Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Locutiones in Heptateuchum (2/2)

LIBER SEXTUS. Locutiones de Jesu Nave

[PL34.537] [Jos. cap. I, V\ 14.] Vos autem transibitis expeditiores fratribus vestris, omnis fortis: id est, omnis quicumque in vobis fortis est.

[Ib. V, 13.] Et factum est, cum esset Jesus in Jericho: notanda locutio est; nondum quippe erant in eadem civitate, cujus portae contra illos clausae fuerant, unde factum est ut in eam intrare non possent, nisi muri ejus cecidissent circumacta arca Domini: ergo in Jericho dictum est, in terra quae pertineret ad Jericho.

[Ib. VI, 1.] De Jericho dictum est cum clausa esset, Nec quisquam ex illa prodibat, neque introibat: utique in illam subauditur, non ex illa; hoc appellatur graece ζεύγμα κατ᾽ ἔλλειψιν.

[Ib. 21.] Dominus dicit ad Jesum: Ecce ego trado tibi subjugatam Jericho, et regem ejus qui est in ea, potentes fortitudine. Mirandum quod non hic posuit conjunctionem copulativam ut diceret, et potentes fortitudine, quam solet Scriptura tam assidue ponere, ut etiam ibi inveniatur ubi sensum solitae locutionis impediat: an et Jericho et rex ejus dicti sunt potentes fortitudine?

[Ib. 25, et IV, 9.] Et Raab meretricem et domum paternam ejus vivificavit Jesus, et commorata est in Israel usque in hodiernum diem. Notandum est quemadmodum dicat Scriptura, usque in hodiernum diem, quod assidue dicit; nam et de lapidibus illis duodecim qui positi sunt ubi Jordanis ex ima parte defluxerat, et ex parte superiore constiterat, arca transeunte vel populo, ita dictum est, quod essent ibi usque in hodiernum diem: quod videtur ita sonare, tanquam post plurimum temporis per hanc Scripturam [PL34.538] ista narrentur, nec eo tempore ii libri conscripti fuerint quo erant haec recentissima. Quisquis autem putat hoc, quid de ista meretrice dicturus est, quae utique quantum est aetas unius hominis vixit, et tamen dicitur, usque in hodiernum diem? De his itaque rebus hoc dicitur, quae non ita constitutae sunt, ut postea mutarentur ab eis qui constituerunt: quomodo dicitur aliquis in exsilium perpetuum missus, quia non ad tempus praefinitum hoc supplicio plectitur; non quia quisquam potest esse perpetuus in exsilio, cum homo ipse non possit esse perpetuus. Sic ergo et ista meretrix non est praecepta ad tempus habitare in Israel; ideo dictum est, usque in hodiernum diem.

[Ib. VII, 11.] Dominus dicit ad Jesum: Peccavit populus, et transgressus est testamentum meum, quod disposui ad eos. Notandum quemadmodum testamentum appellet hoc quod praeceperat, ut anathema esset Jericho, et nemo sibi inde aliquid usurparet.

[Ib. VIII, 1 et 2.] Dominus loquens ad Jesum ait inter caetera: Ecce dedi in manus tuas regem Gai et terram ipsius, et facies Gai sicut fecisti Jericho et regi ejus, et praedam pecorum praedaberis tibi. Praecipue notanda locutio est, non solum quia praedaberis tibi dixit, tanquam unius futura esset illa praeda, cum omnium esset futura; nam tales locutiones usitatissimae sunt, cum Deus tanquam ad unum loquitur, quae ad populum loquitur: sed hoc novum est hic, quia praedixit Scriptura, Et dixit Dominus ad Jesum, quem constat unum hominem fuisse; quod tamen dixit praedaberis tibi, non utique ita dictum est, ut praeda illa hujus unius hominis esse praecepta sit, sed universi populi.

[Ib. 12.] Et insidiae erant civitati a mari. Qui nescit, putat istam civitatem maritimam. Consuetudinis est [PL34.539] autem Scripturarum, ut occidentalem partem, a mari appellet, vel ad mare; quia ex ipsa parte terra ubi haec agebantur, propius habet mare quam a caeteris partibus.

[Ib. 18.] Extende manum tuam in gaeso, quod est in manu tua, contra civitatem. Ista locutio notanda non esset, nisi propter nomen quod obscurum est eis, in quorum consuetudine non est. Quid enim dicat gaeson, non facile intelligitur: hoc interpres Symmachus scutum appellasse perhibetur. Septuaginta autem interpretes, secundum quos ista tractamus, qui posuerunt gaeson, miror si et in graeca lingua hastam vel lanceam gallicanam intelligi voluerunt: ea quippe dicuntur gaesa, quorum et Virgilius meminit, ubi ait de Gallis in scuto Aeneae pictis, Duo quisque Alpina coruscant gaesa manu (Aeneid. lib. 8, VV. 661, 662).

[Ib. 22.] Et facti sunt inter medium castrorum, hi hinc et hi hinc. Duo notanda sunt in hac locutione: unum, quod cum hostes qui vincebantur, in medio essent, tanquam de his dictum est, quod hi essent hinc et hi hinc, cum potius ita Israelitae fuerint, qui eos in medio posuerant percutiendos; alterum, quod inter medium castrorum eos factos esse dicit Scriptura, castra appellans etiam productas acies in praelio constitutas, cum castra non soleant appellari, nisi ubi exercitus ad manendum consistit: nisi forte ideo castra appellata sunt, quia cum omnibus suis ibant.

[Ib. 27.] Exceptis pecoribus et spoliis, quae erant in civitate, praedati sunt filii Israel secundum praeceptum Domini, quemadmodum constituit Dominus Jesu: ita dictum est Exceptis pecoribus et spoliis, praedati sunt, quasi ipsa non fuerint praedati, cum potius ipsa praedati sint, et excepta ideo dicta sint, quia haec illo praelio sola consumpta non sunt.

[Ib. IX, 7.] Israelitae respondentes Gabaonitis dixerunt: Vide ne in me habites. Et quomodo disponam tibi testamentum? Jam et superius tales locutiones notavimus: hoc est enim Vide ne in me habites, quod est, apud me, id est in terra quam eis promiserat Deus. Et hic tanquam ad unum hominem videntur locuti, cum legatus ad eos non unus venerit: sed more suo genti et populo responsa reddentes, singulari numero loquuntur, sicut plerumque et ad ipsos Deus vel ductor ipsorum. Notandum etiam quod pactum pacis testamentum vocat Scriptura, more quidem suo; nam saepe ita loquitur.

[Ib. 25.] Ita faciet Dominus omnibus inimicis vestris, quos vos debellabitis eos: nihil minus esset huic sententiae, etsi non haberet, eos.

[Ib. XI, 19 et 20.] Et omnes cepit in bello, quia per Dominum factum est confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur: notandum est, confortari cor, non semper in bono accipiendum.

[Ib. XVII, 16.] Et dixerunt filii Joseph, Non sufficit nobis mons et equus electus, et ferrum Chananaeo qui habitat in Bethsan: equum electum dixit, pro equis electis, quod usitatum in nostro sermone non est; unde nonnulli latini interpretes noluerunt equum interpretari, sed equitatum. Sic autem dictum est, equus electus, pro equis, sicut in nostra consuetudine dicitur miles, pro militibus.

[Ib. XIX, 33 et 34.] Et facti sunt exitus illorum Jordanis, et revertentur fines ad mare: non dixit, reversi sunt, aut saltem, revertuntur, sicut solet de finibus dici; sed, revertentur, tanquam adhuc futurum sit, cum praeteritorum sit ista narratio: et in omnibus fere ipsis terrarum divisionibus, per singulas quasque tribus ita loquitur Scriptura, ut futuri temporis verbis utatur.

[Ib. XX, 9.] Refugere illuc qui percusserit animam nolens: hic animam, vel hominem intelligere debemus, vel vitam carnis quae fit per animam; qua locutione et illud dictum est a fratribus Joseph, Non percutiamus ejus animam (Gen. XXXVII, 22), id est, non eum occidamus. Nam si anima posset ab interfectore percuti, non diceret Dominus, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt (Matth. X, 28).

[Ib. XXI, 2.] Mandavit Dominus in manu Moysi: locutio familiarissima Scripturis; ita enim dicitur, Verbum quod factum est in manu illius vel illius prophetae, hoc est in potestate dicendi datum.

[Ib. XXII, 7.] Et ubi dimisit eos Jesus in domos, suas, et benedixit eos dicens: plus videtur hic copulativa conjunctio, id est, et; nam ita dici posset, Et ubi dimisit eos in domos suas, benedixit eos dicens.

[Ib. 8.] Item alia locutio notanda est, quod cum dixisset Scriptura, Et benedixit eos Jesus dicens, atque his verbis intentos fecisset audire quid benedicendo dixit Jesus; hoc solum subjecit, In divitiis multis abierunt in domos suas, et pecora multa valde, et argentum et aurum et vestem multam valde, diviserunt praedam inimicorum suorum cum fratribus suis: quod magis esse narrantis quam benedicentis apparet.

[Ib. 27.] Servire servitutem Domini: in qua locutione duo notanda sunt, et servire servitutem, quae etiam latina locutio reperitur; et servitutem Domini, id est quae debetur vel exhibetur Domino.

[Ib. 30.] Et audientes Phinees sacerdos et omnes principes synagogae qui erant cum illo, verba quae locuti sunt filii Ruben et filii Gad et dimidium tribus Manasses, et placuerunt illis: audientes pro audierunt positum est; [PL34.541] aut plus est hic, et; nam plenus est sensus, audientes verba haec, placuerunt illis: nec tamen sine inconsequentia; quia, cum audissent, dicendum fuit.

[Ib. XXIII, 1.] Et Jesus senior provectus diebus: hoc de Abraham dictum notavimus, seniorem in Scripturis non solum illum appellari qui est infra aetatem senis, sed etiam valde senem. Unde non omnis senior [PL34.542] senex, omnis autem senex senior dici potest.

[Ib. XXIV, 7.] Et induxit super illos mare, et operuit super illos: non ait, operuit illos, quamvis nonnulli interpretes hoc maluerunt dicere.

[Ib. 17.] In omnibus gentibus quas transivimus per ipsas: usitatae in Scripturis sunt istae locutiones, nec tam crebro notandae quam crebro intercurrunt.

LIBER SEPTIMUS. Locutiones de Judicibus

[JUD. cap. 1, V\ 1.] Et factum est postquam defunctus est Jesus, interrogabant filii Israel in Domino: non ait, Dominum, quod sermonis nostri consuetudo poscebat.

[Ib. 3.] Et bellemus in Chananaeo: non dixit, adversus Chananaeum, aut contra Chananaeum, aut saltem, in Chananaeum.

[Ib. II, 8.] Et mortuus est Jesus filius Nave servus Domini, filius centum decem annorum. Ista repetitio quod cum dixisset filius Nave, repetivit filius, et deinde addidit, centum decem annorum, inusitata est; ut potius filius centum decem annorum diceret, quam homo centum decem annorum: sed tamen et alibi reperitur.

[Ib. 10.] Et omnis generatio appositi sunt ad patres suos: notanda locutio est, quod non ait, apposita est, quia plures erant.

[Ib. 14.] Tradidit eos in manu praedantium: non dixit, in manum; quod videtur latina locutio postulare.

[Ib. 18.] Et cum suscitavit Dominus eis judices, et erat Dominus cum judice: solita locutione plus est hic, et; nam plenum esset, Et cum suscitavit Dominus eis judices, erat Dominus cum judice. Notandum est etiam hoc, quod a plurali ad singularem transiens, non ait, cum judicibus, sed, cum judice, id est, cum unoquoque judice.

[Ib. 19.] Et factum est, cum moreretur judex, et revertebantur, et iterum corrumpebant super patres suos. Recta locutio esse ita poterat secundum consuetudinem sermonis nostri, Et fiebat cum moreretur judex, et revertebantur, et iterum corrumpebant super patres suos. Si, et, non haberet, plenum esset, cum moreretur judex, revertebantur, et iterum corrumpebant super patres suos, id est plusquam patres eorum.

[Ib. 20.] Propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum: tanta dixit, pro tantum, id est tam multum nomen pro adverbio, quod etiam in latinis locutionibus maxime poeticis invenitur.

[Ib. III, 10.] Factus est super eum Spiritus Domini: cum Spiritus Domini utique factus non sit; sed super eum factus est, ita dictum est ac si diceretur, factum est ut esset super eum. Ex qua locutione et in Evangelio legitur. Ante me factus est (Joan. I, 27); id est, [PL34.542] factum est ut esset ante me: quod alio modo diceretur, praelatus est mihi.

[Ib. 21.] Et sumpsit Aioth gladium de super femore suo dextro: sic interpretari potuit quod graecus habet: ὰπὸ ἄνωθεν, nam locutio minus latina est.

[Ib. 17.] Erat autem Eglom vir exilis valde: hoc κατ᾽ ἀντίφρασιν dictum, id est locutione contraria, sequentia indicant; quando enim percussus est, dictum est quod concluserunt adipes vulnus, quia non eductus est gladius de ventre ejus.

[Ib. 31.] Et percussit alienigenas in sexcentos viros: non ait, alienigenarum sexcentos viros, aut certe alienigas in sexcentis viris.

[Ib. IV, 6.] Nonne praecepit Dominus Deus Israel tibi, et perges in montem Thabor? Non ait, ut pergas, quod videtur esse consequens; sed inusitata locutione, Nonne praecepit tibi, et perges, ut subaudiamus verbum quod supra positum est, et sit, Nonne perges? aut solita locutione plus habet, et; nam ista conjunctione detracta sensus currit, Nonne mandavit Dominus Deus Israel tibi, Perges in montem Thabor, et accipies tecum decem millia virorum? etc.

[Ib. 8.] Quoniam nescio diem in quo Dominus prosperat angelum mecum: utrum prosperat actus angeli ejus qui mecum est? an prospera mihi facit per angelum?

[Ib. 13.] Omnes currus suos, nongentos currus ferreos. Ubilibet distinguatur, elegans repetitio: utrum omnes currus suos, et deinde sequatur nongentos currus ferreos; an omnes currus suos nongentos, et deinde inferatur currus ferreos.

[Ib. 15.] Et pavefecit Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, et omnia castra ejus, in ore gladii in conspectu Barach. Quomodo pavefecit currus, nisi eos intelligas qui erant in curribus? Et pavefecit Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, et omnia castra ejus, in ore gladii in conspectu Barach. Pavefecit in ore gladii, ac si diceret, interfecit in ore gladii: pavefecit ergo, cum caederentur gladio.

[Ib. 19.] Et cooperuit eum in pelle sua: non dixit, pelle, aut de pelle; sic enim habet graecus ἐν τῆι δέῤῥει αὐτῆς.

[Ib. 20.] Et erit, si quis venerit ad te, et dixerit, Est hic vir? et dices, Non est. Detracta conjunctione consequentem habet sensum, Si quis venerit ad te, et dixerit, Est hic vir? dices, Non est.

[Ib. 24.] Et indurabatur in Jabin regem Chanaan: novo modo positum est hoc verbum, indurabatur, pro eo quod est, fortis efficiebatur et praevalidus.

[Ib. 31.] Sic pereant omnes inimici tui, Domine; et diligentes eum sicut ortus solis in potentia ejus: non dixit, diligentes te, cum utique de Domino intelligi vellet.

[Ib. VI, 3.] Et factum est, quando seminavit vir Israel: non unum hominem significat, sed ipsam gentem.

[Ib. 3.] Ascendebat Madian et Amalech et filii Orientis, et ascendebat super eum: ista repetitio verbi non videtur habere solitam elegantiam vel affectum.

[Ib. 9.] Et liberavi vos de manu Aegypti: per manum, potestatem significat; per Aegyptum, Aegyptios.

[Ib. 13.] Et dixit ad eum Gedeon, In me, Domine mi: subintelligitur, intende, hoc est, In me intende; et est ista locutio Scripturis familiarissima.

[Ib. 13.] Et si est Dominus nobiscum, et utquid invenerunt nos omnia mala ista? Plus habet conjunctionem, et, sicut solet loqui Scriptura, quae si detrahatur, plena sententia est, Et si est Dominus nobiscum, utquid invenerunt nos omnia mala ista? Quamvis et superior conjunctio possit salva sententia detrahi, ut cum dixisset, In me, Domine mi; deinde subsequatur, si est Dominus nobiscum, utquid invenerunt nos omnia mala ista: magis enim hoc exigit nostrae locutionis consuetudo.

[Ib. 25.] Et vitulum annorum septem. Hic manifestum est quomodo vitulos appellet Scriptura: bos enim annorum septem, secundum consuetudinem locutionis nostrae, non est utique vitulus. Secundum hanc ergo locutionem dictum est de Samegar, quod occiderit sexcentos viros praeter vitulos boum (Jud. III, 31), hoc est praeter boves.

[Ib. 34.] Et cecinit in cornea: subauditur tuba; graecus enim non habet, tuba, sed tantum cornea.

[Ib. VII, 12.] Camelis eorum non erat numerus, et erant sicut arena quae est ad labium maris. In multitudine constat ὑπερβολικῶς dictum. Haec autem translatio, ubi labium maris posuit pro littore, assidua est in Scripturis, sed rara est in latinis codicibus, quia plerique littus interpretati sunt, magis quid significaret labium volentes ponere, quam ipsum labium. Nam littus si vellent Septuaginta interpretes dicere, non deesset linguae graecae quod dicerent.

[Ib. IX, 4.] Et dederunt septuaginta argenti: subauditur, pondo, vel tale aliquid: interpretatio ex hebraeo, septuaginta pondo habet.

[PL34.544] [Ib. 4.] Et conduxit in ipsis Abimelech viros: in ipsis dixit, pro ex ipsis, id est ex argenti pondo septuaginta conduxit viros.

[Ib. 4.] Viros inanes et perturbatos: inanes posuit pro levibus, quibus sunt contrarii graves; unde dicitur, In populo gravi laudabo te (Psal. XXXIV, 18).

[Ib. 5.] Et intravit in domum patris sui in Ephratha, et interfecit frates suos filios Jerobaal septuaginta viros super lapidem unum: quia jam superius septuaginta dixerat filios Jerobaal, id est Gedeon; et nunc eos septuaginta dicit occisos: quamvis minus occisi fuerint duo; id est, ipse qui occidit, et Joatham junior qui latuit, de quo adjungens dicit, et remansit Joatham filius Jerobaal junior, quoniam abscondit se: ac per hoc universum numerum posuit pro pene universo.

[Ib. 34.] Et insidiati sunt super Sichimam quatuor principia: id est, quatuor partes: jam istam locutionem superius etiam notavimus.

[Ib. 43.] Et accepit populum, et divisit eum in tria principia: accepit, dixit de illo populo qui cum illo erat; et hic tria principia pro tribus partibus posuit.

[Ib. XI, 8.] Et eris nobis in caput omnibus habitantibus Galaad: non dixit, eris nobis caput; sic enim solet loqui Scriptura: unde est, Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii (Psal. XXX, 3), et multa hujusmodi.

[Ib. 34.] Et haec unica ei, et non est praeter ipsam filius aut filia: hoc est quod dictum est, unica ei; sed propter affectum repetita sententia est. Et non est ei praeter ipsam filius aut filia: non est ei, pro non erat ei dictum est; praeterita quippe narrantur.

[Ib. XV, 8.] Et percussit eos tibiam super femur: haec locutio inusitata est, tamen locutio est, non aliquis in corpore vulneris locus, sicut in Quaestionibus exposui; hoc est, percussit eos ad admirationem, ad stuporem (Quaest. in Jud. quaest. 55).

[Ib. 10.] Et dixerunt vir Juda, Quare ascendistis super nos: singularem posuit pro plurali, dixerunt enim viri Juda, non unus vir.

[Ib. 12.] Ne forte occurratis in me vos: pro eo quod est, occidatis me; et haec locutio iu Quaestionibus exposita est (Id. quaest. 56).

[Ib. 13.] Et reduxerunt eum de petra, et venit usque ad Maxillam: locus est sic appellatus postea ex eo facto quod ibi gessit ipse Samson, quando maxilla asini pugnans, mille prostravit: hoc ergo per prolepsim dictum est, quia post illa omnia gesta, haec historia conscripta est.

[Ib. 14.] Sicut stupa cum olefecerit ignem: metaphora [PL34.545] ab animali ad inanimale; non enim stupa sensum habet olfactus: sed ita dictum est, ac si diceretur, cum ignem senserit; quamvis et hoc quod dixi, senserit, ad eamdem metaphoram pertineat, sed ad celeritatem intelligendam pertinet quod dictum est, olefecerit.

[Ib. 15.] Et extendit manum suam, et accepit eam: etsi non diceret extendit manum suam, utique extenta manu acceptam intelligeremus.

[Ib. XVI, 2.] Et nuntiatum est Gazaeis, dicentes: non ait, nuntiaverunt dicentes, aut nuntiatum est a dicentibus.

[Ib. 9.] Et insidiae ei sedebant in cubiculo: quod nonnulli [PL34.546] interpretati sunt, obsidebant, sed graecus ἐκάθητο, hoc est sedebat, quia insidiae singulari numero graece dicuntur, nec potest latine dici insidia: locutio autem notanda erat, quia dictum est, insidiae sedebant, pro iis qui insidiabantur; ipsi enim sedebant.

[Ib. 15.] Et hoc tertium fefellisti me: tertium, posuit pro tertio, sive ter, nomen scilicet pro adverbio, quod et in latinis locutionibus eleganter fieri solet.

QUAESTIONES IN HEPTATEUCHUM

DE SUBSEQUENTI QUAESTIONUM OPERE

[PL34.545] 1. Eodem tempore scripsi etiam libros Quaestionum de Libris eisdem divinis septem, quos ideo appellare sic volui, quia ea quae ibi disputantur, magis quaerenda proposui, quam quaesita dissolvi; quamvis multo plura in eis mihi videantur ita pertractata, ut possint etiam soluta et exposita non immerito judicari. Regnorum quoque libros eodem modo jam considerare coeperamus; sed non multum progressi, in alia quae magis urgebant, animum intendimus. In primo autem libro, ubi agitur de virgis variatis, quas ponebat Jacob in aqua, ut in conceptu positae oves eas viderent cum biberent, et varios fetus parerent (Quaest. 93); non bene a nobis exposita est causa, cur iterum concipientibus non ponebat, id est cum alios fetus conciperent, sed in priore conceptu. Nam quaestionis alterius expositio (Id. 95), ubi quaeritur cur dixerit socero suo Jacob, »Et decepisti mercedem meam decem agnabus« (Gen. XXXI, 41), satis veraciter enodata, demonstrat istam sicut solvi debuit non solutam.

2. In tertio quoque libro ubi de summo agitur sacerdote, quomodo creabat filios, cum haberet necessitatem bis in die ingredi in Sancta sanctorum, ubi erat altare incensi, ad offerendum incensum mane et vespera (Exod. XXX, 7, 8), quo non posset, sicut Lex dicit, immundus intrare; et eadem Lex dicat, immundum fieri hominem etiam ex concubitu conjugali, quem jubet quidem lavari aqua, sed et lotum dicit immundum esse usque ad vesperam (Levit. XV, 16); unde dixi, »Consequens fuisse, ut aut continens esset, aut diebus aliquibus intermitteretur incensum« (Quaest. 82): non vidi non fuisse consequens. Potest enim sic intelligi quod scriptum est, »Immundus erit usque ad vesperam,« ut per ipsam vesperam jam non esset immundus, sed usque ad ipsam, ut vespertino jam tempore incensum mundus offerret, cum propter creandos filios post matutinum incensum mixtus esset uxori. Itemque ubi quaesitum est, quomodo prohibitus esset super funus patris sacerdos summus intrare (Levit. XXI, 11), cum eum fieri sacerdotem (quando unus erat) nisi post mortem sacerdotis patris non oporteret; dixi, »Propter hoc necesse fuisse, nondum sepulto patre statim post ejus mortem, filium ejus constitui, qui succederet patri; propter etiam continuationis incensum, quod bis in die necesse erat offerri« (Quaest. 83); qui sacerdos super mortem nondum sepulti patris prohibetur intrare. Sed parum attendi, potuisse hoc praecipi magis propter illos, qui futuri fuerant summi sacerdotes non patribus summis sacerdotibus succedentes, sed tamen ex filiis, id est ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos, aut filios non haberet, aut ita reprobos haberet ut nullus eorum patri deberet succedere: sicut Samuel summo sacerdoti Heli successit (I Reg. I); cum sacerdotis filius ipse non esset sed tamen ex filiis, hoc est, ex posteris esset Aaron.

3. De latrone etiam cui dictum est, »Hodie mecum eris in paradiso« (Luc. XXIII, 43), quod non fuerit visibiliter baptizatus, quasi certum posui (Quaest. 84), cum sit incertum, magisque illum baptizatum fuisse credendum sit, sicut ego quoque alibi postea disputavi. Item quod in quinto libro dixi, ubi commemorantur matres in generationibus evangelicis, »non eas positas nisi cum patribus« (Id. 46), verum est quidem, sed ad rem de qua agebatur non [PL34.547] pertinet. Agebatur autem de iis qui ducebant fratrum vel propinquorum conjuges, eorum qui sine filiis defuncti essent, propter duos patres Joseph, quorum alterum Matthaeus commemorat, alterum Lucas. De qua quaestione diligenter in hoc opere disserui, cum retractaremus opus nostrum contra Faustum Manichaeum. Hoc opus sic incipit: »Cum Scripturas sanctas, quae appellantur canonicae.«

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 34, coll. 537-547 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22