Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Liber Hebraicarum Quaestionum in Genesim (1/2)

Этот текст доступен на других языках:

INCIPIT LIBER

[PL23.937C] 305 (Cap. I.---Vers. 1.) In principio fecit Deus coelum et terram. Plerique existimant, sicut in Altercatione quoque Jasonis et Papisci scriptum est, et Tertullianus in libro contra Praxeam disputat: necnon Hilarius in expositione cujusdam Psalmi affirmat, in Hebraeo haberi: In filio fecit Deus coelum et terram: quod falsum esse, ipsius rei veritas comprobat. Nam et Septuaginta Interpretes, et Symmachus, et Theodotion, in principio, transtulerunt. [PL23.938C] Et in Hebraeo scriptum est, BRESITH (); quod Aquila interpretatur, in capitulo: et non BABEN (), quod appellatur [Al. interpretatur], in filio. Magis itaque secundum sensum quam secundum verbi translationem de Christo accipi potest: qui tam in ipsa fronte Geneseos, quae caput librorum omnium est, quam etiam in principio Joannis Evangelistae, coeli et terrae conditor approbatur. Unde et in Psalterio (Psal. XXXIX, 9) de seipso ait: In capitulo [Al. capite] libri [PL23.939A] scriptum est de me, id est, in principio 306 Geneseos. Et in Evangelio: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Sed et hoc sciendum, quod apud Hebraeos liber hic BRESITH vocatur: hanc habentes consuetudinem, ut voluminibus ex principiis eorum nomina imponant.

(Vers. 2.) Et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Pro eo quod in nostris codicibus scriptum est, ferebatur, in Hebraeo habet MEREFETH (), quod nos appellare possumus, incubabat, sive confovebat, in similitudinem volucris, ova calore animantis. Ex quo intelligimus, non de spiritu mundi dici, ut nonnulli arbitrantur, sed de Spiritu Sancto, qui et ipse vivificator omnium a principio dicitur. Si autem vivificator, consequenter et conditor. Quod si conditor, [PL23.939B] et Deus. Emitte enim, ait, Spiritum tuum, et creabuntur (Psal. CIII, 30).

(Vers. 10.) Et congregationes aquarum vocavit maria. Notandum quod omnis congregatio 307 aquarum, sive salsae sint, sive dulces, juxta idioma linguae Hebraicae, maria nuncupentur. Frustra igitur Porphyrius, Evangelistas ad faciendum ignorantibus miraculum, eo quod Dominus super mare ambulaverit, [PL23.940A] pro lacu Genezareth, mare appellasse calumniatur, cum omnis lacus et aquarum congregatio maria nuncupentur.

(Cap. II.---Vers. 2.) Et consummavit Deus in die sexto opera sua quae fecit. Pro die sexto, in Hebraeo habet diem septimum. Arctabimus igitur Judaeos, qui de otio sabbati gloriantur, quod jam tunc in principio sabbatum dissolutum sit, dum Deus operatur in sabbato, complens opera sua in eo, et benedicens ipsi diei: quia in illo universa compleverit.

(Vers. 8.) Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden, contra orientem. Pro paradiso, in Hebraeo hortum habet: id est, GAN (), Porro EDEN (). deliciae interpretantur. Pro quo Symmachus transtulit, paradisum florentem. Necnon quod sequitur, contra orientem, [PL23.940B] in Hebraeo MECEDEM () scribitur, quod Aquila posuit ἀπὸ ἀρχῆς: et nos, ab exordio, possumus dicere. Symmachus vero, ἐκ πρώτης, et Theodotion, ἐν πρώτοις, quod et ipsum non orientem, sed principium significat. Ex quo manifestissime comprobatur, quod priusquam coelum et terram Deus faceret, paradisum ante condiderat, sicut et legitur in Hebraeo: [PL23.941A] Plantaverat autem Dominus Deus paradisum in Eden, a principio.

(Vers. 15.) Et sumpsit Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis. Pro voluptate, in Hebraeo habet EDEN. Ipsi igitur nunc Septuaginta EDEN interpretati sunt voluptatem. Symmachus vero qui florentem paulo ante paradisum transtulerat, hic posuit ἐν τῶι παραδείσωι τῆς ἀκτῆς, quod et ipsum amoenitatem et delicias sonat.

(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. Melius interpretatus est Symmachus [PL23.941B] dicens, mortalis eris.

(Vers. 21.) Et misit Dominus Deus ecstasim super Adam. Pro ecstasi, id est, mentis excessu, in Hebraeo habetur THARDEMA (), quod Aquila καταφορὰν, Symmachus κάρον, id est, gravem et profundum soporem interpretati sunt. Denique sequitur: Et dormivit. Idipsum verbum et in Jonae (I, 5) stertentis somno positum est.

[PL23.942A] (Vers. 23.) Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur mulier, quoniam ex viro sumpta est. Non videtur in Graeco et in Latino sonare, cur mulier appelletur, quia ex viro sumpta sit: sed etymologia in Hebraeo sermone servatur. Vir quippe vocatur IS (), et mulier ISSA (). Recte igitur ab IS, appellata est mulier ISSA. Unde et Symmachus pulchre etymologiam etiam in Graeco voluit custodire, dicens: Haec vocabitur ἀνδρὶς, ὅτι ἀπὸ ἀνδρὸς ἐλήφθη, quod nos Latine possumus dicere: Haec vocabitur virago, quia ex viro sumpta est. Porro Theodotio aliam etymologiam suspicatus est, dicens: Haec 309 vocabitur assumptio: quia ex viro sumpta est. Potest quippe ISSA () secundum varietatem accentus et assumptio intelligi.

[PL23.942B] (Cap. III.---Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. Pro sapiente in Hebraeo habetur AROM (), quod Aquila et Theodotion πανοῦργον interpretati sunt: hoc est, nequam et versipellem. Magis itaque ex hoc verbo calliditas et versutia, quam sapientia demonstratur.

(Vers. 8.) Et audierunt vocem Domini Dei ambulantis in paradiso ad vesperam. In plerisque codicibus Latinorum, pro eo quod hic posuimus ad vesperam, [PL23.943A] post meridiem habet: quia τὸ δειλινὸν Graecum sermonem ad verbum transferre non possumus: pro quo in Hebraeo scriptum est, LARUE AIOM (), quod Aquila interpretatus est ἐν τῶι ἀνέμω τῆς ἡμέρας, id est, in vento diei. Symmachus vero διὰ πνεύματος ἡμέρας, id est, per spiritum diei. Porro Theodotion manifestius ἐν τῶι πνεύματι πρὸς κατάψυξιν τῆς ἡμέρας, ut meridiano calore transacto, refrigerium aurae spirantis ostenderet.

(Vers. 14.) Super pectus tuum, et ventrem tuum ambulabis. Ventrem Septuaginta interpretes addiderunt: caeterum in Hebraeo pectus tantum habet: ut calliditatem et versutias cogitationum ejus aperiret: quod omnes gressus ejus nequitiae essent, et fraudes. Sed et id quod sequitur: Terram manducabis. Pro terra [PL23.943B] APHAR () scriptum est, quod nos favillam et pulverem possumus dicere.

(Vers. 15.) Ipse servabit caput tuum, et tu servabis ejus calcaneum. Melius habet in Hebraeo: Ipse conteret caput tuum, et tu conteres ejus calcaneum: quia et nostri gressus praepediuntur a colubro: et Dominus conteret Satanam sub pedibus nostris velociter.

Et ad virum conversio tua. Pro conversione 310 Aquila, societatem: Symmachus, appetitum vel impetum transtulerunt.

(Vers. 17.) Maledicta terra in operibus tuis. Opera hic non ruris colendi, ut plerique putant, sed peccata [PL23.943C] significantur: ut in Hebraeo habetur: Et Aquila non discordat, dicens: Maledicta humus propter te. Et Theodotion: Maledicta adama in transgressione tua.

(Vers. 20.) Et vocavit Adam nomen uxoris suae, vitam, quia ipsa est mater omnium viventium. Quare EVA (), id est vita sit appellata, demonstrat, eo quod sit mater omnium viventium. EVA quippe transfertur in vitam.

(Vers. 24.) Et ejecit Adam, et habitare fecit contra paradisum voluptatis. Et statuit Cherubim et flammeam romphaeam, quae vertitur ad custodiendam viam ligni vitae. Alius multo sensus est in Hebraeo quam hic intelligitur. Ait enim: Et ejecit Adam, haud dubium quin Dominus: Et habitare fecit ante paradisum voluptatis [PL23.943D] Cherubim, et flammeum gladium, qui verteretur, [PL23.944A] et custodiret viam ligni vitae. Non quod ipsum Adam, quem ejecerat Deus, habitare fecerit contra paradisum voluptatis; sed quod illo ejecto ante fores paradisi Cherubim, et flammeum gladium posuerit ad custodiendum paradisi vestibulum, ne quis posset intrare.

(Cap. IV.---Vers. 1.) Et concepit et peperit Cain, et dixit, acquisivi sive possedi hominem per Deum. Cain (), acquisitio, sive possessio interpretatur, id est κτῆσις, unde et etymologiam ipsius exprimens ait, CANITHI (), id est, possedi hominem per Deum.

(Ver. 4.) Et respexit Deus super Abel, et super munera ejus: super Cain autem et super sacrificia ejus non respexit, et contristatus est Cain valde. Unde scire poterat [PL23.944B] Cain, quod fratris munera suscepisset Deus, et sua repudiasset: nisi illa interpretatio vera est, quam Theodotion 311 posuit. Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus: super Cain vero, et super sacrificium ejus non inflammavit. Ignem autem ad sacrificium devorandum solitum venire de coelo: et in dedicatione templi sub Salomone legimus, et quando Elias in monte Carmelo construxit altare (II Par. VII, 1; III Reg. XVIII, 38).

(Vers. 6.) Et dixit Dominus ad Cain: Quare concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti? Quiesce, ad te conversio ejus, et tu dominaberis ejus. Necessitate compellimur in singulis diutius immorari. Siquidem et nunc multo alius in Hebraeo, quam in Septuaginta translatoribus, [PL23.944C] sensus est. Ait enim Dominus ad Cain: Quare irasceris, et quare concidit vultus tuus? Nonne si bene egeris, dimittetur tibi, et si non bene egeris, ante fores peccatum tuum sedebit? et ad te societas ejus: sed tu magis dominare ejus. Quod autem dicit, hoc est: Quare irasceris, et invidiae in fratrem livore cruciatus, vultum dimittis in terram? Nonne si bene feceris dimittetur tibi omne delictum tuum: sive ut Theodotion ait, acceptabile erit: id est, munus tuum suscipiam, ut suscepi fratris tui? Quod si male egeris: illico peccatum ante vestibulum tuum sedebit, et tali janitore comitaberis. Verum quia liberi arbitrii es: moneo ut non tibi peccatum, sed tu peccato domineris. Quod autem in Septuaginta interpretibus fecit errorem, illud est: quia peccatum, id est, ATTATH [PL23.944D] () in Hebraeo generis masculini est, in Graeco [PL23.945A] feminini. Et qui interpretati sunt, masculino illud (ut erat in Hebraeo) genere transtulerunt.

(Vers. 8.) 312 Et dixit Cain ad Abel fratrem suum. Subauditur ea, quae locutus est Dominus. Superfluum ergo est, quod in Samaritanorum et nostro volumine reperitur, Transeamus in campum.

(Vers. 15.) Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet. Pro septem vindictis, Aquila septempliciter interpretatus est. Symmachus, septimum. Theodotio, per hebdomadem. Super quo capitulo exstat Epistola nostra ad episcopum Damasum.

(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid transtulerunt, in Hebraeo NOD () dicitur: et interpretatur σαλευόμενος, id est, instabilis et fluctuans, ac sedis incertae. Non est igitur [PL23.945B] terra Naid, ut vulgus nostrorum putat: sed expletur sententia Dei, quod huc atque illuc vagus et profugus oberravit.

(Vers. 25.) Et vocavit nomen ejus Seth. Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. SETH () proprie θέσις, id est, positio dicitur. Quia igitur posuerat eum Deus pro Abel, propterea SETH, id est, positio appellatur. Denique Aquila: Et vocavit, inquit, nomen ejus Seth, dicens: Quia posuit mihi Deus semen alterum.

(Vers. 26.) Et vocavit nomen ejus Enos: hic speravit invocare nomen Domini Dei. Quomodo ADAM () [PL23.946A] homo interpretatur: ita et ENOS () juxta Hebraeae linguae varietatem, homo vel vir dicitur. Et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, de eo scriptum est, Tunc initium fuit invocandi nomen Domini: licet plerique Hebraeorum aliud arbitrentur, quod tunc primum in nomine Domini et 313 in similitudine ejus fabricata [Al. fabricati] sint idola.

(Cap. V.---Vers. 2.) Virum et mulierem fecit eos, et benedixit eos, et vocavit nomen eorum Adam, id est, homo. Hominis autem nomen, tam viro quam feminae convenit.

(Vers. 3.) Vixit autem Adam ducentos et triginta annos, et genuit ad imaginem et similitudinem suam, et vocavit nomen ejus Seth. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus, ducentorum et [PL23.946B] quod excurrit annorum genuisse quis dicitur: in Hebraeo habeat centum annos, et reliquos qui sequuntur.

(Vers. 4.) Fuerunt autem dies Adam, postquam genuit Seth, septingenti anni. Quia in ducentis erraverat, consequenter hic posuit septingentos, cum in Hebraeo hic habeatur octingentos, et supra centum.

(Vers. 25.) Et vixit Mathusala annis centum sexaginta septem, et genuit Lamech. Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, annos octingentos duos, et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Mathusalae, quos vixit, anni nongenti sexagintanovem, et mortuus est. Famosa quaestio, et disputatione omnium [PL23.947A] Ecclesiarum ventilata, quod juxta diligentem supputationem, quatuordecim annos post diluvium Mathusala vixisse referatur. Etenim cum esset Mathusala annorum centum sexaginta septem, genuit Lamech. Rursum Lamech, cum esset annorum centum octoginta octo, genuit Noe. Et fiunt simul usque ad diem nativitatis Noe, anni vitae Mathusalae, trecenti quinquaginta quinque. Sexcentesimo autem anno vitae Noe, diluvium factum est. Ac per hoc, habita supputatione per partes, nongentesimo quinquagesimo quinto anno Mathusalae, diluvium fuisse convincitur. Cum autem supra nongentis sexaginta novem annis vixisse 314 sit dictus, nulli dubium est quatuordecim eum annos vixisse post diluvium. Et quomodo verum est, quod octo tantum animae in [PL23.947B] arca salvae factae sunt? Restat ergo, ut quomodo in plerisque, ita et in hoc sit error in numero. Siquidem et in Hebraeis et Samaritanorum libris, ita scriptum reperi: Et vixit Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Mathusalae, anni nongenti sexagintanovem, et mortuus est. Et vixit Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit Noe. A die ergo nativitatis Mathusalae, usque ad diem ortus Noe, sunt anni trecenti sexaginta novem: his adde sexcentos annos Noe: quia in sexcentesimo vitae ejus anno factum est diluvium: atque ita fit, ut nongentesimo sexagesimo nono vitae suae Mathusala mortuus sit, eo anno, quo coepit esse [PL23.947C] diluvium.

(Vers. 29.) Et vocavit nomen ejus Noe, dicens: Iste requiescere nos faciet ab operibus nostris NOE (), requies interpretatur. Ab eo igitur, quod sub illo omnia retro opera quieverunt per diluvium, appellatus est requies.

(Cap. VI.---Vers. 2.) Videntes autem filii Dei filias hominum, quia bonae sunt. Verbum Hebraicum ELOIM (), communis est numeri: et Deus quippe et dii similiter appellantur: propter quod Aquila plurali numero, filios deorum ausus est dicere: Deos intelligens, Sanctos, sive Angelos. Deus enim stetit [PL23.948A] in synagoga deorum: in medio autem deos discernit. [Al. dijudicat] (Psal. LXXXI, 1). Unde et Symmachus istiusmodi sensum sequens, ait: Videntes filii potentium filias hominum, et reliqua.

(Vers. 3.) Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quia carnes sunt. In Hebraeo 315 scriptum est, Non judicabit spiritus meus homines istos in sempiternum, quia caro sunt: hoc est, quia fragilis est in homine conditio, non eos ad aeternos servabo cruciatus: sed hic illis restituam quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris codicibus legitur, sed clementiam Dei sonat, dum peccator hic pro suo scelere visitatur. Unde et iratus Deus loquitur ad quosdam: Non visitabo filias eorum, cum fuerint fornicatae, et [PL23.948B] sponsas eorum, cum adulteraverint (Osee IV, 14). Et in alio loco: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: verumtamen misericordiam meam non auferam ab eis (Ps. LXXXVIII, 33). Porro ne videretur in eo esse crudelis, quod peccantibus locum poenitentiae non dedisset, adjecit: Sed erunt dies eorum centum viginti anni. hoc est, habebunt centum viginti annos ad agendam poenitentiam. Non igitur humana vita, ut multi errant, in centum viginti annos contracta est: sed generationi illi, centum viginti anni ad poenitentiam dati sunt. Siquidem invenimus, quod post diluvium Abraham vixerit annos centum septuaginta quinque, et caeteri amplius ducentis et trecentis annis. Quia vero poenitentiam agere contempserunt, noluit Deus tempus exspectare [PL23.948C] decretum: sed viginti annorum spatiis amputatis, induxit diluvium anno centesimo agendae poenitentiae destinato.

(Vers. 4.) Gigantes autem erant super terram in diebus illis, et post haec quomodo ingrediebantur filii Dei ad filias hominum, et generabant eis. Illi erant gigantes a saeculo homines nominati. In Hebraeo ita habet: Cadentes erant in terra in diebus illis, id est, ANNAPHILIM (). Et post haec ut ingrediebantur filii deorum ad filias hominum, et generabant eis: hi erant fortes a principio viri nominati. Pro cadentibus, sive gigantibus, violentos interpretatus est Symmachus. [PL23.949A] Et angelis autem et sanctorum liberis convenit nomen cadentium.

(Vers. 9.) Noe vir justus atque perfectus in generatione sua, Deo placuit. Signanter ait, 316 in generatione sua: ut ostenderet non juxta justitiam consummatam: sed juxta generationis suae justitiam fuisse eum justum. Et hoc est quod in Hebraeo dicitur: Noe vir justus, perfectus erat in generationibus suis: cum Deo ambulabat [Al. ambulat] Noe: hoc est illius vestigia sequebatur.

(Vers. 16.) Colligens, facies arcam, et in cubito consummabis eam desuper. Pro eo quod est, colligens facies arcam, in Hebraeo habet, meridianum facies [PL23.949B] arcae, quod manifestius interpretatus est Symmachus, dicens, διαφανὲς, hoc est, dilucidum facies arcae, volens fenestram intelligi.

(Cap. VIII.---Vers. 2.) Et quievit aqua, et revelati sunt fontes abyssi, et cataractae coeli. Pro revelatis fontibus, clausos et obturatos, omnes interpretes transtulerunt. Et pro eo quod sequitur: cessavit aqua super terram, et reliqua, scriptum est, et reversae sunt aquae de terra, euntes et redeuntes (Eccles. I, 7). Nota secundum Ecclesiasten, quod omnes aquae atque torrentes, per occultas venas ad matricem abyssum [Al. abyssi.] revertantur.

(Vers. 6.) Post quadraginta dies aperuit Noe ostium arcae quod fecit, et emisit corvum, et egressus non rediit ad eum, donec siccarentur aquae de terra. Pro [PL23.949C] ostio, fenestra scripta est in Hebraeo. Et de corvo aliter dicitur: Emisit corvum et egressus est, exiens et revertens donec siccarentur aquae de terra.

(Cap. IX.---Vers. 18.) Et erant filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Japheth. Frequenter Septuaginta Interpretes non valentes HETH () litteram, quae duplicem aspirationem sonat, in [PL23.950A] Graecum sermonem vertere, chi (χ) Graecam litteram addiderunt: ut nos docerent in istiusmodi vocabulis aspirare debere: unde et in praesenti loco, Cham transtulerunt, pro eo quod est HAM, a quo et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua HAM dicitur.

(Vers. 27.) Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis 317 Sem. De Sem, Hebraei; de Japheth, populus gentium nascitur. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quae IAPHETH () dicitur, latitudo nomen accepit. Quod autem ait: Et habitet in tabernaculis Sem, de nobis prophetatur, qui in eruditione et scientia Scripturarum, ejecto Israele, versamur.

(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti [PL23.950B] quinquaginta anni. Ecce post diluvium trecentis quinquaginta annis vixit Noe. Ex quo perspicuum est, centum viginti annos generationi illi, ut supra diximus, ad poenitentiam datos, et non vitae mortalium constitutos.

(Cap. X.---Vers. 2.) Filii Japheth, Gomer, et Magog et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. Japhet filio Noe, nati sunt septem filii, qui possederunt terram in Asia ab Amano et Tauro, Syriae Coeles et Ciliciae montibus, usque ad fluvium Tanain. In Europa vero usque ad Gadira, nomina locis et gentibus relinquentes: e quibus postea immutata sunt plurima, caetera permanent ut fuerunt. Sunt autem Gomer, Galatae: Magog, Scythae: Madai, Medi: Javan, Iones, qui et Graeci: unde et mare [PL23.950C] Ionium. Thubal Iberi, qui et Hispani, a quibus Celtiberi, licet quidam Italos suspieentur. Mosoch, Cappadoces: unde et urbs usque hodie 318 apud eos Mazeca dicitur: (porro Septuaginta interpretes, Caphthorim Cappadoces arbitrantur:) Thiras, Thraces, quorum non satis immutatum vocabulum est. Scio quemdam Gog et Magog, tam de praesenti [PL23.951A] loco, quam de Ezechiel, ad Gotthorum nuper in terra nostra bacchantium historiam retulisse, quod utrum verum sit, praelii ipsius fine monstratur. Et certe Gotthos omnes retro eruditi, magis Getas, quam Gog et Magog appellare consueverunt. Hae itaque septem gentes, quas de Japheth venire stirpe memoravi, aquilonis partem inhabitant.

(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez Graeci Reginos vocant: Riphath, Paphlagones, Thogarma, Phrygas.

(Vers. 4.) Filii Javan, Elisa, et Tharsis, Cethim et Dodanim. Ab his divisae sunt insulae nationum in terris suis. Vir secundum linguam suam et cognationem suam, et gentem suam. De Ionibus, id est, Graecis nascuntur Elisaei, qui vocantur Aeolides: unde et quinta lingua [PL23.951B] Graeciae Aeolis appellatur, quam illi vocant πέμπτην διάλεκτον. THARSIS Josephus Cilicas arbitratur, θ aspirationis litteram vitiose a posteris in τ dicens fuisse corruptam: unde et metropolis eorum civitas Tarsus appellatur, Paulo apostolo gloriosa. Cethim, sunt Citii, a quibus usque hodie quoque urbs Cypri [PL23.952A] Citium nominatur. 319 Dodanim, Rhodii: ita enim Septuaginta Interpretes transtulerunt. Legamus Varronis de Antiquitatibus libros, et Sisinnii Capitonis, et Graecum Phlegonta, caeterosque eruditissimos viros: et videbimus omnes pene insulas, et totius orbis littora, terrasque mari vicinas, Graecis accolis occupatas: qui, ut supra diximus, ab Amano et Tauro montibus, omnia maritima loca usque ad oceanum possedere Britannicum.

(Vers. 6.) Filii Cham, Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. Chus usque hodie ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur: Mesraim, Aegyptus: Phuth, Libyes. A quo et Mauritaniae fluvius usque in praesens Phuth dicitur, omnisque circa eum regio Phutensis. Multi scriptores tam Graeci quam Latini, hujus rei testes [PL23.952B] sunt. Quare autem in una tantum climatis parte, antiquum Libyae nomen resederit, et reliqua terra vocata sit Africa, disserere non hujus loci nec temporis est. Porro Chanaan obtinuit terram, quam Judaei deinceps possederunt, ejectis Chananaeis.

(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, [PL23.953A] Regma, et Sabathaca. Saba a quo Sabaei, de quibus Virgilius (II Georg.): Solis est thurea virga Sabaeis. Et alibi, (I Aeneid.)..... centumque Sabaeo Thure calent arae. Evila, Getuli, in parte remotioris Africae eremo cohaerentes. Sabatha, a quo Sabatheni, qui nunc Astabari nominantur. Regma vero et Sabathaca paulatim antiqua vocabula perdidere, et quae nunc pro veteribus habeant, ignoratur.

(Vers. 7.) Filii Regma, Saba et Dadan. Hic Saba per SIN litteram scribitur, supra vero per SAMECH (), a quo diximus appellatos Sabaeos. Interpretatur vero nunc Saba, Arabia, nam in septuagesimo [PL23.953B] primo psalmo, ubi nos habemus, Reges 320 Arabum et Saba munera offerent: in Hebraeo scriptum est, Reges Saba, et Saba: primum nomen per SIN, secundum per SAMECH. Dadan gens est Aethiopiae in occidentali plaga.

(Vers. 10.) Et fuit, inquit, caput regni ipsius Babel et Arach, et Achad, et Chalanne in terra Sennaar. Nemrod, filius Chus, arripuit insuetam primus in populo tyrannidem, regnavitque in Babylone, quae ab eo, quod ibi confusae sunt linguae turrim aedificantium, BABEL () appellata est. Babel enim interpretatur confusio. Regnavit autem et in Arach, hoc est, in Edissa, et in Achad, quae nunc dicitur Nisibis: et in Chalanne, [PL23.953C] quae postea verso nomine a Seleuco rege est dicta Seleucia, vel certe quae nunc Κτησιφὼν appellatur.

(Vers. 11.) De terra illa exiit Assur, et aedificavit Ninivem, et Robooth civitatem. De terra hac Assyriorum pullulavit imperium, qui ex nomine Nini Beli filii, Ninum condiderunt, urbem magnam, quam Hebraei appellant NINIVEM. Ad cujus vel ruinam vel poenitentiam, tota Jonae pertinet prophetia. Quod autem ait: Ninivem [PL23.954A] et Rooboth civitatem, non putemus duas esse urbes: sed quia Rooboth plateae interpretantur, ita legendum est: Et aedificavit Niniven, et plateas civitatis.

(Vers. 13.) Et Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, et Phetrosim, et Chasloim, e quibus egressi sunt Philistiim et Caphthorim. Exceptis Laabim, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Phutaei vocabantur: et Chasloim, qui deinceps Philistiim appellati sunt, quos nos corrupte Palaestinos dicimus, caeterae sex gentes ignotae nobis sunt, quia (Al. qua) bello Aethiopico subversae, usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenere. Possederunt 321 autem terram a Gaza usque ad extremos fines Aegypti.

(Vers. 15.) Et Chanaan genuit Sidona primogenitum [PL23.954B] suum, et Chettaeum, et Jebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum, et Evaeum, et Aracaeum, et Sinaeum, et Aradium, et Samaraeum, et Amathaeum. De Chanaan primus natus est Sidon, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur. Deinde Aracaeus, qui Arcas condidit, oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm. A quo haud procul alia civitas fuit nomine Sini quae postea vario eventu subversa bellorum, nomen tantummodo loco pristinum reservavit. Aradii sunt, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phoenicis littore separatam. Samaraei; quibus Emessa nobilis Syriae Coeles civitas. Amath usque ad nostrum tempus, tam a Syris quam ab Hebraeis, ita ut apud veteres dicta fuerat, appellatur. Hanc Macedones, qui post Alexandrum in Oriente regnaverunt [PL23.954C] Epiphaniam nuncupaverunt. Nonnulli Antiochiam ita appellatam putant. Alii licet non vere, tamen opinionem suam quasi verisimili vocabulo consolantes, Emath primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant: et eamdem esse quae apud veteres dicta sit Emach.

(Vers. 19.) Et fuit terminus Chananaeorum a Sidone, donec venias in Gerara usque ad Garam pergentibus [PL23.955A] Sodomam, et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque ad Lise. Quia caeterae civitates, Sidon videlicet et Gerara, et Sodoma, et Gomorrha, et Adama, et Seboim notae sunt omnibus, hoc tantum annotandum videtur, quod Lise ipsa sit, quae nunc Callirhoe dicitur, ubi aquae calidae prorumpentes in mare Mortuum defluunt.

(Vers. 22.) 322 Filii Sem, Elam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. Hi ab Euphrate fluvio partem Asiae usque ad Indicum Oceanum tenent. Est autem Elam, a quo Elamitae principes Persidis. De Assur ante jam dictum est, quod Ninum urbem condiderit. Arphaxad a quo Chaldaei: Lud a quo Lydii: Aram a quo Syri, quorum metropolis est Damascus.

[PL23.955B] (Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. Us Trachonitidis et Damasci conditor, inter Palaestinam et Coelen Syriam tenuit principatum: a quo Septuaginta Interpretes in libro Job, ubi in Hebraeo scribitur, terra Us, regionem Ausitidem, quasi Usitidem, transtulerunt. Ul, a quo Armenii: Gether, a quo Acarnanii, sive Carii. Porro Mes, pro quo Septuaginta Interpretes Mosoch dixerunt, nunc vocantur Maeones.

(Vers. 24.) Arphaxad genuit Sela, et Sela genuit Heber. Ex Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra, et nomen fratris ejus Jectan. Heber, a quo Hebraei, vaticinio quodam filio suo Phaleg nomen imposuit, qui interpretatur divisio, ab eo quod in diebus ejus linguae in Babylone divisae sunt.

[PL23.955C] (Vers. 26.) Jectan genuit Helmodad, et Saleph, et Asermoth, et Jare, et Aduram, et Uzal, et Decla, Ebal, Abimael, Seba, Ophir, Evila, et Jobab. Tredecim [PL23.956A] harum gentium posteriora nomina invenire non potui; sed usque in praesens, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur, ut primum, vel quae immutata sunt, ignorantur. Possederunt autem a Cophene fluvio, omnem Indiae regionem, quae vocatur Hieria.

(Cap. XI.---Vers. 28.) Et mortuus est Aran ante patrem 323 suum in terra, qua natus est in regione Chaldaeorum. Pro eo, quod legimus, in regione Chaldaeorum, in Hebraeo habetur, in UR CHESDIM (), id est in igne Chaldaeorum. Tradunt autem Hebraei ex hac occasione, istiusmodi fabulam: Quod Abraham in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit, quem Chaldaei colunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriae igne profugerit: quod in sequentibus [PL23.956B] scribitur, egressum esse Tharam cum sobole sua de regione Chaldaeorum: pro quo in Hebraeo habetur, de incendio Chaldaeorum. Et hoc esse quod nunc dicitur: Mortuus est Aran ante conspectum Thare patris sui in terra nativitatis suae, in igne Chaldaeorum: quod videlicet ignem nolens adorare, igne consumptus sit. Loquitur autem postea Dominus ad Abraham: Ego sum qui eduxi te de igne Chaldaeorum.

(Vers. 29.) Et sumpserunt Abram et Nachor sibi uxores. Nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran. Pater autem Melchae, ipse est pater Jescae. Aran filius Thare, frater Abraham et Nachor, duas filias genuit, Melcham, et Sarai cognomento Jescan, δυώνυμον. E quibus Melcham accepit uxorem Nachor, et Sarai Abraham: [PL23.956C] necdum quippe inter patruos, et fratrum filias nuptiae fuerant lege prohibitae, quae in primis hominibus, etiam inter fratres et sorores initae sunt.

[PL23.957A] (Cap. XII.---Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra. Indissolubilis nascitur quaestio: si enim Thara pater Abrahae, cum adhuc esset in regione Chaldaea, septuaginta 324 annorum, genuit Abram, et postea in Charra ducentesimo quinto aetatis suae anno mortuus est: quomodo nunc post mortem Thare, Abram exiens de Charra, septuaginta quinque annorum fuisse memoratur: cum a nativitate Abrae usque ad mortem patris ejus, centum triginta quinque fuisse anni doceantur. Vera est igitur illa Hebraeorum traditio, quam supra diximus, quod egressus sit Thara cum filiis suis de igne Chaldaeorum: et quod Abram Babylonio vallatus incendio, quia illud adorare nolebat, Dei sit auxilio liberatus; et ex illo tempore [PL23.957B] ei dies vitae, et tempus reputetur aetatis, ex quo confessus est Dominum, spernens idola Chaldaeorum. Potest autem fieri, ut quia Scriptura reliquit incertum, ante paucos annos Thara de Chaldaea profectus, venerit in Charran, quam mortem obierit. Vel certe statim post persecutionem in Charran venerit, et ibi diutius sit moratus. Si quis ergo huic expositioni contrarius est, quaeret aliam solutionem: et tunc recte ea, quae a nobis dicta sunt, improbabit.

(Vers. 9.) Et proficiscens Abram, abiit in desertum: et fames facta est super terram. Et in praesenti et in plurimis aliis locis, pro deserto, ad Austrum, scriptum est in Hebraeo. Hoc igitur notare debemus.

(Vers. 15 et 16.) Et viderunt eam principes Pharaonis, [PL23.957C] et laudaverunt eam apud Pharaonem, et introduxerunt eam in domum Pharaonis: et Abram benefecit propter eam: et fuerunt ei oves, et armenta, et asini, et servi, et ancillae, muli et cameli. Licet corpus sanctarum mulierum non vis maculet, 325 sed voluntas: et excusari possit Sarai, quod famis tempore sola regis in peregrinis locis, marito connivente, resistere nequiverit; tamen potest et aliter foeda necessitas excusari: quod juxta librum Esther quaecumque mulierum placuisset regi apud veteres, sex mensibus ungebatur oleo myrtino, [PL23.958A] et sex mensibus in pigmentis variis erat, et curationibus feminarum, et tunc demum ingrediebatur ad regem. Atque ita potest fieri, ut Sarai postquam placuerat regi, dum per annum ejus ad regem praepararetur introitus, et Abrahae Pharao multa donaverit, et Pharao postea sit percussus a Domino, illa adhuc intacta ab ejus concubitu permanente.

(Cap. XIII.---Vers. 4.) Et ascendit Abram ex Aegypto ipse et uxor ejus, et omnia quae illius erant: et Lot cum eo in desertum. Erat autem Abram dives valde in pecore, et argento, et auro: et abiit unde venit in desertum usque Bethel. Pulchre de Aegypto liberatus ascendisse dicitur. Sed occurrit huic sensui illud, quod sequitur: quomodo potuerit exiens de Aegypto fuisse dives valde? Quod solvitur illa Hebraica [PL23.958B] veritate, in qua scribitur: Abram gravis vehementer, hoc est, βαρύς σφόδρα: Aegypti enim pondere gravabatur. Et licet videantur esse divitiae pecoris, auri, et argenti, tamen si Aegyptiae sunt, viro sancto graves sunt. Denique, non ut in Septuaginta legimus, Abiit unde venerat in desertum usque Bethel: sed sicut in Hebraeo scriptum est: Abiit itinere suo per Austrum usque Bethel. Idcirco profectus de Aegypto est, ut non desertum ingrederetur, quod cum Aegypto reliquerat: sed ut per Austrum, qui Aquiloni contrarius est, veniret ad domum Dei, ubi fuerat tabernaculum 326 ejus in medio Bethel et Ai [Al. Gai].

(Vers. 13.) Et viri Sodomorum mali et peccatores in conspectu Dei vehementer. Superflue hic in Septuaginta [PL23.958C] Interpretibus additum est, in conspectu Dei, siquidem Sodomorum coloni apud homines [Al. omnes], mali et peccatores erant. Ille autem dicitur in conspectu Dei peccator, qui potest apud homines justus videri, quomodo de Zacharia et Elizabeth in praeconio ponitur, quod fuerint justi ambo in conspectu Dei (Luc. I, 6). Et in Psalterio dicitur: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2).

(Vers. 14 et 15.) Leva oculos tuos, et vide a loco, in quo tu nunc es ad Aquilonem, et ad austrum, et ad [PL23.959A] orientem, et ad mare: quia omnem terram, quam tu vides, tibi dabo eam et semini tuo. Quatuor climata mundi posuit, orientem et occidentem, septentrionem et meridianum. Quod autem in omnibus Scripturis legitur, hic semel dixisse sufficiat, mare semper pro occidente poni: ab eo quod Palaestinae regio ita sita sit, ut mare in occidentis plaga habeat.

(Cap. XIV.---Vers. 3.) Et rex Bale, haec est Segor. Omnes hi consenserunt apud vallem Salsam, hoc est, mare Salis. Bale lingua Hebraea, κατάποσις, id est, devoratio dicitur. Tradunt igitur Hebraei, hanc eamdem in alio Scripturarum loco Salisa nominari: dicique rursum, μόσχον τριετίζουσαν, id est, vitulam conternantem, quod scilicet tertio motu terrae absorpta [PL23.959B] sit (I Samuel IX, 4; Isai., XV, 5). Et ex eo tempore, quo Sodoma et Gomorrha, Adama et Seboim divino igne subversae sunt, illa parvula nuncupetur. Siquidem Segor transfertur in parvam, quae lingua Syra Zoara dicitur. Vallis autem Salinarum, sicut in hoc eodem libro scribitur, in qua fuerunt ante putei bituminis, post Dei iram, et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est: quod a Graecis 327 λίμνη Ἀσφαλτῖτις, id est, stagnum bituminis appellatur.

(Vers. 5.) Et condiderunt gigantes in Astaroth Carnaim, et gentes fortes simul cum eis: et Ominaeos in Save civitate, antequam Sodomam pervenirent. Quatuor reges profecti de Babylone, interfecerunt gigantes, hoc est RAPHAIM (), robustos quosque [PL23.959C] [Al. quoque] Arabiae, et Zozim, in Hom, et Emim in civitate Save, quae usque hodie sic vocatur. ZUZIM () autem et EMIM (), terribiles et horrendi interpretantur: pro quo Septuaginta, sensum magis quam verbum ex verbo transferentes, gentes fortissimas posuerunt. Porro BAEM, pro quo dixerunt, [PL23.960A] ἅμα αὐτοῖς, hoc est cum eis, putaverunt scribi per HE (), ducti elementi similitudine, cum per HETH scriptum sit. BAEM () enim cum per tres litteras scribitur: si mediam HE habet, interpretatur, in eis: si autem HETH, ut in praesenti, locum significat, id est, IN HOM ().

(Vers. 7.) Et revertentes venerunt ad fontem judicii, haec est Cades. Per anticipationem dicitur, quod postea sic vocatum est. Significat autem locum apud Petram, qui fons judicii nominatur: quia ibi Deus populum judicavit. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et Amorrhaeorum sedentem in Asasonthamar. Hoc oppidum est, quod nunc vocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile. Porro Asasonthamar, in lingua nostra resonat, urbs Palmarum. [PL23.960B] Thamar quippe palma dicitur. Sciendum autem pro eo, quod post paululum sequitur: Et direxerunt contra eos aciem ad bellum in valle Salinarum, in Hebraeo haberi, in valle SEDDIM (): quod Aquila interpretatur τῶν περιπεδίνων, Theodotio, τῶν ἀλσῶν, amoena nemora significantes.

(Vers. 13.) Et qui fugerat, nuntiavit Abram transitori. Ipse vero sedebat ad quercum Mambre Amorrhaei fratris Eschol, et fratris Aunam, qui erant conjurati Abrahae. Pro eo, quod nos posuimus, transitori, in Hebraeo scriptum est IBRI (), hoc enim transitor exprimitur. Quod autem ait: apud quercum [PL23.960C] Mambre Amorrhaei, melius in Hebraeo legimus, apud quercum Mambre Amorrhaei fratris Escol: et fratris non Aunam, ut Septuaginta transtulerunt, sed Aner: ut ostenderet Mambre et Escol, et Aner Amorrhaeos atque germanos, socios fuisse Abrahae.

(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad [PL23.961A] Phoenicis oppidum, quod nunc Paneas dicitur. Dan autem unus e fontibus est Jordanis. Nam et alter vocatur Jor, quod interpretatur ῥεῖθρον: id est, rivus. Duobus ergo fontibus, qui haud procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Jordanis deinceps appellatur.

(Vers. 18.) Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum, et ipse Sacerdos Dei excelsi, et benedixit ei. Quia semel opusculum nostrum, vel Quaestionum Hebraicarum, vel Traditionum congregatio est, propterea quid Hebraei de hoc sentiant, inferamus. Aiunt hunc esse Sem filium Noe: et supputantes annos vitae ipsius, ostendunt eum ad Isaac usque vixisse, omnesque primogenitos Noe donec sacerdotio fungeretur Aaron, fuisse pontifices. Porro [PL23.961B] Salem, rex Jerusalem dicitur, quae prius Salem appellabatur. Melchisedech autem beatus Apostolus ad Hebraeos (VII, 3), sine patre et matre commemorans, ad Christum refert, et per Christum ad gentium Ecclesiam. Omnis 329 enim capitis gloria refertur ad membra, eo quod praeputium habens, Abrahae benedixerit circumciso, et in Abraham Levi, et per Levi Aaron: de quo postea sacerdotium. Ex quo colligi vult, sacerdotium Ecclesiae habentis praeputium, benedixisse circumciso sacerdotio Synagogae. Quod autem ait: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4): mysterium nostrum in verbo ordinis significatur: nequaquam per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino: id est, corpore et sanguine Domini [PL23.961C] Jesu.

(Cap. XV.---Vers. 2, 3.) Domine Deus, quid dabis mihi? Et ego vado sine liberis: et filius Masec vernaculae meae, hic Damascus Eliezer. Et dixit Abram: Ecce mihi non dedisti semen: et filius vernaculae meae haeres meus erit. Ubi nos habemus, et filius Masec vernaculae meae: in Hebraeo scriptum est, UBEN MESECH BETHI: quod Aquila transtulit, ὁ υἱὸς τοῦ ποτίζοντος οἰκίαν μου: id est, filius potum dantis domui meae. [PL23.962A] Theodotio vero, καὶ υἱὸς τοῦ ἐπὶ τῆς οἰκίας μόυ: id est, et filius ejus, qui super domum meam est. Quod autem dicit, hoc est: Ego sine liberis morior, et filius procuratoris mei, vel villici, qui universa dispensat et distribuit cibaria familiae meae, vocaturque Damascus Eliezer, hic meus haeres erit. Porro Eliezer interpretatur, Deus meus adjutor. Ab hoc aiunt Damascum et conditam, et nuncupatam.

(Vers. 7.) Ego Deus, qui eduxi te de regione Chaldaeorum. Hoc est, quod paulo ante diximus in Hebraeo haberi: qui eduxi te de UR CHESDIM, id est, de incendio Chaldaeorum.

(Vers. 10, 11.) Et posuit ea contra faciem invicem: aves vero non divisit. Descenderunt autem volucres super cadavera et super divisiones eorum, et sedit cum [PL23.962B] eis Abram. Non pertinet ad praesens opusculum ejus expositio sacramenti. Hoc tantum dicimus, quia pro his, quae posuimus, 330 in Hebraeo habet: Et descenderunt volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Illius enim merito saepe de angustiis liberatus est Israel.

(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi in Hebraeo THARDEMA (), id est, καταφορὰ, legitur, quam supra vertimus in soporem.

(Vers. 16.) Generatione autem quarta revertentur huc. Haud dubium quin hi, qui de semine fuerint Abrahae. Quaeritur quomodo in Exodo scriptum sit: Quinta autem generatione egressi sunt filii Israel de terra Aegypti (Exod. XV, 18). Super quo capitulo [PL23.962C] parvum volumen edidimus.

(Cap. XVI.---Vers. 2.) Ecce conclusit me Dominus, ut non pariam: ingredere ergo ad ancillam meam, ut habeam filios ex ea. Diligenter nota, quod procreatio filiorum, in Hebraeo aedificatio scripta est. Legitur enim ibi: Ingredere ad ancillam meam, si quo modo aedificer ex ea. Et vide, ne forte hoc sit, quod in Exodo dicitur: Benedixit Deus obstetricibus, et aedificaverunt sibi domos (Exod. I, 20).

[PL23.963A] (Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur. Consequenter Aegyptia in via Sur, quae per eremum ducit ad Aegyptum, ire festinabat.

(Vers. 12.) Hic erit rusticus homo. Manus ejus super omnes, et manus omnium super eum, et contra faciem omnium fratrum suorum habitabit. Pro rustico in Hebraeo scriptum habet PHARA (), quod interpretatur onager. Significat autem semen ejus habitaturum in eremo, id est, Sarracenos vagos, incertisque sedibus, qui universas gentes, quibus desertum ex latere jungitur incursant, et impugnantur ab omnibus.

[PL23.963B] (Cap. XVII.---Vers. 3 et seqq.) Et locutus est ei Dominus, dicens: Ecce testamentum meum tecum: et eris pater multitudinis gentium, et non vocabitur ultra nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraam, quia patrem multarum gentium posui te. Notandum 331 quod ubicumque in Graeco, Testamentum legimus, ibi in Hebraeo sermone sit foedus, sive pactum, id est, BERITH (). Dicunt autem Hebraei, quod ex nomine suo, Deus, quod apud illos Tetragrammum est, HE litteram, Abraae et Sarae addiderit: dicebatur enim primum ABRAM (), quod interpretatur, pater excelsus: et postea vocatus est ABRAAM (), quod transfertur pater multarum: nam quod sequitur gentium, non habetur in nomine, sed subauditur. [PL23.963C] Nec mirandum, quare cum apud Graecos et nos Α littera videatur addita: nos HE litteram Hebraeam additam dixerimus; idioma enim linguae illius est, per HE () quidem scribere, sed per A () legere: sicut e contrario A litteram saepe per HE pronuntiant.

(Vers. 15.) Et dixit Deus ad Abraam: Sarai uxorem [PL23.964A] tuam non vocabis eam Sarai, sed Sara erit nomen ejus. Errant qui putant primum Saram per unum R scriptam fuisse, et postea ei alterum R additum. Et quia R apud Graecos centenarius numerus est, multas super nomine ejus ineptias suspicantur: cum utique utcumque volunt ei vocabulum commulatum, non Graecam, sed Hebraeam debeat habere rationem, cum ipsum nomen Hebraicum sit. Nemo autem in altera lingua quempiam vocans, etymologiam vocabuli sumit ex altera. SARAI () igitur primum vocata est per SIN, RES, IOD: sublato igitur IOD, id est, I elemento, addita est HE littera, quae per A legitur: et vocata est SARA (). Causa autem ita nominis immutati, haec est, quod antea dicebatur, princeps mea, unius tantum domus materfamiliae. Postea [PL23.964B] vero dicitur absolute, princeps, id est, ἄρχουσα. Sequitur enim: Dabo tibi ex ea filium, et benedicam ei, et erit in gentes: et reges populorum 332 erunt ex eo. Signanterque, non ut in Graeco legimus: Dixit Deus ad Abraam. Sarai uxor tua non vocabitur nomen ejus Sarai: in Hebraeo habetur: non vocabis nomen ejus Sarai, id est, non dices ei, princeps mea es: omnium quippe gentium futura jam princeps est. Quidam pessime suspicantur, ante eam lepram fuisse vocitatam, et postea principem: cum lepra SARATH () dicatur, quae in nostra quidem lingua videtur aliquam habere similitudinem; in Hebraeo autem penitus est diversa. Scribitur enim per SADE, et RES, et AIN, et THAU: quod multum a superioribus tribus litteris, id est, SIN, RES, et HE, quibus SARA scribitur, discrepare [PL23.964C] manifestum est.

(Vers. 17.) Et cecidit Abraam super faciem suam, et risit: et dixit in corde suo, Si centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet? Et post paululum: Et vocabis nomen ejus Isaac. Diversa opinio, sed una est etymologia, quare appellatus sit Isaac. Interpretatur enim Isaac, risus. Alii dicunt, quod [PL23.965A] Sara riserit, ideo eum risum vocatum esse, quod falsum est. Alii vero quod riserit Abraham, quod et nos probamus. Postquam enim ad risum Abrahae, vocatus est filius ejus Isaac, tunc legimus risisse et Saram. Sciendum tamen quod quatuor in veteri Testamento absque ullo velamine, nominibus suis antequam nascerentur, vocati sunt: Ismael, Isaac, Salomon, et Josias. Lege Scripturas.

(Cap. XVIII.---Vers. 6.) Et dixit ei: Festina, tres mensuras farinae similae commisce. Quia tres mensurae absolute hic dictae videntur, et est incerta mensura: propterea addidi, quod in Hebraeo tria sata habeat, id est tres amphoras: ut idem mysterium et hic, et in Evangelio, ubi mulier tria sata farinae fermentare dicitur, cognoscamus (Matth. XIII, 33).

[PL23.965B] 333 (Vers. 10.) Dixit autem: Revertens veniam ad te in tempore hoc, et in hora, et habebit filium Sara. Pro hora, vitam legimus in Hebraeo: ut sit ordo vel sensus: Revertar ad te in tempore vitae: quasi dixerit, si vixero, si fuerit vita comitata: haec autem ἀνθρωποπάθως, quomodo et caetera.

(Vers. 12.) Risit autem Sara in semetipsa, dicens: Necdum mihi factum est usque nunc, et dominus meus senex est. Aliter multo legitur in Hebraeo: Et risit Sara in semetipsa, dicens: Postquam attrita sum, et facta est mihi voluptas? Simul nota quod ubi nos posuimus, voluptatem EDEN scriptum est in Hebraeo. Symmachus hunc locum ita transtulit: Postquam vetustate consenui, facta est mihi adolescentia?

(Vers. 32.) Et dixit: Numquid est, Domine, si loquar? [PL23.965C] Quod Graece scriptum est, μήτι, Κύριε, ἐὰν λαλήσω. Secundo Abraham est locutus ad Dominum: quod non videtur manifeste sonare quid dicat. In Hebraeo igitur planius scribitur: Ne, quaeso, irascaris, Domine, si locutus fuero. Quia enim videbatur interrogans, Dominum arctare responsione, temperat praefatione quod quaerit.

(Cap. XIX.---Vers. 14.) Et locutus est ad generos suos, qui acceperant filias ejus. Quia postea duae filiae Lot virgines fuisse dicuntur (de quibus et ipse dudum ad Sodomaeos dixerat: Ecce duae filiae meae, [PL23.966A] quae non cognoverunt virum), et nunc Scriptura commemorat eum habuisse generos; nonnulli arbitrantur illas, quae viros habuerunt, in Sodomis remansisse, et eas exisse cum patre, quae virgines fuerunt. Quod cum Scriptura non dicat, Hebraea veritas exponenda est, in qua scribitur: Egressus est Lot, et locutus est ad sponsos, qui accepturi erant filias ejus. Necdum igitur virgines filiae matrimonio fuerant copulatae.

334 (Vers. 21.) Et dixit ei: Ecce admiratus sum faciem tuam. In Hebraeo habet: Ecce suscepi faciem tuam: id est, acquiesco precibus tuis. Quod Symmachus secundum sensum interpretans ait, ὁράσει ἐδυσωπήθην τὸ πρόσωπόν σου.

(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra [PL23.966B] quasi vapor fornacis. Pro quo legimus in Hebraeo: Ecce ascendebat CITOR (), quasi ἀναθυμίασις fornacis: quod nos vaporem, vel fumum, sive favillam possumus dicere.

(Vers. 30.) Et ascendit Lot de Segor, et sedit in monte: et duae filiae ejus cum eo. Timuit enim sedere in Segor. Quaeritur quare cum primum fugae montis Segor praetulerit, et eam in habitaculum suum voluerit liberari, nunc de Segor rursum ad montem migret? Respondebimus veram esse illam Hebraeorum conjecturam de Segor, quod frequenter terrae motu subruta, Bale primum, et postea Salisa appellata sit: timueritque Lot, dicens, Si cum caeterae adhuc urbes starent, ista saepe subversa est: quanto magis nunc in communi ruina non poterit liberari? [PL23.966C] Et ob hanc occasionem infidelitatis, etiam in filias coitus dedisse principium. Qui enim caeteras viderat subrui civitates, et hanc stare, seque Dei auxilio erutum: utique de eo, quod sibi concessum audierat, ambigere non debuit. Illud igitur, quod pro excusatione dicitur filiarum, eo quod putaverint defecisse humanum gentis, et ideo cum patre concubuerint, non excusat patrem. Denique Hebraei, quod sequitur:

(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo, appungunt desuper, quasi [PL23.967A] incredibile, et quod rerum natura non capiat, coire quempiam nescientem.

(Vers. 36 et seqq.) Et conceperunt duae filiae Lot de patre suo, et genuit primogenita filium, et 335 vocavit nomen ejus Moab. Iste est pater Moabitarum usque in hanc diem. Et minor, et ipsa peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon id est, filius populi mei. Ipse est pater filiorum Ammon. Moab interpretatur, ex patre: et totum nomen etymologiam habet. Ammon vero, cujus quasi causa nominis redditur, filius generis mei, sive ut melius est in Hebraeo (), filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo: AMMI enim, a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus meus.

(Cap. XX.---Vers. 12.) Etenim vere soror mea [PL23.967B] est de patre, sed non ex matre. Id est, fratris ejus est Aran filia, non sororis. Sed quia in Hebraeo habet: vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae: et magis sonat, quod soror Abrahae fuerit, in excusationem ejus dicimus, necdum illo tempore tales nuptias lege prohibitas.

(Cap. XXI.---Vers. 9.) Et vidit Sara filium Agar Aegyptiae, quem peperit [Al. pepererat] Abraae ludentem: quod sequitur, cum Isaac filio suo, non habetur in Hebraeo. Dupliciter itaque hoc ab Hebraeis exponitur: sive quod idola ludo fecerit, juxta illud quod alibi scriptum est: Sedit populus comedere et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6): sive quod adversum Isaac, quasi majoris aetatis, joco sibi et ludo primogenita vendicaret. [PL23.967C] Quod quidem Sara audiens, non tulit: et hoc ex ipsius approbatur sermone dicentis: Ejice ancillam hanc cum filio suo. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Ibid., 10).

(Vers. 14.) Et sumpsit panes et utrem aquae, et dedit Agar, ponens super humerum ejus, et parvulum, et dimisit eam. Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismael. Et post ablactationem ejus, iste cum matre expellitur domo. Inter Hebraeos autem [PL23.968A] varia opinio est, asserentibus aliis, quinto anno ablactationis tempus statutum, aliis duodecimum annum vendicantibus. Nos igitur ut breviorem eligamus aetatem, post decem et octo annos Ismael supputavimus 336 ejectum esse cum matre, et non convenire jam adolescenti matris sedisse cervicibus. Verum est igitur illud Hebraeorum linguae idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum, infans vocetur et parvulus. Nec miremur barbaram linguam habere proprietates suas: cum hodieque Romae omnes filii vocentur infantes. Posuit ergo Abraham panes et utrem super humerum Agar: et hoc facto dedit puerum matri, hoc est, in manus ejus tradidit, commendavit, et ita emisit e domo. Quod autem sequitur:

[PL23.968B] (Vers. 15, 16.) Et projecit puerum subter abietem, et abiens sedit de contra longe, quasi jactu sagittae. Dixit enim: Non videbo mortem parvuli mei. Et sedit contra eum. Et statim jungitur: Exclamavit puer, et flevit, et audivit Deus vocem pueri de loco ubi erat. Et Dixit Angelus Dei ad Agar de coelo, et reliqua, nullum moveat. In Hebraeo enim post hoc, quod scriptum est, Non videbo mortem parvuli mei, ita legitur, quod ipsa Agar sederit contra puerum, et levaverit vocem suam, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre, et mortem filii miserabiliter praestolante, Deus exaudivit puerum: de quo pollicitus fuerat Abrahae, dicens: Sed et filium ancillae tuae in gentem magnam faciam (Gen. XVII, 20). Alioquin et ipsa mater non suam mortem, [PL23.968C] sed filii deplorabat. Pepercit igitur ei Deus, pro quo fuerat et fletus. Denique in consequentibus dicitur: Surge et tolle puerum, et tene manum ejus (Gen. XVII, 18). Ex quo manifestum est, eum qui tenetur, non oneri matri fuisse, sed comitem. Quod autem manu parentis tenetur, sollicitus monstratur affectus.

(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto [PL23.969A] Abimelech et Phicol, tertium nomen, quod hic legitur, in Hebraeo volumine non habetur.

(Vers. 30.) Et dixit: Septem oves has accipies a me, ut sint in testimonium mihi, quia 337 ego fodi puteum istum. Ideo cognominavit nomen loci illius puteus juramenti, quia ibi juraverunt ambo. Ubi hic legitur, puteus juramenti, in Hebraeo habetur BERSABEE (). Duplex autem est causa cur ita appellatus sit: sive quia septem agnas Abimelech de manu Abrahae acceperit: septem enim dicuntur SABEE: sive quod ibi juraverint: quia et juramentum SABEE similiter appellatur. Quod si ante hanc causam supra nomen hoc legimus, sciamus per prolepsim dictum esse: sicut et Bethel et Galgala, quae utique usque ad tempus quo ita appellatae sunt, aliter vocabantur. [PL23.969B] Notandum autem et ex prioribus, et ex praesenti loco, quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre, sive in Aulone Mambre, ut in Hebraeo habetur: sed in Geraris, ubi et Bersabee usque hodie oppidum est. Quae provincia ante non grande tempus, ex divisione praesidum Palaestinae, Salutaris est dicta. Hujus rei Scriptura testis est, quae ait: Et habitavit Abraham in terra Philistinorum (Gen. XXI, 34).

(Cap. XXII, Vers. 2.) Et dixit ei Deus: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram excelsam, et offer illum ibi in holocaustum super unum de montibus quem ego dicam tibi. Difficile est idioma linguae Hebraeae in Latinum sermonem vertere. Ubi nunc dicitur, vade in terram excelsam, in Hebraeo [PL23.969C] habet, MORIA (), quod Aquila transtulit τὴν καταφανῆ, hoc est, lucidam: Symmachus, τῆς ὀπτασίας, hoc est, visionis. Aiunt ergo Hebraei hunc montem esse in quo postea templum conditum est [PL23.970A] in area Ornae Jebusaei, sicut et in Paralipomenis scriptum est: Et coeperunt aedificare templum in mense secundo, in secunda die mensis, in monte Moria (II Paralip. III, 1). Qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia 338 ibi est DABIR (), hoc est, oraculum Dei: et Lex et Spiritus sanctus, qui docet homines veritatem, et inspirat prophetias.

(Vers. 3.) Et abiit in locum, quem dixit ei Deus, in die tertia. Notandum quod de Geraris usque ad montem Moria, id est, sedem templi, iter dierum trium sit, et consequenter illuc die tertio pervenisse dicatur. Male igitur sentiunt quidam, Abraham illo tempore ad quercum habitasse Mambre: cum inde usque ad montem Moria, vix unius diei iter plenum sit.

[PL23.970B] (Vers. 13.) Et elevavit Abraham oculos suos: et ecce aries post tergum ejus tenebatur in virgulto Sabech cornibus suis. Ridiculam rem in hoc loco Emisenus Eusebius est locutus: Sabech, inquiens, dicitur hircus, qui rectis cornibus et ad carpendas arboris frondes sublimis attollitur. Rursum Aquila συχνεῶνα interpretatus est, quem nos veprem possumus dicere, vel spinetum: et ut verbi vim interpretemur, condensa et inter se implexa virgulta. Unde et Symmachus in eamdem ductus opinionem, Et apparuit, ait, aries post hoc retentus in rete cornibus suis. Verum quibusdam, in hoc dumtaxat loco, melius videntur interpretati esse Septuaginta et Theodotio, qui ipsum nomen SABECH () posuerunt, dicentes: In virgulto sabech cornibus suis. Etenim σύχνεων, [PL23.970C] sive rete, quod Aquila posuit et Symmachus, per SIN () litteram scribitur: hic vero () SAMECH littera posita est: ex quo manifestum est non interpretationem stirpium condensarum, et in modum [PL23.971A] retis inter se virgulta contexta verbum Sabech, sed nomen sonare virgulti, quod ita Hebraice dicitur. Ego vero diligenter inquirens, συχνεῶνα per SAMECH () litteram scribi crebro reperi.

(Vers. 14.) 339 Et vocavit Abraham nomen loci illius, Dominus videt: ut dicant hodie, in monte Dominus videt. Pro eo quod hic habet videt, in Hebraeo scriptum est, videbitur. Hoc autem apud Hebraeos exivit in proverbium, ut si quando in angustia constituti sunt, et Domini optant auxilio sublevari, dicant, In monte Dominus videbitur: hoc est, sicut Abrahae misertus est, miserebitur et nostri. Unde et in signum dati arietis solent etiam nunc cornu clangere.

(Vers. 20.) Et nuntiaverunt Abraham, dicentes: Ecce peperit Melcha et ipsa filios Nachor fratri tuo: [PL23.971B] Us primogenitum ejus, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, et Cased. Primogenitus Nachor fratris Abraham de Melcha uxore ejus filia Aran, natus est Us: de cujus stirpe Job descendit, sicut scriptum est in exordio voluminis ejus: Vir fuit in terra Us, nomine Job. Male igitur quidam aestimant, Job de genere esse Esau: siquidem illud quod in fine libri ipsius habetur, Eo quod de Syro sermone translatus est, et quartus sit ab Esau, et reliqua, quae ibi continentur, in Hebraeis voluminibus non habentur. Secundus natus est de Melcha Buz, quem Septuaginta Bauz transferre voluerunt. Et ex hujus genere est Balaam ille divinus (Num. XXIV, 3 et seq.; Jos. XIII, 22), ut Hebraei tradunt, qui in [PL23.972A] libro Job dicitur Eliu: primum vir sanctus, et prophetes Dei, postea per inobedientiam et desiderium munerum, dum Israel maledicere cupit, divini vocabulo nuncupatur: diciturque in eodem libro: Et iratus Eliu filius Barachiel Buzites (Job XXXII, 2), de hujus videlicet Buzi radice descendens. Camuel vero pater est Damasci. 340 Ipsa enim vocatur Aran, quae hic pro Syria scripta est: et ipso nomine legitur in Isaia. Chased quoque quartus est, a quo Chasdim, id est, Chaldaei postea vocati sunt.

(Cap. XXXII, Vers. 2.) Et mortua est Sara in civitate Arboc, quae est in valle: haec est Chebron, in terra Chanaan. Hoc quod hic positum est, quae est in valle, in authenticis codicibus non habetur. Nomen quoque civitatis Arboc paulatim a scribentibus legentibusque [PL23.972B] corruptum est. Neque enim putandum, Septuaginta Interpretes nomen civitatis Hebraeae, barbare atque corrupte, et aliter quam in suo dicitur, transtulisse. Arboc enim nihil omnino significat. Sed dicitur ARBEE (), hoc est, quatuor, quia ibi Abraham, et Isaac, et Jacob conditus est: et ipse princeps humani generis Adam, ut in Jesu libro apertius demonstrabitur.

(Vers. 6.) Audi nos, Domine, rex a Deo tu es nobis, in electo sepulcro nostro sepeli mortuum tuum. Pro rege principem habet in Hebraeo, sive ducem. NASI () quippe non rex, sed dux dicitur.

(Vers. 16.) Et audivit Abraham Ephron, et appendit Abraham Ephron argentum, quod locutus est [PL23.973A] in auribus filiorum Heth. In Hebraeo sicut hic posuimus, primum nomen ejus scribitur EPHRON, secundum EPHRAN. Postquam enim pretio victus est, ut sepulcrum venderet argento, licet cogente Abraham, vau littera, quae apud illos pro o legitur, ablata de ejus nomine est: et pro EPHRON appellatus est EPHRAN, significante Scriptura, non eum fuisse consummatae perfectaeque virtutis, qui potuerit memorias vendere mortuorum. Sciant igitur, qui sepulcra 341 venditant, et non coguntur, ut accipiant pretium, sed a nolentibus quoque extorquent, immutari nomen suum, et perire quid de merito eorum, cum etiam ille reprehendatur occulte, qui invitus acceperit.

(Cap. XXIV.---Vers. 9.) Et posuit servus manum [PL23.973B] suam sub femore Abrahae domini sui, et juravit ei super verbo hoc. Tradunt Hebraei, quod in sanctificatione ejus, hoc est, in circumcisione juraverit. Nos autem dicimus, jurasse eum in semine Abrahae, hoc est, in Christo, qui ex illo nasciturus erat, juxta Evangelistam Matthaeum, loquentem: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1).

(Vers. 22.) Et tulit vir inaurem auream, didrachmum pondus ejus. BACE (), quod in hoc loco pro didrachmo scribitur, semiuncia est: SECEL () vero qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, unciae pondus habet.

(Vers. 43.) Ecce ego sto super fontem aquae, et filiae hominum civitatis egredientur ad hauriendam aquam: et erit virgo, cui ego dixero, da mihi bibere [PL23.973C] paululum aquae de hydria tua, etc. In Hebraeo scriptum est: Ecce ego stans juxta fontem aquae, et erit adolescentula, quae egredietur ad hauriendum: et dixero ei, da mihi bibere paululum aquae de hydria tua, et caetera. Pro adolescentula quoque, quae Graeco sermone νεανὶς dicitur, ibi legimus ALMA (), quod quidem et in Isaia habetur. Nam in eo loco ubi in nostris codicibus scriptum est: Ecce virgo concipiet, [PL23.974A] et pariet (Isa. VII, 14), Aquila transtulit: Ecce adolescentula concipiet, et pariet. In Hebraeo legitur: Ecce alma concipiet, et pariet. Notandum ergo, quod verbum alma, numquam nisi de virgine scribitur, et habet etymologiam, ἀπόκρυφος, id est, abscondita. Scriptum siquidem est in Job: Sapientia unde invenietur? Et quis locus intellectus? et abscondetur ab oculis omnis 342 viventis (Job. XXVIII, 21). Ubi nunc diximus, abscondetur, in Hebraeo propter declinationem verbi aliter figuratum, NAALMA () dicitur. Huic quid simile, licet masculino genere declinetur, et in Regnorum libris scriptum est, ex persona Elisaei loquentis ad Giezi: Et Dominus abscondit a me (IV Reg. IV, 27). Ergo ALMA, quod interpretatur abscondita, idest, virgo, nimia diligentia custodita, [PL23.974B] majoris mihi videtur laudis esse, quam virgo. Virgo quippe juxta Apostolum potest esse corpore, et non spiritu. Abscondita vero, quae virgo est, ἐπίτασιν (incrementum) virginitatis habet, ut et virgo sit, et abscondita. Et quae abscondita est, juxta idioma linguae Hebraeae, consequenter et virgo est; quae autem virgo, non statim sequitur, ut abscondita sit. Hoc idem verbum et in Exodo de Maria sorore Moysi virgine legimus (Exod. II, 8). Ostendant igitur Judaei in Scripturis alicubi positum ALMA, ubi adolescentulam tantum, et non virginem sonet: et concedimus eis, illud quod in Isaia apud nos dicitur: Ecce virgo concipiet, et pariet, non absconditam virginem, sed adolescentulam significare jam nuptam.

[PL23.974C] (Vers. 59.) Et dimiserunt Rebeccam sororem suam, et substantiam ejus, et servum Abraham, et viros qu cum eo erant. In Hebraeo habet: Et dimiserunt Rebeccam sororem suam, et nutricem ejus, et servum Abrahae, et viros illius. Decens quippe erat, ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis solatio foveretur.

(Vers. 62 et 63.) Et ipse habitabat in terra Austri: [PL23.975A] et egressus est Isaac exerceri in campo ad vesperam. Terra Austri, Geraram signat, unde a patre ad immolandum quondam fuerat adductus. Quod autem ait, Et egressus est, ut exerceretur in campo, quod Graece dicitur, ἀδολεσχῆσαι, in Hebraeo legitur: Et egressus est Isaac, ut loqueretur in agro, inclinante 343 jam vespera. Significat autem secundum illud, quod Dominus solus orabat in monte, etiam Isaac, qui in typo Domini fuit, ad orationem, quasi virum justum domo egressum: et vel nona hora, vel ante solis occasum, spirituales Deo victimas obtulisse.

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 23, coll. 937C-975A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22