Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Zachariam (4/5)

LIBER TERTIUS

[PL25.1497C] (881-882.) Urget me frater Sisinius incompta et impolita transmittere ut non dicam emendandi, sed ne relegendi quidem habeam facultatem. Ille festinat in opus suum, nos in nostro opere minus facimus, dum eruditio incassum vertitur; et quidquid sensu concipimus, composito non licet ornare sermone. Rudes igitur, non mea culpa, sed studio portitoris suscipe libros: dum ipse tua festinat sanctis aera dividere, et nos non patitur nostra tibi aera numerare. Quamvis enim elegans sit exercitatumque ingenium, et longo usu trita currat oratio: tamen nisi Auctoris manu curata fuerit et polita, redolet sordes negligentiae, et vel nimio verborum flore luxuriat, vel hiulca vocalibus fit, vel aspera consonantibus. Unde et de Virgilio traditum est, quod [PL25.1497D] libros suos quasi ursorum fetus lingua composuerit, et lambendo fecerit esse meliores, qui durarent in memoriam sempiternam, et necessitatem metri libera oratione complerent. Transimus ad Libanum, et ad duas virgas, tresque pastores, qui in uno mense succisi sunt, et ad triginta argenteos, de quibus emptus est ager figuli in sepulturam peregrinorum (Matth. XXVII), et ad stulti vasa pastoris, et caetera usque ad finem voluminis: quae tantis sunt contexta mysteriis, ut misericordia Dei et tuis indigeamus orationibus, ne cursus noster aliquo praepediatur errore, et malevolis justa sit occasio detrahendi, qui ad hoc solum [PL25.1498C] linguas habere se putant, ut proximos lacerent, et duritiam frontis attritae verborum rabie consolentur.

(Cap. XI.---Vers. 1.) Aperi, Libane, portas tuas, et comedat [Al. comedet] ignis cedros tuas. Ulula, abies, quia cecidit cedrus: quoniam magnifici vastati sunt. Ululate, quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus. LXX: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. Ululet pinus, quia cecidit cedrus, quia optimates contriti sunt. Ululate, quercus Basanitidis, quoniam depositus est saltus nemorosus. Perspicue Libanus, ad quem prophetalis sermo convertitur, dicens: Aperi, Libane, portas tuas, templum intelligitur Judaeorum, quod instauratum, immo [PL25.1498D] aedificatum a Zorobabel, rursum a Vespasiano, et Tito canitur subvertendum. Et quia Libanum, templum appellaverat μεταφορικῶς, et in reliquis servat translationem, ut per cedros et abietes et quercus Basan saltumque nemorosum, principes ac sacerdotes et populum significet Judaeorum. Aperit autem Libanus portas suas, ut Romanus intret exercitus, et comedat ignis cedros ejus, ut vel incendio cuncta vastentur, vel hostili impetu duces ac principes consumantur. Ululant abietes, quia cecidit cedrus, mutuo sacerdotes et principes sua populatione lugentes. Quodque prius dixit obscure, nunc ponit manifestius, [PL25.1499A] quoniam magnifici vastati sunt. Cupio scire quae sint cedri Libani, quae combustae sunt: quae abietes, quibus ululatus indicitur: quae pinus, quae corruit: magnifici, inquit, vastati sunt. Ululate, quercus Bazan, id est, confusionis et ignominiae, quia saltus munitissimus, qui Hebraice dicitur BESOR, 883 et a LXX translatus est, nemorosus, excisus est; quia templum, quod inexpugnabili creverat firmitate, et a diversis regibus et principibus, ac postea ab Herode constructum est, Romano oppugnante, deletum est. Hunc locum quidam non intelligentes, Libanum et abietes et pinos et quercus Basan, et saltum nemorosum sive munitum, ad contrarias referunt fortitudines, de quibus et in Ezechiele sub nomine Assur, et Pharaonis dictum sit: Ecce Assur [PL25.1499B] cypressus in Libano, et bonus ramis, et condensus umbraculo, et excelsus magnitudine, et in medio nubium factum est cacumen ejus: aqua nutrivit eum: abyssus exaltavit illum (Ezech. XXXI, 3, 4), et caetera, quae tam de Assur, quam de Pharaone dicuntur, vel ad contrarias fortitudines, vel ad superbos quosque et principes dici arbitrantur, de quibus et in Psalmo legimus: Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani (Psal. XXVIII, 5). Et in alio loco: Dies, Domini sabaoth super omnem contumeliosum et superbum, et super omnem excelsum atque sublimem (Isai. XXII, 12, 13). Et post paululum: Et super omnem cedrum Libani excelsam (Al. excelsorum], et super omnem arborem quercus Basan. Et de hoc Libano asserunt prophetari: Libanus cum [PL25.1499C] excelsis cadet. Nos autem priorem interpretationem sequamur, praesertim cum et ea quae sequuntur, huic sensui congruant.

(Vers. 3.) Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quia vastata est superbia Jordanis. LXX: Vox lugentium pastorum, quoniam misera facta est magnificentia eorum. Vox rugientium leonum, quia afflictus est fremitus Jordadanis. Pars superioris capituli, et in his versiculis continetur. Quos vocaverat cedros, abietes, pinos et quercus Basan, et exponens quae essent istae arbores intulerat, dicens: Quoniam magnifici vastati sunt, nunc per aliam μεταφορὰν dicit esse pastores, id est, principes atque doctores, et qui primi erant in populo, quod flere debeant et lugere, quia magnificentia [PL25.1499D] eorum et pulchritudo et decus vastata sint, atque consumpta: templum videlicet, in quo sibi gloriabantur. Et vox, inquit, rugitus leonum, quos excelsas arbores, et rursum pastores, eosdem nunc leones appellat. Et quia leones dixerat, servat translationem, ut inferat: Quoniam vastata est 884 superbia Jordanis, sive fremitus et sonitus aquae decurrentis, qui Hebraice dicitur GAON (). Et quomodo templi altitudinem juxta situm terrae Judaeae altitudini Libani comparavit (nihil enim Libano in terra repromissionis excelsius est, nec nemorosius [PL25.1500A] atque condensius) sic Jordani fluvio, qui maximus in Judaea est, juxta quem morantur leones, fremitum junxit leonum propter ardorem sitis, et ob deserti viciniam et latitudinem vastae solitudinis, et arundineta, et carecta. Unde et per prophetam dicitur: Ascendit leo de Jordane (Jer. IV, 7), volens ostendere Nabuchodonosor se sedibus suis, quasi leonem de cubili exisse contra Jerusalem. Aliter: Vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis. Vox, inquit, optimatum, quia templum destructum est, unde sperabant semper auxilium, et quod justos et bellatores ac potentes quondam nutriebat leones.

(Vers. 4, 5.) Haec dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis, quae qui possederant, occidebant, et non dolebant, et vendebant ea dicentes: Benedictus [PL25.1500B] Dominus, divites facti sumus, et pastores eorum non parcebant eis. LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: Pasce oves occisionis: quas qui possederunt, interficiebant, et non agebant poenitentiam, et qui vendebant eas, dicebant: Benedictus Dominus, et divites facti sumus, et pastores earum nihil patiebantur super eis. Ubi manifestissima prophetia est, et per translationem historiae verus ordo narratur, superflua est tropologiae interpretatio, ut alios bonos, alios malos dicamus esse pastores, et hoc tam ad veterem populum referri, quam ad novum, id est, tam ad Judaeorum sacerdotes et principes, quam ad episcopos et presbyteros Christianorum, et quicumque pastores fuerint negligentes, et unum de minimis scandalizaverint, ipsos esse qui nutriant pecora occisionis, [PL25.1500C] et non patiantur super eis quidquam nec doleant, nec possint dicere cum Apostolo: Quis scandalizatur, et ego non uror (I Cor. XI)? et vendant populos sibi creditos, de quibus scriptum est: Qui devorant populum meum sicut cibum panis (Ps. LII, 5), et ex aliorum mortibus divitias consequantur, laudantes eos, qui praedas agunt de miseris, et iniquis benedicentes. Haec alii interpretentur ut volunt: nos teneamus explanationis ordinem quem semel arripuimus. 885 Quoniam apertus est Libanus, et cedri ejus atque abietes flamma urente combustae sunt, ululatusque pastorum auditus est, et rugitus leonum, quia omnis pulchritudo et superbia Jordanis vastata est atque consumpta: idcirco haec mihi dixit Dominus Deus meus: O propheta Zacharia, ad te [PL25.1500D] iste sermo confertur: Pasce gregem occisionis, hoc est, nunc interim nutriatur, et crescat, qui postea ab hostibus occidendus est, quas oves et pecora, principes Romanorum, qui possidebant ea, et obtinebant jure victoriae, interficiebant, et non miserebantur, sive immolabant, et non sentiebant dolorem, id est, nihil mali pro tanta crudelitate patiebantur, et vendebant ea quae non propter clementiam, sed propter pretium reservabant. Legamus veteres historias, et traditiones plangentium Judaeorum, quod in tabernaculo Abrahae (ubi nunc per annos singulos [PL25.1501A] mercatus celeberrimus exercetur) post ultimam eversionem, quam sustinuerunt ab Adriano, multa hominum millia venundata sint, et quae vendi non potuerint, translata in Aegyptum, et tam naufragio et fame, quam gentium caede truncata. Isti ergo victores, et Domini ultores qui occidebant, et non dolebant, et vendebant pecora atque dicebant: Benedictus Dominus, divites facti sumus, hanc habebant sententiam. Propter peccata sua offendere Judaei: ideo eos oppressimus, et ex pretio eorum divites facti sumus. Nec mirum, inquit, si hostes jure victorum occidebant pecora, et non dolebant, vendebant, et in suo scelere gloriabantur; cum ipsi pastores eorum, atque doctores non pepercerint eis, et culpa eorum, grex lupis traditus sit.

[PL25.1501B] (Vers. 6, 7) Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus: Ecce ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui, et concident terram, et non eruam de manu eorum, et pascam pecus occisionis, propter hoc, o pauperes gregis. LXX: Ideo non parcam ultra super habitatores terrae, dicit Dominus. Et ecce ego tradam homines unumquemque in manus proximi sui, et in manu regum ejus, et concident terram, et non eruam de manu eorum, et pascam oves occisionis in Chananitide. Hoc quod LXX in extremo capitulo transtulerunt: Et pascam oves occisionis in terra 886 Chanaan, non est in Hebraeo, et a nullo alio transfertur interpretum. Quia ergo pastores eorum non parcebant eis, et ipsi primum meum populum devoraverunt: idcirco, et [PL25.1501C] ego non parcam ultra super habitatores terrae Judaeae, dicit Dominus. De hac enim terra loquitur, de qua ei sermo erat, et non de orbe terrarum, sicut Judaei male interpretantes a se volunt in aliam partem Dei depravare sententiam. Post eversionem quippe templi (quae propterea eis accidit, quia per quadraginta et duos annos, postquam passus est Dominus, accepto spatio, poenitentiam agere noluerunt) dimittam, inquit, unumquemque contra proximum suum, et mutua se caede truncabunt, sive in ipsa obsidione templi, quando Jerusalem Romanus cinget exercitus: tanta enim inter ipsos Judaeos erunt bella atque discordiae, ut in tres partes populus dividatur. Legamus Josephum et septem Judaicae captivitatis libros, et hanc prophetiam esse completam, historiae [PL25.1501D] veritate cernemus. Et concident, ait, terram, haud dubium quin Romani omnem terram et universas urbes destruxerint Judaeorum. Et non eruam eos de manu eorum. Audi, Judaee, qui tibi spes vanissimas repromittis, et non audis dicentem Dominum atque firmantem: Non eruam de manibus eorum, quod aeterna sit apud Romanos tua futura captivitas. Et pascam pecus occisionis, ut semper Judaei nutriantur ad mortem; propterea quia Dei est ista sententia: O vos qui estis pauperes gregis, hoc est, justi de Israel, [PL25.1502A] qui credidistis in Dominum Jesum, et Dei filium suscepistis, audite quae dicantur, et sequentis capituli sacramenta cognoscite. Quod autem secundum Septuaginta legimus: Et pascam oves occisionis in terra Chanaan, sic possumus intelligere; quod populum Judaeorum, qui destinatus est morti, in toto orbe dispersum (hoc est, in terra Chanaan atque gentilium) pascat Dominus, et nutriat ad immolandum.

(Vers. 8, 9.) Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculos [Vulg. funiculum]; et pavi gregem. Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis; siquidem et anima eorum variavit in me. Et dixi: Non pascam vos; quod moritur, moriatur, et quod succiditur 887 [PL25.1502B] succidatur, et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui. LXX: Et assumam mihi duas virgas: unam vocari decorem, et alteram vocavi funiculum, et pascam oves. Et auferam tres pastores in mense uno, et ingravescet anima mea super eos: siquidem et animae eorum rugiebant super me. Et dixi: Non pascam eos; quod moritur, moriatur, et quod deficit, deficiat, et reliqui devorent unusquisque carnes proximi sui. Supra dixerat: Propter hoc, o pauperes gregis, et facta ἀποσιωπήσει, subaudiebatur, attendite, quia Libani portae apertae sunt, et quercus Basan, abietes cedrique succisae, et intulerat comminans: Non parcam ultra super habitatores terrae, dicit Dominus. Et hoc de uno Judaico populo dicere videbatur, quod interfectis prophetis, etiam in Filium Dei misissent manus, et [PL25.1502C] voce temeraria conclamassent: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25)! Nunc Creator universitatis et Dominus mysteria sui orbis exponit, et dicit duas habuisse se virgas, quarum alteram decorem vocaverit, alteram funiculos, et in duabus virgis vinctum paverit gregem: tres quoque pastores in uno mense succiderit, et contracta sit, sive indignata, aut (ut Septuaginta transtulerunt) ingravescet anima mea super eos; haud dubium quin pastores significet, quos succidit in mense uno. Redditque causam cur pastoribus indignatus sit intantum, ut eos in uno mense succiderit: Siquidem et anima, inquit, eorum variavit in me. Et est sensus: Non me pleno animo dilexerunt: nec pastores mercenarii verum amavere pastorem: Quia pastor bonus [PL25.1502D] ponit animam suam pro ovibus suis (Joan. X, 11). Quamobrem et ego indignatus sententiam protuli, et ad ipsos pastores, quos mea indignatione succideram, sive succisis pastoribus ad relictum [Al. reliquum] gregem locutus sum: Non pascam vos; sed quod mortem elegit, sua voluntate moriatur, et se alterutrum devorent, mutuaque caede dilanient. Haec παραφραστικῶς diximus, ut futurae explanationis semitam sterneremus. Creator et pastor cujus oves cognoscunt vocem, et sequuntur eum, duas sibi assumpsit [PL25.1503A] virgas, sive duas σκυτάλας, id est, baculos, qui Hebraice dicuntur MACALOTH (), 888 ut pastoris habitum demonstraret. Unam virgam vocavit decorem, hoc est, sub Noe omne hominum genus sua benedictione protexit: quando instaurato mundo, necdum peccata sorduerant. Et idcirco vocatio cunctarum gentium appellatur decora et pulchra, quia nihil justius est, quam universitatis parentem vocare omnes aequaliter, quos aequali conditione generavit. Et alteram vocavit funiculos; quando enim dividebat Altissimus gentes, et disseminabat filios Adam, statuit terminos gentium, juxta numerum angelorum Dei (Deut. XXXII). Et facta est pars Domini populus ejus Jacob; funiculus haereditatis ejus Israel. Et pavi, inquit, gregem: sive ipsum [PL25.1503B] Israelem, sive cum Israele omne hominum genus. Et succidi, inquit, tres pastores in uno mense. Legi in cujusdam Commentariis: Pastores Domini indignatione succisos, in sacerdotibus et falsis prophetis et regibus intelligi Judaeorum; quod post passionem Christi, uno omnia succisa sint tempore, de quibus loquitur Jeremias: Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus. Tenentes legem meam, nescierunt me. Et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetabant in Baal, et idola secuti sunt (Jer. II, 8). Nec hac explanatione contentus, tres pastores in uno mense succisos, eos vult accipi, qui in Patrem et Filium et Spiritum sanctum peccaverunt; omnes enim haereticos, aut in unam, aut in duas, aut in tres simul peccare personas. Dixerit ille quod voluit, [PL25.1503C] neque enim alterius sensui detrahendum est. Nobis tres pastores qui in uno mense succisi sunt, Moyses videtur, et Aaron, et Maria (Num. 20); quorum Maria in mense primo, qui vocatur NISAN (), mortua est in deserto Sin, et in eodem loco propter aquam contradictionis, eodemque mense, Moyses et Aaron condemnati sunt, ne terram repromissionis intrarent. Atque ita factum est, ut e tribus pastoribus, alia praesenti morte succideretur, alii sententia mortis futurae. Et contracta est, inquit, anima mea super eos: videlicet super tres pastores quos praeposueram gregi meo. Quia et illorum anima variavit in me, non enim glorificaverunt 889 me ad aquam contradictionis. Si autem ad populum referimus, quod anima populi variaverit in Deum, sic [PL25.1503D] exponendum est: Idcirco eis indignatus sum, quia et ipsi inter me et idola fluctuantes, variis contra me pugnaverunt modis. Quamobrem indignatus dixi ad Moysen: Non pascam vos: dimitte me, et disperdam eos (Exod. XXXII, 10). Quando autem dicit, cum irascitur, Dimitte me, provocat ad rogandum, et ostendit se ab eo posse retineri. Quod moritur, inquit, moriatur, et quod succiditur succidatur; omnium corpora ruant in solitudine, et versi in seditionem, instar bestiarum mutuis lacerentur morsibus, [PL25.1504A] nullusque terram repromissionis introeat. Quidam duas vocationes Judaeorum et gentium, in primo Israel, et novissimo intellexere nomine Christianos. Sed quomodo vocatio Christiana ante projecta sit, et Judaei remanserint et pasti sint a Deo, non satis attenderunt.

(Vers. 10, 11.) Et tuli virgam meam quae vocabatur decus, et abscidi eam ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis. Et in irritum deductum est in die illa, et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est. LXX: Et assumam virgam meam pulchram, et projiciam eam, ut dissipem testamentum meum quod disposui ad omnes populos, et dissipabitur in die illa, et cognoscent Chananaei oves, quae custodiuntur [PL25.1504B] quia verbum Domini est. Post vocationem Israelis, et assumptionem virgae secundae, quae vocabatur funiculus, tulit Dominus virgam primam, totius orbis nationes, quae vocabatur decora, et abscidit eas a cultu suo, quia veneratae sunt idola, et omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Ps. XIII). Manifestiusque exponens quae esset haec virga, intulit: Ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis: Statim enim ut Israel assumptus est, gentium turba projecta est: et ut nata est filia Archisynagogi, quae postea in Evangelio, cum duodecim esset annorum, aegrotare et mortua esse narratur, αἰμοῤῥοοῦσα coepit sanguinem fluere, et perpetua infirmitate cruciari (Marc. V; Matth. IX). Et in irritum, ait, deductum est foedus meum quod cum omnibus [PL25.1504C] 890 inieram nationibus. Et intellexerunt pauperes gregis, id est, populus Israel qui mea mandata custodit, quia verbum Domini est, id est, voluntatis est Domini abjicere gentes negantes, et in Abraham Israel assumere confitentem. Pro eo quod nos interpretati sumus, et cognoverunt sic pauperes gregis, Septuaginta transtulerunt, et cognoscent Chananaei oves, quae custodiuntur mihi, quod ita nonnulli edisserunt: Cognoscet populus Judaeorum, ad quem dictum est: Semen Chanaam, et non Juda (Dan. XIII, 56); qui nunc meis caeremoniis custoditur: sive quia Chananaei interpretantur, parati ad humilitatem, cognoscent qui olim parati sunt ut humilientur a Domino, et relinquantur. Cur autem pro eo quod nos interpretati sumus, sic pauperes, illi [PL25.1504D] dixerunt, Chananaeos, causa manifesta est: apud Hebraeos enim, sic, CHEN () dicitur: ANIE (), pauperes; illi duo verba in unum copulantes, pro eo quod est, sic pauperes, hoc est, CHEN ANIE (, nomen Chananaeae gentis interpretati sunt.

(Vers. 12, 13.) Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam, et si non, quiescite; et appenderunt mercedem meam, triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me, Projice illos [Vulg. illud] ad statuarium, decorum pretium quod appretiatus sum [PL25.1505A] ab eis: et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini ad statuariunt. LXX: Et dicam ad eos: Sibonum est in conspectu vestro, date statuentes mercedem meam, aut renuite. Et statuerunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Depone eos in conflatorium, et recogita si probatum est, sicut probatus sum pro eis. Et tuli triginta argenteos, et misi eos in domum Domini in conflatorium. Cognoscentibus Israelitici gregis pauperibus, qui mea mandata custodiunt, verbum esse Domini quod locutus sum, et vera quae dixi, ait ad eos, id est, ad pauperes gregis, si vobis placet (homines enim estis et semel libero arbitrio vos creavi, quibus et in eremo locutus sum: Si audieritis me, quae bona sunt terrae, comedetis (Isai. I)) pro hac assumptione, qua abjeci [PL25.1505B] universum hominum genus, et vos mihi in peculiarem elegi gregem, et Creator omnium 891 volui parvum habere funiculum, reddite mihi mercedem meam, id est, mea praecepta servate. Sin autem non vultis mercedem reddere, nec placet in oculis vestris meo censeri nomine, aperte renuite, et facite quod vultis. Qui tunc quidem responderunt Moysi: Omnia qaaecumque dicit Dominus, faciemus (Exod. XXIV, 3). In fine autem temporum pro eo quod eos elegi de medio nationum, et liberavi de Aegypti fornace ferrea, appenderunt mercedem meam triginta argenteos, pro meo sanguine dantes Judae proditori (Matt. XXVI). Et dixit, inquit propheta, Dominus ad me, sive ipse Salvator, cujus priora sunt verba, patrem ad se locutum esse contestans: Projice illud ad statuarium: [PL25.1505C] pro quo in Hebraeo legitur JOSER (), id est, τὸν πλαστὴν, quem nos, fictorem et figulum possumus dicere. Et est sensus: Projice pretium meum ad figulum, qui Creator et fictor est omnium. Nec dixit, depone; sed, projice, ut fictoris plastaeque judicio merces Domini penderetur. Et εἰρωνικῶς pretium suum, id est, divinae majestatis, in triginta cernens argenteis, et tam vili mercede se proditum: Decorum, inquit, pretium quo appretiatus sum ab eis; hoc autem pressius est legendum cum irrisione et subsannatione dicentis: Tanto me populus meus et pauperes quondam gregis, et a me electi in filios, emendum atque vendendum pretio judicarunt. Et tuli, ait Dominus per prophetam, sicut mihi a Deo fuerat imperatum, triginta argenteos, et non eos [PL25.1505D] deposui, sed projeci in domum Domini ad fictorem: in domo Domini feci eos a proditore reddi sacerdotibus et pharisaeis, ipso confitente, qui vendidit: Peccavi, tradens sanguinem justum (Matth. XXVII, 4). [PL25.1506A] At illi quoniam pretium sanguinis erat, noluerunt illud reponere in corbonam, id est, in gazophylacio; sed emerunt ex eo agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Nos enim omnes qui peregrini et advenae Legis fuimus, redempti pretiosissimo ejus sanguine, in domo figuli 892 Creatorisque omnium sepelimur et requiescimus. Pro πλάστηι atque fictore, statuarium olim interpretatus sum, verbi ambiguitate compulsus, quod statuarium fictoremque uno sermone significat. Judaei istum locum malitiose interpretantes, triginta argenteos, triginta Legis mandata commemorant, quae facere jubeantur in Lege, et rursum triginta sex alia quae prohibeantur in Lege, et dici eis, ut argentum mandatorum Domini plastae suo atque fictori reddant Deo: quod quia facere noluerunt, [PL25.1506B] esse projectos. Breviter indicare volui quid sentiant, alioquin explanationem eorum laciniosissimam taedet revolvere, ut ad reliqua transeamus.

(Vers. 14.) Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et [Vulg. addit inter] Israel. LXX: Et abjeci virgam secundam, quae appellabatur funiculus, ut dissiparem testamentum quod erat inter Judam et Israel. Et in hoc loco longam cujusdam explanationem, immo tricas inextricabiles legisse me novi, duarum virgarum in unam societatem ex Ezechielis volumine proferentis, et omnia quae de concordia Judae et Ephraim spiritualiter sentienda sunt, huic capitulo coaptantis. Nos autem coeptum sequamur ordinem. Postquam a Judaeis crucifixus est Dominus [PL25.1506C] et triginta appretiatus argenteis, et pretium sanguinis ejus in sepulturam projecit gentium, quae peregrinae erant a Lege et mandatis Dei: statim Dominus sententiam suam ultra non differens, Praecidi, ait, virgam meam secundam, quae proprie mea erat, quae sic mihi haerebat, ut in Jeremia perizoma et cinctorium atque lumbare, sive, ut consueto verbo utar, coxale sit appellata: quae secunda virga quondam appellata funiculus et pars mea, a me ideo projecta est, ut dissolverem foedus et germanitatem atque concordiam, quae inter Judam fuerat et Israel, et fratres a se invicem separarem. Ut in apostolorum et eorum qui egerunt poenitentiam 893 numero, rursum Judas appellaretur et confitens Deum suum: Israel autem et Ephraim et Joseph vocarentur, [PL25.1506D] qui in cordis duritia permanentes dixerunt: Non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Unde non intulit: ut irritum facerem pactum, sive testamentum, quod habui cum Juda et Israel (usque [PL25.1507A] hodie enim poenitentibus porrigit manum) sed ut de uno populo credentes alios, et alios non credentes inter se divideret, dicens: Nolite arbitrari quia veni mittere pacem in terram: non veni mittere pacem, sed gladium. Veni enim separare hominem adversum patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus (Matth. X, 34, et 35).

(Vers. 15 seqq.) Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti: Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit: et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet. O pastor, et idolum derelinquens gregem: gladius super brachium ejus et super [PL25.1507B] oculum dextrum ejus, brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur. LXX: Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoralia pastoris imperiti: Quia ecce ego suscitabo pastorem super terra, qui derelictum non visitet et dispersum non requirat, et fractum non sanet, et integrum non dirigat, et carnes electorum devoret, et talos eorum pervertat. O qui pascitis vana, et qui dereliquistis oves, gladius super brachium ejus, et super oculum ejus dextrum, brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus caecitate obscurabitur. Quando dicit, Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti, illud significat quod supra assumpserit sibi virgas duas, unam decorem, et alteram funiculum. Et quia illas suo vitio peccatoque projecit, et soluta germanitate [PL25.1507C] inter Judam et Israel, nos inserti sumus in radicem bonae olivae, et caecitas ex parte facta est domui Israel, donec intraret plenitudo gentium (Rom. XI), nunc prophetae dicitur, ut gravissimum pastoris stulti, sive imperiti, assumat vaticinium. Pastor stultus, et imperitus, haud dubium 894 quin Antichristus sit; qui in consummatione mundi dicitur esse venturus, et qualis venturus sit, indicatur. Vasa autem pastoris, insignia illius et habitum debemus accipere, peram, baculum, fistulam, et sibilum. Et quomodo Isaias, ut captivitatem populi demonstraret, nudus ingreditur (Isai. L): et Jeremias vadit ad domum figuli, ut ex dissipatione vasis quod currebat in rota, et manu fingebatur artificis, et interitum Israel, et Dei potentiam ostenderet (Jerem. [PL25.1507D] XVIII): et Ezechiel, ut subversionem Jerusalem et fugam Sedeciae, et onera captivorum, non solum voce, sed et habitu demonstraret, perfodit parietem, et in suis humeris excipitur (Ezech. XII): sic Zacharias habitum stulti et imperiti pastoris assumit, ut eum nuntiet qui venturus est (Zach. XI). Iste pastor ideo consurget in Israel, quia verus pastor dixerat: Jam non pascam vos. Qui alio nomine et in Daniele propheta (Cap. IX), et in Evangelio (Marc. XIII), et in epistola Pauli ad Thessalonicenses (II Thess. II), [PL25.1508A] abominatio desolationis, sessurus in templo Domini prophetatur, et se facturus ut Deum, qui et per Isaiam magnus sensus dicitur (Isai. XXXII). Et ad hoc venit, non ut sanet, sed ut perdat gregem Israel. Pastor enim bonus aegrotantia pecora visitat, dispersa inquirit, relicta affert, lassa sustentat. Econtrario pastor malus omnia adversa agit, et carnes pinguium devorat, ungulas arietum et ovium dissolvit atque pervertit, ne recto ingrediantur pede. Hunc pastorem suscepere Judaei, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione adventus sui, ut qui non crediderunt veritati, ne salvi fierent, credant mendacio, et judicentur, quia consenserunt iniquitati. Descripto autem pastore pessimo, stulto et imperito, ad ipsum pastorem [PL25.1508B] prophetalis sermo convertitur: O pastor, et idolum. Tam sceleratus est pastor, ut non idolorum cultor, sed ipse idolum nominetur, dum se appellat Deum, et vult ab omnibus adorari. Qui dereliquit gregem a bestiis devorandum, quem Dominus tanto tempore custodierat. Gladius super brachium ejus, et robur, et super 895 oculum dextrum ejus, quo se acute Dei jactabat cernere sacramenta, et plus videre quam omnes retro prophetae viderant, intantum ut Dei Filium se vocaret. Gladius autem ille est, de quo et supra diximus, et nunc dicemus ex parte, de quo et Isaias loquitur: Inebriatus est gladius meus in coelo (Isai. XXXIV, 5). Propterea autem gladius Domini super brachium ejus, et super oculum dextrum illius erit: ut robur ejus et omnis jactantia [PL25.1508C] fortitudinis ejus ariditate siccetur, et scientia, quam sibi falso nomine promittebat, aeternis tenebris obscuretur.

(Cap. XII.---Vers. 1.) Onus verbi Domini super Israel: Dixit Dominus extendens coelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo: Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu; sed et Juda erit in obsidione contra Jerusalem. Et erit in die illa, ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis, omnes qui levaverunt [Vulg. levabunt] eam, concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes [Vulg. omnia regna] terrae. LXX: Assumptio verbi Domini super Israel, dicit Dominus extendens coelum et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo: Ecce ego [PL25.1508D] vonam Jerusalem ut superliminaria quae moventur omnibus [Al. in omnibus] populis in circuitu, et in Judaea. Et erit obsidio circa Jerusalem, et erit in die illo, vonam Jerusalem lapidem qui conculcatur a cunctis gentibus: omnis qai conculcaverit eam illudens illudet, et congregabo super eam omnes gentes terrae. Triplex interpretatio est ab eo loco, in quo legimus: Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu, usque ad eum locum ubi scriptum est (Cap. XIII, v. 7): Framea suscitare super pastorem [PL25.1509A] meum; et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum: Percute pastorem, et dispergentur oves. Alii enim Judaeorum putant jam haec ex parte completa a Zorobabel, usque ad C. Pompeium, qui primus Romanorum Judaeam cepit et templum, quam historiam scribit Josephus. Alii vero quando Jerusalem fuerit instaurata, in fine mundi esse complenda: quod sibi cum ἠλειμμένωι suo, quem supra stultum pastorem legimus, miserabilis gens Judaea promittit. Alii autem, hoc est, 896 nos qui Christi censemur nomine, in Ecclesia usque ad finem mundi quotidie expleri et explenda, memoramus. Et ne per singula extendamus modum voluminis, proponentes: Haec dicunt illi: sic alii suspicantur: nos ita sentimus, tres posuimus sententias, ut ex interpretationis [PL25.1509B] varietate, quid cui coaptandum sit, prudens lector intelligat. Dominus igitur qui coelum extendit ut pellem, et terram alta mole solidavit, et spiritum hominis finxit in eo, idem animarum Creator est omnium, ut ex duabus substantiis animae et corporis, unum animal compingeret. Spiritus enim pro anima frequenter accipitur, ut ibi: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXV, 46). Et: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur (Ps. CIII, 29). Iste igitur Creator universitatis et Dominus, se Jerusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu positurum esse, testatur, ut qui limen ejus attigerit, inebrietur et corruat, sive ipsum superliminare in eum corruat a quo contingitur. Sed et Judas, obsessa [PL25.1509C] Jerusalem, est captus a gentibus, et in illarum transiens societatem, cogetur obsidere metropolim suam. Non solum autem Dominus Jerusalem ponet cunctis populis quasi superliminare crapulae; sed ponet illam quasi lapidem oneris cunctis populis, quem qui levare voluerit, concisione lacerabitur. Congregabuntur enim adversus Jerusalem omnia regna terrarum. Mos est in urbibus Palaestinae, et usque hodie per omnem Judaeam vetus consuetudo servatur, ut in viculis, oppidis, et castellis rotundi ponantur lapides gravissimi ponderis, ad quos juvenes exercere se soleant, et eos pro varietate virium sublevare, alii usque ad genua, alii usque ad umbilicum, alii ad humeros et caput, nonnulli super verticem, rectis junctisque manibus, magnitudinem virium [PL25.1509D] demonstrantes, pondus extollant. In arce Atheniensium, juxta simulacrum Minervae, vidi sphaeram aeneam gravissimi ponderis, quam ego pro imbecillitate corpusculi movere vix potui. Cum autem quaererem, quidnam sibi vellet, responsum est ab urbis ejus cultoribus, athletarum in illa massa 897 fortitudinem comprobari, nec prius ad agonem quemquam descendere, quam ex levatione ponderis sciatur quis cui debeat comparari. Sensus ergo iste est: Ponam Jerusalem cunctis gentibus, [PL25.1510A] quasi gravissimum lapidem sublevandum. Levabunt quidem eam, et pro virium varietate vastabunt; sed necesse est ut dum levatur, in ipso nixu et elevatione ponderis, gravissimus lapis scissuram aliquam vel rasuram in levantium corporibus derelinquat. Super Ecclesia sic interpretari potest, quod cuncti persecutores qui contra domum Domini dimicarunt inebrientur eo calice quo universis gentibus propinat Jeremias, ut bibant, et inebrientur, et cadant, et vomant, et insaniant (Jer. XXV). Scio persecutionis tempore multos e nostris contra Ecclesiam pugnare compulsos; sed quicumque hoc pondus voluerit sublevare, levabit quidem, et pro ira Domini qua corripit peccatores, suis manibus sustentabit: verum ipse non erit impunitus, Dei contra se gladio [PL25.1510B] dimicante. Pro lapide oneris, quem nos, ut potuimus, interpretati sumus, Septuaginta verterunt, lapidem conculcatum a cunctis gentibus. Omnis qui conculcaverit eum (sive eam, id est, Jerusalem) illudens illudet. Qui manifestus est sensus, quod utroque modo Jerusalem et ab inimicis gentibus, et a persecutoribus conculcanda sit et illudendum ei pro voluntate illudentium. Sed melior et verior est sensus superior. Breviter singula exponimus, ut tandem veniamus ad calcem, ne si prolixius scripserimus, et rerum obscuritate, et sermonis longitudine, Lectoris animus confundatur.

(Vers. 4.) In die illa dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem ejus in amentiam: et super domum Juda aperiam oculos meos, et [PL25.1510C] omnem equum populorum percutiam in [Vulg. tacet in] caecitate. LXX: In die illa, dicit Dominus omnipotens: Percutiam omnem equum in stupore, et ascensorem ejus in amentia: super domum autem Juda aperiam oculos meos, et omnes equos populorum percutiam in caecitate. In illo tempore (hoc enim significat dies) quando obsessa fuerit Jerusalem, ita ut Judas quoque eam obsidere cogatur, et carnaliter et spiritualiter percutiet Dominus omnes adversariorum 898 equos in stuporem, ita ut omnes stupeant qui eos viderint esse percussos, et ascensores eorum, malorum premente magnitudine, vertentur in amentiam, et super domum Juda, qui contra metropolim suam facere aliquid cogebantur, aperiet Dominus oculos suos, ut eorum misereatur, et eos dignos [PL25.1510D] suo faciat aspectu, oculorumque suorum illustret lumine: omnes autem equos populorum aeterna percutiet caecitate. Qui spiritualiter equi intelligendi sint, supra diximus: Fallax equus in salutem (Ps. XXXII, 17). Et: Hi in curribus, et hi in equis (Ps. XXIX, 8), et caetera his similia. Ascensores quoque eorum, vel daemones, vel falsos magistros diximus, qui omnes in stuporem vertentur et amentiam, ut nihil sapere convincantur: sed palpabiles eos opprimant tenebrae, quales fuerunt quando Aegyptiorum primitiva [PL25.1511A] percussa sunt (Exod. XI). Super domum autem Juda, id est, populum qui confitetur Deum, et fractus persecutionis angustiis ac timore perterritus, videtur esse in numero persequentium: aperiet Dominus oculos suos, ut plerosque respiciat dicentes ad se: Respice in me, et miserere mei (Ps. LXXXV, 16), et mereantur audire: Erit tibi Dominus lumen aeternum (Isai. LX). Haec est gravissimi lapidis laceratio, quam in adversarios suos, qui Jerusalem levare et vexare conati sunt, Dominus comminatur.

(Vers. 5.) Et dicent duces Juda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Jerusalem in Domino exercituum Deo eorum [Al. suo]. LXX: Et dicent tribuni, id est, οἱ χιλίαρχοι, Juda in cordibus suis: Inveniemus nobis, qui habitant Jerusalem, in Domino omnipotente [PL25.1511B] Deo eorum. Cum aperuerit Dominus oculos suos super Judam, et percusserit omnes equos gentium caecitate, duces Juda, de quo supra dictum est: Sed et Judas erit in obsidione contra Jerusalem, vota facient in cordibus suis, quia loqui libere non audebunt, ut vincat Jerusalem, et victus Judas cum hostibus vincat cum civibus suis. Pro eo quod nos diximus: confortentur mihi, et LXX transtulerunt εὐρήσομεν ἑαυτοῖς, inveniemus nobis; in Hebraico scriptum EMSA LI (), quod Aquila transtulit, καρτέρησον μοι, id est, conforta mihi, ut sit sensus: Optabunt chiliarchi, et tribuni, ac duces Juda, 899 ac vota facient in abscondito mentis arcano, ut Deus confortet habitatores Jerusalem in Domino Deo suo, et vincant adversarios suos. Juxta tropologiam, duces ac tribuni [PL25.1511C] apostoli sunt, et omnes apostolici viri atque doctores, qui Christi exercitui praefuerunt, qui nollent sibi alios invenire nisi eos qui habitent in Jerusalem, visione pacis, et qui habitent in Domino omnipotente Deo suo. De his ducibus Paulus apostolus fuit, qui invenit Titum, et Timotheum, Lucam atque Sylvanum: Petrus quoque qui Marcum scriptorem erudivit Evangelii [Al. in Evangelio], et caeteri apostoli qui omnem mundum sua doctrina et eruditione compleverunt, ut haberent discipulos habitatores Jerusalem.

(Vers. 6, 7.) In die illa ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in feno: et devorabunt ad dextram, et ad sinistram, omnes populos in circuitu: et habitabitur Jerusalem rursus in [PL25.1511D] loco suo, in Jerusalem. Et salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio: ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem contra Judam: LXX: In die illa, ponam tribunos Juda sicut torrem ignis in lignis, et sicut fenum ignis in stipula, et devorabunt a dextris et sinistris omnes populos Domini per circuitum, et habitabitur Jerusalem adhuc in semetipsa, et salva faciet Dominus tabernacula Juda, sicut a principio: ut non magnificetur gloria domus David, et elatio habitatorum Jerusalem super Judam. Quando duces Juda dixerint in cordibus suis: Conforta mihi, Domine, obsessos Jerusalem, ut qui sua imbecillitate victi sunt, tuo superent auxilio: tunc ego Dominus omnipotens Deus eorum, ponam [PL25.1512A] principes Juda sicut fornacem ignis in lignis, et sicut facem in stipula, ut devorent adversarios, quibus simulata amicitia jungebantur. Devorent autem a dextris et sinistris, et omnes populos occidant in circuitu, ut rursum Jerusalem habitetur in loco suo, et nequaquam hostiles impetus timeat. Urbes quoque et oppida, ac villas, et viculos tribus Judae, qui direpti fuerant atque vastati, instaurent sicut fuerant antequam vastarentur, et nequaquam domus regia, et inclyti ac magnifici tribus Juda, et habitatores Jerusalem glorientur adversus tribum 900 Juda, quod suo regatur imperio, suo consilio gubernetur; sed sciant quod Domini sit in utrisque victoria. Haec juxta historiam seu facta sint, seu futura, fidem rerum Domini judicio relinquentes, et sanctis [PL25.1512B] ejus, qui ab eo sapientiae ac veritatis spiritum receperunt. Nos dicamus, quod tempore persecutionis Ecclesiae, duces et tribuni nominis Christiani, de quibus supra diximus: cum Dominus pacem reddiderit Jerusalem, et interfecerit adversarium spiritu oris sui, futuri sint quasi caminus ignis in lignis, ut devorent infructuosas arbores, et sicut faces in stipula, ut quodcumque frumentum non habet, et circumfertur omni vento doctrinae, tradatur incendio. Et devorabunt (inquit) duces Juda, et tribuni ad dexteram, et ad sinistram, eos qui in medio itinere incedere noluerunt, nec scierunt [Al. nesciunt]. ὑπερβολὰς esse κακίας, unde Dei populus pollicetur, nec ad dexteram, nec ad sinistram declinabimus, via recta gradiemur (Num XX). Via dextera, parcitas [PL25.1512C] est, quam Graeci φειδολίαν vocant: sinistra, luxuries: media rectaque frugalitas. Omnes igitur qui sunt in via dextra, quibus dicitur: Ne sis justus nimis (Eccl. VII, 17): Et in sinistra, qui audiunt: Viae quae ad sinistram sunt, perversae sunt (Prov. IV, 27), devorans flamma consumet, et desertis adversariis atque sublatis, rursum Jerusalem, id est Ecclesia, pristinam gloriam recipiet, et erit in suo statu, et Judae tabernacula salvabuntur, toto orbe dispersa Christianorum conciliabula, de quibus quasi tentoriis et tabernaculis ire cupimus ad domum, quae non est manufacta, et ad coelestem Jerusalem. Propterea autem tabernacula plebis et omnium qui censentur nomine Christiano, et reputantur in vulgus, antiquam pacem recipient obsessis Ecclesiarum principibus, [PL25.1512D] et in fugam versis, ut nequaquam putant magistri atque doctores sua doctrina et sapientia: sed Domini auxilio pacem Ecclesiis redditam.

(Vers. 8.) In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem, et erit qui offenderit ex eis in die illa; quasi David: Et domus David, quasi Dei, sicut Angelus Damini in conspectu eorum. LXX: Et erit in die illa, proteget Dominus habitatores Jerusalem; et qui infirmus in eis fuerit in die illa, erit quasi domus David; et domus 901 David, quasi domus Dei, et angelus Domini in conspectu eorum. Juda obtinente victoriam, et Domino restituente tabernacula ejus sicut fuerant a principio, ut nequaquam domus regia contra populum glorietur, in illa die et in illo tempore, [PL25.1513A] Dominus (cujus auxilio Judas a dextris et a sinistris adversarios devorabit) proteget etiam obsessos Jerusalem: et in tantam felicitatem ac beatitudinem omnia mutabuntur, ut qui vilissimus putabatur, sit quasi domus regia; et qui de domo regia erat, sit quasi de domo Dei, id est, quasi nuntius Domini et angelicae dignitatis in conspectu eorum, qui eo tempore fuerint resalvati. Juxta anagogen: Proteget Dominus habitatores Ecclesiae, pace Ecclesiarum post persecutionem gravissimam reddita, quando et sui nominis interpretatione decorabitur: Jerusalem enim visio pacis exprimitur. Et tam beati erunt qui pro Ecclesia militarunt, et in persecutione Dominum sunt confessi: ut qui minimus fuerit, et quasi homo in aliquo peccato dictoque offenderit, ponatur [PL25.1513B] in ordine magistrorum: et magistri, qui suum servaverint gradum, sint quasi domus Dei, et quasi angelus Domini; quia hoc omni studio laboramus, positi in terra, et vario labore sudantes, ut transformemur in angelicam gloriam.

(Vers. 9.) Et erit in die illa: quaeram conterere omnes gentes quae veniunt contra Jerusalem. Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et precum. LXX: et erit in die illa: quaeram auferre omnes gentes quae veniunt contra Jerusalem, et effundam super domum David: et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et misericordiae. In die illo quando proteget Dominus habitatores Jerusalem, quaeret Dominus conterere omnes gentes, quae veniunt contra Jerusalem. Conteret autem non [PL25.1513C] in perditionem, sed in emendationem, ut adversum Jerusalem militare desistant, et esse incipiant de Jerusalem. Si enim de nihilo creavit omnia, non idcirco fecit ut perderet quae creavit; sed ut illius misericordia quae creata sunt salvarentur. Unde et in Sapientia, quae Salomonis 902 inscribitur (si cui tamen placet librum recipere), scriptum reperimus: Creavit ut essent omnia, et salutares generationes mundi: et non erit eis venenum mortiferum (Sapient. I). Sicut enim venit Dominus ut quaereret quod perierat, et salvavit humanum genus: sic et gentes in eo perdidit, quod gentes erant adversariae. Denique sequitur: Effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et misericordiae. De hac gratia scribit et Paulus: Charitas Dei diffusa est [PL25.1513D] in cordibus nostris [Al. vestris] per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Et in supradicto volumine continetur: Quae in coelo sunt, quis investigabit? nisi quod tu dedisti sapientiam, et Spiritum sanctum tuum misisti de excelsis: et sic correctae sunt semitae eorum qui versantur in terra: et quae tibi placent, eruditi sunt homines (Sap. IX, 16). Et in Isaia loquitur Deus: Dedi spiritum meum super te (Isai. XLII, 1). Et rursum de eodem Scriptura commemorat: Dedi spiritum meum super eum (Ibidem). Verbum [PL25.1514A] autem effusionis, sensum largitatis ostendit: sicut manifestum est in eo quod diximus: Charitas Dei diffusa est in cordibus vestris. Et in alio loco ex persona Dei: Effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 29). Qui sit autem spiritus gratiae, idem Apostolus loquitur ad Hebraeos: Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia eum qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit (Heb. X, 29)! Unde et Spiritus sancti diversae gratiae esse dicuntur. Et salutatio Apostoli: Gratia (inquit) vobis et pax multiplicetur (I Tim. I, 1): ut postquam nobis peccata donaverit, tunc pax per misericordiam consequatur. Haec Judaei ex parte jam facta, et plenius in consummatione mundi futura [PL25.1514B] commemorant. Nos autem post adventum Christi quotidie impleri intelligimus et probamus.

(Vers. 10.) Et aspicient ad me quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum: et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. LXX: Et aspicient ad me, pro eo quod insultaverunt: et plangent super eum planctum, quasi super charissimum: Et dolebunt dolore, quasi super primogenito. Hebraicae 903 litterae DALETH et RES, hoc est D et R, similes sunt, et parvo tantum apice distinguuntur. Ex quo evenit ut idem verbum diverse legentes, aliter atque aliter transferant. Intelligentiae gratia unum demus exemplum: Et vestitus, inquit, erat Samuel EPHOD BAD (I Reg. II, 18), id est, indumento lineo, BAD enim linum appellatur: unde et BADDIM [PL25.1514C] lina dicuntur. Pro quo Hebraico Latinoque sermone, male quidam legunt EPHOD BAR: siquidem BAR, aut filius appellatur, aut frumenti manipulus, aut electus, aut οὖλος, id est, crispus. Quod ibi errore interpretationis accidit, etiam hic factum deprehendimus. Si enim legatur DACARU (), ἐξεκέντησαν, id est, compunxerunt sive confixerunt accipitur: sin autem contrario ordine, litteris commutatis, RACADU (), ὠρχήσαντο, id est, saltaverunt intelligitur. et ob similitudinem litterarum error est natus. Joannes autem evangelista, qui de pectore Domini hausit sapientiam, Hebraeus ex Hebraeis quem Salvator amabat plurimum (Joan. XIX), non magnopere curavit quid Graecae litterae continerent; sed verbum interpretatus e verbo est, ut in Hebraeo legerat, et [PL25.1514D] tempore Dominicae passionis dixit esse completum. Quod si quis non recipit, det testimonium, de quo sanctarum Scripturarum loco Joannes ista protulerit: et cum non repererit, cogetur ingratis suscipere veritatem. Plangent autem Judaei quasi super unigenito et primogenito, idipsum significante in Domino Salvatore, et unigenito et primogenito. Unigenitus dicitur, propter naturae proprietatem: Primogenitus juxta Apostolum, ex mortuis resurgentium (Coloss. I). Pro unigenito, charissimum [PL25.1515A] Septuaginta transtulerunt, de quo in Evangelio legimus: Hic est Filius meus charissimus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Tunc dolebunt a se crucifixum, cum viderint in claritate regnantem. Verbum κατωρχήσαντο, apud Graecos, non ab illusione, sed a saltatu compositum est, quod scilicet contra Dominum quasi ludendo saltaverint, quando dicebant illudentes atque ridentes: Vah! qui destruis templum, et in tribus diebus aedificas illud: salvum fac temetipsum, descendens de cruce (Matth. XV, 29, 30). Haec et alia 904 illudentes, et quodam amentiae tripudio saltantes loquebantur.

(Vers. 11, 12.) In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon. Et planget terra, familiae et familiae seorsum: familiae domus David seorsum, et mulieres (sive uxores) [PL25.1515B] eorum seorsum (verbum enim Hebraicum NESE, id est γυναῖκες, utrumque significat). Familiae domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae domus Levi seorsum: et mulieres eorum seorsum: familiae Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum. Omnes familiae reliquae, familiae et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum. LXX: In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus malogranati quod in campo succiditur, et planget terra per tribus ac tribus: tribus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: tribus domus Judae seorsum, et mulieres eorum seorsum: tribus domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: tribus domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: tribus Simeon seorsum, et mulieres eorum seorsum: omnes reliquae tribus seorsum, [PL25.1515C] et mulieres eorum seorsum. ADADREMMON (), pro quo LXX transtulerunt ῥοῶνος, urbs est juxta Jezraelem, quae hoc olim vocabulo nuncupata est, et hodie vocatur Maximianopolis in campo Mageddon, in quo Josias, rex justus, a Pharaone cognomento Nechao vulneratus est (IV Reg. III): super quo Lamentationes scripsit Jeremias, quae leguntur in Ecclesia, et scripsisse eum, Paralipomenon testatur liber (II Paral. XXXV). Sicut igitur eo tempore post reges peccatores spes omnis populi erat in Josia, et occiso illo, magnus planctus in urbe commotus est, sicut legimus in Hebraico: Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus (Thren. IV, 10) (licet alii juxta intelligentiam spiritualem hoc [PL25.1515D] referant ad Dominum Jesum), ita crucifixo Salvatore renovabitur planctus in Jerusalem, sicut quondam fuit in urbe Adadremmon, in campo Mageddon. Quodque sequitur: Plangent familiae et familiae, sive tribus et tribus seorsum: familiae domus David seorsum, et uxores, sive mulieres eorum seorsum, hoc significat, quod tempore tribulationis et luctus non debeamus servire conjugiis [PL25.1516A] 905 et operi nuptiarum. Unde et in Joel, captivitate propinqua, dicitur ad Judaeos: Egrediatur sponsus de cubiculo [Al. cubili] suo, et sponsa de thalamo suo (Joel. II, 16). Et impendente diluvio, imperatur Noe: Ingredere in arcam tu, et filii tui, et uxor tua, et uxores filiorum tuorum (Gen. VII, 1). Et postea finito diluvio, dicit [Al. dicitur] ad eum: Egredere tu, et uxor tua, et filii tui, et uxores eorum (Gen. VIII, 16), ut qui in arca, impendente discrimine, fuerant separati, redditi mundo, generationi et liberis deservirent. Hoc autem non solum in tempore fit angustiae, sed et in tempore orationis: quando volumus Dominum deprecari, dicente Apostolo ad Corinthios: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5). [PL25.1516B] Igitur et nunc tribus domus David, et tribus domus Nathan, et tribus domus Levi, et tribus domus Semei, a suis uxoribus separantur: ut plangant unigenitum et primogenitum Dominum Jesum, de quo dixerat: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Mat. XXVII, 25). In David regia tribus accipitur, hoc est, Juda. In Nathan prophetalis ordo describitur. Levi refertur ad sacerdotes, ex quo ortum est sacerdotium. In Semei doctores accipiuntur: ex hac enim tribu magistrorum agmina pullularunt. Reliquas tribus tacuit, quae non habent aliquod privilegium dignitatis. In eo autem quod ait: Omnes tribus reliquae, tribus et tribus seorsum, et uxores eorum seorsum, universas absque nomine comprehendit. Dicamus, et juxta LXX ῥοῶν appellatur, non [PL25.1516C] una arbor malorum granatorum, id est, mali punici, sed locus his arboribus consitus, de quo juxta intelligentiam spiritualem sponsus dicit in Cantico canticorum: Descendi, ut viderem in genimine torrentis si floruisset vinea, si floruissent mala punica (Cant. VI, 10). Descendit enim Salvator ad torrentem hujus saeculi et turbidas aquas, de quibus et in typo ejus Elias bibisse describitur (III Reg. XVII): ut post flores vineae et mali punici fructum utrumque susciperet, et inebrians Ecclesiam suam, audiret ab ea: Potabis me de vino unguentarii, de vino malorum granatorum meorum (Cant. VIII, 2). Hujuscemodi potio non solum aestus stomachi 906 fugat, sed et corruptum ventrem sanare dicitur, et reliquis prodesse visceribus. Nihil hoc pomo pulchrius; [PL25.1516D] in rubore, Ecclesiae significat verecundiam: in granorum ordine, gradus et membra totius corporis per singula officia distributa. Cum in hujuscemodi vinea et malis fructum Salvator non invenerit, dicet: Omnem palmitem non ferentem fructum, tollet Pater; et omnem qui fert fructum, purgabit eum ut fructum plus afferat (Joan. XV, 2). Et in alio loco Joannes Baptista conclamat: Jam securis ad radices arborum posita est (Mat. III, 10). Omnis arbor quae [PL25.1517A] non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mitetur (Luc. III, 9). In succisione vitium [Al. vitiorum] vel malorum, quando in die judicii omnia deponentur nomina dignitatum, et impletum fuerit illud quod scriptum est: Ecce homo et opera ejus (Matth. III, Luc. III); et paleae a tritico separatae, erit planctus magnus non in alio loco, sed in Jerusalem. Etenim plaga atque judicium a sanctis incipiet, et reges et sacerdotes et prophetae et doctores tundent manibus pectora: cum mala pulcherrima viderint esse succisa, et eum quem confixerant, in Patris ac sua majestate regnare (I Petr. IV).

(Cap. XIII.---Vers. 1.) In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. LXX: In die illa erit [PL25.1517B] omnis locus apertus in domo David, et habitantibus Jerusalem: et in transmutationem et in aspersionem. De hoc fonte, qui egreditur de domo David, et in Ezechiele propheta scribitur (Ezech. XLVII), quod erumpat fons in domo Domini, et crescat in fluvium, qui appellatur aqua remissionis et indulgentiae; et pergat ad solitudinem et ad mare, quod nunc vocatur Mortuum, piscesque omnes vivificet, et ex utraque ripa Huminis varii generis consurgant arbores, per singulos menses semper novis fructibus abundantes. Et ut sciamus domum, hoc est, templum Dei, ipsam esse domum David, quae in Ezechiele domus Dei, in Zacharia domus David appellatur: hic fons de domo Dei egrediens, refertur ad Ecclesiam et ad scientiam Scripturarum, ut omnes [PL25.1517C] renascamur in Christo, et in aqua baptismatis nostra nobis peccata 907 donentur. Nihil immundius menstruata, quae quidquid attigerit, immundum facit: et hujus tamen sordes Christi abluentur baptismate. Pro ablutione peccatorum et menstruatae, LXX transtulerunt, transmutationem et aspersionem: quod de Lege transeamus ad Evangelium, de littera ad spiritum, de umbra ad veritatem, pro brevibus et praesentibus futura et aeterna succedant. Aspersio autem sanguinem Domini significat, de quo et Petrus apostolus loquitur: Gratia vobis, et pax multiplicetur, in obedientiam et aspersionem sanguinis Jesu Christi (I Pet. I, 2). Et rursum: Scientes quod non corruptibilibus argente et auro redempti estis, sed sanguine pretioso, ut agni immaculati et purissimi [PL25.1517D] (Ibid., 18), quo qui aspersus fuerit et redemptus, dicere poterit cum propheta: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me et super nivem dealbabor (Psal. L, 9).

(Vers. 2.) Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra, et prophetas [Vulg. pseudoprophetas], et spiritum immundum auferam de terra. LXX: Et erit in die illa, dicit Dominus Sabaoth, disperdam nomina idolorum de terra, et non erit ultra eorum memoria, et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. In die illa quam crebro [PL25.1518A] commemorat, omnia idola auferentur de terra, sive illa idola de quibus Psalmista dicit: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum (Ps. CXIII, 12), ut nulla sit alia religio, nisi tantum nominis Christiani, et de quibus in propheta scriptum est: Utulate, sculptilia in Jerusalem et in Samaria. Sicut enim feci Samariae et sculptilibus illius: sic faciam Jerusalem et idolis ejus (Jer. XXX). Sive haec idola, de quibus Apostolus loquitur: Spiritus autem manifeste dicit: quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi falsiloquorum, cauteriatam habentium conscientiam suam (I Tim. IV, 1, 2). Sicut enim idola fiunt manu artificis: ita haereticorum perversa doctrina, quodcumque simulaverit, [PL25.1518B] vertit in idolum, et facit pro Christo adorari Antichristum. Pro pseudoprophetis, in Hebraico absolute leguntur prophetae, id est, NEBIM, qui et ipsi pseudoprophetas significant; sed tamen et ab 908 ethnicis sacerdotes idolorum vocantur prophetae.

(Vers. 3.) Et erit, cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum: Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini: et configent eum pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum [Vulg. genitores ejus], cum prophetaverit. LXX: Er erit, si prophetaverit homo ultra, dicet ad eum pater suus et mater sua, qui genuerunt eum: Non vives, quoniam mendacium locutus es in nomine Domini: et compedient eum pater ejus et mater [PL25.1518C] ejus, qui genuerunt eum, cum prophetaverit. Nominibus idolorum de terra sublatis, et pseudoprophetis, atque immundo spiritu qui loquebatur in eis, si quis ultra tentare voluerit, et quippiam ex persona Domini prophetare, statim pater ejus et mater obliviscentur parentum, ut Dei retineant servitutem, et proferent contra filium mortis sententiam: et tam piae erunt omnium in Deum mentes, ut non exspectetur publicum judicium; sed pereant qui tales sunt, sententia propinquorum. Pro eo quod nos diximus, configent eum, idem verbum est in Hebraeo quod supra, DACARU (). Qua ergo ratione LXX interpretes ibi κατωρχήσαντο, id est, insultaverunt, sive illuserunt, et ut verbum de verbo exprimam, contra eum saltaverunt; et hic συμποδιοῦσιν transferre [PL25.1518D] voluerunt, id est, compedient: cum et Aquila, et Symmachus, et Theodotio, et ibi et hic similiter verterint, confixerunt. Recte autem qui falsa prophetaverit, homo appellatus est, dicente Apostolo: Cum enim sint inter vos aemulationes et contentiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3)? Et in Psalmis: Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI, 7). Et indigni spiritu Dei merentur audire: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis: quia carnales sunt (Gen. VI, 3).

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 25, coll. 1497C-1518D (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22