Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Contra Faustum Manichaeum, Libri 1–4

LIBER PRIMUS

CAPUT PRIMUM

Faustus quidam fuit, gente Afer, civitate Milevitanus, eloquio suavis, ingenio callidus, secta manichaeus, ac per hoc nefando errore perversus. Noveram ipse hominem, quemadmodum eum commemoravi in libris Confessionum mearum (Lib. 5, capp. 3, 6). Hic quoddam volumen edidit adversus rectam christianam fidem, et catholicam veritatem. Quod cum venisset in manus nostras, lectumque esset a fratribus; desideraverunt, et jure charitatis per quam eis servimus flagitaverunt, ut ei responderemus. Hoc aggrediar nunc in nomine atque adjutorio Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, ut omnes qui haec legent, intelligant quam nihil sit acutum ingenium et lingua expolita, nisi a Domino gressus hominis dirigantur (Psal. XXXVI, 23). Quod multis etiam tardioribus et invalidioribus occulta aequitate divinae misericordiae praestitum est, cum multi acerrimi et facundissimi, deserti adjutorio Dei, ad hoc velociter et pertinaciter currerent, ut a veritatis via longius aberrarent. Commodum autem arbitror, sub ejus nomine verba ejus ponere, et sub meo responsionem meam.

CAPUT II

FAUSTUS dixit: Satis superque in lucem jam traductis erroribus, ac Judaicae superstitionis simul et semichristianorum abunde detecta fallacia, a doctissimo scilicet et solo nobis post beatum patrem nostrum Manichaeum studendo Adimanto; non ab re visum est, fratres charissimi, haec quoque brevia vobis et concinna responsa, propter callidas et astutas conferentium nobiscum propositiones, scribere, quo cum iidem vos ex more parentis sui serpentis captiosis circumvenire quaestiunculis voluerint, et ipsi ad respondendum vigilanter eis sitis instructi. Ita enim fiet ut ad ea ipsa quae proposuerint religati, ulterius huc atque illuc vagari non possint. Ac ne profusa confusave oratione legentium inundarentur [PL42.208] ingenia, tam breviter quam distincte ex adverso sibi, ipsorum atque nostrorum verba constitui.

CAPUT III

AUGUSTINUS respondit: Tu semichristianos cavendos putas, quod nos esse dicis: nos autem pseudochristianos cavemus, quod vos esse ostendimus. Nam quod semis est, ex quadam parte imperfectum, ex nulla tamen falsum est. Quid ergo? si aliquid deest fidei eorum quos circumvenire conamini, numquid ideo id quod eis adest destruendum, ac non potius id quod deest astruendum est? Sicut ad quosdam imperfectos loquens Apostolus ait: Gaudens et videns vestram conversationem, et id quod deest fidei vestrae in Christo (Coloss. II, 5). Cernebat utique quamdam fabricam spiritualem, sicut alibi dicit, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9): et in ea cernebat utrumque; et unde gauderet, et unde satageret. Gaudebat ex eo quod jam aedificatum videbat; satagebat ex eo quod usque ad culmen perfectionis adhuc aedificandum esse sentiebat. Itaque nos revera catholicos nondum perfectos, sed quodam modo, ut dixisti, semichristianos quos fallatis et seducatis vestra perversitate, insectamini. Sed si qui adhuc etiam tales sunt, si vos pseudochristianos esse intellexerint, quamvis captiosis quaestionum vestrarum propositionibus, propter id quod eorum fidei deest, respondere non possint; non tamen sequendos, sed devitandos vos esse cognoscunt. Sicut ergo vestra intentio est semichristianos quos decipiatis inquirere, sic nostra intentio est pseudochristianos vos ostendere: ut non solum christiani peritiores vos convincendo prodant, sed et imperitiores vos cavendo proficiant. Cur autem serpentem patrem nostrum dixisti? An excidit tibi quemadmodum soleatis vituperare Deum qui homini praeceptum in paradiso dedit (Gen. II, 16, 17), et laudare serpentem quod ei per suum consilium oculos [PL42.209] aperuit (Gen. III, 7)? Puto justum esse ut serpentem illum diabolum a vobis laudatum, tu potius agnoscas [PL42.210] parentem tuum. Nam ille te filium etiam modo vituperatus agnoscit.

LIBER SECUNDUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Accipis Evangelium? Et maxime. Proinde ergo et natum accipis Christum? Non ita est. Neque enim sequitur ut si Evangelium accipio, idcirco et natum accipiam Christum. Cur? Quia Evangelium quidem a praedicatione Christi et esse coepit et nominari; in quo tamen ipse nusquam se natum ex hominibus dicit. At vero genealogia adeo non est Evangelium, ut nec ipse ejus scriptor ausus fuerit eam Evangelium nominare. Quid enim scripsit? Liber generationis Jesu Christi filii David (Matth. I, 1). Non ergo, liber Evangelii Jesu Christi; sed, liber generationis: quippe ubi et stella inducitur quae confirmat genesim (Id. II, 2); ut recte Genesidium hoc magis nuncupari possit quam Evangelium. At denique Marcus, qui generationem scribere non curavit, sed praedicationem tantum Filii Dei quod est Evangelium, vide quam sit competenter exorsus: Evangelium, inquit, Jesu Christi Filii Dei (Marc. I, 1). Ut hinc satis abundeque appareat genealogiam non esse Evangelium. Nam et in ipso Matthaeo post inclusum Joannem in carcerem, tunc legitur Jesum coepisse praedicare Evangelium regni (Matth. IV, 12, 17). Ergo quidquid ante hoc narratum est, genealogiam esse constat, non Evangelium. Alioquin quid impediebat et Matthaeum ponere, Evangelium Jesu Christi filii Dei; nisi quia improbum putavit genealogiam vocare Evangelium? Quapropter, si jam tibi distinctum satis est, quod usque nunc ignorasti, longe aliud esse Evangelium quam genealogiam; scias me, ut dixi, accipere Evangelium, id est, praedicationem Christi. De quo quidquid jam perrogare volueris, omissis generationibus quaere. Aut si et de ipsis conferre est animus, non equidem recuso, cum sit mihi magna et de his ad respondendum copia: sed tu disce interrogare quod primum est. Videris enim mihi nunc scire velle, non utrum Evangelium accipiam, sed utrum generationes.

CAPUT II

AUGUSTINUS respondit: Certe interrogasti teipsum velut ex persona nostra, utrum acciperes Evangelium; et respondisti, Maxime. Rursusque interrogasti, utrum acciperes Christum natum; et respondisti, Non ita est: hanc scilicet causam subjiciens, quia generatio Christi non pertinet ad Evangelium. Quid ergo respondebis Apostolo dicenti, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8)? Vides certe quam nescias, vel te nescire fingas, quid sit Evangelium; nec ex doctrina apostolica, sed ex vestro errore nomines Evangelium. Aut si hoc appellas Evangelium, quod Apostoli appellaverunt; aberras ab Evangelio, qui non credis Christum ex [PL42.210] semine David: quod Apostolus secundum suum Evangelium praedicari testatus est. Quod autem erat apostoli Pauli Evangelium, hoc etiam caeterorum Apostolorum, et omnium fidelium dispensatorum tanti sacramenti. Hoc enim alibi dicit: Sive ergo ego, sive illi; sic praedicamus, et sic credidistis (I Cor. XV, 11). Non enim omnes illi Evangelium conscripserunt, sed tamen omnes Evangelium praedicaverunt. Narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum Domini nostri Jesu Christi, proprie dicti sunt Evangelistae. Nam et ipsum nomen si quaeramus quid latine interpretetur, Bonum nuntium dicitur Evangelium, vel, Bona annuntiatio. Quod quidem cum aliquid bonum annuntiatur, semper dici potest: proprie tamen hoc vocabulum obtinuit illa quam dixi annuntiatio Salvatoris. Si autem vos aliud annuntiatis, extra Evangelium vos esse manifestum est. Utique sunt adversus vos parvuli quos appellatis semichristianos, si matris charitatis vocem sibi ex ore apostolico personantem audiant: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit (Galat. I, 8, 9). Cum ergo ipse Paulus secundum Evangelium suum annuntiaverit Christum ex semine David, vos qui hoc negatis, et aliud annuntiatis, anathema sitis. Quis autem non videat quanta caecitate dicatur, quod nusquam se Christus natum ex hominibus dicat, cum pene nunquam se filium hominis taceat?

CAPUT III

Sed videlicet doctissimi homines, profertis nobis ex armario vestro, nescio quem primum hominem, qui ad gentem tenebrarum debellandam de lucis gente descendit, armatum aquis suis, contra inimicorum aquas; et igne suo, contra inimicorum ignem; et ventis suis, contra inimicorum ventos. Cur non ergo et fumo suo, contra inimicorum fumum; et tenebris suis, contra inimicorum tenebras: sed contra fumum aere, ut dicitis, armabatur; et contra tenebras luce? An quia mala sunt fumus et tenebrae, non ea potuit habere bonitas ejus? Bona ergo sunt illa tria, aqua, ventus, ignis. Cur ergo ea potuit habere malitia gentis adversae? Hic respondetis: Sed aqua illa gentis tenebrarum mala erat; quam vero primus homo attulit, bona erat: et ventus illius malus, hujus autem bonus; ita et hujus ignis bonus contra malum ignem illius dimicavit. Cur ergo et contra malum fumum non potuit afferre fumum bonum? An in fumo vestra mendacia, tanquam fumus ipse, evanescunt atque deficiunt? Certe primus homo vester contra naturam contrariam bellum gessit. Cur quinque illis elementis quae in contraria gente confingitis, unum allatum est de divinis regnis contrarium, lux contra tenebras? Caetera enim quatuor non sunt contraria. Nam nec aer fumo [PL42.211] est contrarius, multo minus aquae aqua, et ventus vento, et ignis igni.

CAPUT IV

Jamvero illa sacrilega deliramenta quis audiat, quod primum hominem vestrum dicitis, secundum hostium voluntatem, quo eos caperet, elementa quae portabat mutasse atque vertisse, ut regnum quod dicitis falsitatis, in sua natura manens, non fallaciter dimicaret, et substantia veritatis mutabilis appareret, ut falleret? Hujus primi hominis filium credi vultis Dominum Jesum Christum. Hujus commentitiae fabulae filiam dicitis veritatem. Hunc primum hominem, quem laudatis, quia mutabilibus et mendacibus formis cum adversa gente pugnavit; si verum dicitis, non imitamini: si autem imitamini, et vos mentimini. Quapropter Dominus et Salvator noster Jesus Christus, verus et verax Dei Filius, verus et verax hominis filius, quod utrumque de se ipse testatur, et de vero Deo divinitatis aeternitatem, et de vero homine carnis originem duxit. Non novit apostolica doctrina primum hominem vestrum. Audite Apostolum Paulum: Primus homo, inquit, de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 47-49). Primus itaque homo de terra terrenus, ille Adam de limo formatus; secundus autem homo de coelo coelestis, Dominus Jesus Christus: quia Filius Dei venit ad carnem, qua suscepta et homo exterius fieret, et Deus interius permaneret; ut et Filius Dei verus esset per quem facti sumus, et hominis filius verus fieret per quem refecti sumus. Cur ergo primum hominem vestrum commentitium nescio unde producitis, et primum hominem quem doctrina apostolica docet non vultis agnoscere? An ut compleatur in vobis quod ipse Apostolus ait: A veritate quidem auditum suum avertentes, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 4)? Paulus annuntiat primum hominem de terra terrenum: Manichaeus annuntiat primum hominem non terrenum, nescio quibus fallacibus elementis quinque vestitum. Et Paulus dicit, Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit. Ergo ne Paulus mendax sit, Manichaeus anathema sit.

CAPUT V

Quod autem etiam stellae calumniamini, qua Magi ad Christum infantem adorandum perducti sunt, non erubescitis, cum vos commentitium Christum vestrum, filium commentitii primi hominis vestri, non sub stellae testificatione ponatis, sed in stellis omnibus colligatum esse dicatis: quia videlicet principibus tenebrarum commixtum esse creditis in illo bello, quo ipse primus homo vester cum tenebrarum gente pugnavit, ut de ipsis principibus tenebrarum tali commixtione captis mundus fabricaretur. Unde et ista sacrilega deliramenta vos cogunt, non solum in coelo atque in omnibus stellis, sed etiam in terra atque in omnibus quae nascuntur in ea, confixum et colligatum atque concretum Christum dicere, non jam Salvatorem vestrum, sed a [PL42.212] vobis salvandum cum ea manducatis atque ructatis.

Nam et ista impia vanitate seducti, seducitis Auditores vestros, ut vobis cibos afferant, quo possit ligato in eis Christo subveniri per vestros dentes et ventres. Talibus enim auxiliis eum solvi et liberari praedicatis; nec saltem totum, sed adhuc licet exiguas sordidasque reliquias ejus in stercoribus remanere contenditis, ut in aliis atque aliis rerum corporalium formis iterum atque iterum implexae implicataeque teneantur: et si mundo stante solvi et purgari non potuerint, jam illo igne ultimo quo ipse mundus ardebit (II Petr. III, 10-12), solvantur atque purgentur. Nec tamen etiam tunc totum Christum dicitis posse liberari, sed ejus bonae divinaeque naturae novissimas residuasque particulas, quae ita sordidatae sunt, ut nullo modo dilui valeant, damnari in aeternum confixas globo horrido tenebrarum. Ecce qui se fingunt indignari quod Filio Dei fiat injuria, quia eum natum stella demonstrasse dicatur, tanquam genesis ejus sub fatali constellatione sit constituta; cum eum ipsi non tantum sub stellarum connexione, sed in vinculis omnium terrenorum, et in succis omnium herbarum, et in putredine omnium carnium, et in corruptione omnium ciborum, ita ligatum pollutumque constituant, ut ex magna, non tamen ex tota parte, solvi purgarique non possit, nisi et ab hominibus, Electis videlicet Manichaeorum, etiam in porris radiculisque ructetur.

Et nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus, ut liberum arbitrium voluntatis, quo vel bene vel male vivitur, propter justum judicium Dei ab omni necessitatis vinculo vindicemus: quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum conditione credimus factam, qui est aeternus universorum Creator et Dominus? Itaque illa stella quam viderunt Magi, Christo secundum carnem nato, non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur; nec eum subjiciebat imperio, sed indicabat obsequio. Proinde non ex illis erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub Creatoris lege custodiunt; sed novo Virginis partu, novum sidus apparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis Magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum ubi Dei Verbum infans erat, praeeundo perduceret. Qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut aliquam stellarum, homine aliquo nato, circuitus sui ordinem reliquisse, et ad eum qui natus est perrexisse, asseverent? Sortem quippe nascentis astrorum ordini colligari arbitrantur, non astrorum ordinem ob hominis nati diem posse mutari. Quapropter, si stella illa ex iis erat quae in coelo peragunt ordines suos, quomodo poterat decernere quod natus Christus acturus erat, quae nato Christo jussa est relinquere quod agebat? Si autem, ut probabilius creditur, [PL42.213] ad demonstrandum Christum, quae non erat exorta est; non ideo Christus natus est quia illa exstitit, sed ideo illa exstitit quia Christus natus est. Unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stellae fatum fuisse diceremus. Ipse quippe illi, non illa huic, nascendi attulit causam. Si ergo sunt fata quae a fando, id est, a dicendo appellata sunt; quoniam Christus Verbum Dei est, in quo antequam essent, dicta sunt omnia; non consortium siderum fatum Christi est, sed fatum etiam siderum Christus est: qui et ipsam carnem sub coelo creatam ea voluntate assumpsit, qua etiam coelum creavit; ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus imperavit.

CAPUT VI

Cur ergo non sit Evangelium quod de ista generatione narratur, cum tam bona nobis annuntietur, ut per ipsam nostra sanetur infirmitas? An quia Matthaeus non est ita exorsus, ut diceret, Initium Evangelii Jesu Christi, sicut ait Marcus; sed, Liber generationis Jesu Christi? Hoc modo nec Joannes Evangelium scripsisse dicatur, quia nec ipse ait, Initium Evangelii, aut Liber Evangelii; sed, In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Nisi forte tam [PL42.214] elegans vocabulorum fabricator Faustus fuit, ut et hoc Joannis exordium, Verbidium nominaverit, propter Verbum; sicut illud, propter genesim, Genesidium ausus est appellare. Sed cur non potius cogitatis, quanta impudentia prolixas illas et impias fabulas vestras Evangelium nominetis? Quid enim illic boni annuntiatur, ubi dicitur Deus adversus rebellem nescio quam contrariam alienamque naturam non aliter regno suo potuisse prospicere atque consulere, nisi partem suae naturae in illius avidas fauces devorandam mitteret, atque ita polluendam, ut post tantos labores atque cruciatus non posset saltem tota purgari? Itane tam malus nuntius Evangelium est? Certe omnes qui graece vel tenuiter noverunt, Evangelium, Bonum nuntium, aut Bonam annuntiationem interpretantur. Quomodo est autem iste bonus nuntius, quandoquidem ipse Deus vobis, velo sibi opposito, lugere nuntiatus est, donec sua membra ab illa vastatione et contaminatione reparentur atque purgentur? Qui si aliquando luctum finierit, crudelis erit. Quid enim de illo male meruit pars illa ejus quae in globo ligabitur? quae utique in aeternum lugenda est, quia in aeternum damnabitur. Sed evasimus, quod istum nuntium quisquis diligenter adverterit, non cogitur lugere, quia malus est; sed ridere, quia falsus est.

LIBER TERTIUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Accipis ergo generationem? Equidem conatus diu sum hoc ipsum qualecumque est persuadere mihi, quia sit natus Deus: sed offensus duorum maxime evangelistarum dissensione, qui genealogiam ejus scribunt, Lucae et Matthaei (Matth. I, 1-17, et Luc. III, 23-38), haesi incertus quemnam potissimum sequerer. Fieri enim posse putabam, ut quia praescius non sum, quem mentiri existimarem, ipse diceret verum; et quem vera loqui, ipse forsitan mentiretur. Infinita ergo eorum praetermissa lite, et interminabili mihi, ad Joannem Marcumque me contuli: nec impariter a duobus ad duos, et ab Evangelistis ad ejusdem nominis professores. Quorum mihi principia interim non immerito placuerunt, quia nec David, nec Mariam inducunt, nec Joseph; sed Joannes quidem in principio fuisse Verbum dicit, et Verbum fuisse apud Deum, et Deum fuisse Verbum (Joan. I, 1), Christum significans: Marcus vero, Evangelium, inquit, Jesu Christi filii Dei (Marc. I, 1): tanquam Matthaeum exprobrans, qui posuerit filium David. Nisi forte alterum hic, et alterum ille annuntiat Jesum. Haec ergo ratio est, qua ego non accipio Christum natum. Tu vero, si tantus es ut hanc mihi adimas offensionem, effice ut inter se ipsi conveniant; et utcumque succumbam: quamvis nec sic quidem dignum erit ex utero natum credere Deum, et Deum Christianorum.

CAPUT II

AUGUSTINUS respondit: O si pio studio legisses Evangelium, et ea quae te in Evangelistis [PL42.214] tanquam repugnantia movissent, diligenter quaerere, quam temere damnare maluisses; ut saltem propter ipsam, quae quasi prima fronte occurrit, apertissimam repugnantiam, cogitares, nisi aliquid illic magnum lateret, difficile fieri potuisse ut tanta eis auctoritas in terrarum orbe praeberetur, qua sibi tot hominum doctissimorum ingenia subjugarent. Quid enim magnum est videre quod vidistis, alios Christi secundum carnem progeneratores commemorari a Luca, alios a Matthaeo, cum ambo Joseph constituant, Matthaeus ad quem terminet, Lucas a quo incipiat: qui propter quoddam cum ejus matre sanctum et virginale conjugium, etiam ipse parens Christi meruit appellari; ut propter virilem dignitatem, ab ipso, vel usque ad ipsum, generationes contexerentur? Quid ergo magnum est quod vidistis, quod alium patrem habeat Joseph secundum Matthaeum, alium secundum Lucam; et alium avum secundum istum, alium secundum illum, et deinceps sursum versus usque ad David, per tam multas generationes alios parentes ejus ab isto, alios ab illo enumerari? Itane tam apertam manifestamque diversitatem, tot acuti et docti viri, divinarum Scripturarum pertractatores diligentissimi, non viderent? qui quidem in latina lingua perpauci sunt; eos autem in graeca quis numeret? Viderunt eam plane. Quid enim facilius, aut quis paululum intuens, ista non videat? Sed pie cogitantes tantae auctoritatis eminentiam, latere ibi aliquid crediderunt, quod petentibus daretur, oblatrantibus [PL42.215] negaretur; a quaerentibus inveniretur, reprehendentibus subtraheretur; pulsantibus aperiretur (Matth. VII, 7), oppugnantibus clauderetur; petierunt, quaesierunt, pulsaverunt, acceperunt, invenerunt, intraverunt.

CAPUT III

Nempe tota in hoc quaestio est, quomodo potuerit duos patres habere Joseph. Hoc enim si potuisse fieri demonstratur, nulla omnino causa est, cur quisquam istorum evangelistarum, in diversis generationibus enumerandis, falsum dixisse credatur. A duobus enim patribus, jam non erit mirum neque contrarium, quod et avi duo et atavi et proavi esse potuerunt, et quidquid supra est usque ad David cujus erant ambo filii, et Salomon qui pertinet ad ordinem quem Matthaeus secutus est, et Nathan qui est in serie quam Lucas exposuit. Attendunt enim ista nonnulli, et vident non posse a duobus viris per commixtionem carnis hominem gigni; et ideo putant istam quaestionem non posse dissolvi: nec intuentur, quod usitatissimum atque facillimum est, patrem cujusquam, non eum tantum dici a quo genitus, sed etiam eum a quo fuerit adoptatus.

Neque enim adoptionis vinculum apud antiquos alienum ab eorum moribus fuit, cum etiam feminas inveniamus adoptasse sibi filios, non ex utero suo natos: sicut Sara ex Agar (Gen. XVI, 2), et Lia ex ancilla sua (Id. XXX, 9 13), et filia Pharaonis Moysen adoptavit (Exod. II, 9, 10). Ipse autem Jacob, nepotes suos, filios Joseph adoptavit (Gen. XLVIII, 5). Ipsum vero adoptionis nomen plurimum valere in nostrae fidei sacramento, apostolica doctrina testatur. Unde apostolus Paulus cum de Judaeorum meritis loqueretur: Quorum est, inquit, adoptio, et gloria, et Testamenta, et Legislatio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 4, 5). Item dicit: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes filiorum Dei, redemptionem corporis nostri (Id. VIII, 23). Item alio loco: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4, 5). Haec igitur adoptio quanti sacramenti sit, his atque hujusmodi testimoniis satis apparet. Unicum enim Filium Deus habet, quem genuit de substantia sua, de quo dicitur: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Nos autem non de substantia sua genuit; creatura enim sumus, quam non genuit, sed fecit: et ideo, ut fratres Christi secundum modum suum faceret, adoptavit. Iste itaque modus quo nos Deus, cum jam essemus ab ipso non nati, sed conditi et instituti, verbo suo et gratia sua genuit ut filii ejus essemus, [PL42.216] adoptio vocatur. Unde Joannes dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Cum igitur jus adoptionis filiorum apud patres nostros et in Scripturis sanctis usitatum sit; quae impietatis dementia praecipitat, prius Evangelistas falsitatis arguere, quod diversas generationes commemoraverunt, tanquam utraeque verae esse non possint; quam cogitare et attendere et videre quod facillimum est, quam crebra consuetudine generis humani, unus homo duos patres habere potuerit; unum cujus carne homo sit genitus, alterum cujus voluntate, cum jam homo esset, filius sit adoptatus? Qui si non recte dicitur pater, nec nos recte dicimus, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9), ei de cujus substantia nati non sumus, sed cujus gratia et misericordissima voluntate adoptati secundum doctrinam apostolicam et fidelissimam veritatem sumus. Ipsum quippe habemus et Deum, et Dominum, et Patrem: Deum, quod ab ipso, etiam ex hominibus parentibus, conditi sumus; Dominum, quod ei subditi sumus; Patrem, quod ejus adoptione renati sumus.

Facile fuit ergo religiosis perscrutatoribus divinarum Litterarum, aliquantulum considerare, et videre in diversis Christi generationibus a duobus evangelistis commemoratis, quomodo duos patres potuit habere Joseph, quorum progenitores diversi enumerentur. Hoc et vos, si studium contentionis non excaecaret, facile videre possetis. Sed ab illis viris alia etiam quaesita et inventa sunt, cum omnes harum narrationum partes pertractarent: haec autem a vestro intellectu longissime remota sunt. Itaque etiam in Manichaei errore constituti, id quod in rebus humanis fieri solet, ut alius carne generet filium, alius eum voluntate adoptet, ac sic unus duos patres habeat, si non adverso animo legeretis, cogitando videre possetis.

CAPUT IV

Cur autem Matthaeus ab Abraham coeperit, descendens usque ad Joseph; Lucas autem a Joseph coeperit, ascendens, non usque ad Abraham, sed usque ad Deum qui fecit hominem, et dato praecepto potestatem dedit ut credens filius Dei fieret: et cur ille in capite libri generationes ipsas enumeravit; ille autem, cum Dominus Salvator a Joanne baptizatus fuisset: et quid sibi velit numerus generationum secundum Matthaeum, ut ter quatuordecim digerantur, quibus in summam computatis, tanquam una minus appareat; numerus autem generationum secundum Lucam, qui in baptismo Domini commemoratur, ad septuaginta et septem perveniat: quem numerum ipse Dominus in peccatorum remissionem commendat dicens, Non tantum septies, sed usque septuagies septies (Id. XVIII, 22): nullo pacto indagare possetis, nisi aut ab aliquo catholico id audiretis, non quolibet, sed divinarum Scripturarum studioso, et quantum posset, perito; aut ipsi ab errore correcti, pietate catholica peteretis ut acciperetis, quaereretis ut inveniretis, pulsaretis ut intraretis.

CAPUT V

Quapropter, quoniam id quod Faustum de generationum diversitate permovit, quia in duobus patribus intelligendis hic nodus erat, intellecta natura et adoptione solutum est, frustra se voluit ad duos evangelistas conferre, et ab aliis duobus auferre: magis offensurus ad quos se contulisset, quam eos a quibus abstulisset. Non enim amant sancti suos electores, si suorum sociorum eos invenerint desertores. Unitate enim gaudent, et in Christo unum sunt: et si alius aliud, et alius aliud; aut alius aliter, et alius aliter; vera tamen omnes dicunt, nec sibi ullo modo contraria, si pius lector accedat, si mitis legat, si non haeretico animo unde rixetur, sed fideli corde unde aedificetur, inquirat. Jam ergo, quoniam singulorum patrum generationes, quos ut unus homo duos haberet, non est ab humano genere alienum, singulos Evangelistas narrandas suscepisse credidimus, non est a veritate nostra fides aliena. Quocirca, inter se jam Evangelistis convenientibus, sicut Faustus promisit, utcumque succumbite.

CAPUT VI

An illud quod adjunxit, vos movet adhuc? Quamvis nec sic quidem, inquit, dignum erit, ex utero natum credere Deum, et Deum Christianorum. Quasi nos ipsam divinam naturam ex feminae utero exstitisse credamus. Nonne modo commemoravi Apostoli testimonium, ubi ait de Judaeis: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula? Christus ergo Dominus [PL42.218] et Salvator noster Filius Dei verus secundum divinitatem, et filius hominis verus secundum carnem, non ex eo quod est super omnia Deus benedictus in saecula ex femina natus est; sed ex illa infirmitate quam suscepit ex nobis, ut in ea moreretur pro nobis, et eam sanaret in nobis: non ex forma Dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, natus ex femina est; sed ex forma servi, quam accipiendo, semetipsum exinanivit (Philipp. II, 6). Neque enim ob aliud exinanisse se dictus est, nisi accipiendo formam servi, non amittendo formam Dei. Illa enim natura, qua in forma Dei aequalis est Patri, incommutabiliter permanente, suscepit mutabilem nostram, per quam de virgine nasceretur. Vos autem, cum carnem Christi virginali utero committere horretis, ipsam divinitatem Dei, non tantum hominum, sed et canum porcorumque uteris commisistis! semel conceptam in utero virginis Christi carnem non vultis credere, in quo non solum non ligatus, sed nec mutatus est Deus; et ipsam Dei partem, divinamque naturam, in omnium hominum, ac bestiarum masculinis seminibus et femininis uteris, in omnibus conceptibus, per omnes terras, et per omnes aquas, et per omnes horas ligari, opprimi, coinquinari, et nec totam postea liberari posse praedicatis!

LIBER QUARTUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Accipis Testamentum Vetus? Si est mihi in eo haereditas, accipio; si non est, non accipio. Improbitas enim haec quidem nimia est, usurpare tabulas quae testentur exhaeredatum. An ignoras Testamentum Vetus Chananaeorum terram repromittere (Gen. XV, 18, et XVII, 8); sed eam tamen Judaeis, id est, circumcisis, et sacrificantibus, et abstinentibus a porcina, ac reliquis carnibus, quas immundas Moyses appellat, sabbata observantibus, et azymorum solemnitatem, ac reliqua hujusmodi, quae ejus ipse testator eis observanda mandavit (Levit. XI, 7, et Exod. XII, et XX, 8)? Quae quia Christianorum placuere nemini; neque enim quisquam nostrorum ea custodit; dignum est ut cum refusa haereditate reddamus et tabulas. Haec ergo prima causa est cur ego Testamento Vetus abjiciendum puto: nisi tu me prudentius aliquid doceas. Secunda vero causa est, quod tam etiam misera ejus, et corporalis, ac longe ab animae commodis haereditas est, ut post beatam illam Novi Testamenti pollicitationem, quae coelorum mihi regnum, et vitam perpetuam repromittit, etiam si gratis eam mihi testator suus ingereret, fastidirem.

CAPUT II

AUGUSTINUS respondit: Temporalium quidem rerum promissiones Testamento Veteri contineri, et ideo Vetus Testamentum appellari, [PL42.218] nemo nostrum ambigit; et quod aeternae vitae promismissio regnumque coelorum ad Novum pertinet Testamentum: sed in illis temporalibus figuras fuisse futurorum, quae implerentur in nobis, in quos finis saeculorum obvenit, non suspicio mea, sed apostolicus intellectus est, dicente Paulo, cum de talibus loqueretur, Haec omnia figurae nostrae fuerunt; et iterum, Haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 6, 11). Non ergo Vetus Testamentum ad consequendas illas promissiones, sed ad intelligendas in eis Novi Testamenti praenuntiationes accipimus: Veteris quippe testificatio, fidem Novo conciliat. Unde Dominus posteaquam resurrexit a mortuis, seque non solum intuendum discipulorum oculis, sed etiam contrectandum manibus obtulit, ne quid tamen cum suis mortalibus et carnalibus sensibus fallaciter agi arbitrarentur, magis eos de veterum Librorum testificatione firmavit dicens: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me (Luc. XXIV, 44). Non itaque spes nostra in temporalium rerum promissione defixa est; quandoquidem nec ipsos illius temporis sanctos et spirituales viros, Patriarchas et Prophetas, his terrenis rebus [PL42.219] fuisse deditos credimus: intelligebant enim, revelante sibi Spiritu Dei, quid tempori illi congrueret, et quibus modis Deus per illas omnes res gestas et dictas, futura figuranda et praenuntianda decerneret; magisque desiderium eorum de Novo Testamento erat: sed praesens functio corporalis, ad significanda nova ventura, pollicitationibus veteribus praebebatur. Ita illorum hominum non tantum lingua, sed et vita prophetica fuit. Carnalis autem populus, promissis vitae praesentis inhaerebat. De quo tamen etiam populo nihilominus significabantur futura.

Sed vos ista non intelligitis; quia, sicut propheta dixit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). Non enim estis eruditi in regno coelorum, id est, in Ecclesia Christi vera catholica. Quod si essetis, de divitiis sanctarum Scripturarum, non solum nova, sed etiam vetera proferretis. Ipse quippe Dominus dicit: Propterea omnis scriba eruditus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, proferenti de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52). Et ideo, dum sola promissa Dei nova tenere vos arbitramini, remansistis in vetustate carnis, et novitatem induxistis erroris. [PL42.220] De qua novitate Apostolus dicit: Profanas autem verborum novitates evita; multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit. Ex quibus est Hymenaeus, et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subverterunt (II Tim. II, 16-18). Ex qua vena falsitatis vos manare cognoscite, qui dicitis, nunc esse resurrectionem tantummodo animarum per praedicationem veritatis; corporum autem, quam praedicaverunt Apostoli, futuram negatis. Quid autem spiritualiter, secundum hominem interiorem, qui renovatur in agnitione Dei (Coloss. III, 10), potestis cogitare; cum per vetustatem carnis, et per carnalium rerum imagines, quibus totus error vester involvitur, res corporeas, non possessione teneatis, sed phantasmate sapiatis? Terram enim Chananaeorum, quae manifesta erat, et manifeste illi populo data est, contemnere vos, et fastidire gloriamini; quasi non ita terram luminis describatis ex una parte, a terra gentis tenebrarum, tanquam cuneo coarctato discissam, ut neque in rerum veritate inveniatur, et in cogitationum vestrarum falsitate credatur: et ideo nec vitam vestram data sustineat, et mentem vestram desiderata corrumpat.

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 42, coll. 208-220 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22