Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

De Genesi ad Litteram, Libri 9–10

Овај текст је доступан на другим језицима:

LIBER NONUS. De eo quod legitur, Gen. cap. 2, vers. 18: Et dixit Dominus Deus: Non est bonum hominem esse solum, etc., usque ad illud, vers. 24: Et erunt duo in carne una

CAPUT PRIMUM. Cur dictum sit, Et finxit Deus adhuc de terra, etc. De Terrae vocabulo

1. Et dixit Dominus Deus: Non bonum est hominem esse solum; faciamus ei adjutorium secundum ipsum. Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli, et adduxit illa ad Adam, ut videret quid vocaret illa. Et omne quodcumque vocavit illud Adam animam vivam, hoc est nomen ejus. Et vocavit Adam nomina omnibus pecoribus, et omnibus volatilibus coeli, et omnibus bestiis agri. Ipsi autem Adam non est inventus adjutor similis ei. Et immisit Deus ecstasim in Adam, et obdormivit. Et accepit unam costarum ejus, et adimplevit carnem in loco ejus: et aedificavit Dominus Deus costam, quam accepit de Adam, in mulierem; et adduxit eam ad Adam. Et dixit Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; haec vocabitur mulier, quoniam ex viro suo sumpta est. Et propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et conglutinabitur uxori suae; et erunt duo in carne una. Si aliquid adjuvant lectorem, quae in libris superioribus considerata atque conscripta sunt, non debemus in hoc diutius immorari, quod finxit adhuc Deus de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli: cur enim dictum sit, adhuc, id est propter primam conditionem creaturarum sex diebus consummatam, in qua causaliter perfecta sunt omnia simul et inchoata, ut deinde ad effectus suos causae perducerentur, jam quantum potuimus, in praecedentibus intimavimus (Lib. 6, cap. 5). Et si quis hoc aliter enodandum putat, tantum diligenter attendat illa omnia, quae ut hoc sentiremus attendimus; et si probabiliorem inde potuerit enucleare sententiam, non solum resistere non debemus, sed debemus etiam gratulari.

2. Si quem autem movet quia non dixit, Finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et de aquis omnia volatilia coeli, sed tanquam utraque genera de terra finxerit, Et finxit, inquit, Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli; videat duobus modis esse intelligendum: aut tacuisse nunc unde finxerit volatilia coeli, quia et tacitum posset occurrere, ut non de terra utrumque accipiatur Deum finxisse, sed tantummodo bestias agri; ut volatilia coeli etiam tacente Scriptura intelligamus unde finxerit, velut qui sciamus in prima causalium rationum conditione ex aquis ea esse producta: aut terram universaliter sic appellatam simul cum aquis, quemadmodum [PL34.394] appellata est in illo psalmo, ubi coelestium laudibus terminatis, ad terram facta est conversio sermonis, et dictum, Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, etc. (Psal. CXLVIII, 7), nec postea dictum est, Laudate Dominum de aquis. Ibi enim sunt omnes abyssi, quae tamen de terra laudant Dominum: ibi etiam reptilia et volatilia pennata, quae nihilominus de terra laudant Dominum. Secundum istam universalem appellationem terrae, secundum quam etiam de toto mundo dicitur, Deus qui fecit coelum et terram, sive de arida sive de aquis quaecumque creata sunt, de terra creata veraciter intelliguntur.

CAPUT II. Quomodo id locutus sit Deus: Non est bonum, etc

3. Nunc jam videamus quomodo accipiendum sit quod dixit Deus, Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adjutorium secundum ipsum: utrum temporaliter vocibus ac syllabis editis hoc dixerit Deus; an ipsa ratio commemorata est, quae in Verbo Dei principaliter erat, ut sic femina fieret: quam rationem suscipiebat etiam tunc Scriptura cum diceret, Et dixit Deus, Fiat hoc aut illud, quando primitus omnia condebantur. An forte in mente ipsius hominis hoc dixit Deus, sicut loquitur quibusdam servis suis in ipsis servis suis? Ex quo genere servorum ejus erat etiam ille qui dixit in Psalmo: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). An aliqua de hac re ipsi homini in ipso homine per angelum est facta revelatio in similitudinibus vocum corporalium, quamvis tacuerit Scriptura utrum in somnis, an in ecstasi; ita enim fieri haec solent: an aliquo alio modo, sicut revelatur Prophetis; unde illud est, Et dixit mihi angelus qui loquebatur in me (Zach. II, 3). an per corporalem creaturam vox ipsa sonuerit, sicut de nube, Hic est Filius meus (Matth. III, 17). Quid ergo ex his omnibus factum sit, ad liquidum comprehendere non valemus; verumtamen certissime teneamus et dixisse hoc Deum, et si corporali voce vel temporaliter expressa similitudine corporis dixit, non eum per substantiam suam, sed per aliquam imperio suo subditam dixisse creaturam, sicut in libro praecedente tractavimus (Cap. 27).

4. Nam visus est Deus etiam postea sanctis viris, alias capite albo sicut lana, alias inferiore parte corporis sicut aurichalcum (Apoc. I, 14, 15), alias aliter atque aliter: non tamen illas visiones hominibus per substantiam quae ipse est, sed per sibi subdita quae creavit, eum praebuisse, et per similitudines formarum vocumque corporalium, quod voluit ostendisse ac [PL34.395] dixisse, certissimum est eis qui substantiam Trinitatis incommutabiliter aeternam, nec per tempus nec per locum moveri, et per tempus et per locum movere vel fideliter credunt, vel etiam excellenter intelligunt. Non ergo jam quaeramus quomodo istud dixerit, sed potius intelligamus quid dixerit. Adjutorium quippe homini secundum ipsum fuisse faciendum, aeterna ipsa veritas habet, per quam creata sunt omnia; et in illa hoc audit qui potest in ea cognoscere quid quare creatum sit.

CAPUT III. Mulier in adjutorium propter sobolem facta

5. Si autem quaeritur, ad quam rem fieri oportuerit hoc adjutorium, nihil aliud probabiliter occurrit, quam propter filios procreandos, sicut adjutorium semini terra est, ut virgultum ex utroque nascatur: hoc enim et in prima rerum conditione dictum erat, Masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos Deus, dicens: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini ejus (Gen. I, 27, 28). Quae ratio conditionis et conjunctionis masculi et feminae atque benedictio, nec post peccatum hominis poenamque defecit. Ipsa enim est secundum quam nunc terra hominibus plena est dominantibus ejus.

6. Quanquam enim jam emissi de paradiso convenisse et genuisse commemorentur; tamem non video quid prohibere potuerit, ut essent eis etiam in paradiso honorabiles nuptiae, et torus immaculatus (Hebr. XIII, 4): hoc Deo praestante fideliter justeque viventibus, eique obedienter sancteque servientibus, ut sine ullo inquieto ardore libidinis, sine ullo labore ac dolore pariendi, fetus ex eorum semine gignerentur; non ut morientibus parentibus filii succederent, sed ut illis qui genuissent in aliquo formae statu manentibus, et ex ligno vitae, quod ibi plantatum erat, corporalem vigorem sumentibus, et illi qui gignerentur ad eumdem perducerentur statum, donec certo numero impleto, si juste omnes obedienterque viverent, tunc fieret illa commutatio, ut sine ulla morte animalia corpora conversa in aliam qualitatem, eo quod ad omnem nutum regenti se spiritui deservirent, et solo spiritu vivificante sine ullis alimentorum corporalium sustentaculis viverent, spiritualia vocarentur. Potuit hoc fieri, si non praecepti transgressio mortis supplicium mereretur.

7. Qui enim hoc fieri potuisse non credunt, nihil aliud quam consuetudinem naturae jam post peccatum poenamque humanam sic currentis attendunt: non autem in eorum genere nos esse debemus, qui non credunt nisi quod videre consueverunt. Quis enim dubitet homini obedienter et pie viventi praestari potuisse quod diximus, qui non dubitat vestibus Israelitarum impertitum esse quemdam in suo genere statum, ut per annos quadraginta nulla vetustatis detrimenta paterentur (Deut. XXIX, 5)?

CAPUT IV. Quare non coierint primi parentes in paradiso

8. Cur ergo non coierunt, nisi cum exiissent de paradiso? Cito responderi potest, Quia mox creata muliere, [PL34.396] prius quam coirent, facta est illa transgressio, cujus merito in mortem destinati, etiam de loco illius felicitatis exierunt. Non enim Scriptura tempus expressit, quantum interfuerit inter eos factos, et ex eis natum Cain. Potest etiam dici quia nondum Deus jusserat ut coirent. Cur enim non ad hanc rem divina exspectaretur auctoritas, ubi nulla concupiscentia tanquam stimulus inobedientis carnis urgebat? Ideo autem hoc non jusserat Deus, quia secundum suam praescientiam disponebat omnia, in qua et eorum casum procul dubio praesciebat, unde jam mortale genus propagandum esset humanum.

CAPUT V. Mulier facta in adjutorium non alia quam sobolis causa

9. Aut si ad hoc adjutorium gignendi filios, non est facta mulier viro, ad quod ergo adjutorium facta est? Si quae simul operaretur terram; nondum erat labor ut adjumento indigeret, et si opus esset, melius adjutorium masculus fieret: hoc et de solatio dici potest, si solitudinis fortasse taedebat. Quanto enim congruentius ad convivendum et colloquendum duo amici pariter quam vir et mulier habitarent? Quod si oportebat alium jubendo, alium obsequendo pariter vivere, ne contrariae voluntates pacem cohabitantium perturbarent; nec ad hoc retinendum ordo defuisset, quo prior unus, alter posterior, maxime si posterior ex priore crearetur, sicut femina creata est. An aliquis dixerit de costa hominis Deum feminam tantum, non etiam masculum, si hoc vellet, facere potuisse? Quapropter non invenio ad quod adjutorium facta sit mulier viro, si pariendi causa subtrahitur.

CAPUT VI. Filiorum successio qualis si Adam non peccasset

10. Nam si parentes filiis suis cedere ex hac vita oportebat, ut ita omne humanum genus per decessiones et successiones certa numerositate impleretur, potuerunt etiam homines genitis filiis, perfectaque humani officii justitia, hinc ad meliora transferri, non per mortem, sed per aliquam commutationem, aut illam summam qua receptis corporibus fient sancti sicut Angeli in coelis (Matth. XXII, 30); aut si illam dari non oportet, nisi omnibus simul in saeculi fine, aliquam inferiorem quam illa erit: quae tamen haberet meliorem statum, quam vel hoc corpus habet, vel illa etiam quae primitus facta sunt, viri ex limo terrae, mulieris ex viri carne.

11. Neque enim arbitrandum est Eliam vel sic esse jam sicut erunt sancti, quando peracto operis die denarium pariter accepturi sunt (Id. XX, 10); vel sic quemadmodum sunt homines qui ex ista vita nondum emigrarunt, de qua ille tamen non morte, sed translatione migravit (IV Reg. II, 11). Jam itaque aliquid melius habet, quam in hac vita posset; quamvis nondum habeat quod ex hac vita recte gesta in fine habiturus est: pro nobis enim meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur (Hebr. XI, 40). Aut si quisquam putat hoc Eliam mereri non potuisse, si [PL34.397] duxisset uxorem, filiosque procreasset (creditur enim non habuisse, quia hoc Scriptura non dixit, quamvis et de caelibatu ejus nihil dixerit); quid de Enoch respondebit, qui filiis genitis Deo placens non mortuus, sed translatus est (Gen. V, 24)? Cur ergo et Adam et Eva, si juste viventes caste filios procreassent, non eis possent translatione, non morte, succedentibus cedere? Nam si Enoch et Elias in Adam mortui, mortisque propaginem in carne gestantes, quod debitum ut solvant, creduntur etiam redituri ad hanc vitam, et, quod tamdiu dilatum est, morituri (Malach. IV, 5; et Apoc. XI, 3-7), nunc tamen in alia vita sunt, ubi ante resurrectionem carnis, antequam animale corpus in spirituale mutetur, nec morbo nec senectute deficiunt: quanto justius atque probabilius primis illis hominibus praestaretur, sine ullo suo parentumve peccato viventibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, unde saeculo finito cum omni posteritate sanctorum, in angelicam formam, non per carnis mortem, sed per Dei virtutem multo felicius mutarentur?

CAPUT VII. Mulier pariendi causa. Unde laudabilis virginitas et nuptiae. Matrimonii triplex bonum

12. Non itaque video ad quod aliud adjutorium mulier facta sit viro, si generandi causa subtrahitur: quae nihilominus quare subtrahatur ignoro. Unde enim magnum magnique honoris meritum apud Deum fidelis et pia virginitas habet, nisi quia isto jam tempore continendi ab amplexu cum ex omnibus gentibus ad implendum sanctorum numerum largissima suppetat copia, percipiendae sordidae voluptatis libido non sibi vindicat quod jam sufficiendae prolis necessitudo non postulat? Denique utriusque sexus infirmitas propendens in ruinam turpitudinis, recte excipitur honestate nuptiarum, ut quod sanis esse posset officium, sit aegrotis remedium. Neque enim quia incontinentia malum est, ideo connubium, vel quo incontinentes copulantur, non est bonum: imo vero non propter illud malum culpabile est hoc bonum, sed propter hoc bonum veniale est illud malum; quoniam id quod bonum habent nuptiae, et quo bonae sunt nuptiae peccatum esse nunquam potest. Hoc autem tripartitum est; fides, proles, sacramentum. In fide attenditur ne praeter vinculum conjugale, cum altera vel altero concumbatur: in prole, ut amanter suscipiatur, benigne nutriatur, religiose educetur: in sacramento autem, ut conjugium non separetur, et dimissus aut dimissa nec causa prolis alteri conjungatur. Haec est tanquam regula nuptiarum, qua vel naturae decoratur fecunditas, vel incontinentiae regitur pravitas. Unde quia satis disseruimus in eo libro quem de Bono Conjugali nuper edidimus, ubi et continentiam vidualem et excellentiam virginalem pro suorum graduum dignitate distinximus, diutius hic noster stilus non est occupandus.

CAPUT VIII. Fuga vitiorum in contraria

13. Nunc enim quaerimus cui adjutorio mulier facta sit viro, si eis ad gignendos filios misceri sibimet in paradiso non licebat. Qui enim hoc sentiunt, forte [PL34.398] peccatum esse omnem concubitum putant. Difficile est namque, ut dum perverse homines vitia devitant, non in eorum contraria perniciter currant. Etenim sicut exhorrens avaritiam, fit profusus; aut exhorrens luxuriam, fit avarus; aut inquietus fit, cujus pigritiam reprehenderis; aut cujus inquietudinem, piger; aut qui reprehensus odisse coeperit audaciam suam, ad timiditatem fugit; aut qui timidus non esse conatur, tanquam abrupto vinculo fit temerarius, dum non ratione, sed opinione crimina metiuntur: ita dum nesciunt homines quid in adulteriis et fornicationibus divino jure damnetur, etiam causa procreandi conjugalem concubitum detestantur.

CAPUT IX. Mulier propter gignendos filios, etiamsi ex peccato non fuisset necessitas moriendi

14. Quod qui non faciunt, sed tamen fecunditatem carnis propter successionem mortalitatis divinitus datam sentiunt; nec ipsi putant primos illos homines potuisse concumbere, nisi, propter peccatum quod admiserant morituri, gignendo requirerent successores: nec attendunt, si recte potuerunt successores quaeri morituris, multo rectius socios quaeri potuisse victuris. Impleta enim terra genere humano, recte proles nonnisi quae morientibus succederet, quaereretur: ut autem per duos homines terra impleretur, quomodo ipsi, nisi gignendo, officium societatis implerent? An vero ita quis caecus est mente, ut non cernat quanto terris ornamento sit genus humanum, etiam cum a paucis recte laudabiliterque vivatur; quantumque valeat ordo reipublicae, in cujusdam pacis terrenae vinculum coercens etiam peccatores? Neque enim tantum depravati sunt homines, ut non etiam tales pecoribus et volatilibus antecellant; quorum tamen omnium generibus hanc infimam mundi partem pro sui loci sorte decoratam, quem non considerare delectet? Quis autem ita sit excors, ut putet minus eam ornari potuisse, si justis non morientibus impleretur?

15. Nam quia numerosissima est superna civitas Angelorum, ideo non recte connubio copularentur, nisi morerentur. Hanc quippe numerositatem perfectam etiam in resurrectione sanctorum Angelis sociandam Dominus praesciens ait, In resurrectione neque nubent, neque uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30): hic vero cum implenda esset hominibus terra, et eam, propter cognationis arctiorem necessitudinem et unitatis vinculum maxime commendandum, ex uno oporteret impleri; propter quid aliud secundum ipsum quaesitus est femineus sexus adjutor, nisi ut serentem genus humanum natura muliebris, tanquam terrae fecunditas, adjuvaret?

CAPUT X. Libidinis morbus ex peccato

16. Quamvis honestius meliusque credatur, ita fuisse tunc illorum hominum corpus animale constitutorum in paradiso, nondum mortis lege damnatum, ut non haberent appetitum carnalis voluptatis, qualem nunc habent ista corpora, quae jam ex mortis propagine ducta sunt. Neque enim nihil est in eis factum, cum de ligno prohibite edissent: quandoquidem Deus [PL34.399] dixerat, non, Si ederitis, morte moriemini; sed, Quo die ederitis, morte moriemini (Gen. II, 17): ut hoc ipsum in eis illa faceret dies, quod Apostolus gemit dicens, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22, 25). Non enim sufficeret ei, si diceret, Quis me liberabit de hoc mortali corpore? sed, de corpore, inquit, mortis hujus. Sicut etiam illud, Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum (Id. VIII, 10): nec ibi ait mortale, sed mortuum; quamvis utique et mortale, quia moriturum. Non ita credendum est fuisse illa corpora, sed licet animalia, nondum spiritualia, non tamen mortua, id est, quae necesse esset ut morerentur: quod eo die factum est, quo lignum contra vetitum tetigerunt.

17. Sicut in ipsis nostris corporibus quaedam pro suo modo sanitas dicitur, quae si perturbata sic fuerit, ut letalis morbus jam viscera depascatur, quo inspecto, medici mortem imminere pronuntient; mortale utique corpus etiam tunc dicitur, sed aliter quam cum esset sanum, quamvis quandoque sine dubio moriturum: ita illi homines animalia quidem corpora gerentes, sed non moritura nisi peccassent, acceptura autem angelicam formam coelestemque qualitatem, mox ubi praeceptum transgressi sunt, eorum membris velut aliqua aegritudo letalis, mors ipsa concepta est; mutavitque illam qualitatem, qua corpori sic dominabantur, ut non dicerent, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; quia etsi nondum spirituale, sed animale corpus erat, nondum tamen erat mortis hujus, de qua et cum qua nati sumus. Quid enim aliud, non dicam nati, sed omnino concepti, nisi aegritudinem quamdam inchoavimus, qua sumus necessario morituri? Neque enim tam necesse est eum ipso morbo mori, qui hydrops, vel dysentericus, vel elephantiosus factus fuerit, quam eum qui hoc corpus habere coeperit, in quo omnes homines natura sunt filii irae (Ephes. II, 3), quia hoc non fecit nisi poena peccati.

18. Quae cum ita sint, cur non credamus illos homines ante peccatum ita genitalibus membris ad procreandos filios imperare potuisse, sicut caeteris, quae in quolibet opere anima sine ulla molestia, et quasi pruritu voluptatis movet? Si enim Creator omnipotens ineffabiliterque laudandus, qui et in minimis suis operibus magnus est, apibus donavit ut sic operentur generationem filiorum, quemadmodum cerae speciem liquoremque mellis; cur incredibile videatur primis hominibus talia fecisse corpora, ut si non peccassent, et morbum quemdam quo morerentur, continuo non concepissent, eo nutu imperarent membris quibus fetus exoritur, quo pedibus cum ambulatur, ut neque cum ardore seminaretur, neque cum dolore pareretur. Nunc vero transgrediendo praeceptum, motum legis illius, quae repugnat legi mentis, in membris conceptae [PL34.400] mortis habere meruerunt; quem nuptiae ordinant, continentia cohibet et refrenat, ut quemadmodum de peccato factum est supplicium, sic de supplicio fiat meritum.

CAPUT XI. Femineus sexus conformatus propter sobolem, non tamen cum libidine, nisi homo peccasset, procreandam. Obedientia

19. Factam itaque feminam viro, de viro, in eo sexu, in ea forma et distinctione membrorum, qua feminae notae sunt; quae peperit Cain et Abel, et omnes fratres eorum, ex quibus omnes homines nascerentur, in quibus peperit etiam Seth (Gen. IV, 1 et 25), per quem ventum est ad Abraham et ad populum Israel, gentemque omnibus jam notissimam gentibus, et per Noe filios omnes gentes; quisquis dubitaverit, omnia cogit nutare quae credimus, longeque a fidelium mentibus repellendus est. Cum ergo quaeritur ad quod adjutorium factus sit ille sexus viro, diligenter, quantum valeo, cuncta consideranti, nonnisi causa prolis occurrit, ut per eorum stirpem terra impleretur; sed non eo modo procreatam, quo nunc procreantur homines, cum inest peccati lex in membris repugnans legi mentis, etiamsi per Dei gratiam virtute superatur: hoc enim esse non potuisse credendum est, nisi in corpore mortis hujus, quod corpus mortuum est propter peccatum. Et quid hac poena justius, quam ut non ad omnem nutum serviat corpus, id est, suus famulus animae, sicut Domino suo detrectavit ipsa servire; sive utrumque ex parentibus creet Deus, corpus ex corpore, animam ex anima; sive alio modo faciat animas: non utique ad opus impossibile nec mercede parva, ut cum anima pietate Deo subdita legem istam peccati, quae est in membris corporis mortis hujus, quam primus homo accepit in poenam, vicerit ipsa per gratiam, praemium coeleste percipiat majore gloria, demonstrans quanta sit laus obedientiae, quae alienae inobedientiae poenam potuit virtute superare?

CAPUT XII. Animalia vere adducta esse ad Adam, ut iis nomina imponeret: sed hac re gesta aliquid figurari

20. Sed quoniam cui adjutorio femina facta sit viro, satis, quantum existimo, requisitum est; illud jam videamus quare sit factum, quod adductae sunt ad Adam omnes bestiae agri, et omnia volatilia coeli, ut eis nomina imponeret; atque ita velut necessitas oriretur creandi ei feminam ex ejus latere, cum inter illa animalia simile illi adjutorium non fuisset inventum. Videtur enim mihi propter aliquam significationem propheticam factum, sed tamen factum, ut re gesta confirmata figurae interpretatio libera relinquatur. Quid est enim hoc ipsum quod volatilibus terrestribusque animantibus, non etiam piscibus atque omnibus natatilibus Adam nomina imposuit? Si enim linguae humanae consulantur, sic appellantur haec omnia, quemadmodum eis homines loquendo nomina imposuerunt. Non solum haec quae sunt in aquis et terris, verum etiam ipsa terra, et aqua, et coelum, et quae videntur in coelo, et quae non videntur, sed creduntur, pro diversitate linguarum gentilium, diversis nominibus appellantur. [PL34.401] Unam sane linguam primitus fuisse didicimus, antequam superbia turris illius post diluvium fabricatae, in diversos signorum sonos humanam divideret societatem (Gen. XI, 1-8). Quaecumque autem illa lingua fuerit, quid attinet quaerere? Illa certe tunc loquebatur Adam, et in ea lingua, si adhuc usque permanet, sunt istae voces articulatae, quibus primus homo animalibus terrestribus et volatilibus nomina imposuit. Num igitur ullo modo credibile est, in eadem lingua nomina piscium non ab homine, sed divinitus instituta, quae Deo docente homo postea disceret? Quod si ita etiam factum esset, quare ita factum esset, procul dubio mystica significatio resonaret. Sed credendum est, paulatim cognitis piscium generibus nomina imposita: tunc autem cum pecora, et bestiae, et volatilia ad hominem adducta sunt, ut eis ad se congregatis, generatimque distinctis, nomina imponeret, quibus etiam ipsis paulatim, et multo citius quam piscibus, si hoc factum non esset, posset nomina imponere; quid fuit causae, nisi ratio aliquid significandi, quod ad praenuntiationem futurorum valeret? Cui rei maxime ordo narrationis hujus invigilat.

21. Deinde, numquid ignorabat Deus, nihil tale se creasse in naturis animalium, quod simile adjutorium posset esse homini? An opus erat ut hoc etiam ipse homo cognosceret, et eo commendatiorem haberet uxorem suam, quod in omni carne creata sub coelo, et de hoc aere sicut ipse vivente, nihil ejus simile invenerit? Mirum si hoc scire non posset, nisi omnibus ad se adductis atque perspectis. Si enim Deo credebat, posset hoc illi eo modo dicere, quomodo et praeceptum dedit, quomodo et peccantem interrogavit, atque judicavit. Si autem non credebat, profecto neque hoc scire poterat, utrum ad eum omnia ille, cui non credebat, adduxerit; an forte in aliquibus ab illo remotioribus terrae partibus aliqua ei similia, quae non demonstrasset, absconderit. Non itaque arbitror dubitandum hoc alicujus propheticae significationis gratia factum, sed tamen factum.

22. Neque hoc opere suscepimus prophetica aenigmata perscrutari, sed rerum gestarum fidem ad proprietatem historiae commendare, ut quod impossibile videri vanis atque incredulis potest, aut ipsi auctoritati sanctae Scripturae velut testificatione contraria repugnare, id pro meis viribus, quantum Deus adjuvat, disserendo demonstrem, neque impossibile esse, neque contrarium; quod autem possibile quidem apparet, nec habet ullam speciem repugnantiae, sed tamen quasi superfluum, vel etiam stultum quibusdam videri potest, hoc ipsum disputando demonstrem, quod ideo non tanquam rerum gestarum naturali vel usitato ordine factum est, ut cordibus nostris fidelissima sanctarum Scripturarum auctoritate praelata, quia stultum esse non potest, mysticum esse credatur, quamvis ejus expositionem vel inquisitionem aut alibi jam exhibuerimus, aut in tempus aliud differamus.

CAPUT XIII. Formatio mulieris eo modo quo narratur facta est, ut quidpiam praenuntiaretur

23. Quid ergo sibi vult etiam illud, quod mulier viro de latere facta est? Verum esto propter ipsius conjunctionis vim commendandam hoc ita fieri oportuisse credamus; numquid etiam ut dormienti fieret, eadem ratio vel necessitas flagitabat; ut denique osse detracto, in cujus locum caro suppleretur? Num enim non potuit ipsa caro detrahi, ut inde congruentius, quod sit sexus infirmior, mulier formaretur? An vero tam multis additis, costam Deus aedificare potuit in mulierem, et carnem pulpamve non potuit, qui de pulvere ipsum hominem fecit? Aut si jam costa fuerat detrahenda, cur non altera pro ea costa reposita est? Cur etiam non dictum est, Finxit, aut, fecit sicut in omnibus supra operibus; sed, aedificavit, inquit, Dominus Deus illam costam, non tanquam corpus humanum, sed tanquam domum? Non est itaque dubitandum, quoniam haec facta sunt et stulta esse non possunt, ob aliquid significandum esse facta, fructum futuri saeculi ab ipso jam primordio generis humani Deo praescio in ipsis suis operibus misericorditer praedicante; ut certo tempore servis suis, sive per hominum successiones, sive per suum Spiritum vel Angelorum ministerium revelata atque conscripta, et promittendis rebus futuris et recognoscendis impletis testimonium perhiberent: quod magis magisque in consequentibus apparebit.

CAPUT XIV. Quomodo animalia adducta ad Adam

24. Videamus ergo, quod isto opere suscepimus, non secundum praefigurationem rerum futurarum, sed secundum rerum gestarum non allegoricam, sed propriam significationem, quemadmodum haec accipi possint: Et finxit Deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli; unde jam quod visum est, et quantum visum est, disseruimus. Et adduxit omnia ea ad Adam, ut videret quid ea vocaret. Quomodo haec adduxerit Deus ad Adam, ne carnaliter sapiamus, adjuvare nos debet quod de bipartito opere divinae providentiae in libro superiore tractavimus (Cap. 9, 19-26). Neque enim sicut indagant atque adigunt venantes vel aucupantes ad retia, quaecumque animantia capiunt, ita hoc factum esse credendum est; aut vox aliqua jussionis de nube facta est eis verbis, quae rationales animae audientes, intelligere, atque obedire assolent. Non enim hoc acceperunt ut possint bestiae, vel aves: in suo tamen genere obtemperant Deo; non rationali voluntatis arbitrio, sed sicut movet ille omnia temporibus opportunis, non ipse temporaliter motus, per angelica ministeria, quae capiunt in verbo ejus quid quo tempore fieri debeat: et illo non temporaliter moto, moventur ipsa temporaliter ut in iis quae sibi subjecta sunt, jussa ejus efficiant.

25. Omnis enim anima viva, non solum rationalis, sicut in hominibus, verum etiam irrationalis, sicut in pecoribus, et volatilibus, et piscibus, visis movetur. Sed anima rationalis voluntatis arbitrio vel consentit visis, vel non consentit: irrationalis autem non habet [PL34.403] hoc judicium; pro suo tamen genere atque natura viso aliquo tacta propellitur. Nec in potestate ullius animae est, quae illi visa veniant, sive in sensum corporis, sive in ipsum spiritum interius: quibus visis appetitus moveatur cujuslibet animantis. Ac sic cum ea visa per Angelorum obedientiam desuper ministrantur, pervenit jussio Dei non solum ad homines, nec solum ad aves et pecora, verum etiam ad ea quae sub aquis latent, sicut ad cetum qui glutivit Jonam (Jonae II, 1): nec solum ad ista majora, verum etiam ad vermiculum; nam et huic legimus divinitus jussum, ut radicem cucurbitae roderet, sub cujus umbraculo Propheta requieverat (Id. IV, 6, 7). Si enim homini donavit Deus, sic eum instituens, ut etiam carnem peccati portans, possit non solum pecora et jumenta suis usibus subdita, nec tantum domesticas aves, sed etiam libere volitantes quaslibet etiam saevas feras et capere, et mansuetas facere, et eis mirabiliter imperare potentia rationis, non corporis; cum earum appetitus et dolores captans, paulatimque illectando, premendo, laxandoque moderans, agresti eas exuit consuetudine, et tanquam humanis moribus induit: quanto magis Angeli hoc possunt, qui jussione Dei in ipsa ejus, quam sempiterne intuentur, incommutabili veritate perspecta, moventes se per tempus, et corpora sibi subdita per tempus et locum, agilitate mirabili, et visa quibus moveatur, et appetitum carnalis indigentiae, valent efficere omni animae vivae, ut quo eam venire opus est, nesciens adducatur?

CAPUT XV. Formatio mulieris non per alium quam Deum

26. Jam ergo videamus, ipsa mulieris formatio, quae mystice etiam aedificatio dicta est, quemadmodum facta sit. Natura quippe mulieris creata est, quamvis ex virili, quae jam erat, non aliquo motu jam existentium naturarum. Angeli autem nullam omnino possunt creare naturam: solus enim unus cujuslibet naturae, seu magnae seu minimae, creator est Deus, id est ipsa Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Aliter ergo quaeritur, quemadmodum sit soporatus Adam, costaque ejus sine ullo doloris sensu a corporis compage detracta sit. Haec enim fortasse dicantur potuisse per Angelos fieri; formare autem vel aedificare costam, ut mulier esset, usque adeo non potuit nisi Deus, a quo universa natura subsistit, ut ne illud quidem carnis supplementum in corpore viri, quod in illius costae successit locum, ab Angelis factum esse crediderim, sicut nec ipsum hominem de terrae pulvere: non quod nulla sit Angelorum opera, ut aliquid creetur, sed non ideo creatores sunt; quia nec agricolas creatores segetum atque arborum dicimus. Non enim qui plantat est aliquid, neque [PL34.404] qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Ad hoc incrementum pertinet etiam in corpore humano, quod osse dempto, locus carne suppletus est, illo scilicet opere Dei, quo naturas substituit ut sint, quo ipsos quoque Angelos creavit.

27. Opus itaque agricolae est ut aquam ducat cum rigat: non autem opus ejus est ut aqua per declivia prolabatur; sed illius qui omnia in mensura, et numero, et pondere disposuit (Sap. XI, 21). Item opus agricolae est ut surculus avellatur ex arbore, terraeque mandetur: at non opus ejus est ut succum imbibat, ut germen emittat, ut aliud ejus solo figat, quo radicem stabiliat, aliud in auras promoveat, quo robur nutriat, ramosque diffundat; sed illius qui dat incrementum. Medicus etiam aegro corpori alimentum adhibet, et vulnerato medicamentum: primum non de rebus quas creavit, sed quas creatas opere Creatoris invenit: deinde cibum vel potum praeparare potuit et ministrare, emplastrum formare et medicamento illitum apponere; num etiam ex iis quae adhibet, operari et creare vires vel carnem potest? Natura id agit interiore motu, nobisque occultissimo. Cui tamen si Deus subtrahat operationem intimam, qua eam substituit et facit, continuo tanquam exstincta, nulla remanebit.

28. Quapropter cum Deus universam creaturam suam bipartito quodammodo opere providentiae, de quo in superiore libro locuti sumus (Cap. 9, 19-26), et in naturalibus et in voluntariis motibus administret, creare naturam tam nullus angelus potest, quam nec seipsum. Voluntas vero angelica obedienter Deo subdita, ejusque exsecuta jussionem, naturalibus motibus de rebus subjectis tanquam materiam ministrare, ut secundum illas principales in Verbo Dei non creatas, vel secundum illas in primis sex dierum operibus causaliter creatas rationes aliquid in tempore creetur, more agricolandi vel medendi potest. Quale itaque ministerium Deo exhibuerint Angeli in illa mulieris formatione, quis audeat affirmare? Certissime tamen dixerim, supplementum illud carnis in costae locum, ipsiusque feminae corpus et animam conformationemque membrorum, omnia viscera, sensus omnes, et quidquid erat quo illa et creatura et homo et femina erat, nonnisi in illo opere Dei factum, quod Deus non per Angelos, sed per semetipsum, non operatus est et dimisit, sed ita continuanter operatur, ut nec ullarum aliarum rerum, nec ipsorum Angelorum natura subsistat, si non operetur.

CAPUT XVI. Tarditas ingenii humani non assequitur opera Dei

29. Sed quoniam carnem animatam atque sentientem, quantum naturam rerum pro humano captu experiri potuimus, non novimus nasci, nisi aut ex istis tanquam materialibus elementis, hoc est aqua et terra, aut ex fruticibus vel lignorum fructibus, vel etiam ex carnibus animalium, sicut innumerabilia genera vermium sive reptilium, aut certe ex concubitu parentum, nullam autem carnem natam scimus ex [PL34.405] carne cujuslibet animantis, quae tam esset ei similis, ut sexu tantum discerneretur; quaerimus in rebus creationis hujus similitudinem, qua mulier de viri latere facta est, nec possumus invenire: non ob aliud, nisi quia homines quemadmodum operentur in hac terra novimus; quemadmodum autem Angeli in hoc mundo quodammodo agricolentur, non utique novimus. Nam profecto si remota hominum industria fruticum genus naturae cursus operaretur, nihil aliud nossemus quam ex terra nasci arbores et herbas, et ex earum seminibus, ab eis itidem in terram cadentibus: numquid innotesceret nobis quid valeret insitio, ut alterius generis lignum radice propria, poma portaret aliena, et, coalescente unitate, jam sua? Haec per agricolarum opera didicimus, cum ipsi creatores arborum nullo modo essent, sed naturae cursum Deo creanti suum quoddam officium ministeriumque praeberent. Nequaquam enim quidquam per eorum opera existeret, si hoc in Dei opere intima naturae ratio non haberet. Quid ergo mirum si hominem ex osse hominis factam non novimus, quando creanti Deo quemadmodum Angeli serviant ignoramus; qui nec arborem ex arboris surculo in robore alieno factam nosse possemus, si et ista Deo creanti quemadmodum agricolae serviant, similiter nesciremus?

30. Nullo modo tamen dubitamus et hominum et arborum nonnisi Deum esse creatorem, fideliterque credimus factam feminam ex viro, nullo interveniente concubitu, etiamsi forte costa hominis ministrata sit per Angelos in opere Creatoris: sicut fideliter credimus etiam virum factum ex femina nullo interveniente concubitu, cum semen Abrahae dispositum est per Angelos in manu mediatoris (Galat. III, 19). Utrumque infidelibus incredibile est; fidelibus autem cur ad rei gestae proprietatem quod de Christo factum est, et tantum ad figuratam significationem quod de Eva scriptum est, credibile videatur? An vero sine cujusquam concubitu vir ex femina fieri potuit, femina ex viro non potuit? et virginalis uterus unde vir fieret habebat, virile autem latus unde femina fieret non habebat, cum hic Dominus de famula nasceretur, ibi de servo famula formaretur? Poterat et Dominus carnem suam de costa vel de aliquo membro Virginis creare; sed qui posset ostendere in corpore suo hoc se iterum fecisse quod factum est, utilius in matris corpore ostendit nihil pudendum esse quod castum est.

CAPUT XVII. Mulieris formandae ratio an in hominis causali conditione ad sextum diem pertinere praeexstabat

31. Quod si quaeritur, quomodo se habeat causalis illa conditio, in qua primum hominem Deus fecit ad imaginem ac similitudinem suam (ibi quippe et hoc dictum est, Masculum et feminam fecit eos [Gen. I, 27)]: utrum jam illa ratio, quam mundi primis operibus concreavit, atque concrevit Deus, id habebat, ut secundum eam jam necesse esset ex viri latere feminam [PL34.406] fieri; an hoc tantum habebat ut fieri posset, ut autem ita fieri necesse esset, non ibi jam conditum, sed in Deo erat absconditum: si hoc ergo quaeritur, dicam quid mihi videatur sine affirmandi temeritate; quod tamen cum dixero, fortasse prudenter ista considerantes, quos jam christiana fides imbuit, etiam si nunc primitus ista cognoscunt, non esse dubitandum judicabunt.

32. Omnis iste naturae usitatissimus cursus habet quasdam naturales leges suas, secundum quas et spiritus vitae, qui creatura est, habet quosdam appetitus suos determinatos quodammodo, quos etiam mala voluntas non possit excedere. Et elementa mundi hujus corporei habent definitam vim qualitatemque suam, quid unumquodque valeat vel non valeat, quid de quo fieri possit vel non possit. Ex his velut primordiis rerum, omnia quae gignuntur, suo quoque tempore exortus processusque sumunt, finesque et decessiones sui cujusque generis. Unde fit ut de grano tritici non nascatur faba, vel de faba triticum, vel de pecore homo, vel de homine pecus. Super hunc autem motum cursumque rerum naturalem, potestas Creatoris habet apud se posse de his omnibus facere aliud, quam eorum quasi seminales rationes habent, non tamen id quod non in eis posuit ut de his fieri vel ab ipso possit. Neque enim potentia temeraria, sed sapientiae virtute omnipotens est; et hoc de unaquaque re in tempore suo facit, quod ante in ea fecit ut possit. Alius ergo est rerum modus quo illa herba sic germinat, illa sic; illa aetas parit, illa non parit; homo loqui potest, pecus non potest. Horum et talium modorum rationes non tantum in Deo sunt, sed ab illo etiam rebus creatis inditae atque concreatae. Ut autem lignum de terra excisum, aridum, perpolitum, sine radice ulla, sine terra et aqua repente floreat, et fructum gignat (Num. XVII, 8), ut per juventam sterilis femina in senecta pariat (Gen. XVIII, 11, et XXI, 2), ut asina loquatur (Num. XXII, 28), et si quid ejusmodi est, dedit quidem naturis, quas creavit, ut ex eis et haec fieri possent (neque enim ex eis vel ille faceret quod ex eis fieri non posse ipse praefigeret, quoniam seipso non est nec ipse potentior): verumtamen alio modo dedit, ut non haec haberent in motu naturali, sed in eo quo ita creata essent, ut eorum natura voluntati potentiori amplius subjaceret.

CAPUT XVIII. Mulieris formandae ratio sic praeexistebat uti erat Mysterio conveniens

33. Habet ergo Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit; easque implet non illo opere providentiae, quo naturas substituit ut sint, sed illo quo eas administrat ut voluerit, quas ut voluit condidit. Ibi est et gratia, per quam salvi fiunt peccatores. Nam quod attinet ad naturam iniqua sua voluntate depravatam, recursum per semetipsam non habet, sed per Dei gratiam, qua [PL34.407] adjuvatur et instauratur. Neque enim desperandi sunt homines in illa sententia, in qua scriptum est: Omnes qui ambulant in ea, non revertentur (Prov. II, 19). Dictum est enim secundum pondus iniquitatis suae, ut quod revertitur, qui revertitur, non sibi tribuat, sed gratiae Dei, non ex operibus, ne forte extollatur (Ephes. II, 9).

34. Propterea mysterium gratiae hujus Apostolus absconditum dixit, non in mundo, in quo sunt absconditae causales rationes omnium rerum naturaliter oriturarum, sicut absconditus erat Levi in lumbis Abrahae, quando et ipse decimatus est (Hebr. VII, 9, 10); sed in Deo, qui universa creavit. Quamobrem omnia etiam quae ad hanc gratiam significandam, non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt, eorum etiam absconditae causae in Deo fuerant: quorum etiam si unum erat, quod ita mulier facta est de latere viri, et hoc dormientis, quae per ipsum firma facta est, tanquam ejus osse firmata, ille autem propter ipsam infirmus, quia in locum costae non costa sed caro suppleta est; non habuit hoc prima rerum conditio, quando sexto die dictum est, Masculum et feminam fecit eos, ut femina omnino sic fieret; sed tantum hoc habuit, quia et sic fieri posset, ne contra causas quas voluntate instituit, mutabili voluntate aliquid fieret. Quid autem fieret, ut omnino aliud futurum non esset, absconditum erat in Deo, qui universa creavit.

35. Sed quoniam sic dixit absconditum, ut innotesceret principibus et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei (Ephes. III, 9, 10); probabiliter creditur, sicut illud semen cui promissum est, dispositum est per Angelos in manu mediatoris, sic omnia quae ad ipsius seminis adventum vel praenuntiandum vel annuntiandum in rerum natura, [PL34.408] praeter usitatum naturae cursum mirabiliter facta sunt, ministrantibus Angelis esse facta: ut tamen ubique creator vel reparator creaturarum non sit, nisi qui plantatore et rigatore quolibet solus incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).

CAPUT XIX. Ecstasis Adae

36. Ac per hoc etiam illa ecstasis quam Deus immisit in Adam, ut soporatus obdormiret, recte intelligitur ad hoc immissa, ut et ipsius mens per ecstasim particeps fieret tanquam angelicae curiae, et intrans in sanctuarium Dei intelligeret in novissima (Psal. LXXII, 17). Denique evigilans tanquam prophetiae plenus, cum ad se adductam costam, mulierem suam videret, eructavit continuo, quod magnum sacramentum commendat Apostolus (Ephes. V, 31, 32): Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est: et propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Quae verba cum primi hominis fuisse Scriptura ipsa testetur, Dominus tamen in Evangelio Deum dixisse declaravit. Ait enim, Non legistis quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos: et dixit, Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Matth. XIX, 4)? ut hinc intelligeremus propter ecstasim quae praecesserat in Adam, hoc eum divinitus tanquam prophetam dicere potuisse. Sed jam iste hujus libri terminus placet, ut ea quae sequuntur, ab alio exordio renovent intentionem legentium.

LIBER DECIMUS. In quo tractatur de animarum origine

CAPUT PRIMUM. Animam mulieris ex anima viri factam esse quorumdam opinio

1. Jam quidem ordo ipse videtur exposcere ut de peccato primi hominis disseramus; sed quia de carne mulieris, quemadmodum facta sit, Scriptura narravit, tacuit autem de anima, multo magis nos fecit intentos, ut de hoc diligentius inquiramus, quonam modo refelli possint, sive non possint, qui credunt animam de anima hominis, sicut carnem de carne fieri, a parentibus in filios utriusque rei transfusis seminibus. Hinc enim primitus ad hoc moventur, ut dicant quod unam animam Deus fecerit, sufflando in faciem hominis, quem de pulvere finxerat, ut ex illa jam caeterae crearentur animae hominum, sicut ex illius carne omnis etiam caro hominum. Quoniam primo Adam formatus est, deinde Eva: et ille quidem [PL34.408] unde habuerit corpus, unde animam, dictum est; corpus videlicet pulverem terrae, animam vero flatum Dei: at illa de illius latere cum facta dicatur, non dicitur quod eam Deus flando similiter animaverit, tanquam utrumque de illo ductum sit, qui jam fuerat animatus. Aut enim taceri oportuit, inquiunt, etiam de anima viri, ut eam, sicut possemus, datam divinitus vel intelligeremus, vel certe crederemus: aut si hoc propterea Scriptura non tacuit, ne animam quoque sicut carnem hominis de terra factam esse putaremus, debuit et de mulieris anima non taceri, ne putaretur ex traduce, si hoc verum non est. Quapropter ideo tacitum est, inquiunt, quod in ejus faciem flaverit Deus, quia illud verum est, quod et anima ex homine propagata est.

2. Huic suspicioni facile occurritur. Si enim propterea [PL34.409] putant animam mulieris ex anima viri factam, quia non scriptum est quod in mulieris faciem flaverit Deus; cur credunt ex viro animatam feminam, quando ne id quidem scriptum est? Unde si Deus omnes animas hominum nascentium, sicut primam, facit, propterea Scriptura de aliis tacuit, quoniam posset quod in una factum commemoratum est, etiam de caeteris prudenter intelligi. Itaque si oportuit nos per hanc Scripturam de hac re aliquid admoneri, magis si aliquid aliud fiebat in femina, quod in viro factum non erat, ut ex carne animata ejus anima duceretur, non sicut viri ejus aliunde corpus, aliunde anima; hoc ipsum quod alio modo fiebat, Scriptura potius tacere non debuit, ne hoc itidem factum putaremus quod jam de illo didiceramus. Proinde quia non dixit ex anima viri factam esse animam mulieris, convenientius creditur eo ipso nos admonere voluisse, nihil hic aliud putare, quam de viri anima noveramus, id est, similiter datam esse mulieri: cum praesertim esset evidentissimae occasionis locus, ut si non tunc quando formata est, postea certe diceretur, ubi ait Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23). Quanto enim charius amantiusque diceret, Et anima de anima mea? Non tamen hinc tam magna quaestio jam soluta est, ut unum horum manifestum certumque teneamus.

CAPUT II. Quid in superioribus libris investigatum circa originem animae

3. Quamobrem primum videndum est, utrum sancta Scriptura libri hujus, ab ejus exordio pertractata, hinc nos dubitare permittat: tunc recte fortasse requiremus, aut quaenam sententia potius eligenda sit, aut in rei hujus incerto quem modum tenere debeamus. Certe enim sexto die fecit Deus hominem ad imaginem suam; ubi etiam dictum est, Masculum et feminam fecit eos (Gen. I, 27). Quorum illud superius, ubi imago Dei commemorata est, secundum animam; hoc autem, ubi sexus differentia, secundum carnem accipiebamus (Lib. 6 et 7). Et quoniam tot ac tanta testimonia, quae ibi considerata atque tractata sunt, nos non sinebant eodem ipso sexto die etiam formatum de limo hominem mulieremque de latere ejus accipere, sed hoc postea factum esse post illa primitus opera Dei, in quibus creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1); quaesivimus quid de hominis anima crederemus, discussisque omnibus disceptationis nostrae partibus, illud credibilius vel tolerabilius dici visum est, quod ipsa hominis anima in illis operibus facta est, corporis vero ejus in mundo corporeo tanquam in semine ratio: ne cogeremur contra verba Scripturae aut sexto die totum factum dicere, id est, et de limo virum, et de ejus latere feminam; aut in illis sex dierum operibus nullo modo esse factum hominem; aut corporis humani causalem rationem tantummodo factam, animae autem nullam, cum potius secundum ipsam sit homo ad imaginem Dei: aut certe etsi non contra verba Scripturae aperte posita, tamen dure atque intolerabiliter diceremus, vel in ea creatura spirituali, quae ad hoc tantummodo creata esset, factam fuisse animae [PL34.410] humanae rationem, cum ipsa creatura, in qua ista ratio facta diceretur, non commemoraretur in operibus Dei; vel in aliqua creatura, quae in illis commemoraretur operibus, factam rationem animae, velut in hominibus qui jam sunt, facta ratio latet generandorum filiorum: ac sic eam vel Angelorum filiam, vel, quod est intolerabilius, alicujus elementi corporei crederemus.

CAPUT III. Originis animarum triplex modus

4. Sed nunc si ob hoc mulier non de viro, sed similiter ut ille, a Deo factam animam asseritur accepisse, quia singulas singulis Deus facit, non erat facta in illis primis operibus anima feminae: aut si generalis omnium animarum ratio facta fuerat, sicut in hominibus ratio gignendi, reditur ad illud durum ac molestum, ut vel Angelorum, vel, quod indignissimum est, coeli corporei, vel alicujus etiam inferioris elementi filias animas hominum esse dicamus. Ac per hoc videndum est, etsi latet quid verum sit, quid saltem tolerabilius dici possit: utrum hoc quod modo dixi, an in illis primis Dei operibus unam animam primi hominis factam, de cujus propagine omnes hominum animae crearentur; an novas subinde animas fieri, quarum nulla vel ratio facta praecesserit in primis illis sex dierum operibus Dei. Horum autem trium duo priora non repugnant primis illis conditionibus, ubi simul omnia creata sunt. Sive enim in aliqua creatura tanquam in parente ratio animae facta sit, ut omnes animae ab illa generentur, a Deo autem creentur, quando singulis hominibus dantur, sicut a parentibus corpora; sive non ratio animae velut in parente ratio prolis, sed ipsa omnino cum factus est dies facta sit anima, sicut ipse dies, sicut coelum et terra, et luminaria coeli; congruenter dictum est, Fecit Deus hominem ad imaginem suam.

5. Hoc vero tertium quomodo non repugnet ei sententiae qua et sexto die factus accipitur homo ad imaginem Dei, et post diem septimum visibiliter creatus, non tam facile videri potest. Novas quippe animas fieri, quae neque ipsae, neque ratio earum, tanquam in parente prolis, sexto illo die facta sit cum his operibus, a quibus consummatis, et inchoatis Deus in die septimo requievit; si dixerimus, cavendum est ne frustra tam diligenter Scriptura commendet sex diebus consummasse Deum omnia opera sua, quae fecit bona valde, si aliquas adhuc naturas fuerat creaturus, quas nec ipsas nec earum ibi rationes causaliter fecerit: nisi intelligatur, rationem quidem singillatim faciendarum animarum nascentibus quibusque dandarum in seipso habere, non in creatura aliqua condidisse; sed quia non alterius generis creatura est anima, quam illius secundum quam sexto die factus est homo ad imaginem Dei, non recte dici Deum eam facere nunc, quae tunc non consummavit. Jam enim tunc animam fecerat, quales et nunc facit; et ideo non aliquod novum creaturae genus nunc facit, quod tunc in suis consummatis operibus non creavit: nec contra [PL34.411] illas causales rationes rerum futurarum, quas universitati tunc indidit, haec ejus operatio est, sed potius secundum ipsas; quandoquidem corporibus humanis, quorum ex illis primis operibus propagatio continuata successione protenditur, tales congruit animas inseri, quales nunc facit atque inserit.

6. Quapropter jam nihil timentes, ne contra verba libri hujus, quae de prima illa sex dierum conditione conscripta sunt, quaelibet harum trium sententiarum probabilitas vicerit, sentire videamur; suscipiamus diligentiorem quaestionis hujus pertractationem, quantum adjuvat Deus: ne forte fieri possit ut si non liquidam, de qua dubitari ultra non debeat, tam certe acceptabilem de hac re sententiam nanciscamur, ut eam tenere donec certum aliquid elucescat, non sit absurdum. Quod si ne hoc quidem potuerimus, documentorum momentis undique pariterque nutantibus, saltem non videbitur nostra dubitatio laborem devitasse quaerendi, sed affirmandi temeritatem: ut me, si quis recte jam certus est, docere dignetur; si quem vero nec divini eloquii, nec perspicuae rationis auctoritas, sed sua praesumptio certum fecerat, dubitare mecum non dedignetur.

CAPUT IV. De animae natura et origine quid certum

7. Ac primum illud firmissime teneamus, animae naturam nec in naturam corporis converti, ut quae jam fuit anima, fiat corpus; nec in naturam animae irrationalis, ut quae fuit anima hominis, fiat pecoris; nec in naturam Dei, ut quae fuit anima, fiat quod est Deus: atque ita vicissim nec corpus, nec animam irrationalem, nec substantiam quae Deus est, converti et fieri animam humanam. Illud etiam non minus certum esse debet, animam non esse nisi creaturam Dei. Quapropter si neque de corpore, neque de anima irrationali, neque de seipso Deus animam hominis fecit, restat ut aut de nihilo eam faciat, aut de aliqua spirituali, tamen rationali creatura. Sed de nihilo fieri aliquid consummatis operibus, quibus creavit omnia simul, violentum est velle monstrare; et utrum perspicuis documentis obtineri possit, ignoro. Nec exigendum est a nobis quod vel comprehendere homo non valet; vel si jam valeat, mirum si persuadere cuiquam potest, nisi tali, qui etiam nullo homine docere conante, potest etiam ipse tale aliquid intelligere. Tutius est igitur de hujusmodi rebus non humanis agere conjecturis, sed divina testimonia perscrutari.

CAPUT V. Anima nec ex Angelis, nec ex elementis, nec ex Dei substantia

8. Quod ergo ex Angelis, tanquam parentibus Deus creet animas, nulla mihi de canonicis Libris occurrit auctoritas. Multo minus itaque ex mundi corporeis elementis: nisi forte illud movet, quod apud Ezechielem prophetam cum demonstratur resurrectio mortuorum, redintegratis corporibus, ex quatuor ventis coeli advocatur spiritus, quo perflante vivificentur, ut surgant. Sic enim scriptum est: Et dixit mihi Dominus, Propheta super spiritum; propheta, fili hominis, et dic ad spiritum, Haec dicit Dominus, A quatuor partibus [PL34.412] ventorum coeli veni, et inspira in mortuos hos, et vivant. Et prophetavi, sicut praecepit mihi Dominus, et introivit spiritus vitae in eos, et revixerunt, et steterunt super pedes suos, congregatio multa valde (Ezech. XXXVII, 9. 10). Ubi mihi videtur prophetice significatum, non ex illo tantum campo ubi res ipsa demonstrabatur, sed ex toto orbe terrarum resurrecturos homines, et hoc per flatum quatuor mundi partium fuisse figuratum. Neque enim etiam flatus ille ex corpore Domini, substantia erat Spiritus sancti, quando sufflavit et ait, Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22); sed utique significatum est, sic etiam ab ipso procedere Spiritum sanctum, quomodo ab ejus corpore flatus ille processit. Sed quia mundus non ita Deo coaptatur ad unitatem personae, sicut caro illa Verbo ejus unigenito Filio; non possumus dicere ita esse animam de substantia Dei, quemadmodum flatus ille a quatuor ventis de natura mundi factus est: sed tamen aliud eum fuisse, aliud significasse puto; quod exemplo flatus ex corpore Domini procedentis recte intelligi potest: etiamsi Ezechiel propheta illo loco non resurrectionem carnis, qualis proprie futura est, sed inopinatam desperati populi reparationem per Spiritum Domini, qui replevit orbem terrarum (Sap. I, 7), figurata revelatione praevidit.

CAPUT VI. Opiniones de anima duae ad Scripturae testimonia expendendae

9. Illud ergo jam videamus, cuinam potius sententiae divina testimonia suffragentur: eine qua dicitur animam unam Deum fecisse, et dedisse primo homini, unde caeteras faceret, sicut ex ejus corpore caetera hominum corpora; an ei qua dicitur singulas singulis facere, sicut illi unam, non ex illa caeteras. Illud enim quod per Isaiam dicit, Omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16), cum hoc eum de anima dicere, quae sequuntur satis ostendant, ad utrumque accipi potest. Nam sive ex una primi hominis anima, sive ex aliquo suo secreto, omnes procul dubio animas ipse facit.

10. Et illud quod scriptum est, Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. XXXII, 15), si nomine cordium voluerimus animas intelligere, neque hoc repugnat cuiquam duorum de quibus nunc ambigimus. Sive enim ex una illa quam flavit in faciem primi hominis, ipse utique singulas fingit, sicut etiam corpora; sive singulas vel fingat et mittat, vel in eis ipsis quibus miserit, eas fingat: quanquam hoc non mihi videatur dictum, nisi ex eo quod per gratiam nostrae animae ad imaginem Dei renovatione formantur. Unde dicit Apostolus: Gratia enim salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed donum Dei est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creatum in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II, 8-10). Non enim per hanc gratiam fidei corpora nostra creata vel ficta possumus intelligere, sed sicut in Psalmo dictum est, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12).

11. Hinc etiam illud esse puto, Qui finxit spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1); tanquam aliud sit factam animam mittere, aliud in ipso homine facere, [PL34.413] id est, reficere ac renovare. Sed etiam hoc si non de gratia, in qua renovamur, sed de natura, in qua nascimur, intelligamus, ad utramque sententiam duci potest: quia vel ex una illa primi hominis tanquam semen animae attractum ipse fingit in homine, ut vivificet corpus; sive spiritum vitae, non ex illa propagine, sed aliunde corpori infusum, ipse itidem fingit per mortales sensus carnis, ut fiat homo in animam vivam.

CAPUT VII. Utri opinioni faveat illud, Sortitus sum animam bonam, etc

12. Illud sane de libro Sapientiae, ubi ait, Sortitus sum animam bonam, et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum (Sap. VIII, 19, 20); diligentiorem considerationem flagitat. Magis enim videtur attestari opinioni qua non ex una propagari, sed desuper animae venire creduntur ad corpora. Verumtamen quid est, Sortitus sum animam bonam? quasi aut in illo animarum fonte, si ullus est, aliae sint animae bonae, aliae non bonae, quae sorte quadam exeant, quaenam cui homini tribuatur; aut alias Deus ad horam conceptorum vel nascentium faciat bonas, alias non bonas, quarum quisque habeat sorte, quae acciderit. Mirum si hoc eos saltem adjuvat, qui credunt animas alibi factas, singillatim mitti a Deo singulis quibusque corporibus hominum, ac non illos potius, qui pro meritis operum, quae ante corpus egerunt, in corpora mitti animas dicunt. Secundum quid enim aliae bonae, aliae non bonae venire ad corpora possunt putari, nisi secundum opera sua? Neque enim secundum naturam, in qua fiunt ab illo qui omnes naturas bonas facit. Sed absit ut contradicamus Apostolo, qui dicit nondum natos nihil egisse boni aut mali, unde confirmat non potuisse ex operibus dici, sed ex vocante, Major serviet minori; cum de geminis ageret adhuc in Rebeccae utero constitutis (Rom. IX, 10-13). Sequestremus ergo paululum hoc de libro Sapientiae testimonium: neque enim negligendi sunt, seu errent, seu verum sapiant, qui hoc specialiter et singulariter de anima illa dictum putant mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu. Quod, si necesse fuerit, quale sit postea considerabimus, ut si Christo convenire non potuerit, quaeramus quemadmodum id accipere debeamus, ne contra apostolicam veniamus fidem, putantes habere animas aliqua merita operum suorum, priusquam incipiant in corporibus vivere.

CAPUT VIII. Neutri sententiae adversari illud, Auferes spiritum, etc

13. Nunc illud videamus, quemadmodum dictum sit, Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innovabis faciem terrae (Psal. CIII, 29, 30). Pro illis enim qui arbitrantur animas ex parentibus sicut corpora creari, hoc videtur sonare, cum sic intelligatur, ut spiritum eorum propterea dixerit, quod eum homines ex hominibus acceperint: qui cum mortui fuerint, non eis poterit ab hominibus reddi, ut resurgant; quia non rursus, quemadmodum quando nati sunt, a parentibus ducitur, sed Deus eum reddet, qui [PL34.414] resuscitat mortuos (II Machab. VII, 23). Ac per hoc eumdem spiritum dixit eorum cum moriuntur, Dei autem cum resurgunt. Quod possunt illi, qui non ex parentibus, sed Deo mittente, animas venire asserunt, pro sua opinione sic intelligere, ut eorum dixerit spiritum cum moriuntur, quia in eis erat, et ab eis exit; Dei autem cum resurgunt, quod ab ipso mittitur, ab ipso redditur: proinde hoc etiam testimonium neutris eorum adversatur.

14. Ego vero arbitror melius intelligi hoc dictum de gratia Dei, qua interius renovamur. Omnium enim superborum secundum terrenum hominem viventium, et de sua vanitate praesumentium, quodammodo aufertur spiritus proprius, cum exuunt se veterem hominem, et infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, dicentes Domino per humilem confessionem, Memento quia pulvis sumus (Psal. CII, 14): quibus dictum erat, Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9)? Per oculum quippe fidei contuentes Dei justitiam, ut non velint constituere suam (Rom. X, 3), semetipsos despiciunt, sicut Job dicit, et distabescunt, et aestimant se terram et cinerem: hoc est enim, Et in pulverem suum convertentur. Accepto autem Spiritu Dei, dicunt: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20). Sic innovatur facies terrae, per Novi Testamenti gratiam, numerositate sanctorum.

CAPUT IX. Item illud, Et convertatur, etc., inter utramque opinionem consistere

15. Illud etiam quod apud Ecclesiasten scriptum est, Et convertatur pulvis in terram, sicut fuit, et spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum (Eccle. XII, 7), neutri sententiae contra alteram suffragatur, sed inter utramque consistit. Cum enim isti dixerint hinc probari non a parentibus, sed a Deo animam dari, quod converso pulvere in terram suam, id est carne, quae de pulvere facta est, revertetur spiritus ad Deum qui dedit illum; respondent illi: Utique ita est. Redit enim spiritus ad Deum, qui eum dedit homini primo, quando in ejus faciem sufflavit (Gen. II, 7), converso pulvere, id est humano corpore, in terram, unde primitus factum est (Id. III, 19). Neque enim ad parentes erat spiritus rediturus, quamvis inde sit creatus ex illo uno qui homini primo datus est; sicut nec ipsa caro post mortem ad parentes revertitur, a quibus eam certe constat esse propagatam. Quemadmodum ergo caro non redit ad homines ex quibus creata est, sed ad terram unde primo homini formata est; ita et spiritus non redit ad homines a quibus transfusus est, sed ad Deum a quo primae illi carni datus est.

16. Quo testimonio sane satis admonemur, ex nihilo Deum fecisse animam quam primo homini dedit, non ex aliqua jam facta creatura, sicut corpus ex terra: et ideo cum redit, non habet quo redeat, nisi ad auctorem qui eam dedit; non ad eam creaturam ex qua facta est, sicut corpus ad terram. Nulla est enim creatura ex qua facta est, quia ex nihilo facta [PL34.415] est; ac per noc ad factorem redit quae redit, a quo ex nihilo facta est. Non enim omnes redeunt, quoniam sunt de quibus dicitur, Spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII, 30).

CAPUT X. Quaestio de anima non facile solvitur ex Scripturis

17. Quocirca difficile est quidem omnia de hac re Scripturarum sanctarum testimonia colligere; quod etsi fieri possit, ut non solum commemorentur sed etiam pertractentur, in magnam sermonis longitudinem pergunt: sed tamen nisi aliquid tam certum proferatur, quam certa proferuntur quibus ostenditur quod Deus animam fecerit, vel quod eam primo homini dederit, quonam modo per divini eloquii testimonium ista quaestio solvatur ignoro. Si enim scriptum esset quod similiter sufflaverit Deus in faciem formatae mulieris, et facta fuerit in animam vivam; jam quidem plurimum lucis accederet, qua cuique formatae carni hominis non ex parentibus dari animam crederemus: adhuc tamen exspectaretur quid proprie teneretur in prole, qui nobis modus usitatus est hominis ex homine. Prima vero mulier aliter facta est, et ideo adhuc dici posset animam propterea non ex Adam divinitus Evae datam, quia non ex illo tanquam proles orta est. Si autem homini qui primus ex illis natus est, commemoraret Scriptura non ex parentibus ductam, sed desuper animam datam, illud jam in caeteris, etiam tacente Scriptura, oporteret intelligi.

CAPUT XI. An utrique sententiae possit accommodari illud, Per unum hominem, etc. Baptismus infantium

18. Nunc itaque et illud consideremus, utrum neutram confirmet sententiam, sed utrique possit accommodari, quod scriptum est, Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: et paulo post, Sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 12, 18, 19). Ex his enim verbis Apostoli, qui defendunt animarum propaginem, sententiam suam sic astruere moliuntur: Si secundum solam carnem, inquiunt, potest intelligi peccatum vel peccator, non cogimur in his verbis ex parentibus animam credere; si autem quamvis per illecebram carnis, non tamen peccat nisi anima, quomodo accipiendum est quod dictum est, in quo omnes peccaverunt, si non ex Adam etiam anima, sicut caro, propagata est? aut quomodo per illius inobedientiam peccatores constituti sunt, si tantum secundum carnem in illo, non etiam secundum animam fuerunt?

19. Cavendum est enim ne vel Deus videatur auctor esse peccati, si dat animam carni, in qua eam peccare necesse sit; vel possit esse anima, praeter ipsius Christi, cui liberandae a peccato non sit christiana gratia necessaria, quia non peccavit in Adam, [PL34.416] si omnes in eo peccasse secundum carnem tantum quae de illo creata est, non etiam secundum animam dictum est: quod usque adeo contrarium est ecclesiasticae fidei, ut parentes ad percipiendam gratiam sancti Baptismi etiam cum parvulis atque infantibus currant; in quibus si hoc vinculum peccati solvitur quod tantummodo carnis, non etiam quod animae est, merito quaeritur quid eis obesset, si in illa aetate de corpore sine Baptismo exirent. Si enim per hoc Sacramentum corpori eorum consulitur, non et animae, deberent et mortui baptizari: at cum videamus hoc universaliter Ecclesiam retinere, ut cum viventibus curratur, et viventibus succurratur, ne cum mortui fuerint nihil possit fieri quod prosit; non videmus quid aliud possit intelligi, nisi unumquemque parvulum non esse nisi Adam et corpore et anima, et ideo illi Christi gratiam necessariam. Aetas quippe illa in seipsa nihil egit vel boni vel mali; proinde ibi anima innocentissima est, si ex Adam propagata non est: unde quomodo possit juste ire in condemnationem, si de corpore sine Baptismo exierit, quisquis istam sententiam de anima tenens potuerit demonstrare, mirandus est.

CAPUT XII. Carnalis concupiscentiae causam non in carne sola, sed etiam in anima esse

20. Verissime quippe ac veracissime scriptum est, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17): sed tamen carnem sine anima concupiscere nihil posse, puto quod omnis doctus indoctusque non dubitet. Ac per hoc ipsius concupiscentiae carnalis causa non est in anima sola, sed multo minus est in carne sola. Ex utroque enim fit: ex anima scilicet, quod sine illa delectatio nulla sentitur; ex carne autem, quod sine illa carnalis delectatio non sentitur. Carnem itaque concupiscentem adversus spiritum dicit Apostolus carnalem procul dubio delectationem, quam de carne et cum carne spiritus habet adversus delectationem, quam solus habet. Solus quippe habet, nisi fallor, illud desiderium, non cum carnis voluptate, vel carnalium rerum cupiditate commixtum, quo desiderat et deficit anima in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). Solus habet etiam illud, de quo ei dicitur, Concupisti sapientiam; serva mandatum, et Dominus praebet illam tibi (Eccli. I, 33). Nam cum spiritus imperat membris corporis, ut huic desiderio serviant, quo solus accenditur, velut cum assumitur codex, cum aliquid scribitur, legitur, disputatur, auditur, cum denique panis frangitur esurienti, et caetera humanitatis ac misericordiae praestantur officia; obedientiam caro exhibet, non concupiscentiam movet. His atque hujusmodi bonis desideriis quibus sola anima concupiscit, cum adversatur aliquid quod eamdem animam secundum carnem delectat, tunc dicitur caro concupiscere adversus spiritum, et spiritus adversus carnem.

21. Sic enim dicta est caro in eo quod secundum ipsam facit anima, cum ait, Caro concupiscit; quemadmodum dictum est, Auris audit, et oculus videt Quis enim nescit quod anima potius et per aurem audiat, [PL34.417] et per oculum videat? Ita loquimur et cum dicimus, Manus tua subvenit homini; cum aliquid porrecta manu datur, quo cuiquam subveniatur. Quod si de ipso etiam fidei oculo, ad quem pertinet credere quae per carnem non videntur, dictum est, Videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6); non utique nisi de anima, qua vivit caro, cum etiam per ipsam carnem nostram Christum pie videre, id est, formam qua indutus est propter nos, non pertineat ad concupiscentiam, sed ad ministerium carnis, ne forte aliquis ita velit accipere quod dictum est, Videbit omnis caro salutare Dei: quanto congruentius dicitur caro concupiscere, quando anima non solum carni animalem vitam praebet, verum etiam secundum ipsam carnem aliquid concupiscit; quod in potestate non est ne concupiscat, quamdiu inest peccatum in membris, id est, violenta quaedam carnis illecebra in corpore mortis hujus, veniens de vindicta illius peccati, unde propaginem ducimus, secundum quam omnes ante gratiam filii sunt irae (Ephes. II, 3). Contra quod peccatum militant sub gratia constituti, non ut non sit in eorum corpore, quamdiu ita mortale est, ut et mortuum jure dicatur, sed ut non regnet. Non autem regnat, cum desideriis ejus, id est, his quae secundum carnem contra spiritum concupiscuntur, non obeditur. Proinde Apostolus numquid ait, Non sit peccatum in vestro mortali corpore (sciebat quippe inesse peccati delectationem, quam peccatum vocat, depravata scilicet ex prima transgressione natura)? sed, Non, inquit, regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13).

CAPUT XIII. Illa sententia de concupiscentia carnis, quam sit expedita. Peccata puerorum

22. Secundum hanc sententiam, nec rem absurdissimam dicimus, quod caro sine anima concupiscat; nec Manichaeis consentimus, qui cum viderent non posse carnem sine anima concupiscere, aliam quamdam animam suam ex alia natura Deo contraria carnem habere putaverunt, unde concupiscat adversus spiritum. Nec alicui animae non esse necessariam Christi gratiam dicere cogimur, cum dicitur nobis: Quid meruit anima infantis, unde illi perniciosum sit non percepto christiani Baptismi sacramento exire de corpore, si nec proprium aliquod peccatum commisit, nec ex illa est quae in Adam prima peccavit?

23. Non enim de pueris grandiusculis agimus, quibus quidem peccatum proprium nolunt attribuere quidam, nisi ab anni quarti decimi articulo, cum pubescere coeperint. Quod merito crederemus, si nulla essent peccata, nisi quae membris genitalibus admittuntur: quis vero audeat affirmare, furta, mendacia, perjuria, non esse peccata, nisi qui talia vult impune committere? At his plena est puerilis aetas, quamvis in eis non ita ut in majoribus punienda videantur, quod sperentur annis accedentibus, quibus ratio convalescat, posse praecepta salutaria melius intelligere, eisque libentius obedire. Sed nunc de pueris non agimus, quorum carnalem ac puerilem voluptatem vel [PL34.418] corporis vel animi si veritas et aequitas oppugnaverit, quibus possunt viribus dictorum atque factorum repugnant; pro qua, nisi pro falsitate et iniquitate, quae suffragari videbitur eis, vel ad percipienda quae alliciunt, vel ad vitanda quae offendunt? De infantibus loquimur, non quia nascuntur plerumque de adulteriis (neque enim in pravis moribus naturae dona culpanda sunt; aut propterea non debuerunt germinare frumenta, quod ea severit furantis manus: aut vero ipsis parentibus obfutura sit iniquitas sua, si se ad Deum convertendo correxerint; quanto minus filiis, si recte vixerint?).

CAPUT XIV. Argumentum pro opinione animarum ex traduce, desumptum ex reatu et baptismo parvulorum, discutitur

Sed illa aetas hic vehementem quaestionem movet, cujus anima cum peccatum nullum habeat de proprio voluntatis arbitrio, quaeritur quomodo possit justificari per illius unius hominis obedientiam, si per alterius unius inobedientiam rea non est? Haec vox eorum est, qui animas hominum ex hominibus parentibus creatas volunt, non quidem nisi a creatore Deo, sed sicut etiam corpora. Non enim et haec parentes creant, ac non ille qui ait: Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I, 5).

24. Quibus respondetur, animas quidem corporibus hominum Deum novas singillatim dare, ad hoc ut in carne peccati de originali peccato veniente recte vivendo, carnalesque concupiscentias sub Dei gratia subigendo, meritum comparent, quo cum ipso corpore in melius transferantur tempore resurrectionis, et in Christo in aeternum cum Angelis vivant. Sed necesse esse ut, cum membris terrenis atque mortalibus, maximeque de peccati carne propagatis, miro modo coaptantur, ut ea primitus vivificare, post etiam aetatis accessu regere possint, tanquam oblivione praegraventur. Quae si esset quodammodo indigestibilis, Creatori tribueretur: cum vero paulatim ab hujus oblivionis torpore anima resipiscens possit converti ad Deum suum, ejusque misericordiam et veritatem primo ipsa pietate conversionis, deinde servandi praecepti ejus perseverantia promereri; quid ei obest illo velut somno paululum immergi, unde paulatim evigilans in lucem intelligentiae, propter quam rationalis anima facta est, potest per voluntatem bonam eligere vitam bonam? quod quidem non poterit, nisi adjuverit gratia Dei per Mediatorem. Hoc si neglexerit homo, non tantum secundum carnem, verum etiam secundum spiritum erit Adam: si autem curaverit, erit Adam secundum carnem tantummodo; secundum spiritum autem recte vivens, illud etiam quod de Adam culpabile tractum est, mundatum a labe peccati recipere merebitur illa commutatione quam sanctis resurrectio pollicetur.

25. Sed antequam per aetatem possit secundum spiritum vivere, necessarium habet Mediatoris Sacramentum, ut quod per ejus fidem nondum potest, per [PL34.419] eorum qui eum diligunt fiat. Ejus enim Sacramento solvitur etiam in aetate infantili originalis poena peccati; a quo nisi adjutus, etiam juvenis, carnalem concupiscentiam non domabit; nec ea subjugata aeternae vitae meritum apprehendet, nisi ejus dono, quem promereri studet. Ideo vivus oportet etiam infans baptizetur, ne obsit animae societas carnis peccati, qua participata fit ut nihil possit anima infantis secundum spiritum sapere. Ipsa quippe affectio gravat etiam corpore exutam, nisi cum in corpore est, per unicum sacrificium Mediatoris veri sacerdotis expietur.

CAPUT XV. Idem argumentum penitius examinatur

26. Quid ergo, ait aliquis, si hoc non curaverint sui, vel infidelitate, vel negligentia? Hoc quidem etiam de majoribus dici potest. Possunt enim vel repente emori, vel apud eos aegrotare, ubi eis quo baptizentur, nemo subveniat. Sed illi, inquit, habent etiam propria peccata, quorum indigeant remissione, quae si dimissa non fuerint, nemo eos recte dicet immerito plecti pro iis quae in sua vita sua voluntate commiserint: illa vero anima, cui quaedam contagio tracta de carne peccati, si de illa prima anima peccatrice non creata est, nullo modo imputari potest (neque enim ullo peccato, sed natura qua sic facta est, et Deo dante carni data est); cur alienabitur ab aeterna vita, si baptizando infanti nemo subvenerit? An forte nihil oberit? Quid ergo prodest ei cui subvenitur, si nihil obest cui non subvenitur?

27. Hic pro sua causa quid respondere possint, qui secundum Scripturas sanctas, vel quod apud eas inveniatur, vel quod eis non adversetur, conantur asserere animas novas non de parentibus tractas corporibus dari; nondum me audisse, vel uspiam legisse fateor. Non ideo sane absentium negotium deserendum est, si quid mihi, quo adjuvari videatur, occurrerit. Possunt enim adhuc dicere, Deum praescium quomodo quaeque anima victura esset, si diutius in corpore viveret, ei procurare lavacri salutaris ministrationem, cujus futuram fuisse praevidet pietatem, cum ad annos fidei capaces veniret, si non eum oporteret propter aliquam occultam causam morte praeveniri. Occultum itaque est, atque ab humano, vel certe ab ingenio meo remotissimum, cur nascatur infans, vel continuo vel cito moriturus: sed hoc ita occultum est, ut neutros adjuvet, de quorum nunc sententiis disceptamus. Illa enim explosa opinione qua putantur animae pro anteactae vitae meritis in corpora detrudi, ut ea citius solvi meruisse videatur, quae non multa peccaverat, ne contradicamus Apostolo, nihil nondum natos boni vel mali egisse testanti (Rom. IX, 11); nec illi qui animae traducem affirmant, possunt pro se ostendere cur aliorum mors acceleretur, retardetur aliorum, nec qui eas dari novas volunt singulis singulas. Occulta ergo ista causa est, et utrisque pariter, quantum existimo, nec suffragatur, nec adversatur.

CAPUT XVI. De eodem argumento

28. Proinde qui de infantium mortibus urgebantur, cur omnibus sit necessarium Baptismi sacramentum, quorum animae non ex illa ductae sunt, cujus inobedientia peccatores constituti sunt multi; cum respondent, peccatores quidem omnes constitui secundum carnem, secundum animam vero nonnisi eos qui eo tempore male vixerunt, quo et bene potuissent; omnes autem animas, hoc est et infantum, ideo habere necessarium Baptismi sacramentum, sine quo ex hac vita etiam in illa aetate emigrare non expedit, quia contagio peccati ex carne peccati, qua obruitur anima, cum his inseritur membris, oberit ei post mortem, nisi cum adhuc in ipsa carne est, Sacramento Mediatoris expietur; eique divinitus hoc auxilium procurari, quam Deus praesciit, si usque ad annos fidei congruos hic viveret, pie fuisse victuram, quam propter aliquid quod ipse novit, et nasci voluit in corpore, et cito extraxit e corpore: cum ergo haec respondent, quid eis contradici potest, nisi incertos nos eorum salutis fieri, qui hac vita bene gesta, in Ecclesiae pace defuncti sunt; si non solum secundum id quod quisque vixit, verum etiam secundum id quod victurus esset, si amplius vivere potuisset, quisque judicandus est? quandoquidem valent apud Deum merita mala, non tantum praeteritorum, sed futurorum etiam delictorum, a quorum reatu nec mors liberat, si antequam fuerint commissa provenerit; nec aliquid ei praestitum est, qui raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11). Deus enim praescius illius futurae malitiae, cur non eum secundum ipsam potius judicaturus est, si moriturae animae infantis, ne obesset ei ex corpore peccati participata colluvies, ideo subveniendum judicavit per Baptismum, quia praescivit eam, si viveret, pie fideliterque fuisse victuram?

29. An ideo potius refelli hoc inventum potest, quia meum est: illi autem qui de hac sententia certos se esse confirmant, alia fortasse proferunt vel testimonia Scripturarum, vel documenta rationum, quibus hanc auferant ambiguitatem, vel certe ostendant, non esse contra id quod sentiunt illud Apostoli, quo gratiam qua salvi efficimur, magna intentione commendans, ait, Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22); et, Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic per obedientiam unius hominis justi constituentur multi; eosdemque multos peccatores, non quibusdam exceptis, sed omnes intelligi volens, superius ait de Adam, In quo omnes peccaverunt (Rom. V, 19, 12): unde utique infantum animas non posse secerni, et eo quod dictum est, omnes, et eo quod eis per Baptismum subvenitur, non absurde credunt, qui animas ex unius traduce sapiunt, nisi aliqua manifesta et liquida vel ratione, quae Scripturis sanctis non repugnet, vel earum ipsarum Scripturarum auctoritate redarguantur?

CAPUT XVII. Testimonium ex libro Sapientiae in utramque partem tractatur

30. Jam itaque videamus, quantum suscepti hujus operis necessitas patitur, quale etiam illud sit, quod [PL34.421] paulo ante distulimus. Scriptum est enim in libro Sapientiae: Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam; et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum (Sap. VIII, 19, 20). Cum enim videatur illos adjuvare hoc testimonium, qui non ex parentibus creari, sed venire ad corpus vel descendere Deo mittente animas dicunt; rursus hoc impedit eorum sententiam, quod ait, Sortitus sum animam bonam: cum procul dubio vel ex uno fonte manare quodammodo tanquam rivulos, vel pari natura fieri animas credant, quas Deus mittit in corpora; non autem alias bonas vel magis bonas, et alias non bonas vel minus bonas. Unde enim bonae aut magis bonae, seu non bonae aut minus bonae animae, nisi vel moribus secundum liberum voluntatis arbitrium, vel differentia temperaturae corporum, dum aliae magis, aliae minus gravantur corpore, quod corrumpitur et aggravat animam (Id. IX, 15)? Sed neque actio erat aliqua singularum quarumque animarum, qua earum mores discernerentur, antequam venirent ad corpora; nec ex corpore minus gravante potuit iste dicere animam sumam bonam, qui ait, Sortitus sum animam bonam; et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Accessisse enim dixit bonitati qua bonus erat, sortitus videlicet animam bonam, ut etiam ad corpus incoinquinatum veniret. Aliunde ergo bonus antequam veniret ad corpus: sed utique non differentia morum, quia nullum antea vitae gestae meritum; non differentia corporis, quia prius bonus quam veniret ad corpus. Unde igitur?

31. Hoc autem illis qui ex traduce animae illius praevaricatricis animas creari asserunt, quamvis pro eis sonare non videatur, quod dictum est, Veni ad corpus, tamen in caeteris non incongrue coaptatur; ut cum dixisset, Puer autem eram ingeniosus, idipsum explicans quibus causis ingeniosus esset, continuo subjungeret, Et sortitus sum animam bonam, videlicet ex paterno ingenio vel corporali temperamento. Deinde, Cum essem, inquit, magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum: quod si maternum intelligatur, ne hoc quidem quod dictum est, Veni ad corpus, huic opinioni refragabitur, cum ex anima et corpore paterno venisse ad maternum corpus accipitur incoinquinatum, videlicet vel a cruore menstruo; dicuntur enim ex hoc ingenia gravari; vel a contaminatione adulterina. Ita et haec verba libri hujus aut magis eis favent, qui animarum traducem loquuntur; aut si et isti ea possunt pro se interpretari, inter utrosque alternant.

CAPUT XVIII. De anima Christi: an possit in ipsum convenire illud, Puer autem ingeniosus eram, etc

32. Quae si de Domino secundum humanam, quae a Verbo assumpta est, creaturam velimus accipere, sunt quidem in eadem circumstantia lectionis, quae illi excellentiae non conveniant; maxime illud, quia idem ipse qui haec in eodem libro loquitur, aliquanto superius quam ista verba, de quibus nunc agimus, diceret, confessus est se ex semine viri in sanguine coagulatum (Sap. VII, 2): a quo nascendi modo utique [PL34.422] alienus est Virginis partus, quam non ex semine viri carnem concepisse Christi, nullus ambigit christianus. Sed quia est in Psalmis, ubi ait, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem, quae proprie illi uni congruunt; ibi etiam dixit, Deus, Deus meus, respice in me, utquid me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum (Psal. XXI, 17, 18, 19, 2), quae rursus ei non conveniunt, nisi transfiguranti in se corpus humilitatis nostrae, quoniam membra sumus corporis ejus: et quia in ipso Evangelio, puer proficiebat aetate, et sapientia: si possunt etiam ista, quae circum hanc sententiam in libro Sapientiae leguntur, propter humilem formam servi et unitatem corporis Ecclesiae cum capite suo, eidem ipsi Domino coaptari; quid ingeniosius illo puero, cujus in annis duodecim seniores sapientiam mirabantur (Luc. II, 42-52)? et quid illa anima melius, quae, etiamsi vincant non certando, sed probando, qui animarum traducem affirmant, non erit consequens ut etiam ipsa ex illius praevaricatoris traduce venisse credenda sit; ne per illius hominis inobedientiam etiam ipse peccator constituatur, per cujus unius obedientiam ab illo reatu liberati, justi constituuntur multi? et quid incoinquinatius illo utero Virginis, cujus caro etiamsi de peccati propagine venit, non tamen de peccati propagine concepit; ut ne ipsum quidem corpus Christi ea lex severit in utero Mariae, quae in membris posita corporis mortis, repugnat legi mentis? quam sancti patres conjugati refrenantes, non quidem nisi quousque licebat in concubitum relaxarunt; nec tamen tantummodo quousque licebat, ejus impetum pertulerunt. Proinde corpus Christi quamvis ex carne feminae assumptum est, quae de illa carnis peccati propagine concepta fuerat, tamen quia non sic in ea conceptum est, quomodo fuerat illa concepta, nec ipsa erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati. Non enim accepit inde reatum moriendi, qui apparet in motu carnis non voluntario, quamvis voluntate superando, adversus quem spiritus concupiscit (Galat. V, 17): sed accepit inde, non quod contagioni praevaricationis, sed quod exsolvendae indebitae morti, et ostendendae promissae resurrectioni sufficeret; quorum unum nobis ad non timendum, alterum ad sperandum valeret.

33. Denique si a me quaeratur unde acceperit animam Jesus Christus, mallem quidem hinc audire meliores atque doctiores: sed tamen pro meo captu libentius responderim, unde Adam, quam de Adam. Si enim pulvis assumptus ex terra, in qua nullus hominum fuerat operatus, meruit divinitus animari; quanto magis corpus assumptum ex carne, in qua itidem nullus hominum fuerat operatus, sortitum est animam bonam, cum illic erigeretur casurus, hic descenderet levaturus? Et fortasse ideo ait, Sortitus sum animam bonam (si tamen hoc de illo oportet intelligi), quia solent quae sorte dantur, divinitus dari: aut, [PL34.423] quod fidenter dicendum est, ne vel illa anima aliquibus operibus praecedentibus ad tantum apicem subvecta putaretur, ut cum ea Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. I, 14), ad auferendam suspicionem praecedentium meritorum sortis nomen accessit.

CAPUT XIX. Anima Christi non fuit in lumbis Abrahae, ideoque non est ex traduce

34. Est in Epistola quae inscribitur ad Hebraeos, locus quidam diligenti consideratione dignissimus. Cum enim per Melchisedech, in quo hujus rei futurae figura praecesserat, discerneret sacerdotium Christi a sacerdotio Levi, Videte ergo, inquit, qualis hic est, cui et decimam partem Abraham dedit de primitiis patriarcha. Et ii quidem qui de filiis sunt Levi, sacerdotium accipientes, mandatum habent a decimis populi secundum Legem, hoc est a fratribus suis, quamvis et ipsi ex lumbis Abrahae exierint: qui autem non est ex genere eorum, decimavit Abraham, et habentem promissionem benedixit. Sine ulla autem contradictione, qui minor est a majore benedicitur: et hic quidem decimas morientes homines accipiunt; ibi autem qui testificatur se vivere, et sicut oportet dicere, propter Abraham, et Levi accipiens decimam decimatus est: adhuc enim in lumbis patris sui fuit (Hebr. VII, 4-10). Si ergo etiam hoc valet ad istam distantiam, quantum praeemineat sacerdotio Levitico sacerdotium Christi, quod sacerdos Christus per illum praefiguratus est, qui decimavit Abraham, in quo et ipse Levi decimatus est, profecto Christus ab eo non est decimatus. At si propterea decimatus est Levi, quia erat in lumbis Abrahae; propterea non est decimatus Christus, quia non erat in lumbis Abrahae. Porro autem si non secundum animam, sed tantum secundum carnem accipimus Levi fuisse in Abraham; ibi erat et Christus, quia et Christus secundum carnem ex semine est Abrahae; et ipse itaque decimatus est. Quid est ergo quod affertur pro magna differentia sacerdotii Christi a sacerdotio Levi, quod Levi decimatus est a Melchisedech, cum esset in lumbis Abrahae, ubi et Christus erat, unde pariter decimati sunt; nisi quia necesse est intelligamus, secundum aliquem modum ibi Christum non fuisse? Quis autem neget eum secundum carnem ibi fuisse? Ergo secundum animam ibi non fuit. Non est igitur anima Christi de traduce praevaricationis Adae, alioquin etiam ipsa ibi fuisset.

CAPUT XX. Ad argumentum nunc allatum quid respondendum pro defendentibus animarum traducem

35. Hic existunt illi qui traducem animarum defendunt, et dicunt confirmatam esse sententiam suam, si Levi constat etiam secundum animam fuisse in lumbis Abrahae, in quo eum decimavit Melchisedech, ut possit ab eo Christus in ista decimatione discerni: qui quoniam decimatus non est, et tamen in lumbis Abrahae secundum carnem fuit, restat ut secundum animam ibi non fuerit, et ideo sit consequens ut ibi Levi secundum animam fuerit. Hoc ad me non multum attinet, qui utrorumque collationem adhuc audire sum paratior, quam utrorumlibet jam confirmare [PL34.424] sententiam. Interim Christi animam ab origine hujus traducis per hoc testimonium secernere volui. Invenient isti qui eis pro caeteris fortasse respondeant, et dicant, quod etiam me non parum movet, quamvis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum Levi decimatum, et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum. Secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. Quapropter nec Levi, nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam: secundum carnem vero et Levi, et Christus; sed Levi secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. Cum enim sit in semine et visibilis corpulentia, et invisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abraham, vel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae; quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est: Christus autem visibilem carnis substantiam de carne Virginis sumpsit; ratio vero conceptionis ejus non a semine virili, sed longe aliter ac desuper venit. Proinde secundum hoc quod de matre accepit, etiam in lumbis Abrahae fuit.

36. Ille est igitur decimatus in Abraham, qui licet secundum carnem tantum, sic tamen fuit in lumbis ejus, quemadmodum in sui patris etiam ipse Abraham; id est, qui sic est natus de patre Abraham, quemadmodum de suo patre natus est Abraham, per legem scilicet in membris repugnantem legi mentis et invisibilem concupiscentiam, quamvis eam casta et bona jura nuptiarum non sinant valere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere: non autem et ille ibi decimatus est, cujus caro inde non fervorem vulneris, sed materiam medicaminis traxit. Nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabatur quod curabatur, non illud unde curabatur. Eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis, simul habebat et vulnus praevaricationis et medicamentum vulneris: vulnus praevaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur; medicamentum autem vulneris in eo, quod inde sine opere concupiscentiali, in sola materia corporali, per divinam conceptionis formationisque rationem de Virgine assumptum est, propter mortis sine iniquitate consortium, et sine falsitate resurrectionis exemplum. Quapropter quod anima Christi non sit ex traduce animae illius primae praevaricatricis, puto quod etiam ipsi qui animarum traducem defendunt, consentiant; per semen quippe concumbentis patris transfundi etiam semen animae volunt, a quo genere conceptionis Christus alienus est: et quod in Abraham si secundum animam fuisset, etiam ipse decimatus esset; non esse autem decimatum, Scriptura testatur, quae hinc quoque sacerdotium ejus a Levitico sacerdotio distinguit.

CAPUT XXI. Christum, si in Abrahamo secundum animam fuisset, non potuisse non decimari

37. An forte dicent: Sicut potuit ibi esse secundum carnem et non decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit: hic respondetur, Quia utique simplicem animae substantiam incrementis augeri corporalibus, nec illi putaverunt qui eam corpus existimant, quorum in parte sunt maxime qui eam ex parentibus creari opinantur. Proinde in corporis semine potest esse vis invisibilis, quae incorporaliter numeros agit, non oculis sed intellectu discernenda ab ea corpulentia, quae visu tactuque sentitur: et ipsa quantitas corporis humani, quae utique modulum seminis incomparabiliter excedit, satis ostendit posse inde aliquid sumi, quod non habeat illam vim seminalem, sed tantum corporalem substantiam, quae divinitus, non de propagine concumbentium, in carnem Christi assumpta atque formata est. Hoc autem de anima quis valeat affirmare, quod utrumque habeat, et materiam seminis manifestam, et rationem seminis occultam? Sed quid laborem in re quae persuaderi verbis nemini forsitan potest, nisi tantum ac tale ingenium sit, quod possit loquentis praevolare conatum, nec totum exspectare a sermone? Breviter itaque colligam: si potuit et de anima fieri (quod cum de carne diceremus, forsitan intellectum sit), ita est de traduce anima Christi, ut non secum labem praevaricationis attraxerit, si autem sine isto reatu non posset inde esse, non est inde. Jam de caeterarum animarum adventu, utrum ex parentibus an desuper sit, vincant qui potuerint: ego adhuc inter utrosque ambigo, et moveor, aliquando sic, aliquando autem sic, salvo eo duntaxat, ut vel corpus esse animam, vel aliquam corpoream qualitatem sive coaptationem, si ita dicenda est, quam Graeci ἁρμονίαν vocant, non credam, nec quolibet ista garriente me crediturum esse confidam, adjuvante Deo mentem meam.

CAPUT XXII. Utrique opinioni de animae origine accommodatur locus ille Joannis: Quod natum, etc

38. Est aliud testimonium non negligendum quod pro se possunt proferre, qui venire desuper animas credunt, dicente ipso Domino: Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est (Joan. III, 6). Quid hac, inquiunt, sententia determinatius, non posse ex carne animam nasci? Quid est enim aliud anima, quam spiritus vitae, creatus utique, non creator? Contra quos illi alii: Quid enim, inquiunt, nos aliud sentimus, qui dicimus carnem ex carne, animam ex anima? Nam ex utroque constat homo, de quo utrumque venire sentimus, carnem de carne operantis, spiritum de spiritu concupiscentis: ut interim omittatur, quod illud Dominus non de carnali generatione, sed de spirituali regeneratione dicebat.

CAPUT XXIII. Ex duabus de anima sententiis quaenam praeponderet. Consuetudo Ecclesiae in Baptismo parvulorum

39. His igitur quantum pro tempore potuimus [PL34.426] pertractatis, omnia paria vel pene patria ex utroque latere, rationum testimoniorumque momenta pronuntiarem, nisi eorum sententia qui animas ex parentibus creari putant, de baptismo parvulorum praeponderaret. De quibus quid eis responderi possit, nondum mihi interim occurrit: si quid forte postea Deus dederit, si quam etiam scribendi concesserit facultatem studiosis talium, non gravabor. Nunc tamen non esse contemnendum testimonium parvulorum, ut quasi refelli, si veritas contra est, negligatur, ante denuntio. Aut enim de hac re nihil quaerendum est, ut sufficiat fidei nostrae scire nos quo pie vivendo venturi sumus, etsi nesciamus unde venerimus: aut si non impudenter aestuat anima rationalis etiam hoc nosse de seipsa, absit pervicacia contendendi, adsit diligentia requirendi, humilitas petendi, perseverantia pulsandi; ut si nobis hoc expedire novit, qui melius quam nos quid nobis expediat utique novit, det etiam hoc, qui dat bona data filiis suis (Matth. VII, 7, 11). Consuetudo tamen matris Ecclesiae in baptizandis parvulis nequaquam spernenda est, neque ullo modo superflua deputanda, nec omnino credenda nisi apostolica esset traditio. Habet enim et illa parva aetas magnum testimonii pondus, quae prima pro Christo meruit sanguinem fundere.

CAPUT XXIV. Quid cavendum his qui opinantur animas esse ex traduce

40. Admoneo sane, quantum valeo, si quos ista praeoccupavit opinio, ut animas ex parentibus credant propagari, quantum possunt seipsos considerent, et interim sapiant corpora non esse animas suas. Nulla enim propior natura est, qua diligenter inspecta, possit etiam Deus, qui supra omnem creaturam suam incommutabilis permanet, incorporaliter cogitari, quam ea quae ad ipsius imaginem facta est: et nihil vicinius, aut fortasse nihil tam consequens, quam ut credito quod anima corpus sit, etiam Deus corpus esse credatur. Propter hoc enim corporalibus assuefacti et affecti sensibus, nolunt animam credere aliud esse quam corpus, ne si corpus non fuerit, nihil sit: ac per hoc tanto magis timent etiam de Deo credere quod corpus non sit, quanto magis timent Deum credere nihil esse. Ita enim feruntur in phantasias vel phantasmata imaginum, quae cogitatio de corporibus versat, ut his subtractis tanquam per inane pereundum sit, reformident. Ita necesse est ut et justitiam et sapientiam pingant quodammodo in cordibus suis cum formis et coloribus, quas non possunt incorporeas cogitare: nec tamen dicunt, quando justitia vel sapientia moventur, ut vel laudent eas, vel secundum eas aliquid agant, quem colorem, quam staturam, quae lineamenta vel quales formas conspexerint. Sed de his alias et multa jam diximus, et si Deus voluerit, ubi res videbitur postulare, dicemus. Nunc quod dicere coeperamus, si de traduce animarum a parentibus vel non dubitant quidam quod ita sit, vel dubitant an ita sit, animam tamen corpus esse non audeant credere aut dicere; maxime propter quod [PL34.427] dixi, ne Deum quoque ipsum nihil aliud opinentur esse quam corpus, etsi excellentissimum, etsi naturae cujusdam propriae caetera supergredientis, corpus tamen.

CAPUT XXV. Tertulliani error de anima

41. Denique Tertullianus, quia corpus esse animam credidit, non ob aliud nisi quod eam incorpoream cogitare non potuit, et ideo timuit ne nihil esset, si corpus non esset, nec de Deo valuit aliter sapere: qui sane quoniam acutus est, interdum contra opinionem suam visa veritate superatur. Quid enim verius dicere potuit, quam id quod ait quodam loco, Omne corporale passibile est (Tertull. in lib. de Anima, cap. 7)? Debuit ergo mutare sententiam, qua paulo superius dixerat etiam Deum corpus esse. Neque enim arbitror eum ita desipuisse, ut etiam Dei naturam passibilem crederet, ut jam Christus non in carne tantum, neque in carne et anima, sed in ipso Verbo per quod facta sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur: quod absit a corde christiano. Item cum animae etiam colorem daret aerium ac lucidum, ventum est ad sensus quibus eam membratim quasi corpus instruere conatus est, et ait: Hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus, habens et ille oculos et aures suas, quibus populus Dominum audire et videre debuerat; habens et caeteros artus, per quos et in cogitationibus utitur, et in somnis fungitur (Ibid., cap. 9).

42. Ecce quibus auribus et quibus oculis debuit audire et videre Deum populus, quibus anima in somnis fungitur: cum si ipsum Tertullianum quisquam videret in somnis, nunquam se diceret ab eo visum, et cum eo locutum, quem vicissim ipse non vidisset. Postremo, si anima seipsam videt in somnis, cum, jacentibus utique uno loco membris corporis sui, ipsa per varias imagines evagatur, quas videt; quis eam vidit aliquando in somnis aerii coloris ac lucidi, nisi forte ut caetera quae similiter falso videt? Nam et hoc potest videre: sed absit ut eam talem, cum evigilaverit, credat; alioquin quando se aliter viderit, quod magis crebrum est aut mutata erit anima ejus, aut nec tunc animae videtur substantia, sed imago corporis incorporea, quae miro modo sicut in cogitatione formatur. Quis enim Aethiops non pene semper nigrum se vidit in somnis; aut si in alio colore se vidit, non magis miratus est, si fuit cum illo memoria? Aerio tamen colore ac lucido nescio utrum se unquam vidisset, si nunquam istum legisset, vel audisset.

43. Quid, quod ducuntur homines talibus visis, et de Scripturis nobis volunt praescribere, tale aliquid esse, non animam, sed ipsum Deum, qualis figuraliter sanctorum spiritibus demonstratus est, qualis etiam in sermone allegorico ponitur? similia quippe sunt illa visa talibus dictis. Ac sic errant, constituentes in corde suo simulacra vanae opinionis, nec intelligentes ita sanctos de suis visis talibus judicasse, qualiter judicarent si talia divinitus in figuris dicta legerent, vel audirent: sicut septem spicae et septem boves, septem anni sunt (Gen. XLI, 26); sicut linteum quatuor lineis [PL34.428] alligatum, velut discus plenus variis animalibus, orbis terrarum est cum omnibus gentibus (Act. X, 11): sic omnia caetera, et multo magis quae de rebus incorporeis, corporalibus significantur non rebus, sed imaginibus.

CAPUT XXVI. De animae incrementis quid Tertulliano visum

44. Noluit tamen Tertullianus animam crescere substantia sicut corpus; afferens etiam timoris sui causam: Ne etiam decrescere substantia dicatur, inquit, atque ita et defectura credatur. Et tamen quia per corpus eam localiter tendit, non invenit exitum incrementorum ejus, quam vult de semine exiguo aequari corporis quantitati; et ait: Sed vis ejus in quo naturalia peculia consita retinentur, salvo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur. Hoc forte non intelligeremus, nisi adhibita similitudine eorum quae videmus, planum faceret quod dicebat. Constitue, inquit, certum pondus auri vel argenti rudem adhuc massam: collectus habitus est illi, et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri vel argenti: dehinc cum in laminam massa laxatur, major efficitur initio suo, per dilatationem ponderis certi, non per adjectionem, dum extenditur, non dum augetur; etsi sic quoque augetur, dum extenditur. Licet enim et habitu augeri, cum statu non licet. Tunc et splendor ipse provehitur auri vel argenti, qui prius fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus: tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam qui agit, nihil conferens modulo nisi effigiem. Ita et animae incrementa reputanda non substantiva, sed provocativa (Lib. de Anima, cap. 37).

45. Quis hunc crederet, cum isto corde tam disertum esse potuisse? sed tremenda ista sunt, non ridenda. Ad hoc enim numquid cogeretur, si aliquid cogitare posset, quod et sit, et corpus non sit? Quid autem absurdius, quam putare massam cujuspiam metalli ex aliqua parte crescere posse dum tunditur, nisi decrescat ex altera; vel augeri latitudine, nisi crassitudine minuatur? aut ullum esse corpus manente naturae suae quantitate, quod undique crescat, nisi rarescat? Quomodo igitur implebit anima ex illa stilla seminis magnitudinem corporis, quod animat, si et ipsa corpus est, cujus substantia nullo accessu crescat? Quomodo, inquam, implebit carnem, quam, vivificat, nisi tanto rarior fuerit, quanto grandius quod animaverit? Timuit videlicet ne deficeret etiam minuendo, si cresceret; et non timuit ne deficeret rarescendo, cum cresceret. Sed quid amplius immorer, quando et sermo pergit in prolixiorem modum, quam petit terminandi necessitas, et sententia mea jam satis sit nota, vel quid certum teneam, vel unde adhuc dubitem, et quare dubitem? Proinde et hoc volumen jam concludatur, ut quae sequuntur deinde videamus.

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 34, coll. 394-428 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22