Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Contra Cresconium Grammaticum, Liber 4 (2/3)

CAPUT XXXII.---39. Quid sola in vobis praevalet animositas? Aliquando attendatur, aliquando audiatur et veritas. Quid injiciuntur inanissimae nebulae dilationis datae? Non ipsis data est, de quibus dictum est, Damnatos esse cognoscite; de quibus etiam praedictum est quales fuerint, quid fecerint, cur eos oportuerit jam sine dilatione damnari, quod scilicet Maximianum impositis manibus praesentes ordinaverunt. Hoc est enim quod significarunt dicendo, quod funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinaverint. Illis autem data est dilatio, qui ordinationi Maximiani non interfuerunt, quamvis in ejus societate atque schismate constituti; tantum quia manus ei, quod absentes fuerant, non imposuerunt, a damnatis ordinatoribus eadem concilii sententia distinguuntur. Nam cum dixissent illos, quorum et nomina conscripserunt, damnatos esse cognoscite: Eos autem, inquiunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permissimus. Quid planius? quid distinctius? quid apertius? Illos dicunt, framosi criminis reos, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite. Hos autem dicunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam permisimus redire: et quia ex illis damnatis duo postea salvo honore suscepti sunt, non invenitur hoc quemadmodum defendatur, nisi ut omnibus dicatur dilatio fuisse concessa.

CAPUT XXXIII.---40. Sed concessa sit omnibus: nempe quotquot ad vos ab illo schismate redierunt, antequam redirent, illic fuerunt, illic baptizaverunt: inde ad vos sine destructione sui honoris et Baptismi redeuntes, si frons adsit, ora vestra clauserunt. Cum enim quaerimus, antequam se, sicut ipse dixisti, Ecclesiae reddidissent, et ante diem praestitutum restituti fuissent, ubi erant; quid aliud vos res ipsa respondere compellit, nisi, In schismate Maximiani, propter quod illa in omnes est prolata sententia? Ibi ergo baptizaverunt eos, in quibus ad vos simul inde venientibus Baptismum Christi non ausi estis rescindere, quia coacti estis agnoscere. Unde ipso facto vestro, opere vestro, judicio vestro adversus vos, merito recteque concluditur, agnoscendum esse Baptismum Christi, etiamsi extra Ecclesiam datus fuerit; et ideo nos hoc pie cognoscere in vestris, vos impie rescindere in nostris.

CAPUT XXXIV.---41. Sed forte poenitet talia te verba posuisse, quae hanc veritatem nimis urgerent, [PL43.571] quoniam dixisti, Factum est ut se Ecclesiae reddidissent, et ante diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur: ut responderetur tibi, Quomodo se Ecclesiae reddiderunt, quomodo eidem restituti sunt, si ab ea non erant separati? aut si separati erant, quomodo baptizabant? Sed quid aliud diceres, nisi quod ab eis audieras, quos consuluisti, cum ex hac causa litteris meis valde permovereris? et tamen fortassis te arguant, te reprehendant, quod talia verba incaute posueris. Est quod te adversus eos maxime muniat, ac tuam tristitiam consoletur. Nam et ipsi in ejusdem concilii decreto talia posuerunt. Unde, si nobis lecto isto opusculo nostro ita respondere voluerint, quod eis non praejudicent verba laici sui, verba ipsorum continuo recitabimus. Eos autem, inquiunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Cum enim eis dicitur, Isti quos ad matrem Ecclesiam redire permisistis, antequam redirent, ubi erant? similiter urgentur, ac tu paulo ante verbis a te positis urgebaris. Ubi enim eos fuisse respondebunt, nisi in schismate Maximiani? Sed ubi volunt eos fuisse contendant; certe qui ad Ecclesiam redire permissi sunt, in Ecclesia non fuerunt. Ergo extra Ecclesiam baptizaverunt: et simul baptizatores et baptizati ad Ecclesiam redeuntes, nec illi honores quos extra gesserant, nec illi Baptisma quod extra acceperant, amiserunt.

CAPUT XXXV.---42. Et tu quidem, quantum potuisti in causa mala, caute locutus es, ut diceres, Placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Illi autem nec corrigendos eos fuisse dixerunt, quibus data est illa dilatio; sed tanquam omnino impolluti atque innocentes in Maximiani societate fuerint, sic de illis loquuntur, cum ipsam prorogant dilationem. Quid est enim aliud quod dicunt: Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus? Ac ne parum sit, vide quid adjungant: Quanto enim de reorum, inquiunt, morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. Cur itaque tu dicis, placuisse dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi vellet, innocens haberetur; cum eam videas impollutis atque innocentibus datam? Sed videlicet tu timuisti ne tibi diceretur, Quare dabatur dilatio eis quos non polluerat Maximianus? ideo dilatione illa corrigendos esse censuisti. Illi timuerunt ne sibi diceretur, Quare in suis honoribus pollutos suscipere voluistis? ideo se impollutis dilationem dedisse dixerunt.

CAPUT XXXVI.---43. Proinde singula timuistis, sed alterutrum oppugnatur ex altero. Nam tibi dicitur, Quomodo existimas corrigendos, quos tui praedicant impollutos? Illis autem dicitur, Quomodo asseritis impollutos, etsi non manum imponendo capiti Maximiani, tamen schismatis ejus communione maculatos? [PL43.572] Cujus autem animus, cujus vires, cujus lingua sufficiat proloqui tam intolerandum dolorem? ut pars Donati discissa resarciatur, nec socios Afros in Africa polluit Maximianus; ne ad ipsam radicem unitatis rami fracti regredi permittantur, tot remotissimas gentes polluit ex Africa Caecilianus!

CAPUT XXXVII.---44. Ex die concilii Bagaiensis, hoc est, ab octavo calendarum maii, usque ad diem datae dilationis illius, hoc est, octavum calendarum januarii, octo menses numerantur. In hoc tam longo temporis intervallo, illi quibus dilatio data est, maculabantur societate damnati Maximiani, an non maculabantur? Si maculabantur, quomodo dicitur, Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus? Si non maculabantur, quomodo nos atque omnes quae ubique sunt christianas gentes potuit ignotorum, non dicam falsorum, maculare alienorum contagio peccatorum? Sed ideo, inquit, dilatio data est, quae si transisset, illis non redeuntibus tunc macularentur, et in poenam damnationis incurrerent. Non ergo eos peccatum illius societatis, sed diei constitutio maculabat: si ergo nullus dies constitueretur, immaculati utique permanerent. Quid de vobis male meruit orbis terrarum? Cur enim maculatum perhibetis peccatis alienis, cui nullum tempus dilationis constituistis; cum tanta sit vestra potentia, ut homines quando volunt, peccatoribus socientur, et quando volueritis, inquinentur? Innocentes et impolluti erant, quibus in parte Maximiani dabatur dilatio, intra cujus diem si remearent ad vos, haberent integri honoris ac fidei fundamenta: si autem ille dies eis non redeuntibus praeteriret, tunc polluti, tunc scelerati, tunc perditi supplicium damnationis incurrerent, tunc humiliarentur per poenitentiam. Degradatio mira praedicentium hominum, non jam, ut vetus proverbium fertur, Quod volumus sanctum est; sed etiam, Quando volumus, et quamdiu volumus! Contingat alicui vestrum in navi orare nobiscum, jam pollutus, jam traditor appellatur. Communicant altaria damnatores Primiani cum Maximiano veritatis adultero, Ecclesiae matris inimico, Dathae, Chore et Abiron ministro, et per octo menses innocentes impollutique persistunt. Proinde si qui ex his nono calendarum januarii se vestrae communioni reddiderunt, de innocentium estis reditu gratulati, eorum scilicet, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria. Quid vos promeruerunt tot dies octo mensium, a die octavo calendarum maiarum usque ad diem octavum calendarum januarii, quos ita sanctificastis, ut per eos quicumque communioni sacrilegi atque damnati Maximiani cohaererent, non polluerentur, nec efficerentur nocentes? Et quid [PL43.573] vos offendit tam sanctus dies natalis ipsius Domini nostri, ut solus adventu et transitu suo pollueret innocentes; atque in eis qui in illo schismate baptizaverunt, per omnes illos dies sanctus maneret Baptismus Christi, et immundus fieret per natalem Christi?

CAPUT XXXVIII.---45. Quid non audeat humana temeritas, cum in sententiam nefandi praecipitatur erroris, quam relinquere propter vanitatem pudet, et defendere contra veritatem non pudet? Sed quid hinc plura, ubi quilibet obstinatissimus, qui contra omnes voces rationis obduruit, necesse est fateatur, de quibus dicitur, Si se Ecclesiae reddidissent, et ante diem praestitutum restituti essent; quae verba ipse posuisti: eos denique de quibus dicitur, Ad matrem Ecclesiam redire permisimus. De innocentium reditu gratulamur. Ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis arctatae diei pressura subducat, usque in illum diem agnitionis pandimus januam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta; quam quisquam si ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus viam esse subductam. Et post praestitutum diem redeuntibus fixa poenitentia; quae verba trecenti et decem in sententia sua toties inculcarunt: necesse est, inquam, quilibet adversarius fateatur, eosdem quibus ista dicuntur, antequam se vobis redderent, antequam vobis restituerentur, antequam ad vos redirent, antequam regressi januam dilationis ingrederentur, non fuisse vobiscum; extra vestram communionem, in eo schismate, quo se a vobis separaverant, baptizasse: inde vobis redditi ac restituti, ubi a vobis alienati erant, inde ad vos redeuntes et regredientes, quo a vobis foris erant, et tenuerunt non diminutos honores suos, et secum introduxerunt non rebaptizandos baptizatos suos?

CAPUT XXXIX.---46. Quid adhuc pessimae causae patrocinium pertinacissimum praebes? Acquiesce tandem, non mihi, sed ipsi qua convincimini veritati. Vide quam verum dixerim, quod frustra labefactare conatus es, quanta sint pro pace toleranda. Atque ut eisdem identidem verbis utar, quibus in illis litteris usus sum, pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnavit incognita, si pro pace Donati placuit revocare damnata (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 14). Si enim ex his duodecim quos cum Maximiano sine dilatione damnaverant, Felicianum et Praetextatum postea receperunt, quomodo falsum est eos revocasse damnata? Si autem et ipsis dilatio data est, quos dixerunt, damnatos esse cognoscite; etiamsi nullus eorum postea remearet, placuit tamen revocare damnata, quando post sententiam qua dictum est, damnatos esse cognoscite, data est dilatio, qua eis liceret evacuata damnatione remeare. Haec dicta sufficerent, etiamsi verum esset quod te dicis, cum hac causa Maximianensium valde permotus esses, a tuis episcopis cognovisse: quid autem agis, quia et falsum est? Quaere, aut si habes, inspice diem gestorum proconsularium, [PL43.574] quo postulatio dicta est a Titiano adversus Felicianum et Praetextatum, ut pellerentur locis, et vide quanto post diem dilationis illius hoc factum est. Nam dies est concilii Bagaiensis consulatu Augustorum Arcadii III et Honorii iterum octavo calendarum maii, dies autem dilationis hinc usque ad octavum calendarum januarii: postulatio vero ista Titiani dicta est post illum consulatum die sexto nonas martii.

CAPUT XL.---47. Proinde apparet tertium ferme agi mensem, cum a proconsule petitur, ut Felicianus et Praetextatus sedibus propulsentur tanquam collegae Maximiani, quos sibi consociaverat ad furorem. Nam cum memoratus advocatus de Maximiano quod sufficere videbatur, in eadem postulatione dixisset: Eos quoque, inquit, quos alienae praesumptionis error attraxerat, portu primo proposito poenitendi, si reverti cuperent, intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari vigoris admonitione compescuit. Sed suis institutis, inquit, iniquitas delectatur, et semetipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam, et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus depravationis hujus attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate, Deo omnipotenti parietes consecratos, ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc etiam Praetextatus in Assuritanis partibus imitatur. Audisne advocati verba praeclarissima et manifestissima, quibus dicit istos de quibus agimus, quia portum propositum poenitendi, dum suis institutis iniquitas delectatur, cum semel praecipitata corruerit, contempserunt, locis ecclesiasticis expellendos? Ubi si dies posset latere gestorum, cuivis obtusissimo satis eluceret, quod contra eos non ita proconsularis potestas adiretur, nisi aut illo concilio fuissent, sicut illic magis apparet, sine ulla impertita dilatione damnati, aut intra diem dilationis, si omnibus data est, vobis restitui noluissent. Cum vero etiam dies gestorum cujuslibet obstinati oculos auresque sic feriat, usque adeo illos etiam post transactum dilationis diem in vestra communione non fuisse, et Maximiano cohaesisse, ut ob hoc adversus eos tam terribilis judiciariae jussionis impetraretur auctoritas; quid ad haec dicitur? Quid adhuc contra tam perspicuam veritatem mira impudentiae caecitate contenditur? Quid adhuc ab eis, qui cum unitate partis Donati etiam concordiam sacrilegorum damnatorum tenere voluerunt, contra unitatem Christi tanta insania rebellatur? Quid adhuc Baptismus Christi, etiam in sacrilego schismate veneratione debita cognitus, in tot catholicis gentibus impia praesumptione respuitur, sacrilega repetitione violatur?

CAPUT XLI.---48. Nolo quaerere quanto post hujus postulationis diem, qua Felicianus et Praetextatus [PL43.575] Titiani advocati verbis tam graviter accusantur, in vestram communionem recepti sunt. Sufficit quod eadem postulatio tanto post finem praestitutae illius dilationis, eos a vestra communione separatos, in Maximiani schismate fuisse convincit, quos postea recepistis, quorum honores nulla ex parte minuistis, a quibus datum quamvis in sacrilego schismate Baptismum, sicut revera timendum fuit, rescindere timuistis. Numquid jam in hac causa se contra nos lingua cujuslibet pertinacissimi commoveret, si se moveri in hominis ore, et sub hominis fronte sentiret? Erravi plane, fateor, eo quod in illis litteris posui de illa Bagaiensis concilii sententia, quoniam dixi: Cum apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt; nunc autem cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 11). Verum est quod dixisti, Ecce non obmutescunt: verecundia quippe in rebus tam manifestis, vel etiam ipsa impudentia obmutescere potest, insania non potest. Neque hoc dictum de te accipias: qui tuis episcopis mentientibus credidisti, nec de illis omnibus; neque enim omnes de hac re permotus consulere potuisti: sed de iis qui cum scirent quanta et quando contra Praetextatum et Felicianum apud judices gesta sunt, hoc quod tuis inseruisti litteris, tibi ausi sunt dicere, quod ante diem praestitutae dilationis Felicianus et Praetextatus vestrae communioni restituti, peremptoria sententia non tenerentur obstricti. Aut si et ipsi forte ista nescierunt, nunc saltem cum haec legitis, taceat verecundia, taceat et ipsa qualiscumque hominis est impudentia: sola certe quae contra tam evidentem veritatem clamat, insania relinquatur; et illa erit fortassis sanabilis, si compescatur a sanis.

CAPUT XLII.---49. Nunc vide quemadmodum de me dixeris, Testis mendax non erit impunitus: cum putares me in hac Maximianensium causa fuisse mentitum. Ego tibi hoc non repono: quippe forte locutus es quod incauta amicitia credidisti, non quod fallaci corde finxisti. Homines sumus: qua tandem vigilantia efficere possumus, ut vel putando, vel loquendo in aliquo non labamur? Sed contra medicinam correctionis obsurdescere non debemus.

CAPUT XLIII.---50. Nunc attende quantam mihi etiam in caeteris partibus epistolae tuae causa ista Maximianensium praebeat respondendi facilitatem. Quidquid de traditoribus velut nostris dicendum putasti, quanquam vestri potius hoc fecisse doceantur, quod et in illo trium voluminum opere satis superque monstravi: vide tamen, et responde, si potes, utrum hoc crimen, quorumlibet fuerit, polluere potuerit in unitate tot gentium Christianos, vel longe remotissimos, vel longe posteros; si crimen sacrilegi surculi Maximiani maculare non potuit vel socios Afros, quibus dantes dilationem trecenti et decem episcopi vestri dixerunt, Quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, vel vos ipsos, qui non solum istos quos innocentes dixistis, verum etiam in illo sacrilegio jam damnatos, tanta concordia suscepistis.

51. Dicis, Orientalibus nota fuisse crimina traditorum, [PL43.576] quando tibi Afro Maximianensium schisma in Africae capite commissum, antequam meas litteras legens valde permotus consuleres episcopos vestros, incognitum fuit, et cum consuluisses, verum ab eis audire minime potuisti! Quos certe si defendis, ne dicas mentitos, concedis ignaros: et tamen nec nos nec Orientis et Occidentis tot tantosque populos saltem nescire permittis causam Caeciliani; cum isti nesciant Praetextati et Feliciani, quos trecenti et decem, hoc est, aut omnes, aut prope omnes episcopi partis Donati Afri Afros in Africa damnaverunt, Afri Afros in Africa susceperunt!

CAPUT XLIV.---52. Inseris principium Sardicensis concilii, unde probare conaris quod Orientales episcopi cognito crimine traditorum, parti Donati communicaverint; hoc uno magno scilicet documento, quod inter episcopos quibus scribunt, Donati nomen inventum est. Nec tamen ibi aliquid legitur eos de Afris traditoribus cognovisse. Quod quidem concilium, ne te lateat, Arianorum est, quos jam tu inter alios haereticos nominasti: nec additis civitatum nominibus legi solet, quia nec ipse mos est ecclesiasticus, quando episcopi episcopis scribunt epistolam. Unde nescio quis iste Donatus, miror si non in vestris litteris Carthaginensis factus est: quanquam potuerint illi tam longinquis terris ab Africa separati, eo ipso tempore quo scribere volebant, requirere quisnam episcopus esset Carthaginis. Omitto enim dicere, quod fortasse Orientales haereticis aliquo modo se sociare tentaverant. Sed tu, homo prudens, cum velles solvere quaestionem, cum tibi dici posset, Si haec ita sunt, ut Orientales scriberent ad Donatum vestrum, quemadmodum a communione vestrorum Orientales postea disgregati sunt? respondisti et dixisti, Quia in recipiendis iterum vestris damnatae causae non potuerunt servare constantiam. Et scriptum est, »Qui jungitur fornicariae, unum corpus est (I Cor. VI, 16). Ubi vestros nunc atrociter accusasti, si in causa Maximianensium non potuerunt servare constantiam, exsecrabiliter damnando sacrilegos, honorabiliter suscipiendo damnatos. Illud enim de Orientalibus omnino non probas; hoc de vestris audis et legis, et cernis, et judicas.

CAPUT XLV.---53. Jubes me relinquere Ecclesiam traditorum, quos nec vos apud nos, nec majores vestri apud majores nostros, convincere ac demonstrare potuerunt: quos nunc si demonstrasses, eorum facinus crimenque damnarem; non propter eos tot gentium, quibus ignoti sunt, catholicam societatem desererem. Sed vide qua consideratione nolis in communione nostra eorum mortuorum memoriam fieri, quorum facta non novimus, quorum etiam bonam inter suos famam posteritatis successione didicimus: cum in vestra communione sine ulla degradatione vivant, quorum mala sensistis, quorum sacrilegia condemnastis.

54. Audes mihi dicere, homo prudens, Ille qui tradidit, [PL43.577] te creavit; nesciens illum esse creatorem nostrum in eo quod christiani sumus, qui est creator noster in eo quod homines sumus: quamvis nec illum quem putas creatorem meum, de traditione conviceris. Ego autem non rependo tibi hanc injuriam; nec tuum, nec filiorum, vel nepotum, aut pronepotum tuorum, si in parte Donati fuerint, Felicianum dico creatorem. Tantum, quia permittis, admoneo ne creator tuus post nomen hominis impia vanitate currentem te inveniat desertorem. Deinde plausibiliter tibi videris adjungere: A fonte deducitur rivus, et caput membra sequuntur: sano capite omne sanum est corpus; et si quid in hoc morbi vel vitii est, omnia membra debilitantur: originem suam respicit, quidquid in stirpe processit: non potest innocens esse, qui sectam non sequitur innocentis; cum praesertim scriptum sit, »In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis (Ezech. XX, 18). In his omnibus verbis tuis omitto quia non est simile quod de humano corpore comparasti. Fieri enim potest ut et pes doleat capite sano, et pede sano caput. Omitto etiam, quod tibi exciderit, quid paulo ante dixeris, Hoc et nos volumus, hoc suademus, ut Christus christiani sit caput: qui nunc nescio quem traditorem vis caput esse ignotarum gentium christianarum, ubi datum et acceptum Christi Baptismum non vultis agnoscere, tanquam baptizati nonnisi ab illo traditore creati sint. Omitto et illud quantum me adjuvet, quod de Scriptura testimonium ipse posuisti, dictum esse Judaeis, In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis: cum hoc utique praeceptum quicumque tunc observare voluerunt, sicut prophetae sancti et septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal, a populo tamen suo et a communibus sacramentis non se diviserunt. Hoc dico, hoc velis nolis repetendo, quamlibet tibi videar molestus, inculco: Noli Caecilianum toties absolutum caput facere posteris nobis; cum ego et Primianum a Feliciano, et Felicianum a Primiano damnatum, non tamen faciam caput posteris vestris.

CAPUT XLVI.---55. Jam vero de persecutionis invidia, quam a terrenis potestatibus vos pro parte Donati perpeti gloriamini, quamvis in illo trium librorum opere satis tibi abundeque responderim, neque nunc tibi tacebo, quod ex hac causa Maximianensium breviter responderi potest: nam quasi propterea vos imperitis atque imprudentibus populis commendatis. Sic enim se Maximianus ipse, sic ejus socii, qui nec persecutionibus vestrorum ut ad eorum communionem redirent, cedere potuerunt, vanis imperitisque commendant. Sed qui sobrie cogitant, eorum qui aliquam molestiam patiuntur, non poenas considerari oportere, sed causas; intelligunt eos pro crimine sacrilegi schismatis, in quo a vobis merito justeque damnati sunt, commotiones etiam judiciorum saecularium merito justeque perpessos. Neque enim illud [PL43.578] commemoro, quod in tua epistola posuisti, quod Maximiani non basilicam, sed speluncam, non Optatus, sed populus evertit. Quanquam etiam illic, etsi incertum est vestros fecisse, certum est tamem illum passum fuisse persecutionem; nec tamen justum esse, sed impium. Unde jam cogeris confiteri, non debere quid quisque patiatur, sed quare patiatur attendi.

56. Sed mihi parum est, hoc Maximiani exemplo interim demonstrare, non continuo justum esse qui obtento atque adumbrato Christi nomine patitur persecutionem, quando et Maximianus sacrilegus passus est; nisi te cogam fateri, quod et religiosi sacrilegos, et justi impios persequuntur, non sane nocendi studio, sed necessitate potius consulendi. Nec de Vetere Testamento profero exempla: quamvis te etiam propheticis exemplis doceri velle dixisti. Illa, inquam, nimis antiqua non profero: fuerunt enim alterius dispensationis et temporis. Jam post revelatam et opportuno tempore commendatam mansuetudinem, episcopi vestri, quod quidem nos non dicimus justum, sed quamdiu ibi es, et talem causam defendis, tu dicere cogeris; episcopi, inquam, vestri vestros schismaticos persecuti sunt.

CAPUT XLVII.---57. Jam itaque non dico, Persecutionem passus est Maximianus, fecit Optatus: quoniam hoc vos ignorare respondes, et ita fecit ut hinc nulla possim gesta recitare; quanquam in tam recenti memoria civitates ipsae si interrogentur, negare non possunt. Hoc ergo non dico: sed dico, Persecutionem passus est Maximianus, fecit Primianus. Et recito gesta quibus ostendam domum, quam Maximianus propriam defendebat, Primianum procuratione mandata, exorcisterii ecclesiastici nomine, favente sibi sacerdote legato, quod ipsa gesta indicant, abstulisse. Sed justitiae non gratiae fuerit judex, non abnuo, non refello. Cur ergo Primianus apud acta magistratus Carthaginensis inter alia quae de nobis contumeliose prosequenda mandavit, Illi, inquit, auferunt aliena, nos intermittimus ablata; cum ipse abstulisset aliena, si Maximiani erat domus; si autem Maximianus eam potius usurpaverat, non intermisisset ablata? Sed si neque hoc ad persecutionem vis pertinere; dico episcopos vestros et clericos vestros Maximianensibus, in eis sedibus manentibus in quibus antiquitus fuerant ordinati, fecisse persecutiones, apud proconsules accusasse, impetrasse jussiones, eisdemque jussionibus exsequendis Officiorum instantiam, et civitatum auxilia meruisse, ut illi qui jam fuerant Bagaiensis sententiae severitate damnati, et a vestrae communionis corpore, ne per cuncta membra pestilens virus irreperet, compendioso dolore praecisi, et nullum jam vobis facientes suae communionis morbida contagione periculum, cum praecisis pariter plebibus suis propria conventicula frequentabant, loca et basilicas quas non invaserant, cum populis sibi cohaerentibus perpetua possessione retinebant, [PL43.579] terrerentur, proturbarentur, expellerentur, retinentes exhiberentur.

CAPUT XLVIII.---58. Lege quae de illis vel in illos advocatis prosequentibus dicta sunt, quae objecta crimina sacrilegii, quo impetu accusationis concitatae sunt potestates. Quaere quae facta sint Salvio Membresitano, quia ei non potuit illius persecutionis exagitationibus extorqueri, ut rediret ad consortium criminis; maluitque se committere examini, et persecutoribus suis in proconsulari judicio respondere; ea credo fiducia, quod sciret adversarios suos legibus contra haereticos promulgatis uti non posse apud judicem, nisi etiam se ipsos ei pariter irretirent. Sed fefellit eum ista cogitatio: apud Seranum enim tunc pronconsulem vel gratia plus valuit, vel magis forte Bagaiense concilium, quod illic etiam contra eumdem Salvium recitatum est. Quadam sane interlocutione quid per se ageretur ostendit, id est, ut Salvium aut choro episcoporum communionis Primiani redderet, aut fugaret a sedibus; ut Restitutus, quem contra eum Primianus ordinaverat, loca omnia quae a Salvio tenebantur, sine adversario possideret: et tamen in eadem interlocutione, quod persecutionem Salvius pateretur, expressit. Sic enim in eisdem gestis legitur: Seranus proconsul dixit: Lis episcoporum secundum legem ab episcopis audienda est: episcopi judicaverunt. Quare non aut sub satisfactione ad chorum reverteris vetustatis; aut, ut habes scriptum, terga persecutoribus prodis? Quid hic tibi videtur? Placetne istum Salvium appellare justum, cui proconsul apud quem a Restituto episcopo vestro contra stante accusabatur, etiam de sancta Scriptura dat consilium, ut terga persecutoribus prodat; quoniam scriptum est in Evangelio, Si vos persecuti fuerint, fugite (Matth. X, 23)? Vides certe quam speciem Salvius apud suos vel martyris vel confessoris ostendat, qui persequente Restituto haec meruit a proconsule audire: et tamen non solum secundum nos, verum etiam secundum vos impius et sacrilegus judicatur.

CAPUT XLIX.---59. Jam vero posteaquam sententiam proconsulis Abitinensibus allegata est; per quam civitatem vicinam judicatum implere vestri meruerant, eo quod pene omnes Membresitani Salvium diligebant; quae fecerint iidem Abitinenses homini aetate gravissimo, piget dicere: quia ea non apud acta fecerunt, sed tam recenti memoria cum omnibus documentis sit clarior ipsa testificatio civitatum, breviter attingam, quod illic, cum iter agerem, comperi. Nam quia eis, pro defendendis ex quantacumque parte sedibus suis etiam post proconsulis judicatum, turbae sibi faventis fiducia Salvius repugnare tentaverat, victus aliquando comprehensus est, non jam ducendus ad judicem, ubi inter partes fuerat prolata sententia, sed pompa miserabili triumphandus. Capto enim seni, mortuos canes alligaverunt in collo, et sic cum illo quantum libuit saltaverunt. Hoc si vellem exaggerare dicendo, nonne fortasse hanc poenam vix [PL43.580] tormentis regum Etruscorum, quibus mortua vivis corpora conjungebant, comparandam esse monstrarem? Nonne homo senex, et qui haberi volebat episcopus, omnium judicio de societate vivorum atque mortuorum exterminandus esset, si duobus sibi suppliciis unde unum subeundum esset propositis, non potius haereret cadaveribus humanis, quam saltare eligeret cum caninis?

CAPUT L.---60. Nunc aspice illa mea verba, quae te refellisse arbitratus es; imo jam non ipsa, sed pro ipsis ista quae dicam. Ecce enim non dico, Si persecutionem facere non licet, fecit Optatus; sed dico, Si persecutionem facere non licet, fecit Restitutus. Nec dico, Si persecutionem qui patitur, habendus est innocens, passus est Maximianus; sed dico, Si persecutionem qui patitur, habendus est innocens, passus est Salvius. Gesta recito, verba quae non vis repeto: Fecit Restitutus, passus est Salvius. Quem mihi ex his duobus christianum, nisi Restitutum; quem sacrilegum, nisi Salvium respondebis? Jaceat igitur oportet, improbatumque respuatur, et quod dixisti, nullam esse justam persecutionem; et quod dixisti, Quis non vult testamento consentire prolato? qui persecutionem patitur, an qui facit? quia et justa persecutio est quam pertulit Salvius, et Restitutus fecit: passus est Salvius, et tibi est Restitutus laudabilis, damnabilis Salvius. Neque enim occulte factum esse dicturus es: aut posset hoc latere Primianum, quod in ea civitate factum est, ubi ipse episcopus praesidebat, et in tanta civitate, apud tantum judicem, ut ex hoc aliis etiam civitatibus occultum esse non posset. Aut si et hoc inter occulta deputandum est: cur non vis ignorare orbem terrae si quid mali fecit (quod quidem absit ut fecerit) persecutionis tempore Caecilianus; si persecutionem quam passus est Salvius ab illo quem ipse contra eum ordinavit, et in ea civitate ubi super collegas principatum gerit, potuit nescire Primianus? Fateberis ergo, velis nolis, ne Restitutum, ne Primianum, ne partem Donati damnare cogaris, non solum et injustos pati, verum etiam et justos facere posse persecutionem. Aut si eam quae juste fit non esse appellandam persecutionem putas: nec vos a nobis, nec vestros a nostris persecutionem poteris probare perpessos; magisque nos demonstrabimus eam nos perpeti a clericis et Circumcellionibus vestris, qui corde duro et insulso, nec intelligentes nec ferentes quod eis consulimus ad salutem, tanto in nos furore saeviunt, ut ea quae nobis faciunt, nec numerare, nec commemorare, nec digne verbis explicare sufficiam.

CAPUT LI.---61. Proinde, cum phreneticus medicum vexat, et medicus phreneticum ligat, aut ambo invicem persequuntur, aut si persecutio, nisi quae male fit, non est, non utique persequitur medicus phreneticum, sed phreneticus medicum. Saevitia igitur vestra et violentissima audacia per Circumcelliones [PL43.581] vestros clericorum vestrorum satellites omnibus nota, comprimenda fuit legibus, quae contra vos latae sunt, et quodam modo colliganda: simul ut in quo essetis errore, et quo sacrilegio contra unitatem pacemque Christi videremini, saltem ipso terrore commoniti cogitare atque emendare velletis: sicut terroribus vestris per potestatum saecularium jussiones exagitati Felicianus et Praetextatus (quod corde nimium duro et perversissimo Salvius noluit), schisma quod a vobis fecerant, correxerunt, et ad vestram communionem societatemque redierunt. Totum autem corrigeretur, si ad radicem catholicam a vobis omnibus rediretur. Quidquid vero factum est adversus vos, quod temperamentum christianae dilectionis excederet, tam non est imputandum catholicae Ecclesiae, quam nec illud quod Salvio fecerunt Abitinenses, Primiano vel Restituto imputaverim.

CAPUT LII.---62. Quod vero post exaggeratas persecutiones, quas partem Donati perpessam fuisse dixisti, et totum tacens quod praecessit a vestris, et multa dicens quae non probantur in nostris, de Psalmis testimonium subjecisti et dixisti, Nonne de iis qui talia faciunt dictum est, »Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, et viam pacis non cognoverunt« (Psal. XIII, 3)? haec ipsa et alia multo longeque graviora, illo Bagaiensi concilio episcopi vestri in Felicianum Praetextatumque dixerunt. Et certe illi nullius carnis sanguinem fuderant, nullum in vos violentiae corporalis impetum fecerant: sed qui haec in eos dicebant, multo sceleratius eos sacrilegio schismatis sanguinem spiritualem fundere judicabant. Unde, si cum illis post tam gravia quae in eos dicta sunt, pacem sine honoris eorum decoloratione, sine Baptismi rescissione fecistis; non desperandum est quin et nobiscum concordare possitis. Multo enim vos magis delectare debet ad pacem faciendam totus orbis christianus, quam Praetextatus et Felicianus: quoniam si non vos inquinaverunt quos tanta criminationis atrocitate damnastis; multo minus vos inquinat unitas tot gentium christianarum, cui nescio quorum Afrorum crimina demonstrastis: et multum vos inquinat scelus quo vestram societatem ab ejus Ecclesiae, pro qua tot ac tanta divina testimonia recitantur, societate separastis: quibus divinis testimoniis humana temeritate ausus es contradicere, cum et tu ipse nescio quomodo eadem vi veritatis fateri coactus sis, quod in christianum nomen totus quotidie vertitur mundus.

CAPUT LIII.---63. Ausus es, inquam, testamento Dei reluctari, cum dicat Apostolus, Hominis testamentum confirmatum nemo irritum facit, aut superordinat: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus (Galat. III, 15). Hoc testamentum irritum facere, huic testamento partem Donati superordinare minime timuisti: ut cum Deus in eodem testamento dicat ad [PL43.582] Abraham, Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena maris (Gen. XXII, 17); hoc tu irritum faciens, et partem Donati pro qua nullum testimonium recitas superordinans, In paucis, inquis, frequenter est veritas; errare multorum est: non intelligens quomodo a Domino dictum sit, paucos intrare per angustam portam (Matth. VII, 14); cum et multos dixerit ab oriente et occidente recubituros cum Abraham, Isaac, et Jacob (Id. VIII, 11): sed et in Apocalypsi de monstrentur ex omni gente et tribu et lingua millia candidatorum, quae nemo numerare possit (Apoc. VII, 9). Qui profecto et multi sunt per se ipsos, et iidem ipsi pauci sunt in comparatione longe plurium qui cum diabolo puniendi sunt. Quae tamen frumenta divinis in aeternum horreis destinata, per totum mundum dilectionis unitate sociata vel ab scandalis et violentiis haereticorum, sive ab interiore tanquam palea sua multis non recte viventibus, aestus et trituram hujus saeculi tolerant, ultima ventilatione purganda. Sed tibi ad omnia nihil facilius quam Maximianensium causa respondet. Si enim in paucis frequenter est veritas, et errare multorum est, permitte ut Maximianenses, quanto vobis sunt impares paucitate, tanto vos superent veritate. Non facis certe. Noli ergo in comparatione multitudinis gentium catholicarum de vestra paucitate gloriari, sicut non vis ut Maximianenses in comparatione multitudinis vestrae de sua paucitate glorientur.

CAPUT LIV.---64. Quod autem de Afris traditoribus narras, ita nescis, aut qualiscumque hominis corde non sentis, in conflictu quo veritas quaeritur, cum probatio non sequitur, quam sit vana et inepta narratio? In qua refellenda operam non consumerem, nec si non haberem in causa Maximianensium tam facile sine ulla ambage compendium. Sacrae sunt Litterae: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris ejus (Psal. XLIX, 1, 2). Huic prophetico testimonio concinit Evangelium, ubi de se ipso idem Dominus dicit: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Quod enim illic dictum est, Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; hoc dictum est hic, Per omnes gentes. Et quod ibi dictum est, Ex Sion species decoris ejus, hoc dictum est hic, Incipientibus ab Jerusalem. Non enim tantummodo ibi passus est Christus, sed etiam ibi resurrexit, inde ascendit in coelum, ibi centum viginti homines congregatos die Pentecostes misso de coelo Spiritu sancto implevit: ibi uno die tria, alio quinque millia credentium in suum corpus conversa suscepit; inde in totam Judaeam et Samariam, et in orbis terrarum caeteras gentes se fructificando diffudit et diffundit Ecclesia. Quod discipulis praedicens, et jam ascensurus in coelum: Eritis, inquit, mihi testes in Jerusalem, et totam Judaeam, et Samariam, et usque in fines terrae (Act. I, 8). Haec igitur Ecclesia, incipiens ab Jerusalem, seque per omnes gentes [PL43.583] tam evidenti fecunditate diffundens, ut te ipsum confiteri cogat, quod in christianum nomen providentia Dei quotidie totus vertitur mundus: haec, inquam, Ecclesia, quae Domino Deo deorum loquente, a solis ortu usque ad occasum vocatur, nullo modo ab Afris traditoribus pollui potuit, quos omnino nescivit; si Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria tot collegas ejus, tantum quia ordinando manus ei non imposuerunt; quamvis eum a Primiano damnatum laudaverint, Primianumque damnaverint; quamvis in ejus schismate constituti, dilationem qua reverterentur acceperint.

CAPUT LV.---65. Quin etiam quia dixi, traditionem multo probabilius nos vobis objicimus (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 23); respondes me hoc modo fuisse confessum, quod eam vos nobis probabiliter objicitis; docens etiam regulam locutionis, qua comparativus gradus quod ante positum est auget, non quod ante factum est improbat, et adjungens, Sicut bene et melius, male et pejus, horribiliter et horribilius, ita esse probabiliter et probabilius. Unde tibi colligere videris, et dicis, Si vos probabilius, nos ergo probabiliter. Hinc ego in illo prolixiore trium librorum opere suo loco tibi satis aut plus quam satis fortasse respondi, et ostendi ex illis litteris ubi verba didicimus, quomodo comparativus gradus non semper augeat quod comparat, aliquando improbet cui comparatur. Inde est, Dii meliora piis (Virgil., Georg. lib. 3, vers. 513). Inde est, Melioribus opto auspiciis (Id., Aeneid. lib. 3, vers. 498, 499). Lege diligenter, plura ipse reperies, sed nonne miraris, obsecro te, in hac causa Maximianensium, ex qua tibi ad omnia nunc statui respondere, nec hujus mihi defuisse locutionis exemplum? In illa quippe luculentissima et facundissima sententia Bagaiensis concilii: Inventa est, inquiunt, causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Certe secundum regulam tuam Salubris, non salubrior dicere debuerunt. Neque enim illud salubre, sed perniciosum erat, ut per cuncta membra pestilens virus irreperet. Salubrior ergo erat causa, ut compendioso dolore natum decideret vulnus, quamvis non esset salubris, sed contra exitiabilis, ut per cuncta membra pestilens irreperet virus. Sic traditionem probabilius nos vobis objicimus, quamvis eam vos nobis non probabiliter objiciatis.

CAPUT LVI.---66. Jam illud, quod Silvanum Cirtensem episcopum vestrum dixi fuisse traditorem, municipalia gesta testantur, ibidem apud Cirtam a curatore reipublicae Munatio Felice confecta. Nam sicut ibi scriptum legimus, Posteaquam perventum est ad bibliothecam, inventa sunt ibi armaria inania: ibi protulit Silvanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam eas invenisse. Cui Victor Aufidii dixit: Mortuus fueras, si non eas invenisses. Felix autem curator cum ei dixisset, Inquire [PL43.584] diligentius, ne quid hic remanserit; Silvanus dixit, Nihil hic remansit, totum hoc ejecimus. Quae gesta cum apud acta Zenophili consularis recitarentur, eisque insererentur, inter alia testium multa documenta, quaesivit Consularis: Quid administrabat tunc Silvanus in clericatu? Victor respondit: Sub Paulo episcopo orta persecutio est, Silvanus subdiaconus fuit. Huic tu publicorum gestorum evidentissimo documento, quo minus credatur, magnum aliquid tibi videris opponere, quia commemoras sententiam quam dixit in Caecilianum velut puniens traditores; ac argumentaris, fieri non potuisse ut traditor fuerit, qui traditionis tam severus ultor exstiterit: quasi aliquid severius videatur illis nequissimis senioribus, quando in occidendam Susannam tanta instantia saeviebant, cum eorum conscientia ipso flagitio foderetur, quod se in illa punire velle fingebant (Dan. XIII). Sed omittamus talia: quid Felicianus? numquid non cum Primiano nunc damnat quod cum Maximiano ipse commisit, sed plane meliore sententia correctior, non impudentior? Quod Silvanus si facere voluisset, non in Caeciliano falsam, sed in se ipso veram traditionem salubri emendatione damnasset, et ad Caeciliani innocentiam, etiamsi non episcopus, tamen correcta pravitate transisset: sicut Felicianus ad Primianum, quem similiter ut ille Caecilianum damnaverat innocentem, potuit tamen sine macula Primiani vel sua cum episcopali etiam honore transire.

67. Nec illud quod dixi, nescio quos traditores, quos vestri majores arguebant, si veraciter arguebant, debuisse convincere; sic acceperis, tanquam hoc apud se ipsos facere debuerint. Sic enim respondes, quod fecerint, et ideo nostros perdidisse Baptismum judicaverint. Lege prius diligenter contra quod scribis; et aut intellige quae dicuntur, aut noli quod intelligis vertere in aliud. Ego dixi, non apud vestros, sed apud Ecclesias transmarinas, quibus innocentes illi videbantur qui arguebantur, a vestris eos debuisse convinci. Nam et Maximianenses convictum sibi videntur damnasse Primianum, sed non apud eos qui longius positi, et a gratia vel invidia remotiores tale de illo possent ferre judicium, quod universae parti Donati facile probaretur. Nunc vero damnaverunt eum centum, et amplius quam trecentis absolvendum reliquerunt, apud quos ipsi periculum damnationis incurrerent. Eis quippe tam pluribus suam debuerunt persuadere sententiam, ut ipsi cum eis intus essent, Primianus autem foris, si damnatus poenitentiam respuisset. Si autem hoc tam majori numero collegarum, et tot suae communionis Ecclesiis per totam Africam diffusis persuadere non possent; aut sententiam suam consilio saniore rescinderent, in qua falli sicut homines de homine potuerunt; aut si vera ejus crimina sine ulla dubitatione didicerant, quae tamen persuadere tanto pluribus caeteris non [PL43.585] valebant, nocentem scientes tolerarent prudentius et patientius, quam se a tot innocentibus qui ista nescirent, impio schismate separarent. Tenerent enim illam beati Cypriani plenissimam charitatis pietatisque sententiam, qua dicit: Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Epistola ad Maximinum). Quod quidem illis tunc prodesset, si in Ecclesiae catholicae gremio purgati purgamenta tolerarent, quae ante tempus separare non possent. Sed quod eos dicimus in hac erroris vestri societate, quam veram Ecclesiam esse arbitramini, facere debuisse, hoc majores vestri in illa perspicue vera, in cujus unitate fuerunt, ne ab illa separarentur, facere debuerunt. Sicut enim quilibet partis vestrae homo causam Primiani prorsus ignorans, tamen quamvis a centum Maximianensibus damnatum, simpliciter innocentem credit eum, qui tanto pluribus se probavit: ita etiam in communione catholica, quem causa Caeciliani latet, non immerito sibi innocentem fuisse persuadet eum, qui non solum per Africam, verum etiam per tot gentium christianarum terras, tanto pluribus episcopis caeteris vel innotescere innocens potuit vel occultari nocens: apud quos aut ab agnoscente meruit absolvi, aut non meruit ab ignorante damnari, aut corrupto judice contra quam meruerat, absolutus, non potuit aliis qui non judicaverunt demonstrari. Vos igitur sacrilega separatione ab unitate populorum innocentium tot tantorumque separamini, qui cum in hac causa judices esse non possent, aut nullos hinc fuisse judices, aut utrum hinc aliquid vel quid judicatum sit nescierunt, aut electis judicibus potius quam victis litigatoribus crediderunt.

CAPUT LVII.---68. Hinc docetur, in eo etiam quod ex illa mea quadripartita distributione ultimum tibi (neque enim aliud poteras) elegisti, quam facile superemini. Dixi enim quod si documenta criminum traditionis fuerint ex utraque parte prolata, aut utraque sunt vera, aut utraque falsa; aut nostra vera, et vestra falsa; aut nostra falsa, et vestra vera. Et cum in tribus superioribus facillimam nostram victoriam demonstrassem (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 23), in quarto quoque vos vinci, aut minus intellexisti, aut quod magis credo, ne ab aliis intelligeretur, nescio quibus umbraculis id conatus obtegere, de argumentationis genere disputandum putasti: unde etiam alias, si opus fuerit, fortasse tractabimus, ne tempus nunc rebus non necessariis insumamus.

CAPUT LVIII.---69. Proinde attende, utrum valeam in illo perspicuo speculo vestro, hoc est, in causa Maximianensium etiam hoc demonstrare. Namque mortuis omnibus et apud quos haec gesta sunt, fieri aliquando poterit ut inter vestros et illorum posteros quaestio communionis agitetur: dicturi sunt illi a majoribus suis ferme centum vel amplius episcopis [PL43.586] damnatum esse Primianum, et illam primo quae apud Carthaginem, deinde aliam quae apud Cebarsussi contra eum conscripta est sententiam prolaturi; contra vestri concilium Bagaiense recitabunt. Flagitabunt illi, ut diluta esse doceantur crimina Primiani, quae suorum majorum sententia continentur. Nonne multo justius dicent vestri: Haec crimina quae objicitis etiam mortuo, si vera sint, hoc probate, quod ad majores nostros ea detuleritis, quod eis haec vera ostenderitis esse: quod si facere conati estis, nec implere potuistis; majores ipsos nostros inquinare non poterant aliena crimina, quamvis vera, quae illis non fuerant demonstrata? quanto minus si ea nec conati estis ostendere? Unde igitur ad nos causae illius reatus transire potuit, qui nec ipsos qui cum Primiano tunc vivebant ignoratus et probatus involvit? Vos itaque schismatis reos perspicua veritate convincimus, quos a nobis fratribus vestris propter aliena crimina, quae tunc majoribus nostris demonstrata non sunt, quando fuerant demonstranda, separatos videmus. Si hoc justissime dicturae sunt plebes, et clerici eorum locorum ex quibus erant trecenti et decem, qui contra Maximianenses Bagaiense concilium condiderunt: si hoc, inquam, recte dicturi sunt Afri Afris, Numidae et Mauri quam plurimi paucis Byzacenis et Provincialibus; quanto justius de criminibus, etiamsi vera essent, nescio quorum in Africa traditorum, haec dicit Afris orbis terrarum, cum praesertim et in Africa ipsa Ecclesia catholica tanta sit, caeteris gentibus unitatis vinculo sociata? Quae nihilominus documenta etiam criminum alienorum, quae mihi nunc conaris ostendere, non faciunt reos populos gentium; quibus quando debuerunt non demonstrata sunt, vel quia non curastis: a quibus populis in hac causa innocentibus, si me dissociavero, pro criminibus alienis innocens esse non potero a sacrilego crimine schismatis. Proinde, ut plurimum valeatis, et nunc mihi haec vera esse doceatis, damnamus mortuos traditores, vivos non deserimus innocentes.

70. Cum ergo dixerim, Sed si qua vera essent vestra documenta, Ecclesiae, hoc est, catholicae vos ea probare debuisse, ut vos intus essetis, illi autem quos convinceretis pellerentur foras (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 24): quid est quod respondere voluisti, ideo separationem factam quod nos foras essemus propulsi, vestri autem in Ecclesia plenaria et catholica remanserunt? Hoc si totidem verbis vobis Maximianenses dicant, quid respondebis, nisi nec refelli dignos, sed tantum rideri, qui Ecclesiam plenariam cum episcopis jam minus quam centum, contra tantam numerositatem ac multitudinem, cui amplius quam trecenti praesident, audeant affirmare: cum per omnes Africae regiones ubi Maximianenses sunt, non desit etiam communio Primiani: per alias autem [PL43.587] multo plures latioresque Africae partes unum Maximianensem nemo reperiat, nisi vix forte peregrinantem? Quo igitur ore contra Ecclesiam a solis ortu usque ad occasum promissam voce Veritatis et redditam, audes Ecclesiam plenariam dicere partem Donati; cum ipsa non sit nisi Africae, illa vero cum tot gentibus sit et Africae? Sed videlicet ista illam misit foras? Ne, quaeso, tu istam vocem mittas foras: in facie est frons hominis, non sub humero. Ergone ista illam misit foras? Non vides, si illa mittitur foras, de qua dicit Dominus ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18); de qua praedictum legitur, quod erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et venient ad eum universae gentes (Isai. II, 2); de qua praedictum canitur, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI, 28); de qua praedicatur quod in toto mundo fructificet et crescat (Coloss. I, 6); quam ipse Dominus dicit dilatari per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47): non, inquam, vides, si haec mittitur foras, eam cum lege Dei, cum Prophetis, cum Psalmis, cum Apostolis, cum ipso Evangelio, cum toto denique Testamento et cum ipso haerede mitti foras?

CAPUT LIX.---Quod nefas si attendis, si perhorrescis, si contremiscis; vide ubi sitis, et redite intro: quoniam non misistis, sed vos potius existis foras. Vide quid faciat animosa caecitas. Dicitur quod Maximianus Primianum miserit foras, et ridetur: dicitur quod pars Donati labores Apostolorum per universum mundum fructificantes et crescentes misit foras, et non exhorretur!

71. Ne quid sane fallaris aut fallas, quoniam id quod tam crebro commemoravi, non advertens vel te advertisse dissimulans, dixisse me affirmas, non esse frumenta dominica, quam ego Ecclesiam catholicam sic asserui, quomodo eam nunc asserit Scriptura divina. Frumenta sola in horreo recondentur, nunc Ecclesia tanquam area cum palea trituratur. Hoc est quod vos urget ac premit, et nisi corrigamini exstinguit: quia hujus areae paleam, quod vos esse monstrastis, non vos posse tolerare dixistis, purgatum frumentum impudenter vos esse finxistis: ac sic ex ipsa area vanis calumniis turbulentis, tanquam levissimus triturae pulvis per inane sublatus, ante novissimum ventilationis tempus existis. Vox denique arrogantissima atque falsissima vestra est illa, non nostra, Quid paleae cum frumento (Jerem. XXIII, 28)? quod de somniis vanorum et revelationibus prophetarum Jeremias ait: et tanquam de nobis et vobis dictum sit, Parmenianus hoc scribit. Quaere quoque a Maximiano: nihil aliud de se dicit. Non est enim alius impiae superbiae tumor apud omnes qui se a Christi unitate [PL43.588] discindunt, quam se solos Christianos esse jactare, et damnare caeteros, non solum quibus eorum Iis nota est, verum etiam quibus eorum nec nomen auditum est.

CAPUT LX.---72. Nam illud quam eleganter tibi visus es dicere, quod cum ego de Testamento Dei dixissem, Nunc undecumque prolatum est recitetur (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 25: respondendum putasti, quod jam hoc confessionem criminis habeat, et ideo dixerim, A quocumque prolatum est recitetur, quia apud me constat, et a nostris exustum, et a vobis servatum atque prolatum. Ita vero si veritate confisus, a Maximiano velis proferri codicem Legis, unde recites Dathan, Chore, et Abiron, qui vivi terra dehiscente submersi sunt (Num. XVI, 31), quibus istum Bagaiensis sententia comparavit, non eo firmius contra illum recitabitur, quia in ejus codice reperitur. Quod ergo dixi, Testamentum undecumque prolatum est recitetur; non est confessio criminis, sed fiducia veritatis. Quid enim commodius, quid praeclarius, quam ut, si fieri potest, quod adversus te legatur, a te proferatur? Non quia ego non habeo pro me: sed facilior est certiorque convictio, ut tu habeas contra te, quod pro te, si corrigaris, fiat.

73. Contra universitatem vero Ecclesiae quia te inania repetere libuit, etiam hic tibi respondeo: Sicut in Africa pars Donati vos estis, a quibus apparet partem Maximiani schisma fecisse, quoniam non est per Africam qua vos estis, vos autem et in regionibus in quibus illa est non deestis; nam et alia schismata facta sunt ex vobis, sicut Rogatenses in Mauritania Caesareensi, Urbanenses in quadam Numidiae particula, et alia nonnulla: sed ubi praecisa sunt, ibi remanserunt. Et hinc enim apparet eos a vobis exiisse, non vos ab ipsis, quia vos etiam in his terris estis ubi ipsi sunt: illi autem quaquaversus vos estis, non nisi forte peregrinantes inveniuntur. Sic Ecclesia catholica, quae, sicut ait Cyprianus, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit (Lib. de Simplicitate Praelatorum, seu de Unitate Ecclesiae), ubique sustinet scandala eorum qui ab illa vitio maxime superbiae praeciduntur, aliorum hic, aliorum alibi atque alibi; qui partes suas ostentantes dicunt, Ecce hic est Christus, ecce illic: quibus ne credatur ipse praemonuit (Matth. XXIV, 23). Non enim ostendunt viam de qua prophetatum est in Psalmis, Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum (Psal. LXVI, 3): sed suae communionis quisque regiones, Ecce hic, ecce illic. Ubi enim cadunt ibi remanent, et ubi separantur ibi arescunt; unde ipsa de qua praeciduntur, etiam in eas terras extenditur, ubi jacent illa quaeque in sua regione fragmenta: in illa vero singula quacumque ipsa distenditur non sunt, quamvis aliquando vix rarissima folia ex eorum ariditate ventus elationis in peregrina dispergat.

CAPUT LXI.---74. Haec igitur Ecclesia, quae, ut ejusdem, identidem verbis utar, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, ad multas etiam [PL43.589] barbaras gentes extra orbem Romanum crescendo perventura est. Quod et te inquisisse et comperisse arbitror, ut diceres, Omitto gentium barbararum proprias regiones, Persarum ritus, sidera Chaldaeorum, Aegyptiorum superstitiones, deos Magorum; ut omnia ista non sint, quia providentia Dei in christianum nomen totus quotidie vertitur mundus. Haec tu vera dixisti: et sic impletur promissio quae dicta est Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Omnes, inquit, gentes; non dixit, Omnium gentium omnes homines. Unde necesse est non solum fecunditate crescentis Ecclesiae, verum etiam permixta multitudine inimicorum ejus, per quos pietas ejus exerceri et probari possit, usque in finem judiciariae separationis totus orbis impleatur. Sic commemoratum est hoc testamentum et ad filium ejus Isaac, Domino dicente, Et statuam juramentum meum quod juravi Abraham patri tuo; et ampliabo semen tuum tanquam stellas coeli, et dabo tibi et semini tuo omnem terram, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae (Id. XXVI, 3, 4). Sic et ad nepotem ejus Jacob, Et erit semen tuum sicut arena terrae, et dilatabitur supra mare, et in Africum, et in Aquilonem, et ad Orientem, et benedicentur in te omnes tribus terrae (Id. XXVIII, 14). Supra mare autem plerumque Scriptura cum dicit, Occidentalem partem solere significari, novit qui legit. Huic tu testamento si prolato consentire voluisses, non in solo Africo remansisses.

75. Non ergo nobis communicant, sicut dicis, Novatiani, Ariani, Patripassiani, Valentiniani, Patriciani, Apellitae, Marcionitae, Ophitae, caeteraque, ut verbis tuis utar, nefariarum pestium, non sectarum, sacrilega nomina. Verumtamen ubicumque sunt isti, illic Catholica, sicut in Africa ubi et vos: non autem ubicumque Catholica est, aut vos estis, aut haeresis quaelibet illarum. Unde apparet quae sit arbor ramos suos per universam terram copia ubertatis extendens, et qui sint rami fracti non habentes vitam radicis, atque in suis quique jacentes et arescentes locis Sed si non permanserint in infidelitate, sicut de Israelitis dicit Apostolus, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 23): non ut iterum accipiant sacramentum Baptismatis, quod jam tractum ex arbore non mutarunt; sed ut reviviscant ex radice charitatis et unitatis, a qua separati sterilitate animositatis arescunt: sicut rursus inserendos putastis Praetextatum et Felicianum, quos secum praeciderat Maximianus, nec praecisorum Baptismum reprobastis. Quibus vere aliquid praestaretis, si non eos fragmento vestro, sed et vos et illos radici catholicae redderetis.

CAPUT LXII.---76. Jam vero ad illud quid respondeam, [PL43.590] quod tibi visus sum dixsse pro vobis; quoniam dixi non prodesse Baptismum eis qui ab unitate discedunt, inesse illis tamen hinc probari, quod redeuntibus non restituitur? Firmasti enim et vos hoc dicere, quod majoribus nostris ad Ecclesiam non redeuntibus, Baptismus quem ibi acceperant non profuerit. Hoc si diceretis, nihil inter nos aliud quaereretur, nisi quae sit Ecclesia ubi Baptismus prosit. Sed vos non dicitis in nobis Baptismum esse, ac non prodesse: sed dicitis omnino non esse, quod ab eis acceperimus, qui eum discedendo perdiderant. Unde nec potuisti respondere, nec poteris, ad illud quod a me positum est, inesse Baptismum discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur. Si enim Baptismum Felicianus a vobis recedendo perdiderat, cur non denuo rediens baptizatus est, ut ei quod perdiderat redderetur? Ipse denique Maximianus si ad vos redeat, non baptizatur: quod deberet utique, si perdiderat Baptismum. Tua quippe verba sunt, quod in ejus schismate sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt. Sicut ergo eis redeuntibus redditur Ecclesia, reddatur Baptismus. Baptizentur, inquam, redeuntes, si Baptismum amiserunt abscedentes. Hoc quia non facitis, etiam vos fatemini ab Ecclesia recedentibus inesse Baptismum, nec prodesse. Dant ergo sicut habent, id est, ut et ipsis qui ab eis extra Ecclesiam sumunt, insit Baptismus, nec tamen prosit. Unde sicut illis redeuntibus non redditur quod non amiserunt: ita et illis non dandum est quod acceperant, sed agendum cum eis, ut per Ecclesiam prosit utrisque, quod extra Ecclesiam inesse potuit, non prodesse. Ac per hoc nec pro vestro errore aliquid dixi, et ei quod dixi non respondidisti.

CAPUT LXIII.---77. Adjungis etiam de horto concluso et fonte signato, quod omnino unde dictum sit non intelligis. Si conclusus est, inquit, hortus et fons signatus; quomodo qui extra foris est positus, et ab horto, id est, Ecclesia, et fonte ejus, id est, Baptismate separatus, potest dare quod non habet? Interroga Felicianum, utrum in horto concluso fuerat, quando illi reditus quasi ad eumdem hortum conclusum dilationis janua pandebatur. An forte exinde furatus est fontem, ubi laicos suos in Maximiani schismate baptizaret? Quod si ita est, ubi tunc vestri vos abluebant? An eos pariter illa dilatione distulerunt, donec fures illi ad hortum cum fonte remearent? Tunc non erant isti pseudoprophetae, quando de Primiani criminibus mentiendo, deceptos ad suum sacrilegium traducebant? lupi rapaces, quando seductos de grege Primiani ad suae concisionis particulas pertrahebant? Negas eas quas dixi tyrannicas vestrorum in fundis alienis dominationes et bacchationes ebrietatum (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 26). Nega quantum potes: non vereor, ne propterea nobiscum vos pigeat concordare. Non in vos tale aliquid dixi, qualia Maximianenses [PL43.591] damnati a vobis audire meruerunt. Negas furorem Circumcellionum, et praecipitatorum ultro cadaverum cultus sacrilegos et profanos: non tamen negas, cum Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena essent littora, quibus in ipsa morte major est poena, quod nec ipsam invenerunt sepulturam, his vos insepultis cadaveribus inhaesisse. Ibi enim jacebant Praetextatus et Felicianus: aut si apud vos revixerunt, quid de Baptismo agitis, quem tunc mortui tradiderunt?

CAPUT LXIV.---78. Dicis me non servasse pacem ac lenitatem, quam principio litterarum mearum promiseram, quod satanam Petilianum appellaverim. Ego non Petilianum nec quemquam hominem in parte Donati, sed ipsum errorem partis Donati, satanae comparavi: ex cujus laqueis homines, quos diligo, cupio liberari. Nam lege consideratius, invenies. Quanquam et si aliquid durius dixi, lege quae ipsi, non in errorem Maximianensium, sed in ipsos homines dixeritis. Felicianum ergo Petilianus imitetur, et mihi pacem desideranti non irascatur.

79. Tibi certe ipse non succenseo, quod mihi ex obliquo Manichaeos objiciendos putaveris, propter errorem adolescentiae meae. Unde non tam doleo, confidens de perpetua gloria Liberatoris mei, quam si placet admoneo, ut quaeras et legas quae et quanta et quomodo adversus Manichaeorum pestilentissimam haeresim scripserim. Ibi videbis qua fide contra eos Christianam defenderim veritatem, eorumque fallacias quanta perspicuitate destruxerim: et noli esse adversus me incredulus, cum Felicianum credas Primiano fideliter inhaesisse, qui pro Maximiano tanta crimina in eum sententia damnatoria dixerit; contra eumdem vero Maximianum et ab eo dissociatus aliquid forsitan scripserit, in quem non sicut ego in illos adolescens, laicus, catechumenus inciderat, sed senex senem ei cui nunc adjunctus est, adversarium episcopus episcopum fecerat. Unde cum ego epistolam primatis nostri, de qua fecisti sub eadem urbana obliquitate mentionem, quam de me ille scripsit iratus, cum in episcoporum concilio probare quod intenderat urgeretur, ejus ipsius sententia se corrigentis, et de hac re veniam postulantis, legam esse damnatam: tu quaere utrum possis legere, ubi correctus damnaverit Felicianus, quae non accusans, sed damnans dixit in Primianum; vel saltem ipse Primianus evacuaverit, quae damnans dixit in Felicianum. Quod si inveneris, nec sic par erit causa: quia ille accusationem instituerat, quam falsam esse pervidens, cum veniae postulatione damnavit, non aspernans emendationis humilitatem dignitate primatus, sed potius recolens prudens quod scriptum est, Quanto magnus es, [PL43.592] tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20): isti autem non invicem apud alios accusaverant, sed adversus invicem judices sederant; proinde invicem damnaverunt, damnati concordaverunt. Non invidemus in parte Donati pacem damnatorum, si et Christi pacem non respuant in orbe terrarum.

CAPUT LXV.---80. Cernis jam, ut arbitror, quam inaniter dixeris, quod videaris tibi ad omnia respondisse, quae mea epistola continentur. Si enim propterea respondisti, quia tacere noluisti; non quidem ad omnia, sed tamen respondisti. Si autem ad hoc respondisti, ut ea quae a me dicta sunt evacuares; video te quidem ad multa respondisse, sed nihil te video refellisse. Consideratis autem omnibus quae a me dicta sunt, puto quod facillime intelligas, non devitandae contentionis causa, quae nulla est cum veritas vel quaeritur, vel non pro vana gloria litigatur, sed causae malae diffidentia vos nobiscum nolle conferre. Ut enim hanc solam Maximianensium causam in medium proferamus, nihil contradici posse, nunc saltem fortasse jam agnoscis. Unde non mihi arrogans, sicut credis aut calumniaris, velut invictam eloquentiam, sic eam volui commendare: sed magis ut intuerentur qui legerent, talem esse causam, pro qua asserenda vel potius demonstranda nullius sit facundiae patrocinium requirendum.

81. Ecce jam non dico tricipitem bestiam, errorem vestrum, quia suavissimus verborum emendator es; sed dico calumniam tripartitam. Nec dico nos ei tanquam tridenti telo ex hac Maximianensium causa debere resistere; sed dico, tripartita defensione. Nec dico, In eorum fronte configite; aut, In ora coarctate (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 29): sed dico, Eorum impudentiam cohibete, sermonemque reprimite. Numquid quoniam verba mutata sunt, et ex translatis facta sunt propria, ideo Maximianensium causa mutata est, cujus compendio sic superamini, ut nihil vobis restet, si aliquando sapiatis, nisi finita pervicaci animositate pacari?

CAPUT LXVI.---82. Si de communione agitur, non peccatorum alienorum, sed divinorum Sacramentorum; communicatum est cum damnatis, et dictum est de aliis sacrilegis, qui cum damnato Maximiano communicabant, quod eos sacrilegi surculi non polluere plantaria. Si de persecutione agitur; damnatos persecuti estis, animosos persecutionibus correxistis. Si de Baptismo agitur, in sacrilego schismate datum Baptismum suscepistis. Quid adhuc inaniter, ne veritas cognoscatur, errorque fugiatur, divina non intellecta testimonia proferuntur? Scriptum est, Si quis putat se contentiosum esse, nos talem consuetudinem non habemus (I Cor. XII, 16). Sed nec Restitutus, qui cum Salvio Membresitano propter cellulas et agellos, [PL43.593] ut eum locis expelleret, forensi strepitu controversiaque conflixit, contentiosus habitus est a vobis: quanto minus debet contentiosus putari, qui non pro usurpanda vel auferenda, sed pro communicanda haereditate coelestium eis qui aliter sapiunt, fideliter disputat? Scriptum est, inquis, In aures imprudentis noli quidquam dicere, ne irrideat sensatos sermones tuos (Prov. XXIII, 9). Nolite nobis in aures quasi secretum dicere, si non prudentes putatis: sicut nec Christus in aures Pharisaeorum dicebat, quod tamen ad eos refellendos ipsis audientibus proferebat. Palam nobis ostendite, ut si non corrigimur, convincamur, quomodo vos si ad unitatem veneritis, maculet orbis christianus, quos damnatus non maculat Felicianus. Est scriptum, »Noli respondere imprudenti secundum imprudentiam ejus, ne similis fias illi.« Nonne ibi sequitur, »Sed responde illi contra imprudentiam ejus, ne sibi sapiens videatur« (Id. XXVI, 4, 5)? Hoc et vos facite; nolite responsione vestra nostrae quam putatis imprudentiae consentire, sed unde possit redargui, respondete. Respondete, inquam, quomodo Baptismum quod Maximianenses in sacrilego schismate ministrarunt, sine aliqua destructione susceperitis, et in Ecclesiis quas Christus per Apostolos propagavit, datum Baptismum destruatis.

83. Proinde, quod in fine epistolae tuae omnia quae supra latius abs te dicta sunt, breviter percurrenda arbitratus es, quo lectoris memoriam recreares, eodem ordine accipe, quam nec te nec alios fallere debeas. Nam et arrogantiae non est, vel quaerere vel asserere veritatem. Et quod nunquam putas potuisse definiri, non solum a prudentibus et Deum timentibus definitum est, sed etiam vos totum quod sine fine putabatis, Maximianenses suscipiendo finistis. Et vos, non ad contentionem, sed ad collationem vocamus, [PL43.594] qui Maximianenses etiam forensibus litibus perculistis. Et in eis qui in Maximiani schismate baptizati sunt, quamvis nequaquam illic baptizari debuerint, tamen Christi Baptismum cognovistis. Et Ecclesiae fontem aliter debere intelligi, ad quem nisi bonus nullus accedit, acceptato Baptismo quem sacrilegi extra dederant, declarastis. Et majores nostros vel sanctam Ecclesiam quam tenemus, alienis criminibus thurificationis et traditionis, quamvis a vobis nunquam probata sint, tamen pollui non potuisse cogemini confiteri; qui dixistis quod socios Maximiani, quibus ad redeundum dilationem dabatis, ejusdem Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria: unde nos tanto post nati, multo minus possumus ad eamdem traditorum et thurificatorum originem pertinere, si tunc pariter viventium societatem majorum nostrorum maculare non potuit. Et persecutiones quamvis contra veritatem saevissimas nobis facere soleatis, tamen ex aliqua parte Maximianenses persecutionibus correxistis: et eos, quamvis non ipsis jam damnatis data fuerit, tamen post illius dilationis terminum suscepistis: et Baptismum quem foris a vestra communione dederant, quibus dilatione redeundi januam pandebatis, etiam post eamdem dilationem cognitum et approbatum non rescidistis. Quare, cum videas nihil a te dici potuisse, quod non haec una Maximianensium causa refellat atque convincat, da veniam, si quo fortasse verbo durius emisso te offendi; et si Afer in Africa tam magnam Maximianensium causam in capite Africae exortam, meis admonitus litteris tam sero requisisti, nec requisitam, falsa narrantibus vestris, sicut jam cernis, invenire potuisti; timete Deum: tot christianas gentes tam lata per mundum christiana unitate porrectas, ignotorum Afrorum ignotisque criminibus nolite perfundere; et pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnavit incognitos, si pro pace Donati placuit revocare damnatos.

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 43, coll. 571-594 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22