Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Epistolae 64–67

Этот текст доступен на других языках:

1. Usque hodie in lectione veteris Testamenti super faciem Moysi velamen positum est. Loquitur glorificato vultu, et populus loquentis gloriam ferre non sustinet (Exod. 34). Cum autem conversi fuerimus ad Dominum, auferetur (al. aufertur) velamen: occidens littera moritur, vivificans spiritus suscitatur. Dominus enim spiritus est, et lex spiritalis. Unde et David orabat in psalmo, »Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua (Ps. 118. 18). Numquid de bobus cura est Deo?« (1. Cor. 9. 10.) Utique non. Multo magis de jecore bovis, arietis, et hircorum, et armo dextero, pectore, et ventre, quo stercora digeruntur; quorum duo in esum accipiunt sacerdotes: tertium Phinees meretur in praemium. De victimis salutaribus, adeps quo pectus obvolvitur, et pinnula jecoris offeruntur super altare: ipsum vero pectus et brachium dextrum dantur Aaron et filiis ejus legitimum sempiternum a filiis Israel (Levit. 7). Sensus in corde est, habitaculum cordis in pectore. Quaeritur ubi sit animae principale. Plato in cerebro: Christus monstrat 355 in corde: »Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et, De corde, procedunt cogitationes malae. Et, Quid cogitatis nequam in cordibus vestris« (Matth. 5. 8. et 15. 18. et 9. 4). Voluptas et concupiscentia, juxta eos qui de physicis disputant, consistit in jecore. Hujus pinnulam in diversa volitantem, et per oculorum fenestras erumpentem foras, offerunt sacerdotes Deo: ut postquam opere dixerint Deo, »holocaustum tuum pingue fiat« (Psal. 19): et concupiscentiam, libidinis seminarium, igne Spiritus concremaverint, mereantur accipere praemium, pectus et brachium. In pectore, mundas cogitationes, legis notitiam, dogmatum veritatem: in brachio bona opera et pugnam contra diabolum et armatam manum: ut quod mente conceperint, exemplo probent. Jesus enim »coepit facere et docere« (Act. 1). Ipsum quoque pectusculum appellatur ἐπίθεμα, id est, additamentum, sive praecipuum, et egregium: THENUPHA quippe hoc [PL22.609] magis sonat. Ex quo intelligimus juxta illud Malachiae: »Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus« (Malach. 1. 7): praecipuam debere esse in sacerdotibus legis doctrinaeque notitiam: et additamento gratiae spiritualis, talem virum institui, qui possit contradicentibus resistere (Tit. 1), et nihil in se sinistri habere operis, quod ducat ad tartarum: sed dextrum brachium et separatum, UT OPERA sacerdotis comparatione virtutum ejus, a cunctis hominibus separata sint. Haec de victimis, et de his quae offeruntur in altari: et quae sacerdotibus dantur a Domino.

2. Caeterum et alia tria, exceptis primitiis hostiarum, et de privato, et de macello publico, ubi non religio, sed victus necessitas est, sacerdotibus membra tribuuntur, brachium, maxilla, et venter. De brachio jam diximus. Maxilla eloquentem eruditumque significat, ut quod pectore concipimus, ore promamus. Venter receptaculum ciborum, in scorto Madianitide sacerdotali pugione confossus (Num. 25), universos 356 hominum labores, et momentanea blandimenta gulae, stercoris fine condemnat: et ostendit mentibus consecratis Deo, totum quod curamus, quod voramus, in secessum projici. Unde et Apostolus: »Esca, inquit, ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet« (1. Cor. 6. 13): Et e contrario de luxuriosis: »Quorum Deus venter est: et gloria in confusione eorum« (Philip. 3. 19). Vituli pulverem quem adoraverat Israel, in contemptum superstitionis in potum accepit populus, ut discat contemnere quod in secessum projici viderat. Praecipitur sacerdotibus, ne ministraturi in templo, vinum et siceram bibant, ne ebrietate et crapula, et curis hujus vitae praegraventur corda eorum: nec partem habeant in terra, nisi solum Deum (Levit. 10); ut nulla debilitate insignes sint: ne truncis auribus, laeso oculo, simis naribus, claudo pede, cutis colore mutato, quae omnia referuntur ad animae vitia. VOLUNTAS ENIM in homine, non natura damnatur. Si quis e sacerdotibus semine fluxerit, ad sacerdotalem mensam prohibetur accedere; et e contrario vidua, cujus cum Sara defecerunt muliebria, propter continentiam et castitatem recipitur in domum patris: et de templi aerario alitur. Quod si filios habuerit, redditur soboli suae, ut juxta Apostolum iis ministretur, »quae vere viduae sunt« (1. Tim. 5. 3): et ut quae de sacerdotalibus sustentatur cibis, nullius alterius amore teneatur. Vicinus et mercenarius excluduntur [PL22.610] a convivio sacerdotum, servisciborum reliquiae conceduntur. Jam tunc rejiciebantur Phygelus et Hermogenes, et recipiebatur Onesiphorus. Primitiae ciborum et omnium frugum atque pomorum offeruntur Antistiti: ut habens victum atque vestitum, absque ullo impedimento securus et liber serviat Domino. Primogenita mundorum animalium accipiunt sacerdotes: immundorum pretia. Hominum quoque primi partus redimuntur, et quia conditio una nascendi est, pretium 357 aequaliter offertur, sic moderatum et leve: ut nec dives intumescat, nec tenuis praegravetur. Aeditui et janitores accipiunt decimas: et rursum decimas decimarum offerunt sacerdotibus (Num. 18. et 35): tanto illis minores, quanto ipsi majores populo. Quadraginta octo civitates ad habitandum Levitis et Sacerdotibus separantur: sex urbes fugitivorum trans Jordanem et intra Jordanem eliguntur: et finis exilii mors Pontificis est. Universa quae festinus sermo perstrinxit, et quorum pulsavi tantum, nec aperui sacramenta, ad cunctos pertinent sacerdotes: Pontifex autem quantis polleat privilegiis, dicam breviter.

3. Caput, inquit, suum non discooperiet (Levit. 21) Habet cidarim, et nomen Dei portat in fronte: diademate ornatus est regio, ad perfectam Christi venit aetatem, semper ejus gloria protegendus est: et vestimenta sua non scindet, quia candida sunt, quia impolluta, quia agnum sequentia: et de attonsae ovis confecta velleribus. Thamar amissa pudicitia, scidit tunicam (Gen. 38). Caiphas perdito sacerdotio, rupit publice vestimenta (Matth. 26). »Super omnem animam, quae mortua est, non ingredietur« (Levit. 21. 11). Ubicumque peccatum est, et in peccato mors, illuc Pontifex non accedit. »Anima quae peccaverit, ipsa morietur« (Ezech. 18). Quamvis ille sit dives, quamvis potens, et multitudinem offerat victimarum, si mortuus est, non tangitur a Pontifice, non videtur. Quod si resurgit, et ad vocem Salvatoris egreditur de sepulcro, et fasciis peccatorum solutus incedit (Joan. 11. 12), intrabit ad eum Pontifex: et ibi faciet mansionem, et cum resurgente prandebit.

4. »Super patre suo et matre sua non inquinabitur« (Levit. 21. 11). Multa nos facere cogit affectus: et DUM PROPINQUITATEM respicimus corporum, et corporis et animae offendimus Creatorem. Qui amat patrem aut matrem super Christum, non est eo dignus (Luc. 9). Discipulus ad sepulturam patris ire desiderans, [PL22.611] Salvatoris prohibetur imperio. QUANTI MONACHORUM dum patris matrisque miserentur, suas animas perdiderunt! Super patre et matre pollui nobis non licet, quanto magis super fratre, sororibus, 358 consobrinis, familia, servulis? Genus regale et sacerdotale sumus. ILLUM ATTENDAMUS patrem, qui nunquam moritur, aut qui pro nobis moritur: et qui ideo vivens mortuus est, ut nos mortuos vivificaret. Si quid habemus de Aegypto quod princeps mundi suum possit agnoscere, tenenti Aegyptiae cum pallio relinquamus (Gen. 39). Sindone opertus adolescens, vinctum Dominum sequebatur (Marc. 14): incurrisset in laqueos, nisi expeditus et nudus persequentium declinasset impetum. Reddamus parentibus quae parentum sunt: si tamen vivunt: si servientes Domino filios suos praeferri sibi gloriantur.

5. »Et de sanctis non egredietur: et non polluet sanctificationem Dei sui« (Levit. 21. 12). Pro otioso quoque verbo rationem reddituri sumus: ET OMNE QUOD non aedificat audientes, in periculum vertitur loquentium. Ego si fecero, si dixero quippiam, quod reprehensione dignum est: de sanctis egredior, et polluo vocabulum Christi, in quo mihi blandior: quanto magis Pontifex et Episcopus, quem oportet esse sine crimine (Tit. 1): tantarumque virtutum, ut semper moretur in Sanctis: et paratus sit victimas offerre pro populo, sequester hominum et Dei, et carnes agni sacro ore conficiens: »Quia sanctum oleum Christi Dei sui super eum est.« Non egredietur de sancto, ne vestimentum quo indutus est, polluat. Quotquot enim in Christo baptizati sumus, Christum induimus (Gal. 3). Servemus tunicam quam accepimus, sanctam custodiamus in sancto. Ille montanus habitator, qui de Jerusalem descendebat in Jericho, non prius vulneratus est, quam nudatus. Infunditur ei oleum medicamentum lene, et misericordia temperatum: et quia debuit negligentiae sentire cruciatum, vini austeritate mordetur (Luc. 10): ut per oleum ad poenitentiam provocetur, per vinum severitatem sentiat judicantis.

6. »Uxorem virginem accipiet, viduam autem et ejectam et meretricem non accipiet, sed virginem de genere suo, et non contaminabit semen suum in populo. Ego Dominus qui sanctifico eum« (Levit. 21. 14). Scio pontificem, cui praecepta nunc dantur a plerisque Christum 359 intelligi: et id quod dictum est, »super patre et matre non inquinabitur,« de virginali Mariae partu edisseri: multoque facilior est super Domino interpretatio, qui audit in Psalmo: »Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec« [PL22.612] (Psal. 109. 14). Et in Zacharia: »Audi Jesu sacerdos magne« (Zach. 3. 8): et cui sordida peccatorum nostrorum vestimenta tolluntur, ut recipiant gloriam quam habuit apud patrem prius quam mundus esset.

7. Sed ne quis me vim facere Scripturae putet, et sic amare Christum, ut historiae auferam veritatem, interpretabor in membris, quod referatur ad caput: intelligam de servis, quod impleatur in Domino. Quanquam gloria Domini, gloria famulorum sit. Et ubicumque opportunitas loci tulerit, sic de vero lumine disputabo, ut derivetur ad eos, quibus Christus donavit, ut lumen sint. Pontifex iste, quem Mosaicus sermo describit, viduam ejectam et meretricem non ducit uxorem. Vidua est, cujus maritus est mortuus. Ejecta, quae a marito vivente projicitur. Meretrix, quae multorum libidini patet. Sed accipiet, inquit, uxorem virginem et de genere suo, non alienigenam, ne in mala terra nobilium seminum frumenta degeneret. Non meretricem, quae multis exposita est amatoribus. Non ejectam, quae etiam priori conjugio indigna fuit. Non viduam, ne pristinarum meminerit voluptatum: sed illam animam, quae non habet maculam, neque rugam, quae cum Christo renata, innovatur de die in diem, de qua Apostolus loquitur: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (1. Cor. 11. 2). Nolo discipulam conjugem Pontificis quidquam haberi de veteri homine. Si consurreximus cum Christo, ea quae sursum sunt, sapiamus. Praeteritorum obliti, futurorum avidi. Infelix Simon, quia post baptismum de antiquo matrimonio cogitabat, nec ad virginalem venerat puritatem, Petri consortio indignus fuit.

8. Compulisti me, Fabiola, litteris tuis, ut de Aaron tibi sacerdotio scriberem et vestimentis. Ego plus obtuli, ut de cibis et primitiis sacerdotum, et de observatione Pontificis Praefatiunculam struerem. Egressa de Sodomis, et ad montana festinans, non vis habitare in parva urbe Segor. Transcendens 360 proselytos, praeteris Israelitas, dimittens Leviticum gradum, et praepete penna transvolans sacerdotes, ad Pontificem venis. Sed dum vestes ejus et Rationale pectoris diligenter inquiris, nostra tibi displicuere consortia. Et tu quidem optato frueris otio: et juxta Babylonem Bethleemitica forsitan rura suspiras. Nos in Ephrata, tandem pace reddita, vagientem de praesepi audimus infantem: et querimonias ejus ac voculas ad tuas aures cupimus pervenire.

9. Legimus in Exodo, tabernaculum, mensam, candelabrum, altare, columnas, tentoria, coccum, byssum, hiacynthum, purpuram ex auro, argento, aere vasa diversa, tabernaculum divisum in tria, duodecim panes per singulas hebdomadas mensae impositos, in candelabro septem lucernas, altare hostiis holocaustisque [PL22.613] expositum, crateras, scyphos, thuribula, phyalas, mortariola, paxillos, pelles rubras, pillos caprarum et ligna imputribilia (Exod. 35. et seqq.). Tanta et talia offeruntur in tabernaculo Dei, ut nullus desperet salutem. Alius aurum sensuum, alius argentum eloquii, alius vocem aeris exhibeat. Totus mundus in tabernaculi describitur sacramento. Primum et secundum vestibulum omnibus patet. Aqua enim et terra, cunctis mortalibus data sunt. In sanctis vero sanctorum, quasi ad aethera et in coelum, paucorum introitus et volatus est. Duodecim panes duodecim mensium significant circulum. Septem lucernae, septem errantia astra demonstrant. Et ne longum faciam (neque enim propositum mihi est nunc de tabernaculo scribere) veniam ad sacerdotalia vestimenta: et antequam mysticam scruter intelligentiam, more judaico, quae scripta sunt, simpliciter exponam: ut postquam vestitum videris sacerdotem, et oculis tuis omnis ejus patuerit ornatus, tunc singulorum causas pariter exquiramus.

10. Discamus primum communes sacerdotum vestes atque pontificum. Lineis feminalibus, quae usque ad genua et poplites veniunt, verenda celantur, et superior pars sub umbilico vehementer astringitur: ut si quando expediti mactant victimas, tauros et arietes trahunt, portantque onera, et in officio ministrandi 361 sunt, etiam si lapsi fuerint, et femora revelaverint, non pateat quod opertum est. Inde et gradus altaris prohibentur fieri, ne inferior populus ascendentium verenda conspiciat: vocaturque lingua Hebraea hoc genus vestimenti MACHNASE, Graece περισκελῆ, a nostris feminalia, vel bracae usque ad genua pertingentes. Refert Josephus (nam aetate ejus adhuc templum stabat: et necdum Vespasianus et Titus Jerosolymam subverterant, et erat ipse de genere sacerdotali; multoque plus intelligitur quod oculis videtur, quam quod aure percipitur) haec feminalia de bysso retorta ob fortitudinem solere contexi, et postquam incisa fuerint, acu consui. Non enim posse in tela hujuscemodi fieri.

11. Secunda ex lino tunica est ποδήρης, id est, talaris, duplici sindone, quam et ipsam Josephus byssinam vocat, appellaturque CHOTONATH, id est, [PL22.614] χετὼν, quod Hebraeo sermone in lineam vertitur. Haec adhaeret corpori, et tam arcta est et strictis manicis, ut nulla omnino in veste sit ruga: et usque ad crura descendat. Volo pro legentis facilitate abuti sermone vulgato. Solent militantes habere lineas, quas camisias vocant, sic aptas membris et adstrictas corporibus, ut expediti sint vel ad cursum, vel ad praelia, dirigendo jaculo, tenendo clypeo, ense vibrando, et quocumque necessitas traxerit. Ergo et sacerdotes parati in ministerium Dei, utuntur hac tunica; ut habentes pulchritudinem vestimentorum, nudorum celeritate discurrant.

362 12. Tertium genus est vestimenti, quod illi appellant ABANET, nos cingulum vel balteum, vel zonam possumus dicere. Babylonii novo vocabulo HEMIAN vocant. Diversa vocabula ponimus, ne quis erret in nomine. Hoc cingulum in similitudinem pellis colubri, qua exuit senectutem: sic in rotundum textum est, ut marsupium longius putes. Textum est autem subtegmine cocci, purpurae, hiacynthi, et stamine byssino, ob decorem et fortitudinem: atque ita polymita arte distinctum, ut diversos flores ac gemmas artificis manu non textas, sed additas arbitreris. Lineam tunicam, de qua supradiximus, inter umbilicum et pectus hoc stringunt balteo, qui quatuor digitorum habens latitudinem, et ex una parte ad crura dependens, cum ad sacrificia cursu, et expeditione opus est, in laevum humerum retorquetur.

13. Quartum genus est vestimenti, rotundum pileolum, quale pictum in Ulyxi conspicimus, quasi sphaera media sit divisa, et pars una ponatur in capite: hoc Graeci et nostri τιάραν, nonnulli galerum vocant, Hebraei MISNEPHETH: non habet acumen in summo, nec totum usque ad comam caput tegit; sed [PL22.615] tertiam partem a fronte inopertam relinquit: atque ita in occipitio vitta constrictum est: ut non facile labatur ex capite. Est autem byssinum, et sic fabre apertum linteolo, ut nulla acus vestigia forinsecus appareant.

14. His quatuor vestimentis, id est, feminalibus, tunica linea, cingulo, quod purpura, cocco, bysso, hiacynthoque 363 contexitur, et pileo, de quo nunc diximus, tam Sacerdotes, quam Pontifices utuntur. Reliqua quatuor proprie Pontificum sunt, quorum primum est MAIL, id est, tunica talaris, tota hiacynthina, ex lateribus ejusdem coloris assutas habens manicas, et in superiori parte, qua collo induitur, aperta, quod vulgo capitium vocant, oris firmissimis ex se textis, ne facile rumpantur. In extrema parte, id est, ad pedes, septuaginta duo sunt tintinnabula, et totidem mala punica, iisdem contexta coloribus, ut supra cingulum. Inter duo tintinnabula unum malum est: inter duo mala unum tintinnabulum, ut alterutrum sibi media sint: causaque redditur. Idcirco tintinnabula vesti apposita sunt, ut cum ingreditur Pontifex in Sancta Sanctorum, totus vocalis incedat, statim moriturus, si hoc non fecerit.

15. Sextum est vestimentum, quod Hebraica lingua dicitur EPHOD. Septuaginta ἐπωμίδα, id est, superhumerale appellant. Aquila ἐπένδυμα, nos EPHOD suo ponimus nomine. Et ubicumque in Exodo, sive in Levitico superhumerale legitur, sciamus apud Hebraeos Ephod appellari. Hoc autem esse Pontificis vestimentum, et in quadam Epistola (Ad Marcell. XXIX) scripsisse me memini: et omnis Scriptura testatur, sacrum quiddam esse, et solis conveniens Pontificibus. Nec statim illud occurrat, quod Samuel qui Levita fuit, scribitur Regnorum primo libro, habuisse aetatis adhuc parvulae ephod bad, id est, superhumerale lineum: cum David quoque ante arcam Domini idem portasse referatur. Aliud est enim ex quatuor supra dictis coloribus, id est, hiacyntho, bysso, cocco, purpura, et ex 364 auro habere contextum; aliud in similitudinem sacerdotum simplex et lineum. Auri laminae, id est, bracteae, mira tenuitate tenduntur, ex quibus secta fila torquentur, cum subtegmine trium colorum, hiacynthi, cocci, purpurae, et cum stamine byssino: et efficitur palliolum mirae pulchritudinis, praestringens fulgore oculos in modum Caracallarum, sed absque cucullis. Contra pectus nihil contextum est, et locus futuro Rationali derelictus. [PL22.616] In utroque humero habet singulos lapides clausos et astrictos auro, qui Hebraice dicuntur SOOM: ab Aquila et Symmacho et Theodotione onychini: a Septuaginta smaragdi transferuntur: Josephus sardonychas vocat, cum Hebraeo Aquilaque consentiens: ut vel colorem lapidum, vel patriam demonstraret. Et in singulis lapidibus sena Patriacharum nomina sunt, quibus Israeliticus populus dividitur. In dextro humero majores filii Jacob, in laevo minores scripti sunt: ut Pontifex ingrediens Sancta Sanctorum, nomina populi pro quo rogaturus est Dominum, portet in humeris.

16. Septimum vestimentum est mensura parvulum, sed cunctis supra dictis sacratius. Intende, quaeso, animum, ut quae dicuntur, intelligas. Hebraice vocatur HOSEN, Graece autem λόγιον, nos Rationale possumus appellare, ut ex ipso statim nomine scias mysticum esse quod dicitur. Pannus est brevis ex auro et quatuor textus coloribus, hoc est, iisdem quibus et Superhumerale, habens magnitudinem palmi per quadrum; et duplex, ne facile rumpatur. Intexti sunt enim ei duodecim lapides mirae magnitudinis atque pretii per quatuor ordines: ita ut in singulis versiculis 365 terni lapides collocentur. In primo ordine sardius, topazius, smaragdus ponitur. Symmachus dissentit in smaragdo, ceraunium pro eo transferens. In secundo carbunculus, sapphirus, jaspis. In tertio ligurius, achates, amethystus. In quarto chrysolithus, onychinus, berillus. Satisque miror cur hiacynthus pretiosissimus lapis in horum numero non ponatur: nisi forte ipse est alio nomine ligurius. Scrutans eos qui de lapidum atque gemmarum scripsere naturis, ligurium invenire non potui. In singulis [PL22.617] lapidibus secundum aetates duodecim tribuum sculpta sunt nomina. Hos lapides in diademate principis Tyri, et in Apocalypsi Joannis legimus, de quibus extruitur coelestis Jerusalem (Ezech. 28; Apoc. 21): et sub horum nominibus et specie, virtutum vel ordo, vel diversitas indicatur. Per quatuor Rationalis angulos, quatuor annuli sunt aurei, habentes contra se in Superhumerali alios quatuor, ut cum appositum fuerit λόγιον in loco, quem in Ephod diximus derelictum, annulus veniat contra annulum, et mutuo sibi vittis copulentur hiacynthinis. Porro ne magnitudo et pondus lapidum contexta stamina rumperet, auro ligati sunt atque conclusi: nec suffecit hoc ad firmitatem, nisi et catenae ex auro fierent, quae ob pulchritudinem fistulis aureis tegerentur, haberentque et in Rationali supra duos majores annulos, qui uncinis Superhumeralis aureis necterentur, et deorsum alios duos: nam post tergum in Superhumerali contra pectus et stomachum, ex utroque latere erant annuli aurei, qui catenis cum Rationalis inferioribus annulis jungebantur: atque ita fiebat, ut astringeretur et Rationale Superhumerali, et Superhumerale Rationali, ut una textura contra videntibus putaretur.

18. Octava est lamina aurea, id est, SIS ZAAB, in qua scriptum est nomen 366 Dei Hebraicis quatuor litteris JOD, HE, VAV, HE, quod apud illos ineffabile nuncupatur. Haec super pileolum lineum et commune omnium Sacerdotum, in Pontifice plus additur, ut in fronte vita hiacynthina constringatur, TOTAMQUE Pontificis pulchritudinem, Dei vocabulum coronet et protegat.

19. Didicimus, quae vel communia cum Sacerdotibus, vel quae specialia Pontificis vestimenta sint: et si tanta difficultas fuit in vasis fictilibus, quanta majestas erit in thesauro, qui intrinsecus latet? Dicamus igitur prius quod ab Hebraeis accepimus: et juxta morem nostrum, spiritualis postea intelligentiae vela pandamus. Quatuor colores et quatuor elementa referuntur, ex quibus universa subsistunt. Byssus terrae deputatur, quia ex terra gignitur. Purpura mari, quia ex ejus cochleolis tingitur. Hiacynthus aeri, propter coloris similitudinem. Coccus igni et aetheri, qui Hebraice SANI appellatur: quod Aquila διάφορον, Symmachus δίβαφον interpretatus est. Pro cocco juxta Latinum eloquium, apud Hebraeos THOLATH, id est, vermiculus scribitur: et justum esse commemorant, ut Pontifex Creatoris non solum [PL22.618] pro Israel, sed et pro universo mundo roget: si quidem ex terra et aqua et aere et igne mundus iste consistit: et haec elementa sint omnium. Unde primum vestimentum lineum, terram significat: secundum hiacynthinum, aerem in colore demonstrat (al. demonstrans): quia de terrenis paulatim ad excelsa sustollimur: et ipsa vestis hiacynthina a capite usque ad talos veniens, indicat aerem de coelis usque ad terram fusum. Mala autem punica et tintinnabula in inferioribus posita, fulgura tonitruaque demonstrant: sive terram et aquam, et omnium elementorum inter se consonantiam: et sic sibi universa perplexa, ut in singulis 367 omnia reperiantur. Quod autem supradicti colores auro intexti sunt: id significari volunt, quod vitalis calor, et divini sensus providentia universa penetret. Superhumerale et duos lapides, vel smaragdinos, vel onychinos, qui desuper sunt, et utrumque humerum tegunt, duo hemisphaeria interpretantur: quorum aliud super terram, aliud sub terra sit; sive solem et lunam, quae desuper rutilant. Zonam illam, qua sacerdotis pectus arctatur, et linea tunica, id est terra, constringitur: interpretantur oceanum. Rationale in medio positum terram edisserunt: quae instar puncti, licet omnia in se habeat, tamen a cunctis vallatur elementis. Duodecim lapides, vel zodiacum interpretantur circulum, vel duodecim menses, et singulis versiculis singula assignant tempora, et his ternos deputant menses. Nec alicui gentilis videatur expositio. NON ENIM SI COELESTIA et Dei dispositionem, idolorum nominibus infamarunt, idcirco Dei est neganda providentia, quae certa lege currit et fertur, et regit omnia. Nam et in Job, Arcturum et Orionem, et MAZUROTH, hoc est, zodiacum circulum et caetera astrorum nomina legimus (Job. 9. et 39). Non quod eadem apud Hebraeos vocabula sint, sed quia nos non possumus quae dicuntur, nisi consuetis vocibus intelligere. Pulchre autem hoc ipsum quod in medio est, appellatur Rationale; ratione enim cuncta sunt plena, et terrena haerent coelestibus: imo ratio terrenorum et temporum, caloris et frigoris, et duplex inter utraque temperies, de coeli cursu et ratione descendit. Unde et Rationale cum Ephod fortius stringitur. Porro quod dicitur in ipso Rationali δήλωσις esse et ἀλήθεια, id est, manifestatio, atque doctrina, vel veritas, hoc ipsum significat, quod nunquam in Dei ratione mendacium sit; [PL22.619] sed et ipsa veritas multis signis et argumentis monstretur hominibus, et usque ad mortales veniat. Unde factum est, ut rationem solis et lunae et anni et mensium et temporum 368 et horarum, tempestatum quoque, serenitatis atque ventorum, et rerum omnium nosceremus, ACCIPIENTES INSITAM a Deo sapientiam, et ipso habitatore atque doctore, domicilii sui nobis et fabricae scientiam demonstrante. Super omnia cidaris et vitta hiacynthina coelum monstrat: et auri lamina quae in fronte Pontificis est, inscriptumque nomen Dei, universa quae subter sunt, Dei arbitrio gubernari. Idipsum ego puto sub aliis nominibus et in Cherubim et quatuor animalibus figuratum, quae ita sibi permixta sunt et haerent, ut in uno inveniantur et caetera: et quod instanter, et ante se vadant, et non revertantur. Labuntur enim tempora, et praeterita relinquentia, ad futura festinant. Quod autem semper in motu sunt, illud significant quod, et philosophi suspicantur, currere mundum suo ordine, et incessabiliter velut rotam in suo axe torqueri: unde et rota in rota est, id est, tempus in tempore, et annus in semetipsum revolvitur: et ipsae rotae elevantur ad coelum, et super crystallum thronus ex sapphiro est, et super thronum similitudo sedentis: cujus inferiora ignea sunt, superiora electrina: ut demonstret quae inferiora sunt, igne et purgatione indigere: quae sursum, in conditionis suae puritate persistere. Et quomodo hic in habitu sacerdotis, auri lamina est desuper: ita in Ezechiele electrum in pectore, et in vertice collocatur (Ezech. 1. 8). Justum ergo erat (sicut supra ex parte diximus) ut Pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in vestibus suis, INDICARET CUNCTA indigere misericordia Dei: et cum sacrificaret ei, expiaretur universalis conditio, ut non pro liberis ac parentibus et propinquis; sed pro cuncta creatura, et voce et habitu precaretur.

20. Tetigimus expositionem Hebraicam, et infinitam sensuum sylvam alteri tempori reservantes, quaedam futurae domus stravimus fundamenta. De feminalibus lineis hoc solent dicere, Ratio seminum et generationis ad carnem pertinens, terrae per eam deputatur. 369 Unde et ad Adam loquitur Deus: Terra es, et in terram ibis (Gen. 3. 19). Causasque hujus rei, quomodo de parvulo semine et foedissimis initiis tanta vel hominum vel diversarum rerum pulchritudo nascatur, esse obvolutas, et humanis oculis non patere. Legimus in Levitico (Levit. 8), juxta praeceptum Dei, Moysen lavisse Aaron et filios ejus: jam tunc purgationem mundi, et rerum omnium sanctitatem Baptismi sacramenta signabant. Non accipiunt vestes, nisi lotis prius sordibus, nec ornantur ad sacra, nisi in Christo novi homines renascantur. Vinum enim novum in novis utribus mittitur. Quod autem [PL22.620] Moyses lavat, legis indicium est. Habent Moysen et Prophetas, ipsos audiant. Et Ab Adam usque ad Moysen omnes peccaverunt. Praeceptis Dei lavandi sumus, et cum parati ad indumentum Christi, tunicas pelliceas deposuerimus, tunc induemur veste linea, nihil in sese mortis habente, sed tota candida: ut de baptismo consurgentes, cingamus lumbos in veritate, et tota pristinorum peccatorum turpitudo celetur. Unde et David: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps. 31. 1).

21. Post feminalia et lineam tunicam induimur hiacynthino vestimento, et incipimus de terrenis ad alta conscendere. Haec ipsa hiacynthina tunica, a Septuaginta ὑποδύτης, id est, subucula nominatur, et proprie Pontificis est, significatque rationem sublimium non patere omnibus, sed majoribus atque perfectis. Hanc habuerunt Moyses et Aaron et Prophetae, et omnes quibus dicitur: In montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion (Isai. 40. 9). Nec nobis sufficit priorum ablutio peccatorum, baptismi gratia, doctrina secretior, nisi habuerimus et opera. Unde jungitur et Ephod, id est, Superhumerale, quod Rationali copulatur: ut non sit laxum, neque dissolutum, sed haereant sibi invicem, et auxilio sint. Ratio enim operibus, et opera ratione indigent: ut quod mente percipimus opere perpetremus. Duoque lapides in Superhumerali, vel Christum significant et Ecclesiam, duodecim Apostolorum, 370 qui ad praedicationem missi sunt, nomina continentes: vel litteram et spiritum, in quibus continentur legis universa mysteria. In dextra spiritus, in laeva littera est. Per litteras ad verba descendimus, per verba venimus ad sensum. Quam pulcher ordo, et ex ipso habitu sacramenta demonstrans. In humeris opera sunt, in pectore ratio. Unde et pectusculum comedunt sacerdotes. Hoc autem Rationale duplex est, apertum et absconditum, simplex et mysticum, duodecim in se lapides habens, et quatuor ordines, quos quatuor puto esse virtutes, Prudentiam, Fortitudinem, Justitiam, et Temperantiam, quae sibi haerent invicem: et dum mutuo miscentur, duodenarium efficiunt numerum: vel quatuor Evangelia, quae in Apocalypsi describuntur plena oculis (Apoc. 14. 6), et Domini luce radiantia mundum illuminant. In uno quattuor, et in quattuor singula. Unde δήλωσις, et ἀλήθεια, id est doctrina, et veritas in pectore Sacerdotis est. Cum enim indutus [PL22.621] quis fuerit veste multiplici, consequens est, veritatem quam corde retinet, sermone proferre: et ob id in Rationali veritas est, id est, scientia, ut noverit quae docenda sint: et manifestatio atque doctrina, ut possit instruere alios, quod mente concepit. Ubi sunt qui innocentiam Sacerdoti dicunt posse sufficere? Vetus lex novae congruit: idipsum Moyses quod Apostolus. Ille sacerdotis scientiam ornat in vestibus: iste Timotheum et Titum instruit disciplinis. Sed et ipse vestimentorum ordo praecipuus. Legamus Leviticum. Non prius Rationale, et sic Superhumerale, sed ante Superhumerale, et deinceps Rationale (Levit. 8). A mandatis tuis, inquit, intellexi (Psal. 118. 104): prius faciamus, et sic doceamus: Ne doctrinae auctoritas, cassis operibus destruatur. Hoc est quod in Propheta legimus: Seminate vobis in justitia, et metite fructum vitae: illuminate vobis lumen scientiae (Osee 10. 12). Primum seminate in justitia, et fructum vitae aeternae metite, postea vobis scientiam vindicate. Nec statim absoluta perfectio est, si quis Superhumerale et Rationale habeat: nisi haec ipsa inter se forti compagine solidentur, et sibi invicem connexa sint: 371 ut et operatio rationi, et ratio operibus haereat: et his praecedentibus, doctrina sequatur et veritas.

22. Quatuor elementa, de quibus supra diximus, et duos lapides vel onychinos, vel smaragdinos, et gemmas duodecim, quae ponuntur in Rationali, si esset tempus ut discuterem, singulorum naturas et causas tibi exponerem: et quid unusquisque valeat, et quomodo virtutibus singulis comparentur, plenius quaesita demonstrarem. Sufficiat, quod et sanctus Papa Epiphanius egregium super hoc volumen edidit: quod si legere volueris, plenissimam scientiam consequeris. Ego jam mensuram epistolae excedere me intelligo, et excipientis ceras video esse completas. Unde ad reliqua transeo, ut tandem finiatur oratio. Lamina aurea rutilat in fronte: nihil enim nobis prodest omnium rerum eruditio, nisi Dei scientia coronemur. Lineis induimur, ornamur hiacynthinis, sacro balteo cingimur, dantur nobis opera, Rationale in pectore ponitur: accipimus veritatem, profert sermo doctrinam: imperfecta sunt universa, nisi tam decoro currui dignus quaeratur auriga, et super creaturas creator insistens, regat ipse quae condidit. Quod olim in lamina monstrabatur, nunc in signo ostenditur Crucis. Auro legis, sanguis Evangelii pretiosior est. Tunc signum juxta Ezechielis vocem gementibus figebatur in fronte (Ezech. 9. 4): nunc portantes crucem dicimus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. 4. 7). Bis in Exodo legimus (Exod. 28. et 29), praecipiente Domino, et Moyse jussa faciente: octo vestium genera Pontificis. In [PL22.622] Levitico de septem [.....] scriptum est (Levit. 8); et refertur quomodo Moyses fratrem suum Aaron illis induerit: de solis feminalibus nihil dicitur, hac (ut arbitror) causa, quod ad genitalia nostra et verenda lex non mittit manum, sed ipsi secretiora nostra et confusione digna tegere et velare debemus, et conscientiam puritatis feminum Deo judici reservare. De ceteris virtutibus, verbi gratia, sapientia, fortitudine, justitia, temperantia, 372 humilitate, mansuetudine, liberalitate, possunt et alii judicare: pudicitiam sola [al. solam] novit conscientia, et humani oculi hujus rei certi judices esse non possunt: absque his qui passim in morem brutorum animalium libidini sunt expositi. Unde et apostolus: De virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo (1. Cor. 7. 25): quasi Moyses loquatur: feminalibus ego non vestio, nec impono alicui necessitatem: qui vult Sacerdos esse, ipse se vestiat. O quantae virgines, et quantorum sperata pudicitia in die judicii dehonestabitur: quantorum infamata pudicitia a Deo judice coronabitur. Ipsi igitur assumamus feminalia: ipsi nostra verenda operiamus: non quaeramus alienos oculos. Ita tegantur genitalia, ut nullorum oculis pateant: ne quando intramus Sancta Sanctorum, si qua apparuerit turpitudo, morte moriamur.

23. Jam sermo finitur, et ad superiora retrahor. Tanta debet esse scientia et eruditio Pontificis Dei, ut et gressus ejus, et motus, et universa vocalia sint. Veritatem mente concipiat, et toto eam habitu resonet et ornatu: ut quidquid agit, quidquid loquitur, sit doctrina populorum. Absque tintinnabulis enim et diversis coloribus, et gemmis floribusque virtutum, nec Sancta ingredi potest, nec nomen Antistitis possidere. Haec ad unam lucubratiunculam cum jam funis solveretur a littore, et nautae crebrius inclamarent, propero sermone dictavi, quae memoria tenere poteram, et quae diuturna in Rationali pectoris mei lectione congesseram: satis intelligens magis me loquendi impetu, quam judicio scribentis fluere, et more torrentis turbidum proferre sermonem. Fertur in indice Septimii Tertulliani liber de Aaron vestibus, qui interim usque ad hanc diem a me non est repertus. Si a vobis propter celebritatem Urbis fuerit inventus, quaeso ne meam stillam illius flumini comparetis. Non enim magnorum virorum ingeniis, sed meis sum viribus aestimandus.

EPISTOLA LXV. AD PRINCIPIAM VIRGINEM, SIVE EXPLANATIO PSALMI XLIV

1. Scio me, Principia, in Christo filia, a plerisque [PL22.623] reprehendi, quod interdum scribam ad mulieres, et fragiliorem sexum maribus praeferam. Et idcirco debeo primum obtrectatoribus meis respondere, et sic venire ad disputatiunculam, quam rogasti. Si viri de Scripturis quaererent, mulieribus non loquerer. Si Barac ire ad praelium voluisset, Debbora de victis hostibus non triumphasset (Jud. 5). Jeremias carcere clauditur (Jer. 36), et quia periturus Israel virum non receperat prophetantem, Olda eis mulier suscitatur (4. Reg. 22). Sacerdotes et Pharisaei crucifigunt Filium Dei (Matth. 27), et Maria Magdalene plorat ad crucem, unguenta parat, quaerit in tumulo (Marc. 16), hortulanum interrogat, Dominum recognoscit (Joan. 2), pergit ad Apostolos, repertum nuntiat. Illi dubitant, ista confidit. Vere πυργίτης, vere turris candoris et Libani, quae prospicit faciem Damasci (Cant. 7), sanguinem videlicet Salvatoris ad sacci poenitentiam provocantem. Defecerant Sarae muliebria, et ideo Abraham ei subjicitur, et dicitur ad eum: Omnia quae dicit tibi Sara, audi vocem ejus (Gen. 18). Illi defecerant muliebria, tu nunquam habuisti muliebria. Sexus devoratur a virgine, Christum portat in corpore. Jam possidet quod futura est. Rebecca pergit ad interrogandum Deum: et sua responsione condigna audit oracula: Duae gentes in utero tuo, et duo populi de ventre tuo dividentur (Gen. 25. 23). Illa duos generat dissidentes: tu unum quotidie concipis, parturis, 374 generas, unione fecundum, majestate multiplicem, trinitate concordem. Maria soror Moysi, victorias Domini canit (Exod. 15), et Rachel Bethleem nostram atque Ephratham stirpe nominis sui signat in posteros (Gen. 35). Filiae Salphaad haereditatem inter fratres merentur accipere (Num. 27). Ruth et Esther et Judith tantae gloriae sunt, ut sacris voluminibus nomina indiderint. Anna Prophetissa generat filium Levitam, Prophetam, Judicem, sacro crine venerabilem, et offert eum in tabernaculo Dei (I. Reg. 1. 2). Thecuites mulier, regem David interrogatione concludit, aenigmate docet, exemplo Dei mitigat (2. Reg. 14). Legimus et aliam sapientem feminam, quae cum obsideretur civitas, et propter unum perduellem, dux exercitus Joab muros ariete quateret, locuta est ad populum in sapientia sua, et tantae multitudinis periculum, muliebri auctoritate sedavit (3. Reg. 10). Quid loquar de regina Saba (Ibid.), quae venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et testimonio Domini condemnatura est omnes viros Jerusalem? Elisabeth utero prophetat et voce (Matth. 2). Anna filia Phanuelis in templo, templum efficitur Dei, et quotidiano jejunio, coelestem invenit panem (Luc. 1). Sequuntur mulieres Salvatorem, et ministrant ei de substantia sua (Ibid. 2). [PL22.624] Ille qui de quinque panibus, quinque millia hominum, exceptis mulieribus et parvulis, aluit, escas sanctarum mulierum non recusat accipere. Cum Samaritana loquitur ad puteum, et saturatus conversione credentis, cibos qui coempti fuerant negligit. Apollo virum Apostolicum et in lege doctissimum, Aquila et Priscilla erudiunt, et instruunt eum de via Domini (Act. 18. 25). Si doceri a femina non fuit turpe Apostolo, mihi quare turpe sit post viros docere et feminas?

2. Haec et istiusmodi, σεμνοτάτη filia, perstrinxi breviter, ut nec te poeniteret sexus tui, nec viros nomen suum erigeret: in quorum condemnationem, feminarum in Scripturis sanctis vita laudatur. Gaudeo, et veluti quodam tripudio effertur animus meus, cum in Babylone invenitur Daniel, Ananias, Azarias, Misael. O quam multi sunt 375 senes et Judices Israel, quos rex Babylonius frigit in sartagine sua. Quam multae Susannae, quod interpretatur lilium, quae candore pudicitiae sponso serta componunt, et coronam spineam mutant in gloriam triumphantis. Habes ibi in studio Scripturarum, et in sanctimonia mentis et corporis Marcellam et Asellam: quarum altera te per prata virentia, et varios divinorum Voluminum flores ducat ad eum qui dicit in Cantico: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. 2. 1); altera ipsa flos Domini tecum mereatur audire: Ut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum (Ibid. 2). Et quia de floribus et liliis loqui coepimus, semperque virginitas floribus comparatur, opportunum mihi videtur, ut ad florem Christi scribens, de multis floribus disputem.

3. Quadragesimum quartum Psalmum legens in titulo reperi: In finem pro his qui commutabuntur, filiorum Core intelligentiae, Canticum pro dilecto: in Hebraico scriptum est, LAMANASSE AL SOSANNIM LABNE CORE MESCHIL SIR IDIDOTH: quod nos in Latinum vertimus; Victori pro liliis filiorum Core, eruditionis Canticum amantissimi. Symmachus more suo manifestius, triumphum pro floribus interpretatus est. Igitur SOSANNIM, vel, pro his qui commutandi sunt, vel in lilia transfertur et flores: MESCHIL quoque et eruditionem [PL22.625] et doctissimum sonat: SIR, canticum: IDIDIA antiquum Salomonis est nomen, quia alio sensu pacificus appellatur. Quatuor autem Psalmi, licet in posteriori titulorum parte dissentiant, hoc principio praenotantur, quadragesimus quartus, quinquagesimus nonus, sexagesimus octavus, septuagesimus nonus: e quibus duo medii inscribuntur, David; primus et novissimus, Filiorum Core et Asaph. De cunctis dicere non est hujus temporis, quem coepimus, explicemus.

4. Recte, qui in saeculorum fine mutandi sunt, de quibus Apostolus loquitur: Omnes dormiemus, sed non omnes immutabimur (1. Cor. 15. 51), referuntur ad finem. Et hoc ipsum mysterium lectorem praeparat ad intelligentiam spiritalem. Ubi enim 376 simplex et apertus est sensus, quid necesse est audientem intelligentiae praemoneri, et dici ad eum, Qui habet aures audiendi, audiat? (Matth. 13) Canticum quoque canitur carissimo atque dilecto, quia propter illum veniet sanctis promissa mutatio. Quae quidem et in hac vita intelligi potest, quando exuimur veteri homine, et induimur novo, qui renovatur in cognitione secundum imaginem Creatoris, et gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur quasi a gloria in gloriam. Nec est tempus ullum quo non mutetur Sanctus, praeteritorum obliviscens et in futurum se extendens, cum interior noster homo renovetur de die in diem, et immutabilis Deus qui loquitur per prophetam: Ego Deus, et non mutor (Malach. 5. 6), propter nos mutaverit faciem suam, formamque servi acceperit, et de Judaea transmigrans ad Philistiim, qui interpretantur poculo corruentes (inebriati enim fuerant aureo calice Babylonis) primum derisus sit propter stultitiam crucis, deinde susceptus propter gloriam triumphorum. Carissimus autem ille est, de quo Isaias canit: Cantabo Canticum dilecto vineae meae (Isai. 5. 1); et Evangelium: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, hunc audite (Matth. 17. 5). Cui non unus Propheta, sed omnis chorus filiorum Core nunc laudes canit. Qui sint autem filii Core, id est, Calvariae, in quadragesimo primo Psalmo competentius disputatur. Et ut sciamus textum Cantici titulo convenire, mutationem de alio ad aliud dicit, ut filia cui praecipitur, ut antiqui parentis obliviscatur, regis se amplexibus paret. Victorem autem eum esse qui dicit: Confidite, ego vici mundum (Joan. 16. 33); et ad quem ista adolescentis oratio est: A te victoria, et sapientia, et gloria, et ego tuus servus (3. Esd. 4. 59), profecto novit qui, Domino vincente, superavit, et est particeps triumphorum ejus, et qui immarcescibilem gloriae [PL22.626] coronam, de candore bonorum operum et de varietate virtutum texuit Salvatori.

5. Eructavit cor meum verbum bonum. 377 Pro quo interpretatus est Symmachus, Commotum est cor meum verbo bono: indicans ad alterius sermonem cor dicentis esse commotum, et Spiritu Sancto futura Christi sacramenta pandente, etiam hunc in eloquium prorupisse: ut quemadmodum caeteri de adventu ejus locuti sunt, et iste loqueretur. Ructus autem proprie dicitur digestio cibi, et concoctarum escarum in ventum efflatio. Quomodo enim juxta qualitatem ciborum de stomacho ructus erumpit, et boni vel mali odoris flatus indicium est: ita interioris hominis cogitationes verba proferunt, et ex abundantia cordis os loquitur (Matth. 12). Justus comedens replet animam suam, cumque sacris doctrinis fuerit satiatus, de boni cordis thesauro profert ea quae bona sunt, et cum Apostolo loquitur: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? (2. Cor. 13. 3) Quidam ex persona Patris dictum intelligi volunt, quod ex imis vitalibus et cordis arcanis, Verbum suum quod in se erat semper, protulerit, juxta alterius Psalmi vaticinium: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. 109. 3). Ut quomodo uterus non significat uterum (neque enim Deus dividitur in membra) sed eamdem substantiam Patris Filiique demonstrat; sic cor et verbum quod profertur ex corde, Patrem ostendat et Filium. Et quod sequitur: Dico ego opera mea regi (Ps. 32. 9), illi aptant intelligentiae: Ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt (Joan. 14): quod dicente Patre, operatus sit Filius. Omnia enim quaecumque Pater facit, eadem et Filium facere similiter, et Patrem manentem in eo operari cuncta per Filium.

6. »Dico ego opera mea regi.« Propheticus chorus Christi et Ecclesiae sacramenta dicturus, ne carmine videatur indignus, et ob conscientiam peccatorum dicatur ei: »Ut quid tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?« (Ps. 49. 16.) opera sua regi quem laudaturus est, confitetur, ut vel si bona sunt, ipse suscipiat, vel, si mala sunt, mundet; facitque quod jussus est: »Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris« (Isai. 43. 26). Et, »Justus accusator sui est in principio sermonis« (Prov. 18. 17). Idioma autem non solum Hebraicae, sed et Latinae linguae est, pro syntagmatibus et scriptis opuscula dicere. Ergo et iste qui 378 laudes cantaturus est Domino, carmon suum et opusculum consecrat ei, et pro Musis gentilium, ipsum, invocat in principio, quem laudaturus est.

7. »Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis.« Pro quo nos interpretati sumus. »Lingua mea stilus scribae velocis.« Extrema pars prologi est; et cum praecedentibus junge quod sequitur: Eructavit cor meum in laudes Dei sermonem bonum [PL22.627] et opuscula mea quibus eum praedicaturus sum, ipsi potissimum consecravi. Debeo ergo et linguam meam quasi stilum et calamum praeparare, ut per illam in corde et auribus audientium scribat Spiritus Sanctus. Meum enim est quasi organum praebere linguam: illius quasi per organum sonare quae sua sunt. Stilus scribit in cera: calamus vel in charta vel in membranis, aut in quacumque materia quae apta est ad scribendum. Mea autem lingua in similitudinem scribae velocis, quem notarium possumus intelligere, quodam signorum compendio, breviatum Evangelii strictumque sermonem exaravit in tabulis cordis carnalibus. Si enim Lex per manum Mediatoris digito Dei scripta est, et quod destructum est, glorificatum est: quanto magis Evangelium, quod mansurum est, per meam linguam scribetur a Spiritu Sancto: ut illius laudes, ad quem in Isaia dicitur, »Velociter spolia detrahe, cito praedare (Isai. 8. 1), velox in corde credentium sermo describat.«

8. »Speciosus forma prae filiis hominum.« In Hebraico: »Decore pulchrior es filiis hominum.« Finito prooemio, hinc narrationis exordium est, et fit apostropha ad ipsum amantissimum, et dilectum et regem, cui dicentis opera consecrata sunt. Quaeritur autem quomodo pulchrior sit cunctis filiis hominum, de quo legimus in Isaia: »Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed erat species ejus inhonorata et deficiens a filiis hominum. Homo in plaga positus, et sciens ferre infirmitatem, quia avertit faciem suam« (Isai. 53. 2. et seqq.). Nec statim scriptura dissonare videatur: quia ibi ignobilitas corporis propter flagella et sputa et alapas et clavos, et injurias patibuli, commemoratur: hic pulchritudo virtutum in sacro et venerando corpore. Non quo divinitas Christi hominibus 379 comparata formosior sit; haec enim non habet comparationem: sed absque passionibus crucis, universis pulchrior est. Virgo de virgine, qui non ex voluntate viri, sed ex Deo natus est. Nisi enim habuisset et in vultu quiddam oculisque sidercum, nunquam eum statim secuti fuissent Apostoli, nec qui ad comprehendendum eum venerant, corruissent (Joan. 18). Denique et in praesenti testimonio, in quo ait. »Homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem,« reddit causas quare ista perpessus sit. »Quia avertit faciem suam,« id est, paululum divinitate subtracta, [PL22.628] corpus injuriae dereliquit. Quidam hunc versiculum superioribus copulant, ut speciosus forma prae filiis hominum, non ad Christum, sed ad calamum referatur.

9. »Effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.« In Editione Vulgata pro benedixit, unxit legimus. Sed sciendum quod error scriptorum Septuaginta Translatoribus non debeat imputari, qui hoc loco cum Hebraica Veritate concordant. Legentes illud, »Jesu proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines« (Luc. 2. 52): Et in alio loco: »Admirabantur super verbis gratiae ejus quae egrediebantur de ore illius« (Matth. 7. 16): Et quod »In potestate habebat sermonem« (Marc. 6. 7); intelligere possumus, quo sensu dictum sit: »Effusa est gratia in labiis tuis.« Noe invenit gratiam coram Domino in diebus suis, et Moyses, et reliqui Prophetarum. Sed omnis gratiae multitudo in labiis Salvatoris effusa est, quae in brevi tempore totum implevit orbem. Et ipse tanquam sponsus processit de thalamo suo. »A summo coelo egressio ejus, et occursus illius usque ad summum ejus« (Ps. 18). Nam et sancta Maria, quia conceperat eum, in quo omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter, plena gratia salutatur (Luc. 1). Et Apostolus sciens praedicationem suam, non in eloquentia saeculari, sed in virtute Dei, omnes mundi superasse doctrinas, ait: »Et sermo meus et praedicatio mea, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: ut sit fides nostra non in sapientia hominum, sed in virtute Dei« 380 (1. Thess. 1. 5). Seque ipsum reprehendens, quia dixerat: »Amplius autem omnibus laboravi:« statim intulit: »Non autem ego, sed gratia Dei, quae mecum est.« Et rursum: »Quia gratia ejus qui in me est, non fuit vacua« (1. Cor. 15. 10). Proprie autem in Salvatorem verbum effusionis adjungitur, ut significet gratiae largitatem, secundum illud: »Effundam de spiritu meo super omnem carnem« (Joel. 2. 28). Et, »caritas Dei diffusa est in cordibus nostris« (Rom. 5. 5). Et nota quod omnium quae dicuntur, intelligentiam ad personam referat, qui assumptus ex Maria est: quod propter gratiam labiorum in aeternum benedictus esse dicatur: tale quid et Apostolo praedicante: »Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit: et dedit illi nomen super omne nomen« (Philipp. 2. 8). Sicut enim ibi forma servi, passionis injuria est: et exaltatio nominisque donatio ad Patrem redit; ita hic effusio gratiae et benedictionis in sempiternum, ad eum referenda est, qui potest humiliari, et crescere.

10. »Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime: Specie tua, et pulchritudine tua.« In Hebraeo: »Accingere gladio tuo super femur tuum, fortissime. Gloria tua et decore tuo.« Istum [PL22.629] arbitror te locum optime intelligere, accinctam Christi gladio militare. Ut autem scias semper virginitatem gladium habere pudicitiae, per quem truncat opera carnis, et superat voluptates; Gentilis quoque error Deas virgines finxit armatas. Accinxit et Petrus lumbos suos, et ardentem lucernam habuit in manibus suis. Quod autem femur significet opera nuptiarum, his breviter exemplis doceberis. Abraham mittens ad uxorem quaerendam filio suo Isaac, dicit Majori domus suae. »Pone manum tuam super femore meo, et adjurabo te per Dominum Deum coeli« (Gen. 24. 2). Non dubium quin per eum qui de ejus semine erat nasciturus. Jacob postquam luctatus est cum homine, qui ei apparuerat ad torrentem Jaboc, Mesopotamia derelicta, et terram Repromissionis ingrediens, non ante Israel sortitus est nomen, quam nervus femoris ejus emarcuit. Et ad filium: »Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus 381 ejus« (Gen. 49. 50). Et rursum ipse moriturus, Joseph adjurat in femore suo, ne eum in Aegypto sepeliat. In Judicum quoque libro legimus: »Gedeoni erant filii septuaginta, qui egressi sunt de femoribus ejus« (Judic. 8. 30). In Cantico Canticorum dicitur, »Ecce lectulus Salomonis, sexaginta potentes in circuitu ejus de potentibus Israel, omnes tenentes gladios, docti ad bellum, vir et gladius ejus super femur ejus« (Cant. 3. 7. et 8). Gloria ergo et decore suo, sive specie et pulchritudine divinitatis suae, carnis opera mortificans; et natus ex virgine, futuris virginibus virginitatis princeps fuit.

11. »Et intende prospere, procede et regna. Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua.« In Hebraeo: »Decore tuo prospere ascende: propter veritatem et mansuetudinem justitiae, et deducet te mirabiliter dextera tua.« Secundo scriptum est apud Hebraeos, decore tuo, ne quis idipsum vitio librariorum repetitum putet. Et est figura quae apud Rhetores, Repetitio nominatur. More ergo Panegyrici, quo laudatores loquuntur ad eos quos praeconiis efferunt, armatum cohortatur ad praelium: ut semel arrepta bella non deserat, et super hostium strages victor incedens, praeparet sibi regnum in his, quos de diaboli eripiens potestate, suo copulavit imperio; et dicat: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. 2. 6). Nullique dubium, veritatem, et modestiam, et justitiam, Christum appellari, qui dicit, Ego sum via, veritas, et vita (Joan. 14. 6). Et, Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. 11. 29). Et, Qui factus est nobis a Deo justitia, et redemptio, et [PL22.630] sanctitas (1. Cor. 1. 36). Haec autem universa dicuntur in corpore, ut exigantur in membris. Victoria Domini, servorum triumphus est. Magistri eruditio, discipulorum profectus. Et quod sequitur, Deducet te mirabiliter dextera tua, aut de signis quae in Evangelio perpetravit aut τροπικῶς de caede, quam exercuit in hostibus, sentiendum est. Cor sapientis in dextera, et cor stulti in sinistra ejus. Christus totus in dextris est: Antichristus 382 in sinistris. Hebraica interpretatio distat in verbis, non distat in sensu.

12. Sagittae tuae acutae potentissime, populi sub te cadent in corda inimicorum regis. In Hebraico, absque potentissime, reliqua similiter. Et hic versiculus tibi potissimum aptus est, quae jaculo Domini vulnerata, cum sponsa in Cantico canis Vulnerata caritate ego sum (Cant. 2. 5). Nec mirum, si sponsus tuus habeat plures sagittas, de quibus in centesimo decimo nono Psalmo dicitur: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis; cum Patris ipse sit jaculum, et loquatur in Isaia: Posuit me quasi sagittam electam, in pharetra sua abscondit me (Isai. 49. 2). His sagittis et Cleophas in itinere cum altero vulneratus aiebat, Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? (Luc. 24. 39) Et in alio loco legimus: Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum (Ps. 126. 4). His sagittis totus orbis vulneratus et captus est. Paulus sagitta fuit Domini, qui postquam ab Jerosolymis usque ad Illyricum missus arcu Domini, huc illucque volitavit, ad Hispanias ire festinat: ut velox sagitta sub pedibus Domini sui, orientem occidentemque prosternat. Et quia plures sunt potentissimi regis inimici, qui vulnerati fuerant ignitis sagittis diaboli, et quasi cervus spiculo percussi in jecore; sagittae Domini mittuntur ignitae cum carbonibus desolatoriis, ut quidquid vitii in corde inimicorum regis fuerit, excoquant, et salutari igne ignem ejiciant perditorem.

13. »Sedes tua Deus in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.« In Hebraico: »Thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum: [PL22.631] sceptrum aequitatis, sceptrum regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis,« Duas personas, ejus qui unctus est Dei, et qui unxit, intellige. Unde et Aquila ELOIM 383 verbum Hebraicum, non nominativo casu, sed vocativo interpretatur, dicens Θεὲ, et nos propter intelligentiam Dee posuimus, quod Latina lingua non recipit; ne quis perverse putet Deum dilecti et amantissimi et regis bis Patrem nominari. Quanquam enim Pater in Filio, et Filius in Patre, et alterutrum sibi et habitator et thronus sint: tamen in hoc loco ad regem, qui Deus est, sermo dirigitur; et dicitur ei quod imperium ejus (hoc enim intelligo, thronum, juxta illud quod scriptum est: De fructu ventris tui ponam super thronum tuum (Ps. 131. 11) finem non habeat. Quod quidem et Mariae nuntiavit Angelus: »Dabit ei Dominus Deus thronum David patris sui, et regnabit super domum Jacob in saecula, et regni ejus non erit finis« (Luc. 1. 32). Nec putemus hoc illi esse contrarium, quod Apostolus scribens ad Corinthios ait, Filium Deo traditurum regnum, et subjiciendum ei qui sibi subjecit omnia: ut sit Deus omnia in omnibus (1. Cor. 15). Non enim dixit, tradet Patri, ut videretur separare Filium, sed tradet Deo, hoc est, habitanti in assumptione corporis Deo: ut sit Deus omnia in omnibus: et Christus, qui ante per paucas virtutes erat in singulis, per omnes in omnibus commoretur. Sceptrum autem et virgam insigne esse regnantis, ipse Propheta significat, dicens: Sceptrum aequitatis, sceptrum regni tui (Isai. 11. 1). Quidam de Isaia testimonium proferentes: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, hominem qui est assumptus, intelligunt, cui et deferatur imperium, et qui propter dilectam justitiam et exosam iniquitatem regnare dicatur, et unctus esse oleo exsultationis prae participibus suis: quasi praemium caritatis, et odii [al. odium] iniquitatis in unctione sumpturus. Docemur autem in utraque parte et amoris et odii esse in nobis semina, cum ipse qui primitias massae nostrorum corporum levavit ad coelos, et justitiam dilexerit, et oderit iniquitatem. Unde David: Nonne odientes te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam illos (Ps. 138. 21). Quod sequitur; Unxit te Deus, Deus tuus. Primum nomen Dei vocativo casu intelligendum est, sequens nominativo. Quod satis miror cur 384 Aquila non ut coeperat in primo versiculo, vocativo casu interpretatus sit, sed nominativo. his nominans Deum qui supradictum unxerit Deum. In hoc loco Photinus opprimitur, sed Arrius caput levat, de Evangelio proferens testimonium: »Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum« (Joan. 20. 17). Sed cum dilectum audiat eum, accinctum gladio super femur, [PL22.632] et regnare propter veritatem et mansuetudinem, ungi ob dilectam justitiam et exosam iniquitatem, et unctum esse prae consortibus suis, de quibus scriptum est: »Participes Christi facti sumus, si tamen principium substantiae usque ad finem firmum retineamus« (Hebr. 3. 14); miror cur solum Deum Dei ad calumniam vocet, quasi universa quae dicta sunt, divinitati Verbi et non humilitati hominis conveniant. Audiat Actus Apostolorum: »Jesum Nazarenum, quem unxit Deus Spiritu sancto« (Act. 10. 38). Audiat Evangelium: »Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obrumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei« (Luc. 1. 35). Ipsum Dominum sentiat intonantem: »Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me« (Isai. 61. 1). Participes autem Apostolos credentesque significat; quibus unctionis suae vocabulum tribuit, ut ab uncto vocentur uncti, id est, a Christo Christiani.

14. »Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo.« In Hebraico, »Myrrha et stacte et casia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis, quibus laetificaverunt te filiae regum in honore tuo.« Praefatio ipsa te docuit, idcirco me hunc Psalmum explanare voluisse, quia ad virginem scribens, pro liliis et floribus titulum reperi. Itaque consequenter et istos versiculos ad te referam, cui volumen hoc scribitur. Mortificasti membra tua super terram, et quotidie Christo offers myrrham. Christi bonus odor es, et propterea stacten, id est, stillam vel guttam exhibes Domino. Narrant et hi qui aromatum novere virtutes, stacten florem esse myrrhae. Quod autem sequitur casia, est ipsa quae ab aliis σύριγξ id est, fistula nuncupatur, vocalis 385 in laudes Dei, et omnes pituitas et rheumata voluptatum suo calore excoquens. Ubi in nostris codicibus scriptum est, gutta, vel stacte, in Hebraico MALOTH legitur. Unde et Nicodemus centum libras myrrhae et aloes ad sepeliendum Dominum praeparavit. Et sponsus loquitur ad sponsam: Myrrha et aloe cum omnibus unguentis primis (Cant. 4). Et illa respondet: Manus meae distillaverunt myrrham; digiti mei myrrha pleni (Ibid. 5. 5). Projice et tu mortis opera. Christo in baptismate consepulta, et huic mundo mortua esto, et nihil aliud nisi de coelestibus cogitans, loquere ad sponsum tuum: Manus meae stillaverunt myrrham; digiti mei myrrha pleni. Legimus et unguentum sacerdotale, cujus et David meminit: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus (Ps. 132. 2). In quo cum caeteris aromatibus miscetur et stacte. Offerunt et Magi myrrham. Et in praesenti loco, initium vestimentorum Christi est suscipere mortem illius, et in sua carne monstrare. Haec indumenta para sponso tuo: his a te vestibus comptus incedat. Cumque ei [PL22.633] hujuscemodi texueris vestimenta, efficieris ipsa templum Dei, et laetificabis eum de domibus eburneis, sive ut melius in Hebraico scribitur, de templo dentium; et laudes Domino canes, totaque saeculo mortua, Angelorum imitaberis choros. Ebur enim et dentes, insigne esse mortis et vocis ipsa nominum natura testatur. Et consequenter adjunctum est: Ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Rex regum et Dominus dominantium sponsus tuus est. Reges isti qui sub tanto rege sunt reguli, patres tui sunt, qui te Evangelica genuere doctrina. Horum tu filia, honorificas in omnibus vestimentis et odoribus bonis et templo eburneo eum, cui supra dictum est: Effusa est gratia in labiis tuis; Et: Accingere 386 gladio tuo super femur tuum potentissime; Et, Sagittae tuae acutae; Et, Thronus tuus Deus in saeculum saeculi. Pro eo quod nos transtulimus domibus eburneis, quia in Graeco scriptum est ἀπὸ βαρέων ἐλεφαντίνων quidam Latinorum ob verbi ambiguitatem, a gravibus interpretati sunt, cum βάρις verbum sit ἐπιχώριον Palaestinae: et usque hodie domus ex omni parte conclusae, et in modum aedificatae turrium ac moenium publicorum, βάρεις appellentur.

15. »Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato;« quodque sequimur: »circumdata varietate«, excepta Editione Vulgata, nullus interpretum transtulit. In Hebraico, »Stetit conjux in dextra tua in diademate aureo.« Ubi nos conjugem vertimus, ibi apud Hebraeos legitur SEGAL. Pro quo Aquila σύγκοιτον, id est, concubinam: Symmachus et Quinta Editio παλλακὴν, id est, pellicem, Septuaginta, Theodotion, et Sexta, reginam interpretati sunt. Deinde ubi ego posui, in diademate aureo, Symmachus transtulit, in auro primo: Aquila, Quinta et Sexta Editio, in tinctura, vel in auro Ophir. Quae filiae regum sunt, et in sponsi parantur amplexus, per myrrham et guttam et casiam et domos eburneas delectant cum, cujus thronus in saeculum saeculi est. Quae autem jam super petram Christum stabili radice fundata est Catholica Ecclesia, [PL22.634] una columba, perfecta et proxima stat a dextris, et nihil in se sinistrum habet. Stat in vestibus deauratis, de sermonibus Scripturarum ad sensum transiens, et cunctis plena virtutibus: sive ut nos transtulimus, in diademate aureo. Est enim regina, regnatque cum rege: cujus filias possumus intelligere, et in commune credentium animas, et proprie virginum choros. Ophir genus auri est, vel a loco Indiae, vel a colore nomine indito. Septem quippe apud Hebraeos auri vocabula sunt. Uxorem quoque et concubinam intelligamus de cantico Salomonis, 387 quae sine sponso suo vel marito dormire non potest.

16. »Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum: quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum« In Hebraico: »Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui, et domus patris tui, et concupiscet rex decorem tuum; quia ipse est Dominus tuus, et adora eum.« Hucusque per Prophetae linguam, quam calamo scribenti velociter comparat, loquitur Spiritus Sanctus, ipsum regem, et bellatorem, et Deum, sponsumque compellans. Hinc persona Patris inducitur loquentis ad sponsam Filii sui, et cohortantis eam, ut veteris gentilitatis et idololatriae errore contempto, primum his quae dicantur attendat; et propter quod de alienigena filia nominetur; deinde videat vel ipsa quae dicuntur, vel universam conditionem, ex visibilibus intelligens invisibilia, et ex creaturis sentiens Creatorem, et diligenter inclinet aurem suam, ut quae dicuntur, memoriter teneat. Cumque audierit, viderit et inclinaverit aurem suam, totamque se doctrinae tradiderit, et eorum intelligentiae quae dicuntur, obliviscatur primum populum suum: et cum Abraham de Chaldea egrediens, relinquat terram nativitatis et cognationis suae. Nemo dubitat patrem nostrum, antequam adoptaremur a Deo, fuisse diabolum, unde Salvator ait: »Vos ex patre diabolo nati estis (Joan. 8. 44). Cum ergo, ait, antiqui patris fueris oblita, et talem te exhibueris, depositis pristinis sordibus, ut super fratruelem dealbata conscendas, et quam possit diligere Filius meus, tunc concupiscet rex decorem tuum. Et ne putes unum esse de turba, a quo amanda es, ipse est Rex tuus et Dominus tuus. Quia vero interdum qui reges et domini sunt, sunt quidem potestate reges et domini, tamen ejusdem naturae, cujus sunt illi, in quos dominantur et regnant; indico tibi quod et Deus tuus sit, et debeas adorare eum. Septuaginta 388 Interpretes non dixerunt, et adorabis eum, sed adorabunt eum, ut sit sensus: Iste qui te amaturus est, qui tuam pulchritudinem dilecturus, Deus est, et adorandus ab omnibus. Quod de Ecclesia ex gentibus congregata exposuimus, [PL22.635] unusquisque ad seipsum referat, animamque credentis quod prioribus vitiis derelictis, adoptetur in filiam; inclinet aurem suam, obliviscatur veteris conversationis: et cum Apostolo dimittat mortuum patrem, et talem se praebeat, qui ametur a rege. Ipse est enim Dominus ejus, qui flectere debeat genu, et deposita superbia, jugum humilitatis assumere.

17. Interrogemus Judaeos, quae sit ista filia, ad quam loquitur Deus. Non dubito quin Synagogam respondeant. Et quomodo dicitur Synagogae et Israelitico populo: »Dimitte populum tuum, et domum patris tui«? Nunquid derelinquet gentem Hebraeam, et Abraham antiquum patrem? Si dixerint de vocatione significari Abraham, qui [al. qua] Chaldaeos reliquerit, quis est iste rex, qui amaturus est decorem Abraham? Certe alius est qui loquitur: Audi filia, et alius de quo loquitur: Concupiscet rex decorem tuum. Qui alius, non solum rex, sed et Dominus et Deus est, qui adorandus est.

18. »Filia Tyri, in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis. »In Hebraeo est:« O filia fortissimi, in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi.« Verbum Hebraicum SOR, quod in Ezechiele juxta Septuaginta legimus, interpretari potest et Tyrus, et tribulatio, et fortissimus, sive fortissima, et Silex, id est, lapis durissimus. Unde in praesenti loco error ortus est: Aquila enim, et Septuaginta, et Theodotion, et Quinta Editio, Tyrum interpretati sunt. Sexta verbum Hebraicum posuit Sor: Symmachus κραταιὰν id est, fortissimam. Nos idipsum ad Deum retulimus, ut illa, cui supra dixerat: Audi filia, et vide, filia fortissimi nuncupetur. Aut certe ipsa fortissima sit, quia imitata est fortem Patrem, cujus vultum in diversis muneribus deprecabuntur divites plebis. Divites in 389 cunctis operibus bonis et scientia; sive qui divites putantur in hoc saeculo, sapientes hujus mundi, et Philosophorum disciplinis eruditi; vel quod melius est, qui antea divites fuerant, habentes eloquia Dei, et Testamenta, et Prophetas, id est, de populo Israel. Ut enim ante Salvatoris adventum, hi qui de Tyro erant, hoc est de populo gentium, et proselyti esse cupiebant, deprecabantur divitem populum Israel, et per eos introducebantur in Templum; sic post adventum Domini, quicumque ex Israel credere voluerint (divites quondam familiaritate, et protectione Dei) venient ad filiam Tyri, et offerentes varia dona virtutum et confessionis in Christum, deprecabuntur eam, ut salutem quam perdiderunt in Judaea, inveniant in gentibus.

19. »Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus.« In Hebraeo: »Omnis gloria filiae regis intrinsecus, fasciis aureis [PL22.636] vestita est.« Pro eo quod in Septuaginta scriptum est ἒσωθεν, et nos vel »intrinsecus« interpretati sumus; in quibusdam exemplaribus invenitur ESEBON, quod »cogitationes« sonat. Ex quo ostenditur, omnem gloriam Ecclesiae, cui supra dictum est, »Audi filia, et vide,« Et, »O filia Tyri,« et nunc appellatur filia regis, esse intrinsecus, et in cogitationibus, id est, in interiori homine, et in circumcisione non manufacta, sed spiritu; habente conscientiae fiduciam apud Deum, et tota pulchritudine posita magis in sensuum nomine, quam in flore verborum. Quomodo autem in stamine, ex quo dependent fimbriae, subtegmen intexitur, et tota vestimenti virtus in stamine est: ita in variis sensibus Scripturarum, in quibus vestis Ecclesiae omnis intexitur, miscentur aliqua de natura, de moribus, et hoc ipsum significat vestis Aaron auro, purpura, cocco, bysso, hiacynthoque contexta (Exod. 28. 39), quam fecerunt mulieres, quibus Deus ad texendum dedit sapientiam. Et ut intelligere possimus omnem ornatum filiae 390 regis intrinsecus, ipsa loquitur in Cantico: »Introduxit me rex in cubiculum suum« (Cant. 1. 50. Matth. 6): in qua clauso ostio labiorum, Deum Patrem jubemur orare. In nono quoque Psalmo titulus inscribitur, »Pro absconditis filii.« Variam habuit et Joseph tunicam (Gen. 37), quam ei texuit mater Ecclesia. De his fimbriis Salvatoris αἱμοῥῤοοῦσα unam tetigit; et sanata est (Matth. 9. Marc. 6. Luc. 8). Quod autem in Hebraico scribitur, »fasciis aureis vestita est,« id ipsum significat quod supra: »Omnis gloria filiae regis intrinsecus;« fasciis sensuum divinorum interiora membra obvolvuntur Ecclesiae, et tota uteri tegitur ambitio. Harum fasciarum non potest oblivisci sponsa, secundum Jeremiam (Cap. 2), quae mammas ligant, et pectus, in quo cogitationes sunt, protegunt.

20. »Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi. Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis.« Juxta Septuaginta prior versiculus adhuc de filiae canitur ornatu; sequens ad ipsum sponsum regemque dirigitur. Porro juxta Hebraicum, totum ad sponsam dicitur usque ad eum locum, ubi scriptum est: »Pones eos principes in universa terra.« Et legitur; »In scutulatis ducetur ad regem, virgines sequentur eam, amicae ejus ducentur illuc, ducentur in laetitiis et exsultatione, ingredientur thalamum regis.« Multam esse distantiam animarum in Christo credentium, demonstrat Canticum Canticorum, in quo scriptum est: »Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et [PL22.637] adolescentulae quarum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea; proxima mea,« de qua dicitur, »Viderunt eam filiae, et beatificant eam reginae et concubinae, et laudant eam« (Cant. 6. 7. et seqq.). Quae ergo perfecta est et sancta corpore et spiritu, et columba et proxima meretur vocari. Haec est filia, de qua supra dictum est »Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato« Quae autem supergressae sunt sex dies mundi, et futura regna suspirant, reginae appellantur. Si qua vero circumcisionem quidem habet octavae diei, sed adhuc non venit ad nuptias, haec concubina 391 vocitatur. Diversa autem multitudo credentium, quae necdum potest sponsi copulari amplexibus, nec de eo liberos parere, adolescentula dicitur. Ego puto de istis virginibus, quae sequuntur Ecclesiam, et in primo ponuntur gradu, et te esse et omnes, qui in virginitate corporis et animae perseverant. Proximas autem et amicas, viduas esse, et in matrimonio continentes: quae omnes cum laetitia et exsultatione ducuntur ad templum et in thalamum regis. In templum quasi sacerdotes Dei: in thalamum quasi sponsae regis et sponsi. Hoc templum et Joannes vidit in Apocalypsi (Apoc. 21), et Propheta desiderat. »Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini, omnibus diebus vitae meae« (Ps. 26. 4). Et iterum: »Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae« (Ps. 25. 8). Et in alio loco: »Quia transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis, sonitus festa celebrantium« (Ps. 41. 5). Scutulata autem quibus sponso suo regina componitur, ipsa sunt, quae in Septuaginta legimus »circumamicta varietate.«

21. »Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram.« In Hebraico: »Pro patribus tuis erunt tibi filii, pones eos principes in universa terra.« Et ex Patris persona nequaquam de filia, sed rursum ad filiam sermo intelligi potest; et ex Spiritus Sancti, et ex filiorum Core. Si ergo ad filiam sponsam sermo dirigitur, sponsa autem de nationibus congregata est, cui supra dicitur: »Obliviscere populum tuum et domum patris tui,« debemus sponsae patres nosse: ut consequenter noverimus et filios. Pro patribus tuis, de quibus in Jeremia locuta es: »Quam falsa possederunt patres nostri idola, et non est in eis qui pluat« (Jerem. 14. 22. et 16. 19). Pro Platone et pro caeteris diversorum dogmatum et errorum magistris, nati sunt tibi filii, quos constituisti principes tuos, et fecisti in populis praeceptores. Vel certe aliter: O Ecclesia, filii tui quos genuisti tibi, vertentur in patres tuos, cum de discipulis eos feceris magistros, et in sacerdotali gradu omnium testimonio collocaveris. [PL22.638] Sin autem Patres Ecclesiae intelligimus Abraham, Isaac, et Jacob, et reliquos Patriarchas; filios, 392 qui ei in patrum honore sunt nati, Apostolus intelligamus, qui missi sunt a Domino praedicare usque ad extremum terrae, et baptizare credentes in nomine Trinitatis. Sed quaeritur quomodo Ecclesia de gentibus patres habere possit, Abraham, Isaac, et Jacob, cum ei supradictum sit: »Obliviscere populum tuum et domum patris tui.« Legamus Evangelium: »Nolite dicere, patrem habemus Abraham: potens est Deus de lapidibus istis,« hoc est, de duro corde gentilium, »suscitare filios Abrahae« (Matth. 2. 9). Et in alio loco: »Si filii essetis Abrahae, opera Abrahae faceretis« (Joan. 8. 39). Et in Genesi ad ipsum Abraham loquitur Deus: »In semine tuo benedicentur omnes gentes« (Gen. 12. 3). Sicut enim ille in praeputio ex fide justificatus est, ita et nos justificabimur in eadem fide, si habuerimus fidem et opera patris nostri Abraham. Potest hoc ipsum ad Salvatorem dici, vel a Patre, vel a Prophetali choro et Spiritu Sancto. Pro patribus tuis, stirpe videlicet Judaeorum, qui te reliquerunt et negaverunt, nati sunt tibi filii, Apostoli, et de nationibus credentes, quos constituisti principes in universa terra.

22. »Memor ero nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.« In Hebraico: »Recordabor nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea confitebuntur tibi populi in saeculum et in aeternum.« Quod nos interpretati sumus, »confitebuntur tibi,« Symmachus transtulit, »laudabunt te.« Regina, quae steterat a dextris regis in vestitu deaurato, et jussa fuerat oblivisci populi et domus patris sui; et iterum illi dictum erat: »Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram,« intelligens quanta decoranda sit gloria, et quibus praemiis sublevanda, convertit ad sponsum voces suas, et pollicetur recordaturam se semper nominis sponsi, in omni generatione et generatione. Quod promisit, videmus expletum. Ipsa Christiana nobis omnibus Christianorum nomen imposuit: nomen novum, in quo »benedicentur [al. benedicuntur] omnes familiae gentium.« Recordatur autem non in una generatione, sed in omnibus: vel cunctas significans nationes, vel duas generationes, Judaeorum atque Gentilium. Et quia hoc parum est, si in duabus 393 generationibus nominis Domini recordetur, propterea populi qui in Ecclesia fuerint, confitebuntur et laudabunt Dominum in aeternum et in saeculum saeculi. Quando et tu, o filia Principia, sanctorum mixta choro, inter virgines duceris ad regem, et ex domibus eburneis delectabis sponsum in honore tuo: tunc recordare et [PL22.639] mei, qui hujus Psalmi tibi, Domino revelante, intelligentiam tribui, et dicito: »Memor ero nominis tui;« ut quae partem intellexisti carminis, si vita comes fuerit, et totum Canticum Canticorum intelligas.

EPISTOLA LXVI. AD PAMMACHIUM

1. Sanato vulneri et in cicatricem superductae cuti, si medicina colorem reddere voluerit, dum pulchritudinem corporis quaerit, plagam doloris instaurat. Ita et ego serus consolator, qui importune per biennium tacui, vereor ne nunc importunius loquar, et attrectans vulnus pectoris tui, quod tempore et ratione curatum est, commemoratione exulcerem. Quae enim aures tam durae, quae de silice excisa praecordia, et Hyreanarum tygrium lacte nutrita, possunt sine lacrymis Paulinae tuae audire nomen? Quis parturientem rosam et papyllatum corymbum, antequam in calathum fundatur orbis, et tota rubentium foliorum pandatur ambitio [al. ambitione], immature demessum aequis oculis marcescere videat? Fractum est pretiosissimum margaritum. Virens smaragdi gemma contrita est. Quid boni habeat sanitas, languor ostendit. Plus sensimus quod habuimus, postquam habere desivimus.

1. In agro terrae bonae, tres fructus legimus, centesimum, sexagesimum, et 394 tricesimum (Matth. 23). In tribus mulieribus et sanguine et virtute conjunctis, tria Christi praemia recognosco. Eustochium virginitatis flores metit: Paula laboriosam viduitatis aream terit: Paulina castum matrimonii cubile servat. Tali filiarum mater fulta comitatu, totum sibi in terris vindicat quod Christus promisit in coelo. Et ut quadrigam domus una emitteret sanctitatis, et feminarum virtutibus responderent viri, additur comes Pammachius, verum Ezechielis Cherubim, cognatus, gener, maritus, imo frater amantissimus, QUIA SANCTA consortia spiritus, vocabula non tenent nuptiarum. Huic quadrigae Jesus praesidet. De his equis et Abacuc canit: Ascende super equos tuos, [PL22.640] et equitatio tua salus (Abac. 3. 8). Impari cursu, pari animo ad palmam tenditur. Discolores equi, sed voluntate concordes, unum aurigae jugum trabunt, non expectantes flagelli verbera, sed ad vocis hortamenta ferventes.

3. Dicamus aliquid et de Philosophis. Quatuor virtutes describunt Stoici, ita sibi invicem nexas, et mutuo cohaerentes, ut qui unam non habuerit, omnibus careat: prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam. Has omnes sic habetis singuli, ut tamen emineatis in singulis. Prudentia in te, in matre justitia, in virgine fortitudo, in nupta temperantia praedicatur. QUID ENIM EO sapientius, qui contempta mundi stultitia, Christum secutus est, Dei virtutem et Dei sapientiam? Quid matre justius, quae inter liberos opibus distributis, docuit divitias contemnendo, quid filii amare deberent? Quid Eustochio fortius, quae nobilitatis portas, et arrogantiam generis Consularis, virginali proposito fregerit, et in urbe prima, primum genus subjugaverit pudicitiae? Quid Paulina temperantius, quae legens illud Apostoli: Honorabiles nuptiae et cubile immaculatum (Hebr. 13. 4), nec sororis felicitatem, nec matris continentiam ausa appetere, maluit in humilioribus tuta pergere, quam pendulo gradu in sublimioribus fluctuare? quanquam illa semel inito matrimonio, nihil aliud diebus ac noctibus cogitaverit, nisi ut reddito fructu nuptiarum, secundum castimoniae 395 gradum acciperet, et tanti dux femina facti (Aeneid. 1), virum proposito suo jungeret, non relinquens salutis comitem, sed exspectans. Dumque crebris abortiis, et experta fecunditate conceptuum, non desperat liberos, et socrus aviditatem, maritique tristitiam praeponit imbecillitati suae, passa est aliquid de Rachelis exemplo; et pro filio doloris, ac dexterae (Gen. 35. 18), virum desiderii sui peperit haeredem. Certisque auctoribus didici illam, non primae sententiae Dei: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. 1. 28), nec officio conjugali servire voluisse: sed ad hoc optasse filios, ut Christo virgines pareret.

4. Legimus et uxorem sacerdotis Phinees, audita captivitate Arcae Domini, subito uteri dolore correptam, edidisse filium Icabod (1. Reg. 4. 19), et inter manus et officia feminarum, animam emisisse cum prole. De prima Benjamin, hoc est, filius virtutis ac dexterae; de secunda inclytus Sacerdos Dei, ex Arcae cognomine nascitur. Nobis post dormitionem somnumque Paulinae, Pammachium Monachum Ecclesia peperit posthumum, et patris et conjugis nobilitate patricium, eleemosynis divitem, humilitate sublimem. Apostolus scribit ad Corinthios: Videte fratres vocationem vestram, quia non multi sapientes, non multi nobiles (1. Cor. 1. 26). Hoc nascentis [PL22.641] Ecclesiae rudimenta poscebant, ut granum sinapis paulatim in arborem cresceret (Luc. 13. 19), ut sensim et Evangelii fermentum totam Ecclesiae massam altius elevaret. Nostris temporibus Roma possidet, quod mundus ante nescivit. Tunc rari sapientes, potentes, nobiles, Christiani: nunc multi Monachi, sapientes, potentes, nobiles. Quibus cunctis Pammachius meus sapientior, potentior, nobilior: magnus 396 in magnis, primus in primis, ἀρχιστρατηγὸς Monachorum. Tales Paulina morte sua nobis liberos dedit, quos vivens concupiverat possidere. »Laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis (Isai. 54. 1), quoniam quot Romae sunt pauperes, tot filios repente genuisti.

5. Ardentes gemmae, quibus ante collum et facies ornabantur, egentium ventres saturant. Vestes sericae, et aurum in fila lentescens, in mollia lanarum vestimenta mutata sunt, quibus repellatur frigus, non quibus nudetur ambitio, Deliciarum quondam supellectilem virtus insumit. Ille caecus extendens manum, et saepe ubi nemo est, clamitans, haeres Paulinae, cohaeres Pammachii est. Illum truncum pedibus, et toto corpore se trahentem, tenerae [al. tenera] puellae sustentat manus. Fores quae prius salutantium turbas vomebant, nunc a miseris obsidentur. Alius tumenti aqualiculo mortem parturit: alius elinguis et mutus, et ne hoc quidem habens unde roget, magis rogat, dum rogare non potest. Hic debilitatus a parvo, non sibi mendicat stipem. Ille putrefactus morbo regio, supravivit cadaveri suo. Non mihi si linguae centum sint, oraque centum; Omnia poenarum percurrere nomina possim. (Aeneid. 6).

Hoc exercitu comitatus incedit, in his Christum confovet, horum sordibus dealbatur. Muncrarius [PL22.642] pauperum, et egentium candidatus sic festinat ad coelum. Ceteri mariti super tumulos conjugum sparguni violas, rosas, lilia, floresque purpureos: et dolorem pectoris his officiis consolantur. Pammachius noster sanctam favillam ossaque 397 veneranda, eleemosynae balsamis rigat. His pigmentis atque odoribus fovet cineres quiescentes, sciens scriptum: »Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna peccatum (Eccli. 3. 33). Quantas vires habeat misericordia, et quibus donanda sit praemiis, et beatus Cyprianus grandi volumine prosequitur, et Danielis consilium probat, qui regem impiissimum si se audire voluisset, scit pauperum sustentatione salvandum. Gaudet hujuscemodi filiae mater haerede. Non dolet opes ad alium pervenisse, quas cernit iisdem quibus ipsa voluerat, erogari. Quin potius gratulatur absque labore suo, sua vota compleri. Non enim substantiae dimunitio, sed operarii commutatio est.

6. Quis enim hoc crederet, ut Consulum pronepos, et Furiani germinis decus, inter purpuras Senatorum, furva tunica pullatus incederet, et non erubesceret oculos sodalium, ut deridentes se ipse derideret? »Est confusio quae ducit ad mortem: et est confusio, quae ducit ad vitam« (Eccli. 4). Prima virtus est Monachi, contemnere hominum judicia, et semper Apostoli recordari, dicentis: »Si adhuc hominibus placerem [al. placere vellem], Christi servus non essem« (Galat. 1. 10). Tale quid et Dominus loquitur ad Prophetas: quod posuerit faciem eorum, quasi urbem aeneam, et lapidem adamantinum, et columnam ferream (Jerem. 1), ne paverent ad injurias populi, sed impudentiam subsannantium, frontis rigore contererent (Ezech. 3). Ingenia liberaliter educata, facilius verecundia, quam metus superat. Et quos tormenta non vincunt, interdum vincit pudor. Non est parum, virum nobilem, virum disertum, virum locupletem, potentium in plateis vitare comitatum, miscere se turbis, adhaerere pauperibus, rusticis copulari, de principe vulgum fieri. Sed quanto humilior, tanto sublimior est.

7. Lucet margaritum in sordibus, et fulgor gemmae purissimae, etiam in luto radiat. Hoc est quod Dominus repromisit: »Glorificantes me, glorificabo« (1. Reg. 2. 30). Alii hoc intelligant de futuro, quando moeror vertetur in gaudium, et transeunte mundo, Sanctorum corona non transit: Ego et in praesentiarum video Sanctorum promissa compleri. Antequam 398 Christo tota mente serviret, notus erat in Senatu, sed multi alii habebant insulas Proconsulares. Totus orbis hujuscemodi honoribus plenus est. Primus erat, sed inter primos. Praecedebat alios dignitate; sed et alios sequebatur. QUAMVIS CLARUS honor vilescit in turba: et apud viros bonos indignior [PL22.643] fit ipsa dignitas, quam multi indigni possident. Unde egregie de Caesare Tullius, cum quosdam, ait, ornare voluit, non illos honestavit, sed ornamenta ipsa turbavit. At nunc omnes Christi Ecclesiae Pammachium loquuntur. Miratur orbis pauperem, quem hucusque divitem nesciebat. Quid Consulatu illustrius? Annuus honor est, et postquam alius successerit, prior desinit. Latent in multitudine laureae, et triumphi interdum triumphantium sordibus polluuntur. Quod ante per manus patritias tradebatur, et sola nobilitas possidebat, quo Consul Marius, victor Numidiae et Theutonum, atque Cimbrorum, ob ignobilitatem [al. novitatem] familiae putabatur indignus: quod Scipio ultra annos pro virtute meruit, nunc sola militia possidet, et agrestia dudum corpora, fulgens palma circumdat. Plus ergo accepimus, quam dedimus. PARVA DIMISIMUS, et grandia possidemus. Centuplicato foenore Christi promissa redduntur. In tali et Isaac quondam agro severat, qui paratus ad mortem, ante Evangelium, Evangelicam portavit crucem.

8. »Si vis, inquit, perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me« (Matth. 19. 21). Si vis perfectus esse. Semper grandia in audientium ponuntur arbitrio. Et ideo virginitatem Apostolus non imperat, quia Dominus disputans de eunuchis, qui se castrassent propter regna coelorum, ad extremum intulit: »Qui potest capere, capiat« (Ibid. 12). »Non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis Dei« (Rom. 9. 16). Si vis perfectus esse. Non tibi imponitur necessitas, ut voluntas praemium consequatur. Si vis ergo esse perfectus, et desideras esse quod Prophetae, quod Apostoli, quod Christus est, vende, non partem substantiae, ne timor penuriae infidelitatis occasio sit, et cum Anania et Sapphira pereas; sed 399 universa quae possides. Cumque vendideris, da pauperibus, non locupletibus, non superbis. Da quo necessitas sustentetur, non quo augeantur opes. Cumque legeris illud Apostoli: »Bovi trituranti os non alligabis: Et, Dignus est operarius mercede sua« (1 Cor. 9. 9; 1. Tim. 5. 18): Et, »Qui altario ministrant, de altario participantur« (1. Cor. 9. 13); memento quoque hujus sententiae: »Habentes victum et vestitum, his contenti sumus« (1. Tim. 6. 8). Ubi videris fumare patinas, et Phasides aves lentis vaporibus decoqui, ubi argenti pondus, ubi ferventes Mannos, comatulos [PL22.644] pueros, pretiosas vestes, picta tapetia, ibi ditior est largitore, cui largiendum est. PARS SACRILEGII est, rem pauperum dare non pauperibus. Et tamen non est satis perfecto et consummato viro opes contemnere, pecuniam dissipare, et projicere quod in momento et perdi, et inveniri potest. Fecit hoc Crates Thebanus, fecit Antisthenes, fecerunt plurimi, quos vitiosissimos legimus. Plus debet Christi discipulus praestare, quam mundi Philosophus, gloriae animal, et popularis aurae atque rumorum venale mancipium. Tibi non sufficit opes contemnere, nisi Christum sequaris. CHRISTUM AUTEM sequitur, qui peccata dimittit, et virtutum comes est. Christum scimus sapientiam. Hic thesaurus in agro Scripturarum nascitur, haec gemma multis emitur margaritis. Sin autem adamaveris captivam mulierem, id est, sapientiam saecularem, et ejus pulchritudine captus fueris, decalva eam, et illecebras crinium atque ornamenta verborum cum emortuis unguibus seca. Lava eam Prophetali nitro, et tunc requiescens cum illa, dicito: »Sinistra ejus sub capite meo, et dextra illius amplexabitur me« (Cant. 2. 6), et multos tibi foetus captiva dabit, ac de Moabitide efficietur Israelitis. Christus sanctificatio est, sine qua nemo videbit faciem Dei. Christus redemptio, idem redemptor et pretium, Christus omnia, ut qui omnia propter Christum dimiserit, unum inveniat pro omnibus, et possit libere proclamare: Pars mea Dominus (Ps. 72. 26).

9. Sentio te divinis ardere doctrinis, nec temeritate quorumdam docere quod nescias; sed ante discere, quod docturus 400 sis. Simplices Epistolae tuae olent Prophetas, Apostolos sapiunt. Non cothurnatam affectas eloquentiam; nec more puerorum argutas sententiolas in clausulis struis. CITO TURGENS spuma dilabitur; et quamvis grandis tumor, contrarius sanitati est. Scitum est illud quoque Catonis: Sat cito, si sat bene. »Quod nos quondam adolescentuli, cum a perfecto Oratore in Praefatiuncula diceretur, risimus.« Meminisse te puto erroris mutui, quando omne Athenaeum Scholasticorum vocibus consonabat: Sat cito, si sat bene. Felices, inquit Fabius, essent artes, si de illis soli artifices judicarent. Poetam non potest nosse, nisi qui versum potest struere. Philosophos non intelligit, nisi qui scit dogmatum varietates. Manufacta et oculis patientia, magis probant artifices. Nostra quam dura sit necessitas, hinc potes animadvertere, quod vulgi standum est judicio, et ille in turba metuendus, quem cum videris solum, despicias. Hoc praeteriens tetigi, ut eruditis contentus auribus, non magnopere cures, quid imperitorum de ingenio tuo rumusculi jactitent; sed Prophetarum quotidie medullas bibas, Christi mystes, Patriarcharum symmistes.

10. Sive legas, sive scribas, sive vigiles, sive dormias, [PL22.645] Amos [al. amor] tibi semper buccina in auribus sonet. Hic lituus excitet animam tuam: hoc amore furibundus, quaere in lectulo tuo quem desiderat anima tua (Cant. 3. 1), et loquere confidenter: »Ego dormio, et cor meum vigilat, (Ibid. 3. 2). Cumque inveneris eum et tenueris, ne dimittas. Et si pauxillulum dormitanti elapsus fuerit e manibus, noli protinus desperare. Egredere in plateas, adjura filias Jerusalem (Ibid. 3. 2), reperies eum cubantem in meridie, lassum, ebrium, noctis ore madefactum, inter greges sodalium, in aromatum varietatibus, inter poma paradisi. Ibi ei de mammillas tuas (Ibid. 7. 12), sugat de erudito pectore, requiescat inter medios Cleros, pennae columbae deargentatae, et interiora ejus in fulgore auri (Ps. 67. 14). Parvulus iste et puer, qui butyro et melle saginatur (Isai. 7. 15), qui inter caseatos nutritus est montes, cito crescit in juvenem, 401 velociter in te hostes spoliat, mature praedatur Damascum, et regem vincit Assyrium.

11. Audio te Xenodochium in portu fecisse romano, et virgam de arbore Abraham in Ausonio plantasse littore. Quasi Aeneas nova castra metaris, et super undam Tyberis, ubi ille, cogente quondam penuria, crustis fatalibus et quadris patulis non pepercit, tu viculum nostrum, id est, domum panis (Bethleem) aedificas: et diuturnam famem repentina saturitate compensas. Euge: nostra initia transgrederis; statum summum tenes: de radice pervenis ad cacumen; primus inter monachos, in prima urbe, primum sequeris patriarcham. Lot, quod [al. qui] interpretatur declinans, campestria eligat, et juxta Pythagorae litteram, facilia magis ac sinistra sectetur. Tu in arduis et saxosis cum Sara tibi monumentum para (Gen. 23). Juxta sit civitas litterarum, deletisque gigantibus, filiis Enac [al. Enacim], haereditatem tuam, gaudium et risus excipiat. Dives erat Abraham auro, argento, pecore, possessione, vestibus (Gen. 24): tantam habebat familiam, ut ad subitos nuntios, juvenibus electis armare posset exercitum, et quatuor reges, quos quinque reges fugerant, in Dan consecutus occideret; et tamen post tam crebra hospitalitatis officia, dum non refutat homines, suscipere meruit Deum. Non servis, et ancillulis imperabat, ut ministrarent hospitibus, nec bonum quod exercebat, per alios minuit; sed quasi reperta praeda, cum Sara sua humanitati solus incubuit. Ipse pedes lavit, ipse pinguem vitulum portavit humeris de armento. Stetit ut servus, [PL22.646] peregrinis prandentibus, et Sarae manibus coctos cibos jejunaturus apposuit.

12. Haec moneo, frater carissime, pietate qua te diligo; ut non solum pecuniam, sed teipsum Christo offeras, hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, rationabile obsequium tuum (Rom. 12. 1); et imiteris filium hominis, qui non venit ministrari, sed ministrare (Matth. 20. 28). Et quod 402 patriarcha alienis, hoc discipulis et servis Magister exhibuit et Dominus. »Corium pro corio, et omnia quae homo possidet, dare potest pro anima sua. Sed tange,« inquit diabobolus, »carnes ejus, nisi in faciem benedixerit tibi« (Job 2. 4. 5). Scit hostis antiquus, majus continentiae quam nummorum esse certamen. FACILE ABJICITUR, quod haeret extrinsecus; intestinum bellum periculosius est. Conjuncta disglutinamus, unita discindimus [al. dissuimus]. Zachaeus dives erat, Apostoli pauperes. Reddidit ille quadruplum quod rapuerat, divisitque pauperibus medietatem substantiae suae quae remanserat; suscepit Christum hospitem, salus facta est domui ejus (Luc. 19); et tamen quia parvulus erat, et apostolicae proceritati se non poterat extendere, non fuit in duodecim numero Apostolorum. Apostoli autem quantum ad divitias nihil, quantum ad voluntatem, totum mundum pariter reliquerunt. Si offeramus Christo opes cum anima nostra, libenter suscipiet. Si autem quae foris sunt Deo, quae intus sunt, diabolo demus, non est aequa partitio, et dicitur nobis: »Nonne si recte offeras, et non recte dividas, peccasti?« (Genes. 4. 7. sec. LXX.)

13. Quod patritii generis primus inter primos, monachus esse coepisti, non tibi sit tumoris, sed humilitatis occasio, scienti Filium Dei factum Filium hominis. QUANTUMCUMQUE te dejeceris, humilior Christo non eris. Esto, incedas nudis pedibus, fusca tunica vestiaris, aequeris pauperibus, inopum cellulas dignanter introeas; caecorum oculus sis, manus debilium, pes claudorum; ipse aquam portes, ligna concidas, focum exstruas, ubi vincula? ubi alapae? ubi sputa? ubi flagella? ubi patibulum? ubi mors? Et eum omnia quae dixi feceris, ab Eustochio tua, Paulaque vinceris, si non opere, at certe sexu. Ego quidem Romae non eram, et tunc me tenebat eremus (atque utinam pertenuisset), quando socero tuo vivente Toxotio, saeculo serviebant. Sed tamen audio, quae immunditias platearum 403 ferre non poterant, quae eunuchorum manibus portabantur, et inaequale solum molestius transcendebant; quibus serica vestis oneri erat, et solis calor incendium, nunc sordidatae et lugubres, et sui comparatione forticulae, vel lucernas concinnant, vel succendunt focum, pavimenta verrunt, mundant legumina, olerum fasciculos in ferventem ollam dejiciunt, apponunt mensas, calices [PL22.647] porrigunt, effundunt cibos, huc illucque discurrunt. Et certe magnus virginum chorus cum illis habitat. Num hujuscemodi ministeria aliis imperare non poterant? SED NOLUNT vinci ab his labore corporum, quas ipsae superant virtute animi. Haec dico, non quod de ardore mentis tuae quidquam dubitem, sed quo currentem impellam, et acriter dimicanti, fervorem fervori augeam.

14. Nos in ista provincia aedificato monasterio, et diversorio propter exstructo, ne forte et modo Joseph cum Maria in Bethleem veniens, non inveniat hospitium (Luc. 2), tantis de toto orbe confluentibus turbis obruimur monachorum; ut nec coeptum opus deserere, nec supra vires ferre valeamus. Unde quia pene nobis illud de Evangelio contigit, ut futurae turris non ante supputaremus expensas (Luc. 14), compulsi sumus fratrem Paulinianum ad patriam mittere, ut semirutas villulas, quae barbarorum effugerunt manus; et parentum communium census venderet, ne coeptum Sanctorum ministerium deserentes, risum maledicis et aemulis praebeamus.

15. In calce Epistolae recordatus sum, quadrigae vestrae, et proposito quintam deesse Blaesillam, pene oblitus de ea loqui, quae prima de vobis praecesserit ad Dominum. Vere nunc quinque in tres, ac duas videmus esse divisas, illa cum sorore Paulina dulci somno fruitur, tu duarum medius, ad Christum levius subvolabis.

EPISTOLA LXVII AUGUSTINI AD HIERONYMUM

Domino dilectissimo, et cultu sincerissimo caritatis observando atque amplectendo fratri et Compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS.

1. »Habeo gratiam, quod pro subscripta salutatione, plenam mihi Epistolam reddidisti, sed breviorem multo quam ex te vellem suscipere, tali viro, a quo, tempora quantalibet occupet, nullus sermo prolixus est. Quanquam itaque nos negotiorum alienorum, eorumque saecularium, curis circumstemur ingentibus: tamen Epistolae tuae brevitati facile non ignoscerem, nisi cogitarem quam paucioribus verbis meis redderetur. Quare aggredere, quaeso, istam nobiscum litterariam collocutionem, ne multum ad nos disjungendos liceat absentiae corporali; quanquam simus in Domino spiritus unitate conjuncti, [PL22.648] etiamsi ab stilo quiescamus, atque taceamus. Et libri quidem quos de horreo Dominico elaborasti, pene totum nobis te exhibent. Si enim propterea te non novimus, quia faciem corporis tui non vidimus, hoc modo nec ipse te nosti: nam tu quoque non vides eam. Si autem tibi non ob aliud notus es, nisi quia nosti animum tuum: et nos eum non mediocriter novimus in litteris tuis, in quibus benedicimus Domino, quod tibi, et nobis, omnibusque fratribus qui tua legunt, te talem dedit.«

2. »Liber quidam tuus, inter caetera non diu est, quod venit in manus nostras: quae sit ejus inscriptio, nescimus adhuc. Non enim hoc codex ipse, ut assolet, in liminari pagina praetendebat. Epitaphium tamen appellari dicebat frater, apud quem inventus est, quod ei nomen tibi placuisse ut inderetur, crederemus, si eorum tantum 405 hominum vel vitas, vel scripta ibi legissemus, qui jam defuncti essent. Cum vero multorum et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium, ibi commemorentur opuscula, miramur cur hunc ei titulum vel imposueris, vel imposuisse credaris. Tamen [al. Sane] utiliter a te conscriptum eumdem librum satis approbamus.«

3. »In expositione quoque Epistolae Pauli Apostoli ad Galatas, invenimus aliquid, quod nos multum moveat. Si enim ad Scripturas sanctas admissa fuerint, velut officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? Quae tandem de Scripturis illis sententia proferetur, cujus pondere contentiosae falsitatis subruatur [al. obruatur] improbitas? Statim enim ut protuleris, si aliter sapit, qui contra nititur; dicet illud quod prolatum erit, honesto aliquo officio scriptorem fuisse mentitum. Ubi enim hoc non poterit, si potuit in ea narratione, quam exorsus Apostolus ait: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior (Gal. 1. 20), credi affirmarique mentitus, eo loco ubi dixit de Petro et Barnaba: Quum viderem, quia non recte ingrediebantur ad veritatem Evangelii? (Gal. 2. 14). Si enim recte ingrediebantur illi, iste mentitus est. Si autem ibi mentitus est, ubi verum dixit? An ibi verum dixisse videbitur, ubi hoc dixerit, quod lector sapit? Cum vero contra sensum lectoris aliquid occurrerit, officioso mendacio deputabitur? Non enim deesse poterunt causae, cur existimetur non solum potuisse, verum etiam debuisse mentiri, si huic regulae conceditur locus. Non opus est hanc causam multis verbis agere, praesertim apud te, cui sapienter providenti dictum est satis. Nequaquam vero mihi arrogaverim, ut ingenium tuum divino dono aureum, meis obolis ditare contendam: nec est quisquam te magis idoneus, qui opus illud emendet.«

4. »Neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur, quod idem dicit: Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem (1. Cor. 9. 20), et caetera quae ibi dicuntur COMPASSIONE misericordiae, [PL22.649] non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aegrotus, qui ministrat aegroto: non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat, quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Judaeus erat; Christianus autem factus, non Judaeorum sacramenta 406 reliquerat, quae convenienter ille populus et legitimo tempore quo oportebat, acceperat. Sedi deo susceperat ea celebranda, cum jam Christi esset Apostolus; ut doceret non esse perniciosa iis, qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christo credidissent, non tamen in eis jam constituerent spem salutis, quoniam per Dominum Jesum salus ipsa, quae illis sacramentis significabatur, advenerat. Ideoque gentibus, quod insuetos a fide revocarent onere gravi et non necessario, nullo modo imponenda esse censebat.

5. »Quapropter non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret: quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret; quamvis enim jam superflua, tamen solita non nocerent: sed quoniam gentes cogebat judaizare (Galat. 2. 14), quod nullo modo posset, nisi ea sic ageret, tanquam adhuc etiam post Domini adventum necessaria saluti forent: quod vehementer per Apostolatum Pauli veritas dissuasit. Nec Apostolus Petrus hoc ignorabat: sed id faciebat, timens eos qui ex Circumcisione erant. Itaque et ipse vere correctus est, et Paulus vera narravit; ne sancta scriptura, quae ad fidem posteris edita est, admissa auctoritate mendacii, tota dubia nutet ac fluctuet. Non enim potest aut oportet litteris explicari, quanta et quam inexplicabilia mala consequantur, si hoc concesserimus. Posset autem opportune minusque periculose demonstrari, si coram inter nos colloqueremur.

6. »Hoc ergo Judaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant: et in primis illud, quod ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. 10. 3). Deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato sacramento gratiae, secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant vetera sacramenta, non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda. Quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei Martyres fierent (2. Mach. 7. 1). Postremo illud, quod praedicatores gratiae Christianos [f. Christianae] Judaei tanquam hostes legis persequebantur. Hos itaque atque hujusmodi errores et vitia, dicit se damna et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret (Philip. 3. 8): non observationes legis, si more patrio 407 celebrarentur: sicut ab ipso celebratae sunt sine ulla salutis necessitate: non [PL22.650] sicut Judaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat. Nam si propterea illa sacramenta celebravit, quia simulavit se Judaeum, ut illos lucrifaceret: cur non etiam sacrificavit cum Gentibus, quia et iis qui sine lege erant, tanquam sine lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret (1. Cor. 9): nisi quia et illud fecit, ut natura Judaeus: et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret esse quod non erat; sed ut misericorditer eis ita subveniendum esse sentiret, ac si ipse in eodem errore laboraret? NON SCILICET mentientis astu, sed compatientis affectu: sicut eo ipso loco generaliter intulit: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem (Ibid. v. 22), ut sequens conclusio: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, ad hoc referenda intelligatur, ut cujusque infirmitatem tanquam in seipso miseratus appareat. Non enim et cum diceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? (2. Cor. 11. 29.) infirmitatem alterius simulasse potius quam condoluisse, volebat intelligi.

7. »Quare arripe, obsecro te, ingenuam et vere Christianam cum caritate severitatem, ad illud opus corrigendum atque emendandum, et παλινωδιαν, ut dicitur, cane. Incomparabiliter enim pulchrior est veritas Christianorum, quam Helena Graecorum. PRO ISTA ENIM fortius nostri Martyres adversus hanc Sodomam, quam pro illa illi haeres adversus Trojam, dimicaverunt. Neque hoc ideo dico, ut oculos cordis recipias, quos absit, ut amiseris; sed ut advertas, quos cum habeas sanos et vigiles, nescio qua dissimulatione avertisti; ut non intenderes quae consequantur adversa, si semel creditum fuerit, posse honeste atque pie scriptorem divinorum librorum in aliqua sui operis parte mentiri.

8. »Scripseram jam hinc aliquando ad te Epistolam, quae non perlata est, quia nec is perrexit, cui perferendam tradideram. Ex qua illud mihi suggestum est, cum ista dictarem, quod in hac quoque praetermittere non debui, ut si alia est sententia tua, eademque est melior, timori meo libenter ignoscas. Si enim aliter sentis, verumque tu sentis (nam nisi verum sit, melius esse non potest) ut non dicam nulla, certe non magna culpa, meus error veritati favet, si recte in quoquam veritas potest favere mendacio.«

408 9. De Origene autem quod rescribere dignatus es, jam sciebam non tantum in Ecclesiasticis litteris, sed in omnibus, recta et vera quae invenerimus, approbare atque laudare, falsa vero et prava improbare atque reprehendere. Sed illud de prudentia doctrinaque tua desiderabam, et adhuc desidero, ut nota nobis facias ea ipsa ejus errata, quibus a fide veritatis ille vir tantus recessisse convincitur. In libro etiam, quo cunctos, quorum meminisse potuisti, Scriptores Ecclesiasticos, et eorum scripta commemorasti, commodius ut arbitror fieret, si nominatis eis quos haeresiarchas [al. haeresiotas] esse nosti [PL22.651] (quando ne ipsos quidem praetermittere volueris, subjungeres etiam in quibus cavendi essent: quanquam nonnullos etiam praetermiseris, quod scire cuperem, quo consilio factum sit. Aut si illud volumen forte onerare noluisti, ut commemoratis haereticis, non adderes, in quibus eos Catholica damnarit auctoritas, quaeso ne grave sit litterario labori tuo, quo non mediocriter per Domini Dei nostri gratiam in latina lingua sanctorum studia et accendisti et adjuvisti, id quod tibi per humilitatem meam fraterna caritas indicit, ut si occupationes tuae sinunt, omnium haereticorum perversa dogmata, qui rectitudinem fidei christianae usque ad hoc tempus, vel imprudentia, vel imperitia, vel pervicacia depravare conati sunt, uno libello breviter digesta edas, in notitiam eorum, quibus aut non vacat propter alia negotia, aut non valent propter alienam linguam tam multa legere atque cognoscere. Diu te rogarem, nisi hoc soleret esse indicium minus de caritate praesumentis. Hunc interea fratrem nostrum in Christo Paulum multum commendo benignitati tuae, cujus in nostris regionibus existimationi bonum coram Deo testimonium perhibemus.«

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 22, coll. 609-651 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22