis erumpat, in ipsa [PL45.1103] tamen sola voluntate, quae aliquid vel boni vel mali, non impetu brevi, sed cogitatione appetituque patraverit, vel benignitatis est ratio impleta, vel malignitatis.

AUG. Sicut intelligis voluntatem etiam sola cogitatione rationem vel benignitatis vel malignitatis implere, si eo modo intelligas, quod de bona et sancta cogitatione loquens Apostolus ait, non esse nos idoneos cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientiam nostram ex Deo esse; poteris corrigi, et humilis suscipere gratiam, cui te superbia fecit inimicum, dum vis in eis esse, qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7); non in eis qui dicunt, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2).

LXXXI. JUL. Et boni igitur possibilitas, et mali, bona est: quoniam posse bonum facere, aula virtutis est; posse malum facere, testimonium libertatis est.

AUG. Non est ergo liber Deus, de quo dictum est, Negare se ipsum non potest (II Tim. II, 13): et de quo etiam ipse dixisti, Deus esse nisi justus non potest; et alio loco, Non potest autem Deus, inquis, nisi justus et pius esse (Supra, capp. 28, 67).

LXXXII. JUL. Per hoc igitur suppetit homini habere proprium bonum, per quod ei subest posse facere malum. Tota ergo divini plenitudo judicii tam junctum habet negotium cum hac libertate hominum, ut harum qui unam agnoverit, ambas noverit. Unde fit ut harum unam qui violaverit, ambas violet. Sic igitur et libertas humani custodiatur arbitrii, quemadmodum divina aequitas custoditur. Hic intellectus liberi arbitrii est, qui et fatorum opinionem, et Chaldaeorum supputationem, et Manichaeorum phantasias, veritati ecclesiasticae subjugavit. Hic intellectus est, qui cum illis, quos enumeravimus, vos etiam a Christo monstrat alienos. Libertas igitur arbitrii, possibilitas est vel admittendi vel vitandi peccati, expers cogentis necessitatis, quae in suo utpote jure habet, utrum surgentium partem sequatur, id est, vel ardua asperaque virtutum, vel demersa et palustria voluptatum.

AUG. Homo quamdiu stetit in bona voluntate liberi [PL45.1104] arbitrii, non opus habebat ea gratia, qua levaretur, cum surgere ipse non posset: nunc vero in ruina sua, liber est justitiae, servusque peccati; nec potest servus esse justitiae, et liber a dominante peccato, nisi eum Filius liberaverit.

LXXXIII. JUL. Quod ut breviter absolvatur, possibilitas est ad hoc solum excubans, ne homo vel in peccatum a quoquam impellatur, vel a peccato abstrahatur, voluntate captiva: quam non posse capi, si dedi ipsa noluerit, testatur fortitudo, cujus lacerti in contemptu dolorum et per Gentiles et per Christianos assidue claruerunt.

AUG. Hoc est utique, quod agit haeresis vestra: ad hoc enim additis et Gentiles, ne piae fortitudinis opus Dei gratia Christiani facere potuisse, aut fecisse credantur; quae Christianis est propria, non Christianis Gentilibusque communis. Audite ergo, et intelligite: Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit; quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).

LXXXIV. JUL. Si ergo est, ut ratio prodidit, arbitrii libertas propulsatrix necessitatum, ut nemo sit vel bonus vel malus, cui non sit liberum esse contrarium; quemadmodum tu aut confessus es liberum arbitrium, usurus tali testimonio quod captivis convenit, aut tale testimonium subdidisti, postquam liberum fueras confessus arbitrium? Ais enim: »Non negamus arbitrium liberum; sed, Si vos Filius liberaverit, ait Veritas, tunc vere liberi eritis.« Manifestum est Christum in illo loco ad captivam conscientiam verba fecisse; quam liberam non esse prodebat; sed obnoxiam ei ultioni, quae condemnat peccata, libera voluntate commissa. Quam sententiam tu male intelligens, id est, non intelligens, aut forte in te intelligens, et huc natura sua repugnante trahens, in eo posuisti loco, ubi a tuis sermonibus tota sui proprietate discordat. Ut enim ipsa verba jungamus: Quod liberatur, captivum est: quod captivum est, liberum non est: quod liberum est, captivum non est.

AUG. Alia est remissio peccatorum, in eis quae male facta sunt; alia charitas, quae facit liberum ad ea quae bona facienda sunt. Utroque modo liberat Christus; quia et iniquitatem ignoscendo aufert, et inspirando tribuit charitatem.

LXXXV. JUL. Tu utrumvis hic simpliciter confitere, et cavillari desine: aut dic nobiscum liberum esse arbitrium: et remove testimonium, quod suo tempore congrue prolatum est; aut, sicut in his libris, quos nunc per Alypium ad Bonifacium misisti, dic captivum esse arbitrium, quod nos liberum dicimus, et desine te negare Manichaeum.

AUG. Manichaeus immutabilem substantiam mali [PL45.1105] naturae Dei sui miscet insanus, et eamdem naturam Dei potius corruptibilem facit, et sub aliena natura vult esse captivam: fides autem catholica, bonam, sed tamen mutabilem, creaturam in deterius voluntate mutatam; ac per hoc, depravata sua vitiataque natura, non sub aliena substantia, sed sub peccato suo ream dicit serviliter detineri. Ac per hoc, et de ipso liberatore multum ab eo nostra diversa sententia est. Manichaeus enim dicit opus esse liberatore, ut a nobis naturam separet alienam: nos autem, ut sanet et vivificet nostram. Tu ergo adjutorem Manichaei te non esse ostende, si potes, qui miserias hominum, cum quibus eos nasci, quoniam sine dubio sentit, sine dubio consentit genus humanum, nolens tribuere peccato vitiatae naturae nostrae, facis ut eas ille permixtae nobis naturae tribuat alienae.

LXXXVI. JUL. Caeterum duo ista quae jungis, liberum et non liberum, id est liberum et captivum, illi quidem rei de qua agitur, convenire non possunt: tibi vero stultitiam singularem, impudentiam novam, impietatem veterem inesse testantur.

AUG. Liberos dicimus ad facienda opera pietatis eos, quibus dicit Apostolus, Nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 22). Hunc in sanctificatione fructum, qui fructus procul dubio charitas est, atque opera ejus, nullo modo habere possumus a nobis; sed habemus per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. De ipso quippe fructu loquebatur magister Deus, quando palmitibus in se manentibus dicebat, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Sed stultitiam singularem nobis inesse conviciaris, quia Deus nobis virtus est, nec in nostra virtute confidimus: et impudentiam novam, quia concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, non tua fronte laudamus: et impietatem veterem, quoniam dogmata antiqua catholica, quae docuerunt qui Ecclesiam Christi ante nos in ejus gratia vera pietate rexerunt, contra perversitatem vestram novitiam quantulocumque labore defendimus. In te igitur agnosce stultitiam, in te impudentiam, in te impietatem, non veterem sane, sed novam.

LXXXVII. JUL. Sed jam tempus est, ut de Evangelii sententia disseratur. Dicebat, inquit evangelista Joannes, Jesus ad Judaeos eos qui crediderunt ei: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Id est, Dominus noster Jesus loquebatur ad credentes sibi, ut de nulla saeculi nobilitate gaudentes, nec de Abrahae sibi semine gloriam vindicantes, niterentur et studerent virtutibus, et nullis post agnitionem [PL45.1106] Christi servire peccatis, ut veram libertatem conscientia gaudente retinerent, et spe certorum, id est aeternorum, vindicarentur a cupiditate aliorum omnium, quae propter fragilitatem sui, vana frequenter et falsa dicuntur. Tunc responderunt ei Judaei, non intelligentes de qua Jesus libertate dixisset: Semen Ahrahae sumus, et nemini servivimus unquam: quomodo tu dicis, Liberi eritis? Multis enim modis libertas appellari solet: ut in hoc loco sanctitas; ut resurrectio in Apostolo, ubi dicit creaturam liberari a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 21); ut libertas quae notior est, ad distinctionem dicitur servitutis. Eo autem nomine et libertas nuncupatur arbitrii. Dividantur ergo causae, ne res multum distantes confundantur nominis communione. Hic ergo non arbitrii libertatem Dominus dicit esse liberandam: sed illa integra permanente, convenit Judaeos, ut accipientes indulgentiam liberentur a reatibus, et eam quae apud Deum maxima est, libertatem occupent, ut incipiant nihil debere criminibus. Denique sequitur Evangelista: Respondit eis Jesus, Amen, amen dico vobis, quoniam omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum; filius autem manet in aeternum. Si ergo Filius vos liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 31-36).

AUG. Attende quod dictum est, Omnis qui facit peccatum. Non enim ait, Qui fecit; sed, qui facit. Et non vis eum ab hoc malo liberare homines: non vis eum hoc loco talem promittere libertatem, qua peccatum non faciamus; sed ideo tantummodo liberare, quia fecimus.

LXXXVIII. JUL. Aperuit, de qua hic servitute loqueretur. Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Hoc autem ipsum quam vehemens est contra errorem vestrum, quia dicit, servum non esse peccati, nisi eum qui fecerit ipse peccatum; nec posse cuiquam adhaerere peccatum, quod non is de quo agitur, per se, aut actione, aut vel sola commiserit voluntate? Quam etiam ostendit universitatem humani generis non posse jam a diabolo possideri, cum distinctionem facit inter servum et filium, id est, justum et injustum? Hic enim, ut se Christus, ita etiam unumquemque sanctorum a servorum conditione separabat: sicut fuerunt et ante Vetus, et in Vetere Testamento, quos in domo Patris sui manere, et in mensa ejus denuntiat jucundari (Luc. XIII, 28, 29). Totum hoc autem exhortationis genus inepte prolatum esset, si non liberi arbitrii homines conveniret.

AUG. Convenit plane ideo facientes peccatum, quia servi sunt peccati, ut accepta libertate quam promittit, desinant facere peccatum. Regnabat namque peccatum in eorum mortali corpore, ita ut obedirent [PL45.1107] concupiscentiis ejus, et exhiberent membra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12 et 13). Contra hoc ergo malum, quo peccatum faciebant, libertate indigebant, quam promittebat: Omnis enim, inquit, non qui fecit, sed qui facit peccatum, servus est peccati. Quid verba lucida caliginosis disputationibus obscurare conaris? Erumpunt omnino, et te licet obsistente, fulgore suo vincunt tenebras tuas. Omnis, ait, qui facit peccatum, servus est peccati. Audis, qui facit: et tu non exponere, sed supponere vis, Qui fecit. Audiant ergo, quibus ipse aperit sensum, ut intelligant Scripturas: audiant, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Et quaerant accipere libertatem, ut non faciant peccatum, clamantes ad eum, cui dicitur, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133). Cur autem illudis sensibus tardis, et ita insinuas verba Domini, quasi dixerit servum non esse peccati, nisi eum qui fecerit ipse peccatum? Fraude agis, non hoc dixit: non enim ait, Nemo est servus peccati, nisi qui facit peccatum; sed ait, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Sunt enim servi peccati originalis, qui peccatum ipsi nondum faciunt; et ab hoc vinculo servitutis regeneratione solvuntur. Non igitur omnis qui servus est peccati, facit peccatum; sed omnis qui facit peccatum, servus est peccati: sicut non omne animal equus est; sed tamen omnis equus animal est. Ubi est dialectica tua, qua te inflare consuesti? Tam doctum et acutum quare te ista fugiunt? aut quare insidiaris indoctis et tardis, si te ista non fugiunt? Quis autem nostrum dicit, universitatem hominum a diabolo possideri; cum sanctorum tanta sint millia, quae non possidentur a diabolo? Sed dicimus, eos solos a diabolo non possideri, quos Christi liberat gratia; cujus gratiae vos estis inimici. Si enim hanc gratiam non oppugnaretis, sed intelligeretis; procul dubio etiam ante Vetus Testamentum, et tempore Veteris Testamenti, omnes sanctos, a servorum conditione separatos, eadem liberatos Christi gratia videretis.

LXXXIX. JUL. Denique ut intelligas, non eum naturae eorum exprobrare, sed vitae; sequitur, Scio quia filii Abrahae estis. Ecce de qua illi se liberos dixerant originis dignitate: nunc cui servituti obnoxii sint demonstrat, dicens, Quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. Ego quod audivi apud Patrem meum, loquor; et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis.

AUG. Quid est, Sermo meus non capit in vobis; si natura etiam talis, qualis nunc indiget liberante, jam capax est sermonis ejus, etiamsi sensum non aperiat gratia ejus, sicut aperuit Apostolis ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45); sicut illi purpurariae Thyatirenorum, ut intenderet in ea quae a Paulo dicebantur [PL45.1108] (Act. XVI, 14)?

XC. JUL. Vide quam diversa sit naturae ratio et voluntatis. Non negavit Jesus, carnem eorum pertinere ad semen Abrahae: sed inculcat eis, quod ad diabolum patrem voluntatis iniquitate migraverint; qui ideo genitor eorum dicitur, quod criminum arguitur eruditor. Responderunt, inquit, et dixerunt ei Judaei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis: nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem locutus sum vobis, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit: vos autem facitis opera patris vestri (Joan. VIII, 37-41). Aspicisne quas faciat verborum divisiones Sapientia? Negat eos Abrahae filios esse, quos supra dixerat esse filios Abrahae: sed quoniam diversus est de natura ac voluntate tractatus, ostendit alterum esse prosatorem carnis innocuae, alterum seductorem miserae voluntatis.

AUG. Verum dicis incautus. In paradiso enim diabolus seductor beatae voluntatis fuit, quam seducendo miseram fecit: nunc autem, sicut fateris, seductor est miserae voluntatis. Ab hac ergo miseria (ne per illam nunc facilius, quam tunc ad illam seducta est, adhuc seducatur a diabolo) non eam liberat, nisi ille ad quem quotidie tota clamat Ecclesia, Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo (Matth. VI, 13).

XCI. JUL. Hic ergo ubi dixit Dominus, Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis; promisit indulgentiam reis, qui peccantes non arbitrii libertatem, sed conscientiam justitiae perdiderunt. Liberum autem arbitrium et post peccata tam plenum est, quam fuit ante peccata: siquidem ipsius opera fiat ut abdicent plerique occulta dedecoris (II Cor. IV, 2), et flagitiorum abjectis sordibus, virtutum comantur insignibus.

AUG. Te audi saltem, ubi dicis (Supra, cap. 69) propter consuetudinem peccatorum scriptum esse, Non quod volo, ago; sed quod odi, hoc facio. Quomodo ergo post peccata liberum est, quorum etsi non propagine, quia non vultis, certe tamen consuetudine, quam solam huic necessitati victi contortique conceditis, sic perdidit libertatem, ut gemitus ejus feriat aures vestras, frontemque collidat; cum auditis, Non quod volo, ago; et, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 15, 19)?

XCII. JUL. Desine itaque impiare te (si tamen ullum tibi fas aut nefas restat), Christi verba sic exponendo, ut ille arbitrium negasse liberum videatur, sine cujus integritate aequitas ei proprii non potest constare judicii.

AUG. Imo, ideo grave jugum est super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1), quia ei constat aequitas judicii: quod omnino iniquum esset, si non traherent originale peccatum, per quod homo vanitati similis factus est (Psal. CXLIII, 4).

XCIII. JUL. Audi sane ubi vim humanae libertatis [PL45.1109] ostendit: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43), Et item: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum (Matth. XII, 33). Et item: Si mihi non vultis credere, operibus credite (Joan. X, 38). Atque omnibus vehementius, quod dicit intentionem suam humana voluntate impeditam fuisse: Jerusalem, inquit, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti? Post quod non sequitur, Sed te nolente collegi: verum, Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37, 38); ut illos ostendat pro malo quidem opere jure puniri, sed ab intentione propria non debuisse ulla necessitate revocari. Sic enim et per prophetam locutus erat: Si volueritis, et audieritis me, quae bona sunt terrae comedetis; si nolueritis, et non audieritis, gladius vos comedet (Isai. I, 19 et 20). Quomodo ergo tu arbitrium liberum non negas, quod non quidem sermone tuo, sed Evangelii testimonio, sensu autem tuo, non liberum pronuntiasti?

AUG. Ignoscendum est, quia in re multum abdita ut homo falleris. Absit ut impediatur ab homine omnipotentis et cuncta praescientis intentio. Parum de re tanta cogitant, vel ei excogitandae non sufficiunt, qui putant Deum omnipotentem aliquid velle, et homine infirmo impediente, non posse. Sicut certum est Jerusalem filios suos ab illo colligi noluisse, ita certum est eum etiam ipsa nolente quoscumque eorum voluit collegisse. Deus enim, sicut homo ejus dixit Ambrosius, quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit (Lib. 2 in Luc. IX, 58). Convenit autem Scriptura plerumque hominis voluntatem, ut quod non habet, vel non potest, admonitus sentiat; et ab eo a quo sunt bona omnia, indigens poscat. Si enim exauditus fuerit in eo quod dicere jussi sumus, Ne nos inferas in tentationem; procul dubio nulla decipietur inscitia, nulla cupiditate vincetur. Propterea ergo per prophetam dictum est, Si nolueritis, et non audieritis me, gladius vos comedet; et caetera hujusmodi: ut cum invenissent in se ipsis victrices cupiditates, ad propellendum malum scirent a quo deberent poscere auxilium. Ideo autem dictum est, Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta; quia plures ibi erant, quos obduratione et desertione judicaverat dignos, occulto judicio, justo tamen. Nam si, ut dicis, »ab intentione propria« utique mala, »non debet homo ulla necessitate revocari:« cur apostolus Paulus adhuc Saulus, caedem spirans et sanguinem sitiens, violenta corporis caecitate, et terribili desuper voce, a sua pessima intentione revocatur; et ex persecutore prostrato, illius Evangelii, quod oppugnabat, laboriosior caeteris futurus praedicator erigitur (Act. IX)? Agnosce gratiam: alium sic, alium autem sic Deus, quem dignatur, vocat: et Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8).

XCIV. JUL. Nam in illo opere, quod te supra dixi [PL45.1110] nuper Romam misisse, audacius quid sentires aperuisti. In primo enim libro, cum tibi similiter proposuisses quod nos objicimus, arbitrium vos liberum denegare, ita disseris constantissimus et subtilissimus disputator. »Quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de genere humano? Libertas quidem periit per peccatum, sed illa quae in paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate justitiam; propter quod natura humana divina indiget gratia, dicente Domino in Evangelio suo, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis« (Joan. VIII, 36): »utique liberi ad bene justeque vivendum. Nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per ipsum peccent, maxime omnes qui cum delectatione peccant et amore peccati, et eis placet quod eos libet. Unde Apostolus, Cum essetis, inquit, servi peccati, liberi fuistis justitiae. Ecce ostenduntur etiam peccato minime potuisse, nisi alia libertate, servire. Liberi ergo a justitia non sunt, nisi arbitrio libertatis: liberi autem a peccato non fiunt, nisi gratia Salvatoris. Propter quod admirabilis Doctor etiam verba ipsa discrevit: Cum enim servi essetis, inquit, peccati, liberi fuistis justitiae. Quem ergo tunc fructum habuistis in his, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est: nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Dei, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam« (Rom. VI, 20, 22). »Liberos dixit justitiae, non liberatos: a peccato autem non liberos, ne sibi hoc tribuerent, sed vigilantissime maluit dicere liberatos; referens hoc ad illam Domini sententiam, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Cum itaque non vivant bene filii hominum, nisi effecti filii Dei, quid est quod iste libero arbitrio vult bene vivendi tribuere potestatem; cum enim haec potestas non detur nisi gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. VII, 25), dicente Evangelio, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri« (Joan. I, 12). Et item post modicum: »Datur ergo,« inquis, »potestas ut filii Dei fiant, qui credunt eum. Quae potestas, nisi detur a Deo, nulla esse potest ex libero arbitrio: quia nec liberum in bono erit, quod liberator non liberaverit; sed in malo liberum habet arbitrium, cui delectationem malitiae vel occultus vel manifestus deceptor insevit, vel sibi ipse persuasit. Non itaque, sicut dicunt nos quidam dicere, et iste audet insuper scribere, omnes in peccatum, velut inviti, carnis suae necessitate coguntur: sed si jam in ea aetate sunt, ut propriae mentis utantur arbitrio, et in peccato sua voluntate retinentur, et a peccato in peccatum sua voluntate praecipitantur. Sed haec voluntas, quae libera est in malis, quia delectatur malis, ideo libera in bonis non est, quia liberata non est. Nec potest homo boni aliquid velle, nisi adjuvetur ab eo qui malum non potest velle« (Contra Duas Epistolas Pelagianorum, lib. I, nn. 5-7). In his [PL45.1111] omnibus verbis tuis, quae posui, ita video gratiae nomen cum liberi arbitrii negatione consertum, ut non tam mala sensus tui appellationum bonis vindicari queant, quam dignitas nominum dogmatum tuorum adhaesione vilescat. Non ergo te his sermonibus honestasti, sed ornamenta ipsa turpasti. Nos tamen ea quae a te juncta sunt separamus, ut gratiae divinitas ab scaevis colligationibus enodata, nec responsione quatiatur; et gravitate Catholicorum, non Manichaeorum adulatione laudetur. Gratiam ergo Christi multiplicem confitemur. Primum munus ejus est, quod facti ex nihilo sumus. Secundum, quod ut viventibus sensu, ita sentientibus ratione praestamus; quae impressa est animo, ut Conditoris imago doceretur: ad cujus aeque respicit dignitatem arbitrii concessa libertas. Ipsi etiam gratiae, beneficiorum quae nobis praestare non desinit, augmenta reputamus. Ipsa gratia legem in adjutorium misit (Isai. VIII, 20, sec. LXX): ad ejus spectabat officium, ut rationis lumen, quod pravitatis exempla hebetabant et consuetudo vitiorum, multimodis eruditionibus excitaret, atque invitatu suo foveret. Ad istius ergo gratiae, id est, divinae benevolentiae, quae rebus causam dedit, plenitudinem spectavit, ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. I, 14). Reposcens enim Deus ab imagine sua amoris vicem, palam fecit quam totum in nos inaestimabili egisset affectu, ut vel sero redamaremus eum, qui commendans charitatem suam nobis (Rom. V, 8), Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum tradidit: pollicens quia si voluissemus deinceps voluntati ejus obedire, Unigeniti sui praestaret nos esse cohaeredes (Id. VIII, 32, 17).

AUG. Homo Pelagiane, charitas vult bonum, et charitas ex Deo est; non per legis litteram, sed per spiritum gratiae. In hoc est praedestinatis adjutorium littera, quia jubendo et non juvando, admonet infirmos confugere ad spiritum gratiae. Sic lege legitime utuntur, quibus bona est (I Tim. I, 8), id est, utilis: alioquin per se ipsam littera occidit (II Cor. III, 6); quia jubendo bonum, et non largiendo charitatem, quae sola vult bonum, reos praevaricationis facit.

XCV. JUL. Haec ergo gratia, quae in Baptismate non solum peccata condonat, sed cum hoc indulgentiae beneficio, et provehit, et adoptat, et consecrat: haec, inquam, gratia, meritum mutat reorum, non liberum condit arbitrium; quod eo accipimus tempore, quo creamur: utimur autem, quo valentiam inter bonum et malum discretionis adipiscimur. Bonae itaque voluntati innumeras adjutorii divini adesse species non [PL45.1112] negamus; sed ita ut non per adjutorii genera aut fabricetur quae fuerit arbitrii destructa libertas, aut aliquando ea exclusa, vel boni vel mali cuiquam necessitas credatur incumbere; verum arbitrio libero omne adjutorium cooperatur.

Miitikio ya wasomaji

Vidokezo

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1083-1112 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ilichapishwa na mtumiaji: Rodion Vlasov
Tarehe ya kuunda ukurasa: 2026-11-22, Sasisha: 2026-11-22