Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Sermones inediti (3/4)

SYNOPSIS

I. Charitas major omnibus donis, quae etiam haberi possunt absque ea. II. Prophetia sine Charitate in Saül, et ejus Satellitio. III. Prophetia sine Charitate in Caïpha. IV. Fides sine Charitate in daemonibus. V. Charitatis mutuae exemplum in membris corporis humani. VI. In membris dignitas diversa, sed magis respicienda sanitas. VII. Donatistae, membra aegra, praecisi. VIII. Damnatio Crispini, et anterior Donatistarum in causa Caeciliani et Majorini. IX. Ab Ecclesia praecisis patet reditus. X. Ecclesia toto orbe diffusa catholica est, vera est. XI. Donum linguarum primis credentibus datum significabat, Ecclesiam futuram παντάγλωσσον. XII. Hortatur Donatistas ad reditum.

I. BONUM est loqui de Charitate eis, qui diligunt eam, qua bene diligitur, quidquid diligitur. Est enim secundum Apostolum in Charitate supereminentissima via. Modo legebatur. Audivimus. Supereminentem, inquit, vobis viam demonstro (1 Cor. XII, 31). Deinde narravit multa dona, et ea quidem praeclara, nec parvi facienda; nihil tamen ea dixit prodesse hominibus, qui non habuerint Charitatem. In quibus donis commemoravit: Linguis loqui hominum et Angelorum, habere omnem Prophetiam, omnem scientiam, omnem fidem, ita ut montes transferat, distribuere omnia sua pauperibus, tradere corpus suum, ut ardeat (1 Cor. XIII, 1-3). Haec omnia magna atque divina sunt; sed si in fundamento Charitatis collocentur, et de radice Charitatis exurgant. Fuisse autem ex his donis multa in multis, qui non habuerunt Charitatem, non auderemus dicere, nisi doceremur exemplis non quorumlibet hominum, et undecumque petitorum, sed de ipsis sanctis Scripturis, quibus quisquis non habuerit fidem, non potest habere Charitatem. Sed inter praecipua, quae dicta sunt, magnum ibi apparet vel Prophetia, vel Fides. Quid ergo de caeteris? Si Prophetiam quisquis habens nihil ei prodest, si non habuerit Charitatem, et Fidem quisquis habens non potest pervenire ad regnum Dei, nisi habuerit Charitatem, quid de caeteris loquamur? Vel linguis loqui, quid est ad Prophetiam, et Fidem? Vel distribuere omnia sua pauperibus, quid est ad Prophetiam, et tradere corpus suum, ut ardeat? Plerumque hoc faciunt temerarii praecipites. Ergo illa ibi duo magna sunt, de quibus vere mirandum [PL46.888] est, si invenire potuerimus aliquem hominem habere Prophetiam, et non habere Charitatem, aut habere Fidem, et non habere Charitatem.

II. De Prophetia exemplum nobis dat Regnorum liber. Saül persecutor erat sancti David (I Reg. XIX). Cum eum persequeretur, et mitteret satellites, qui eum arriperent ad poenas, illi, qui missi erant, ut adducerent David occidendum, invenerunt eum inter Prophetas, ubi erat et Samuel sanctus Annae sterilis filius, quem concipiendum a Domino petierat, a Domino acceperat, et natum Domino dederat. Eo ergo tempore erat Samuel, quo tempore erat David, praestantissimus ille Prophetarum, nam ab ipso unctus est David. Cum itaque persecutionem a Saüle pateretur, confugit ad Samuëlem, sicut modo verbi gratia, qui forte foris aliquam persecutionem patitur, confugit ad Ecclesiam. Ergo eo confugerat, ubi erat non solus Samuel praestantissimus omnium Prophetarum, sed etiam multi caeteri Prophetae. Inter illos, cum essent prophetantes, venerunt missi a Saüle, qui eum, sicut dixi, ad mortem arriperent. Insiluit in illos Spiritus Dei, et coeperunt prophetare, qui venerant hominem sanctum et justum Dei ad gladium adducere, et eruere de medio Prophetarum. Repente impleti Spiritu Dei Prophetae facti sunt. Fuerit hoc fortasse istorum innocentia; non enim sponte ad illum arripiendum venerant, sed a Rege suo missi erant. Et forte venerant quidem ad eum locum, ubi erat David, sed non erant facturi, quod jusserat Saül. Forte et ipsi remansuri erant. Nam et hodie contingunt haec. Mittitur aliquando apparitor a magna Potestate rapere aliquem de Ecclesia. Non audet facere contra Deum, et ne et ipse incurrat gladium, remanet ibi, ubi missus erat, ut raperet. Dixerit ergo aliquis admirans, quod Prophetae isti repente facti sunt, quia innocentes fuerunt, testimonium illis innocentiae ipsa Prophetia perhibuit. Venerunt missi, sed facturi non erant, quod jusserat malus ille. Credamus hoc de istis. Missi sunt alii. Et in ipsos insiluit Spiritus Dei, et ipsi prophetare coeperunt. Et hos cum illis innocentiae merito numeremus. Missi sunt tertii. Hoc et ipsis factum est. Fuerint omnes innocentes. Cum tardarent, et non fieret, quod Saül praeceperat, venit et ipse. Numquid et ipse innocens? Numquid et ipse missus ab aliqua potestate, et non perversus propria voluntate? Et in illo tamen insiluit Spiritus Dei, et prophetare coepit. Ecce Saül prophetat habens Prophetiam, sed non habens Charitatem. Factum est Vas quoddam, quod ab Spiritu tangeretur, non quod ab Spiritu mundaretur.

III. Tangit enim aliqua corda ad prophetandum Spiritus Dei, nec tamen mundat. Et si tangit, et non mundat, forte inquinatur ipse Spiritus? Divinae enim substantiae est, omnia contingere, nusquam inquinari. Nec miremini, si lux ista, quae de coelo funditur, omnia ubique sparsa immunda contingit, nusquam de immundo fuscatur. Nec ista sola, quae de coelo, sed [PL46.889] etiam illa, quae de lucerna mittitur, contingit, quacumque duxeris lumen, et fortasse, quisquis per cloacam transeat, ipse, si tetigerit, polluitur; si autem fert lucernam, splendor lucernae supra omnia transit, nusquam maculam contrahit. Si hoc potuit Deus donare corporalibus luminibus, ipse lumen verum, et aeternum, et incommutabile potest alicubi coinquinari? Aut potest alicubi deesse lux Dei, de qua dictum est: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (I Sap. VIII, 1)? Tangit ergo quod vult, et mundat quod vult. Non quodcumque tetigerit, mundat, sed, quod mundaverit, tangit. Saülem itaque persecutorem Dei Spiritus non mundavit, sed tamen ad prophetandum tetigit. Caïphas princeps Sacerdotum Christi persecutor erat, et tamen Prophetiam locutus est, quando ait: Expedit ut unus homo moriatur, et non tota gens pereat (Joan. XI, 50). Secutus Evangelista exposuit Prophetiam, et ait: Hoc autem non a se dixit, sed, cum esset Pontifex, prophetavit (Ibid. 51). Prophetavit Caïphas, prophetavit Saül. Habebant Prophetiam, sed Charitatem non habebant. Numquid Charitatem habuit Caïphas, qui persequebatur Filium Dei, quem ad nos Charitas duxit? Numquid Charitatem habebat Saül, qui persequebatur eum, per cujus manum fuerat ab hostibus liberatus? Non solum invidus, sed et ingratus. Ergo probavimus posse esse in aliquo Prophetiam, et non esse Charitatem. Istis autem Prophetia prodesse non potest, secundum Apostolum. Si Charitatem, inquit, non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Non ait: Nihil est Prophetia, aut nihil est Fides; sed nihil sum ego, si non habuero Charitatem. Habens magna nihil est, quamvis magna habeat, nihil est. Ipsa enim magna, quae habet, non habet ad adjutorium, sed habet ad judicium. Non magna habere magnum est, sed bene uti magnis magnum est. Non autem utitur bene, qui non habet Charitatem. Etenim non utitur bene aliqua re, nisi voluntas bona. Voluntas bona esse non potest, ubi Charitas non est.

IV. Quid de Fide? Invenimus aliquem habere et Fidem, et non habere Charitatem? Multi sunt, qui credunt, et non amant. Nec enumerandi sunt homines. Daemones invenimus credidisse quod credimus, et non amare quod amamus. Nam, cum argueret apostolus Jacobus eos, qui sibi putabant sufficere, ut crederent, et nolebant bene vivere, quod non fit, nisi de Charitate; bona enim vita ad Charitatem pertinet, nec potest habens Charitatem male vivere, quia hoc ipsum bene vivere nihil est aliud, quam impleri Charitate. Cum ergo quidam jactarent se, quod credidissent in Deum, et nollent bene vivere, atque congruenter tantae Fidei, quam perceperant, daemonibus eos comparavit dicens: Tu, inquit, dicis, quia unus est Deus. Bene credis; sed et daemones credunt et contremiscunt (Jacob. II, 19). Si ergo tantummodo credis, et non diligis, adhuc cum daemonibus tibi commune est. Petrus dixit: Tu es Filius Dei; et dictum est illi: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus, qui in coelis est (Matth. [PL46.890] XVI, 16, 17). Invenimus et daemones dixisse: Quid nobis et tibi est, Fili Dei (Id. VIII, 29)! Filium Dei confitentur Apostoli, Filium Dei confitentur et daemones. Confessio videtur par, dilectio dispar. Illi credunt, et amant, illi credunt et timent. Amor expectat praemium, timor poenam. Ergo invenimus posse quemquam habere etiam Fidem, et non habere Charitatem. Nemo ergo se jactet de quocumque Ecclesiae dono, si forte eminet in Ecclesia aliquo attributo sibi dono, sed videat utrum habeat Charitatem. Nam locutus est idem apostolus Paulus, et enumeravit multa dona Dei (1 Cor. XII), in membris Christi, quae est Ecclesia, et ait dona propria quibusque Membris esse attributa, nec posse fieri ut omnes habeant unum donum. Nec quisquam tamen sine dono remanebit. Apostolus ait Prophetas, Doctores, Interpretatores, linguis locutores, habentes virtutes sanitatum, habentes adjutoria, gubernationes, genera linguarum. Dicta sunt haec, et alia videmus in aliis, alia in aliis. Non ergo doleat aliquis, non sibi esse concessum quod videt alii concessum. Habeat Charitatem, non invideat habenti, et cum illo habet, quod non habet. Quidquid enim habuerit frater meus, si non invidero, et amavero, meum est. In me non habeo, sed in illo habeo. Non esset meum, si in uno corpore, et sub uno Capite non essemus.

V. Sinistra manus verbi gratia in corpore habet annulum, et dextra non habet. Numquid illa sine ornamento remansit? Respice singulas manus, et videbis unam habere, aliam non habere. Respice compagem corporis, cui haerent ambae manus, et vide eam, quae non habet, in illa habere, quae habet. Oculi vident, qua eatur; pedes eunt, quo oculi prospiciunt. Nec pedes possunt videre, nec oculi ambulare. Sed respondet tibi pes: Habeo et ego lumen, sed non in me, sed in oculo. Non enim oculus sibi videt, et mihi non videt. Dicunt et oculi: Et nos ambulamus, non in nobis, sed in pedibus. Non enim pedes se ipsos portant, et nos non portant. Singula ergo membra singulis et propriis officiis distributa peragunt, quod imperat animus. Omnia tamen in uno corpore constituta et unitatem tenentia nec arrogant sibi, quod altera membra habent, si forte illa membra non habent, nec putant esse a se alienum, quod in uno corpore similiter habent. Denique, fratres, si alicui membro corporis molestiarum aliquid accidat, quae membra suum auxilium denegabunt? Quid tam extremum videtur in homine, quam pes? Et in ipso pede quid tam extremum, quam planta? Et in ipsa planta quid tam extremum, quam ipsa cutis, unde terra calcatur? Ita tamen hoc extremum universi corporis compage detinetur, ut, si in ipso loco spina calcetur, ad auxilium spinae eruendae omnia membra concurrant. Continuo complicantur poplites, curvatur spina, non illa, quae haesit, sed quae totum dorsum continet, sedetur, ut spina eruatur; jam sedere, ut hoc fiat, totius corporis est. Quam exiguus locus in molestia est! Tantillus locus est, quantum spina pungere potuit, et tamen illius extremi, et exigui loci molestia a [PL46.891] toto corpore non relinquitur. Caetera membra nihil dolent, et in illo uno loco omnia dolent. Ipse inde Apostolus dedit Charitatis exemplum, exhortans nos, ut ita nos diligamus invicem, quemadmodum se in corpore diligunt membra. Si patiatur, inquit, unum membrum, compatiuntur et alia membra, et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos estis corpus Christi et membra (1 Cor. XII, 26). Si se diligunt membra, quae habent caput in terra, quomodo se debent membra diligere, quorum caput in coelo est. Certe nec ipsa se diligunt, si a suo capite deseruntur. Cum vero illud caput ita sit caput, et ita exaltatum sit, et ita in coelo ad dextram Patris collocatum, ut tamen laboret in terra, non in se, sed in membris suis, ita ut dicat in fine: Esurivi, sitivi, hospes fui; quando ei dicetur: Quando te vidimus esurientem, et sitientem? et tanquam respondeat: Ego caput in coelo eram, sed in terra membra sitiebant, denique ait: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, rursusque non facientibus: Cum uni ex minimis meis non fecistis, neque mihi fecistis (Matth. XXV, 35-45), huic capiti non nisi per Charitatem connectimur.

VI. Sic enim, fratres, singula membra in officiis suis videmus agere opus proprium, ut oculus videat, non autem operetur; manus autem operetur, non tamen videat; auris audiat, nec videat, nec operetur; lingua loquatur, nec audiat, nec videat, et cum sint singula suis officiis distincta atque discreta, una tamen compage corporis colligata habent aliquid commune in omnibus. Officia diversa sunt, sanitas una est. Hoc est ergo in membris Christi Charitas, quod est in membris corporis sanitas. Meliori loco positus est oculus, in eminenti, et tanquam ad consilium in arce constitutus, unde prospiciat, unde videat, unde ostendat. Honor magnus in oculis, et loco, et sensu ardentiore, et agilitate, et vi quadam, quam caetera membra non habent. Proinde plerumque homines per oculos suos jurant, quam per quodlibet alterum membrum. Nemo alicui dixit: Sic te diligo quomodo aures meas, et est aurium sensus oculis suppar, et proximus. Quid de caeteris dicam? Quotidie dicunt homines: Sic te diligo tanquam oculos meos. Et Apostolus significans majorem in oculis habere dilectionem, quam in caeteris membris, cum se dilectum ab Ecclesia Dei diceret, ait: Testimonium enim vobis perhibeo, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi (Galat. IV, 15). Nihil ergo in corpore sublimius oculis et honoratius, et nihil in corpore extremius fortasse, quam digitus minimus pedis. Cum ita sint, expedit tamen in corpore digitum esse, et sanum esse, quam oculum esse, et in perturbatione lippire. Sanitas enim, quae communis est omnibus membris, pretiosior est officiis singulorum. Ita vides in Ecclesia hominem parvum aliquod donum habentem, et tamen habentem Charitatem; alterum eminentem forte in Ecclesia aliquo majore dono, et tamen non habentem Charitatem. Ille sit extremus digitus, [PL46.892] ille sit oculus. Ille magis pertinet ad corporis compaginem, qui potuit obtinere sanitatem. Denique molestum est corpori caetero, quidquid aegrotarit in corpore, et datur quidem ab omnibus membris opera, ut sanetur, quod aegrotum est, et plerumque sanatur. Si autem sanatum non fuerit, et tantam putredinem conceperit, quae sanari non possit, ita consulitur omnibus membris, ut de corporis compage perdatur.

VII. Fuerit ergo, nescio quis, Donatus, quasi oculus in corpore, fuerit; ita non scimus, qualis fuerit, sed prorsus talis fuerit, qualis dicitur, quid illi profuit excellentia honoris et gloriae? Tenere non potuit sanitatem, quia non habuit Charitatem. Denique ita isti putrefacti sunt, ut necessario praeciderentur, et quod se habere aliquos dicunt, vermes putredinis sunt. Praecisi vermes sunt, nec sanitatem possunt admittere. Etenim tandiu membrum admittit sanitatem, quandiu est de corpore non praecisum. De caeteris enim sanis manat sanitas ad vulneris locum; cum autem fuerit praecisum membrum, ubi vulnus est, qua, et unde ad illud sanitas veniat, non invenitur. Ideo et sarmentis praecisis comparantur, et concurrit cum apostolica lectione evangelica lectio. Et ibi enim Dominus, ut maneamus in illo, non nobis maxime commendavit nisi Charitatem: Ego sum, inquit, vitis, vos estis sarmenta, Pater meus est agricola. Sarmentum omne, quod in me dat fructum, purgat illud, ut magis fructum afferat; quod autem in me non dat fructum, praecidet illud (Joan. XV, 1, 2). Fructus de ipsa Charitate, quia non venit fructus nisi de radice. Dicit autem Apostolus: Ut in Charitate radicati et fundati (Ephes. III, 17). Ibi est ergo radix, unde omnis fructus exurgit. Qui coepit dissentire a radice, quamvis videatur aliquantum manere, aut praecisus est latenter, aut aperte etiam praecidendus; fructum enim afferre nullo pacto potest. Illi erant aliquando in unitate. Praecisi sunt. Unde praecisi sunt? Ab unitate. Sed vos estis, inquiunt, praecisi. Quid facimus? Ego dico: Vos estis praecisi. Vos dicitis: Vos estis praecisi. Judicet Deus. Distulimus itaque quaestionem, et ad judicium Dei misimus? Non plane. In multis rebus facimus hoc, ubi nondum apparet sententia Dei. Ubi autem apparet, utamur, non differamus. Scripturam profero, et video, quis unde praecisus sit. Si enim Scriptura testimonium perhibuit Parti Donati, alicui Ecclesiae in terrarum aliqua parte constitutae, sicut in parte Africae constituta est Pars Donati, dicant nos praecisos, et dicant se esse radicatos. Si autem Scriptura testimonium non perhibet nisi Ecclesiae, toto orbe diffusae, quid quaerimus litis nostrae judicem hominem? Deum habemus. Nondum praesidet in judicio, jam praesidet in Evangelio.

VIII. Judicatus est modo Crispinus haereticus. Sed quid ait? Numquid evangelica sententia superatus sum? Inde se asserens victum non esse, quia [PL46.893] Proconsul contra illum judicavit, non Christus. Si ergo judicium hominis parvi pendit, quare a Proconsule ad Imperatorem appellavit? Ipsius Proconsulis judicium ipse flagitavit, ipse dixit: Audi me. Non sum haereticus. Cujus judicium flagitasti ejus judicium displicet tibi? Quare? Quia contra te judicavit? Si pro te judicaret, bene judicaret. Quia contra te judicavit, male judicavit. Antequam judicaret, bonus judex erat, cui dixisti: Non sum haereticus. Audi me. Sed judicavit Proconsul, inquit, secundum leges Imperatorum, non secundum leges Evangelii. Ita fecerit, secundum leges Imperatorum Proconsul judicaverit. Si ergo male contra te judicant Imperatores, quare a Proconsule ad eorum judicium provocasti? Jam erant leges Imperatorum contra te, an nondum erant? Si nondum erant, non secundum ipsas Proconsul judicavit. Si jam erant, numquid pro te Imperatores contra leges suas judicaturi sunt? Deinde quaero abs te: Ipsae leges Imperatorum quae sunt contra te? Quid factum est? doce me! Manifestum est enim, et non negatur, multas Imperatorum leges esse adversus ipsos. Unde hoc contigit? Unde hoc factum est? Nos forte persecuti sumus, et multa mala Imperatoribus de vobis diximus? Hoc quidem dicunt his, quos miseros decipiunt imperitos. Causam enim, quemadmodum illo tempore gesta est, penitus occultant eis, quos decipere volunt. Sed, quantumlibet occultent, eruitur, patescit, publicatur, in notitiam profertur etiam invitorum, et recusantium. Claudentes oculos, ac nolentes lucem videre ipsa lux feriat. Non eis liceat dissimulare manifesta! Non eis liceat averti a patentibus! Non eis liceat aperta operire! Urgeam eos manifesta veritate. Vos Imperatoris judicium flagitastis. Mentimini! inquit. Extant chartae publicae. Ipsi Donatistae de Parte Majorini, qui prior ordinatus est, contra Caecilianum adierunt Proconsulem tunc Anullinum, et detulerunt libellos accusatorios de nomine Caeciliani, et in aluta signatos, dicentes, sed adversus Caecilianum crimina quae illo libello scripsissent, et rogantes, ut ipsam accusationem eorum mitteret ad comitatum Imperatori. Extat relatio Anullini Proconsulis scribentis ad Imperatorem Constantinum: quod homines de Parte Majorini venerint ad illum cum libellis de accusatione Caeciliani, rogantes ut eosdem libellos mitteret Imperatori, et se dicit fecisse, quod illi rogaverunt. Scripsit Imperator ad Meltiadem episcopum [PL46.894] et Marcum, transferens ad illos causam ecclesiasticam, et removens a se. In eisdem litteris scribit Imperator: misisse se chartas missas ab Anullino, et in ipsis litteris ignorat, quae illae chartae sint, sed in relatione Anullini cognoscitur, quae hodie publicis codicibus continentur. Deinde scribit idem Constantinus ad Anullinum, ut partes Romam dirigat ad episcopale judicium. Refert etiam Anullinus in extremo: misisse se partes. Vos ergo istis ad Imperatorem, vos causam Ecclesiae ad humanam potestatem detulistis. Ille melior, quam vos. Vos enim ad Imperatorem deferebatis, ille ad Episcopos. Dicta est causa in episcopali judicio illis primo accusantibus. Prolata est sententia pro Caeciliano. Illi non contenti judicio ecclesiastico murmurare coeperunt, rursus eumdem Imperatorem adierunt, post episcopale judicium quaerentes imperiale judicium. Dedit alterum ecclesiasticum apud Arelatum. Ab ipso etiam judicio illi ad ipsum Imperatorem appellaverunt. Victus importunitate eorum voluit et ipse causam suscipere, atque cognoscere. Suscepit, cognovit, Caecilianum innocentissimum judicavit, etiam omnes jussiones Imperatorum contra illos. Quid mirum? Cujus judicium flagitasti, ejus sententiam recusare audes? Quare ad illum voluisti deferre judicium? Habebas Ecclesiam in Africa, non habebas in toto orbe terrarum? Sed quo ibant, unde se jam ipsi praeciderant? Illi jam in Ecclesia non haerebant, sed Imperator ibi haerebat, ad quem judicium referebatur. Proinde ille mansuetissime Episcopos voluit judicare, et illis postea cessit, ut etiam ipse judicaret. Inde sunt leges adversus vos; videte, si non contra vos. Primo vos ipsi fuistis, vos primi accusatores, vos extremi appellatores, vos novissimi murmuratores. Numquid tamen, inquit, ex Evangelio superatus sum? Ex eo judicio superatus es, quod tu ipse delegisti.

IX. Sed non recusamus evangelicam sententiam. Plane, etsi non diceret, nos legeremus, nos erueremus, nos ostenderemus. Recitetur Evangelium? Videamus, ubi esse dicit Ecclesiam Dominus Jesus Christus. Illi certe et aures nostrae, et corda patere debent. Ipsum audiamus. Dicat nobis, Ecclesia ubi sit. Si in Africa esse dixerit Ecclesiam suam, omnes confluamus in Partem Donati. Si in toto terrarum orbe dixerit Ecclesiam suam, redeant ad corpus membra praecisa, non enim sic fracti sunt rami, ut denuo inseri non possint. Habes apostolum Paulum dicentem. Sed dicis: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene. Propter incredulitatem fracti sunt; tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time. Nam, si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet (Rom. XI, 19-21). Fracti enim erant Judaei, tanquam rami naturales, et insertae erant Gentes, tanquam oleaster in olivam. Ex his insertis ramis, et ex hoc inserto oleastro omnes sumus participes olivae. Sed, sicut minatus erat Apostolus superbientibus ramis oleastri, [PL46.895] tales isti facti sunt superbiendo, ut cum illis naturaralibus ante amputatis, et ipsi superbia praecidi mererentur. Sed quid ait Apostolus? Et illi, inquit, si non permanserint in infidelitate, inserentur (Rom. XI. 23), et tu, si non permanseris in fide, excideris. Nemo ergo in vite superbiat, nemo praeter vitem desperet. Si superbis in vite, observa, ne praecidaris. Si praeter vitem positi sunt, non desperent, audeant inseri. Non enim manu sua inserendi sunt. Ait enim: Potens est Deus iterum inserere illos (Ibid.). Non dicant; Unde fieri potest, res praecisa, ramus fractus ut denuo inseratur? Recte dicis fieri non posse, si interroges humanam fucultatem, non, si interroges divinam majestatem. Quid enim? Quod jam factum est a Domino, facere potest aliquis agricolarum? Oleastrum tulit, et in olivam inseruit, et oleaster in olivam insertus non baccas amaras, sed olivam dedit. Faciat hoc modo aliquis; inserat oleastrum in olivam, videbit nihil procedere, nisi baccas oleastri. Potens ergo fuit Deus non olivam in oleastro, sed oleastrum inserere in oliva, et oleastrum facere participem pinguedinis olivae, ut exuta amaritudine pinguedine indueretur, et non erit potens te praecisum per superbiam inserere per humilitatem? Bene, inquit, hortaris me, sed prius meo ostende praecisum, ne forte te ipsum hortari debeas, ut ad me venias, non me, ut in te inserar. Audeo dicere: Audi me, et tamen timeo dicere: Audi me. Timeo enim, ne contemnat hominem. Imo hortor, ut contemnat hominem. Si enim contemneret hominem, non esset de Parte Donati. Homo enim fuit Donatus. Ergo, si nostra verba dicimus, contemnamur; si Christi verba dicimus, ille audiatur, qui non gratis auditur, et non gratis contemnitur. Auditur enim ad praemium, non auditur ad supplicium. Ipsum audiamus. Ipse Dominus dicat nobis.

X. Ecclesiam innumerabilibus locis ostendit, sed tamen commemorem unum aliquod. Post resurrectionem, nostis, fratres, ostendit se Discipulis suis, cicatrices demonstravit, palpandum praebuit, non solum videndum. Illi autem tenentes, et palpantes, et agnoscentes, adhuc tamen prae gaudio haesitabant, sicut Evangelium nos docet, cui oportet credere, cui nefas est non credere. Dominus autem adhuc haesitantibus prae gaudio, et dubitantibus intulit firmitatem de Scripturis, et ait: Haec dicebam vobis, cum adhuc essem vobiscum, quia oportet impleri omnia, quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quia sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV. 44-47) Ibi tu non es. Ibi ego sum. Quid expectas hominem, qui de te judicet de tribunali? Audi Christum de Evangelio. Per omnes gentes, inquit, incipientibus ab Jerusalem. Tu ibi es? Communicas omnibus gentibus? Communicas ei Ecclesiae, quae diffusa est per omnes gentes incipiens ab Jerusalem? Si communicas, ibi es, in vite es, praecisus non es. Ipsa est enim vitis, quae crevit, et [PL46.896] implevit totum orbem terrarum, corpus Christi, Ecclesia Christi, cujus caput in caelo. Si autem non communicas, nisi Afris, et de Africa, quo potueris, clanculo mittis, qui consolentur peregrinos, non te invenis in Parte remansisse, a Toto praecisum esse? Quid dixisti in judicio Proconsulis? Catholicus sum. Vox est ipsius. De Gestis recitatur. Catholicus Totum tene. Holon enim Totum est, et inde appellata est Ecclesia catholica, quia per Totum est. Numquid Catamerica dicta est, et non Catholica? Meros enim pars est, Holon totum est. De graeco verbo dicta est Catholica, secundum totum. Ergo communicas Universo? Non, inquit. Ergo in parte es, quomodo Catholicus es? Multum interest inter Totum, et Partem. Unde accipit nomen Catholica? Tu enim accepisti nomen de Parte Donati, Catholica nomen accepit ab universo orbe terrarum. Sed nos dicimus in universo esse, et Deus forte non dicit? Evangelium commemoravi, ex Evangelio recitavi. Per omnes gentes, inquit, incipientibus ab Jerusalem. Non inde venit ad Africam? Si enim coepit ab Jerusalem, implendo omnia venit ad te, non siccando. Quis est, qui dicat: Ductus est rivus de fonte, ut veniret ad me, siccavit in via, et pervenit ad me? Si in via siccavit, ad te qua pervenit? Utique implendo omnia pervenit ad te. Ingrate rive, quare fontem blasphemas? Nisi manaret, non implereris. Sed timeo, ne tu siccaveris. Etenim omnis rivus a fonte praecisus siccet, necesse est. De siccitate aspera loquuntur adversus Ecclesiam; lenia loquerentur, si rigarentur. Catholicus sum. Quid est Catholicus? Homo de Numidia? Interroga saltem Graecos. Non est utique Catholicus verbum Punicum, sed verbum Graecum. Interpretem quaere. Merito erras in lingua, qui non consentis omnibus linguis.

XI. Spiritus quando venit de coelo, et implevit eos, qui in Christum crediderant, omnibus linguis locuti sunt, et hoc erat signum illo tempore accepisse Spiritum sanctum, si quis linguis omnium loqueretur (Act. II, X et XIX). Numquid modo fidelibus non datur Spiritus sanctus? Absit ut hoc credamus, alioquin spem non habebimus. Et illi utique fatentur dari fidelibus Spiritum sanctum, et nos hoc dicimus, hoc credimus, hoc maxime, et in sola Ecclesia catholica fieri assequamur. Sed illi sint Catholici, illic datur Spiritus sanctus. Nos simus Catholici, hic datur Spiritus sanctus; modo, quid intersit, non quaeramus, qui sint Catholici; manifestum est, quia datur Spiritus sanctus. Quare modo linguis omnium non loquuntur, qui Spiritum sanctum accipiunt, nisi, quia tunc in paucis figurabatur, quod postea in omnibus ostenderetur? Quid enim pronuntiavit Spiritus sanctus commonens corda eorum, quos tunc impleverat, et docens eos linguas omnes? Vix discit homo duas aut tres, aut per magistros, aut per regiones, in quibus [PL46.897] versatur aliqua consuetudine, ut multum tres, aut quatuor linguas. Omnibus linguis loquebantur, qui impleti a sancto Spiritu erant, verum et locuti repente, non paulatim discentes. Quid ergo tunc ostendebat Spiritus? Dic mihi, quare modo hoc non facit, nisi quia aliquid significando faciebat? Quid significabat, nisi Evangelium per omnes linguas futurum? Audeo dicere. Et modo loquitur Ecclesia omnibus linguis. In omnibus enim linguis clamat Evangelium, et quod modo dicebam de membris, hoc dico et de linguis. Et quomodo dicit oculus: Mihi ambulat pes, sic et pes dicit: Mihi videt oculus, sic et ego dico: Lingua mea est graeca, lingua mea est hebraea, lingua mea est syra. Omnes enim una fides tenet, omnes enim una charitatis compago concludit. Quod per Dominum demonstratum est, hoc per Prophetas ante praedictum est. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Ecce quousque crevit Ecclesia, quae appellatur a Toto, Catholica. Et vide, quia omnes linguae ierunt per omnes terras. Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Ibid. 4).

XII. Hanc ergo Ecclesiam teneo, tu illam non tenes. Si ergo praecisus es, agnosce, unde praecisus es. Redi, et inserere, ne arescas, et in ignem mittaris. Loquuntur Prophetae, loquuntur Apostoli, loquitur Dominus de Ecclesia toto orbe diffusa. Contra te dicunt omnes isti sententiam. A Proconsule ad imperiale judicium. Ab Evangelio quo? An forte ad Donatum? Donatus judicabit contra Christum? An Donatum judicat Christus? Quid tibi dicturus est Donatus? Ego Christum meum praedicavi de Africa. Quid ducturus? An: Me pro Christo opposui, et: Ego Christo successi? Hoc restat, ut dicat, quia a corpore praecidere ausus est homines, quia Christo successit. Ecce Christi sententia, ecce Evangelia. Per omnes gentes, inquit, incipiens ab Jerusalem. Coepit ab Jerusalem. Ibi venit Spiritus sanctus, ibi erant Apostoli, quando in illos supervenit, inde coepit Evangelium praedicari, inde diffundi per omnes gentes, inde postea venit in Africam. Quo postea venit? Ipsos deseruit? Imo non deseruit, si nolint. Nam et nos Afri sumus. Utique Evangelium, quod venit in Africam, manet hic in Catholicis Afris, quo modo in omnibus gentibus manet. Nam et per omnes gentes sicut Haeretici, alii ibi, alii hic, et non sunt nati Afri, qui sunt in illis gentibus. De vite praecisi sunt. Catholica enim novit omnes, ipsi se non noverunt. Etenim vitis, unde sarmenta praecisa sunt, novit omnia sarmenta, et, quae in se manent, et quae de se praecisa sunt. Etenim ubique diffusa est Ecclesia catholica. Illa sarmenta, ubi praecisa sunt, ibi remanserunt, ad alias partes, et alias partes pervenire non potuerunt. Illa autem ubique diffusa ubique tenet suos, ubique plangit praecisos. Clamat ad omnes, ut revertantur, et inserantur. Clamor ejus non auditur, sed tamen ubera Charitatis manare exhortatione [PL46.898] non quiescunt. Sollicita est pro praecisis, clamat in Africa ad Donatistas, clamat in Oriente adversus Arianos, adversus Photinianos, adversus alios, atque alios. Quia enim ubique diffusa est, ubique invenit, contra quos clamet, quia in illa erant, et de illa praecisa sunt. Sarmenta coeperunt infructuosa esse, et praecisa sunt. Si non permaneant in infidelitate rursus inserentur. Haec audite, fratres, cum timore, ne superbiatis; cum Charitate, ut etiam pro illis oretis. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO XX. De verbis Psalmi XXXVIII, vers. 1-5. Dixi: Custodiam vias meas, etc

SYNOPSIS

I. CHRISTIANORUM est, quotidie in Deum proficere, et de Deo, vel de donis ejus semper gaudere. Peregrinationis enim nostrae tempus brevissimum est, et patria nostra sine tempore est. Inter aeternitatem enim et tempus multum distat. Hic conquiritur pietas, illic requiescitur. Inde quotidianis diebus, quasi boni negotiatores, noverimus, quid profecerimus. Non tantum enim studiosi esse debemus in audiendo, sed vigilantes in operando. Haec schola, in qua Deus solus magister est, bonos quaerit discipulos, non fugitivos, sed studiosos. Apostolus dicit: Studio non pigri, spiritu ferventes, spe gaudentes (Rom. XII, 11). In hac ergo schola, fratres, quotidie discimus. Aliud discimus in praeceptis, aliud in exemplis, aliud in sacramentis. Sunt ista medicamenta vulnerum nostrorum, et fomenta studiorum nostrorum. Modo respondimus: Exaudi orationem meam, et precem meam, Domine! Inaurire, hoc est: Auribus percipe lacrymas meas (Psal. XXXVIII, 13). Quid putas, iste petiturus est, qui primo sibimet Deum cupit propitium esse? Quid ab illo expetiturus est? Videamus, discamus. Forte divitias petiturus, forte in hac vita aliquam felicitatem? Dicat ergo nobis, quid petiturus est, qui primo Deum deprecatur. Vidit enim, quod [PL46.899] ex se habere non potuit, sed a Deo habere potuit. Audierat enim: Petite, et accipietis (Joan. XVI, 24). Noverat ergo, quid esset petiturus, qui primo Deum rogavit. Ergo Exaudi, Deus, orationem meam! Et quasi interrogatus: Quid vis, quid pulsas, quid clamas, quid interpellas? Audiam. Quid vis? Quid volo? ait. Audi voluntatem meam, et perfice opera tua. Quae est voluntas mea? Dixi; Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII, 1). Arduam rem iste disponit, sed non dubitat, quoniam primo Dominum deprecatus est. Noverat enim magisterium Pauli: Non ego, sed gratia Dei mecum (1 Cor. XV, 10).

II. Dixi ergo: Custodiam vias meas. Quas vias? Terrenas. Numquid per linguam ambulamus in terra? Aut pedibus nostris in terra ambulamus, aut pedibus alienis. Aut animalibus vehimur, aut pedibus nostris imus. Quid est ergo? Quam iste viam quaerit? Ne delinquat in lingua sua. Magna doctrina, videte, fratres. Numquid enim, quemadmodum una hora possumus cibum accipere, et refecti recedere, sic possumus momento uno loqui etiam, et silere? Quemadmodum enim habemus oculos ad vivendum, aures ad audiendum, caeterosque sensus ad percipiendum, sic iterum linguam ad loquendum. Est nobis magna necessitas linguae. Aut aliquid auditurus es, ut respondeas, aut aliquid dicturus es, ut doceas. Numquid oculo dicturus, et non lingua? Et si aure auditurus es, lingua responsurus es. Quid facimus de tam utili membro? Inde Deum rogamus, inde satisfacimus, inde laudes dicimus, inde una voce concinentes Deo cantamus, inde quotidianis diebus aut misericordes efficimur, cum aliis loquimur, aut consilia damus. Quid facimus nunc? Ipsa lingua nostra vobis ministerium exhibet. Quid facimus, ut non delinquamus in lingua, maxime cum dictum sit: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21). Et iterum dictum sit: Multos vidi cadentes per casum gladii, sed non sic, quomodo qui ceciderunt per linguam (Eccli. XXVIII, 22)? Iterum dictum est: Et lingua in membris nostris constituitur, quae maculat totum corpus nostrum (Jacob. III, 6). Inde iterum idem Dominus: Docuerunt linguam suam loqui mendacium (Jerem. IX, 5). O docuerunt! Facit enim consuetudinem loqui mendacium. Etiam, si non vis, illa loquitur mendacium. Quemadmodum enim, si rotam volvas semel (Jacob. III, 6), jam, ut manu impuleris, illa ipsa figura et rotunditate, vel ipso instabili, et quasi naturali cursu currit, sic et lingua nostra, opus est ut non doceatur loqui mendacium; jam enim ultro sponte currit ad id, ad quod facilius potest moveri. Aliud habes in corde, aliud illa aliquando volvit ex more. Quid facturus es? Quae, videtis, fratres! quae statera cordis facienda est, ut lingua aliquid proferat! Neque enim sponte movetur. Intus est, qui movet.

III. Est enim quaedam vis, quae se, et caetera ministeria sua movet. Opus est, ut bonus sit ille, qui [PL46.900] regit, et quamlibet malam consuetudinem adjutus per gratiam vincit. Bonus sit minister, et quiescit ministerium. Miles habet arma, sed si non ferierit, nihil faciunt arma. Sic et lingua in membris nostris arma animae nostrae sunt. De ipsa dictum est: Inquietum malum (Jacob. III. 8). O inquietum! Quis fecit istud malum, nisi inquietus? Tu noli esse inquietus, et non est hoc malum. Tu noli agitare, et non est, quae se agitet. Neque enim animus est, ut moveatur; Corpus est enim. Jacet. Noli movere, et non movetur. Vide autem, quomodo moves. Ipsa est illa, de qua multi fraudibus studentes, et avaritiae servientes, cum coeperint de negotiis aliquid agere, ejiciunt membrum factum ad laudem Dei, et ibi blasphemant Deum, et dicunt: Per Christum! tantum emi, tantum vendo. Quando interrogavi te: Jura mihi, quantum vendis? Ego te interrogavi: quantum vendis? Decem follibus vendo, viginti follibus. Per Christum juras? Per oculos tuos jura, per filios tuos jura, et ipsa hora contremiscit conscientia. O impietas linguae! Creatorem contempsisti, creaturam custodisti. O inquietum malum, plena veneni mortiferi! In ipsa benedicimus Deum, et Patrem. Deum propter naturam, Patrem propter gratiam. Et in ipsa maledicimus hominem, qui factus est ad imaginem Dei (Jacob. III, 8, 9). Attendite, fratres, quid portetis! Ecce dico, quid portemus. Et ego enim vobiscum homo sum. Sed recurramus.

IV. Exaudi, Deus, orationem meam. Inde sunt illi Judaei, quos modo in Evangelio legimus. Utique lingua illos perduxit ad mortem. Modo enim in Evangelio audivimus. Adduxerunt, inquit, Judaei quamdam mulierem licet meretricem ad Dominum, tentantes illum, et dicentes: Magister, haec mulier modo comprehensa est in adulterio (Joan. VIII, 4). In lege Moysis scriptum est, ut quaecumque fuerit in adulterio comprehensa, lapidetur. Tu quid dicis? Hoc lingua dicebat, sed creatorem non agnoscebat. Nolebant isti orare, ut dicerent: Eripe animam meam a lingua dolosa (Psal. CXIX, 2). Dolose enim accesserant, hoc enim volebant agere. Venerat enim Dominus: Non legem solvere, sed implere (Matth. V, 17), et peccata dimittere. Dixerunt ergo apud se Judaei: Si dixerit: Lapidetur! dicemus ei: Ubi est, quod peccata dimittis? Non tu es, qui dicis: Donata sunt tibi peccata tua (Id. IX, 5; Marc. II, 5-9; Luc. V, 23)? Si dixerit: Dimittatur! dicemus: Ubi est, quod legem venisti adimplere, non solvere? Videte linguam dolosam ad Deum. Ille, qui venerat redemptor, non damnator (venerat enim redimere, quod perierat (Matth. XIII, 11) aversus est ab ipsis, quasi conspicere eos nolens. Non vacat aversio ista ab ipsis. Intelligitur aliquid [PL46.901] in hac aversione. Quasi diceret: Peccatricem mihi adducitis, Peccatores! Si putatis, quia damnare debeo peccata, a vobis incipio. Et ipse, qui venerat donare peccata, ait: Qui se scit vestrum sine peccato esse, prior in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). O responsio, vel propositio! Si mittere voluissent lapidem in peccatricem, ipsa hora iterum recitaretur: In quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 2). Damnastis, damnabimini. Illi tamen, etsi creatorem non agnoscebant, conscientiam suam sciebant. Ponentes invicem faciem post faciem, ut nec ipsi se propter confusionem videre vellent, a senioribus (hoc dixit Evangelista) usque ad minores omnes egressi sunt. Dixerat enim Spiritus sanctus: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3).

V. Et exierunt omnes. Remansit solus, et sola. Remansit creator, et creatura; remansit misera, et misericordia; remansit, qui suum reatum agnoscebat, et qui peccatum dimittebat. Nam ipsum est, quod conversus scribebat in terra. Scripsit enim in terra. Quando enim peccavit homo, dictum est ei: Terra es (Gen. III, 19). Peccatrici ergo cum daret indulgentiam, dans scribebat in terra. Indulgentiam dabat, sed, cum daret indulgentiam, erigens faciem suam ad illam: Nemo, ait, te condemnavit? Et illa non dixit: Quare? quid feci? Domine! Numquid enim rea sum? Non hoc dicit; sed ait: Nemo, Domine! Semetipsam accusavit. Probare illi non potuerunt, subduxerunt se. Sed illa confessa est cujus Dominus non reatum nesciebat, sed ejus fidem atque confessionem quaerebat. Nemo te condemnavit? At illa: Nemo, Domine! Et Nemo propter confessionem peccatorum, et Domine! propter indulgentiam meritorum. Nemo Domine! Utrumque agnosco. Qui sis, novi. Quae sim, novi. Tibi enim confiteor. Audivi enim: Confitemini Domino, quoniam bonus est (Psal. CV, 1). Novi confessionem meam, novi misericordiam tuam. Ista dixit: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Illi deliquerunt dolose agendo; ista magis se absolvit confitendo. Nemo te condemnavit? Illa inquit: Nemo. Et tacens ille iterum scribit. Bis scripsit. Hoc audiamus! Bis scripsit: semel indulgentiam dando, iterum praecepta renovando. Utrumque enim fit, cum indulgentiam accipimus. Subscripsit Imperator. Cum iterum Forma procedit, quasi iterum alia praecepta dantur. Ipsa sunt, per quae primo in Apostolo audivimus charitatem illam imperatam. Primo enim ipsam lectionem audivimus; inde hoc ipse Dominus dixit: Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et de tota anima tua, et de tota virtute tua, et diliges proximum tibi [PL46.902] tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet, et Prophetae (Matth. XXII, 37-40).

VI. Ne aliquis nostrum laboraret, duo quaedam sunt dicta: Deus et Proximus, qui te fecit, et, cum quo te fecit. Nemo tibi dixit: Dilige solem, dilige lunam, dilige terram, et quaecumque facta sunt. In his laudandus est Deus, benedicendus est Factor. Quam magnificata sunt opera tua! dicimus. Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Tua sunt. Tu fecisti omnia. Gratias tibi! Sed nos fecisti super omnia. Gratias tibi! Sumus enim imago et similitudo tua. Gratias tibi! Peccavimus. Quaesiti sumus! Gratias tibi! Negleximus. Non sumus neglecti. Gratias tibi! Cum nos te contemneremus, non sumus contempti. Ne Divinitatem tuam obliti fuissemus, et te amitteremus, tu etiam nostram humanitatem suscepisti. Gratias tibi! Ubi non gratias? Dixi ergo: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Illa enim mulier, cum offerretur causa adulterii, accepit indulgentiam, liberata est, onerosum nobis est, quoniam per baptismum, per confessionem, per gratiam accipiunt omnes omnium peccatorum suorum indulgentiam? Sed nemo nunc dicat: Illa accepit indulgentiam; ego adhuc Catechumenus sum. Faciam adulteria, quoniam accepturus sum indulgentiam. Pone et me unum esse, quemadmodum illa mulier confessa est, et liberata est. Deus noster bonus est, et, si peccavero, confiteor illi, et dimittet mihi. Bonitatem ipsius attendis, sed justitiam ejus considera. Quomodo bonitatem ad indulgentiam, sic justitiam ad poenam. Dixi ergo: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Vellem scire, si in hoc tempore, quo sermonem Vestrae Charitati ministramus, nemo delinquat in lingua sua. In hoc tempore, quo hic sumus, forte nemo nostrum aliquid locutus est mali, sed forte cogitavit aliquid mali. Attendite. Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Dic vere: Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversus me (Psal. XXXVIII, 2).

VII. Attendite. Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversus me. Stat adversus te aliquis improbus, conviciatur tibi, dicit, quae nescis. Tu pone ori tuo custodiam. Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Dicat ille, tu audi, et tace. Duae enim res sunt, aut verum dicit, aut falsum. Si verum dicit, tu fecisti, ut diceret, et forte hoc misericordia est. Cum enim tu non vis audire, quod fecisti, Deus, qui curam tui gerit, per aliquem tibi dicit, quod fecisti, ut vel ipso pudore confusus aliquando ad medicinam recurras. Noli ergo rependere malum pro malo; nescis enim, qui tibi per ipsum loquatur. Ergo, si aliquid dicit, quod fecisti, agnosce te misericordiam consecutum, ut aut oblitum te putes, aut ad confusionem tuam hoc dictum esse judices. Si non fecisti, libera est conscientia. Quid quaeris? Quid irasceris de eo, quod non fecisti? Quid enim ait tibi: Fur! Ebriose? Cito tu recurre [PL46.903] intus ad secreta conscientiae. Vide te intus. Judex esto, discussor tui esto. Quaere ibi. Ubi putas, posui peccata mea, quae feci? Aut, si non sunt, dic: Non feci. Si: Non feci, dicit tibi conscientia tua, dic: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (2 Cor. I, 12). Dixit tibi haec conscientia tua, tace, dole illum dicentem tibi. Dic etiam tu Deo: Pater, ignosce illi, quia nescit quid dicat. Roga pro illo Deum. Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversus me. Noli enim putare, quia tunc videris sanctus, si nemo te tentet. Tunc es sanctus, quando aliquo convicio non moveris, quando doles dicentem, quando non curas quod pateris, sed tamen doles eum, a quo pateris. Ibi est omnis misericordia. Doles, quoniam et ille frater tuus est, membrum tuum est. Insanit adversum te, phreneticus est, aegrotat. Dole illum. Noli gaudere; tantummodo de conscientiae tuae securitate gaude; inde dole. Homo es enim; vide, ne et tu tenteris. Dictum est enim: Onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Modo, cum dicit, tace; postea, cum quieverit, dic ei: Frater, per salutem tuam, quare mihi dixisti, quod non feci? Peccasti in me, rogo Deum pro te. Ego tibi quidem veniam do, et rogo pro te Deum meum, cui fecisti injuriam, cum in me peccasti. Noli ulterius facere, noli superbire! Non dico: Redde illi, Deus, qui dixit mihi, quod non feci. Nolo hoc dicere. Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversus me.

VIII. Obsurdui et humiliatus sum (hoc sequitur) et tacui a bonis (Psal. XXXVIII, 3). Obsurdui. Non illum audivi dicentem. Iste animus quantum profecit, qui etiam intus in fratris errore, et conscientiae suae securitate gaudens, quod foris latretur, nescit! Qualis ista anima est, quam secura, quam gaudens! Ista est, quae dicit Deo: Ambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus tuae (Id. C, 2). Fores effractores pulsabant, sed idonea erat domus. Obsurdui et humiliatus sum, non adversus illum superbus extiti. Et humiliatus silui a bonis; nec enim temporis erat, ut aliquid boni dixissem. Tempus est enim, ut taceas modo, posteaquam ille sinceraverit, loquere, tunc intelliget. Plerumque filii aegrotantes patres suos caeciderunt, tamen illi propter infirmitatem filiorum et vapulabant, et plorabant. Quem affectum adhibent filiis homines, ne moriantur, expectantes salutem filiorum! Sed: Non est filius meus, ais? Sed est opus Dei, imago Dei, filius Dei. Si contemnis, quia non est filius tuus, noli contemnere, quia filius Dei est, frater tuus est. Ergo Obsurdui, et humiliatus sum: Non superbivi, sed Silui a bonis, et dolor meus renovatus est, non de me, sed de ipso, quia non feci, quod dixit. Habui dolorem, sed, quia ita dixit, habui dolorem. Fratris enim mei curam gerens renovatus est in me dolor. Ista est via. Hoc [PL46.904] enim fecit ipse Dominus Pater noster, qui etiam ipse Sponsus dictus est. Non jejunabunt filii Sponsi, ait, quousque cum ipsis est Sponsus (Luc. V, 34). Vapulavit a phreneticis filiis, occiderunt illum phrenetici filii. Rogavit pro illis. Postea sinceraverunt, agnoverunt et crediderunt, et, qui noluerunt curari per medicum, curati sunt per discipulum medici; per Petrum enim curati sunt. Cum enim illos Petrus increparet, aiunt: Quid faciemus? Ait tunc Petrus: Poenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi (Act. II, 38). Modo furebant, modo credebant. Videtis, quid facit infirmitas, et sanitas. Quando infirmi fuerunt, tolerati sunt, quando salvi facti sunt, redempti sunt. Inde et nos, fratres quotiescumque talia patimur, taceamus, quo illa teneamus: Aut verum dicit, aut falsum. Etsi non dixerit, et feci, quid? Quia non dicit, et ego feci, optandum est, ut dicat, ut ego confundar, quia feci. Ista misericordia Dei est. Si autem hoc dicit, quod non feci, gaudeam de mea securitate, doleam de fratris infirmitate. Caluit cor meum intra me (Psal. XXXVIII, 4), ferbuit cor meum intra me ex dilectione, quam habeo in fratrem, sed tempus loquendi non potui modo facere. Inde ipse Paulus dicit: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1). Locutus est tamen. Quomodo locutus est? Ergo Caluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescit ignis. Ignis est in me charitatis. Non habeo, cui dicam, quia infirmus est. Humiliem ergo me. Erit forte aliquando tempus, ut possim aliquid loqui. Tamen Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Dimittam illi, quod non habeo in conscientia. Parum est, quia nihil habeo in conscientia, sed rogem illum propter conscientiam.

IX. Jam iste percurrerat: Dixi: Custodiam vias meas. Ponam ori meo custodiam. Humiliatus sum, et: In meditatione mea exardescit ignis. Nescio quid, subito educit hic aliud majus, et post tot certamina, magnosque labores, audite quid dicat. Locutus sum in lingua mea (Psal. XXXVIII, 5). Est enim lingua animae motus ipsius voluntatis. Quemadmodum enim lingua motus est in corpore, sic voluntas motus est in anima. Ibi est prima lingua. Inde est, inde loquitur Deo. Haec enim lingua ministerium exhibet extra positis hominibus; illa autem lingua, quae est in motu voluntatis, ministerium exhibet intus manenti in templo suo. Ipsa est vera lingua. Unde dixit Dominus, eos, qui adorant eum, In spiritu et veritate (Joan. IV, 23) adorare debere. Ipsa est vera lingua. Dixi in lingua mea: Notum mihi fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, qui sit, ut sciam, quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5, 6). Si attendat Sanctitas Vestra, intelligat primo sententiam, et sic Dominus misericordia sua, qua saepe consuevit, dabit nobis orationibus vestris, ut possimus hanc discutere, quia satis est ardua. Locutus sum in lingua mea. Notum mihi fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, qui sit, ut sciam, quid desit mihi. Videte, [PL46.905] quid oret. Notum mihi fac, Domine, finem meum. Finis est, fratres, ubi tendimus, ubi permansuri sumus. Quod exivimus de domibus nostris, finis nobis fuit ad Ecclesiam veniendi. Ergo iter nostrum hic finitum est. Hinc iterum unusquisque ad domum suam finem habet redeundi. Ibi finit, ubi tendebat. Modo ergo in hac peregrinatione constituti finem habemus, ubi tendimus. Ubi ergo tendimus? Ad patriam nostram. Quae est patria nostra? Jerusalem mater piorum, mater vivorum. Illic tendimus. Finis noster ipse est. Et quia viam nesciebamus. Ipse civis civitatis ipsius fecit se viam. Nesciebamus, qua ire. Anfractus, nescio qui, spinosi, lapidosi, omnino graves erant in via. Descendit huc ipse primus, qui est ibi principalis, descendit quaerens cives civitatis illius. Aberravimus enim, et, cum simus cives Jerusalem, facti sumus cives Babyloniae, facti sumus filii confusionis; Babylonia enim confusio est. Descendit huc quaerens cives suos, et factus est civis noster. Non noveramus civitatem istam, provinciam istam non noveramus. Sed, quia nos ad illam non venimus, descendit hac ad cives suos, et factus est ipse civis, non consentiendo, sed suscipiendo. Descendit huc. Quomodo descendit? In forma servi. Ambulavit hic inter nos Deus Homo. Si enim tantummodo Homo fuisset, ad Deum non perduxisset. Si tantummodo Deus fuisset, hominibus conjunctus non fuisset. Suscepit nobiscum conditionis aequalitatem, habens cum Patre Divinitatem. Suscepit nobiscum temporalitatem, habens cum Patre aeternitatem. Hic nobiscum aequalis, ibi Patri aequalis. Descendit huc civis noster, et ait: Quid hic facitis? Cives Jerusalem! Imago et similitudo Dei non est erecta, nisi in Jerusalem. Statuae Dei in hac vita non ponuntur. Laboremus, redeamus! Qua redimus? Ecce substerno me vobis, fio vobis via, ero vobis finis. Imitemini me! Notum mihi fac, Domine, finem meum! Ipsum credimus, qui est finis noster.

X. Deus Pater nunc loquitur. Ego dico tibi, o Anima, quam ego feci, o Homo, quem ego feci, ego dico tibi: Finieras. Quid finieras? Perieras. Misi tibi, qui te quaesisset; misi tibi, qui tecum ambularet; misi tibi, qui ignovisset. Inde ambulavit pedibus, ignovit manibus. Inde, quando post resurrectionem ascendit, manus, latus, et pedes ostendit: manus, unde indulgentiam dedit peccatorum; pedes, quibus pacem annuntiavit desertorum; latus, unde cucurrit pretium redemptorum. Finis ergo legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Notum mihi fac, Domine, finem meum. Jam factus est tibi notus finis tuus. Quomodo tibi notus factus est? Finis tuus pauper fuit, finis tuus humilis fuit, finis tuus alapis caesus est, finis tuus sputis oblitus est, adversus finem tuum falsum testimonium dictum est. Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me. Ipse factus est tibi via. Qui dicit se in Christo manere, debet, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Est via. Modo ambulemus, non timeamus, ne aberremus. Foris a via non ambulemus; dictum est [PL46.906] enim: Circa viam scandala posuerunt mihi, et circa viam muscipulam posuerunt mihi (Psal. CXXIX, 6). Et ecce illam misericordiam. Ne in muscipulam incidisses, ipsam misericordiam habes viam. Notum mihi fac, Domine, finem meum. Ecce habes finem. Christum redemptorem imitamini. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (Philipp. III, 17). Paulus quomodo imitatus est Christum? Attendite, quid dixit. In fame, et siti, in frigore et nuditate, et caetera usque: Quis scandalizatur, et ego non uror (2 Cor. XI, 27-29)? Factus sum omnia omnibus, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX, 22), Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me. Quae sunt verba Pauli, fratres. Quis nos separabit a charitate Christi? Finem attende. Quis me separabit a charitate Christi? Tribulatio, an pressura, an persecutio, an nuditas, an periculum? (Rom. VIII, 35). O amantem, o ferventem, o currentem, o pervenientem Virum! Quid patiebatur haec anima, quomodo fervebat, quodmodo docebat. Quis me separabit a charitate Christi? Angustia? et caetera usque: An gladius? Quid passus est iste. Et ne aliquis putaret, quia inde superbiebat, ait: Fratres, arbitror me non apprehendisse (Philipp. III, 13).

XI. Hoc ut quid: Notum mihi fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, qui sit: Quantum hic habeo vivere. Ut quid tibi, scire diem? Ut sciam, quid desit mihi: Quid desit, sed ad aeternitatem. Modo attende Paulum. Post tantos labores dinumeratos adhuc Me, ait, non arbitror apprehendisse. Audi dicentem: Quid desit mihi. Nemo ergo dicat: Jam multum jejunavi, multum laboravi, multum donavi. Jam omnia praecepta Dei feci. Heri feci, hodie feci, et adhuc hodie erit, si aliquando fecisti. Heri semper hodie habet. Ad crastinum si veneris, hodie habebit, et ad annos decem si veneris, hodie erit. Semper tu hodie dic: Quid desit mihi. Si enim Paulus in tantis laboribus miles coelestis, si enim ille post tantam exercitationem, et post tantas revelationes, raptus usque in tertium coelum, et audivit ineffabilia verba, et tamen, ne in revelationibus extolleretur, accepit stimulum carnis, qui illum humiliaret, quis est, qui dicere valeat: Sufficit? Inde ergo Notum fac mihi, Domine, finem meum. Et ecce habes ante te Christum finem. Non habes jam, quod quaeras. Cum jam credidisti, jam agnovisti. Sed non in fide tantum res est, sed in fide, et opere. Utrumque necessarium est. Nam et Daemones credunt (audistis Apostolum) et contremiscunt (Jacob. II, 19); non autem prodest illis, quia credunt. Parum est fides sola, nisi et opera conjungantur. Fides, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), ait Apostolus. Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, qui sit. Istud non dicitur, quia, si unusquisque nostrum sciret, quando moreretur, decerneret sibi verbi gratia, ut bene viveret. Inde ipse Magister volens nos sollicitos fieri interrogatur de die, et hora, et dicit: De [PL46.907] die illa, et hora nemo scit. Nolebat enim, ut illi scirent. Inde dixit: Neque Filius (Marc. XIII, 32). Hoc est: non vobis expedit, ut sciatis; eritis enim negligentes, non solliciti. Eo magis bene vivetis, cum solliciti fueritis, non, quia nescio diem, nam Omnia, quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). Notum mihi fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, qui sit. Notum fac mihi istud, ut semper sim sollicitus, quia nescio, quando veniet fur ut noverim, Quid desit mihi.

XII. Ibi ergo, fratres, simus cauti, ut noverimus, quid desit nobis. Tentatio Christianorum probatio Christianorum est. Nam qui tentatur, ostenditur illi, quid illi desit. Duae res sunt. Aut ostenditur illi, quid habeat, aut ostenditur illi, quid desit. Tentatus est Abraham, non, ut ostenderetur illi, quid ille habuisset, sed, ut ostenderetur nobis, quid imitaremur. Tentatus est autem in filio. Quae illa tentatio fuit? Optavit filium in aetate provecta, de quo jam desperabatur. Tamen, dum promissionem Dei audivit, non haesitavit omnino, credidit, accepit; meruit, suscepit. Natus est, nutritus est, in aetatem perductus est, lactatus est, et dictum est ei: In semine tuo tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Noverat ille, in quo semine. Habemus enim testimonium in Evangelio. Abraham concupivit diem meum, ait, videre; et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Noverat ergo. Post illa autem omnia, quae crediderat, audivit a Deo: Abraham, offer mihi filium tuum sacrificium. Tentatus est (Gen. XXII), Quare? Non noverat Deus fidem ipsius? Sed propter nos haec ostendere dignatus est. Nobis enim dicitur: Offer mihi sacrificium saccelli tui; et dubitamus. Quod sacrificium? Date eleemosynam, et ecce vobis munda sunt omnia (Luc. XI, 41). Et iterum: Misericordiam volo, quam sacrificium (Matth. IX, 13 et XII, 7). Da aliquid de saccello tuo, dicitur tibi, et ligas. Quid si tibi juberetur de filio tuo? Ecce de saccello tuo sic dubitas, de filio tuo quid fecisses? Ut sciam, quid desit mihi. Dicturus sum non sine dolore et pudore. Pleraeque foeminae forte volunt Deo servire, et si audaces fuerint, dicunt parentibus: Dimitte me. Virgo Dei volo esse, aut servus Dei volo esse; et audiunt: Nec salva sis, nec salvus sis. Vere non facies, quod vis. Quod ego volo, hoc facies. Quid si diceretur tibi: Occide? Vivis, vita aeterna promittitur tibi, ante te est, et resistis, et dubitas, et oppugnas? Certe Christianus es. Quare? Domne? Quia Christianus sum, ideo non debeo habere nepotes? Debes habere nepotes? Scis, quantum tibi deest. Quod heri jejunasti? Canta, quod iste dixit: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, qui sit, ut sciam, quid desit mihi. Praestet enim Deus, et misericordia ipsius, ut quotidie agitemur, aut tentemur, aut probemur, aut exerceamur, aut proficiamus. Tribulatio patientiam [PL46.908] operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit (Rom. V, 3).

XIII. Ergo, fratres mei, optemus quotidie scire, qui simus, ne, cum securi sumus, postea veniat dies, et nihil inveniatur de eo, quod putabamus, et dicatur nobis: In inferno quis confitebitur tibi? (Psal. VI, 6). Ergo, fratres mei, demus operam quotidie proficiendi in Deum, non parcendo rebus caducis, quas hic sumus dimissuri. Attendamus Abrahae fidem, quia et ipse pater noster fuit, imitemur devotionem, imitemur fidem. Si in filiis nostris tentati fuerimus, non timeamus; si in saccello, non terreamur; si infirmitatibus corporis nostri aliquid fuerit ingestum, spem nostram in Deum collocemus. Christiani sumus, peregrini sumus. Nemo terreatur, patria hic non est. Qui hic vult habere patriam, et istam perdet, et ad illam non veniet. Ut boni filii ad patriam tendamus, ut cursus noster approbetur, et perducatur. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO XXI. De verbis Psalmi XXXII, vers. 1, Exultate, Justi, in Domino, etc

SYNOPSIS

I. IN Dei laude gaudere, et laudi Dei vivendo congruere, admonet nos, quod modo cantavimus. Exultate, justi, in Domino. Rectos decet laudatio (Psal. XXXII, 1). Si enim rectos decet, pravos non decet. Qui autem recti, ipsi etiam justi sunt, quibus dicitur, ut exultent in Domino; ipsos enim decet laudatio. Qui autem pravi, nisi peccatores et iniqui, qui in Domino exultare non possunt, quoniam non eos decet laudatio. Merito dicitur in alio Psalmo: Peccatori autem dixit Deus: Ut quid tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Id. XLIX, 16)? Quoniam rectos decet laudatio, et utique justificationes Domini, et testamentum Domini ibi est, ubi laus Domini. Merito et alibi dicitur: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Ubi enim non decet, speciosa non est, et ubi speciosa est, ibi decet.

II. Qui sint tamen recti viri proprie, ut quisque agnoscat, utrum in ore suo speciosa sit laus Dei, quaerentes Scripturas invenimus hoc modo. Psalmus quidam [PL46.909] dicit: Quam bonus Deus Israel rectis corde. Et sequitur: Mei autem pene commoti sunt pedes, quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum intuens (Psal. LXXII, 1-3). Confitetur iste non quidem aversionem, et casum suum, sed tamen periculum. Non enim se cecidisse dicit, sed pedes suos nutasse, ut caderet. Hoc enim ait: Quam bonus Deus Israël rectis corde. Mei autem pene commoti sunt pedes. Cum autem se per hoc, quod est aversus, discernit a rectis corde, confitetur se aliquando non fuisse rectum corde, et ideo pene commotos pedes suos. Bonus ergo, inquit, Deus Israël rectis corde; mihi autem aliquando bonus non est visus, quia non eram rectus corde. Non est autem ausus dicere: Non est mihi Deus visus bonus; sed tamen hoc dixit. Cum enim ait: Bonus Deus Israël rectis corde; mei autem pene commoti sunt pedes, ostendit, quia propterea moti sunt pedes, quia non ei videbatur bonus. Unde autem non ei visus est bonus Deus? Paulominus effusi sunt gressus mei. Paulominus quid est? Pene effusi sunt. Unde? Quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum intuens. Attendi, inquit, peccatores non colentes Deum, blasphemantes Deum, irritantes Deum. Vidi, quod abundent pace, abundent felicitate, et visum est mihi, quod non recte judicet Deus blasphematoribus suis donans felicitatem. Hoc ergo cum intueretur, id est, felicitatem malorum, dixit nutasse pedes suos, ut non ei videretur bonus Deus. Sed, quia postea cognovit, sicut in ipso Psalmo dicit: Suscepi, ut cognoscerem, et addidit: Hoc labor est ante me; quare sint iniqui felices, Hoc labor est ante me, ait, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima eorum (Ibid. 16, 17); quia, quibus modo iniquis ad tempus datur felicitas, servatur in novissimo poena sempiterna. Hoc cum cognovisset, factus est rectus corde, et coepit laudare Deum in omnibus, et in laboribus piorum, et in ipsis felicitatibus impiorum, attendens Deum justum esse retributorem in novissimis, nunc vero dare quibusdam temporalem felicitatem, quibus servat in extremo sempiternam infelicitatem, et quosdam pios exercere in praesenti infelicitate, quibus rursus servat aeternam felicitatem, et oportere, ut mutentur vices, tamquam Divitis illius, Qui epulabatur quotidie splendide (Luc. XVI, 19), et Pauperis illius ulcerosi jacentis ad januam Divitis, et de micis, quae cadebant de mensa Divitis, saturari concupiscentis. Cum autem mortui essent ambo, ille in poena in inferno esse coepit; ille in sinu Abrahae requievit, et cum indignum videretur Diviti, et vellet sibi de modico digito Lazari stillari guttam aquae, vicissim de digito ipsius desiderans guttam, de cujus mensa ille desideravit micam, audivit ab Abraham sententiam recti Dei. Fili, inquit, memento, quia recepisti bona in vita tua, Lazarus autem mala. Nunc vero hic requiescit, tu autem torqueris (Luc. XVI, 25). In haec novissima intendit aspectum intrans in sanctuarium Dei ille, cui non videbatur bonus Deus, quia zelavit in peccatoribus pacem peccatorum intuens, et agnoscens judicium Dei verum, et justum, quod quidem modo agitur, sed occulte, futurum [PL46.910] in fine in manifestatione, et tanquam correcto corde ex privitate propria, admota velut regula justitiae Dei, qua cor tortum corrigeretur, erupit in hanc vocem, et ait: Quam bonus Deus Israël rectis corde! Modo intelligo bonum, quia factus sum rectus corde; antea vero non mihi videbatur bonus, quia nutabant pedes mei. Zelavi enim in peccatoribus pacem peccatorum intuens.

III. Si ergo jam tibi videtur bonus Deus, et quando malis dat felicitatem, unde solebas murmurare adversus Deum, factus es rectus corde, decet te laudatio; Rectos enim decet laudatio. Si autem sis pravus, non te decet laudatio. Quare non te decet? Non erit perseverans laus, qua laudas Deum. Laudas enim Deum, quando tibi bene est; blasphemas Deum, quando tibi male est. Etenim tunc tibi placet, quando dat felicitatem; displicet autem, quando castigat. Non es rectus corde, non poteris dicere canticum illud alterius Psalmi: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Quomodo enim Semper, si tunc, quando tibi bene est, laudas, non et quando tibi male est? Quia et ipsum; quod dicitur male tibi esse, bene est, si castigatorem patrem esse intelligas. Puer insensatus amat plerumque magistrum blandientem, odit caedentem; puer vero intelligens intelligit magistrum bonum et blandientem et caedentem. Blanditur enim, ne puer deficiat; caedit, ne pereat. Tale itaque cor cum quisquam habuerit, id est, rectum, ut non ei displiceat Deus, et quando facit quod forte illi ad tempus adversari videatur, securus laudet Deum, quia Semper laudabit, et vere illum decet laudatio, et vere fideliter cantat: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6). Quid ergo eligis? Flagellari, et recipi, an non tangi, et non recipi? Vide, qualis sis filius. Si haereditatem paternam appetis, flagellum non recuses. Si flagellum respuis, nega haereditatem. Quo enim te erudit, nisi ut det haereditatem? Haeres patris tui ut esses, non te increpavit, non objurgavit, non castigavit, non verberavit? Ut quid hoc? Ut ei succederes in domum quandoque ruituram, et fundum quandoque transiturum, et aurum non diutius in hoc saeculo mansurum, quam tu ipse, qui aurum possides. Etenim aut vivens amissurus es, quod habes, aut moriens relicturus. Propter istam tamen temporalem haereditatem pertulisti flagella patris tui, et murmuras ad Deum erudientem, ut det tibi regnum coelorum?

IV. Cum ergo talis es, ut placeat tibi Deus, et castigans placeat tibi; aut enim est in te aliquid, quod flagello corrigatur, aut ipsa rectitudo tua in flagello probatur; cum ergo talis es, lauda; securus enim laudas. Quare securus laudas? Quia decenter laudas, quia perseveranter laudas. Non enim timeo, ne modo laudes, post paululum blasphemes. Non timeo, ne sanus laudes, et aegrotus blasphemes. Non timeo, ne desani ore procedat laus Dei, de aegroti lingua quaeratur Mathematicus, aut Sortilogus, quaeratur Praecantator, [PL46.911] et remediorum diabolicorum Alligator. Non timeo, quia jam intellexisti bonum Deum esse, et cum castigat, et scis, quia ille, qui percutit filium, novit et quando parcat. Decebit te laudare, quia semper perseveranter laudabis, et erit semper laus Dei in ore tuo. Accipis libenter blandientem patrem, accipis libenter et flagellantem patrem. Non ad illum curris, cum blanditur, et fugis ab eo, cum flagellat. Si enim hoc feceris, eris tanquam puer, qui, cum fugeret a flagellante patre, incurrit in blandientem mangonem, et putavit eum bonum, patrem vero suum malum, et praetulit dolos blandimentorum veritati flagellorum, praeferendo autem amisit haereditatem, incurrit in conditionem. Muta tu consilium, et fac cor tuum rectum. Non enim mutatus est Deus, quia flagellat te, sed tu mutabilis es. Agit ille aliquid per commutationem, ut tu in melius commutatus percipias haereditatem. Nam si relinquat te, et negligat te, quando tibi videtur bonus, tunc multum irascitur. Intendat Charitas Vestra, quid dicat in alio Psalmo Scriptura Dei. Irritavit Dominum peccator, Ait. Quare irritavit? Videte, ubi exclamaverit de irritato Deo. Utique ad iracundiam majorem irritavit Dominum peccator. Prae magnitudine, inquit, irae suae, non exquiret (Psal. X, 4).

V. Contra Job sanctus benedicens Dominum in omni tempore, in cujus ore semper erat laus ejus, cum esset dives, benedixit Dominum in divitiis suis, faciens de illis omnia opera bona, quae in Libro ejus enumerantur, frangens panem esurienti, vestiens nudum, suscipiens peregrinum, et caetera, quae sola divites de divitiis suis percipiunt, quae divites sola lucrantur. Neque enim lucrantur, aut praesumunt de lucris, quae filiis suis relinquunt. Nesciunt enim, quis post eorum mortem sit possessurus labores ipsorum. Et hanc vanitatem Scriptura dixit: Verumtatem universa vanitas omnis homo vivens. Thesaurizat et nescit cui congreget ea (Psal. XXXVIII, 6, 7). Ergo lucrum totum, quod fit de divitiis, thesaurus est regni coelorum. Unde Dominus dedit consilium, non ut perdas, sed ut mutes locum auro tuo. Non enim ait tibi: Cum dederis, perdes, sed male habens in terra, in coelo ego tibi servabo. Quid times, ne perdas? In coelo ponis, custode Christo. Si locus te sollicitat, coelum erit; si custos, Christus erit. Quid times, ne perdas? Ergo cum haec de talibus faceret Job, utique operabatur, et in ipsis operibus ejus Deus laudabatur, et benedicebat Dominum in his, quae acceperat. Non enim vere, fratres, divitiae accusantur. Putatis, quando videtis divites malos, divitias esse malas? Divitiae non sunt malae, sed illi; divitiae autem dona Dei sunt. Da illas justo, et vide, quae bona [PL46.912] inde faciat. Numquid ideo malum vinum, quia nescio quis se enebriat? Da sobrio bene utenti, et vide munus Dei. Sic da aurum homini avaro. Ut amplius faciat hoc, quod habet, quaerit committere omnia facinora. Da aurum homini justo, et vide, quemadmodum distribuat, quemadmodum impertiatur, quemadmodum, quibus potuerit, necessitatibus hominum subveniat. Non ergo divitiae, sed utens male divitiis ipse est malus. Job ergo bene usus est divitiis, sicut bene usus est Abraham. Certe enim, fratres, ille mendicus ulcerosus jacens ante januam divitis ita egens erat, ut canes lingerent ulcera ejus. Sic certe legimus, sic scriptum est, et tamen quo ablatus est? In sinum Abrahae (Luc. XVI, 22). Recense Scripturas, vide, si pauper hic fuit Abraham. Invenies illum habuisse hic multum auri, multum argenti, multum pecorum, multum mancipiorum, et praediorum. Ergo pauper levatur in sinum divitis. Si meritum illi paupertas faceret, non eum ad requiem Abraham ipse praecederet, et eum succedentem susciperet, sed quia hoc in paupere Lazaro erat, quod erat in divite Abraham, id est, humilitas, pietas, Dei cultus, Dei observantia, nec illi obfuerunt divitiae, nec huic paupertas, sed illius meritum pietas fuit. Inde in illo divite, qui male mutavit vices, non reprehenduntur divitiae ipsius, sed animus ipsius. Induebatur enim purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide (Luc. XVI, 22). Et patiebatur ulcerosum mendicum jacere ante januam suam? et eum superbe contemnens non satiabat ejus inopiam. Quid putatis dixisse divitem fastidientem mendicum? Quid hic jacet iste! Sed merito illa lingua, quae contempsit pauperem, guttam de digito ejus desiderabat.

VI. Cum ergo Job sanctus, ut dixi, haberet multas divitias, laudavit Deum, tentatus, ut probaretur; probatus, ut ostenderetur. Latebat enim non solum homines, sed et ipsum diabolum latebat, qui diligentius inspicit, quam quisquam hominum. Latebat ergo eum, quis esset Job, sed Dominum non latebat. Permisit tentatorem probator; probator autem non sibi, sed nobis, ut nobis manifestaret, quid imitari debeamus. Non enim ipsi diabolo voluit ostendere Job, sed per diabolum nobis, ut diabolo victo nos haberemus, quod imitaremur. Ergo amissis omnibus, non paulatim, sed repente, ait: Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. Sicut Domino placuit, ita factum est (Job. I, 21). Non potest pravum esse, quod recto placuit. Non potest malum esse, quod bono placuit. Bonus enim Deus Israel rectis corde. Rectus corde erat Job, ideo decebat eum laudatio. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Confessus est laudans: Sit nomen Domini benedictum. Dominus dedit, et Dominus abstulit. Erat copia, nunc est inopia. Apud me res mutatae sunt, ille non est mutatus. Ego aliquando dives, aliquando pauper. Ille semper dives, semper rectus, semper pater. Si nomen Domini benedictum! Non enim benedictum erat nomen Domini in copia mea, et maledictum erit in inopia mea. Absit hoc a me. Hoc dicebat [PL46.913] Job divitiis interioribus ditatus. Totam domum amiserat, sed pectus plenum erat. Amiserat domum, aurum, impleverat pectus. Deus pro his omnibus, quae dederat, ipse aderat. Dominus dedit, Dominus abstulit. Videte, quemadmodum intelligat supereminentissimam potestatem. Ne forte Deum velis colere, o Christiane! propter regnum coelorum, et diabolum timeas propter bona terrena. Omnino penes illum est tota potestas et summa. Diabolus nocere tantum voluit, non permissus non potuit. Apud illum ergo potestas est. Caeterum, si tantum liceret diabolo, quantum vult, quis Christianorum remaneret? Quis Dei cultor in terra relinqueretur? Non videtis templa ejus cadere, simulacra confringi, sacerdotes ejus ad Deum converti? Non putatis hinc dolere, et torqueri diabolum? Si ergo pro dolore suo et potestas ei esset, quae Ecclesia in terra remaneret? Proinde cum Job sanctus per diaboli insidias omnia perdidisset, non dat ei aliquam potestatem. Cum laudat Deum, non ait: Dominus dedit, diabolus abstulit; sed ait: Dominus dedit, Dominus abstulit. Nihil sibi arroget diabolus. Et quod dives eram, Dei erat, et quod pauper sum, Dei est. Et si permissus est ut tentaret, non est permissus ut suffocaret. Suffocaret autem non gulam tenens et confringens, sed spiritum intercludens. Si forte ille tribulationis passus angustias unum verbum blasphemum ex ore emitteret, tunc exhalaret extremum suffocatus excluso a se spiritu vitae. Hoc nec in illa repentina paupertate fecit, nec in illo ultimo vulnere.

VII. Nam, cum parum fuisset diabolo abstulisse omnia, quae ille possidebat, abstulit et filios, quibus ille possidebat, sola relicta uxore. Solam enim illam non abstulit, et hoc utique sciens, quid faceret. Noverat Adam per Evam deceptum. Servabat ergo suam potius adjutricem, quam mariti consolatricem. Cum ergo abstulisset illa omnia, et reliquisset unam, per quam rursus tentaret, parum ei fuit; petit etiam auferre sanitatem corporis. Et ipsam permissus est auferre, ut et in illo vulnere positus Job laudaret Deum rectus corde, in nullo varians, quem decebat laudatio. Accessit ad eum illa ad hoc relicta, et persuasit, imo suasit blasphemiam. Ait enim: Quanta mala patimur! Dic aliquid in Deum, et morere (Job II, 9): Primo Eva a diabolo quasi ad vitam invitata seducta est, et invenit mortem. Etenim diabolus ait: Non morte morieris (Gen. III, 4). Et putans se habituram vitam, mortem invenit, quia contra praeceptum Dei fecit, et contra praeceptum Dei viro persuasit. Modo contra: Dic aliquid in Deum, et morere! Sufficiat Evae, quia persuasit facere contra praeceptum Dei. Illa adhuc Eva. Ille jam non Adam. Illa a diabolo impleta, ille exemplo correctus. Melior Job in stercore, quam Adam in Paradiso. Ut noveritis quantum sit rectum cor habere, Job quomodo prostravit diabolum in illa inopia, in illo vulnere? Respondit enim mulieri, et ait: Tanquam una ex insipientibus mulieribus locuta es. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus (Job. II, 10)? Benedixit Dominum [PL46.914] in omni tempore, semper laus ejus in ore illius. Rectus enim erat corde, propterea illum decebat laudatio. Estote recti corde. Si vultis autem esse recti corde, non vobis displiceat in aliquo Deus. Aut enim vides causam, quare faciat, quod facit, et causam intuens non reprehendis, aut, si te causa latet, scito, quia ille facit, qui in nullo poterit displicere.

VIII. Dejicit, nescio, quis domum suam, reprehenditur. Si causam noveris, fors non reprehendis hominem facientem. Utique in hac modo Basilica sumus, et angusta est, et habet aliquid parvum, et placuit Domino alteram fieri, et destruenda erit haec. Quicumque forte viderit dejicientes, cum coeperit dejici, dicet: Hic non oratum est? Hic nomen Dei non invocatum est? Quid patiuntur isti, ut dejiciant? Displicet opus, quia latet consilium. Sic ergo et Deus aliquid facit. Quare faciat, aut scis, et laudas, aut nescis, et credis, si rectus es corde. Ipse est enim rectus corde, qui et in ipsis causis, quas novit, laudat Deum, et in his, quas nescit, non dat insipientiam Deo. Injuste, et stulte reprehenderis, Homo gubernator domus tuae! ab ignaro causarum, et ignaro consiliorum tuorum, et tu audes Gubernatorem totius mundi, et Creatorem coeli et terrae reprehendere, quia flavit ventus, et aruerunt vites, aut surrexit nubes, et fudit grandinem? Noli reprehendere. Novit ille omnia opera sua et gubernare, et numerare. Tu certe non potuisti fabricare coelum et terram, et tamen, si tibi liceret, diceres Deo: O si ego gubernarem, non facerem quod facis. Quando enim tibi displicet, nescio quid, factum a Deo, nonne velles te esse gubernatorem? Erubesce. Cui velis succedere, vide. Moriturus immortali, homo Deo. Melius est te illi cedere, quam quaerere succedere. Cede Deo, quia Deus est, etsi forte contra voluntatem tuam fecit, non est forte contra utilitatem tuam. Quanta faciunt medici contra aegrotorum voluntatem, et tamen non faciunt contra sanitatem. Et errat medicus aliquando, Deus nunquam. Si ergo committis te medico aliquando erranti, committis te humano consilio, non ut adhibeat cataplasma, quod leve est, aut emplastrum, unde tibi dolorem non faciat, sed plerumque ut urat, ut secet, ut auferat membrum tibi, et tecum natum, committis te illi, non dicis: Hic forte errat, et ego minus habebo unum digitum; permittis ut tollat unum digitum, ne forte inde totum corpus putrescat, et non permittis Deum secare, ut tollat aliquid de fructibus tuis, si forte in ipsa moderatione habeas disciplinam?

IX. Ergo, fratres, estote recti corde, id est, ut in nullo vobis Deus displiceat. Non dico, ut eum non rogetis. Rogate, quantum potestis, in afflictione. Suspendit imbrem; rogandus est, sed et, si pluerit, laudandus, sed et, si non pluerit, laudandus, tamen rogandus. Non enim dicimus, ut non rogetis. Aliquando enim flectitur, et concedit rogantibus, et non vult concedere non rogantibus. Arrogans est Deus, ut non concedat, nisi roganti. Sed tunc anima parvula ad magnitudinem Dei proficiet, si ei in tribulatione [PL46.915] subveniat, ut nobis rogantibus et tribulatis det consolationem. Dulcescere nobis vult bono nostro, non suo. Videte enim, quid mali est, ut tibi dulcis factus sit mundus, et amarus sit Deus, qui fecit mundum. Nonne mutandus es, nonne corrigendus es, ut habeas rectum cor? Imo sit amarus mundus, et dulcis sit Deus. Misceat itaque Dominus Deus noster amaritudines mundo huic. Misceat plane! Hic fruere, circumfluere, abundare deliciis, oblivisci Deum delectat. Si habet aliquid amplius pecuniae, nugari inde vult, non vult inde aliquid utile facere, aliquid coeleste comparare; perdere vult et pecuniam, et se, et caeteros, in quos impendit pecuniam. Non vultis ergo, ut receset Deus superflua, ne de putredine totum putrescat? Novit ergo, quid agat. Dimittamus illum, tantum nos curandos demus, non medico consilium praebeamus. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO XXII. De verbis Psalmi LI. vers. 10. Speravi in misericordia Dei

SYNOPSIS

I. Primo respondeam Fratri et Collegae meo. Ego mane inquietam dixi debere esse charitatem, non pigram, sed quia hoc voluit, nos obaudiamus et illi, et Deo per illum, et vobis, et det in vobis obedientiam. Cantavimus: Speravi in misericordia Dei (Psal. LI, 10). De spe nostra pauca dicamus. Et verba quidem sermonis nostri competentem tempori finem habebunt, Spes autem ipsa, de qua sermo est, perdurare debet, et non cum sermone nostro cessare. Nos loquamur, et desinamus, illa semper clamat ad Deum. Sed et ipsa Spes (durum enim fortasse, quod dico, sed non offendet, si ostendero, quare dico, et credo, quia non offendet) sed et ipsa spes non erit sempiterna. Cum enim res venerit, Spes non erit. Tandiu quippe dicitur Spes, quandiu nondum tenetur res, dicente Apostolo: Spes autem, quae videtur, non est Spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam expectamus (Rom. VIII, 24. 25). Si ergo Spes, quae videtur, non est Spes, quia quod videt quis, quid sperat, et ideo vocatur Spes, quia, quod non videmus, speramus, cum venerit, quod videamus, Spes non erit, [PL46.916] quia res erit. Nec tunc maledictum erit, esse sine Spe; modo vero cuicumque sine Spe esse, maledictum est, et opprobrium. Et vae illi, qui sine Spe modo est! Male est enim sine Spe esse, quia nondum est cum re. Tunc esse desinat Spes, quando tenebitur res.

II. Res autem ipsa, quae est, quae tenebitur? Quid est, quod succedet Spei? Videmus enim modo homines multa terrena sperare, et secundum saeculum. Ipsa vita nullius hominis est sine Spe, et, donec moriatur, quisque non est sine Spe. Spes in pueris, ut crescant, ut erudiantur, ut aliquid noverint. Spes in adolescentibus, ut uxores ducant, ut filios generent. Spes in parentibus filiorum, ut nutriant, ut erudiant, ut grandes videant, quibus parvulis blandiebantur. Ut ipsam vitam Spei humanae potissimum nominem, quae quasi naturalior, et excusabilior, et tristior est. Sunt enim multae Spes vulgares, multum reprehensibiles; sed hanc teneamus, quae civilis et naturalis est. Ad hoc enim quisque nascitur, ut crescat, ut conjugetur, ut filios procreet, ut erudiat, etiam ut pater dicatur filiorum. Quid amplius quaerit? Et nondum est finita spes. Optat conjungere filiis suis uxores, et adhuc sperat. Et cum et hoc adeptus fuerit, optat nepotes. Et cum hos habuerit, jam ecce tertia successio est, et piger est senex dare locum pueris. Adhuc quaerit sibi quid optet, quaerit quid speret, et benevolus videtur. Utinam, inquit, vocet me puer ille avum, et audiam hoc de ore ipsius. et moriar! Crescit puer, vocat avum, et ille nondum se cognoscit avum. Utique enim, si avus est, si senex est, quare non agnoscit, migrare jam debere, ut succedant, qui nati sunt? Et cum audierit a voce parvuli honoris nomen, vult illum ipse erudire. Numquid deest, ut speret et pronepotem? Sic moritur, et sperat, et sperat aliud atque aliud, cum illud, quod sperabat, acceperit. Sed accipiendo, quod sperabat, non satiatur, inhiat in aliis. Quare venerat, quod sperabas? Certe jam, ut finias, quo pergis. Non finis extenditur. Et quantos fallit haec Spes, Spes trita! Primo non satiat, cum venerit, et quantis non venit! Quanti speraverunt uxores, et ducere non potuerunt! Quanti speraverunt, cum quibus eis bene esset, et duxerunt, a quibus cruciarentur! Quam multi optaverunt filios, et suscipere nequiverunt! Quam multi de susceptis malis gemuerunt! Sic omnia. Speravit aliquis divitias; non adeptis cruciatus est cupiditate, aut adeptis tortus timore. Et nemo est, qui sperare desinat, nullus satiatur. Tam multi falluntur, et ab spe saeculi non quiescunt.

III. Sit aliquando et Spes nostra non fallax, sed satians, et aliquid tam bonum, ut amplius esse non possit. Quae est ergo res, quam speramus, quae cum venerit. cessabit Spes, quia succedet res. Quid est illud? Terra est? Non. Aliquid, quod in terra nascitur, sicut aurum, argentum, arbor, seges, aqua? Nihil [PL46.917] horum. Aliquid, quod in aere volitet? Abhorret anima. Numquid forte coelum est, tam speciosum, ornatumque luminibus? Quid enim in his rebus visibilibus delectabilius, quid pulchrius? Neque hoc est. Et quid est? Delectant ista, pulchra sunt ista, bona sunt ista. Quaere, qui fecit. Ipse est Spes tua. Ipse est modo Spes tua, ipse erit postea res tua. Spes est credentis, res erit videntis. Dic ei: Spes mea es tu. Bene enim modo dicis: Spes mea es tu. Credis enim, nondum vides. Promittitur tibi, nondum tenes. Quandiu es in corpore, peregrinaris a Domino, in via es, nondum in patria. Ipse rector, et conditor patriae via factus est, ut te perducat. Dic ergo illi modo: Spes mea es tu. Quid postea? Portio mea in terra viventium (Psal. CXIII, 6). Quae modo Spes tua est, postea erit portio tua. Sit Spes tua in terra morientium, et erit portio tua in terra viventium. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO XXIII. De verbis Psalmi CXLV, vers. 1. Laudabo Dominum in vita mea, etc

SYNOPSIS

I. De verbis istius Psalmi, quem modo cantavimus, donet Dominus, ut vobis loqui valeamus. Diximus enim: Laudabo Dominum in vita mea. Psallam Deo meo, quandiu vivo. (Psal. CXLV, 1). Quibus verbis hoc primo admoneamus Charitatem Vestram, ne, cum auditis, vel dicitis: Quandiu vivo, psallam Deo meo; existimetis, cum haec vita finita fuerit, finiri nobis laudem Dei. Magis enim tunc laudabimus, quando sine fine vivemus. Si enim laudamus in peregrinatione, unde transimus, quomodo laudabimus in domo, unde nunquam migrabimus? Sicut dicitur, et legitur, et canitur in alio Psalmo: Beati qui habitant in domo tua. In saecula saeculorum laudabunt te (Id. LXXXIII, 5). Ubi audis: In saecula saeculorum, finis nullus est, et vivere beata vita, ubi Deus sine dubitatione conspicitur, sine offensione amatur, sine fine laudatur. Prorsus hoc erit nostrum vivere, Deum videre, amare, laudare. Si ergo laudamus, quando credimus, quomodo laudabimus, cum viderimus. Quomodo laudabitur species, si sic laudatur fides. Dicit enim Apostolus: Quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem (2 Cor. V, 6, 7). Modo ergo per fidem, tunc per speciem. Modo credimus, quod non videmus, tunc videbimus, quod credebamus. Non confunditur, qui credit, quia verum est, quod videbit; Dominus autem noster prius in nobis aedificavit fidem, [PL46.918] ubi, si merces fidei reddatur, non praepostere ante quaeratur.

II. Dicit aliquis: Cur ergo Psalmus dixit: Psallam Deo meo, quandiu vivo, et non dixit: Psallam Deo meo semper? Ubi enim dicitur: Quandiu vivo, quasi finis significatur, sed si non intelligatur. Si putas de hac vita dictum: Quandiu vivo, discute vitam istam, utrum sit diu. Quantumcumque hic vixeris, diu non est. Quomodo est diu, quod te non satiat? Dicit puer diu vixisse hominem, quem videt senem, sed cum pervenerit, quo ille pervenit, tunc videt, quam non fuerit diu. Prorsus sic volat aetas, ita in se momenta transcurrunt, ut videamus, nudiustertius fuisse nos pueros, heri juvenes, hodie senes. Ubi ergo putas de hac vita esse dictum: Quandiu vivo, psallam Deo meo, ideo, quia dixit: Quandiu vivo, ibi verax intellectus est, de hac vita non esse dictum, quia dixit: Quandiu. Nunquam enim diceret Veritas: Quandiu, de ista vita, ubi nihil est diu. Potuerunt hoc videre Sapientes hujus mundi, et non hoc possunt videre Christiani? Quidam Sapientum mundi eloquentissimus homo dixit: Quid est enim hoc omnino ipsum diu, in quo est aliquid extremum (Cicero, Orat. pro M. Marcello n. 28)? Omnino negavit diu esse, quod ad finem quandocumque potuerit pervenire. Prorsus quandocumque, non quousque tu vixisti, si forte ad senectutem ultimam pervenisti. Unius enim hominis vita, praesertim hoc tempore, Vapor est ad modicum apparens. Hoc, quod dixi, Scriptura dixit exultantibus hominibus, et per superbiam multam pollentibus, et, an continuo moriantur, nescientibus, Scriptura divina dixit, et eos ita superbientes, et in vanis confidentes suae transitoriae fragilitatis admonuit. Quae est enim, inquit, vita vestra? Vapor est ad modicum apparens, deinceps exterminabitur (Jacob. IV, 15). Qui ergo se erigit in clatione, confidit in vapore, extollitur in honore, et perit cum vapore. Reprimenda est ergo superbia, et quanta possumus, intentione calcanda, et intelligendum nos in hac terra mortaliter vivere, et cogitandum esse de fine, ubi non erit finis. Homo enim, si tu, ut dicere coeperam, quicumque senuisti, valde extolleris, si putas te diu vixisse, qui aliquando finiturus es, sed ipse Adam, si adhuc viveret, et non modo, sed in fine saeculi moreretur, nihil haberet diu, in quo aliquid esset extremum. Et verissime dictum est, et prudenter intellectum est, et verum esse non tantum praedicatur, sed etiam ab auditoribus agnoscitur.

III. Referamus animum ad Psalmum, quem cantavimus, et inveniamus, quia ille non diceret: Psallam Deo meo, quandiu vivo, nisi de illa vita, ubi diu est. Si enim in ista vita ideo nihil diu, quia est aliquid extremum, non ad istam vitam desiderandam vocamur, quando Christiani efficimur. Non enim propterea [PL46.919] Christiani efficimur, ut bene nobis sit in hac vita. Si enim propterea putaverimus nos fieri Christianos, ut hic nobis bene sit secundum vitam istam temporalem, secundum felicitatem volaticam, et vapoream, valde erramus, et nutabunt pedes nostri, videntes aliquem tanta dignitate pollere, ut emineat caeteris, cum quibus vivit, sanum esse corpore, ad senectutem decrepitam pervenire. Videt hoc Christianus pauper, ignobilis, in gemitibus quotidiano labore suspirans, et dicit forte apud semetipsum: Quid mihi prodest, quia Christianus sum factus. Numquid ideo melior sum, quam ille, qui non est? Quam ille, qui in Christum non credit? Quam ille, qui Deum meum blasphemat? Admonet eum Psalmus. Nolite fidere in principes. Quid te delectat flos foeni? Omnis caro foenum, Propheta loquitur, non solum loquitur, sed exclamat. Exclamavit illi Dominus. Exclama, inquit. Et respondit: Quid exclamabo? Omnis caro foenum, et omnis honor carnis, ut flos foeni. Foenum aruit. Flos decidit. Ergo totum periit? Absit. Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6-8). Quid te delectat foenum? Ecce periit foenum. Vis non perire? Tene te ad verbum. Sic et in isto Psalmo. Attendebat enim forte Christianus pauper, humilis in Pagano forte divite ac potenti, attendebat florem foeni, et eligebat eum fortasse patronum habere magis, quam Deum. Hunc alloquitur Psalmus: Nolite fidere in principes, et in filios hominum, quibus non est salus (Psal. CXLV, 3). Ille continuo respondet: Numquid de isto dicit, cui est salus? Ecce sanus est. Hodie illum vegetum video. Ego magis assidue miser aegroto. Quid attendis ista, quae tibi placent, et quae te delectant? Non est salus. Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Ecce tota salus, Vapor ad modicum apparens. Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Transeant aliquot anni. Moveatur fluvius, sicut fieri solet. Per diversa transcurrens aliqua sepulcra mortuorum discerne ossa divitis ab ossibus pauperis. Exeunte spiritu suo revertitur in terram suam. Optime de spiritu ejus nihil dixit, quia et ille, cum viveret, nihil spiritualiter cogitavit. Revertetur in terram suam, secundum carnem utique, secundum corpus, ubi pollebat, ubi efferebatur, ubi te decipiebat, in cujus te carnis felicitate fallebat. Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Ibid. 4). Cogitationes illae, quae terrenae erant: Ecce facio, ecce impleo, ecce pervenio. Ecce illud emo, ecce illud acquiro, ecce ad talem et talem honorem pervenio. In illa die peribunt omnes cogitationes ejus. Si autem, quoniam Verbum Dei manet in aeternum, teneas te ad verbum, ut det tibi vitam aeternam, non solum cogitatio tua tunc non peribit, sed tunc venit. Quando illius perit, tua tunc venit. Ille enim cogitabat temporalia atque terrena, opes opibus addere, pecuniarias facultates exaggerare, nitere honoribus, tumere potentia. Ergo, quia talia cogitabat, In illa die peribunt omnes cogitationes ejus. Tu autem, si cogitabas, quia Christianus factus es, non temporalem felicitatem, sed requiem sempiternam, [PL46.920] quando corpus tuum redierit ad terram suam, tunc invenit anima tua requiem suam.

IV. Attende Evangelium, et vide, atque inspice cogitationes duorum hominum. Erat quidem Dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide (Luc. XVI, 19). Quotidie foenum, et flos foeni. Non te seducat illius felicitas, qui Induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Superbus erat, impius erat, vana cogitabat, vana concupiscebat. Quando mortuus est, in illa die perierunt cogitationes ejus. Erat autem ante januam ipsius quidam Pauper, nomine Lazarus. Tacuit nomen Divitis, et dixit nomen Pauperis. Cujus nomen ventilabatur, ipsius tacuit Deus. De cujus nomine silebatur, ipsum dixit Deus. Nolo, mireris. Deus, quod in Libro suo scriptum invenit, hoc recitavit. De impiis enim dictum est: Et in libro tuo non scribentur (Psal. LXVIII, 29); itemque Apostolis, cum gloriarentur, quia in nomine Domini daemonia illis subjecta fuerant, ne de hac re sicut homines extollerentur, seseque jactarent, quamvis de re magna, quamvis de virtute praeclara: Nolite, inquit, in hoc gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt; sed gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Deus enim inhabitator coeli tacuit nomen Divitis, quia scriptum non invenit in coelo; dixit tamen Pauperis, quia ibi scriptum invenit, imo ibi scribi jussit. Sed videte illum Pauperem. Diximus enim de cogitationibus impii Divitis, praeclari, induentis purpuram et byssum, et epulantis quotidie splendide, quia, cum mortuus esset, perierunt omnes cogitationes ejus. Pauper autem Lazarus erat ante januam Divitis, Ulceribus plenus, et cupiebat saturari de micis, quae dejiciebantur de mensa Divitis, et nemo illi dabat. Sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus (Id. XVI, 21). Ibi te volo videre, Christiane. Dicuntur enim exitus duorum istorum. Potens est quidem Deus, et in hac vita salutem dare, et egestatem auferre, et sufficientiam donare Christiano. Et tamen, si etiam hoc non esset, quid eligeres? Ut ille pauper esse, an, ut ille, dives esse? Non te fallat. Audi finem, et observa malam electionem. Sine dubio enim Pauper ille, quoniam pius erat, in aerumnis temporalibus constitutus finiendam quandoque illam vitam, et adipiscendam aeternam requiem cogitabat. Mortui sunt ambo, sed illius Pauperis non illa die perierunt cogitationes. Contigit enim mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. In illa die sanatae sunt omnes cogitationes ejus. Et, quoniam Lazarus in latina lingua interpretatur Adjutus, qui in hebraea Lazarus, bene admonuit Psalmus: Beatus, cujus Deus Jacob adjutor ejus (Psal. CXLV, 5). Quando spiritus ejus exibit, et caro ejus revertetur in terram suam, non peribunt cogitationes ejus, Quia spes ejus in Domino Deo ejus. Hoc discitur in schola Christi doctoris, hoc speratur ab animo fidelis auditoris, haec est merces verissima Salvatoris.

SERMO XXIV. De verbis Evangelii Luc. XVI. vers. 19-31, Homo quidam erat dives, etc

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 46, coll. 888-920 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22