1. Epistola tua hereditatis Dominicae te indicans possessorem, qui pergens ad Patrem; Apostolis loquebatur: »Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis« (Joan. 14. 20), illius quoque felicitatis compotem te esse testata est, in qua »beati pacifici« nuncupantur (Matth. 5). Blandiris ut pater, erudis ut magister, instituis ut Pontifex. Venisti ad nos non in austeritate virgae, sed in spiritu benignitatis et lenitatis et mansuetudinis: ut humilitatem Christi primo statim sermone resonares, qui mortalium genus non fulminans et tonans, 513 sed in praesepi vagiens, et tacens salvavit in cruce. Legeras enim in typo illius ante praedictum: »Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus« (Ps. 31. 1); et in ipso postea praesentatum: »Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde« (Matth. 11. 19). Unde et multa de sacris voluminibus super pacis laude perstringens, ac per varios Scripturarum campos more apum volans, quidquid dulce et aptum concordiae fuit, artifici eloquio messuisti. Currentes igitur ad pacem incitati sumus: exposita ad navigandum vela, crebrior exhortationis tuae aura complevit; ut non tam retrectantibus et fastidiosis, quam avidis [al. quam ut avidis] et plenis faucibus, dulcia pacis fluenta biberemus.

2. Verum quid facimus, in quorum potestate voluntas tantum pacis est, non effectus? Et quanquam voluntas quoque apud Deum propositi sui mercedem habeat, tamen imperfectum opus etiam volentes moerore contristat. Quod sciens et Apostolus, perfectissimam videlicet pacem in utriusque partis voluntate consistere: Quantum, inquit, ex vobis est, cum omnibus [PL22.737] hominibus pacem habentes (Rom. 12. 18). Et propheta. Pax, pax. Et ubi est pax? (Jer. 4. 10. juxt. LXX). Nihil enim grande est, pacem voce praetendere, et opere destruere. Aliud niti, aliud demonstrare: verbis sonare concordiam: re exigere servitutem. Volumus et nos pacem; et non solum volumus: sed et rogamus. Sed pacem Christi, pacem veram, pacem sine inimicitiis, pacem in qua non sit bellum involutum; pacem quae non ut adversarios subjiciat, sed ut amicos jungat. Quid dominationem pacem vocamus; et non reddimus unicuique rei vocabulum suum? Ubi odium est. appellentur inimicitiae: ubi caritas, ibi tantummodo pax vocetur. Nos nec Ecclesiam scindimus, neque a patrum communione dividimur: sed ab ipsis, ut ita dicam, incunabulis catholico sumus lacte nutriti. Nemo namque magis Ecclesiasticus est, quam qui nunquam haereticus fuit. Sed ignoramus absque caritate 514 pacem, sine pace communionem. Legimus quoque in Evangelio: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, dimitte ibi munus tuum coram altari, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens, offer munus tuum (Matth. 5. 13. 24). Si munera nostra absque pace offerre non possumus: quanto magis et Christi corpus accipere? Qua conscientia ad Eucharistiam Christi accedam, et respondebo Amen, dum de caritate dubitem porrigentis?

3. Quaeso te, ut patienter me audias, nec veritatem adulationem putes. Quisquamne tibi invitus communicat? quisquamne extenta manu vertit faciem; et inter sacras epulas Judae osculum porrigit? Ad adventum, ut reor, tuum non pavet Monachorum turba; sed gaudet: cum certatim tibi procedunt obviam, et de eremi latibulis exeuntes, sua te cupiunt humilitate superare. Quis eos compellit exire? Nonne amor tui? Quis per eremum separatos in unum cogit? Nonne tua dilectio? Amare enim parens debet. AMARI parens et Episcopus debet, non timeri. Antiqua sententia est: quem metuit quis, odit: quem odit, periisse cupit (Apud Cicer. lib. 2. Officior.). Unde et in nostris literis, cum initia parvulorum in timore consistant, perfecta dilectio foras mittit timorem (1. Joan. 4. 18). Non quaeris Monachos tibi esse subjectos: ideo magis subjectos habes. Tu offers osculum, [PL22.738] illi colla submittunt. Exhibes militem, et ducem impetras, quasi unus in pluribus es, ut sis unus ex pluribus. Cito indignatur libertas, si opprimitur. Nemo plus impetrat a libero, quam qui servire non cogit. Novimus Canones Ecclesiasticos. Non ignoramus ordines singulorum: et lectione et quotidianis exemplis, usque ad hanc aetatem multa didicimus, multa experti sumus. Qui scorpionibus caedit; et lumbis patris habere se putat digitos grossiores, cito regnum mansueti David dissipat (3. Reg 12). Certe Romanus populus, ne in rege quidem 515 superbiam tulit. Dux ille Israelitici exercitus, qui decem plagis affixerat Aegyptum, et ad cujus imperium coelum et terra et maria serviebant, inter cunctos homines, quos tunc terra generavit, mansuetissimus praedicatur. Et ideo per quadraginta annos obtinuit principatum, quia potestatis superbiam lenitate et mansuetudine temperabat. Lapidabatur a populo, et pro lapidantibus rogabat; quin potius deleri ipse vult de libro Dei, ne commissus sibi grex pereat. Cupiebat enim illum imitari Pastorem, quem sciebat etiam errantes oves suis humeris portaturum. Pastor, inquit, bonus ponit animam suam pro ovibus suis (Joan. 10. 11). Boni quippe pastoris discipulus optat anathema esse pro fratribus suis (Rom. 9. 4), atque cognatis, qui sunt Israelitae secundum carnem. Et si ille perire cupit, ne perditi pereant: quanto magis bonis parentibus providendum est, ne ad iracundiam provocent filios suos, et nimietate duritiae, etiam lenissimos, asperos esse compellant?

4. Epistola cogit me brevius loqui, dolor longius. Scribit in suis illis, ut ille vult pacificis, ut ego sentio, mordacissimis litteris, quod nunquam a me laesus sit, nec dictus haereticus. Quonam igitur modo me ipse laedit, aegrotantem morbo pessimo, et rebellem Ecclesiae ventilans? Ab aliis lacessitus, accurrit adversariis parcere, laedere non laedentem? Antequam ordinaretur frater meus (Paulinianus), nunquam [al. nullam] dixit fuisse inter se et sanctum Papam Epiphanium de dogmatibus quaestionem. Et quae cum ratio compellebat, sicut ipse tandem scribit, inde inter populos disputare, unde nemo quaerebat? Scit enim prudentia tua periculosas esse hujusmodi quaestiones, et nihil esse tutius quam tacere: nisi forte necesse est loqui de grandibus. Certe quod illud tantum ingenium flumenque [al. fulmenque] eloquentiae fuit, ut in uno Ecclesiae tractatu, cuncta comprehendisse se dicat, de quibus singulis novimus eruditissimos viros infinita versuum millia conscripsisse? Sed hoc quid ad me? Noverit ille qui audivit, sciat ipse qui scripsit, meque ab accusatione sui ipse etiam liberet. Ego nec interfui, nec audivi. Unus e populo sum, imo ne unus quidem, quia multis clamantibus, 516 tacui. Conferamus arguentis accusatique personas: et cujus vel meritum, vel vita, vel doctrina praecesserit, illi magis accommodemus fidem.

[PL22.739] 5. Videsne, quod clausis, ut dicitur, oculis summa quaeque perstringam: non tam eloquens quod mente concepi, quam indicans quid reticeam. Intellexi et probavi dispensationem [al. disputationem] tuam, quod Ecclesiasticae paci consulens, quasi sireneos cantus obturata aure pertransis. Alioqui quia a parva aetate sacris litteris eruditus es, nosti quo sensu unumquodque dicatur: quomodo in ambiguis sententiis [Ms. ambiguas sententias] tuus sermo libratus, et aliena non damnet, et nostra non deneget. Sed fides pura et aperta confessio non quaerit strophas et argumenta verborum. Quod simpliciter creditur, simpliciter confitendum est. Poteram quidem libere proclamare, et inter gladios quoque ignesque Babylonios dicere: cur aliud respondetur quam quaeritur? cur non simplex est, nec aperta confessio? Totum timet, totum temperat, totum relinquit ambiguum, et quasi super aristas graditur. Verum studio et exspectatione pacis, fervente stomacho, verba non quomodo quaeruntur, respondet. Laedunt libere alii, quos laedere laesus ipse non audet. Ego interim sileo: nunc et dispensationem meam vel imperitiam simulabo, vel metum. Quid mihi accusanti facturus est, qui ut ipse testatur, laudandi detrahit?

6. Tota ejus Epistola, non tam expositione, quam nostri [al. nostris] plena est contumeliis. Nomen meum absque ullis officiis, quibus non invicem palpare solemus homines, frequenter assumitur, carpitur, ventilatur, quasi de libro viventium deletus sim: quasi illius me litterae suggillaverint; aut istiusmodi nugas unquam quaesierim, qui ab adolescentia in Monasterii clausus cellulis, magis esse voluerim aliquid, quam videri. Quosdam ex nobis sic cum honore appellat, ut laceret, quasi et nos non possimus dicere, quae nemo tacet. E servo Clericum factum criminatur, cum et ipse nonnullos ejuscemodi Clericos habeat; et Onesimum legerit inter Pauli renatum vincula, Diaconum coepisse esse de servo (Philem. 1). Sycophantam jactitat, et ne probare cogatur, audisse se dicit. O si et mihi 517 liberet dicere, quae multi clamitant, et aliorum maledictis acquiescerem; jam et nos intelligeret scire quae omnes sciunt, et me quoque audire, quae nullus ignorat. Dicit ei velut praemia pro calumnia restituta. Quis tam argutum et callens non perhorrescat ingenium? quis tanto possit eloquentiae fulmini [al. flumini] respondere? Quid est plus, sustinere calumniam, an facere? Accusare quem postea diligas, an peccanti [al. peccati] veniam tribuere? Quid minus ferendum, de sycophanta Aedilem fieri, an Consulem? Scit et ipse quid taceam, quid loquar, quid et ego audierim: quid pro Christi metu fortasse non credam.

[PL22.740] 7. Hilarius vertit Origenem.---Origenem me arguit vertisse in Latinum. Hoc non solus ego feci, sed et Confessor Hilarius fecit: et tamen uterque nostrum noxia quaeque detruncans, utilia transtulit. Legat ipse, si novit (arbitror enim eum assidua confabulatione et quotidiano Latinorum consortio Romanum non ignorare sermonem) aut si certe penitus non imbibit, interpretentur ei qui solent, et tunc sciet, me in hoc ipso laudandum esse quod detrahit. Sicut enim interpretationem et idiomata Scripturarum Origeni semper attribui, ita dogmatum constantissime abstuli veritatem. Numquid ego in turbam mitto Origenem? numquid caeteros Tractatores? Scio aliter habere Apostolos, aliter reliquos Tractatores. Illos semper vera dicere, istos in quibusdam ut homines aberrare. Novum defensionis [al. malitiae] genus, sic Origenis vitia non negare, ut cum illo caeteros crimineris. Videlicet cum [al quem] aperte defendere non audeas, multorum simili errore tuearis. Sex mille Origenis tomos non poterat quisquam legere, quos ille non scripsit: faciliusque credo testem hujus sermonis, quam auctorem esse mentitum.

8. Fratrem meum (Paulinianum) causam dicit esse discordiae 518: hominem, qui quiescit in Monasterii cellula; et Clericatum non honorem interpretatur, sed onus. Cumque nos usque ad praesentem diem ficta pacis ostensione lactaverit, Occidentalium Sacerdotum commovit aures, dicens eum adolescentulum et pene puerum in paroecia sua Bethleem Presbyterum constitutum. Si hoc verum est, cuncti Palaestini Episcopi non ignorant. Monasterium enim sancti papae Epiphanii nomine Vetus dictum, in quo frater meus ordinatus est Presbyter, in Eleutheropolitano territorio, et non in Aeliensi situm est. Porro aetas ejus et Beatitudini tuae nota est, et cum ad triginta annorum spatia jam pervenerit, puto eam in hoc non esse reprehendendam, quae juxta mysterium assumpti hominis in Christo perfecta est. Recordetur legis antiquae, et post viginti quinque annos a Levitica tribu [PL22.741] eligi in Sacerdotium pervidebit (Num. 8). Aut si in hoc testimonio solo Hebraicam sequitur Veritatem, noverit triginta annorum fieri Sacerdotem. Ac ne forsitan dicat, Vetera transierunt, et facta sunt omnia nova (2. Cor. 5. 17), audiat cum Timotheo: Adolescentiam tuam nemo contemnat (1. Tim. 4. 12). Certe ipse quando Episcopus ordinatus est, non multum ab ea, in qua nunc frater meus est, distabat aetate. Vel si hoc in Episcopis licet, in Presbyteris non licet, ne per antiphrasim a suo nomine discrepare videantur: cur ipse aut ejus, aut minoris aetatis; et quod his amplius est, ministrum alterius Ecclesiae ordinavit Presbyterum? Quod si non potest pacem habere cum fratre: nisi cum subdito, et ordinationis suae Episcopo renuntiante, ostendit se non tam pacem cupere, quam sub pacis occasione vindictam; nec aliter quietis et pacis otio esse contentum, nisi integrum habeat quod minatur. Etiam si ipse eum ordinasset, et sic secreti amator quiescere vellet; ne quidquam exerceret. 519 Quod si Ecclesiam scinderet, nihil ei deberet praeter honorem cunctis Sacerdotibus debitum.

9. Hucusque apologia ejus, imo categoria, et laciniosus contra nos sermo protractus est. Cui ego quidem in Epistola breviter praeteriensque respondi, ut ex his quae dixi, intelligat, quid tacuerim; et noverit nos homines esse rationale animal, et prudentiam suam posse intelligere: nec ita obtusi cordis, ut instar brutorum animalium, verborum tantum sonum et non sententias audiamus. Nunc quaeso te, ut veniam tribuas dolori meo; ET SI SUPERBUM est respondisse, multo sit superbius accusasse. Quanquam ita responderim, ut silentium potius meum indicaverim, quam sermonem. Quid procul pacem quaerunt, et volunt eam nobis ab aliis imperari? Sint pacifici, et illico pax sequetur. Cur nomine Sanctitudinis tuae contra nos pro terrore abutuntur, cum Epistola tua pacem et mansuetudinem sonet: illorum verba duritiem comminentur? Denique quam pacificas et ad concordiam pertinentes per Isidorum Presbyterum litteras nobis miseris, hinc probamus, quod illas qui pacem falso jactant, reddere noluerint. Eligant itaque quod volunt: Aut boni sumus, aut mali. Si boni, dimittant quiescere: si mali, quid malorum expetunt societatem? Quantum valeat humilitas, experimento didicit. Qui nunc dissuit, quae suo consilio olim disjuncta sociavit, probat se nunc ad alterius voluntatem, tunc copulata discerpere.

10. Nuper nobis postulavit et impetravit exilium: atque utinam implere potuisset, ut sicut illi voluntas imputatur pro opere; ita et nos non solum voluntate, sed et effectu coronam haberemus exilii. Fundendo sanguinem, et patiendo magis, quam faciendo contumelias, [PL22.742] Christi fundata est Ecclesia. PERSECUTIONIBUS crevit, martyriis coronata est. Aut si isti soli juxta quos degimus, amant rigorem, et non noverunt persecutionem sustinere, sed facere; sunt et hic Judaei: sunt variorum dogmatum Haeretici, et maxime 520 impurissimi Manichaei, cur eorum ne verbo quidem quempiam audent laedere? Nos solos expellere cupiunt? Nos soli qui Ecclesiae communicamus, Ecclesiam scindere dicimur? Oro te, nonne aequa est ista postulatio, ut aut illos nobiscum expellant, aut nos cum illis teneant? Nisi quod in eo magis honorant, quos saltem exilio ab Haereticis separant. Monachus, proh dolor, Monachis et minatur et impetrat [al. importat] exilium, et hoc Monachus, Apostolicam Cathedram habere se jactans. Non novit terrori natio ista succumbere, et impendenti gladio magis cervices, quam manus subjicit. QUIS ENIM Monachorum exul patriae, non exul est mundi? Quid opus est auctoritate publica; et Rescripti impendiis, et toto orbe discursibus? Tangat saltem digitulo, et ultro exibimus. Domini est terra, et plenitudo ejus (Ps. 23. 1). CHRISTUS loco non tenetur inclusus.

11. Praeterea, quod scribit nos per te, et Romanam Ecclesiam communicare ei, a qua videmur communione separati: non necesse est ire tam longe, et hic in Palaestina eodem modo ei jungimur. Et ne hoc quod procul sit, in viculo Bethleem Presbyteris ejus, quantum in nobis est, communione sociamur. Ex quo perspicuum est, dolorem proprium causam Ecclesiae non putandum: nec stomachum unius hominis, imo per illum aliorum, generali Ecclesiae vocabulo nuncupandum. Quapropter quod in principio Epistolae dixi, etiam nunc repeto, nos velle pacem Christi, optare concordiam: et te rogare, ut illum [al. illos] moneas, pacem non extorquere, sed velle. Sit praeteritarum nostrarum contumeliarum dolore contentus. Veterata vulnera, saltem nova obliteret caritate. Sit talis, qualis ante fuit, quando nos suo arbitrio diligebat. Verba ei de alieno stomacho non fluant. Faciat quod vult, et non quod velle compellitur. AUT QUASI PONTIFEX cunctis aequaliter imperet; aut quasi imitator Apostoli, universorum saluti ex aequo serviat. Si talem se praebuerit, ultro praebemus manus, extendimus brachia; amicos 521 et parentes habeat; et sentiat in Christo, sicut omnibus Sanctis, ita et sibi nos esse subjectos. »Caritas patiens est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit (1. Cor. 13). Cunctarum virtutum mater est caritas; et [PL22.743] quasi spartum triplex Apostoli sententia roboratur dicentis, fides, spes, caritas. Credimus, speramus: atque ita per fidem et spem, dilectionis vinculo copulamur. Idcirco enim et nos patrias nostras dimisimus, ut quieti absque ullis simultatibus in agris et in solitudine viveremus: ut Pontifices Christi, (qui tamen rectam fidem praedicant) non dominorum metu, sed patrum honore veneremur; ut deferamus Episcopis ut Episcopis, et non sub nomine alterius, aliis quibus nolumus, servire cogamur. Non sumus tam inflati cordis, ut ignoremus quid debeatur Sacerdotibus Christi. Qui enim eos recipit, non tam eos recipit, quam illum cujus Episcopi sunt. Sed contenti sint honore suo. Patres se sciant esse, non dominos, maxime apud eos qui spretis ambitionibus saeculi, nihil quieti et otio praeferunt. Tribuat autem orationibus tuis Christus Deus Omnipotens, ut pacis non ficto nomine, sed vero et fideli amore sociemur: ne mordentes invicem, consumamur ab invicem (Gal. 5).

EPISTOLA LXXXIII

PAMMACHIUS ET OCEANUS HIERONYMO presbytero Salutem.

Sanctus aliquis ex fratribus schedulas ad nos cujusdam detulit, quae Origenis volumen, quod περὶ Ἀρχῶν inscribitur, in Latinum sermonem conversum tenerent. Et quoniam in his multa sunt, quae tenuitatem nostri ingenii permovent, quaeque minus catholice dicta existimamus, suspicamur etiam ad excusationem Auctoris, multa de libris ejus esse subtracta, quae apertam impietatem ejusdem monstrare potuissent, quaesumus 522 Praestantiam tuam, ut in hoc specialiter, non tam nobis, quam universis qui in Urbe habitant, profuturum opus digneris impendere, ut supra dictum librum Origenis ad fidem, quemadmodum ab ipso Auctore editus est, tuo sermone manifestes; et quae a defensore ejus interpolata sunt, prodas. Et quae etiam in his schedulis, quas ad Sanctitatem tuam direximus, vel contra catholicam regulam vel imperite edita sunt, redarguas atque convincas. Sane subtiliter in Praefatione operis sui mentionem, tacito nomine tuae Sanctitatis, expressit, quod a te promissum opus ipse compleverit: illud oblique agens, etiam te simili ratione sentire. Purga ergo suspiciones hominum, et convince criminantem, ne si dissimulaveris, consentire videaris.

EPISTOLA LXXXIV

HIERONYMUS PAMMACHIO ET OCEANO Fratribus Salutem.

1. Schedulae quas misistis, honorifica me affecere contumelia, sic ingenium praedicantes, ut fidei tollerent veritatem. Et quia eadem et Alexandriae et Romae, et in toto pene orbe boni homines super meo nomine jactare consueverunt; et tantum me diligunt, ut sine me haeretici esse non possint, omittam personas: rebus tantum et criminibus respondebo. Neque enim causae prodest maledicentibus remaledicere, et adversarios talione mordere, cui praecipitur malum pro malo non reddere, sed vincere in bono malum (Rom. 12; et 1. Thes. 5): saturari opprobriis, et alteram verberanti praebere maxillam (Matth. 5).

2. Objiciunt mihi, quare Origenem aliquando laudaverim. Ni fallor duo loca sunt, in quibus eum laudavi: Praefatiuncula ad Damasum in Homilias 523 Cantici Canticorum, et Prologus in librum Hebraicorum Nominum. Quid ibi de dogmatibus Ecclesiae dicitur? quid de Patre et Filio et Spiritu Sancto? quid de carnis resurrectione? quid de animae statu atque substantia? Simplex interpretatio, atque doctrina, simplici voce laudata est. Nihil ibi de fide, nihil de dogmatibus comprehensum est. Moralis tantum tractatur locus, et allegoriae nubilum, serena expositione discutitur. Laudavi interpretem, non dogmatisten: ingenium, non fidem: Philosophum, non Apostolum. Quod si volunt super Origene meum scire judicium, legant in Ecclesiasten Commentarios: replicent in Epistolam ad Ephesios tria volumina, et intelligent, me semper ejus dogmatibus contraisse. Quae enim stultitia est, sic alicujus laudare doctrinam, ut sequaris et blasphemiam? Et beatus Cyprianus Tertulliano magistro utitur, ut ejus scripta probant; cumque eruditi et ardentis viri delectetur ingenio, Montanum cum eo Maximillamque non sequitur. Fortissimos libros contra Porphyrium scribit Apollinarius: Ecclesiasticam pulchre Eusebius historiam texuit; alter eorum dimidiatam Christi introduxit oeconomiam; alter impietatis Arii apertissimus propugnator est. Vae, inquit Isaias, qui dicunt bonum malum, et malum bonum, et qui faciunt amarum dulce, et dulce amarum (Isai. 5. 20). Nec bonis adversariorum (si honestum quid habuerint) [PL22.745] detrahendum est, nec amicorum laudanda sunt vitia; ET UNUMQUODQUE non personarum, sed rerum pondere judicandum est. Mordetur et Lucilius, quod incomposito currat pede; et tamen sales ejus leposque laudantur.

3. Dum essem juvenis, miro discendi ferebar ardore, nec juxta quorumdam praesumptionem, ipse me docui. Apollinarium Laodicenum audivi Antiochiae frequenter, et colui; et cum me in sanctis Scripturis erudiret, nunquam 524 illius contentiosum super sensu dogma suscepi. Jam canis spargebatur caput, et magistrum potius quam discipulum decebat. Perrexi tamen Alexandriam, audivi Didymum: in multis ei gratias ago. Quod nescivi, didici: quod sciebam, illo docente, non perdidi. Putabant me homines finem fecisse discendi. Veni rursum Jerosolymam et Bethleem. Quo labore, quo pretio Baraninam nocturnum habui praeceptorem! Timebat enim Judaeos, et mihi alterum exhibebat Nicodemum (Joan. 3. 1). Horum omnium frequenter in opusculis meis facio mentionem. Certe Apollinarii et Didymi inter se dogma contrarium est. Rapiat me ergo utraque turma diversum altrinsecus, quia magistrum utrumque confiteor. Si expedit odisse homines, et gentem aliquam detestari, miro odio adversor circumcisos. Usque hodie enim persequuntur Dominum nostrum Jesum Christum in synagogis Satanae. Objiciat mihi quispiam, cur hominem Judaeum habuerim praeceptorem? Et audet quidam proferre litteras meas ad Didymum, quasi ad Magistrum? Grande crimen discipuli, si hominem eruditum et senem magistrum dixerim. Et tamen volo inspicere ipsam Epistolam, quae tanto tempore in calumniam reservata est. Nihil praeter honorem et salutationem continet. Inepta sunt haec et frivola. Arguite potius ubi haeresim defenderim, ubi pravum Origenis dogma laudaverim. In lectione Isaiae (Cap. 6), in qua duo Seraphim clamantia describuntur, illo interpretante Filium et Spiritum Sanctum, nonne ego detestandam expositionem in duo Testamenta mutavi? Habetur liber in manibus, ante viginti annos editus. Tot opuscula mea, et maxime Commentarii, juxta opportunitatem locorum gentilem sectam lacerant. Quod autem opponunt, congregasse me libros illius, super cunctos homines: utinam [PL22.746] omnium Tractatorum haberem volumina, ut tarditatem ingenii, 525 lectionis diligentia compensarem. Congregavi libros ejus, fateor; et ideo errores non sequor, quia scio universa quae scripsit. Credite experto, quasi Christianus Christianis loquor: Venenata sunt illius dogmata, aliena a Scripturis sanctis, vim Scripturis facientia. Legi, inquam, legi Origenem; et si in legendo crimen est fateor; et nostrum marsupium Alexandrinae chartae evacuarunt. Si mihi creditis, Origenistes nunquam fui; si non creditis, nunc esse cessavi. Quod si nec sic adducimini ad fidem, compellitis me ad defensionem mei, contra amasium vestrum scribere: ut si non creditis neganti, credatis saltem accusanti. Sed libentius mihi erranti creditur, quam correcto. Nec mirum, putant enim me suum esse συμμύστην, et propter animales et luteos nolle palam dogmata confiteri. Ipsorum enim decretum est, non facile margaritas ante porcos esse mittendas, nec dandum sanctum canibus (Matth. 7), et cum David dicere: Abscondi in corde meo eloquia tua, ut non peccem tibi (Ps. 118. 11). Et in alio loco super justo: Qui loquitur, inquit, veritatem cum proximo suo (Ps. 14. 3. et 23. 4), id est, cum his qui domestici fidei sunt. Ex quo volunt intelligi, nos qui necdum initiati sumus, debere audire mendacium: ne parvuli atque lactentes solidioris cibi edulio suffocemur. Quod autem perjuriorum atque mendacii inter se orgiis foederentur, sextus Stromateon liber (in quo Platonis sententiae nostrum dogma componit) planissime docet.

4. Quid igitur faciam? Negem me ejusdem dogmatis esse? Non credent. Jurem? Ridebunt, et dicent: domi nobis ista nascuntur. Faciam quod solum cavent, ut sacra eorum atque mysteria in publicum proferam, et omnis prudentia eorum qua nos simplices ludunt, in propatulo sit: et qui neganti voci non credunt, credant saltem arguenti stylo. Hoc enim vel maxime cavent, ne quando contra auctorem suum eorum scripta teneantur. Facile dicunt cum juramento, quod postea alio solvant 526 perjurio. Ad subscriptionem tergiversantur, quaeruntque suffugia. Alius, Non possum, inquit, damnare, quod nemo damnavit. Alius, Nihil super hoc a Patribus statutum est: ut dum totius orbis provocatur auctoritas, subscribendi necessitas differatur. Quidam constantius, Quomodo, inquit, damnabimus, quos Synodus Nicaena non tetigit? Quae enim damnavit Arium, damnasset utique et Origenem, si illius dogmata reprobasset. Scilicet uno medicamine omnes simul morbos debuere curare; et idcirco Spiritus Sancti neganda majestas est, quia in illa Synodo super substantia [PL22.747] ejus silentium fuit. De Ario tunc, non de Origene quaestio fuit: de Filio, non de Spiritu Sancto. CONFESSI SUNT quod negabatur: tacuerunt de quo nemo quaerebat. Quanquam latenter Origenem fontem Arii percusserunt; damnantes enim eos, qui Filium de Patris negant esse substantia, illum pariter, Ariumque damnaverunt. Alioqui hoc argumento, nec Valentinus, nec Marcion, nec Cataphryges, nec Manichaeus damnari debent: quia Synodus Nicaena eos non nominat: quos certe ante Synodum fuisse, non dubium est. Quod si quando urgeri coeperint, et aut subscribendum eis fuerit, aut exeundum de Ecclesia, miras strophas videas. Sic verba temperant, sic ordinem vertunt, et ambigua quaeque concinnant, ut et nostram et adversariorum confessionem teneant, ut aliter haereticus, aliter catholicus audiat. Quasi non eodem spiritu et Apollo Delphicus, atque Loxias oracula fuderit Croeso et Pyrrho diversis temporibus, sed pari illudens stropha? Exempli causa pauca subjiciam.

5. Credimus, inquiunt, resurrectionem futuram corporum. Hoc si bene dicatur, pura confessio est. Sed quia corpora sunt coelestia et terrestria, et aer iste et aura tenuis, juxta naturam suam corpora nominantur, corpus ponunt, non carnem, ut orthodoxus corpus audiens, carnem putet; haereticus spiritum recognoscat. Haec 527 est eorum prima decipula: quae si deprehensa fuerit, instruunt (Ms. struunt] alios dolos, et innocentiam simulant, et malitiosos nos vocant, et quasi simpliciter credentes, aiunt: Credimus resurrectionem carnis. Hoc vero cum dixerint, vulgus indoctum putat sibi sufficere [Ms. posse sufficere], maxime quia idipsum et in Symbolo creditur. Interroges ultra, circuli strepitus commovetur, fautores clamitant: Audisti resurrectionem carnis, quid quaeris amplius? et in perversum studiis commutatis, nos sycophantae, illi simplices appellantur. Quod si obduraveris frontem, et urgere coeperis, carnem digitis tenens, an ipsam dicant resurrecturam, quae cernitur, quae tangitur, quae incedit et loquitur; primo rident, deinde annuunt. Dicentibusque nobis, utrum capillos et dentes, pectus et ventrem, manus et pedes, caeterosque artus ex integro resurrectio exhibeat: tunc vero risu se tenere non possunt, cachinnoque ora solventes, tonsores nobis [Ms. bonis] necessarios, et placentas, et medicos, ac sutores ingerunt. Ultroque interrogant, utrum credamus et genitalia utriusque sexus resurgere, nostras genas hirtas, feminarum laeves fore, et habitudinem corporis pro maris ac feminae distinctione diversam. Quod si dederimus, statim expetunt vulvam et coitum, et caetera quae in ventre sunt et sub ventre. Singula [PL22.748] membra negant, et corpus quod constat ex membris, dicunt resurgere.

6. Non est hujus temporis contra dogma perversum rhetoricum jactare sermonem. Non mihi dives Ciceronis lingua sufficiat, non fervens Demosthenis oratio animi mei possit implere fervorem, si velim Haereticorum fraudulentias prodere, qui verbo tenus resurrectionem fatentes, animo negant. Solent enim mulierculae eorum mammas tenere, ventri applaudere, lumbos et semina et putres attrectare axillas, et dicere: Quid nobis prodest resurrectio, si fragile corpus resurget? Et futurae Angelorum similes Angelorum habebimus et naturam. Dedignantur videlicet cum carne et ossibus resurgere, cum quibus resurrexit et Christus. Sed fac 528 me errasse in adolescentia, et Philosophorum, id est, Gentilium studiis eruditum, in principio fidei dogmata ignorasse Christiana: et hoc putasse in Apostolis, quod in Pythagora et Platone et Empedocle legeram: Cur parvuli in Christo atque lactentis errorem sequimini? cur ab eo impietatem discitis, qui necdum pietatem noverat? Secunda post naufragium tabula est, culpam simpliciter confiteri. Imitati estis errantem, imitamini et correctum. Erravimus juvenes, emendemur senes. Jungamus gemitus, lacrymas copulemus, ploremus, et convertamur ad Dominum, qui fecit nos (Psal. 94): non expectemus diaboli poenitentiam. Vana est illa praesumptio, et in gehennae trahens profundum: hic aut quaeritur vita, aut amittitur. Si Origenem nunquam secutus sum, frustra infamare me quaeritis [Ms. cupitis]; si discipulus ejus fui, imitamini poenitentem. Credidistis confitenti: credite et neganti.

7. Si ista, ut ais, inquit, noveras, cur eum laudasti in opusculis tuis? Et hodie laudarem, nisi vos ejus laudaretis errores: non mihi displiceret ingenium, nisi quibusdam ejus [al. etiam] placeret impietas. Et Apostolus praecipit: Omnia legentes, quae bona sunt retinentes (I. Thess. 5). Lactantius in libris suis, et maxime in epistolis ad Demetrianum, Spiritus sancti omnino negat substantiam, et errore Judaico dicit eum vel ad Patrem referri, vel Filium, et sanctificationem utriusque personae sub ejus nomine demonstrari. Quis mihi interdicere potest, ne legam Institutionum ejus libros, quibus contra gentes scripsit fortissime, quia superior sententia detestanda est? Apollinarius contra Porphyrium egregia scripsit volumina, probo laborem viri, licet fatuum in plerisque dogma contemnam. Confitemini et vos [PL22.749] in quibusdam errare Origenem; et mu ultra non faciam. Dicite eum male sensisse de Filio, pejus de Spiritu sancto; animarum de coelo ruinas impie protulisse; resurrectionem carnis verbo tantum confiteri, caeterum assertione destruere; et post multa saecula, atque unam omnium restitutionem, id ipsum fore Gabrielem, quod diabolum; Paulum, quod 529 Caipham, virgines, quod prostibulas. Cum haec rejeceritis, et quasi censoria virgula separaveritis a fide Ecclesiae, tuto legam caetera; nec venena jam timebo, cum antidotum praebibero. Non mihi nocebit, si dixero: Origenes, cum in caeteris libris omnes vicerit, in Cantico canticorum ipse se vicit; nec formidabo sententiam, qua illum doctorem Ecclesiarum quondam adolescentulus nominavi. Nisi forte accusare debui, cujus rogatu [al. rogatus] opuscula transferebam, et dicere in prologo: Hic cujus interpretor libros haereticus est, cave lector, ne legas: fuge viperam: aut si legere volueris, scito a malis hominibus et haereticis corrupta esse, quae transtuli; quanquam timere non debeas; ego enim omnia, quae vitiata fuerant, correxi. Hoc est aliis verbis dicere: ego, qui interpretor, catholicus sum; hic, quem interpretor, haereticus est. Denique et vos satis simpliciter, et ingenue, et non malitiose, parvi scilicet pendentes praecepta rhetorica, et praestigias oratorum, dum libros ejus περὶ Ἀρχῶν haereticos confitemini, et in alios crimen transferre vultis, injecistis legentibus scrupulum, ut totam auctoris vitam discuterent, et ex caeteris libris ejus conjecturam praesentis facerent quaestionis. Ego callidus, qui emendavi, silens quod volui, et dissimulans crimina, non feci invidiam criminoso. Aiunt et medici, grandes morbos non esse curandos, sed dimittendos naturae, ne medela langorem exasperet. Centum quinquaginta anni prope sunt, ex quo Origenes mortuus est Tyri. Quis Latinorum ausus est unquam transferre libros ejus de resurrectione, περὶ Ἀρχῶν, στρωματέας et τόμους? quis per infame opus se ipsum voluit infamari? Nec disertiores sumus Hilario, nec fideliores Victorino, qui ejus tractatus non ut interpretes, sed ut auctores proprii operis transtulerunt. Nuper Sanctus Ambrosius sic Hexaemeron illius compilavit, ut magis Hippolyti sententias Basiliique sequeretur. Ego ipse, cujus aemulatores esse vos dicitis, et, ad caeteros talpae, caprearum in me oculos possidetis, si malo animo fuissem erga Origenem, interpretatus essem hos ipsos, quos supra dixi, libros, ut mala ejus etiam Latinis nota facerem; sed 530 nunquam feci, et multis rogantibus acquiescere nolui. Non enim consuevi eorum insultare erroribus, quorum miror ingenia. Ipse, si adhuc viveret. Origenes irasceretur vobis fautoribus suis, et cum Jacob diceret, Odiosum me fecistis in mundo (Gen. 34).

8. Vult aliquis laudare Origenem? laudet, ut laudo: magnus vir ab infantia, et vere martyris [PL22.750] [Leonidis Martyris] filius: Alexandriae ecclesiasticam scholam tenuit, succedens eruditissimo viro Clementi presbytero: voluptates in tantum fugit, ut zelo Dei, sed tamen non secundum scientiam ferro truncaret genitalia: calcavit avaritiam: Scripturas memoriter tenuit, et in studio explanationis earum, diebus desudavit ac noctibus. Mille et co amplius tractatus in Ecclesia locutus est: edidit innumerabiles praeterea commentarios, quos ipse appellat τόμους, et quos nunc praetereo, ne videar operum ejus indicem texere. Quis nostrum tanta potest legere, quanta ille conscripsit? quis ardentem in Scripturis animum non miretur? Quod si quis Judas zelotes opposuerit nobis errores ejus, audiat libere: Interdum magnus dormitat Homerus. Verum opere in longo fas est obrepere somnum. (HORAT. Art. Poet.)

Non imitemur ejus vitia, cujus virtutes non possumus sequi. Erraverunt in fide alii tam Graeci, quam Latini, quorum non necesse est proferre nomina, ne videamur eum non sui merito, sed aliorum errore defendere. Hoc non est, inquies, excusare Origenem, sed accusare caeteros. Pulchre, si eum errasse non dicerem, si in fidei pravitate saltem Apostolum Paulum, vel Angelum de coelo audiendum crederem (Galat. 1). Nunc vero, cum simpliciter errorem ejus fatear, sic legam ut caeteros, quia sic erravit ut caeteri. Sed dicas: si multorum communis est error, cur solum persequimini? Quia vos solum laudatis ut Apostolum. Tolle amoris ὑπερβολὴν, et nos tollimus odii magnitudinem. Caeterorum vitia de libris suis ad hoc tantum excerpitis, ut hujus defendatis errorem: Origenem sic fertis in coelum, ut nihil eum errasse dicatis. Quisquis es assertor novorum dogmatum, quaeso te, ut parcas Romanis auribus: parcas fidei, quae Apostoli voce laudata est. Cur post quadringentos 531 annos docere nos niteris, quod ante nescivimus? cur profers in medium, quod Petrus et Paulus edere noluerunt? Usque ad hunc diem sine ista doctrina mundus Christianus fuit. Illam senex tenebo fidem, in qua puer renatus sum. Pelusiotas nos appellant, et luteos animalesque, et carneos, quod non recipiamus ea, quae spiritus sunt; illi scilicet Jerosolymitae, quorum mater in coelo est. Non contemno carnem, in qua Christus natus est, et resurrexit: non despicio lutum, quod excoctum in testam purissimam, regnat in coelo; et tamen miror, cur carni detrahentes, vivant carnaliter, et inimicam suam foveant, et nutriant delicate, nisi forte implere volunt Scripturam dicentem: Amate inimicos vestros: benefacite iis, qui persequuntur vos (Luc. [PL22.751] 6; Matth. 5). Amo carnem castam, virginem, jejunantem: amo carnis non opera, sed substantiam: amo carnem, quae judicandam se esse novit: amo illam, quae pro Christo in martyrio caeditur, laniatur, exuritur.

10. Illud vero, quod asserunt, a quibusdam haereticis et malevolis hominibus libros ejus esse violatos, quam ineptum sit, hinc probari potest. Quis prudentior, doctior, eloquentior Eusebio, et Didymo, assertoribus Origenis, inveniri potest? quorum alter sex voluminibus τῆς ἀπολογίας ita eum, ut se, sensisse confirmat: alter sic ejus errores nititur excusare, ut tamen illius esse fateatur; non scriptum negans, sed sensum scribentis edisserens. Aliud est, si qua ab haereticis addita sunt, aliud si quis quasi bene dicta defendat. Solus inventus est Origenes, cujus scripta in toto orbe falsarentur, et, quasi ad Mithridatis litteras, omnis veritas uno die de voluminibus illius raderetur. Si unus violatus est liber, num universa ejus opera, quae diversis et locis et temporibus edidit, simul corrumpi potuerunt? Ipse Origenes in epistola, quam scribit ad Fabianum Romanae urbis Episcopum, poenitentiam 532 agit, cur talia scripserit, et causas temeritatis in Ambrosium refert, quod secreto edita, in publicum protulerit: et quid adhuc ἐυρεσιλογοῦσιν, aliena esse, quae displicent?

11. Porro, quod Pamphilum proferunt laudatorem ejus, gratias illis ago meo nomine, quod dignum me putaverunt, quem cum martyre calumniarentur. Si enim ab inimicis Origenis libros ejus dicitis esse violatos, ut infamarentur: quare mihi non liceat dicere, ab amicis ejus et sectatoribus compositum esse sub nomine Pamphili volumen, quod illum testimonio martyris ab infamia vindicaret? Ecce vos emendatis in Origenis libris, quod ille non scripsit: et miramini, si edat aliquis librum, quem ille non edidit? Vos in edito opere potestis coargui: ille, qui nihil aliud edidit, facilius patet calumniae. Date quodlibet aliud opus Pamphili: nusquam reperietis: hoc unum est; [PL22.752] unde igitur sciam, quod Pamphili sit? videlicet stylus et saliva docere me poterit. Nunquam credam, quod doctus vir primos ingenii sui fructus quaestionibus et infamiae dedicarit: et ipsum nomen apologetici ostendit accusationem: non enim defenditur, nisi quod in crimine est. Unum nunc proferam, cui contradicere vel stulti sit, vel impudentis. Sexti libri Eusebii super Origenis defensione principium usque ad mille ferme versus liber iste, qui Pamphili dicitur, continet. Et in reliquis scriptor ejusdem operis profert testimonia, quibus nititur approbare Origenem fuisse catholicum. Eusebius et Pamphilus tantam inter se habuere concordiam, ut unius animae homines putes, et ab uno alter nomen acceperit. Quomodo igitur inter se dissentire potuerunt, ut Eusebius in toto opere suo Origenem Ariani probet dogmatis, et Pamphilus Nicaenae synodi, quae fuit postea, defensorem? Ex quo ostenditur, vel Didymi, vel cujuslibet alterius esse opusculum, qui sexti libri 533 capite detruncato, caetera membra sociarit. Sed concedamus, ex superfluo, ut Pamphili sit, sed necdum martyris; ante enim scripsit, quam martyrium perpeteretur. Et quo modo, inquies, martyrio dignus fuit? Scilicet ut martyrio deleret errorem, ut unam culpam sanguinis sui effusione purgaret. Quanti in toto orbe martyres, antequam caederentur, variis subjacuere peccatis? Defendamus ergo peccata, quia qui postea martyres, prius peccatores fuerunt.

12. Haec, fratres amantissimi, ad epistolam vestram celeri sermone dictavi, vincens propositum, ut contra eum scriberem, cujus ingenium ante laudaveram: malens existimatione periclitari, quam fide. Hoc mihi praestiterunt amici mei, ut si tacuero, reus: si respondero, inimicus judicer. Dura utraque conditio; sed a duobus eligam quod levius est: simultas redintegrari potest, blasphemia veniam non meretur. Quid autem laboris in libris transferendis περὶ Ἀρχῶν sustinuerim, vestro judicio derelinquo; dum et mutare quippiam de Graeco, non est vertentis sed evertentis: et eadem ad verbum exprimere, nequaquam ejus, qui servare velit eloquii venustatem.

EPISTOLA LXXXV. AD PAULINUM

1. Voce me provocas ad scribendum, terres eloquentia; et in epistolari stylo prope Tullium repraesentas. Quod quereris, me parvas et incomptas litterulas mittere, non venit de incuria, sed timore tui, ne verbosius ad te loquens, plura reprehendenda transmittam: et ut sanctae menti tuae simpliciter fatear, uno ad Occidentem navigandi tempore, tantae a me simul epistolae flagitantur, ut si cuncta ad singulos velim rescribere, occurrere nequeam. Unde [PL22.753] accidit, ut omisca compositione verborum et scribentium sollicitudine, dictem quidquid 534 in buccam venerit; et amicum te tantum meorum dictorum, non judicem considerem.

2. Duas quaestiunculas tuae litterae praeferebant. Unam, Quare sit a Deo induratum cor Pharaonis (Exod. 4. 7. 10. 14); et Apostolus dixerit: Non volentis, neque currentis; sed miserentis est Dei (Rom. 9. 16), et caetera, quae liberum videntur tollere arbitrium. Alteram, Quomodo sancti sint, qui de fidelibus, id est, baptizatis nascuntur: cum sine dono gratiae postea acceptae et custoditae, salvi esse non possint.

3. Primae in libris περὶ Ἀρχῶν, quos nuper, Pammachio nostro jubente, interpretatus sum, Origenes fortissime respondet: quo detentus opere, implere non potui quod promiseram tibi, et Danielem nostrum rursum comperendinavi. Et quidem quamvis mei amantissimi et egregii viri Pammachii, tamen unius voluntatem in tempus aliud distulissem, nisi omnis pene fraternitas de Urbe eadem postulasset, asserens multos periclitari, et perversis dogmatibus acquiescere. Unde necessitate compulsus sum transferre libros, in quibus mali plus, quam boni est: et hanc servare mensuram, ut nec adderem quid, nec demerem, Graecamque fidem Latina integritate servarem. Quorum exemplaria a supradicto fratre poteris mutuari: licet tibi Graeca sufficiant; et non debeas turbidos nostri ingenioli rivulos quaerere, qui de ipsis fontibus bibis.

4. Praeterea quia docto viro loquor, et tam divinis Scripturis, quam saeculi litteris erudito, illud dignationem tuam admonitam volo, ne me putes in modum rustici Balatronis cuncta Origenis reprobare quae scripsit: quod in me criminantur ἀκαιροσπουδασταὶ ejus: et quasi Dionysium Philosophum arguant, subito mutasse sententiam: sed tantum prava dogmata repudiare. Scio enim aequali maledicto eos subjacere, qui bona mala dicunt; et illos qui mala bona judicant: qui faciunt amarum dulce, et dulce amarum (Isai. 5). Aut quae est tanta pertinacia, sic laudare alicujus doctrinam, ut sequare blasphemiam?

5. De secundo problemate tuo, Tertullianus in libris de Monogamia disseruit, 535 asserens, sanctos dici fidelium filios, quod quasi candidati sint fidei, et nullis idololatriae sordibus polluantur. Simulque considera, quod et vasa sacra in tabernaculo legimus, [PL22.754] et caetera quae ad ritum caeremoniarum pertinent: cum utique sancta esse non possint, nisi ea quae sentiunt et venerantur Deum. Idioma igitur Scripturarum est, ut interdum sanctos pro mundis et purificatis atque expiatis nominent: sicut et Bethsabee sanctificata scribitur ab immunditia sua: et ipsum Templum, Sanctuarium nominatur.

6. Obsecro te, ne tacito mentis judicio, me aut vanitatis arguas, aut falsitatis. Testis est enim mihi conscientiae meae Deus, quod ab ipso procinctu et interpretationis exordio supradicta necessitas me retraxit; et scis ipse non bene fieri, quod occupato animo fiat. Pileolum textura breve, caritate latissimum, senili capiti confovendo, libenter accepi, et munere et muneris auctore laetatus.

EPISTOLA LXXXVI. AD THEOPHILUM

BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS.

1. Nuper tuae Beatitudinis percepi scripta, emendantia vetus silentium, et me ad solitum officium provocantia. Unde licet per sanctos fratres, Priscum et Eubulum, tuus ad nos sermo cessaverit: tamen quia vidimus illos zelo fidei concitatos, raptim Palaestinae lustrasse regiones, et dispersos regulos (Basiliscos) usque ad suas latebras persecutos, breviter scribimus, quod totus mundus exultet, et in tuis victoriis glorietur: erectumque Alexandriae vexillum crucis, et adversus haeresim trophaea fulgentia, gaudens populorum turba prospectet. Macte virtute, macte zelo fidei: OSTENDISTI, quod hucusque taciturnitas dispensatio fuit, non consensus. Libere enim Reverentiae tuae loquor. Dolebamus te nimium esse patientem, et ignorantes magistri gubernacula, gestiebamus in interitum perditorum. Sed, ut video, exaltasti manum diu, et suspendisti plagam, ut ferires fortius. Super susceptione cujusdam non debes contra urbis hujus dolere Pontificem: quia nihil tuis litteris praecepisti, et temerarium fuit de eo quod nesciebat, ferre sententiam: tamen reor illum, nec audere, nec velle te in aliquo laedere.

EPISTOLA LXXXVII THEOPHILI AD HIERONYMUM

Dilectissimo et amantissimo fratri HIERONYMO Presbytero THEOPHILUS Episcopus.

»Sanctus Episcopus Agatho, cum dilectissimo Diacono Athanasio in ecclesiastica directus est causa: quam cum didiceris, non ambigo quin nostrum studium probes, et in Ecclesiae victoria glorieris. Namque Origenis haeresim in monasteriis Nitriae quidam nequam et furiosi homines serere et fundare [al. fundere] cupientes, Prophetica falce succisi sunt. Quia recordati sumus commonentis Apostoli:« Argue eos severe (Tit. 2. 15). »Festina igitur et tu, partem hujus praemii recepturus, deceptos quosque congruis Scripturarum emendare sermonibus. Optamus, si fieri potest, in diebus nostris catholicam fidem, et Ecclesiae regulas cum subjectis nobis populis custodire, et omnes novas sopire doctrinas.«

EPISTOLA LXXXVIII AD THEOPHILUM

BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS.

Duplicem mihi gratiam Beatitudinis tuae litterae praestiterunt: quod et sanctos et venerabiles Agathonem Episcopum, et Diaconum Athanasium 537 habuerint portitores: et adversum sceleratissimam haeresim, zelum fidei demonstrarint. Vox Beatitudinis tuae in toto orbe pertonuit, et cunctis Christi Ecclesiis laetantibus, diaboli venena siluere. Nequaquam amplius antiquus serpens sibilat; sed contortus et evisceratus, in cavernarum tenebris delitescens, solem clarum ferre non sustinet. Equidem super hac re, et antequam scriberes, ad Occidentem Epistolas miseram, ex parte haereticorum strophas, meae linguae hominibus indicans. Ex dispensatione Dei factum puto, ut eodem tempore tu quoque ad Anastasium Papam scriberes, et nostram, dum ignoras, sententiam roborares. Verum a te nunc admoniti, magis studium accommodabimus, ut hic et procul simplices ab errore revocemus. Nec timeamus subire odia quorumdam; nec enim debemus hominibus placere, sed Deo: quanquam ardentius ab illis defendatur haeresis, [PL22.756] quam a nobis oppugnetur. Simulque obsecro: ut si qua Synodica habes, ad me dirigas: quo possim tanti Pontificis auctoritate firmatus, liberius et confidentius pro Christo ora reserare. Vincentius Presbyter ante biduum, quam hanc Epistolam darem, de Urbe venit, et suppliciter te salutat, crebroque sermone concelebrat, Romam et totam pene Italiam tuis post Christum Epistolis liberatam. Adnitere ergo, Papa amantissime atque beatissime, et per omnem occasionem ad Occidentales Episcopos scribe, ut mala germina, acuta, ut ipse significas, succidere falce non cessent.

EPISTOLA LXXXIX THEOPHILI AD HIERONYMUM

Domino dilectissimo et amantissimo fratri HIERONYMO, presbytero THEOPHILUS Episcopus.

»Didici, quod et sanctitas tua noverit, Theodorum Monachum, ejusque studium 538 comprobavi: quia cum a nobis Romam navigaturus exiret, noluit ante proficisci, nisi te sanctos fratres qui tecum sunt in Monasterio, quasi sua viscera amplexaretur et inviseret. Quem cum susceperis, pro Ecclesiae tranquillitate laetare. Vidit enim cuncta Nitriae Monasteria, et referre potest continentiam et mansuetudinem Monachorum: quomodo extinctis et fugatis Origenis secta toribus, pax Ecclesiae reddita sit, et disciplina Domini conservetur. Atque utinam apud vos quoque deponerent hypocrisim, qui occulte dicuntur subruere veritatem: de quibus non bene sentientes, in iis regionibus fratres, haec me scribere provocarunt. Quamobrem cavete, et effugite hujuscemodi homines, juxta quod scriptum est: Si quis non affert ad vos Ecclesiasticam fidem, huic nec ave dixeritis (2 Joan. 2). Quanquam ex superfluo faciam, haec tibi scribere, qui errantes potes ab errore revocare; TAMEN NIHIL nocet, et prudentes et eruditos viros pro sollicitudine fidei commoneri. Omnes fratres qui tecum sunt, nomine meo salutari volo.«

EPISTOLA XC. THEOPHILI AD EPIPHANIUM

Domino dilectissimo fratri, et coepiscopo EPIPHANIO THEOPHILUS.

»Dominus qui locutus est ad Prophetam: »Ecce constitui te hodie super gentes et regna, eradicare, et suffodere, et disperdere, et rursum aedificare ac [PL22.757] plantare (Jerem. 1, 10),« singulis temporibus eamdem Ecclesiae suae largitur gratiam: ut integrum corpus conservetur, et in nullo haereticorum dogmatum venena praevaleant. Quod quidem nunc videmus expletum. Nam Ecclesia Christi, »quae non habet maculam, neque rugam, aut aliquid istiusmodi« (Ephes. 5.) 539 egredientes de cavernis suis Origenis colubros evangelico ense truncavit: et secundum Nitriae monachorum agmen, contagione pestifera liberavit. Pauca ergo ex his quae gesta sunt, in generali Epistola, quam ad omnes in commune direxi, prout patiebatur angustia temporis, comprehendi. Dignationis tuae est, quae in hujuscemodi certaminibus saepe ante nos pugnavit, et positos in praelio consolari, et congregare totius insulae Episcopos; ac synodicas litteras, tam ad nos, quam ad Constantinopolitanae urbis Episcopum, et si quos alios putaveris, mittere: ut consensu omnium, et ipse Origenes nominatim, et haeresis nefaria condemnetur. Didici [al. Dicis] enim quod calumniatores verae fidei, Ammonius, Eusebius, et Euthymius, novo pro haeresi furore bacchantes, Constantinopolim navigarint, ut et novos, si quos valuerint, decipiant: et veteribus suae impietatis sociis conjugantur. Curae igitur tuae sit, ut cunctis Episcopis per Isauriam atque Pamphiliam, et caeterarum provinciarum, quae in vicino sunt, rei ordinem pandas: et nostram, si dignum putas, Epistolam subjicias, ut omnes uno spiritu congregati, cum virtute Domini nostri Jesu Christi tradamus eos Satanae in interitum impietatis, quae possidet eos. Et ut celerius nostra Constantinopolim scripta perveniant, mitte industrium virum, et aliquem de Clericis, sicut et nos de ipsis Nitriae monasteriis patres monachorum cum aliis sanctis et continentissimis viris misimus, qui possint cunctos in praesenti docere quae gesta sunt; et super omnia quaesumus, ut impensas ad Dominum fundas preces, quo possimus etiam in isto certamine victoriam consequi; non enim parva laetitia, et in Alexandria et per totam Aegyptum populorum corda pervasit, ex quo pauci homines ejecti sunt, ut purum corpus Ecclesiae permaneret. Saluto fratres qui tecum sunt. Te plebs quae nobiscum est, in Domino salutat.«

EPISTOLA XCI EPIPHANII AD HIERONYMUM

Domino amantissimo filio ac fratri HIERONYMO Presbytero, EPIPHANIUS in Domino salutem.

540 »Generalis Epistola, quae ad omnes Catholicos scripta est, ad te proprie pertinet, qui zelum fidei adversus cunctas haereses habens, Origenis proprie, et Apollinarii discipulis adversaris: quorum venenatas radices, et in altum defixam impietatem omnipotens Deus protraxit in medium, ut in Alexandria proditae, in toto orbe arescerent. Scito enim, fili carissime, Amalech usque ad stirpem esse deletum, et in monte Raphidim erectum trophaeum crucis. Etenim quomodo porrectis in altum Moysi manibus, vincebat Israel (Exod. 17), sic Dominus confortavit famulum suum Theophilum, ut super altare Ecclesiae Alexandrinae, contra Origenem vexillum poneret; et impleretur in eo quod dicitur: Scribe signum hoc, quia delebo funditus Origenis haeresim a facie terrae cum ipso Amalech. »Et ne videar eadem rursus iterare, et prolixiorem Epistolam texere, ipsa ad vos scripta direxi, ut scire possitis, quae nobis scripserit; et quantum boni ultimae aetati meae concesserit Dominus, ut quod semper clamabam, tanti Pontificis testimonio probaretur. Jam autem puto et te aliquid operis edidisse, et juxta priorem Epistolam, qua te super hac re fueram cohortatus, elimasse librum, quem tuae linguae homines legant. Audio enim et ad Occidentem quorumdam hominum naufragia pervenisse; qui non contenti perditione sua, volunt plures mortis habere participes; QUASI MULTITUDO peccantium scelus minuat; et non numerositate lignorum, major gehennae flamma succrescat. Sanctos fratres, qui tecum sunt in Monasterio Domino servientes, et tecum et per te plurimum salutamus.«

EPISTOLA XCII. SEU THEOPHILI SYNODICA AD EPISCOPOS PALAESTINOS, ET AD CYPRIOS

Haec epistola uniformis ad PALAESTINOS, et CYPRIOS Episcopos missa est. Utriusque principia tulimus.

AD PALAESTINOS

Dicit ad CYPRIOS

543 1. Arbitror quod ante nostras litteras velox ad vos fama pertulerit, quosdam in monasteriis Nitriae Origenis haeresim serere, et Monachorum purissimum coetum potione turbida propinare. Quamobrem compulsi sumus ad ipsa loca pertimescentes Sanctorum precibus, et maxime Patrum et Presbyterorum, qui prae sunt monasteriis, ne dum nos ire cessamus, ii, qui prurientibus blandiuntur auribus, simplicium corda perverterent. Quorum nobilitas in scelere est, et tam rabidus furor ad omne facinus, quod imperitia superbiaque suggesserit, ut praecipites ruant, nec intelligant mensuram suam, sed apud semetipsos sapientes, qui fons erroris est, maximos putantes se quod non sunt. Denique in tantam [PL22.761] prorumpentes dementiam [Mss. tanta dementia], ut in se verterent manus, et propria ferro membra truncarent; putantes stultae cogitationis arbitrio, hinc religiosos et humiles se probari, si mutilata fronte, et sectis auribus incederent. E quibus et unus linguae partem medicus amputavit, ut ignorantibus quoque ostenderet, quam timide Dei jura servaret [Mss. servarent et monstrarent] eloquii, 544 quanto furore pectoris aestuaret. Quos quia reperi cum quibusdam peregrinis, qui in Aegypto parumper habitant, ad vestram provinciam transmigrasse, et homines pauperes, gratia et pecuniis inescatos, qui debuerant manu et labore victum quaerere, ut impleatur in eis quod scriptum est, »In circuitu impii ambulabunt« (Ps. 11. 19), velle in similitudinem Judaeorum prius igne consumi, quam Origenis videre scripta damnari: quodammodo proclamantes, »Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protegamur« (Isai. 28. 19. juxta LXX): ne forte et in illis partibus plebis [Ms. plebs] et Monachorum turbent animos, et qui debuerant pro scelere correpti agere poenitentiam, nitantur contra nos, et mendaciorum cuniculis subvertant veritatem; justissimum duxi scribere Sanctitati vestrae, et brevitor nuntiare, quod e vicino Episcopis congregatis, qui prope implerent numerum Synodi perrexerim [PL22.762] Nitriam: et coram multis Patribus, qui de tota pene Aegypto convolaverunt, lecti sunt libri Origenis, in quibus impio labore sudavit et consensu omnium condemnati.

2. Errores Origenis. Nam cum legeretur volumen περὶ Ἀρχῶν, quem nos de Principiis possumus 545 dicere, in quibus scriptum est quod Filius nobis comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium: Et rursum, Quantum differt Paulus et Petrus a Salvatore, tanto Salvator minor est Patre: Et iterum, Christi regnum finietur aliquando, et Diabolus cunctis peccatorum sordibus liberatus, aequo honore decorabitur, et cum Christo subjicietur: Et in alio libro, qui de Oratione inscribitur: Non debemus orare Filium, sed solum Patrem, nec Patrem cum Filio, obturavimus aures nostras, et tam Origenem, [PL22.763] quam discipulos ejus consona voce damnavimus, ne modicum fermentum totam massam corrumperet (1. Cor. 5. 6; et Gal. 5. 9). Quid loquar de resurrectione mortuorum, in qua perspicue blasphemat, et dicit, quod post multos saeculorum recursus corpora nostra paulatim redigantur in nihilum, et in auram tenuem dissolvantur; ac ne parvum 546 hoc putaremus, adjecit: Resurgens corpus non solum corruptibile, sed mortale erit. Ut scilicet Dominus atque Salvator frustra destruxerit Zabulum, qui mortis habebat imperium; siquidem et post resurrectionem corruptio, et mortalitas in nihilum resolutis corporibus dominatur humanis. De Angelis quoque temeraria aliqua confinxit, ut cuncta in coelo ministeria servitutis Dei non sint in coelo creata, sed diversis lapsibus et ruinis varia officiorum sortiti sunt nomina; causasque veteres praecessisse, quibus creverint, vel decreverint. Et inter haec quasi doloris impatiens, clamante populo. »Quae sursum est Jerusalem, libera est,« nihil in ea purum, nihil a vitiis liberum et perpetua securum virtute contendit. Non stetit haec tenus profana de Angelis disputatio, sed proficiens in scelere: Sicut Daemones, inquit, nidore hostiarum, assidentes aris 547 Gentilium pascebantur, ita et Angeli sanguine victimarum, quas spiritualium typus immolat Israel, fumo thymiamatis delectati, versabantur prope altaria, et hujuscemodi alebantur cibis. Quis non putet eum nihil ultra invenire potuisse, in quod mens vesana corrueret? Praescientiam quoque futurorum, [PL22.764] quae soli Domino nota est stellarum motibus tribuit, ut ex earum cursu, et varietate formarum, Daemones futura cognoscant, et vel agant aliqua, vel ab his agenda demandent. Ex quo perspicuum est, eum Idololatriam, et Astrologiam, et varias Ethnicorum fraudolentae [Ms. fraudolentiae] divinationis praestigias approbare.

3. Haec et hujuscemodi sub nomine Monachorum quidam sentientes, et docentes in monasteriis versabantur. Cumque indigne ferrent, auctorem tanti mali cum suo errore damnari, quosdam inopes et servos spe gulae sollicitatos suo junxere comitatui, et facto cuneo, sedenti in Alexandria vim facere conati 548 sunt; volentes causam Isidori, quem nos propter verecundiam, et Ecclesiae disciplinam Episcoporum judicio servabamus proferre in medium, et auribus ethnicorum dictu [Ms. dicta] pudenda ingerere, ut seditio et turbae contra Ecclesiam miscerentur; quorum consilia destruxit Deus, sicut Achitophel (2. Reg. 15). Omnis autem conatus eorum hic erat, ut sub nomine Isidori, haeresim defenderent; qui multis Episcopis propter varias causas a communione [PL22.765] Sanctorum fuerat separatus. Interim mulier, et filius ejus adolescens ab his producitur in medium, et in loco urbis celeberrimo, quem ni fallor Genium vocant, collocantur. Clamitant quidquid in nostram invidiam esse credebant, Gentilium contra nos populos concitantes, ea quae aures Infidelium libenter audirent. Inter quae et destructionis Serapii, et aliorum Idolorum, eos qui in fugam admonentes, vociferantur. Non sic in jura templorum in Nitriae monasteriis. Haec 549 autem universa faciebant, putantes sic turbas jungi Infidelium, et Isidorum Episcoporum judicio eripi; ne cum matre audiretur, et puero, et nobis invidiam concitarent, qui volebamus eum, praesentibus Clericis, et fideli populo in Ecclesia, patienter audiri, et servari in persona ejus cum omni timore Dei, et mansuetudine Ecclesiasticam regulam. Neque enim inimici ejus sumus, nec in aliqua re tam illum, quam paucos servos atque fugitivos, qui ejus negotii socii sunt, laesimus; sed Dei timorem et normam rigoris Evangelici familiaritati pristinae et necessitudini praetulimus [Ms. pertulimus]. Qui cum accersitus esset ad quaestionem coram Episcopis, et omni clero negotium dicere [Ms. diceret], et crebrius vocaretur ad causam, coepit subterfugere, et differre diem ex die: illa videlicet [PL22.766] spe, ut multorum sermo narrabat, quod paulatim mulieris silentium redimeret. Et hoc faciens, sanctorum fratrum animos vulnerabat. Quis enim ambigit [Ms. abigit], fiduciam bonae esse conscientiae; fugam autem, et dissimulationem, ut parcius loquar, et aperte proferam quod sentio, apud plerosque genus confessionis judicari? Praesertim cum grave ei mulier datis libellis crimen impingeret, et hoc per populos jactaretur, illum magnopere agere, ut quolibet potius genere, quam Episcoporum judicio res finem acciperet. Quae mulier, ignorante me, amicorum ejus studio, et in albo [Ms. alvo] viduarum descripta est, ut refrigeriis eleemosynae dolorem vulneris solaretur. Quod postquam a quodam Diacono didici, qui intrepidus nuntiabat, mulierem scriptam in viduarum numero, ut taceret, quod objecerat: 550 illico per multos Isidoro indicem prodidi, et monui, ut Episcoporum se judicio praepararet, muliere dumtaxat a caeterarum consortio separata, donec causae videremus eventum. Neque enim fas erat, eam Ecclesiae opibus sustentari, quae tantum crimen aut dixisset temere, aut tacuisset. Iste est signifer haereticae factionis. Hoc utuntur duce vel locupletissimo si, quos in exordio epistolae descripsimus: qui possit praebere cibos, et peregrinationis eorum incommoda sustentare. Ubi furor, et caedes necessariae sunt, nullius alterius indigent auxilio; ubi expensae et sumptus varii, nihil largitore accommodatius.

4. Dolent contra me, atque insaniunt, quare solitudines, et habitacula Monachorum, in quibus sancta conversatio est, non permiserim impiis Origenis dogmatibus pollui. E quibus ut caetera praetermittam in libris Resurrectionis, quos [Ms. quod] scripsit ad Ambrosium, dialecticum morem imitans disputandi, in quo sciscitatio est, atque responsio, artis magicae praedicator his verbis est. Ars magica non mihi videtur alicujus rei subsistentis vocabulum [Ms. vocabulo], sed etsi sit, nequaquam est operis mali, nec quod haberi possit contemptui. Quae dicens, perspicue Domino contradicit, qui loquitur per Prophetam, Sta nunc in incantationibus tuis, in multis veneficiis [Ms. beneficiis] tuis, quae didicisti ab adolescentia tua, si possint tibi prodesse. Laborasti in consiliis tuis: stent Astrologi coeli, et salvum [Ms. salvam] te faciant, qui [PL22.767] contemplati sunt sidera, nuntient tibi, quid super te futurum sit (Isai. 47. 12. 13. juxta LXX). Praeterea in libris περὶ Αρχῶν et hoc persuadere conatur, 551 quod vivens Dei Sermo non assumpserit corpus humanum, et contra Apostoli vadens sententiam scripsit, Quod qui in forma Dei aequalis erat Deo (Philip. 2. 7), non fuerit Verbum Dei, sed anima de coelesti regione descendens, et se de forma aeternae majestatis evacuans, humanum corpus assumpserit. Quae dicens Joanni apertissime contradicit scribenti, et Verbum caro factum est (Joan. 1. 14). Nec potest anima credi Salvatoris, et non Deus Verbum, et formam, et aequalitatem paternae majestatis habuisse. In alias quoque impietates furibundus exsultat [Ms. exaltat], volens eum, qui in consummatione saeculorum, et in destructione peccati semel passus est, Dominum nostrum Jesum Christum pro Daemonibus quoque, et spiritualibus nequitiis crucem aliquando passurum. Nec meminit Pauli scribentis, Impossibile est, eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt et donum caeleste, et participes sunt facti Spiritus Sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei Verbum virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari iterum ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei, et ostentui habentes (Hebr. 6. 6). Si hoc scire voluisset [Ms. voluisti], imo si non ea quae scit, contemneret [Ms. contemnet], nunquam Apostolo contradicens, pro Daemonibus quoque diceret [Ms. dicet], Christum passurum, et eum praeberet [Ms. praebet] ostentui: clausa, quod legimus, aure pertransiens, Christus resurgens a mortuis, ultra non moritur: mors ei nequaquam dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem vivit, vivit in Domino (Rom. 6. 9. 10). Hoc enim quod dicitur semel non secundum recipit, nec tertium: unde Apostolus sciens eum semel crucifigi, tota ad Hebraeos affirmat audacia: Hoc enim fecit semel se ipsum offerens (Heb. 7. 27).

5. Ob haec et alia plurima, de quibus scribere epistolaris sermo non patitur, condemnati sunt, et ejecti de Ecclesia; sed fatuitati juncta superbia, Episcoporum 552 judiciis contradicunt, cohaereticum suum nitentes seditione defendere, et per alienas provincias [PL22.768] suberrantes, damnati damnatum habent ducem, et hujus operis eriguntur. Obsecro itaque vos, fratres carissimi, ut si istuc [Ms. illuc] veniunt, praeceptis Evangelicis eos ad lacrymas provocetis. Voti nostri esse, et illos, et alios errores corrigere poenitentia, et digne suo nomine conversantes, ut qui vocantur Monachi, si tamen hoc esse cupiunt, quod dicuntur, silentium diligant, et fidem Catholicam, quibus nihil omnino est praeferendum [Ms. perferendum]. Sed ut audio, imitantes Zabulum, huc illucque discurrunt, et quaerunt quos suis impietatibus devorent (1. Petr. 5. 8.) Putant enim insaniam, fidem, audaciam, fortitudinem; et idcirco erecti in superbiam, Ecclesiasticae praedicationi [Ms. praedicationis] Origenis doctrinam, quae Idololatriae mixta est, praeferunt. Sicubi ergo fratres, et plebem quae vobis credita est, turbare tentaverint, custodite gregem Domini, et insanos impetus eorum reprimite. Nihil eis nocuimus, nihil tulimus: una causa in nos odiorum est, quod usque ad mortem parati sumus fidem defendere.

6. Caetera praetermitto, quomodo nobis necem inferre tentaverint, et quibus insidiis id machinati sunt, quando et Ecclesiam, quae est in Monasterio Nitriae, postquam damnati sunt, occupaverunt; ut et nos, et plurimi nobiscum Episcopi [Ms. plurimis et Episcopis]. ac Monachorum patres, et vita, et aetate venerabiles ingressu ejus prohiberentur [Ms. prohibentur], conductis libertinis et servis, qui propter gulam, et ventrem ad omne facinus armati sunt. Cumque opportuniora Ecclesiae quasi in obsidione urbis, tenerent loca, palmarum ramis fustes, et bacillos protegebant, ut sub pacis insignibus paratos ad caedem animos dissimularent. Et ut firmior esset factio, et promptior cuneus ad audaciam, multis 553 ingenuorum pecunias divisere, qui acceperunt, non ut sceleri consentirent, sed ut nobis providerent conatus eorum, et paratas insidias panderent ad cavendum. Quod cum cerneret innumerabilis frequentia Monachorum, coeperunt omnes vociferari, et paucorum furorem consono clamore terrere, ut saltem metu Collectam fieri sinerent [Ms. sineret], et Ecclesiae jura servari. Et nisi gratia Dei multitudinis impetum refrenasset, evenisset aliquid, quod solet in seditionibus fieri; in tantam enim nefarii homines temeritatem, imo insaniam praeruperant, ut sanctae quoque conversationis Monachi, et semper mansuetissimi eorum furorem sustinere non possent [Ms. [PL22.769] possint.] Quae nos omnia Dei auribus patienter, et humiliter tulimus, providentes saluti eorum, qui contra nos hostiliter pugnabant: ita dumtaxat, ut Ecclesiasticas regulas et fidem rectam nullius amicitiis donaremus: quod potens est Dominus et nobis, et omnibus servis suis in commune concedere, ut necessitudini hominum praeferamus fidei unitatem. Simulque et vos petimus, ut singuli cum populis qui vobis crediti sunt, oretis attentius, et Deum misericordiam deprecemini, quo possimus haereticorum insidiis resistentes, habere pacem cum his, qui semper pro veritate pugnaverunt, omnesque simul coronam justitiae praestolemur. Fratres qui vobiscum sunt, plebs quae mecum est, in Domino salutat.

EPISTOLA XCIII SIVE RESPONSUM JEROSOLYMITANAE SYNODI AD SUPERIOREM THEOPHILI. S. HIERONYMO, UT VIDETUR, INTERPRETE

Domino et honorabilissimo Episcopo THEOPHILO EULOGIUS, JOANNES, et caeteri episcopi, qui Jerosolymis in Sancta Encaeniorum die reperti sunt.

1. »Nosti, Domine, cuncta laudabiliter peragi et ante nostras litteras, quod omnis propemodum Palaestina gratia Christi ab haereticorum aliena sit scandalo, praeter paucos, qui Apollinaris erroribus acquiescentes, noxia praeceptoris sui scripta meditantur. Atque utinam Sanctorum orationibus, non nos inquietarent Judaici serpentes, et Samaritanorum [PL22.770] incredibilis stultitia, atque Gentilium apertissimae impietates, quorum turba quamplurima et ad veritatem praedicationis omnino auribus obturantes in similitudinem luporum gregem Christi circuientes, non parvas nobis [Ms. vobis] excubias, et laborem incutiunt, dum volumus oves Domini custodire, ne ab his dilacerentur. Et quia scripsit nobis Sanctitas tua, repertos quosdam in Aegypto, qui ex Origenis dogmatibus pestifera quaedam velint introducere in Ecclesiis, et simplicium corda decipere: ideo necessarium duximus significare Sanctitudini tuae, quod istiusmodi praedicatio a nostris auribus aliena sit. Neque enim audivimus unquam docentes, quod Christi regnum aliquando sit terminandum. 555 Absit hoc a Fidelium auribus, Gabriel Angelo loquente ad Mariam de eo qui nasciturus est Christus, atque dicente, Regnabit super domum Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. 1. 33). Neque, quod Zabulus cunctis peccatorum vitiis liberatus dignitatem obtineat, quam habuit antequam caderet, ita ut et ipse, et Christus sub unum Dei Patris redigantur imperium. Qui enim ita credunt, ituri sunt in tenebras, quae praeparatae sunt Diabolo, et Angelis ejus. Quod si qui sunt, qui in suis Tractatibus tradiderunt, quod Filius nobis comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium: et quod est, inquiunt, Petrus et Paulus ad Salvatorem, hoc est Unigenitus Filius, et Dei Verbum, comparatus Patri: et ut breviter nostram sententiam declaremus (neque necesse est eadem rursus tractare) quicumque hoc praedicat, quae Beatitudo tua damnanda significat, et quae discordant ab ea fide, quam pio sensu Patres nostri in urbe Nicaena scripserunt et ipsi, et dogmata eorum sint Ecclesiae anathema, cum Apollinare, qui contra sanctas Scripturas vadens, imperfectum hominem dicit a Domino Jesu Christo nostro esse susceptum, et non plenam assumptionem ejus et animae et corporis salutem datam. Nos enim insistentes Patrum vestigiis, et Scripturarum vocibus eruditi, docemus [PL22.771] et praedicamus in Ecclesiis, et confitemur, Trinitatem increatam, aeternam, unius esse in tribus subsistentiis, et in una Deitate adorantes. Si quis autem tua Reverentia, vel propter dogmatum pravitatem, vel propter alias causas a communione sejungit, sicuti nobis indicare dignatus 556 es, scias in nostris Ecclesiis non recipiendos, donec tu poenitentiae eorum, si tamen voluerint damnare perversa, veniam dederis. Saluta omnes qui tecum sunt sacerdotales grado.

EPISTOLA XCIV DIONYSII AD THEOPHILUM. A S. HIERONYMO, UT VIDETUR, LATINE REDDITA

Domino Beatissimo THEOPHILO DIONYSIUS Liddensis Episcopus.

»Bonus Deus noster, qui in conciliis sanctorum glorificatur (Ps. 88. 2), et amicos sibi, ac Prophetas singulis temporibus praeparat, si ordinem nostrae generationis aspicias, te, Domine frater beatissime, aemulatorem rectae fidei suscitavit ut et superstitionem haereticam de Gentilium fonte manantem Apostolico rigore contereres, et humanum genus, quod multis trahitur erroribus, ac dispersum gregem Christi ad suum Pastorem reduceres; qui tempore passionis idcirco pro cunctis dedit animam suam, ut nunc possimus credentes dicere, Vere Deus in nobis est (1. Cor. 14. 25). Quis enim ita aut stultus, aut impius est, ut non confiteatur, te maximum orbi dedisse munus, deletis sceleratissimis blasphemis [fort. blasphemi] Origenis discipulis, ne Ecclesia [PL22.772] Christi ab his polluatur, quorum cancer, et insanabilis 557 lepra sic multorum corda pervasit, ut et qui simulant poenitentiam, haeresi jungant perjurium; et nos, quos tacere cogunt, odire non desinant.

2. Confortare igitur et viriliter age (1. Paral. 22. 13), Dei famule, et usque in finem Origenis figmenta persequere, ne simplicium mentes sub umbra sapientiae blandis ejus capiantur illecebris, et fiat in corpore Christi scissurae divisio. Omnes enim qui sapiunt, quae sursum sunt, te Patrem, et spem, et coronam fidei alacres profitentur, quod Arii Magistrum, et discipulum ejus Evangelico mucrone confoderis. Fratres cellulae meae oppido te salutant, et fratres qui tecum sunt.«

EPISTOLA XCV 558 ANASTASII PAPAE AD SIMPLICIANUM

1. »Grandem sollicitudinem atque excubias super gregem suum pastor habere approbatur. [PL22.773] Similiter et ex alta turre causa civitatis diu noctuque cautus speculator observat. Magister providus [PL22.774] navis 559 hora tempestatis, et periculi magnam patitur animi jactationem, ne procellis, atque asperrimis fluctibus navis elidatur in saxa. Pari animo vir sanctus et honorabilis Theophilus, frater et coepiscopus noster, circa salutis commoda non desinit vigilare, ne Dei populus per diversas Ecclesias, Origenem legendo, in magnas incurrat blasphemias.«

2. »Conventus litteris memorati, convenio Sanctitatem tuam, ut sicuti nos in urbe Roma positi, quam princeps apostolorum statuit, et fide sua confirmavit gloriosus Petrus, ne quis contra praeceptum legat haec quae diximus, damnavimus, et cum magnis precibus postulavimus, ut Evangeliorum instituta, quae ex ore suo Dei et Christi docuit censura, ab hac recedi omnino 560 non debere, sed illud in memoriam deduci quod Paulus venerabilis apostolus praedixit, atque commonuit, Si quis vobis evangelizaverit praeter quod evangelizatum est vobis, anathema sit (Galat. 1. 8). Igitur hoc praeceptum tenentes, illud quidquid est fidei nostrae contrarium, ab Origene quondam scriptum, indicavimus, a nobis esse alienum atque punitum.«

3. Haec sanctitati tuae scripsimus per Eusebium presbyterum, qui calorem fidei gestans, et amorem circa Dominum habens, quaedam capitula blasphemiae obtulit, quae nos non solum horruimus, et judicavimus, verum et si qua alia sunt ab Origene exposita, cum suo auctore pariter a nobis scias esse damnata. Dominus te incolumem custodiat, Domine frater, merito honorabilis.«

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 22, coll. 737-774 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22