Vincentius Lerinensis, saeculo V

TRACTATVS PEREGRINI

TRACTATVS PEREGRINI PRO CATHOLICAE FIDEI ANTIQVITATE ET VNIVERSITATE ADVERSVS PROFANAS OMNIVM HAERETICORVM NOVITATES
Этот текст доступен на других языках:

1

1. Dicente scriptura et monente : Interroga patres tuos et dicent tibi, seniores tuos et adnuntiabunt tibi (Dt 32, 7), et item : Verbis sapientium adcommoda tuam aurem (Pr 22, 17), et item : Fili, meos sermones ne obliuiscaris, mea autem uerba custodiat cor tuum (Pr 3, 1), uidetur mihi, minimo omnium seruorum Dei, Peregrino, quod res non minimae utilitatis Domino adiuuante futura sit, si ea quae fideliter a sanctis patribus accepi litteris conprehendam, infirmitati certe propriae pernecessaria, quippe cum adsit in promptu unde inbecillitas memoriae meae adsidua lectione reparetur[1].

2. Ad quod me negotium non solum fructus operis, sed etiam consideratio temporis et opportunitas loci adhortatur. 3. Sed tempus, propterea quod, cum ab eo omnia humana rapiantur, et nos ex eo aliquid in inuicem rapere debemus quod in uitam proficiat aeternam ; praesertim cum et adpropinquantis diuini iudicii terribilis quaedam exspectatio (He 10, 27) augeri efflagitet studia religionis, et nouorum haereticorum fraudulentia multum curae et adtentionis indicat[2]. 4. Locus autem, quod urbium frequentiam turbasque uitantes remotioris uillulae[3] et in ea secretum monasterii incolamus habitaculum, ubi absque magna distractione fieri possit illud quod canitur in psalmo : Vacate, inquit, et uidete quoniam ego sum Dominus (Ps 45, 11). 5. Sed et propositi nostri ratio in id conuenit, quippe qui, cum aliquandiu uariis ac tristibus saecularis militiae turbinibus uolueremur, tandem nos in portum religionis[4], cunctis semper fidissimum, Christo adspirante condidimus, ut ibi, depositis uanitatis ac superbiae flatibus, christianae humilitatis sacrificio placantes Deum, non solum praesentis uitae naufragia, sed etiam futuri saeculi incendia uitare possimus[5].

6. Sed iam, in nomine Domini quod instat, adgrediar ut scilicet a maioribus tradita et apud nos deposita describam, relatoris fide potius quam auctoris praesumptione, hac tamen scribendi lege seruata, ut nequaquam omnia sed tantum necessaria quaeque perstringam, neque id ornato et exacto sed facili communique sermone, ut pleraque significata potius quam explicata uideantur. 7. Scribant hi laute et accurate qui ad hoc munus uel ingenii fiducia uel officii ratione ducuntur. Me uero, subleuandae recordationis uel potius obliuionis meae gratia, Commonitorium mihimet parasse suffecerit, quod tamen paulatim recolendo quae didici, emendare et implere cottidie Domino praestante conabor. 8. Atque hoc ipsum idcirco praemonui ut, si forte elapsum nobis in manus sanctorum deuenerit, nihil in eo temere reprehendant quod adhuc uideant promissa emendatione limandum.

2

1. Saepe igitur magno studio et summa adtentione perquirens a quamplurimis sanctitate et doctrina praestantibus uiris, quonammodo possim, certa quadam et quasi generali ac regulari uia, catholicae fidei ueritatem ab haereticae prauitatis falsitate discernere, huiusmodi semper responsum ab omnibus fere rettuli quod, siue ego siue quis uellet exsurgentium haereticorum fraudes deprehendere laqueosque uitare, et in fide sana sanus atque integer permanere, duplici modo munire fidem suam Domino adiuuante deberet, primum scilicet diuinae legis auctoritate, tum deinde ecclesiae catholicae traditione[6].

2. Hic forsitan requirat aliquis : 'Cum sit perfectus scripturarum canon, sibique ad omnia satis superque sufficiat, quid opus est ut ei ecclesiasticae intellegentiae iungatur auctoritas ?'

3. - Quia uidelicet scripturam sacram, pro ipsa sui altitudine, non uno eodemque sensu uniuersi accipiunt : sed eiusdem eloquia aliter atque aliter alius atque alius interpretatur, ut paene quot homines sunt, tot illinc sententiae erui posse uideantur[7]. Aliter namque illam Nouatianus, aliter Sabellius, aliter Donatus exponit, aliter Arrius, Eunomius, Macedonius, aliter Photinus, Apollinaris, Priscillianus, aliter Iouinianus, Pelagius, Caelestius, aliter postremo Nestorius.

4. Atque idcirco multum necesse est, propter tantos tam uarii erroris anfractus, ut propheticae et apostolicae interpretationis linea secundum ecclesiastici et catholici sensus normam dirigatur.

5. In ipsa item catholica ecclesia, magnopere curandum est ut id teneamus quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est ; hoc est etenim uere proprieque catholicum, quod ipsa uis nominis ratioque declarat, quae omnia fere uniuersaliter conprehendit.

6. Sed hoc ita demum fiet si sequamur uniuersitatem, antiquitatem, consensionem. Sequemur autem uniuersitatem hoc modo, si hanc unam fidem ueram esse fateamur quam tota per orbem terrarum confitetur ecclesia ; antiquitatem uero ita, si ab his sensibus nullatenus recedamus quos sanctos maiores ac patres nostros celebrasse manifestum est ; consensionem quoque itidem, si, in ipsa uetustate, omnium uel certe paene omnium sacerdotum pariter et magistrorum definitiones sententiasque sectemur[8].

3

1. Quid igitur tunc faciet christianus catholicus, si se aliqua ecclesiae particula ab uniuersalis fidei communione praeciderit ? Quid utique, nisi ut pestifero corruptoque membro sanitatem uniuersi corporis anteponat ? 2. Quid, si nouella aliqua contagio non iam portiunculam tantum, sed totam pariter ecclesiam commaculare conetur ? Tunc item prouidebit ut antiquitati inhaereat, quae prorsus iam non potest ab ulla nouitatis fraude seduci[9]. 3. Quid, si in ipsa uetustate, duorum aut trium hominum uel certe ciuitatis unius aut etiam prouinciae alicuius error deprehendatur ? Tunc omnino curabit ut paucorum temeritati uel inscitiae, si qua sunt, uniuersaliter antiquitus uniuersalis concilii decreta, praeponat. 4. Quid, si tale aliquid emergat, ubi nihil eiusmodi reperiatur ? Tunc operam dabit ut conlatas inter se maiorum consulat, interrogetque sententias, eorum dumtaxat qui diuersis licet temporibus et locis, in unius tamen ecclesiae catholicae communione et fide permanentes, magistri probabiles exstiterunt ; et quidquid non unus aut duo tantum, sed omnes pariter, uno eodemque consensu, aperte, frequenter, perseueranter tenuisse, scripsisse, docuisse cognouerit, id sibi quoque intellegat absque ulla dubitatione credendum[10].

4

1. Sed, ut planiora fiant quae dicimus, exemplis singillatim inlustranda sunt et paulo uberius exaggeranda, ne inmodicae breuitatis studio rapiantur rerum pondera orationis celeritate.

2. Tempore Donati, a quo Donatistae, cum sese multa pars Africae in erroris sui furias praecipitaret, cumque inmemor nominis, religionis, professionis, unius hominis sacrilegam temeritatem ecclesiae Christi praeponeret, tunc, quicumque per Africam constituti, profano scismate detestato uniuersis mundi ecclesiis adsociati sunt, soli ex illis omnibus intra sacraria catholicae fidei salui esse potuerunt, egregiam profecto relinquentes posteris formam, quemadmodum scilicet deinceps bono more unius aut certe paucorum uesaniae uniuersorum sanitas anteferretur.

3. Item quando Arrianorum uenenum non iam portiunculam quandam, sed paene orbem totum contaminauerat, adeo ut, prope cunctis latini sermonis episcopis partim ui partim fraude deceptis, caligo quaedam mentibus offunderetur[11], quidnam potissimum in tanta rerum confusione sequendum foret, tunc, quisquis uerus Christi amator et cultor exstitit, antiquam fidem nouellae perfidiae praeferendo, nulla contagii ipsius peste maculatus est. 4. Cuius quidem temporis periculo satis superque monstratum est, quantum inuehatur calamitatis nouelli dogmatis inductione. Tunc siquidem non solum paruae res, sed etiam maximae labefactatae sunt[12]: nec enim tantum adfinitates, cognationes, amicitiae, domus, uerum etiam urbes, populi, prouinciae, nationes, uniuersum postremo Romanum imperium funditus concussum et emotum est. 5. Namque cum profana ipsa Arrianorum nouitas, uelut quaedam Bellona aut Furia, capto primo omnium imperatore, cuncta deinde palatii culmina legibus nouis subiugasset, nequaquam deinceps destitit uniuersa miscere atque uexare, priuata ac publica, sacra profanaque omnia : nullum boni et ueri gerere discrimen, sed quoscumque conlibuisset, tamquam de loco superiore percutere! 6. Tunc temeratae coniuges, depullatae uiduae, profanatae uirgines, dilacerata monasteria, disturbati clerici, uerberati leuitae, acti in exsilium sacerdotes; oppleta sanctis ergastula, carceres, metalla, quorum pars maxima, interdictis urbibus, protrusi atque extorres, inter deserta, speluncas, feras, saxa, nuditate, fame, siti adfecti, contriti et tabefacti sunt[13]. 7. Atque haec omnia numquid ullam aliam ob causam, nisi utique tum pro caelesti dogmate humanae superstitiones introducuntur, tum bene fundata antiquitas scelesta nouitate subruitur, tum superiorum instituta uiolantur, tum rescinduntur scita patrum, tum conuelluntur definita maiorum, tum sese intra sacratae atque incorruptae uetustatis castissimos limites profanae ac nouellae curiositatis libido non continet ?

5

1. Sed forsitan odio nouitatis et amore uetustatis haec fingimus. - Quisquis hoc aestimat, beato saltim credat Ambrosio, qui, in secundo ad imperatorem Gratianum libro, acerbitatem temporis ipse deplorans ait : "Sed iam satis, inquit, omnipotens Deus, nostro exitio nostroque sanguine confessorum neces, exsilia sacerdotum et nefas tantae impietatis eluimus. Satis claruit eos qui uiolauerint fidem tutos esse non posse[14]". 2. Item in tertio eiusdem operis libro : "Seruemus igitur, inquit, praecepta maiorum, nec hereditaria signacula ausi rudis temeritate uiolemus.

Librum signatum illum propheticum non seniores, non potestates, non angeli, non archangeli aperire ausi sunt : soli Christo explanandi eius praerogatiua seruata est (Cf Ap 5, 1-5). Librum sacerdotalem quis nostrum dissignare audeat, signatum a confessoribus et multorum iam martyrio consecratum ? Quem qui dissignare coacti sunt, postea tamen damnata fraude signarunt ; qui uiolare non ausi sunt, confessores et martyres exstiterunt. Quomodo fidem eorum possumus denegare quorum uictoriam praedicamus? ? 3. Praedicamus plane, inquam, o uenerande Ambrosi, laudantesque miramur. Nam quis ille tam demens est, qui eos, etsi adsequi non eualeat, non exoptet sequi[16], quos a defensione maiorum fidei nulla uis depulit, non minae, non blandimenta, non uita, non mors, non palatium, non satellites, non imperator, non imperium, non homines, non daemones (Cf Ro 8, 38) ? 4. Quos, inquam, pro religiosae uetustatis tenacitate tanto munere Dominus dignos iudicauit, ut per eos prostratas restauraret ecclesias[17], exstinctos spiritaliter populos uiuificaret, deiectas sacerdotum coronas (Ap 2, 10) reponeret, nefarias illas nouellae impietatis non litteras sed lituras[18], infuso caelitus episcopis fidelium lacrimarum fonte deleret, uniuersum postremo iam paene mundum saeua repentinae haereseos tempestate perculsum, ad antiquam fidem a nouella perfidia, ad antiquam sanitatem a nouitatis uesania, ad antiquam lucem a nouitatis caecitate reuocaret.

5. Sed, in hac diuina quadam confessorum uirtute, illud est etiam nobis uel maxime considerandum, quod tunc, apud ipsam ecclesiae uetustatem, non partis alicuius, sed uniuersitatis ab his est suscepta defensio. 6. Neque enim fas erat ut tanti ac tales uiri unius aut duorum hominum errabundas sibique ipsis contrarias suspiciones tam magno molimine adsererent, aut uero pro alicuius prouinciolae temeraria quadam conspiratione certarent ; sed omnium sanctae ecclesiae sacerdotum, apostolicae et catholicae ueritatis heredum, decreta et definita sectantes, maluerunt semetipsos quam uetustae uniuersitatis fidem prodere[19]. 7. Vnde et ad tantam gloriam peruenire meruerunt, ut non solum confessores, uerum etiam confessorum principes iure meritoque habeantur.

6

1. Magnum hoc igitur eorundem beatorum exemplum planeque diuinum et ueris quibusque catholicis indefessa meditatione recolendum : qui in modum septemplicis candelabri septena sancti spiritus luce radiati clarissimam posteris formulam praemonstrarunt (Cf. Ex 25, 31-37), quonammodo deinceps, per singula quaeque errorum uaniloquia (Cf. 2 Tim 2, 16)[20], sacratae uetustatis auctoritate profanae nouitatis conteratur audacia. 2. Neque hoc sane nouum, siquidem mos iste semper in ecclesia uiguit ut, quo quisque foret religiosior, eo promptius nouellis adinuentionibus contrairet.

3. Exemplis talibus plena sunt omnia. Sed ne longum fiat, unum aliquod et hoc ab apostolica potissimum sede sumemus, ut omnes luce clarius uideant beatorum apostolorum beata successio quanta ui semper, quanto studio, quanta contentione defenderit susceptae semel religionis integritatem. 4. Quondam igitur, uenerabilis memoriae Agrippinus, Carthaginiensis episcopus, primus omnium mortalium, contra diuinum canonem, contra uniuersalis ecclesiae regulam, contra sensum omnium consacerdotum, contra morem atque instituta maiorum rebaptizandum esse censebat. Quae praesumptio tantum mali inuexit ut non solum haereticis omnibus formam sacrilegii, sed etiam quibusdam catholicis occasionem praebuerit erroris. 5. Cum ergo undique ad nouitatem rei cuncti reclamarent, atque omnes quaquauersum sacerdotes pro suo quisque studio reniterentur, tunc beatae memoriae papa Stephanus, apostolicae sedis antistes, cum ceteris quidem collegis suis, sed tamen prae ceteris restitit, dignum, ut opinor, existimans, si reliquos omnes tantum fidei deuotione uinceret, quantum loci auctoritate superabat. 6. Denique in epistula quae tunc ad Africam missa est, his uerbis sanxit : "Nihil nouandum, nisi quod traditum est[21]". Intellegebat etenim uir sanctus et prudens nihil aliud rationem pietatis admittere, nisi ut omnia, qua fide a patribus suscepta forent, eadem fide filiis consignarentur ; nosque religionem non qua uellemus ducere, sed potius qua illa duceret sequi oportere, idque esse proprium christianae modestiae et grauitatis, non sua posteris tradere, sed a maioribus accepta seruare. 7. Quis ergo tunc uniuersi negotii exitus ? Quis utique, nisi usitatus et solitus ? Retenta est scilicet antiquitas, explosa nouitas[22].

8. - Sed forte tunc ipsi nouitiae adinuentioni patrocinia defuerunt. - Immo uero tanta uis ingenii adfuit, tanta eloquentiae flumina, tantus adsertorum numerus, tanta ueri similitudo, tanta diuinae legis oracula, sed plane nouo ac malo more intellecta, ut mihi omnis illa conspiratio nullo modo destrui potuisse uideatur, nisi sola tanti moliminis causa, ipsa illa suscepta, ipsa defensa, ipsa laudata nouitatis professio destituisset. 9. Quid postremo ? Ipsius Africani concilii siue decreti quae uires ? Donante Deo nullae, sed uniuersa tamquam somnia, tamquam fabulae, tamquam superflua, abolita, antiquata, calcata sunt.

10. Et - o rerum mira conuersio ! - auctores eiusdem opinionis catholici, consectatores uero haeretici iudicantur ; absoluuntur magistri, condemnantur discipuli; conscriptores librorum filii regni (Mt 13, 38) erunt, adsertores uero gehenna suscipiet. 11. Nam quis ille tam

demens est, qui illud sanctorum omnium et episcoporum et martyrum lumen, beatissimum Cyprianum, cum ceteris collegis suis in aeternum dubitet regnaturum esse cum Christo ? Aut quis tam contra sacrilegus, qui Donatistas et ceteras pestes, quae illius auctoritate concilii rebaptizare se iactitant, in sempiternum neget arsuros esse cum diabolo? ?

7

1. Quod quidem mihi diuinitus uidetur promulgatum esse iudicium, propter eorum maxime fraudulentiam qui, cum sub alieno nomine haeresim concinnare machinentur, captant plerumque ueteris cuiuspiam uiri scripta paulo inuolutius edita, quae pro ipsa sui obscuritate dogmati suo quasi congruant, ut illud nescio quid quodcumque proferunt, neque primi neque soli sentire uideantur. 2. Quorum ego nequitiam duplici odio dignam iudico, uel eo quod haereseos uenenum propinare aliis non extimescunt, uel eo etiam quod sancti cuiusque uiri memoriam tamquam sopitos iam cineres profana manu uentilant, et, quae silentio sepeliri oportebat, rediuiua opinione diffamant, sequentes omnino uestigia auctoris sui Cham, qui nuditatem uenerandi Noe non modo operire neglexit, uerum quoque inridendam ceteris enuntiauit (Cf. Gn 9, 20-29). 3. Vnde tantam laesae pietatis meruit offensam, ut etiam posteri ipsius peccati sui maledictis obligarentur, beatis illis fratribus multum longeque dissimilis, qui nuditatem ipsam reuerendi patris neque suis temerare oculis neque alienis patere uoluerunt, sed auersi, ut scribitur, texerunt eum - quod est erratum sancti uiri nec adprobasse nec prodidisse - atque idcirco beata in posteros benedictione donati sunt. Sed ad propositum redeamus.

4. Magno igitur metu nobis inmutatae fidei ac temeratae religionis piaculum pertimescendum est : a quo nos non solum constitutionis ecclesiasticae disciplina, sed etiam censura apostolicae deterret auctoritatis. 5. Scitum etenim cunctis est quam grauiter, quam seuere, quam uehementer inuehatur in quosdam beatus apostolus Paulus, qui mira leuitate nimium cito translati fuerant ab eo, qui eos uocauerat in gratiam Christi, in aliud euangelium, quod non est aliud ; qui coaceruarant sibi magistros ad sua desideria, a ueritate quidem auditum auertentes, conuersi uero ad fabulas, habentes damnationem, quod primam fidem inritam fecissent (Ga 1, 6-7 ; 2 Tim 4, 3-4 ; 1 Tim 5, 12).

6. Quos deceperant hi, de quibus ad Romanos fratres scribit idem apostolus : Rogo autem uos, fratres, ut obseruetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam ipsi didicistis, faciunt, et declinate ab illis. Huiusmodi enim Christo Domino nostro non seruiunt, sed suo uentri ; et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Ro 16, 17-18). 7. Qui intrant per domos et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur uariis desideriis, semper discentes et ad scientiam ueritatis numquam peruenientes (2 Tim 3, 6-7); uaniloqui et seductores, qui uniuersas domos subuertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia (Tite 1, 10-11) ; homines corrupti mente, reprobi circa fidem (2 Tim 3, 8), superbi et nihil scientes, sed languentes circa quaestiones et pugnas uerborum, qui ueritate priuati sunt (1 Tim 6, 4), existimantes quaestum esse pietatem (1 Tim 6, 5). 8. Simul autem et otiosi discunt circumire domos, non solum autem otiosi sed et uerbosi et curiosi, loquentes quae non oportet (1 Tim 5, 13) ; qui bonam conscientiam repellentes circa fidem naufragauerunt (1 Tim 1, 19) ; quorum profana uaniloquia multum proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit (2 Tim 2, 16-17). 9. Bene autem quod de his item scribitur : Sed ultra non proficient ; insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (2 Tim 3, 9).

8

1. Cum ergo tales quidam circumeuntes prouincias et ciuitates atque errores uenalicios circumferendo etiam ad Galatas deuenissent, cumque, his auditis, Galatae nausea quadam ueritatis adfecti apostolicae catholicaeque doctrinae manna reuomentes, haereticae nouitatis sordibus oblectarentur, ita sese apostolicae potestatis exseruit auctoritas, ut summa cum seueritate decerneret : Sed licet nos, inquit, aut angelus de caelo euangelizet uobis, praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit (Ga 1, 8). 2. Quid est quod ait : sed licet nos ? Cur non potius : sed licet ego ? Hoc est : etiamsi Petrus, etiamsi Andreas, etiamsi Iohannes, etiamsi postremo omnis apostolorum chorus[24] euangelizet uobis, praeterquam quod euangelizauimus, anathema sit (Ga 1, 8). Tremenda districtio! propter adserendam primae fidei tenacitatem (Cf. 1 Tim 5, 12) nec sibi nec ceteris coapostolis pepercisse. 3. Parum est. Etiamsi angelus , inquit, de caelo euangelizet uobis, praeterquam quod euangelizauimus, anathema sit (Ga 1, 8). Non suffecerat ad custodiam traditae semel fidei (Jude 3), humanae conditionis commemorasse naturam, nisi angelicam quoque excellentiam conprehendisset. Licet nos, inquit, aut angelus de caelo. Non quia sancti caelestesque angeli peccare iam possint, sed hoc est quod dicit : Si etiam, inquit, fiat quod non potest fieri, quisque ille traditam semel fidem mutare temptauerit, anathema sit!

4. - Sed haec forsitan perfunctorie praelocutus est, et humano potius effudit impetu, quam diuina ratione decreuit. - Absit. Sequitur enim, et hoc ipsum ingenti molimine iteratae insinuationis inculcat : Sicut praediximus, inquit, et nunc iterum dico : Si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema siti (Ga 1, 9). Non dixit : 'Si quis uobis adnuntiauerit praeterquam quod accepistis, benedictus sit laudetur recipiatur', sed anathema sit, inquit, id est separatus, segregatus, exclusus ; ne unius ouis dirum contagium innoxium gregem Christi uenenata permixtione contaminet.

9

1 .- Sed forsitan Galatis tantum ista praecepta sunt.

- Ergo et illa solis Galatis imperata sunt quae in eiusdem epistulae sequentibus commemorantur, qualia sunt haec : Si uiuimus spiritu, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, inuicem prouocantes, inuicem inuidentes (Ga 5, 25- 26), et reliqua. 2. Quod si absurdum est, et omnibus ex aequo imperata sunt, restat ut sicut haec morum mandata, ita etiam illa quae de fide cauta sunt, omnes pari modo conprehendant, et, sicut nemini licet inuicem prouocare aut inuidere inuicem, ita nemini liceat praeter id quod ecclesia catholica usquequaque euangelizat accipere.

3. - Aut forsitan tunc iubebatur, si quis adnuntiasset praeterquam quod adnuntiatum fuerat, anathemare, nunc uero iam non iubetur. - Ergo et illud, quod item ibi ait : Dico autem : spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis (Ga 5, 16), tunc tantum iubebatur, modo uero iam non iubetur? 4. Quodsi impium pariter et perniciosum est ita credere, necessario sequitur ut, sicut haec cunctis aetatibus obseruanda sunt, ita illa quoque, quae de non mutanda fide sancta sunt, cunctis aetatibus imperata sint.

5. Adnuntiare ergo aliquid Christianis catholicis praeter id quod acceperunt, numquam licuit, nusquam licet, numquam licebit ; et anathemare eos qui adnuntiant aliquid, praeterquam quod semel acceptum est, numquam non oportuit, nusquam non oportet, numquam non oportebit[25]. 6. Quae cum ita sint, estne aliquis uel tantae audaciae qui, praeter id quod apud ecclesiam adnuntiatum est, adnuntiet, uel tantae leuitatis qui, praeter id quod ab ecclesia accepit, accipiat ? 7. Clamat, et repetendo clamat, et omnibus et semper et ubique per litteras suas clamat ille, ille uas electionis (Ac 9, 15), ille magister gentium (2 Tim 1, 11), ille apostolorum tuba, ille terrarum praeco, ille caelorum conscius (Cf. 2 Co 12, 2-4), ut, si quis nouum dogma adnuntiauerit, anathemetur. 8. Et contra reclamant ranae quaedam et scinifes et muscae moriturae (Ex 8, 6 ; 16 ; 21), quales sunt Pelagiani, et hoc catholicis : 'Nobis, inquiunt, auctoribus, nobis principibus, nobis expositoribus, damnate quae tenebatis, tenete quae damnabatis, reicite antiquam fidem, paterna instituta, maiorum deposita, et recipite…' - Quaenam illa tandem ?

9. Horreo dicere : sunt enim tam superba, ut mihi non modo adfirmari sed ne refelli quidem sine aliquo piaculo posse uideantur.

10

1. Sed dicet aliquis : 'Cur ergo persaepe diuinitus sinuntur excellentes quaedam personae in ecclesia constitutae res nouas catholicis adnuntiare ?' - Recta interrogatio et digna quae diligentius atque uberius

pertractetur ; cui tamen non ingenio proprio, sed diuinae legis auctoritate, ecclesiastici magisterii documento satisfaciendum est. 2. Audiamus ergo sanctum Moysen, et ipse nos doceat cur docti uiri et qui, propter scientiae gratiam, ab apostolo etiam prophetae nuncupantur (1 Co 14, 37), proferre interdum permittantur noua dogmata, quae uetus testamentum allegorico sermone deos alienos appellare consueuit (Dt 13, 2 pass.), eo quod scilicet ita ab haereticis ipsorum opiniones, sicut a gentilibus dii sui, obseruentur.

3. Scribit ergo in Deuteronomio beatus Moyses : Si surrexerit, inquit, in medio tui propheta, aut qui somnium uidisse se dicat (Dt 13, 1), id est, magister in ecclesia constitutus, quem discipuli uel auditores sui ex aliqua reuelatione docere arbitrentur. 4. Quid deinde ? Et praedixerit, inquit , signum atque portentum, et euenerit quod locutus est ( Dt 13, 1-2) : magnus profecto nescio quis significatur magister et tantae scientiae, qui sectatoribus propriis non solum quae humana sunt nosse, uerum etiam quae supra hominem sunt praenoscere posse uideatur, quales fere discipuli sui iactitant fuisse Valentinum, Donatum, Photinum, Apollinarem, ceterosque eiusmodi. 5. Quid postea ? Et dixerit, inquit , tibi : Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et seruiamus eis (Dt 13, 2)… Qui sunt dei alieni, nisi errores extranei ? quos ignorabas, id est, noui et inauditi ; et seruiamus eis, id est, credamus eis, sequamur eos. 6. Quid ad extremum ? Non audies, inquit, uerba prophetae illius aut somniatoris (Dt 13, 3). Et quare, oro te, a Deo non prohibetur doceri, quod a Deo prohibetur audiri ? Quia, inquit, temptat uos Dominus Deus uester, ut palam fiat, utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima uestra (Dt 13, 3). 7. Luce clarius aperta causa est, cur interdum diuina prouidentia quosdam ecclesiarum magistros noua quaedam dogmata praedicare patiatur : ut temptet uos Dominus, inquit , Deus uester. 8. Et profecto magna temptatio est, cum ille quem tu prophetam, quem prophetarum discipulum, quem doctorem et adsertorem ueritatis putes, quem summa ueneratione et amore conplexus sis, is si subito latenter noxios subinducat errores quos nec cito deprehendere ualeas, dum antiqui magisterii duceris praeiudicio, nec facile damnare decidas, dum magistri ueteris praepediris adfectu[26].

11

1. Hic forsitan efflagitet aliquis ut ea, quae sancti Moysi uerbis adserta sunt, ecclesiasticis aliquibus demonstrentur exemplis. Aequa expostulatio nec diu differenda.

2. Nam, ut a proximis et manifestis incipiam, qualem fuisse nuper temptationem putamus, cum infelix ille Nestorius, subito ex oue conuersus in lupum (Cf. Mt 7, 15), gregem Christi lacerare coepisset[27], cum eum hi ipsi, qui rodebantur, ex magna adhuc parte ouem crederent ideoque morsibus suis magis paterent ?

3. Nam quis eum facile errare arbitraretur, quem tanto imperii iudicio electum, tanto sacerdotum studio prosecutum uideret, qui, cum magno sanctorum amore, summo populi fauore celebraretur, cottidie palam diuina tractabat eloquia et noxios quosque Iudaeorum et gentilium confutabat errores ?

4. Quo tandem iste modo non cuiuis fidem faceret, se recta docere, recta praedicare, recta sentire, qui, ut uni haeresi suae aditum patefaceret, cunctarum haereseon blasphemias insectabatur ? Sed hoc erat illud quod Moyses ait : Temptat uos Dominus Deus uester, si diligatis eum an non (Dt 13, 3).

5. Et, ut Nestorium praetereamus, in quo plus semper admirationis quam utilitatis, plus famae quam experientiae fuit, quem opinione uulgi aliquandiu magnum humana magis fecerat gratia quam diuina, eos potius com- memoremus qui, multis profectibus multaque industria praediti, non paruae temptationi catholicis hominibus exstiterunt.

6. Velut apud Pannonias maiorum memoria Photinus ecclesiam Sirmitanam temptasse memoratur, ubi cum magno omnium fauore in sacerdotium fuisset adscitus et aliquandiu tamquam catholicus administraret, subito sicut malus ille propheta aut somniator, quem Moyses significat, creditam sibi plebem Dei persuadere coepit ( Cf. Dt 13, 3) ut sequeretur deos alienos, id est errores extraneos, quos antea nesciebat.

7. Sed hoc usitatum, illud uero perniciosum, quod ad tantum nefas non mediocribus adminiculis utebatur. Nam erat et ingenii uiribus ualens et doctrinae opibus excellens et eloquio praepotens[28], 8. quippe qui utroque sermone copiose et grauiter disputaret et scriberet quod monumentis librorum suorum manifestatur, quos idem partim graeco partim latino sermone composuit.

8. Sed bene quod commissae ipsi oues Christi (Cf. Jn 21, 17), multum pro catholica fide uigilantes et cautae, cito ad praemonentis Moysi eloquia respexerunt, et prophetae atque pastoris sui licet admirarentur eloquentiam, temptationem tamen non ignorarunt ( Cf. Dt 13, 1-3). Nam quem antea quasi arietem gregis sequebantur, eundem deinceps uelut lupum fugere coeperunt (Cf. Jn 10, 1-16).

9. Neque solum Photini, sed etiam Apollinaris exemplo istius ecclesiasticae temptationis periculum discimus et simul ad obseruandae diligentius fidei custodiam commonemur. Et ipse enim auditoribus suis magnos aestus et magnas generauit angustias, quippe cum eos huc ecclesiae traheret auctoritas, huc magistri retraheret consuetudo, cumque inter utraque nutabundi et fluctuantes, quid potius sibi seligendum foret non expedirent. 10.- Sed forsitan eiusmodi ille uir erat, qui dignus esset facile contemni. - Immo uero tantus ac talis, cui nimium cito in plurimis crederetur. Nam quid illo praestantius acumine, exercitatione, doctrina ? 11. Quam multas ille haereses multis uoluminibus oppressit, quot inimicos fidei confutauit errores, indicio est opus illud triginta non minus librorum, nobilissimum et maximum, quo insanas Porphyrii calumnias magna probationum mole confudit. 12. Longum est uniuersa ipsius opera commemorare, quibus profecto summis aedificatoribus ecclesiae par esse potuisset, nisi, profana illa haereticae curiositatis libidine, nouum nescio quid adinuenisset, quo et cunctos labores suos uelut cuiusdam leprae admixtione foedaret, et committeret ut doctrina eius non tam aedificatio quam temptatio potius ecclesiastica diceretur.

12

1. Hic a me forsitan deposcatur ut horum, quos supra commemoraui, haereses exponam, Nestorii scilicet, Apollinaris et Photini. Hoc quidem ad rem, de qua nunc agimus, non adtinet.

2. Propositum etenim nobis est non singulorum errores persequi, sed paucorum exempla proferre, quibus euidenter ac perspicue demonstretur illud quod Moyses ait, quia scilicet, si quando ecclesiasticus aliquis magister, et ipse interpretandis prophetarum mysteriis propheta, noui quiddam in ecclesia Dei temptet inducere (Cf. 1 Co 13, 2), ad temptationem id nostram fieri prouidentia diuina patiatur (Cf. Dt 13, 1-3).

3. Vtile igitur fuerit in excursu, quid supra memorati haeretici sentiant breuiter exponere, id est Photinus, Apollinaris, Nestorius.

4. Photini ergo secta haec est : dicit Deum singulum esse et solitarium et more iudaico confitendum. Trinitatis plenitudinem negat, neque ullam Dei uerbi aut ullam Spiritus sancti putat esse personam[29]. 5. Christum uero hominem tantummodo solitarium adserit, cui principium adscribit ex Maria ; et hoc omnimodis dogmatizat solam nos personam Dei patris et solum Christum hominem colere debere. Haec ergo Photinus.

6. Apollinaris uero in unitate quidem trinitatis quasi consentire se iactitat, - et hoc ipsum non plena fidei sanitate- sed in Domini incarnatione aperta professione blasphemat. Dicit enim in ipsa Saluatoris nostri carne aut animam humanam penitus non fuisse aut certe talem fuisse, cui mens et ratio non esset. 7. Sed et ipsam Domini carnem non de sanctae uirginis Mariae carne susceptam, sed de caelo in uirginem descendisse dicebat, eamque nutabundus semper et dubius, modo coaeternam Deo uerbo, modo de uerbi diuinitate factam praedicabat. 8. Nolebat enim in Christo duas esse substantias : unam diuinam alteram humanam, unam ex patre alteram ex matre, sed ipsam uerbi naturam putabat esse discissam, quasi aliud eius permaneret in Deo, aliud uero uersum fuisset in carnem ; ut, cum ueritas dicat ex duabus substantiis unum esse Christum, ille contrarius ueritati ex una Christi diuinitate duas adserat factas esse substantias[30]. Haec itaque Apollinaris.

9. Nestorius autem contrario Apollinari morbo, dum sese duas in Christo substantias distinguere simulat, duas introducit repente personas, et, inaudito scelere, duos esse uult filios Dei, duos Christos, unum Deum, alterum hominem, unum qui ex patre, alterum qui sit generatus ex matre[31]. 10. Atque ideo adserit sanctam Mariam non theotocon sed christotocon esse dicendam, quia scilicet ex ea non ille Christus qui Deus, sed ille qui erat homo, natus sit. 11. Quodsi quis eum putat in litteris suis unum Christum dicere et unam Christi praedicare personam, non temere credat. Aut enim istud fallendi arte machinatus est, ut per bona facilius suaderet et mala, sicut ait apostolus : Per bonum mihi operatus est mortem (Ro 7, 13); aut ergo, ut diximus, fraudulentiae causa quibusdam in locis scriptorum suorum unum Christum, et unam Christi personam credere se iactitat; aut certe post partum iam uirginis ita in unum Christum duas perhibet conuenisse personas, ut tamen conceptus seu partus uirginei tempore et aliquanto postea duos Christos fuisse contendat[32], 13. ut, cum scilicet Christus homo communis primum et solitarius natus sit, et necdum Dei uerbo personae unitate sociatus, postea in eum adsumentis uerbi persona descenderit, et licet nunc in Dei gloria maneat adsumptus, aliquandiu tamen nihil inter illum et ceteros homines interfuisse uideatur.

13

1. Haec ergo Nestorius, Apollinaris, Photinus aduersus catholicam fidem rabidi canes latrant : Photinus trinitatem non confitendo ; Apollinaris conuertibilem uerbi dicendo naturam, et duas in Christo substantias non confitendo, et aut totam Christi animam aut certe mentem atque rationem in anima denegando, et adserendo pro sensu mentis fuisse Dei uerbum ; Nestorius duos Christos aut semper esse aut aliquandiu fuisse adseuerando.

2. Ecclesia uero catholica et de Deo et de Saluatore nostro recta sentiens, nec in trinitatis mysterio nec in Christi incarnatione blasphemat. 3. Nam et unam diuinitatem in trinitatis plenitudine et trinitatis aequalitatem in una atque eadem maiestate ueneratur, et unum Christum Iesum, non duos, eundemque Deum pariter atque hominem confitetur[33] 4. Vnam quidem in eo personam sed duas substantias, duas substantias sed unam credit esse personam : duas substantias, quia mutabile non est uerbum Dei, ut ipsum uerteretur in carnem? ; unam personam, ne duos profitendo filios quaternitatem uideatur colere, non trinitatem[35].

5. Sed operae pretium est ut id ipsum etiam atque etiam distinctius et expressius enucleemus. In Deo una substantia sed tres personae ; in Christo duae substantiae sed una persona. In trinitate alius atque alius, non aliud atque aliud ; in Saluatore aliud atque aliud, non alius atque alius[36]. 6. Quomodo in trinitate alius atque alius, non aliud atque aliud ? Quia scilicet alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti? ; sed tamen Patris et Filii et Spiritus sancti non alia et alia, sed una eademque natura. 7. Quomodo in Saluatore aliud atque aliud, non alius atque alius ? Quia uidelicet altera substantia diuinitatis, altera humanitatis ; sed tamen deitas et humanitas non alter et alter, sed unus idemque Christus, unus idemque Filius Dei[38], et unius eiusdemque Christi et Filii Dei una eademque persona : sicut in homine aliud caro et aliud anima, sed unus idemque homo, anima et caro. 8. In Petro uel Paulo aliud anima, aliud caro, nec tamen duo Petri caro et anima, aut alter Paulus anima et alter caro, sed unus idemque Petrus, unus idemque Paulus, ex duplici diuersaque subsistens animi corporisque natura[39]. 9. Ita igitur in uno eodemque Christo duae substantiae sunt, sed una diuina altera humana, una ex patre Deo, altera ex matre uirgine, una coaeterna et aequalis Patri altera ex tempore et minor Patre[40], una consubstantialis Patri altera consubstantialis matri, unus tamen idemque Christus in utraque substantia[41]. 10. Non ergo alter Christus Deus alter homo, non alter increatus alter creatus, non alter inpassibilis alter passibilis, non alter aequalis Patri alter minor Patre, non alter ex Patre alter ex matre, sed unus idemque Christus Deus et homo, idem non creatus et creatus, idem incommutabilis et inpassibilis, idem commutatus et passus, idem Patri et aequalis et minor, idem ex Patre ante saecula genitus idem in saeculo ex matre generatus ; perfectus Deus, perfectus homo ; in Deo summa diuinitas, in homine plena humanitas[42]. 11. Plena, inquam, humanitas, quippe quae animam simul habeat et carnem, sed carnem ueram nostram maternam, animam uero intellectu praeditam, mente ac ratione pollentem[43].

12. Est ergo in Christo uerbum, anima, caro, sed hoc totum unus est Christus, unus Filius Dei, et unus Saluator ac Redemptor noster[44]. Vnus autem non corruptibili nescio qua diuinitatis et humanitatis confusione, sed integra et singulari quadam unitate personae. 13. Neque enim illa coniunctio alterum in alterum conuertit atque mutauit[45], - qui est error proprius Arrianorum -, sed ita in unum potius utrumque conpegit, ut manente semper in Christo singularitate unius eiusdemque personae, in aeternum quoque permaneat proprietas uniuscuiusque naturae[46], quo scilicet nec umquam Deus corpus esse incipiat, nec aliquando corpus corpus esse desistat. 14. Quod etiam humanae conditionis demonstratur exemplo. Neque enim in praesenti tantum, sed in futuro quoque unusquisque hominum ex anima constabit et corpore, nec tamen umquam aut corpus in animam aut anima uertetur in corpus, sed, unoquoque hominum sine fine uicturo, in unoquoque hominum sine fine necessario utriusque substantiae differentia permanebit. 15. Ita in Christo quoque utriusque substantiae sua cuique in aeternum proprietas, salua tamen personae unitate, retinenda est[47].

14

Sed cum personam saepius nominamus et dicimus quod Deus per personam homo factus sit, uehementer uerendum est ne hoc dicere uideamurquod Deus Verbum sola imitatione actionis quae sunt nostra susceperit, et quidquid illud est conuersationis humanae, quasi adumbratus non quasi uerus homo fecerit, 2. sicut in theatris fieri solet, ubi unus plures effingit repente personas, quarum ipse nulla est. Quotienscumque etenim aliqua suscipitur imitatio actionis alienae, ita aliorum officia aut opera patrantur, ut tamen hi qui agunt, non sint ipsi quos agunt. 3. Neque enim - ut uerbi gratia saecularium [et Manichaeorum] utamur exemplis - cum actor tragicus sacerdotem effingit aut regem, sacerdos aut rex est ; nam desinente actu simul et ea quam susceperat persona desistit. 4. Absit hoc a nobis nefarium scelestumque ludibrium! Manichaeorum sit ista dementia, qui, fantasiae praedicatores, aiunt Filium Dei, Deum, personam hominis non substantiue exstitisse, sed actu putatiuo quodam et conuersatione simulasse[48].

5. Catholica uero fides ita Verbum Dei hominem factum esse dicit, ut quae nostra sunt non fallaciter et adumbrate, sed uere expresseque susciperet, et quae erant humana, non quasi aliena imitaretur, sed potius ut sua gereret, et prorsus quod agebat hoc esset, quem agebat is esset: sicut ipsi nos quoque in eo quod loquimur, sapimus, uiuimus, subsistimus, non imitamur homines sed sumus.

6. Neque enim Petrus et Iohannes, ut eos potissimum nominem, imitando erant homines sed subsistendo. Neque item Paulus simulabat apostolum aut fingebat Paulum, sed erat apostolus et subsistebat Paulus.

7. Ita etiam Deus Verbum, adsumendo et habendo carnem, loquendo, faciendo, patiendo per carnem - sine ulla tamen suae corruptione naturae - hoc omnino praestare dignatus est, ut hominem perfectum non imitaretur aut fingeret, sed exhiberet; ut homo uerus non uideretur aut putaretur, sed esset atque subsisteret.

8. Igitur sicut anima connexa carni, nec in carnem tamen uersa, non imitatur hominem, sed est homo, et homo non per simulationem sed per substantiam, ita etiam Verbum Deus - absque ulla sui conuersione uniendo se homini, non confundendo - non imitando factus est homo, sed subsistendo[49].

9. Abiciatur ergo tota penitus personae illius intellegentia, quae fingendo imitatione suscipitur, ubi semper aliud est et aliud simulatur, ubi ille qui agit numquam is est quem agit.

10. Absit etenim ut hoc fallaci modo Deus Verbum personam hominis suscepisse credatur, sed ita potius, ut incommutabili sua manente substantia et in se perfecti hominis suscipiendo naturam ipse caro, ipse homo, ipse persona hominis exsisteret, non simulatoria sed uera, non imitatiua sed substantiua, non denique quae cum actione desisteret, sed quae prorsus in substantia permaneret.

15

1. Haec igitur in Christo personae unitas nequaquam post uirginis partum, sed in ipso uirginis utero conpacta atque perfecta est. 2. Vehementer etenim praecauere debemus ut Christum non modo unum, sed etiam semper unum confiteamur, quia intoleranda blasphemia est, ut etiamsi nunc eum unum iam esse concedas, aliquando tamen non unum sed duos fuisse contendas, unum scilicet post tempus baptismatis, duos uero sub tempore natiuitatis. 3. Quod inmensum sacrilegium non aliter profecto uitare poterimus, nisi unitum hominem Deo, sed unitate personae, non ab ascensu uel resurrectione uel baptismo[50], sed iam in matre, iam in utero, iam denique in ipsa uirginali conceptione fateamur[51]. Propter quam personae unitatem indifferenter atque promiscue[52] et, quae Dei sunt propria, tribuuntur homini, et, quae carnis propria, adscribuntur Deo. 4. Inde est enim quod diuinitus scriptum est, et Filium hominis descendisse de caelo (Cf. Jn 3, 13), et : Dominum maiestatis (1 Co 2, 8) crucifixum in terra ; inde etiam ut carne Domini facta, carne Domini creata, ipsum uerbum Dei factum (Cf. Jn 1, 14), ipsa sapientia Dei inpleta, scientia creata dicatur (Cf. Si 24, 35), sicut in praescientia manus ipsius et pedes fossi esse referuntur (Cf. Si 1, 4). 5. Per hanc, inquam, personae unitatem illud quoque similis mysterii ratione perfectum est, ut, carne uerbi ex integra matre nascente, ipse Deus uerbum natus ex uirgine catholicissime credatur, impiissime denegetur[53].

6. Quae cum ita sint, absit ut quisquam sanctam Mariam diuinae gratiae priuilegiis et speciali gloria fraudare conetur. 7. Est enim singulari quodam Domini ac Dei nostri, filii autem sui, munere uerissime ac beatissime theotocos confitenda[54], sed non eo more theotocos quo impia quaedam haeresis suspicatur, quae adserit eam Dei matrem sola appellatione dicendam, quod eum scilicet pepererit hominem, qui postea factus est Deus, sicut dicimus presbyteri matrem aut episcopi matrem, non iam presbyterum aut episcopum pariendo, sed eum generando hominem qui postea presbyter uel episcopus factus est. 8. Non ita, inquam, sancta Maria theotocos , sed ideo potius, quoniam, ut supra dictum est, iam in eius sacrato utero sacrosanctum illud mysterium perpetratum est, quod propter singularem quandam atque unicam personae unitatem, sicut uerbum in carne caro, ita homo in Deo Deus est[55].

16

1. Sed iam ea quae de supra memoratis haeresibus uel de catholica fide breuiter dicta sunt, renouandae causa memoriae breuius strictiusque repetamus, quo scilicet et intellegantur iterata plenius et firmius inculcata teneantur.

2. Anathema igitur Photino non recipiendo plenitudinem trinitatis et Christum hominem tantummodo solitarium praedicanti[56]. Anathema Apollinari adserenti in Christo conuersae diuinitatis corruptionem et auferenti perfectae humanitatis proprietatem. Anathema Nestorio neganti ex uirgine Deum natum, adserenti duos Christos, et explosa trinitatis fide quaternitatem nobis introducenti[57].

3. Beata uero catholica ecclesia, quae unum Deum in trinitatis plenitudine et item trinitatis aequalitatem in una diuinitate ueneratur[58], ut neque singularitas substantiae personarum confundat proprietatem, neque item trinitatis distinctio unitatem separet deitatis[59].

4. Beata, inquam, ecclesia, quae in Christo duas ueras perfectasque substantias, sed unam Christi credit esse personam, ut neque naturarum distinctio unitatem personae diuidat, neque item personae unitas differentiam confundat substantiarum.

5. Beata, inquam, ecclesia, quae ut unum semper Christum et esse et fuisse fateatur, unitum hominem Deo non post partum, sed iam in ipso matris utero confitetur.

6. Beata, inquam, ecclesia, quae Deum factum hominem non conuersione naturae, sed personae ratione intellegit, personae autem non simulatoriae et transeuntis, sed substantiuae ac permanentis.

7. Beata, inquam, ecclesia, quae hanc personae unitatem tantam uim habere praedicat, ut propter eam miro ineffabilique mysterio et diuina homini et Deo adscribat humana. Nam propter eam et hominem de caelo secundum Deum descendisse non abnegat et Deum secundum hominem credit in terra factum, passum et crucifixum. Propter eam denique, et hominem Dei Filium et Deum filium uirginis confitetur. 8. Beata igitur ac ueneranda, benedicta et sacrosancta et omnino supernae illi angelorum laudationi conparanda confessio, quae unum Dominum Deum trina sanctificatione glorificat. Idcirco etenim uel maxime unitatem Christi praedicat, ne mysterium trinitatis excedat.

9. Haec in excursu dicta sint, alias, si Deo placuerit, uberius tractanda et explicanda[60]. Nunc ad propositum redeamus.

17

1. Dicebamus ergo in superioribus quod in ecclesia Dei temptatio esset populi error magistri, et tanto maior temptatio quanto ipse esset doctior, qui erraret[61]. Quod primum scripturae auctoritate, deinde ecclesiasticis docebamus exemplis, eorum scilicet commemoratione, qui, cum aliquandiu sanae fidei forent habiti, ad extremum tamen aut in alienam decidissent sectam aut ipsi suam haeresim condidissent. 2. Magna profecto res et ad discendum utilis et ad recolendum necessaria, quam etiam atque etiam exemplorum molibus inlustrare atque inculcare debemus, ut omnes uere catholici nouerint se cum ecclesia doctores recipere, non cum doctoribus ecclesiae fidem deserere debere.

3. Sed ego ita arbitror quod, cum multos in hoc temptandi genere proferre ualeamus, nemo paene sit qui Origenis temptationi ualeat conparari, in quo plura adeo praeclara, adeo singularia, adeo mira exstiterunt, ut inter initia habendam cunctis adsertionibus eius fidem quiuis ille facile iudicaret. 4. Nam si uita facit auctoritatem, magna illi industria, magna pudicitia, patientia, tolerantia; si genus uel eruditio, quid eo nobilius, qui primum in ea domo natus est quae est inlustrata martyrio ; deinde pro Christo non solum patre sed omni quoque facultate priuatus, tantum inter sanctae paupertatis profecit angustias, ut pro nomine dominicae confessionis saepius, ut ferunt, adfligeretur. 5. Neque uero haec in illo sola erant, quae cuncta postea temptationi forent, sed tanta etiam uis ingenii, tam profundi, tam acris, tam elegantis, ut omnes paene multum longeque superaret; tanta doctrinae ac totius eruditionis magnificentia, ut pauca forent diuinae, paene fortasse nulla humanae philosophiae, quae non penitus adsequeretur : cuius scientiae cum graeca concederent, hebraea quoque elaborata sunt[62]. 6. Eloquentiam uero quid memorem ? Cuius fuit tam amoena, tam lactea, tam dulcis oratio, ut mihi ex ore ipsius non tam uerba quam mella quaedam fluxisse uideantur ? Quae non ille persuasu difficilia disputandi uiribus elimpidauit ? Quae factu ardua non, ut facillima uiderentur, effecit ?

7. - Sed forsitan argumentorum tantummodo nexibus adsertiones suas texuit. - Immo plane nemo umquam magistrorum fuit qui pluribus diuinae legis uteretur exemplis. - Sed, credo, pauca conscripsit. - Nemo mortalium plura, ut mihi sua omnia non solum non perlegi sed ne inueniri quidem posse uideantur[63]; cui, ne quicquam ad scientiae instrumenta deesset, etiam plenitudo exabundauit aetatis. 8. - Sed forsitan discipulis parum felix. - Quis umquam felicior ? Nempe innumeri ex sinu suo doctores, innumeri sacerdotes, confessores et martyres exstiterunt. 9. Iam uero quanta apud omnes illius admiratio, quanta gloria, quanta gratia fuerit, quis exsequi ualeat ? Quis non ad eum paulo religiosior ex ultimis mundi partibus aduolauit ? Quis Christianorum non paene ut prophetam, quis philosophorum non ut magistrum ueneratus est ? 10. Quam autem non solum priuatae conditioni, sed ipsi quoque fuerit reuerendus imperio, declarant historiae, quae eum a matre Alexandri imperatoris accitum ferunt, caelestis utique sapientiae merito, cuius et ille gratia et amore illa flagrabat[64]. Sed et eiusdem epistulae testimonium perhibent, quas ad Philippum imperatorem, qui primus Romanorum principum Christianus fuit, christiani magisterii auctoritate conscripsit[65]. 11. De cuius incredibili quadam scientia, si quis referentibus nobis christianum non accipit testimonium, saltim testificantibus philosophis gentilem recipiat confessionem. Ait namque impius ille Porphyrius excitum se fama ipsius Alexandriam puerum fere perrexisse ibique eum uidisse iam senem, sed plane talem tantumque qui arcem totius scientiae condidisset.

12. Dies me citius defecerit quam ea quae in illo uiro praeclara exstiterunt uel ex minima saltim parte perstringam, quae tamen omnia non solum ad religionis gloriam, sed etiam ad temptationis magnitudinem pertinebant. Quotus enim quisque tanti ingenii, tantae doctrinae, tantae gratiae uirum <…> aut facile deponeret, ac non illa potius uteretur sententia, se cum Origene errare malle quam cum aliis uera sentire? ? 13. Et quid plura ? Eo res decidit ut tantae personae, tanti doctoris, tanti prophetae non humana aliqua sed, ut exitus docuit, nimium periculosa temptatio (1 Co 10, 13) plurimos a fidei integritate deduceret. 14. Quamobrem hic idem Origenes, tantus ac talis, dum gratia Dei insolentius abutitur, dum ingenio suo nimium indulget sibique satis credit, cum parui pendit antiquam christianae religionis simplicitatem, dum se plus cunctis sapere praesumit, dum ecclesiasticas traditiones et ueterum magisteria contemnens quaedam scripturarum capitula nouo more interpretatur, 15. meruit ut de se quoque ecclesiae Dei diceretur : Si surrexerit in medio tui propheta. Et paulo post : Non audies, inquit, uerba prophetae illius (Dt 13, 1). Et item : Quia, inquit , temptat uos Dominus Deus uester, utrum diligatis eum an non (Dt 13, 3). 16. Vere non solum temptatio, sed etiam magna temptatio, deditam sibi atque in se pendentem ecclesiam admiratione ingenii, scientiae, eloquentiae, conuersationis et gratiae, nihil de se suspicantem, nihil uerentem, subito a ueteri religione in nouam profanitatem sensim paulatimque traducere[67].

17. - Sed dicet aliquis corruptos esse Origenis libros. - Non resisto quin potius, et malo; nam id a quibusdam et traditum et scriptum est, non catholicis tantum, uerum etiam haereticis. 18. Sed illud est, quod nunc debemus aduertere, etsi non ipsum, libros tamen sub nomine suo editos, magnae esse temptationi, qui multis blasphemiarum uulneribus scatentes non ut alieni sed quasi sui et leguntur et amantur ut, etsi in errore concipiendo Origenis non fuit sensus, ad errorem tamen persuadendum Origenis auctoritas ualere uideatur.

18

1. Sed et Tertulliani quoque eadem ratio est. Nam sicut ille apud Graecos, ita hic apud Latinos nostrorum omnium facile princeps iudicandus est. Quid enim hoc uiro doctius, quid in diuinis atque humanis rebus exercitatius ? 2. Nempe omnem philosophiam et cunctas philosophorum sectas, auctores adsertoresque sectarum omnesque eorum disciplinas, omnem historiarum ac studiorum uarietatem mira quadam mentis capacitate conplexus est. 3. Ingenio uero nonne tam graui ac uehementi excelluit, ut nihil sibi paene ad expugnandum proposuerit quod non aut acumine inruperit aut pondere eliserit ? 4. Iam porro orationis suae laudes quis exsequi ualeat ? Quae tanta nescio qua rationum necessitate conserta est, ut ad consensum sui, quos suadere non potuerit, inpellat : cuius quot paene uerba, tot sententiae sunt ; quot sensus, tot uictoriae? ! Sciunt hoc Marciones, Apelles, Praxeae, Hermogenes, Iudaei, Gentiles, Gnostici ceterique quorum ille blasphemias multis ac magnis uoluminum suorum molibus uelut quibusdam fulminibus euertit. 5. Et tamen hic quoque post haec omnia, hic, inquam, Tertullianus, catholici dogmatis, id est uniuersalis ac uetustae fidei parum tenax[69], ac disertior multo quam fidelior, mutata deinceps sententia fecit ad extremum quod de eo beatus confessor Hilarius quodam loco scribit : "Sequenti, inquit, errore detraxit scriptis probabilibus auctoritatem[70]". Et fuit ipse quoque in ecclesia magna temptatio. 6. Sed de hoc nolo plura dicere. Hoc tantum commemorabo quod, contra Moysi praeceptum, exsurgentes in ecclesia nouellas Montani furias et insana illa insanarum mulierum nouitii dogmatis somnia ueras prophetias adseuerando, meruit ut de se quoque et scriptis suis diceretur : Si surrexerit in medio tui propheta (Dt 13, 1). Et mox : Non audies uerba prophetae illius. Quare ? Quia, inquit , temptat uos Dominus uester, utrum diligatis eum an non (Dt 13, 3).

19

1. His igitur tot ac tantis ceterisque eiusmodi ecclesiasticorum exemplorum molibus euidenter aduertere et, secundum Deuteronomii leges, luce clarius intellegere debemus quod, si quando aliquis ecclesiasticus magister a fide aberrauerit, ad temptationem id nostram fieri prouidentia diuina patiatur, utrum diligamus Deum an non in toto corde et in tota anima nostra (Dt 13, 3).

20

1. Quae cum ita sint, ille est uerus et germanus catholicus, qui ueritatem Dei, qui ecclesiam, qui Christi corpus diligit (Ep 1, 22-23); qui diuinae religioni, qui catholicae fidei nihil praeponit, non hominis cuiuspiam auctoritatem, non amorem, non ingenium, non eloquen- tiam, non philosophiam, 2. sed haec cuncta despiciens et in fide fixus stabilis permanens, quidquid uniuersaliter antiquitus ecclesiam catholicam tenuisse cognouerit, id solum sibi tenendum credendumque decernit; quidquid uero ab aliquo deinceps uno praeter omnes uel contra omnes sanctos nouum et inauditum subinduci senserit, id non ad religionem sed ad temptationem potius intellegit pertinere, tum praecipue beati apostoli Pauli eruditus eloquiis. 3. Hoc est enim quod in prima ad Corinthios scribit : Oportet, inquit, et haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis (1 Co 2, 19). Ac si diceret : Ob hoc haereseon non statim diuinitus eradicantur auctores, ut probati manifesti fiant, id est : ut unusquisque quam tenax et fidelis et fixus catholicae fidei sit amator, appareat.

4. Et reuera, cum quaeque nouitas ebullit, statim cernitur frumentorum grauitas et leuitas palearum ; tunc sine magno molimine excutitur ab area, quod nullo pondere intra aream tenebatur (Cf. Mt 3, 12)[71]. Namque alii illico prorsus perauolant, alii uero, tantummodo excussi, et perire metuunt et redire erubescunt, saucii, semineces ac semiuiui, quippe qui tantam ueneni hauserint quantitatem quae nec occidat nec digeratur, nec mori cogat nec uiuere sinat. 5. Heu miseranda conditio ! Quantis illi curarum aestibus, quantis turbinibus exagitantur ! Nunc etenim, qua uentus inpulerit, incitato errore rapiuntur ; nunc in semetipsos reuersi tamquam contrarii fluctus reliduntur ; nunc temeraria praesumptione et ea, quae incerta uidentur, adprobant ; nunc inrationali metu, etiam quae certa sunt, expauescunt : incerti qua eant, qua redeant, quid adpetant, quid fugiant, quid teneant, quid dimittant. 6. Quae quidem dubii et male penduli cordis adflictio diuina erga se miserationis est medicina, si sapiant. 7. Idcirco etenim extra tutissimum catholicae fidei portum diuersis cogitationum quatiuntur, uerberantur ac paene enecantur procellis, ut excussa in altum elatae mentis uela deponant, quae male nouitatum uentis expanderant, seseque intra fidissimam stationem placidae ac bonae matris reducant et teneant, atque amaros illos turbulentosque errorum fluctus primitus reuomant, ut possint deinceps uiuae et salientis aquae fluenta potare (Cf. Jn 4, 10.14). 8. Dediscant bene, quod didicerant non bene, et ex toto ecclesiae dogmate, quod intellectu capi potest, capiant ; quod non potest, credant.

21

1. Quae cum ita sint, iterum atque iterum eadem mecum reuoluens et reputans, mirari satis nequeo tantam quorundam hominum uesaniam, tantam excaecatae mentis impietatem, tantam postremo errandi libidinem (Cf. 2 Co 4, 4), ut contenti non sint tradita et recepta semel antiquitus credendi regula, sed noua ac noua de die in diem quaerant, semperque aliquid gestiant religioni addere, mutare, detrahere, 2. quasi non caeleste dogma sit, quod semel reuelatum esse sufficiat, sed terrena institutio, quae aliter perfici nisi adsidua emendatione, immo potius reprehensione, non posset, cum diuina clament oracula : Ne transferas terminos quos posuerunt patres tui (Pr 22, 28). Et : Super iudicantem ne iudices (Si 8, 17). Et : Scindentem sepem mordebit eum serpens (Qo 10, 18). 3. Et illud apostolicum quo omnes omnium haereseon sceleratae nouitates uelut quodam spiritali gladio saepe truncatae semperque truncandae sunt : O Timothee, depositum custodi, deuitans profanas uocum nouitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt (1 Tim 6, 20). 4. Et post haec inueniuntur aliqui tanta inueteratae frontis duritia, tanta inpudentiae incude, tanto adamante pertinaciae, qui tantis eloquiorum caelestium molibus non succumbant, tantis ponderibus non fatiscant, tantis malleis non conquassentur, tantis postremo fulminibus non conterantur. 5. Deuita, inquit, profanas uocum nouitates (1 Tim 6, 21). Non dixit 'antiquitates', non dixit 'uetustates' : immo plane, quid e contrario sequeretur, ostendit. Nam si uitanda est nouitas, tenenda est antiquitas, et si profana est nouitas, sacrata est uetustas. 6. Et oppositiones, inquit , falsi nominis scientiae. Vere falsum nomen apud doctrinas haereticorum, ut ignorantia scientiae et caligo serenitatis et tenebrae luminis appellatione fucentur. Quam quidam, inquit, promittentes circa fidem exciderunt. Quid promittentes exciderunt, nisi nouam nescio quam ignoratamque doctrinam ?

7. Audias etenim quosdam ipsorum dicere :'Venite, o insipientes et miseri, qui uulgo catholici uocitamini, et discite fidem ueram, quam praeter nos nullus intellegit, quae multis ante saeculis latuit, nuper uero reuelata et ostensa est[72]. 8. Sed discite furtim atque secretim : delectabit enim uos. Et item, cum didiceritis, latenter docete, ne mundus audiat, ne ecclesia sciat ; paucis namque concessum est tanti mysterii capere secretum.' 9. Nonne haec uerba sunt illius meretricis quae apud Solomonis Prouerbia, uocat ad se praetereuntes uiam, qui dirigunt iter suum ? Qui est, inquit , uestrum insipientissimus, diuertat ad me. Inopes autem sensu exhortor dicens : Panes occultos libenter adtingite et aquam dulcem furtim bibite. Quid deinde ? At ille, inquit , nescit quoniam terrigenae apud eam pereunt (Pr 9, 15-18). Qui sunt isti terrigenae ? Exponat apostolus : Qui circa fidem, inquit, exciderunt.

22

1. Sed operae pretium est totum ipsum apostoli capitulum diligentius pertractare. O Timothee, inquit , depositum custodi, deuitans profanas uocum nouitates. O ! Exclamatio ista et praescientiae est pariter et caritatis. Praeuidebat enim futuros, quos etiam praedolebat, errores.

2. Quis est hodie Timotheus , nisi uel generaliter uniuersa ecclesia uel specialiter totum corpus praepositorum, qui integram diuini cultus scientiam uel habere ipsi debent uel aliis infundere ? 3. Quid est : depositum custodi ? Custodi, inquit, propter fures, propter inimicos, ne dormientibus hominibus superseminent zizania super illud tritici bonum semen, quod seminauerat Filius hominis in agro suo (Mt 13, 24-25.37). 4. Depositum, inquit, custodi . Quid est depositum ? Id est, quod tibi creditum est, non quod a te inuentum ; quod accepisti, non quod excogitasti ; rem non ingenii sed doctrinae, non usurpationis priuatae sed publicae traditionis ; rem ad te perductam, non a te prolatam ; in qua non auctor debes esse sed custos, non institutor sed sectator, non ducens sed sequens. 5. Depositum, inquit , custodi : catholicae fidei talentum inuiolatum inlibatumque conserua[73]. Quod tibi creditum est, hoc penes te maneat, hoc a te tradatur. Aurum accepisti, aurum redde ; nolo mihi pro aliis alia subicias, nolo pro auro aut inpudenter plumbum aut fraudulenter aeramenta subponas ; nolo auri speciem, sed naturam plane. 6. O Timothee, o sacerdos, o tractator, o doctor, si te diuinum munus idoneum fecerit ingenio exercitatione doctrina, esto spiritalis tabernaculi Beselehel, pretiosas diuini dogmatis gemmas exsculpe (Cf. Ex 31, 2- 5)[74], fideliter coapta, adorna sapienter, adice splendorem, gratiam, uenustatem. 7. Intellegatur, te exponente, inlustrius, quod antea obscurius credebatur. Per te posteritas intellectum gratuletur, quod ante uetustas non intellectum uenerabatur. Eadem tamen, quae didicisti, doce, ut cum dicas noue, non dicas noua.

23

1 Sed forsitan dicit aliquis : 'Nullusne ergo in ecclesia Christi profectus habebitur religionis ?' - Habeatur plane et maximus. Nam quis ille est tam inuidus hominibus, tam exosus Deo, qui istud prohibere conetur ?

2. Sed ita tamen, ut uere profectus sit ille fidei, non permutatio, siquidem ad profectum pertinet ut in semetipsa unaquaeque res amplificetur, ad permutationem uero ut aliquid ex alio in aliud transuertatur. 3. Crescat igitur oportet et multum uehementerque proficiat tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius ecclesiae, aetatum ac saeculorum gradibus, intellegentia, scientia, sapientia, sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu eademque sententia (Cf. 1 Co 1, 10).

4. Imitetur animarum religio rationem corporum, quae, licet annorum processu numeros suos euoluant et explicent, eadem tamen quae erant, permanent. 5. Multum interest inter pueritiae florem et senectutis maturitatem, sed idem ipsi fiunt senes qui fuerant adulescentes, ut, quamuis unius eiusdemque hominis status habitusque mutetur, una tamen nihilominus eademque natura, una eademque persona sit. Parua lactantium membra, magna iuuenum : eadem ipsa sunt tamen. 6. Quot paruulorum artus, tot uirorum, et si qua illa sunt, quae aeui maturioris aetate pariuntur, iam in seminis ratione proserta sunt, ut nihil nouum postea proferatur in senibus, quod non in pueris iam ante latitauerit. 7. Vnde non dubium est hanc esse legitimam et rectam proficiendi regulam, hunc ratum atque pulcherrimum crescendi ordinem, si eas semper in grandioribus partes ac formas numerus detexat aetatis quas in paruulis creatoris sapientia praeliciauerat[75]. 8. Quodsi humana species in aliquam deinceps non sui generis uertatur effigiem, aut certe addatur quippiam membrorum numero uel detrahatur, necesse est ut totum corpus uel intercidat uel prodigiosum fiat uel certe debilitetur. 9. Ita etiam christianae religionis dogma sequatur has decet profectuum leges, ut annis scilicet consolidetur, dilatetur tempore, sublimetur aetate, incorruptum tamen inlibatumque permaneat et uniuersis partium suarum mensuris cunctisque quasi membris ac sensibus propriis plenum atque perfectum sit, quod nihil praeterea permutationis admittat, nulla proprietatis dispendia, nullam definitionis sustineat uarietatem.

10. Exempli gratia : seuerunt maiores nostri antiquitus in hac ecclesiastica segete triticeae fidei semina. Iniquum ualde et incongruum est ut nos, eorum posteri, pro germana ueritate frumenti subditiuum zizaniae legamus errorem (Cf. Mt 13, 24-26). 11. Quin potius hoc rectum et consequens est ut, primis atque extremis sibimet non discrepantibus, de incrementis triticeae institutionis triticei quoque dogmatis frugem demetamus, ut, cum aliquid ex illis seminum primordiis accessu temporis euoluatur, enucleetur et excolatur, nihil tamen de germinis proprietate mutetur ; addatur licet species, forma, distinctio, eadem tamen cuiusque generis natura permaneat. 12. Absit etenim ut rosea illa catholici sensus plantaria in carduos spinasque uertatur (Cf. Gn 3, 18). Absit, inquam, ut, in isto spiritali paradiso, de cinnamomi et balsami surculis lolium repente atque aconita proueniant. Quodcumque igitur in hac ecclesia, Dei agricultura (1 Co 3, 9), fide patrum satum est, hoc idem filiorum industria decet excolatur et obseruetur, hoc idem floreat et maturescat, hoc idem proficiat et perficiatur. 13. Fas est etenim ut prisca illa caelestis philosophiae dogmata processu temporis excurentur, limentur, poliantur, sed nefas est ut commutentur, nefas ut detruncentur, ut mutilentur. Accipiant licet euidentiam, lucem, distinctionem, sed retineant necesse est plenitudinem, integritatem, proprietatem.

14. Nam si semel admissa fuerit haec impiae fraudis licentia, horreo dicere quantum exscindendae atque abolendae religionis periculum consequatur. Abdicata etenim qualibet parte catholici dogmatis, alia quoque atque item alia, ac deinceps aliae et aliae iam quasi ex more et licito abdicabuntur. Porro autem, singillatim partibus repudiandis, quid aliud ad extremum sequetur, nisi ut totum pariter repudietur? ? 15. Sed et e contra si nouitia ueteribus, extranea domesticis et profana sacratis admisceri coeperint, proserpat hic mos in uniuersum necesse est, ut nihil posthac apud ecclesiam relinquatur intactum, nihil inlibatum, nihil integrum, nihil inmaculatum, sed sit ibidem deinceps impiorum ac turpium errorum lupanar, ubi erat antea castae et incorruptae sacrarium ueritatis. Sed auertat hoc a suorum mentibus nefas diuina pietas, sitque hic potius impiorum furor!

16. Christi uero ecclesia, sedula et cauta depositorum apud se dogmatum custos, nihil in his umquam permutat, nihil minuit, nihil addit ; non amputat necessaria, non adponit superflua ; non amittit sua, non usurpat aliena ;

17. sed omni industria hoc unum studet ut, uetera fideliter sapienterque tractando, si qua illa sunt antiquitus informata et inchoata, accuret et poliat; si qua iam expressa et enucleata, consolidet et firmet; si qua iam confirmata et definita, custodiat.

18. Denique quid umquam aliud conciliorum decretis enisa est, nisi ut, quod antea simpliciter credebatur, hoc idem postea diligentius crederetur ; quod antea lentius praedicabatur, hoc idem postea instantius praedicaretur ; quod antea securius colebatur, hoc idem postea sollicitius excoleretur? ? 19. Hoc, inquam, semper neque quicquam praeterea haereticorum nouitatibus excitata, conciliorum suorum decretis catholica perfecit ecclesia, nisi ut, quod prius a maioribus sola traditione susceperat, hoc deinde posteris etiam per scripturae chirographum consignaret, magnam rerum summam paucis litteris conprehendendo, et plerumque, propter intellegentiae lucem, non nouum fidei sensum nouae appellationis proprietate signando.

24

1. Sed ad apostolum redeamus. O Timothee, inquit, depositum custodi, deuitans profanas uocum nouitates (1 Tim 6, 20). Deuita , inquit, quasi uiperam, quasi scorpionem, quasi basiliscum, ne te non solum tactu sed etiam uisu afflatuque percutiant. 2. Quid est deuitare ? Cum huiusmodi nec cibum sumere (1 Co 5, 11). Quid est deuita ? Si quis, inquit , uenit ad uos et hanc doctrinam non adfert… (2 Jn 10). Quam doctrinam nisi catholicam et uniuersalem et unam eandemque per singulas aetatum successiones incorrupta ueritatis traditione manentem et usque in saecula sine fine mansuram ? 3. Quid tum ? Nolite, inquit , recipere eum in domum, nec aue ei dixeritis ; qui enim dicit illi aue, communicat operibus eius malignis (1 Tim 6, 20). Profanas , inquit, uocum nouitates. Quid est profanas ? Quae nihil habent sacri, nihil religiosi, ab ecclesiae penetralibus, quae est templum Dei (1 Co 3, 16), penitus extraneas. Profanas , inquit, uocum nouitates. 4. Vocum , id est dogmatum, rerum, sententiarum nouitates, quae sunt uetustati, quae antiquitati contrariae, quae si recipiantur, necesse est ut fides beatorum patrum aut tota aut certe magna ex parte uioletur ; 5. necesse est ut omnes omnium aetatum fideles, omnes sancti, omnes casti continentes uirgines, omnes clerici leuitae et sacerdotes, tanta confessorum milia, tanti martyrum exercitus, tanta urbium, tanta populorum celebritas et multitudo, tot insulae, prouinciae, reges, gentes, regna, nationes, totus postremo iam paene terrarum orbis(Cf. Ep 4, 15 ; Col 1, 18), per catholicam fidem Christo capiti incorporatus, tanto saeculorum tractu ignorasse, errasse, blasphemasse, nescisse quid crederet, pronuntietur[78].

6. Profanas , inquit, uocum nouitates deuita (1 Tim 6, 20): quas recipere atque sectari numquam catholicorum, semper uero haereticorum fuit. Et reuera, quae umquam haeresis nisi sub certo nomine, certo loco, certo tempore ebulliuit ? 7. Quis umquam haereses instituit, nisi qui se prius ab ecclesiae catholicae uniuersitatis et antiquitatis consensione discreuerit ? Quod ita esse luce clarius exempla demonstrant. 8. Quis enim umquam, ante profanum illum Pelagium, tantam uirtutem liberi praesumpsit arbitrii, ut ad hoc in bonis rebus per actus singulos adiuuandum necessariam Dei gratiam non putaret ? 9. Quis, ante prodigiosum discipulum eius Caelestium, reatu praeuaricationis Adae (Ro 5, 14) omne humanum genus denegauit adstrictum ? Quis ante sacrilegum Arrium trinitatis unitatem discindere, quis ante sceleratum Sabellium unitatis trinitatem confundere ausus est ? Quis, ante crudelissimum Nouatianum, crudelem deum dixit, eo quod mallet mortem morientis (Ez 18, 32), quam ut reuertatur et uiuat (Ez 18, 23) ? 10. Quis, ante magum Simonem, apostolica districtione percussum, a quo uetus ille turpitudinum gurges usque in nouissimum Priscillianum continua et occulta successione manauit, auctorem malorum, id est scelerum, impietatum flagitiorumque nostrorum ausus est dicere creatorem Deum ? 11. Quippe quem adserit talem hominum manibus ipsum suis creare naturam, quae, proprio quodam motu et necessariae cuiusdam uoluntatis inpulsu, nihil aliud possit, nihil aliud uelit nisi peccare, eo quod, furiis uitiorum omnium exagitata et inflammata, in omnia turpitudinum barathra inexhausta cupiditate rapiatur[79].

12. Innumera sunt talia, quae breuitatis studio praetermittimus. Quibus tamen cunctis satis euidenter perspicueque monstratur hoc apud omnes fere haereses quasi sollemne esse ac legitimum, ut semper profanis nouitatibus gaudeant (Cf. 1 Tim 6, 20), antiquitatis scita fastidiant, et per oppositiones falsi nominis scientiae a fide naufragent (1 Tim 1, 19). Contra uero catholicorum hoc forte proprium, deposita sanctorum patrum et commissa seruare, damnare profanas nouitates, et, sicut dixit atque iterum praedixit apostolus : Si quis adnuntiaueri, praeterquam quod acceptum est, anathemate (Ga 1, 9).

25

1. Hic fortasse aliquis interroget an et haeretici diuinae scripturae testimoniis utantur. Vtuntur plane et uehementer quidem. Nam uideas eos uolare per singula quaeque sanctae legis uolumina, per Moysi, per Regnorum libros, per Psalmos, per Apostolos, per Euangelia, per Prophetas. 2. Siue enim apud suos siue alienos, siue priuatim siue publice, siue in sermonibus siue in libris, siue in conuiuiis siue in plateis, nihil umquam paene de suo proferunt quod non etiam scripturae uerbis adumbrare conentur. 3. Lege Pauli Samosateni opuscula, Priscilliani, Eunomii, Iouiniani, reliquarumque pestium, cernas infinitam exemplorum congeriem, prope nullam omitti paginam, quae non Noui aut Veteris Testamenti sententiis fucata et colorata sit. 4. Sed tanto magis cauendi et pertimescendi sunt, quanto occultius sub diuinae legis umbraculis latitant. Sciunt enim foetores suos nulli fere cito esse placituros, si nudi et simplices exhalentur, atque idcirco eos caelestis eloquii uelut quodam aromate aspergunt, ut ille, qui humanum facile despiceret errorem, diuina non facile contemnat oracula. 5. Itaque faciunt quod hi solent qui paruulis austera quaedam temperaturi pocula, prius oras melle circumlinunt ut incauta aetas, cum dulcedinem praesenserit, amaritudinem non reformidet[80]. Quod etiam his curae est qui mala gramina et noxios sucos medicaminum uocabulis praecolorant, ut nemo fere, ubi suprascriptum legerit remedium, suspicetur uenenum.

6. Inde denique et Saluator clamabat : Adtendite uobis a pseudoprophetis qui ueniunt ad uos in uestitu ouium ; ab intus autem sunt lupi rapaces (Mt 7, 15). Quid est uestitus ouium, nisi prophetarum et apostolorum proloquia, quae idem, ouili quadam sinceritate, agno illi inmaculato (Cf. 1 P 1, 19), qui tollit peccatum mundi (Jn 1, 29), tamquam uellera quaedam detexuerunt ? 7. Qui sunt lupi rapaces, nisi sensus haereticorum feri et rabidi, qui caulas ecclesiae semper infestant et gregem Christi, quaqua possunt, dilacerant (Cf. Jn 10, 12) ? 8. Sed ut fallacius incautis ouibus obrepant, manente luporum ferocia deponunt lupinam speciem, et sese diuinae legis sententiis uelut quibusdam uelleribus obuoluunt, ut, cum quisque lanarum mollitiem praesenserit, nequaquam aculeos dentium pertimescat. 9. Sed quid ait Saluator ? Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Mt 7, 16) ; id est, cum coeperint diuinas illas uoces non iam proferre tantum sed etiam exponere, nec adhuc iactare solum sed etiam interpretari, tunc amaritudo illa, tunc acerbitas, tunc rabies intellegetur, tunc nouitium uirus exhalabitur, tunc profanae nouitates aperientur (Cf. 1 Tim 6, 20), tunc primum scindi sepem uideas (Cf. Qo 10, 8), tunc transferri patrum terminos (Cf. Pr 22, 28), tunc catholicam fidem caedi, tunc ecclesiasticum dogma lacerari.

10. Tales erant hi quos percutit apostolus Paulus in secunda ad Corinthios dicens : Nam eiusmodi, inquit , pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi (2 Co 11, 13). 11. Quid est : transfigurantes se in apostolos Christi? Proferebant apostoli diuinae legis exempla ; proferebant et illi. Proferebant apostoli psalmorum auctoritates ; proferebant et illi. Proferebant apostoli sententias prophetarum, et illi nihilominus proferebant. 12. Sed cum ea, quae similiter protulerant, interpretari non similiter coepissent, tunc simplices a subdolis, tunc infucati a fucatis, tunc recti a peruersis, tunc postremo ueri apostoli a falsis apostolis discernebantur.

13. Et non mirum, inquit, ipse enim satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum, si ministri eius transfigurantur sicut ministri iustitiae (2 Co 11, 14-15). 14. Ergo, secundum apostoli Pauli magisterium, quotienscumque uel pseudoapostoli uel pseudoprophetae uel pseudodoctores diuinae legis sententias proferunt (Cf. 2 Co 11, 13 ; 2 P 2, 1), quibus male interpretatis errores suos adstruere conentur, non dubium est quin auctoris sui callida machinamenta sectentur, quae ille numquam profecto comminisceretur, nisi sciret omnino nullam esse ad fallendum faciliorem uiam quam ut, ubi nefarii erroris subinducitur fraudulentia, ibi diuinorum uerborum praetendatur auctoritas.81.

26

1. Sed dicit aliquis : 'Vnde probatur quia sacrae legis exemplis diabolus uti soleat ?' - Legat euangelia, in quibus scribitur : Tunc adsumpsit illum, inquit , diabolus - id est Dominum Saluatorem - et statuit illum supra pinnam templi et dixit ei : Si filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim quod angelis suis mandauit de te, ut custodiant te in omnibus uiis tuis ; in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Mt 4, 5-6 ; cf. Ps 90, 11-12). 2. Quid hic faciet misellis hominibus, qui ipsum Dominum maiestatis (1 Co 2, 8) scripturarum testimoniis adpetiuit ? Si, inquit , filius Dei es, mitte te deorsum. Quare ? Scriptum est enim… inquit. 3. Magnopere nobis doctrina loci istius adtendenda atque retinenda est, ut, tanto euangelicae auctoritatis exemplo, quando aliquos apostolica seu prophetica uerba proferre contra catholicam fidem uiderimus, diabolum per eos loqui minime dubitemus[82]. 4. Nam, sicut tunc caput capiti, ita nunc quoque membra membris loquuntur, membra scilicet diaboli membris Christi, perfidi fidelibus, sacrilegi religiosis, haeretici postremo catholicis. 5. Sed quid tandem dicunt ? Si filius, inquit, Dei es, mitte te deorsum. Hoc est : si filius esse uis Dei et hereditatem regni caelestis accipere, mitte te deorsum ; id est, ex istius te sublimis ecclesiae, quae etiam templum Dei (1 Co 3, 16) putatur, doctrina et traditione demitte. 6. Ac si quis interroget quempiam haereticorum talia sibi persuadentem : 'Vnde probas, unde doces quod ecclesiae catholicae uniuersalem et antiquam fidem dimittere debeam ?' Statim ille : Scriptum est enim…7. Et continuo mille testimonia, mille exempla, mille auctoritates parat, de Lege, de Psalmis, de Apostolis, de Prophetis, quibus nouo et malo more interpretatis ex arce catholica in haereseos barathrum infelix anima praecipitetur. 8. Iam uero illis quae sequuntur promissionibus, miro modo incautos homines haeretici decipere consuerunt. Audent etenim polliceri et docere quod in ecclesia sua, id est, in communionis suae conuenticulo, magna et specialis ac plane personalis quaedam sit Dei gratia, 9. adeo ut sine ullo labore, sine ullo studio, sine ulla industria[83], etiamsi nec petant nec quaerant nec pulsent (Cf. Mt 7, 7), quicumque illi ad numerum suum pertinent, tamen ita diuinitus dispensentur, ut angelicis euecti manibus, id est, angelica protectione seruati, numquam possint offendere ad lapidem pedem suum ( Mt 4, 6 ; Ro 14, 21), id est, numquam scandalizari.

27

1. Sed dicit aliquis : 'Si diuinis eloquiis, sententiis, promissionibus, et diabolus et discipuli eius utuntur, quorum alii sunt pseudoapostoli, alii pseudo- prophetae et pseudomagistri (Cf. 2 Co 11, 13 ; 2 P 2, 1), et omnes ex toto haeretici, quid facient catholici homines et matris ecclesiae filii ? Quonammodo in scripturis sanctis ueritatem a falsitate discernent ?' 2. Hoc scilicet facere magnopere curabunt quod in principio commonitorii istius sanctos et doctos uiros tradidisse nobis scripsimus, ut diuinum canonem secundum uniuersalis ecclesiae traditiones et iuxta catholici dogmatis regulas interpretentur. 3. In qua item catholica et apostolica ecclesia sequantur necesse est uniuersitatem, antiquitatem, consensionem, et, si quando pars contra uniuersitatem, nouitas contra uetustatem, unius uel paucorum errantium dissensio contra omnium uel certe multo plurium catholicorum consensionem rebellauerit, praeferant portionis corruptioni uniuersitatis integritatem ; 4. inque eadem uniuersitate nouitatis profanitati antiquitatis religionem (Cf. 1 Tim 6, 20), itemque, in ipsa uetustate, unius siue paucissimorum temeritati primum omnium generalia, si qua sunt, uniuersalis concilii decreta praeponant; tunc deinde, si id minus est, sequantur, quod proximum est, multorum atque magnorum consentientes sibi sententias magistrorum. 5. Quibus, adiuuante Domino, fideliter, sobrie, sollicite obseruatis, non magna difficultate noxios quosque exsurgentium haereticorum deprehendemus errores[84].

28

1. Hic iam consequens esse uideo ut exemplis demonstrem, quonammodo profanae haereticorum nouitates , prolatis atque conlatis ueterum magistrorum concordantibus sibimet sententiis, et deprehendantur et condemnentur. 2. Quae tamen antiqua sanctorum patrum consensio non in omnibus diuinae legis quaestiunculis sed solum certe praecipue in fidei regula magno nobis studio et inuestiganda est et sequenda. 3. Sed neque semper neque omnes haereses hoc modo inpugnandae sunt sed nouitiae recentesque tantummodo, cum primum scilicet exoriuntur, antequam infalsare uetustae fidei regulas ipsius temporis uetantur angustiis, ac priusquam, manante latius ueneno, maiorum uolumina uitiare conentur. 4. Ceterum dilatatae et inueteratae haereses nequaquam hac uia adgrediendae sunt, eo quod, prolixo temporum tractu, longa his furandae ueritatis patuerit occasio. Atque ideo quascumque illas antiquiores uel scismatum uel haereseon profanitates nullo modo nos oportet nisi aut sola, si opus est, scripturarum auctoritate conuincere, aut certe iam antiquitus uniuersalibus sacerdotum catholicorum conciliis conuictas damnatasque uitare. 5. Itaque cum primum alicuiusque erroris putredo erumpere coeperit, et ad defensionem sui quaedam sacrae legis uerba furari eaque fallaciter et fraudulenter exponere, statim, interpretando canoni maiorum, sententiae congregandae sunt, quibus illud, quodcumque exsurget nouitium - ideoque profanum[85]-, et absque ulla ambage prodatur et sine ulla retractatione damnetur. 6. Sed eorum dumtaxat patrum sententiae conferendae sunt, qui in fide et communione catholica sancte sapienter constanter uiuentes, docentes et permanentes, uel mori in Christo fideliter uel occidi pro Christo feliciter meruerunt[86]. 7. Quibus tamen hac lege credendum est, ut, quidquid uel omnes uel plures uno eodemque sensu manifeste, frequenter, perseueranter, uelut quodam consentiente sibi magistrorum concilio, accipiendo, tenendo, tradendo, firmauerint, id pro indubitato certo ratoque habeatur. 8. Quidquid uero, quamuis ille sanctus et doctus, quamuis episcopus, quamuis confessor et martyr, praeter omnes aut etiam contra omnes senserit, id inter proprias et occultas et priuatas opiniunculas, a communis et publicae ac generalis sententiae auctoritate secretum sit, ne cum summo aeternae salutis periculo, iuxta sacrilegam haereticorum et scismaticorum consuetudinem, uniuersalis dogmatis antiqua ueritate dimissa unius hominis nouitium sectemur errorem[87].

9. Quorum beatorum patrum sanctum catholicumque consensum ne quis sibi temere contemnendum forte arbitretur, ait in prima ad Corinthios apostolus : Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, - quorum ipse unus erat - secundo prophetas, - qualem in Actibus Apostolorum legimus Agabum - tertio doctores (1 Co 12, 28 ; cf. Ac 11, 27 et 21, 10-11), - qui tractatores nunc appellantur, quos hic idem apostolus etiam prophetas interdum nuncupat, eo quod per eos prophetarum mysteria populis aperiantur. 10. Hos ergo in ecclesia Dei diuinitus per tempora et loca dispensatos, quisquis in sensu catholici dogmatis unum aliquid in Christo sentientes contempserit, non hominem contemnit sed Deum (1 Thess 4, 8 ; cf. Phi 2, 2). A quorum ueridica unitate ne quis discrepet, inpensius obtestatur idem apostolus dicens : Obsecro autem uos, fratres, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in uobis scismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (1 Co 1, 10). 11. Quodsi quis ab eorum sententiae communione desciuerit, audiet illud eiusdem apostoli : Non est Deus dissensionis sed pacis (1 Co 14, 33), id est : non eius qui a consentiendi unitate defecerit, sed eorum qui in consentiendi pace permanserint ; sicut in omnibus, inquit , ecclesiis sanctorum doceo (1 Co 14, 33), id est catholicorum, quae ideo sanctae sunt, quia in fidei communione persistunt. 12. Et ne quis forsitan praetermissis ceteris se solum audiri, sibi soli credi adrogaret, paulo post ait : An a uobis, inquit, uerbum Dei processit, aut in uos solos deuenit (1 Co 14, 36) ? Et ne hoc quasi perfunctorie acciperetur, adiecit : Si quis, inquit, uidetur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo uobis, quia Domini sunt mandata (1 Co 14, 37). 13. Quae utique mandata nisi ut, si quis est propheta aut spiritalis, id est spiritalium rerum magister, summo studio aequalitatis et unitatis cultor exsistat, ut scilicet neque opiniones suas ceteris praeferat et ab uniuersorum sensibus non recedat ?

14. Cuius rei mandata qui ignorat, inquit , ignorabitur (1 Co 14, 37-38), id est : qui aut nescita non discit aut scita contemnit, ignorabitur , hoc est : indignus habebitur, qui inter unitos fide et exaequatos humilitate diuinitus respiciatur: quo malo nescio an quicquam acerbius cogitari queat.

15. Quod tamen, iuxta apostolicam comminationem, Pelagiano illi prouenisse cernimus Iuliano, qui se collegarum sensui aut incorporare neglexit aut excorporare praesumpsit[88].

16. Sed iam tempus est ut pollicitum proferamus exemplum, ubi et quomodo sanctorum patrum sententiae congregatae sint, ut secundum eas, ex decreto atque auctoritate concilii, ecclesiasticae fidei regula figeretur. Quod quo commodius fiat, hic sit iam huius Commonitorii modus, ut cetera, quae sequuntur, ab alio sumamus exordio.

SECVNDVM COMMONITORIVM INTERLAPSVM EST, NEQVE EX EO AMPLIVS

QVICQVAM QVAM POSTREMA PARTICVLA REMANSIT, ID EST SOLA RECAPITVLATIO QVAE ET SUBIECTA EST

29

1. Quae cum ita sint, iam tempus est ut ea quae duobus his commonitoriis dicta sunt, in huius secundi fine, recapitulemus. 2. Diximus, in superioribus, hanc fuisse semper et esse hodieque catholicorum consuetudinem, ut fidem ueram duobus his modis adprobent : primum diuini canonis auctoritate, deinde ecclesiae catholicae traditione[89]. 3. Non quia canon solus non sibi ad uniuersa sufficiat, sed quia uerba diuina pro suo plerique arbitratu interpretantes uarias opiniones erroresque concipiant, atque ideo necesse sit ut ad unam ecclesiastici sensus regulam scripturae caelestis intellegentia dirigatur, in his dumtaxat praecipue quaestionibus quibus totius catholici dogmatis fundamenta nituntur[90]. 4. Item diximus, in ipsa rursus ecclesia, uniuersitatis pariter et antiquitatis consensionem spectari oportere[91], ne aut ab unitatis integritate in partem scismatis abrumpamur, aut a uetustatis religione in haereseon nouitates praecipitemur[92]. 5. Item diximus, in ipsa ecclesiae uetustate, duo quaedam uehementer studioseque obseruanda, quibus penitus inhaerere deberent quicumque haeretici esse nollent : primum, si quid esset antiquitus ab omnibus ecclesiae catholicae sacerdotibus uniuersalis concilii auctoritate decretum, 6. deinde, si qua noua exsurgeret quaestio ubi id minime reperiretur, recurrendum ad sanctorum patrum sententias, eorum dumtaxat qui, suis quique temporibus et locis in unitate communionis et fidei permanentes, magistri probabiles exstitissent, et quidquid uno sensu atque consensu tenuisse inuenirentur, id ecclesiae uerum et catholicum absque ullo scrupulo iudicaretur[93].

7. Quod ne praesumptione magis nostra quam auctoritate ecclesiastica promere uideremur, exemplum adhibuimus sancti concilii quod ante triennium ferme in Asia apud Ephesum celebratum est, uiris clarissimis Basso Antiochoque consulibus. 8. Vbi cum de sanciendis fidei regulis disceptaretur, ne qua illic forsitan profana nouitas in modum perfidiae Ariminensis subriperet, uniuersis sacerdotibus, qui illo ducenti fere numero conuenerant[94], hoc catholicissimum fidelissimum atque optimum factu uisum est, ut in medium sanctorum patrum sententiae proferrentur, quorum alios martyres, alios confessores, omnes uero catholicos sacerdotes fuisse et permansisse constaret, 9. ut scilicet rite atque sollemniter, ex eorum consensu atque decreto, antiqui dogmatis religio confirmaretur et profanae nouitatis blasphemia condemnaretur. Quod cum ita factum foret, iure meritoque impius ille Nestorius, catholicae uetustati contrarius, beatus uero Cyrillus sacrosanctae antiquitati consentaneus iudicatus est. 10. Et ut ad fidem rerum nihil deesset, etiam nomina et numerum - licet ordinem fuissemus obliti - edidimus eorum patrum, iuxta quorum ibidem concinentem sibi concordemque sententiam et legis sacrae proloquia exposita sunt, et diuini dogmatis regula constabilita est, quos ad confirmandam memoriam hic quoque recensere nequaquam superfluum est.

30

1. Sunt ergo hi uiri quorum in illo concilio uel tamquam iudicum uel tamquam testium scripta recitata sunt : 2. sanctus Petrus, Alexandrinus episcopus, doctor praestantissimus et martyr beatissimus ; sanctus Athanasius, eiusdem ciuitatis antistes, magister fidelissimus et confessor eminentissimus ; sanctus Theophilus, eiusdem item urbis episcopus, uir fide, uita, scientia, satis clarus, cui successit uenerandus Cyrillus, qui nunc Alexandrinam inlustrat ecclesiam. 3. Et ne forsitan unius ciuitatis ac prouinciae doctrina haec putaretur, adhibita sunt etiam illa Cappadociae lumina, sanctus Gregorius, episcopus et confessor de Nanzando, sanctus Basilius, Caesareae Cappadocum episcopus et confessor, sanctus item alter Gregorius, Nyssenus episcopus, fidei, conuersationis, integritatis et sapientiae merito fratre Basilio dignissimus. 4. Sed ne sola Graecia aut oriens tantum, uerum etiam occidentalis et latinus orbis ita semper sensisse adprobaretur, lectae sunt quoque ibi quaedam ad quosdam epistulae sancti Felicis martyris et sancti Iulii, urbis Romae episcoporum. 5. Et ut non solum caput orbis, uerum etiam latera illi iudicio testimonium perhiberent, adhibitus est a meridie beatissimus Cyprianus, episcopus Carthaginiensis et martyr, a septentrione sanctus Ambrosius, Mediolanensis episcopus. 6. Hi sunt igitur omnes apud Ephesum, sacrato decalogi numero, magistri, consiliarii, testes iudicesque producti, quorum beata illa synodus doctrinam tenens, consilium sequens, credens testimonio, oboediens iudicio, absque taedio, praesumptione et gratia de fidei regulis pronuntiauit. 7. Quamquam multo amplior maiorum numerus adhiberi potuerit, sed necesse non fuit, quia neque multitudine testium negotii tempora occupari oportebat, et decem illos non aliud fere sensisse quam ceteros omnes collegas suos nemo dubitabat.

31

1. Post quae omnia adiecimus etiam beati Cyrilli sententiam, quae Gestis ipsis ecclesiasticis continetur. Namque cum lecta esset sancti Capreoli episcopi Carthaginiensis epistula, qui nihil aliud intendebat et precabatur, nisi ut expugnata nouitate antiquitas defenderetur, ita episcopus Cyrillus prolocutus est et definiuit quod hic quoque interponere non ab re uidetur.

2. Ait enim in fine Gestorum : Et haec, inquit , quae lecta est epistula uenerandi et multum religiosi episcopi Carthaginiensis Capreoli, fidei Gestorum inseretur, cuius aperta sententia est : uult etenim antiquae fidei dogmata confirmari, nouitia uero et superflue adinuenta et impie prouulgata reprobari atque damnari. Omnes episcopi adclamauerunt : Hae omnium uoces sunt, haec omnes dicimus, hoc omnium uotum est[95]. 3. Quae tandem omnium uoces aut quae omnium uota, nisi ut quod erat antiquitus traditum teneretur, quod adinuentum nuper exploderetur ?

4. Post quae admirati sumus et praedicauimus quanta concilii illius fuerit humilitas et sanctitas, ut tot numero sacerdotes, paene ex maiore parte metropolitani, tantae eruditionis tantaeque doctrinae ut prope omnes possent de dogmatibus disputare, quibus propterea ipsa in unum congregatio audendi ab se aliquid et statuendi addere uideretur fiduciam, nihil tamen nouarent, nihil praesumerent, nihil sibi penitus adrogarent, 5. sed omnimodis praecauerent ne aliquid posteris traderent, quod ipsi a patribus non accepissent, et non solum in praesenti rem bene disponerent, uerum etiam post futuris exempla praeberent, ut et ipsi scilicet sacratae uetustatis dogmata colerent, profanae uero nouitatis adinuenta damnarent (Cf. 1 Tim 6, 20).

6. Inuecti sumus etiam in Nestorii sceleratam praesumptionem, quod sacram scripturam se primum et solum intellegere et omnes eos ignorasse iactaret, quicumque ante se magisterii munere praediti diuina eloquia tractauissent, uniuersos scilicet sacerdotes, uniuersos confessores et martyres, 7. quorum alii explanassent Dei legem, alii uero explanantibus consensissent uel credidissent totam postremo etiam nunc errare et semper errasse adseueraret ecclesiam, quae, ut ipsi uidebatur, ignaros erroneosque doctores et secuta esset et sequeretur.

32

1. Quae omnia licet cumulate abundeque sufficerent ad profanas quasque nouitates obruendas et exstinguendas, tamen, ne quid deesse tantae plenitudini uideretur, ad extremum adiecimus geminam apostolicae sedis auctoritatem, unam scilicet sancti papae Sixti, qui nunc Romanam ecclesiam uenerandus inlustrat, alteram decessoris sui beatae memoriae papae Caelestini, quam hic quoque interponere necessarium iudicauimus. 2. Ait itaque sanctus papa Sixtus in epistula, quam de causa Nestorii Antiocheno misit episcopo : Ergo, inquit , quia, sicut ait apostolus, fides una est, quae et uincenter obtinuit, dicenda credamus et tenenda dicamus. Quae sunt tandem illa credenda et dicenda ? Sequitur et ait : Nihil ultra, inquit , liceat nouitati, quia nihil addi conuenit uetustati ; perspicua maiorum fides et credulitas nulla caeni permixtione turbetur[96]: omnino apostolice, ut maiorum credulitatem perspicuitatis lumine ornaret, nouitias uero profanitates caeni permixtione describeret.

4. Sed et sanctus papa Caelestinus pari modo eademque sententia. Ait enim in epistula, quam Gallorum sacerdotibus misit arguens eorum coniuentiam quod antiquam fidem silentio destituentes profanas nouitates exsurgere paterentur : Merito, inquit , causa nos respicit, si silentio foueamus errorem. Ergo corripiantur huiusmodi ; non sit his liberum habere pro uoluntate sermonem[97]. 5. Hic aliquis fortasse addubitet quinam sint illi quos habere prohibeat liberum pro uoluntate sermonem, uetustatis praedicatores an nouitatis adinuentores. Ipse dicat, et dubitationem legentium ipse dissoluat. 6. Sequitur enim : Desinat, inquit, si ita res est… id est : si ita est, ut apud me quidam urbes et prouincias uestras criminantur, quod eas quibusdam nouitatibus consentire noxia dissimulatione faciatis. Desinat itaque, inquit, si ita res est, incessere nouitas uetustatem[98]. Ergo haec fuit beati Caelestini beata sententia, ut non uetustas cessaret obruere nouitatem, sed potius nouitas desineret incessere uetustatem.

33

1. Quibus apostolicis catholicisque decretis quisquis refragatur, insultet primum omnium necesse est memoriae sancti Caelestini, qui statuit ut desineret incessere nouitas uetustatem? ; deinde inrideat definita sancti Sixti, qui censuit ne ultra quicquam liceat nouitati, quia nihil addi conuenit uetustati[100]; sed et beati Cyrilli statuta contemnat, qui uenerandi Capreoli zelum magna praedicatione laudauit, quod antiqua fidei dogmata confirmari cuperet, nouitia uero adinuenta damnari? ; 2. Ephesinam quoque synodum, id est, totius paene orientis sanctorum episcoporum iudicata proculcet, quibus diuinitus placuit, nihil aliud posteris credendum decernere, nisi quod sacrata sibique in Christo consentiens sanctorum patrum tenuisset antiquitas, 3. quique etiam uociferantes et adclamantes, uno ore testificati sunt has esse omnium uoces, hoc omnes optare, hoc omnes censere, ut, sicut uniuersi fere ante Nestorium haeretici, contemnentes uetustatem et adserentes nouitatem, damnati forent, ita ipse quoque Nestorius, auctor nouitatis et inpugnator uetustatis, condemnaretur.

4. Quorum sacrosancta et caelestis gratiae munere inspirata consensio si cui displicet, quid aliud sequitur, nisi ut profanitatem Nestorii adserat non iure damnatam, ad extremum quoque uniuersam Christi ecclesiam et magistros eius apostolos et prophetas, praecipueque tamen beatum apostolum Paulum uelut quaedam purgamenta contemnat (Cf. 1 Co 4, 13) : illam, quod a religione colendae et excolendae semel sibi traditae fidei numquam recesserit,

5. illum uero, qui scripserit : O Timothee, depositum custodi, deuitans profanas uocum nouitates (1 Tim 6, 20). Et item : Si quis uobis adnuntiauerit, praeterquam quod accepistis, anathema sit (Ga 1, 9) ?

6. Quodsi neque apostolica definita neque ecclesiastica decreta temeranda sunt, quibus, secundum sacrosanctam uniuersitatis et antiquitatis consensionem, cuncti semper haeretici et ad extremum Pelagius, Caelestius, Nestorius iure meritoque damnati sunt, necesse est profecto, omnibus deinceps catholicis qui sese ecclesiae matris legitimos filios probare student, ut sanctae sanctorum patrum fidei inhaereant, adglutinentur, inmoriantur, profanas uero profanorum nouitates detestentur, horrescant, insectentur, persequantur.

7. Haec sunt fere, quae duobus Commonitoriis latius disserta, aliquanto nunc breuius recapitulandi lege constricta sunt, ut memoria mea, cui adminiculandae ista confecimus, et commonendi adsiduitate reparetur et prolixitatis fastidio non obruatur.

EXPLICIT TRACTATVS PEREGRINI CONTRA HAERETICOS

Примечания

  1. Cf. infra XVI, 1 ; XXIX, 10.

  2. Cf. CIC. de orat. 2, 35, 150.

  3. Cf. HIER. epist. 125, 8.

  4. Cf. HIER. epist. 52, 1.

  5. Cf. EVCHER. laud. erem. 42.

  6. VINC. LER. exc. I, p. 202, 6-8.

  7. Cf. TER. Phorm. II, 4, 14 ; CIC. fin. I, 5, 15.

  8. Cf. AUG. epist. 54, 1 ; de baptismo c. don. IV, 24 ; contra epist. fund. 4.

  9. Cf. TERT. praescr. 31, 3.

  10. Cf. ibid. 28, 3.

  11. Cf. HIER. dial. c. Lucif. 19 ; SVLP.SEV. chron. II, 43.

  12. Cf. SALL. Iug. 10, 6.

  13. Cf. LVCIF. CAL. mor. 3.

  14. AMBR. fid. ad Grat. II. 16, 141.

  15. AMBR. op.cit. III, 15, 128.

  16. Cf. CIC. off. I, 31, 110 ; CASSIAN. incarn. VII, 31.

  17. Cf. HIER. c. Lucif. 19.

  18. Cf. OV. trist. III, 1, 15.

  19. Cf. TERT. praescr. 21, 4-7.

  20. VINC. LER. exc. prol.

  21. CYPR. epist. 74, 1.

  22. Cf. TERT. praescr. 35, 3.

  23. Cf. AVG. bapt. 3, 2.

  24. Cf.. CYPR. mort. 26.

  25. Cf. HOR. ars poet. 58.

  26. Cf. TERT. praescr. 4, 5-7.

  27. Cf. CYPR. epist. 68, 3.

  28. Cf. HOR. carm. 3, 8, 5.

  29. Cf. VINC. LER. exc. prol. ; CASSIAN. incarn. VI, 14.

  30. Cf. Ibid.

  31. Cf. CASSIAN. incarn. VI, 14-15.

  32. Cf. VINC. LER. exc. prol.

  33. Cf. Symb. 30 ; VINC. LER. exc. X.

  34. Cf. HIL. PICT. trin. 10, 18.

  35. Cf. CASSIAN. incarn. VI, 16.

  36. Cf. GREG. NAZ. epist. 101 ; AVG. ciu. 11, 10 ; V INC. LER. exc. prol.

  37. Symb. 5.

  38. Cf. VINC. LER. exc. prol.

  39. Cf. Ibid. X; AVG. in Joh. trac. 78, 3.

  40. Cf. Symb. 33.

  41. Cf. VINC. LER. exc. prol.

  42. Symb. 31-32.

  43. Ibid. 32.

  44. Cf. CASSIAN. inarn.. 5, 12 ; VINC. LER. exc. prol. ; Symb. 36.

  45. Cf. HIL. PICT. trin. 10, 18.

  46. Cf. TERT. Prax. 27, 25.

  47. Cf. VINC. LER. exc. X.

  48. Cf. TERT. Marc. 3 ,8, 4.

  49. Cf. Symb. 37 ; VINC. LER. exc. X.

  50. Cf. CASSIAN. incarn.. 1, 3.

  51. Cf. TERT. car. ,6-7 ; Prax. 29, 2 ; LEPORIUS, lib. emend. 3 et 4.

  52. Cf. VINC. LER. exc. prol.

  53. Cf. VINC. LER. exc. prol.

  54. Cf. Ibid. prol. ; X.

  55. Cf. Ibid..

  56. Cf. Ibid..

  57. CASSIAN. incarn.. 6, 16.

  58. Cf. Symb. 3.

  59. Cf. Symb. 4 ; AVG. trin. 7, 6.

  60. Cf. TERT. praescr. 44.

  61. Cf. supra X, 8.

  62. Cf. HIER. uir. ill. 54.

  63. Cf. HIER. epist. 84, 8.

  64. EVS. hist. eccl. 6, 21, 3.

  65. Ibid. 6, 36, 3.

  66. CIC. Tusc. 1, 17, 39.

  67. Cf. VINC. LER. exc. prol..

  68. Cf. HIER. epist. 49, 13 ; CIC. fin. 1, 5, 15.

  69. Cf. VINC. LER. exc. I.

  70. HIL. PICT. in Matth. 5, 1.

  71. Cf. TERT. praescr. 3, 8-9 ; fug. 1, 4.

  72. Cf. TERT. praescr. 29, 1-6.

  73. Cf. Symb. 2.

  74. Cf. VINC. LER. exc. X.

  75. Cf. AVG. ciu. 22, 14.

  76. Cf. CASSIAN. incarn. 6, 17.

  77. Cf. AVG. ciu. 16, 2.

  78. Cf. TERT. praescr. 29, 1-3.

  79. Cf. PROSP. AQVIT. pro Augustino resp. IV et V.

  80. Cf. LVCR. 1, 935-941 ; CASSIAN. Inc. VII, 6.

  81. Cf. TERT. praesc. IV, 1-7.

  82. Cf. CASSIAN. incarn. VII, 16.

  83. Cf. QVINT. 2, 13, 15.

  84. Cf. CASSIAN. Inc. I, 6.

  85. Cf. TERT. praescr. 31, 3.

  86. Cf. TERT. praescr. 3, 6.

  87. Ibid. 3, 5-10.

  88. Cf. supra XXVIII, 1.

  89. Cf. supra II, 1 ; exc. 10.

  90. Cf. VINC. LER. exc. X.

  91. Cf. supra 2, 6.

  92. Cf. supra 26, 7.

  93. Cf. supra 3, 3.

  94. Cf. PROSP. AQVIT. Epitoma, ad annum 431.

  95. CAPR. CARTH. epist 1, 2.

  96. XYSTUS PAPA, epist. 6, 7.

  97. CAELEST. PAPA, epist. 21, 2.

  98. Ibid.

  99. Ibid.

  100. XYSTUS PAPA, epist. 6, 7.

  101. C AELEST . P APA ., epist . 1, 2.

8
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Хотите исправить или дополнить? Напишите нам: https://t.me/bibleox_live
Или отредактируйте статью сами: Редактировать