Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Adversus Jovinianum (3/5)

277 26. Evangelium non est ante Christi crucem. Mulieres Judaeorum ministrabant: magistris alimenta. Joannes Evangelista virgo; ordinem aetatis commendat; quo tempore mortuus; privilegia ejus.---Venit ad Evangelium, et proponit nobis Zachariam et Elisabeth, Petrum et socrum ejus, et consueta vecordia non intelligit istos quoque inter eos, qui legi servierint, debuisse numerari. Neque enim [PL23.245B] Evangelium ante crucem Christi est, quod passione et sanguine ipsius dedicatur. Juxta quam regulam Petrus et caeteri Apostoli, ut ei ex superfluo interim concedam, habuerunt quidem [Al. quidam] uxores, sed quas eo tempore acceperant, quo Evangelium nesciebant. Qui assumpti postea in Apostolatum, relinquunt officium conjugale. Nam cum Petrus ex persona Apostolorum dicit ad Dominum: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: respondit ei Dominus, Amen dico vobis, quoniam nemo est qui dimiserit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, qui non recipiat multo plura in saeculo isto, et in saeculo futuro vitam aeternam (Matt. XIX, 27). Si autem nobis illud opposuerit ad probandum, quod omnes Apostoli uxores habuerint, [PL23.245C] Numquid non habemus potestatem mulieres vel uxores circumducendi (quia γυνὴ apud Graecos utrumque significat) sicut caeteri Apostoli, et Cephas, et fratres Domini, jungat et illud quod in Graecis codicibus est: Numquid non habemus potestatem sorores mulieres, vel uxores circumducendi? Ex quo apparet eum de aliis sanctis dixisse mulieribus, quae juxta morem Judaicum magistris de sua substantia ministrabant, sicut legimus ipsi quoque Domino factitatum. Nam, et ordo verborum hoc significat: Numquid non habemus potestatem manducandi, et bibendi, aut sorores mulieres circumducendi (I Cor. IX, 4, 5)? Ubi de comedendo et bibendo, ac de administratione sumptuum praemittitur, et de mulieribus sororibus infertur, perspicuum est, non uxores debere intelligi, [PL23.245D] sed eas, ut diximus, quae de sua substantia ministrabant. Quod et in veteri Lege de Sunamitide illa scribitur, [PL23.246A] quae solita sit Elisaeum recipere, et ponere ei mensam, et panem, et candelabrum, et caetera. Aut certe si γυναῖκας, uxores, accipimus, non mulieres, id quod additur, sorores, tollit uxores, et 278 ostendit eas germanas in spiritu fuisse, non conjuges. Quamquam, excepto Apostolo Petro, non sit manifeste relatum de aliis Apostolis, quod uxores habuerint; et cum de uno scriptum sit, ac de caeteris tacitum, intelligere debemus sine uxoribus eos fuisse, de quibus nihil tale Scriptura significet. Et tamen ille qui nobis objecit Zachariam et Elisabeth, Petrum et socrum ejus, sciat, de Zacharia et Elisabeth Joannem fuisse generatum, id est, de nuptiis virginem, de Lege Evangelium, de matrimonio castitatem, ut a Propheta virgine, virgo Dominus et annuntiaretur, et baptizaretur. [PL23.246B] Possumus autem de Petro dicere, quod habuerit socrum eo tempore quo credidit, et uxorem jam non habuerit, quamquam legatur in περιόδοις et uxor ejus, et filia. Sed nunc nobis de Canone omne certamen est. Et quia ad Apostolos provocavit, quod principes disciplinae nostrae, et Christiani dogmatis duces, virgines non fuerint, ut eos interim virgines concedamus non fuisse (neque enim hoc praeter Petrum probari potest) noverit hos esse Apostolos, de quibus Isaias vaticinatur: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrae fuissemus (Isa. I. 9). Qui ergo erant ex Judaeis, virginitatem quam in Judaismo amiserant, in Evangelio habere non poterant. Et tamen Joannes unus ex discipulis, qui minimus traditur fuisse inter [PL23.246C] Apostolos, et quem fides Christi virginem repererat, virgo permansit, et ideo plus amatur a Domino, et recumbit super pectus Jesu. Et quod Petrus, qui uxorem habuerat, interrogare non audet, illum rogat ut interroget. Et post resurrectionem, nuntiante Maria Magdalene quod Dominus resurrexisset, uterque cucurrit ad sepulcrum; sed ille praevenit. Cumque essent in navi et piscarentur in lacu Genezareth, Jesus stabat in littore, nec sciebant Apostoli quem viderent: solus virgo virginem agnoscit, et dicit Petro: Dominus est. Rursum post auditam sententiam, quod ab alio cingendus esset Petrus, et ducendus quo 279 nollet, et crucis fuisset illi passio prophetata, et ille diceret: Domine, quid iste? nolens deserere Joannem, cum quo semper [PL23.246D] fuerat copulatus, dicit ei Dominus: Quid ad te si eum volo sic esse (Joan. XXI, 22)? Unde et sermo exivit [PL23.247A] inter fratres, illum discipulum non moriturum. Ex quo ostenditur, virginitatem non mori, nec sordes nuptiarum abluere cruore martyrii, sed manere cum Christo, et dormitionem ejus, transitum esse, non mortem. Si autem obnixe contenderit, Joannem virginem non fuisse, et nos amoris praecipui causam virginitatem diximus, exponat ille, si virgo non fuit, cur caeteris Apostolis plus amatus sit? At dicis, super Petrum fundatur Ecclesia: licet id ipsum in alio loco super omnes Apostolos fiat, et cuncti claves regni coelorum accipiant, et ex aequo super eos Ecclesiae fortitudo solidetur, tamen propterea inter duodecim unus eligitur, ut capite constituto, schismatis tollatur occasio. Sed cur non Joannes electus est virgo? Aetati delatum est, quia Petrus senior [PL23.247B] erat, ne adhuc adolescens ac pene puer, progressae aetatis hominibus praeferretur, et magister bonus, qui occasionem jurgii debuerat auferre discipulis, et qui dixerat eis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27); et, qui voluerit inter vos major esse, minimum omnium sit (Matt. XX, 26), in adolescentem quem dilexerat, causam praebere videretur invidiae. Ut autem sciamus Joannem tunc fuisse puerum, manifestissime docent Ecclesiasticae historiae, quod usque ad Trajani vixerit imperium, id est, post passionem Domini sexagesimo octavo anno dormierit: quod et nos in libro de Illustribus Viris breviter perstrinximus. Petrus Apostolus est; et Joannes Apostolus, maritus, et virgo, sed Petrus Apostolus tantum: Joannes et Apostolus et Evangelista, et Propheta. [PL23.247C] Apostolus, quia scripsit ad Ecclesias ut magister: Evangelista, quia 280 librum Evangelii condidit, quod excepto Matthaeo, alii ex duodecim Apostoli non fecerunt. Propheta: vidit enim in Pathmos insula, in qua fuerat a Domitiano principe ob Domini martyrium relegatus, Apocalypsim infinita futurorum mysteria continentem. Refert autem Tertullianus, quod Romae missus in ferventis olei dolium, purior et vegetior exiverit, quam intraverit. Sed et ipsum ejus Evangelium multum distat a caeteris. Matthaeus quasi de homine incipit scribere: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham: [PL23.248A] Lucas a sacerdotio Zachariae: Marcus a prophetia Malachiae prophetae, et Isaiae. Primus habet faciem hominis, propter genealogiam; secundus faciem vituli, propter Sacerdotium; tertius faciem leonis, propter vocem clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Isai. XL, 3; Luc. III, 4). Joannes vero noster, quasi aquila ad superna volat, et ad ipsum Patrem pervenit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum, et caetera. Exposuit virginitas, quod nuptiae scire non poterant, et ut brevi sermone multa comprehendam, doceamque cujus privilegii sit Joannes, immo in Joanne virginitas, a Domino virgine, mater virgo, virgini discipulo commendatur.

[PL23.248B] 27. Maternae virginitatis amissio, compensata virginitate filiorum.---Verum casso labore sudamus. Objicit quippe nobis adversarius Apostolicam sententiam, et ait: Adam primus formatus est, deinde Eva, et Adam non est seductus; mulier autem seducta in praevaricationem facta est. Salva autem fiet per filiorum generationem, si permanserint in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate (I Tim. II, 13-15). Consideremus cur Apostolus ad hanc sententiam, et unde pervenerit: Volo ergo viros orare in omni loco, levantes sanctas manus sine ira et cogitationibus (Ibid. 8). Consequenter itaque mulieribus 281 dat praecepta vitae, et ait: Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et castitate, ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, vel margaritis, [PL23.248C] sive veste pretiosa: sed secundum quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum; sed esse in silentio (Ibid., 9 seqq.) Et ne videretur mulieris dura conditio, quae eam in mariti redigeret servitutem, legis recordatur antiquae et ad originale exemplum redit: quod Adam primus factus sit, deinde mulier ex costa ejus: et quod Adam diabolus seducere non potuerit, sed Evam: et quod post offensam Dei statim viro subjecta sit, et ad maritum illius facta conversio: quodque errorem veterem illa quae semel [PL23.249A] connubio copulata est, et redacta in conditionem Evae, filiorum procreatione deleret: Ita tamen, si ipsos filios erudiret in fide et dilectione Christi, et in sanctificatione et pudicitia: non enim (ut male habetur in Latinis codicibus) sobrietas est legenda, sed castitas, id est, σωφροσύνη. Vide igitur quomodo ex hoc quoque ipso testimonio supereris: et quod putabas esse pro nuptiis, pro virginitate sentire cogaris. Nam si salvatur mulier in filiorum generatione, et liberorum numerus salus matrum est, cur addidit, si permanserint filii in charitate et sanctificatione cum castitate? Tunc ergo salvabitur mulier, si illos genuerit filios, qui virgines permansuri sunt: si quod ipsa perdidit, acquirat in liberis, et damnum radicis et cariem, flore compenset et pomis.

[PL23.249B] 28. Vitia mulierum. Diabolus et filiae ejus insatiabiles. Amor mulieris quid secum trahit?---Supra in transitu, ubi nobis adversarius proposuerat Salomonem multinubum, qui Templum Dei exstruxit, strictim responderam, ut per quaestiones reliquas currerem. Nunc ne clamitet, et hunc et alios in Lege patriarchas et prophetas et sanctos viros a nobis esse temeratos, proponamus hujus ipsius, qui multas uxores et concubinas habuit, de nuptiis voluntatem. Nemo enim melius scire potest quid sit uxor, 282 vel mulier, illo qui passus est. Loquitur ergo in Proverbiis: Mulier insipiens et audax, inops panis efficitur (Prov. IX, 13). Cujus panis? Nempe illius qui de coelo descendit: statimque subjungit: Terrigenae apud eam pereunt, et in profundum inferni incurrunt. [PL23.249C] Qui sunt terrigenae qui apud eam pereunt? Utique illi, qui sequuntur primum Adam, qui de terra est, et non secundum, qui de coelo est. Et rursum in alio loco: Sicut in ligno vermis, ita perdit virum suum uxor malefica (Prov. XXV, 20). Si autem asseveraveris, hoc de malis conjugibus dictum esse, et ego tibi breviter respondebo: Quae enim mihi incumbit necessitas venire in dubium, utrum bona an mala futura sit quam duxero? Melius est, inquit, habitare in terra deserta, quam cum uxore litigiosa et iracunda (Prov. XXI, 9). Quam rarum sit uxorem sine his vitiis inveniri, novit ille qui duxit uxorem. Unde pulchre Varius Geminus sublimis Orator, Qui non litigat, inquit, coelebs est. Melius est habitare in angulo tecti, quam cum uxore maledica in domo communi [PL23.249D] (Prov. XXV, 24). Si domus communis mariti et uxoris [PL23.250A] erigit uxorem in superbiam, et contumeliam viro facit: quanto magis si ditior uxor fuerit, et in domo ejus vir manserit! Incipit enim non uxor esse, sed domina; et viro si offenderit, migrandum est. Stillicidia ejiciunt hominem in die hiemali de domo sua, similiter et mulier maledica de propria domo (Pr. XXVII, 15). Assiduis quippe jurgiis et quotidiana garrulitate facit perfluere domum ejus, et ejicit eum de aedibus suis, id est, de Ecclesia. Unde et supra ab eodem Salomone praecipitur: Fili, ne supereffluas. Et Apostolus ad Hebraeos: Propterea, inquit, debemus intendere amplius his quae dicuntur, ne forte supereffluamus (Hebr. II, 1). Illud vero quis taceat, quod sub aenigmate scribitur? Sanguisugae tres filiae erant dilectione dilectae, sed istae non saturaverunt [PL23.250B] eam, et quartae non sufficit dicere satis est: Infernus, et amor mulieris, et terra quae non satiatur aqua, et ignis non dicit satis est (Pr. XXX, 16). Sanguisuga diabolus est, diaboli filiae sunt dilectione dilectae, quae satiari interfectorum 283 cruore non possunt: Infernus, et amor mulieris, et terra arens, et ignis exaestuans (Pr. XXX, 16). Non hic de meretrice, non de adultera dicitur, sed amor mulieris generaliter accusatur, qui semper insatiabilis est, qui exstinctus accenditur, et post copiam rursum inops est, animumque virilem effeminat, et excepta passione quam sustinet, aliud non sinit cogitare. Simile quid et in sequenti parabola legimus: Per tria movetur terra, quartum autem non potest ferre [Mss. ferri]: si servus regnet, et stultus si saturetur [PL23.250C] panibus, et odiosa uxor si habeat bonum virum: et ancilla si ejiciat dominam suam (Prov. XXX, 21 seqq.). Ecce, et hic inter malorum magnitudinem uxor ponitur. Quod si responderis, sed uxor odiosa, dicam tibi quod et supra. Atqui hoc periculum in memet fieri grave est. Qui enim ducit uxorem, in ambiguo est, utrum odiosam, an amabilem ducat. Si odiosam duxerit, ferri non potest. Si amabilem, amor illius inferno, et arenti terrae, et incendio comparatur.

29. Veniamus ad Ecclesiasten, de ipso quoque pauca testimonia ponentes. Omnibus tempus est, et tempus omni rei sub coelo. Tempus pariendi, et tempus moriendi, tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est (Eccle. [PL23.250D] III, 1 seqq.). Peperimus in Lege cum Moyse, moriamur [PL23.251A] in Evangelio cum Christo. Plantavimus in nuptiis, evellamus per pudicitiam quod plantatum est. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexu. Tempus amandi, et tempus odiendi. Tempus belli, et tempus pacis. Simulque nos commonet, ne Legem Evangelio praeferamus; nec puritatem virginitatis, nuptiis putemus aequandam. Meliora sunt, dicens, novissima sermonis, quam initium ejus (Eccle. VII, 9). Statimque subjungit: Ne dixeris, quid factum est, quia dies priores meliores erant, quam hi. Quia non sapienter interrogasti de hoc (Ibid., 11): et reddit causam quare dies posteriores meliores sint quam priores: quia bona, inquit, est sapientia cum haereditate. In Lege enim sapientiam carnis, mors sequebatur occidens: in Evangelio sapientiam spiritus, haereditas [PL23.251B] exspectat aeterna. Ecce hoc inveni, dicit Ecclesiastes, hominem unum de mille inveni, et mulierem in his omnibus non inveni. Verumtamen reperi, quod fecit Deus 284 hominem rectum; et ipsi quaesierunt cogitationes malas. Rectum hominem invenisse se dicit. Considera vim verbi. In hominem, et vir et femina continetur: et mulierem, inquit, in his omnibus non inveni. Legamus principium Geneseos, et inveniemus Adam, hoc est, hominem, tam virum quam feminam nuncupari. Cum ergo boni creati simus et recti a Deo, ipsi vitio nostro sumus ad pejora delapsi: et quod in paradiso rectum in nobis fuerat, egredientibus de paradiso depravatum est. Quod si objeceris, antequam peccarent, sexum viri et feminae fuisse divisum, et absque peccato eos potuisse conjungi. [PL23.251C] Quid futurum fuerit incertum est. Neque enim Dei possumus scire judicia, et ex nostro arbitrio, illius sententiae praejudicare. Hoc quod factum est, in propatulo est, quod qui in paradiso virgines permanserunt, ejecti de paradiso copulati sunt. Aut quid nocebat, si paradisus nuptias recipit, et nulla est inter maritatam virginemque diversitas, etiam in paradiso eos ante sociari? Ejiciuntur de paradiso: et quod ibi non fecerunt, in terra faciunt, ut statim a principio conditionis humanae, virginitatem paradisus, et terra nuptias dedicaverit. In omni tempore sint vestimenta tua candida (Eccl. IX, 8). Candor vestium sempiternus, virginitatis est puritas. In matutino seminavimus semen nostrum, et ad vesperam non cessemus. Qui servivimus in Lege nuptiis, virginitati [PL23.251D] in Evangelio serviamus.

30. Transeo ad Canticum canticorum, et quod adversarius totum putat esse pro nuptiis, virginitatis continere sacramenta monstrabo. Audiamus quid [PL23.252A] loquatur sponsa, antequam sponsus ejus ad terras veniat, patiatur, inferos penetret, ac resurgat. Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in accubitu suo est (Cant. I, 10, 11). Antequam resurgeret Dominus, et Evangelium coruscaret, non habebat aurum sponsa, sed similitudines auri. Argentum autem quod in nuptiis habere se pollicetur, habebat varium atque distinctum in viduis, continentibus, ac maritatis. Deinde sponsus respondet ad sponsam, et eam docet, quod veteris Legis umbra transierit, et veritas Evangelii venerit. 285 Surge, veni, proxima mea, sponsa mea, quoniam ecce hiems transiit, pluvia abiit sibi (Cant. II, 10). Hoc de veteri Testamento. Rursum de Evangelio et virginitate. Flores visi sunt in [PL23.252B] terra, tempus sectionis advenit (Ibid., 12). Nonne tibi videtur idipsum dicere, quod et Apostolus: Superest ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29)? Et manifestius de praeconio castitatis: Vox, inquit, turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 12). Turtur avis pudicissima, semper habitans in sublimibus, typus est Salvatoris. Legamus physiologos (Vide Plin. lib. X, c. 34), et reperiemus, turturis hanc esse naturam, ut si parem perdiderit, alteri non jungatur; et intelligemus digamiam etiam a mutis avibus reprobari. Statimque turtur dicit ad turturem: Ficus protulit grossos suos (Cant. II, 13), id est, veteris Legis praecepta ceciderunt, et de Evangelio vites fiorentes dederunt odorem. Unde et Apostolus: Christi bonus odor sumus (II Cor. II, 15). [PL23.252C] Surge, veni, proxima mea, sponsa mea, et veni. Tu columba mea in velamento petrae juxta promurale, et ostende mihi faciem tuam, et auditam fac mihi vocem tuam, quoniam vox tua suavis, et facies tua speciosa (Cant. II, 13, 14). Dum vultum tuum tegeres cum Moyse, et velamentum esset in Lege, nec faciem tuam videbam, nec vocem tuam dignabar audire, dicens: Et si multiplicaveritis preces vestras [Forte precem vestram], nec sic exaudiam vos (Jerem. XI, 11). Nunc autem revelata facie contemplare gloriam meam, et petrae firmissimae tegere promurali. Quod audiens sponsa aperit sacramenta pudicitiae: Fratruelis meus mihi, et ego illi qui pascit inter lilia (Cant. II, 16), hoc est, inter virginum candidissimos choros. Vis scire, quale verus Salomon pacificus [PL23.252D] noster solium, quales habeat armigeros? Ecce, ait, lectus Salomonis, sexaginta potentes in circuitu ejus de potentibus Israel, omnes tenentes frameam, et docti bello, uniuscujusque viri gladius in femore ipsius (Cant. III, 7, 8). Qui in circuitu Salomonis sunt, [PL23.253A] gladium habent in femore, sicut Aoth ille judex ἀμφοτεροδέξιος [scil. ambidexter] (Judic. III), qui interfecit hostem pinguissimum et totum carni deditum, omnes amputans voluptates. Ibo, inquit, ad montem myrrhae (Cant. IV, 6): ad eos scilicet qui mortificaverunt 286 corpora sua; et ad collem Libani: ad purissimos virginum greges, et loquar sponsae meae: Tota speciosa es, amica mea, et non est macula in te (Ibid., 7). Unde et Apostolus: Ut exhibeat, inquit, sibi sanctam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam (Ephes. V, 27). Veni a Libano, sponsa, veni a Libano: Venies, et pertransibis ab initio fidei, a capite Sanir et Hermon, a cubilibus leonum, a montibus leopardorum (Cant. IV, 8). Libanus λευκασμὸς, id est, candor interpretatur. Veni ergo, sponsa candidissima, [PL23.253B] de qua alibi dicitur: Quae est ista, quae ascendit dealbata? et transit per viam hujus saeculi: ab exordio fidei, et ex Sanir, quod interpretatur dens lucernae, juxta illud quod in Psalmo legimus: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lux semitis meis (Psal. CXVIII, 105): et Hermon, id est, consecratione: et fuge leonum cubilia, et leopardorum montes, qui non possunt mutare varietatem suam. Fuge, inquit, cubilia leonum, fuge superbiam daemonum, ut postquam mihi fueris consecrata, possim tibi dicere: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum, in uno oculorum tuorum, in uno ornamento colli tui (Cant. IV, 9). Quod dicit, hujuscemodi est. Non repudio nuptias, habes et sinistrum oculum, quem tibi dedi propter imbecillitatem eorum, [PL23.253C] qui recta videre non possunt. Sed magis mihi dexter virginitatis oculus placet, qui si caecatus fuerit, omne corpus in tenebris est. Ac ne putaremus eum amorem carnis, et nuptias significare corporeas, illico excludit hunc sensum, et ait: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa. Ubi sororis nomen est, suspicio omnis foedi amoris excluditur. Quam speciosa sunt ubera tua a vino (Cant. IV, 10), de quibus et supra dixerat: Fratruelis meus mihi, et ego illi; in medio uberum meorum commorabitur (Cant. I, 16): in principali [ἡγεμονικὸν] cordis, ubi habet sermo Dei hospitium. Quam speciosa sunt ubera tua vino. Quod istud vinum est, quod sponsae mammas pulcherrimas facit, et pudicitiae lacte fecundat? Nempe illud, de quo sponsus in consequentibus loquitur: [PL23.253D] Bibi vinum meum cum lacte meo. Manducate, proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres (Cant. V, 1). Unde et Apostoli 287 dicebantur musto pleni; Musto, inquit (Act. II), non vino veteri; quia vinum novum in utres novos mittitur (Matth. IX): et non ambulabant in vetustate litterae; sed in novitate spiritus (Rom. VII). Hoc est vinum quod cum inebriaverit adolescentes et puellas, statim virginitatem [PL23.254A] sitiunt; et in crapulam castitatis eructant, et expletur illud vaticinium Zachariae, dumtaxat juxta Hebraicam Veritatem de Ecclesiae virginibus prophetantis: Complebuntur infantibus et puellis ludentibus plateae ejus. Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus: nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines (Zach. VIII, 5)? Istae sunt virgines, de quibus in quadragesimo quarto Psalmo scriptum est: Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi in laetitia, et exsultatione. Adducentur in templum regis.

31. Sequitur: Hortus conclusus, soror mea, sponsa: hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12). Quod clausum est, atque signatum, similitudinem habet Matris Domini, matris et virginis. Unde et in sepulcro [PL23.254B] Salvatoris novo, quod in petra durissima [Al. purissima] fuerat excisum, nec ante, nec postea quisquam positus est. Et tamen haec virgo perpetua multarum est mater virginum. Sequitur enim: Emissiones tuae paradisus malogranatorum cum fructu pomorum (Cant. IV, 13). In malogranatis et pomis, omnium virtutum significatur in virginitate concentus. Fratruelis meus candidus et rubicundus; candidus in virginitate, rubicundus in martyrio. Et quia rubicundus et candidus est, idcirco statim additur, guttur [Al. gustus] ejus dulcedines, et totus concupiscentia (Cant. V, 10). Sponsus virgo laudatus a sponsa virgine, laudat vicissim virginem sponsam, et dicit ei: Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab, quod interpretatur, populi [PL23.254C] se sponte offerentis (Cant. VII, 1). Virginitas enim voluntaria est, et ideo gressus Ecclesiae in castitatis pulchritudine collaudantur. Non est hujus temporis in morem Commentarii omnia de Cantico canticorum virginitatis pandere sacramenta, quia et haec ipsa fastidioso lectori nares contractura non ambigo.

32. Loquatur Isaias spei nostrae fideique mysterium: Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14). Scio Judaeos opponere solere, in Hebraeo verbum ALMA [], non 288 virginem sonare, sed adolescentulam. Et revera virgo proprie BETHULA [] appellatur, adolescentula autem vel puella, non ALMA dicitur, sed NAARA []. Quid est igitur quod significat ALMA? Absconditam virginem, id est, non [PL23.254D] solum virginem, sed cum ἐπιτάσει virginem; quia non omnis virgo abscondita est, nec ab hominum fortuito separata conspectu. Denique et Rebecca in Genesi ob nimiam castitatem et Ecclesiae typum, quem in sua virginitate signabat, ALMA scribitur, non BETHULA, sicut manifestum esse poterit ex sermonibus pueri Abraham, quos loquitur in Mesopotamia, Et dixit, Domine Deus domini mei Abraham, si tu [PL23.255A] dirigis viam meam per quam ego ingredior, ecce dum stetero super fontem aquae, virgo quae egredietur, ut hauriat aquam, et dixero ad eam: Da mihi paululum aquae, ut bibam de hydria tua; et responderit, et tu bibe, et camelis tuis hauriam: haec erit uxor, quam praeparavit Dominus filio domini mei (Genes. XXIV, 42 seqq.). In eo enim loco, in quo ait: Virgo quae egredietur, ut hauriat aquam. In Hebraico scriptum est ALMA, id est, virgo secreta, et nimia parentum diligentia custodita. Aut certe ostendant mihi ubi hoc verbo appellentur et nuptae, et imperitiam confitebor. Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium. Si non praefertur nuptiis virginitas, Spiritus sanctus, cur maritatam, cur viduam non elegit? Nam illo tempore erat Anna filia Phanuelis de tribu Aser, [PL23.255B] insignis pudicitiae, et semper vacans orationibus et jejuniis in templo Dei. Si conversatio tantum et bona opera et jejunia absque virginitate, Spiritus sancti ad se merentur adventum, potuit et ista mater esse Domini. Curramus ad reliqua: Sprevit te, inquit, et despexit, virgo filia Sion (Isai. XXVII, 22). Quam filiam dixerat, appellavit et virginem: ne si tantum filiam nominasset, arbitrareris et nuptam. Haec est virgo filia ad quam alibi dicitur: Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe, et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis, quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1). Ista est de qua per Jeremiam loquitur Deus, dicens: Numquid obliviscetur sponsa ornamenti sui, aut virgo fasciae pectoralis suae (Jerem. II, 32)? De hac in eadem prophetia [PL23.255C] grande miraculum est, quia femina circumdederit virum, 289 et universitatis parentem virginis venter incluserit.

33. »Esto, inquit, nuptiarum et virginitatis sit diversa conditio, quid ad hoc potes dicere? Si virgo et vidua fuerint baptizatae, et ita permanserint, quae erit inter utramque diversitas?« Quod de Petro et Joanne, Anna et Maria dudum diximus, hoc praesenti loco proficiat. Si enim inter virginem et viduam baptizatas nihil interest, quia baptisma novum hominem facit, eadem conditione et scorta atque prostibula si fuerint baptizatae, virginibus aequabuntur. Si enim praeteritae nuptiae nihil nocent viduae baptizatae, et praeteritae in meretricibus voluptates, [PL23.255D] expositaque publicae libidini corpora, post lavacrum virginitatis praemia consequentur. Aliud est purissimam mentem et nulla recordatione pollutam Deo jungere, aliud meminisse amplexuum viri foedae necessitatis: et quod corpore non agas, recordatione simulare. Jeremias qui in utero sanctificatus est, et cognitus in vulva matris, ideo hoc privilegio fruitur, quia virginitatis erat beatitudini destinatus. Et cum omnes capti sint, vasa quoque Templi Babylonio rege vastante direpta, iste solus liber ab hostibus est, et captivitatis nescit injurias, [PL23.256A] et a victoribus accepit stipendia, et Nabuzardan, cui de Sanctis sanctorum Nabuchodonosor non praeceperat, praecepit de Jeremia. Hoc enim verum Templum Dei est, et haec Sancta sanctorum, quae virginitatis puritate Domino consecrantur. At e contrario Ezechiel qui captivus tenebatur in Babylone, qui tempestatem ab Aquilone venientem viderat, et turbinem cuncta rapientem, ait: Mortua est uxor mea ad vesperam, et feci mane sicut praeceptum mihi erat. (Ezech. XXIV). Praedixerat enim ei Dominus, quod in die illa aperiretur os ejus, et loqueretur, et non taceret amplius. Diligenter attende, donec uxor viveret non habebat libertatem populum commonendi. Moritur uxor, et conjugale vinculum solvitur, et absque ulla trepidatione semper in officio Prophetali [PL23.256B] est. Qui enim liber vocatus est, vere est servus Christi. Non nego beatas esse viduas, quae ita post baptismum manserint: nec illarum detraho merito, 290 quae cum viris in castitate perdurant; sed sicuti hae majoris apud Deum praemii sunt, quam nuptae conjugali officio servientes, ita et ipsae aequo animo patiantur virginitatem sibi praeferri. Si enim illas sera pudicitia post despumatas corporis voluptates erigit contra maritatas [Al. maritas], cur non infra perpetuam castitatem esse se noverint?

34. »Frustra, inquit, haec loqueris, quia et episcopi et presbyteri et diaconi, unius uxoris [PL23.256C] viri, et habentes filios, ab Apostolo constituuntur.« Quomodo de virginibus Apostolus dicit se non habere praeceptum, et tamen dat consilium, quasi misericordiam consecutus a Domino, et hoc agit in omni illa disputatione, ut virginitatem praeferat matrimonio, et suadet quod imperare non audet, ne injicere videatur laqueum, et plus imponere ponderis, quam potest hominum sustinere natura: ita et in Ecclesiastico ordine constituendo, quia rudis ex gentibus constituebatur Ecclesia, leviora nuper credentibus dat praecepta, ne territi ferre non possent. Denique et Apostoli et seniores de Hierosolymis litteras mittunt, ut non amplius imponatur oneris his, qui de gentibus crediderunt, nisi ut abstineant se ab idololatria, et fornicatione, et a sanguine, et a [PL23.256D] suffocatis; et quasi parvulis atque infantibus lac potum dant, non solidum cibum: nec praecipiunt de continentia, nec de virginitate significant, nec ad jejunia provocant, neque dicunt illud quod in Evangelio ad Apostolos dirigitur, ne habeant duas tunicas, ne peram, ne aes in zonis, ne virgam in manu, ne calceamenta in pedibus, aut certe illud: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia tua, et da pauperibus: et veni sequere me (Matth. XIX, 21). Si enim adolescens ille qui se jactaverat cuncta fecisse quae legis sunt, audiens hoc, tristis abiit, quia habebat possessiones [PL23.257A] multas, et Pharisaei hujuscemodi Domini sententiam subsannabant: quanto magis tanta gentium multitudo, cui summa virtus erat aliena non rapere, non habebat necesse praeceptum de castitate et continentia perpetua, quibus scribebatur, ut abstinerent se ab idolis, et a fornicatione, et in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio, quae ne inter gentes quidem est! Sed et 291 ipsa episcopalis electio mecum facit. Non enim dicit: Eligatur episcopus, qui unam ducat uxorem, et filios faciat: sed qui unam habuerit uxorem, et filios in omni subditos disciplina (I Tim. III, et ad Tit. I). Certe confiteris non posse esse episcopum, qui in episcopatu filios faciat. Alioqui, si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur. Aut permitte [PL23.257B] sacerdotibus exercere opera nuptiarum, ut idem sint virgines quod mariti: aut si sacerdotibus non licet uxores tangere, in eo sancti sunt, quia imitantur pudicitiam virginalem. Sed et hoc inferendum. Si laicus et quicumque fidelis orare non potest, nisi careat officio conjugali, sacerdoti, cui semper pro populo offerenda sunt sacrificia, semper orandum est. Si semper orandum est, ergo semper carendum matrimonio. Nam et in veteri lege qui pro populo hostias offerebant, non solum in domibus suis non erant, sed purificabantur ad tempus ab uxoribus separati, et vinum et siceram non bibebant, quae solent libidinem provocare. Eliguntur mariti in sacerdotium, non nego: quia non sunt tanti virgines, quanti necessarii sunt sacerdotes. Numquid quia in [PL23.257C] exercitu fortissimus quisque eligendus est, idcirco non assumentur et infirmiores, cum omnes fortes esse non possint? Si exercitus viribus tantum constaret, et non etiam numero militum, abjicerentur imbecilliores. Nunc et secundarum et tertiarum virium gradus assumitur, ut turba et numero exercitus compleatur. Et quomodo, inquies, frequenter in ordinatione sacerdotali virgo negligitur, et maritus assumitur? Quia forte caetera opera non habet virginitati congruentia, aut virgo putatur, et non est: aut est virginitatis infamis: aut certe ipsa virginitas ei parit superbiam, et dum sibi applaudit de sola corporis castitate, virtutes caeteras negligit. Non fovet pauperes: pecuniae cupidior est. Evenit interdum ut tristior vultus, adductum supercilium, incessus [PL23.257D] pomparum ferculis similis, offendat populum, et quia nihil habet quod reprehendat in vita, habitum solum oderit et incessum. Multi eliguntur non amore sui, sed alterius odio. In plerisque suffragium meretur sola simplicitas, et 292 alterius prudentiae et calliditati [PL23.258A] quasi malitiae opponuntur. Nonnumquam errat plebis vulgique judicium, et in sacerdotibus comprobandis, unusquisque suis moribus favet, ut non tam bonum, quam sui similem quaerat praepositum. Evenit aliquoties, ut mariti, quae pars major in populo est, maritis quasi sibi applaudant, et in eo se arbitrentur minores non esse virginibus, si maritum virgini praeferant. Dicam aliquid quod forsitan cum multorum offensa dicturus sum; sed boni mihi non irascentur, quia eos peccati conscientia non remordebit. Interdum hoc et pontificum vitio accidit, qui non meliores, sed argutiores in clerum allegunt [Al. eligunt], et simpliciores quosque atque innocentes inhabiles putant, vel affinibus et cognatis quasi terrenae militiae officia largiuntur, sive divitum obediunt [PL23.258B] jussioni. Quodque his pejus est, illis clericatus donant gradum, quorum sunt obsequiis deliniti. Alioqui si juxta sententiam Apostoli non erunt episcopi nisi mariti, ipse Apostolus episcopus esse non debuit, qui dixit: Volo autem omnes sic esse, sicut ego sum (I Cor. VII, 7). Et Joannes indignus hoc gradu existimabitur, et omnes virgines, et continentes, quibus quasi pulcherrimis gemmis Ecclesiae monile decoratur. Episcopus et presbyter et diaconus non sunt meritorum nomina, sed officiorum. Nec dicitur: Si quis Episcopatum desiderat, bonum desiderat gradum; sed bonum opus desiderat: quod in majori ordine constitutus, possit, si velit, occasionem exercendarum habere virtutum.

35. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse (I Cor. II), ut nulli vitio mancipatus sit: unius uxoris virum, qui unam uxorem habuerit, non habeat: Sobrium, sive, ut melius in Graeco dicitur, vigilantem: id est, νηφάλεον [Al. νηφάλιον]: pudicum, hoc enim significat σώφρον [Al. σώφρονα], ornatum, et castitate et moribus: hospitalem, ut imitetur Abraham et cum peregrinis, immo in peregrinis, Christum suscipiat. Doctorem: nihil enim prodest conscientia virtutum frui, nisi et creditum sibi populum possit instruere, ut valeat exhortari in doctrina, et eos qui contradicunt redarguere. Non vinolentum, quia qui semper in Sanctis sanctorum est, et offert hostias, vinum et siceram non bibet, quia 293 in vino luxuria est. Sic bibat episcopus, ut an biberit [PL23.258D] ignoretur. Non percussorem, id est, qui conscientias non percutiat singulorum. Neque enim pugilem describit sermo apostolicus, sed pontificem instituit, quid facere non debeat. Docet nunc e regione quid faciat. Sed modestum, non litigiosum, non cupidum; [PL23.259A] domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni castitate. Vide quanta pudicitia exigatur in episcopo, ut si filii ejus impudici fuerint, ipse episcopus esse non possit, et eodem vitio offendat Deum, quo offendit Heli pontifex, qui corripuerat quidem filios; sed quia non abjecerat delinquentes, retrorsum cecidit, et mortuus est, antequam lucerna Dei exstingueretur (I Reg. 2, et 4). Mulieres similiter pudicas, et reliqua. In omni gradu et sexu, tenet pudicitia principatum. Cernis igitur, quod episcopus, presbyter, et diaconus non ideo sint beati, quia episcopi, vel presbyteri sint, aut diaconi, sed si virtutes habuerint nominum suorum et officiorum. Alioqui si diaconus sanctior episcopo suo fuerit, non ex eo quod inferior gradu est, apud Christum deterior [PL23.259B] erit. Aut Stephanus diaconus, qui primus martyrio coronatus est, minor futurus est in regno coelorum multis episcopis, et Timotheo ac Tito, quos ut subjicere non audeo, ita nec anteponere (Act. VI, et VII). Quomodo in legionibus et exercitu sunt duces, sunt tribuni, sunt centuriones, sunt ferentarii, ac levis armaturae, et miles gregarius, et manipuli: commissaque pugna, vacant nomina dignitatum, et sola fortitudo quaeritur: ita in hoc campo et praelio, quo contra daemones dimicamus, non quaeruntur nomina, sed opera; et gloriosior ille sub vero imperatore Christo, non qui nobilior, sed qui fortior est.

36. Mutuum patimur nostri ardorem. In resurrectione eadem substantia erit. At dices: Si omnes virgines fuerint, quomodo stabit humanum genus? Par pari referam. [PL23.259C] Si omnes viduae fuerint, vel in matrimonio continentes, quomodo stirps mortalium propagabitur? Hac ratione nihil omnino erit, ne aliud esse desistat. Verbi gratia: si cuncti philosophi sint, agricolae non erunt. Quid loquar de agricolis? non oratores, 294 non jurisconsulti, non reliquarum artium praeceptores. Si universi principes, quis erit miles? Si omnes caput, cujus vocabuntur caput, cum caetera membra defuerint? Vereris, ne si virginitatem plures appetierint, cessent lupae, cessent adulterae: ne infantes in urbibus villisque non vagiant. Quotidie moechorum sanguis effunditur, adulteria damnantur, et inter ipsas leges et secures ac tribunalia flagrans libido dominatur. Noli metuere ne omnes virgines fiant; difficilis res est virginitas, [PL23.259D] et ideo rara, quia difficilis: Multi vocati, pauci electi (Matt. XX, 16, et XXII, 14). Incipere plurimorum est, perseverare paucorum. Unde et grande praemium eorum, qui perseveraverint. Si omnes virgines esse possent, numquam et Dominus diceret: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12); et Apostolus [PL23.260A] in suadendo non trepidaret: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo (I Cor. VII, 25). Et cur, inquies, creata sunt genitalia, et sic a conditore sapientissimo fabricati sumus, ut mutuum nostri patiamur ardorem, et gestiamus in naturalem copulam? Periclitamur responsionis verecundia, et quasi inter duos scopulos, et quasdam necessitatis et pudicitiae συμπληγάδας, hinc atque inde, vel pudoris, vel causae naufragium sustinemus. Si ad proposita respondeamus, pudore suffundimur. Si pudor impetrarit silentium, quasi de loco videbimur cedere, et adversario feriendi occasionem dare. Melius est tamen clausis, quod dicitur, oculis Andabatarum more pugnare, quam directa spicula, clypeo non repellere veritatis. Poteram quidem dicere: Quomodo [PL23.260B] posterior pars corporis et meatus per quem alvi stercora egeruntur relegatus est ab oculis, et quasi post tergum positus, ita et hic qui sub ventre est, ad digerendos humores et potus, quibus venae corporis irrigantur, a Deo conditus est. Sed quoniam ipsa organa et genitalium fabrica, et nostra feminarumque discretio, et receptacula vulvae ad suscipiendos et coalendos fetus condita, sexus differentiam praedicant, hoc breviter respondebo: Numquam ergo cessemus a libidine, ne frustra hujuscemodi membra portemus. Cur enim maritus se abstineat ab uxore? 295 Cur casta vidua perseveret, si ad hoc tantum nati sumus, ut pecudum more vivamus? Aut quid mihi nocebit, si cum uxore mea alius concubuerit? Quomodo enim dentium officium [PL23.260C] est mandere, et in alvum ea quae sunt mansa transmittere, et non habet crimen qui conjugi meae panem dederit: ita si genitalium hoc est officium, ut semper fruantur natura sua, meam lassitudinem alterius vires superent: et uxoris, ut ita dixerim, ardentissimam gulam fortuita libido restinguat. Quid sibi autem vult apostolus, ut ad continentiam cohortetur, si contra naturam est? Quid ipse Dominus qui eunuchorum praecipit varietates? Certe apostolus, qui ad suam nos provocat pudicitiam, debet constanter audire, cur portas veretrum, o Paule? Cur a sexu feminarum, barba, pilis, aliaque membrorum qualitate distingueris? Cur tuae non intumescunt papillae, non dilatantur renes, non pectus arctatur? Vox obsoletior est, sermo ferocior, et [PL23.260D] hirsutius supercilium. Frustra haec omnia virorum habes, si complexu non uteris feminarum. Compellor aliquid loqui et insipiens fieri; sed vos me, ut loqui audeam, coegistis. Dominus noster atque Salvator, qui cum in forma Dei esset, formam servi dignatus est assumere, factus obediens Patri usque [PL23.261A] ad mortem, mortem autem crucis, quid necesse erat, ut in his membris nasceretur, quibus usurus non erat? Qui certe ut sexum ostenderet, etiam circumcisus est. Cur Joannem apostolum et Baptistam sua dilectione castravit, quos viros nasci fecerat? Qui ergo in Christum credimus, Christi sectemur exempla. Et si noveramus illum juxta carnem, sed jam non novimus eum secundum carnem. Certe in resurrectione eadem erit corporum substantia, qua nunc utimur, licet auctior gloria. Nam et Salvator in tantum ipsum corpus habuit post inferos, in quo et crucifixus est, ut manus perforatas clavis et lateris vulnus ostenderet. Porro si clausis ingressus est ostiis, quod humanorum corporum natura non patitur, ergo et Petrum et Dominum negamus vera habuisse [PL23.261B] corpora, quia ambulaverunt super aquas, quod contra naturam est. In resurrectione mortuorum, non nubent neque 296 nubentur, sed similes erunt Angelis (Matt. XXII, 30). Quod alii postea in coelis futuri sunt, hoc virgines in terra esse coeperunt. Si angelorum nobis similitudo promittitur (inter angelos autem non est sexus diversitas), aut sine sexu erimus, quod angeli sunt; aut certe quod liquido comprobatur, resurgentes in proprio sexu, sexus non fungemur officio.

37. Verum quid agimus argumentis, et propositiones adversarii callida cupimus responsione superare? Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Curram per apostolorum sententias, et quomodo in Salomonis exemplis breves [PL23.261C] expositiunculas subdidi, ob intelligendi facilitatem, ita et nunc castitatis et continentiae christianae exempla replicabo, et de multis testimoniis quasi unum corpus efficiam, quo et nihil quod ad pudicitiam pertineat, praetermittam, et nimiae prolixitatis declinem fastidium. Scribit inter caetera Paulus apostolus ad Romanos: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato, servi autem Dei facti, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 21, 22). Puto quod et nuptiarum finis mors sit. Fructus autem sanctificationis, qui vel ad virginitatem, vel ad continentiam pertinet, vita pensatur aeterna. Ac deinde: Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis [PL23.261D] Legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit: ut fructificemus (Al. fructificetis) Deo. Cum enim essemus in carne, passiones quae per Legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. Nunc autem soluti sumus a Lege mortis, in qua detinebamur; ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae (Ib. VII, 5 et seq.). Cum, inquit, essemus in carne, et non in novitate spiritus, [PL23.262A] sed in vetustate litterae, faciebamus ea quae carnis erant, et fructificabamus morti. Nunc autem quia mortui sumus legi, per corpus Christi, fructificemus Deo, ut simus ejus, qui ex mortuis resurrexit. Necnon et in alio loco cum praedixisset, Scio quia Lex spiritualis est (Ib. VII, 14); et cum de violentia carnis quod crebro nos impellat facere quod nolimus, latius disputasset, ad extremum intulit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis 297 hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid. 24). Et iterum, Ipse igitur mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Ibid. 25). Et, Nihil damnationis est his, qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et [PL23.262B] mortis (Rom. VIII, 1, 2). Ac manifestius in consequentibus docet, Christianos non ambulare secundum carnem, sed secundum spiritum, dicens: Qui enim secundum carnem sunt, quae sunt carnis sapiunt. Qui vero secundum spiritum, quae sunt spiritus sentiunt. Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: quoniam prudentia carnis, inimicitia est in Deum. Legi enim Dei non subjicitur, nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Ibid. 5 et seq.), et reliqua usque ad illum locum, in quo ait: Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, [PL23.262C] vivetis. Quicumque enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Si prudentia carnis, inimicitia est in Deum, et qui in carne sunt, Deo placere non possunt; arbitror eos qui serviunt officio conjugali, quod prudentiam carnis diligant, et in carne sint. A qua nos retrahens Apostolus, et jungens spiritui, deinceps loquitur: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad pudicitiam (non ad sobrietatem, ut male in Latinis codicibus [PL23.262D] legitur), sed sapere, inquit, ad pudicitiam (Rom. XII, 1, et Phil. IV, 18). Siquidem Graece scriptum est, εἰς τὸ σωφρονεῖν. Consideremus sententiam Apostoli: Reformamini, inquit, in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Quod dicit hujusce modi est. Concedit quidem Deus nuptias, concedit digamiam, et si necesse fuerit, fornicationi 298 et adulterio praefert etiam trigamiam. [PL23.263A] Sed nos qui corpora nostra exhibere debemus, hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, rationabile obsequium nostrum, non quid concedat Deus, sed quid velit, consideremus: ut probemus, quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta. Ergo quod concedit, nec bonum, nec beneplacens est, nec perfectum. Redditque causas cur hoc suadeat: Scientes tempus, quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc autem propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Et in extremo: Induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. Aliud est voluntas Dei, aliud indulgentia. Unde et ad Corinthios scribens, ait: Ego, fratres, non potui loqui vobis sicut spiritualibus: sed sicut carnalibus [Al. [PL23.263B] quasi]; sicut parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam: Nondum enim poteratis; sed neque nunc potestis. Adhuc enim carnales estis (I Cor. III, 2, 1). Qui animalis est, et non recipit [Al. percipit] ea quae spiritus Dei sunt (stultitia enim illi est, nec potest intelligere, quia spiritualiter dijudicatur), iste non perfectae castitatis cibo, sed rudi nuptiarum lacte nutritur. Sicut per hominem mors, sic et per hominem resurrectio mortuorum. Quomodo in Adam omnes morimur, sic in Christo omnes vivificabimur. Servivimus in lege veteri Adam: serviamus in Evangelio novo Adam. Factus est enim primus homo Adam, in animam viventem, et novissimus Adam in spiritum vivificantem. Primus homo de terra terrenus. Secundus homo de coelo coelestis. Qualis terrenus, tales [PL23.263C] et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit (I Cor. XV, 77 et seq.). Hoc tam clarum est, ut nulla expositione queat manifestius fieri: Caro, inquit, et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem. Si corruptio ad omnem coitum pertinet, incorruptio autem proprie castitatis est, praemia pudicitiae nuptiae possidere non possunt. Scimus enim quoniam si terrena domus hujus habitationis 299 destructa fuerit, aedificationem habeamus ex Deo, domum non manufactam, sempiternam in coelis. In quo ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de [PL23.263D] coelo est, superindui cupientes. Cupimus enim egredi de corpore, et habitare cum Christo; propter quod et studiosissime nitimur, sive in corpore, sive extra corpus placere Deo (II Cor. V, 1 et seq.). Et ut plenius exponeret, quales non esse vellet, in alio loco docet, dicens: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Quod si ad totam Ecclesiam [PL23.264A] credentium volueris referre, et in hac desponsione Christi, et maritatas et digamas, et viduas, et virgines contineri, hoc quoque pro nobis facit. Nam dum omnes ad pudicitiam et praemium virginitatis invitat, ostendit cunctis gradibus virginitatem esse potiorem. Rursumque ad Galatas: Ex operibus, inquit, Legis, non justificabitur omnis caro (Gal. II, 16). Opera legis et nuptiae sunt, unde et maledicuntur in ea, qui [Al. quae] non habent filios. Quae si conceduntur etiam in Evangelio, aliud est indulgentiam infirmitati tribuere, aliud virtutibus praemia polliceri.

38. Dicam et ego nuptiatoribus meis, qui post castitatem et diuturnam continentiam subant ad coitum, et pecudum more lasciviunt: Sic insipientes estis, ut cum coeperitis spiritu, nunc carne consummemini [PL23.264B] (Gal. III, 3)? Tanta passi estis sine causa? Apostolus quod continentiae quibusdam nodos relaxat, et dimittit frena currentibus, propter infirmitatem carnis hoc facit. Contra quam scribens denuo loquitur: Spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Gal. V, 16, 17). Non necesse est nunc de operibus carnis dicere, quia longum est, et facile potest, de Apostoli Epistola sumere, qui [Al. quia, etc.] voluerit. Dicam tantum de spiritu, cujus fructus sunt, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. Omnes virtutes spiritus, quasi solidissimum fundamentum, et sublime culmen, continentia sustentat et protegit. Adversum hujusce modi non est lex. [PL23.264C] Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si 300 vivimus spiritu, spiritu et ambulemus (Ib. 24, 25). Qui cum Christo carnem nostram, et passiones ejus desideriaque crucifiximus, quid rursum, ea quae carnis sunt agere cupimus? Quodcumque seminaverit homo, hoc et metet. Qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem. Qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI, 8). Existimo quod qui uxorem habet, quamdiu revertitur ad idipsum, ne tentet eum Satanas, in carne seminet, et non in spiritu. Qui autem in carne seminat (non ego, sed Apostolus loquitur) metit corruptionem. Elegit nos in Christo Deus Pater ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati coram eo. Ambulavimus in concupiscentiis [PL23.264D] carnis, facientes voluntatem ejus, et cogitationum, et fuimus filii irae, sicut et caeteri. Nunc autem conresuscitavit, et consedere nos fecit in coelestibus in Christo Jesu, ut deponamus secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur juxta desideria erroris, et aptari nobis illa benedictio possit, quae mysticam ad Ephesios Epistolam, [PL23.265A] tali fine concludit: Gratia vobis cum omnibus qui diligunt Dominum in incorruptione (VI, 24). Conversatio nostra in coelis est. Unde et Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme fieri corpori gloriae suae (Phil. III, 20; IV, 8). Quaecumque ergo sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque ad castitatem pertinentia, his copulemur, haec sequamur. Reconciliavit nos Christus in corpore suo, Deo Patri per mortem, et exhibuit sanctos, et immaculatos, et absque ulla reprehensione coram se: in quo et circumcisi sumus circumcisione non manufacta, in exspoliationem corporis carnis, sed circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo, in quo et consurreximus. [PL23.265B] Si ergo consurreximus cum Christo, ea quae sursum sunt quaeramus, ubi Christus est in dextera Dei sedens; ea sapiamus quae sursum sunt, non quae super terram. Mortui enim sumus, et vita nostra abscondita est cum Christo, in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus 301 cum ipso in gloria (Col. II, 12; III, 1 et seq.). Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut possit ei placere, qui se elegit (II Tim. II, 4). Apparuerit enim gratia Dei Salvatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, caste et juste et pie vivamus in praesenti saeculo (Tit. II, 11, 12).

39. Dies [PL23.265C] me deficiet, si voluero omnia castitatis de Apostolo praecepta memorare. Ista sunt, de quibus ad Apostolos Dominus loquebatur: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis ea portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI, 12, 13). Post crucem Christi, statim in Actis Apostolorum una domus Philippi Evangelistae, quadrigam producit virginum filiarum: ut Caesarea, in qua ex gentibus Ecclesia per centurionem Cornelium fuerat dedicata, etiam virginum puellarum praeberet exempla. Cumque Dominus in Evangelio dixerit: Lex et Prophetae usque ad Joannem, istae quia virgines erant, etiam post Joannem prophetasse referuntur. Neque enim poterant veteris Testamenti lege retineri [Al. detineri], quae virginitatis [PL23.265D] fulserant claritate. Transeamus ad Jacobum, qui frater Domini dicebatur, tantae sanctitatis, tantaeque justitiae, et perpetuae virginitatis, ut Josephus quoque historicus Judaeorum, propter hujus necem Jerosolymam subversam referat. Hic primus episcopus ex Judaeis Jerosolymae credentis Ecclesiae, ad [PL23.266A] quem Paulus cum Tito Barnabaque pergebat, loquitur in Epistola sua: Nolite errare, fratres mei dilecti. Omne datum bonum, et omnis perfecta donatio, de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est differentia, aut aversionis obumbraculum. Volens genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae creaturarum ejus (Jac. I, 16, 17). Virgo mystice virginitatem docet. Omne perfectum donum de sursum descendit, ubi non sunt nuptiae: et descendit, non a quolibet, sed a Patre luminum, qui dicit ad Apostolos: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Apud quem non est differentia Judaei, sive Gentilis, nec illa umbra quae versabatur in Lege, premit eos qui de nationibus crediderunt: sed verbo nos genuit, et 302 verbo veritatis: quia umbra et imago et species quaedam [PL23.266B] veritatis praecessit in Lege, ut simus primitiae creaturarum ejus. Et quomodo ipse primogenitus ex mortuis, omnes in se mortuos suscitavit: sic ipse virgo, primitias virginum suorum in se virgine dedicavit. Petrus quoque quid de vocatione Gentium sentiat, contemplemur: Benedictus, inquit, Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam, regeneravit nos in spem vitae, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptam et immaculatam et immarcessibilem, quae servatur in coelis, in vos qui virtute Dei custodimini per fidem, in salutem, quae praeparata est revelari in tempore novissimo (I Pet. I, 3 seqq.). Ubi incorrupta praedicatur haereditas, et immaculata, et immarcescibilis, et praeparata in coelis, et in tempus [PL23.266C] novissimum reservata, et spes vitae aeternae, quando non nubent, neque nubentur, ibi aliis verbis virginitatis privilegia describuntur. Nam et in sequentibus hoc ipsum docet: Propter hoc accincti lumbos mentis vestrae, vigilantes perfecte, sperate in eam gratiam, quae vobis deferenda est in revelatione Jesu Christi. Quasi filii obedientiae non conformemini prioribus ignorantiae vestrae desideriis; sed secundum eum, qui vos vocavit, Sanctum, et ipsi sancti estote, in omni conversatione. Scriptum est enim: Sancti estote, quia ego sanctus sum. Neque enim corruptibili auro et argento redempti sumus; sed pretioso sanguine immaculati agni Jesu Christi, ut castificemus animas nostras in obedientia veritatis, renati non ex coitu corruptibili, sed ex incorruptione, per verbum viventis Dei et permanentis; [PL23.266D] et sicut lapides vivi aedificemur in domum spiritualem, sanctum sacerdotium, offerentes spirituales victimas, per Christum Dominum nostrum (Ibid., 15 seqq.). Nos enim sumus genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Christus pro nobis carne mortuus est. Armemur eadem conversatione qua Christus, [PL23.267A] quoniam qui passus est in carne, quievit a peccato, ut nequaquam in desideriis hominum, sed in voluntate Dei, reliquum in carne tempus exigamus. Sufficit enim nobis praeteritum tempus, 303 quando ambulavimus in luxuriis et desideriis caeterisque vitiis. Grandia nobis et pretiosa virginitatis promissa donavit, ut per hanc efficiamur divinae consortes naturae, fugientes eam quae in mundo est concupiscentiam corruptionis (I Pet. II, 9 seqq.). Novit Dominus pios de tentatione eripere, et iniquos cruciandos in diem reservare judicii, praecipue eos qui post carnem in desideriis pollutionis ambulant, et dominationes despiciunt, audaces et procaces. Isti enim quasi irrationabilia jumenta in ventrem et libidinem proni sunt, blasphemantes, qui et in corruptione sua corrumpentur, recipientque mercedem iniquitatis [PL23.267B] luxuriam: qui putant delicias esse, injustitiam, sordes, et maculas, et nihil aliud nisi de voluptatibus cogitantes. Qui habent oculos plenos adulterio et insatiabili libidine, et decipiunt animas necdum Christi charitate robustas. Loquuntur enim verba tumentia, et indoctos facile illecebris carnis irretiunt: repromittentes eis libertatem, cum ipsi servi vitiorum sint atque luxuriae et corruptionis. Unusquisque enim ei subjacet passioni, a qua vincitur. Quod si fugientes coinquinationes mundi per scientiam Salvatoris nostri Jesu Christi, iisdem rursum superantur, quae ante superaverant, facta sunt ei novissima pejora prioribus. Meliusque eis erat non nosse viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti, et relinquere sanctum mandatum, quod eis traditum fuerat. Completumque est in eis verissimum [PL23.267C] illud proverbium: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (II Pet. II, 9-22). Nolui omnem locum secundae Petri Epistolae ponere, ne longum facerem, sed tantummodo ostendi Spiritus sancti vaticinio, hujus temporis et doctores [Al. doctorem] et haeresim praenuntiatam. Denique manifestius eosdem notat, dicens: Venient enim in novissimis diebus illusores seducentes, juxta propria desideria ambulantes, et caetera.

40. Descripsit sermo Apostolicus Jovinianum loquentem buccis tumentibus et inflata [PL23.268A] verba trutinantem, repromittentem in coelis libertatem, cum ipse servus sit vitiorum [Al. corruptionis] atque luxuriae, canis revertens ad vomitum suum. Nam 304 cum monachum esse se jactitet: et post sordidam tunicam et nudos pedes, et cibarium panem, et aquae potum, ad candidas vestes [Al. candidam vestem], et nitidam cutem, ad mulsum, et elaboratas carnes, ad jura Apitii et Paxami [Al. paxamis], ad balneas quoque ac fricticulas [Al. fritillas], et popinas se conferat, manifestum est, quod terram coelo, vitia virtutibus, ventrem praeferat Christo, et purpuram coloris ejus, putet regna coelorum. Et tamen iste formosus monachus, crassus, nitidus, dealbatus, et quasi sponsus semper incedens, aut uxorem ducat, ut aequalem virginitatem nuptiis [PL23.268B] probet: aut si non duxerit, frustra contra nos verbis agit, cum opere nobiscum sit. Sed et Joannes in eadem verba concordat: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Quoniam omne quod in mundo est, desiderium carnis est, et desiderium oculorum, et superbia hujus vitae, quae non est de Patre, sed de mundo (I Joan. II, seqq.). Et, Mundus praeterit [Al. praeteriet], et desiderium ejus. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. Mandatum novum scripsi vobis, quod est verissimum, et in Christo, et in nobis: quia tenebrae praeterierunt, et lux jam lucet (Ibid., 8). Et rursum: Charissimi nunc filii Dei sumus, et necdum apparuit quid futuri sumus. Scimus autem, quia cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus [PL23.268C] eum sicuti est. Et omnis qui habet hanc spem, castificat semetipsum, sicut et ille castus est. In hoc perfecta est nostra charitas, si fiduciam habeamus in diem judicii; ut quomodo ille est, sic et nos simus in hoc saeculo (I Joan. VIII, 2, 3). Epistola quoque Judae tale quid significat, Odientes et carnis pollutam tunicam (Ibid., 23). Legamus Apocalypsim Joannis, et ibi reperiemus Agnum super montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia signatorum, habentium nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis, qui cantant Canticum novum, et nemo potest dicere Canticum illud, nisi hi qui empti sunt de terra. Isti sunt qui cum mulieribus se non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt. 305 Hi [PL23.269A] sequuntur Agnum quocumque vadit: empti sunt enim ex hominibus primitiae Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium, et sine macula sunt. De singulis tribubus, excepta tribu Dan, pro qua reponitur tribus Levi, duodecim millia virginum signatorum creditura dicuntur, qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Ac ne putaremus de his dici, qui scorta non norunt, statim intulit: Virgines enim permanserunt. Ex quo ostendit omnes qui virgines non permanserunt, ad comparationem purissimae et Angelicae castitatis, et ipsius Domini nostri Jesu Christi, esse pollutos. Hi sunt qui cantant Canticum novum, quod nemo potest canere, nisi qui virgo est. Hi sunt primitiae Dei et Agni, et sine macula. Si virgines primitiae Dei sunt: ergo viduae et in matrimonio [PL23.269B] continentes, erunt post primitias, id est, in secundo et tertio gradu: nec prius perditus populus salvari poterit, nisi tales hostias castitatis Deo obtulerit, et immaculatum Agnum, purissimis victimis reconciliaverit. Infinitum est de Evangelio decem virginum exponere sacramentum quinque stultarum et quinque sapientum. Hoc solum nunc dico, quod quomodo absque caeteris operibus virginitas sola non salvat, sic omnia opera absque virginitate, puritate, continentia, castitate, imperfecta sunt. Ex quo nequaquam nos illud poterit impedire, quod adversarius objicit, fuisse Dominum in Cana Galilaeae, et nuptiarum festa celebrasse, quando aquas vertit in vinum. Hoc enim brevissime respondebo, quod qui octava die circumcisus est, et pro quo par turturum, [PL23.269C] et duo pulli columbarum die purgationis oblati sunt, cum caeteris, antequam pateretur, Judaicam consuetudinem comprobavit: ne illis occasionem juste se interficiendi tribuere videretur, quasi Legem destruens damnansque naturam. Quamquam et hoc pro nobis. Qui enim semel venit ad nuptias, semel docuit esse nubendum. 306 Et tunc virginitati posset officere, si nuptias post virginitatem, et viduitatis castimoniam non in gradu tertio poneremus. Nunc autem cum haereticorum sit damnare conjugia, et Dei spernere conditionem, quidquid de [PL23.270A] laude dixerit [Al. dixerint] nuptiarum, libenter audimus. Ecclesia enim matrimonia non damnat, sed subjicit: nec abjicit, sed dispensat: sciens, ut supra diximus, in domo magna non solum esse vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et alia esse in honorem, alia in contumeliam: et quicumque se mundaverit, eum futurum esse vas honorabile, et necessarium in omne opus bonum praeparatum.

41. Satis abundeque Christianae pudicitiae et virginitatis Angelicae, de divinis Libris exempla praebuimus. Sed quoniam intellexi in commentariis adversarii, provocari nos etiam ad mundi sapientiam, quod [PL23.270B] numquam hoc genus in saeculo sit probatum, et novum dogma contra naturam religio nostra prodiderit, percurram breviter Graecas et Latinas Barbarasque historias, et docebo virginitatem semper tenuisse pudicitiae principatum. Referunt fabulae Atalantam Calydoniam virginem semper in venatibus, semper in silvis, non tumentes uteros feminarum fastidiaque conceptuum, sed expeditam et castam amasse virtutem. Harpalicen quoque virginem Thraciam, insignis Poeta (Virgil. I Aeneid.) describit; et reginam Volscorum Camillam, quam Turnus, cui auxilio venerat, laudare volens, non amplius habuit quod diceret, nisi virginem nominaret. O decus Italiae, virgo (Idem, lib. XI)! Chalchioecus quoque illa filia Leo, virgo perpetua, pestilentiam patriae scribitur spontanea [PL23.270C] morte solvisse; et Iphigeniae virginis sanguis adversos placasse ventos. Quid referam Sibyllas Erithraeam atque Cumanam, et octo reliquas: nam Varro decem fuisse autumat, quarum insigne virginitas est, et virginitatis praemium divinatio? Quod si Aeolici genere sermonis Sibylla Θεοβούλη appellatur, recte consilium Dei sola 307 scribitur nosse virginitas. Cassandram quoque et Chrysein vates Apollinis, ac Junonis virgines legimus. Et Sacerdotes Dianae Tauricae, et Vestae, innumerabiles exstiterunt. Quarum una Minutia propter suspicionem stupri [PL23.271A] viva defossa est: injusta, ut reor, poena, nisi grande crimen putaretur laesa virginitas. Certe Romanus populus quanto honore virgines semper habuerit, hinc apparet, quod consules et imperatores, et in curribus triumphantes, qui de superatis gentibus trophaea referebant, et omnis dignitatis gradus, eis de via cedere solitus sit. Claudia virgo Vestalis cum in suspicionem venisset stupri, et simulacrum matris Idaeae in vado Tyberis haereret, ad comprobandam pudicitiam suam fertur cingulo duxisse navem, quam multa millia hominum trahere nequiverant. Melius tamen, inquit Lucani poetae patruus [Scil. Seneca praeceptor Neronis], cum illa esset actum, si hoc quod evenit, ornamentum potius exploratae fuisset pudicitiae, quam dubiae patrocinium. Nec [PL23.271B] mirum hoc de hominibus, cum Minervam quoque et Dianam virgines deas finxerit error Gentilium, et inter duodecim signa coeli, quibus mundum volvi putant, Virginem collocarint. Magna injuria nuptiarum, ut ne inter scorpios quidem et centauros, et cancros, et pisces, et aegocerotas [Scil. capricornum], uxorem maritumque contruserint. Triginta Atheniensium tyranni cum Phidonem [Al. Phedonem] in convivio necassent, filias ejus virgines ad se venire jusserunt, et scortorum more nudari; ac super pavimenta, patris sanguine cruentata, impudicis gestibus ludere: quae paulisper dissimulato dolore [Al. doloris habita], cum temulentos convivas cernerent, quasi ad requisita naturae egredientes, invicem se complexae praecipitaverunt in puteum, ut [PL23.271C] virginitatem morte servarent. Demotionis Areopagitarum principis virgo filia, audito sponsi Leosthenis interitu, qui bellum Lamiacum concitarat, se interfecit: asserens quamquam intacta esset corpore, tamen si alterum accipere cogeretur, quasi secundum acciperet, cum priori mente nupsisset. 308 Spartiatae et Messenii diu inter se habuere amicitias, in tantum ut ob quaedam sacra etiam virgines ad se mutuo mitterent. Quodam igitur tempore cum quinquaginta virgines Lacedaemoniorum Messenii violare tentassent, de tanto numero ad stuprum nulla consensit, sed omnes libentissime pro pudicitia occubuerunt. Quamobrem grave bellum et longissimum [PL23.272A] concitatum est, et post multum temporis Mamertia subversa est. Aristoclides Orchomeni tyrannus adamavit virginem Stymphalidem, quae cum, patre occiso, ad templum Dianae confugisset, et si mulacrum ejus teneret, nec vi posset avelli, in eodem loco confossa est. Ob cujus necem, tanto omnis Arcadia dolore commota est, ut bellum publice sumeret, et necem virginis ulcisceretur. Aristomenes Messenius, vir justissimus, victis Lacedaemoniis, et quodam tempore nocturna sacra celebrantibus, quae vocabantur Hyacinthia, rapuit de choris ludentium virgines quindecim, et tota nocte gradu concito fugiens, excessit de finibus Spartanorum. Cumque eas comites ejus vellent violare, monuit quantum potuit, ne hoc facerent, et ad extremum quosdam [PL23.272B] non parentes [Al. parcentes] interfecit, caeteris metu coercitis. Redemptae postea a cognatis puellae, cum Aristomenem viderent caedis reum fieri, tamdiu ad patriam non sunt reversae, quamdiu judicum advolutae genibus defensorem pudicitiae suae cernerent absolutum. Quo ore laudandae sunt Scedasi filiae in Leuctris Boeotiae, quas traditum est, absente patre, duos juvenes praetereuntes jure hospitii suscepisse. Qui multum indulgentes vino, vim per noctem intulere virginibus. Quae amissae pudicitiae nolentes supervivere, mutuis conciderunt vulneribus. Justum est et Locridas [Al. Lucrinas] virgines non tacere, quae cum Ilium mitterentur ex more per annos circiter mille, nulla obscoeni rumoris et pollutae virginitatis ullam fabulam dedit. Quis valeat silentio [PL23.272C] praeterire septem Milesias virgines, quae Gallorum impetu cuncta vastante, ne quid indecens ab hostibus 309 sustinerent, turpitudinem morte fugerunt, exemplum sui cunctis virginibus relinquentes, honestis mentibus magis pudicitiam curae esse, quam vitam. Nicanor, victis Thebis atque subversis, unius virginis captivae amore superatus est. Cujus conjugium expetens, et voluntarios amplexus, quod scilicet captiva optare debuerat, sensit pudicis mentibus plus virginitatem esse quam regnum, et interfectam propria manu, flens et lugens amator tenuit. Narrant scriptores Graeci et aliam Thebanam virgiginem, quam hostis Macedo corruperat, dissimulasse [PL23.273A] paulisper dolorem, et violatorem virginitatis suae jugulasse postea dormientem: seque interfecisse gladio, ut nec vivere voluerit post perditam castitatem, nec ante mori, quam sui ultrix existeret.

42. Apud Gymnosophistas Indiae, quasi per manus hujus opinionis auctoritas traditur, quod Buddam [Al. Buldam] principem dogmatis eorum, e latere suo virgo generarit. Nec hoc mirum de Barbaris, cum Minervam quoque de capite Jovis, et Liberum patrem de femore ejus procreatos, doctissima finxerit Graecia. Speusippus quoque sororis Platonis filius, et Clearchus in laude Platonis, et Anaxilides in secundo libro Philosophiae, Perictionem matrem Platonis, phantasmate Apollinis oppressam ferunt, et [PL23.273B] sapientiae principem non aliter arbitrantur, nisi de partu virginis editum. Sed et Timaeus scribit Pythagorae virginem filiam choro virginum praefuisse, et castitatis eas instituisse doctrinis. Diodorus Socraticus quinque filias Dialecticas insignis pudicitiae habuisse narratur, de quibus et Philo Carneadis magister plenissimam scribit historiam. Ac ne nobis Dominum Salvatorem de Virgine procreatum Romana exprobraret potentia, auctores 310 urbis et gentis suae, Ilia virgine et Marte genitos arbitrantur.

43. Haec de virginibus saeculi, currens per multiplices historias, et properans sermo perstrinxerit. Veniam ad maritatas [Al. maritas], quae mortuis vel occisis viris supervivere noluerunt, ne cogerentur secundos nosse concubitus, et [PL23.273C] quae mire unicos amaverunt maritos; ut sciamus digamiam apud Ethnicos etiam reprobari. Dido, soror Pygmalionis, multo auri et argenti pondere congregato, in Africam navigavit, ibique urbem Carthaginem condidit, et cum ab Jarba [Mss. Hiarba] rege Libyae in conjugium peteretur, paulisper distulit nuptias, donec conderet civitatem. Nec multo post exstructa in memoriam mariti quondam Sichaei pyra, maluit ardere quam nubere. Casta mulier Carthaginem condidit, et rursum eadem urbs in castitatis laude finita est. Nam Hasdrubalis uxor, capta et incensa urbe, cum se cerneret a Romanis capiendam [PL23.274A] esse, apprehensis ab utroque latere parvulis filiis, in subjectum domus suae devolavit incendium.

44. Quid loquar Nicerati conjugem, quae impatiens injuriae viri, mortem sibi ipsa conscivit, ne triginta tyrannorum, quos Lysander victis Athenis imposuerat, libidinem sustineret? Artemisia quoque uxor Mausoli insignis pudicitiae fuisse perhibetur. Quae cum esset regina Cariae, et nobilium poetarum atque historicorum laudibus praedicetur, in hoc vel maxime effertur, quod defunctum maritum sic semper amavit ut vivum, et mirae magnitudinis exstruxit sepulcrum, intantum ut usque hodie omnia sepulcra pretiosa ex nomine ejus Mausolaea nuncupentur. Teuta Illyricorum regina, ut longo tempore viris [PL23.274B] fortissimis imperaret, et Romanos saepe frangeret, miraculo utique meruit castitatis. Indi, ut omnes 311 pene barbari, uxores plurimas habent. Apud eos lex est, ut uxor charissima cum defuncto marito cremetur. Hae igitur contendunt inter se de amore viri; et ambitio summa certantium est, ac testimonium castitatis, dignam morte decerni. Itaque victrix in habitu ornatuque pristino juxta cadaver accubat, amplexans illud et deosculans, et suppositos ignes, pudicitiae laude contemnens. Puto quae sic moritur, secundas nuptias non requirit. Alcibiades ille Socraticus, victis Atheniensibus, fugit ad Pharnabazum. Qui, accepto pretio a Lysandro principe Lacedaemoniorum, jussit eum interfici. Cumque suffocato caput esset ablatum, et missum Lysandro [PL23.274C] in testimonium caedis expletae, reliqua pars corporis jacebat insepulta. Sola igitur concubina contra crudelissimi hostis imperium, inter extraneos, et imminente discrimine, funeri justa persolvit, mori parata pro mortuo, quem vivum dilexerat. Imitentur matronae, et matronae saltem Christianae, concubinarum fidem, et praestent liberae, quod captiva servavit.

45. Strato regulus Sinodis manu propria se volens confodere, ne imminentibus Persis ludibrio foret, quorum foedus Aegyptii regis societate neglexerat, retrahebatur formidine, et gladium quem arripuerat circumspectans, hostium pavidus exspectabat adventum. [PL23.275A] Quem jam jamque capiendum uxor intelligens, extorsit acinacem de manu, et latus ejus transverberavit. Compositoque ex more cadaveri se moriens superjecit, ne post virginalia foedera alterius coitum sustineret. Xenophon in Cyri majoris scribit infantia, occiso Abradote viro, quem Panthea uxor miro amore dilexerat, collocasse se juxta corpus lacerum, et confosso pectore, sanguinem suum mariti infudisse vulneribus. Justam causam regis occidendi putavit uxor, quam maritus nudam amico suo et ignorantem monstraverat. Judicavit enim se non amari, quae et alteri posset ostendi. Rhodogune filia Darii, post mortem viri, nutricem quae illi secundas nuptias persuadebat, occidit. Alcestin fabulae ferunt pro Admeto sponte defunctam; 312 et Penelopes [PL23.275B] pudicitia, Homeri carmen est. Laodamia quoque poetarum ore cantatur, occiso apud Trojam Protesilao, noluisse supervivere.

46. Ad Romanas feminas transeam; et primam ponam Lucretiam, quae violatae pudicitiae nolens supervivere, maculam corporis cruore delevit. Duillius [Al. Duellius] qui primus Romae navali certamine triumphavit, Biliam virginem duxit uxorem, tantae pudicitiae, ut illo quoque saeculo pro exemplo fuerit, quo impudicitia monstrum erat, non vitium. Is jam senex et trementi corpore, in quodam jurgio audivit exprobrari sibi os fetidum, et tristis se domum contulit. Cumque uxori questus esset quare numquam se monuisset, ut huic vitio mederetur: Fecissem, inquit [PL23.275C] illa, nisi putassem omnibus viris sic os olere. Laudanda in utroque pudica et nobilis femina, et si ignoravit vitium viri, et si patienter tulit, et quod maritus infelicitatem corporis sui, non uxoris fastidio, sed maledicto sensit inimici. Certe quae secundum ducit maritum, hoc non potest dicere. Marcia Catonis filia minor, cum quaereretur ab ea, cur post amissum maritum denuo non nuberet, respondit, non se invenire virum, qui se magis vellet, quam sua. Quo dicto ostendit, divitias magis in uxoribus eligi solere, quam pudicitiam, et multos non oculis, sed digitis uxores ducere. Optima sane res, quam avaritia conciliat. Eadem cum lugeret virum, et matronae ab ea quaererent, quem diem haberet luctus ultimum, ait, quem et vitae. Arbitror, [PL23.275D] quae ita virum quaerebat absentem, de secundo matrimonio non cogitabat. Brutus Porciam virginem [PL23.276A] duxit uxorem: Marciam Cato non virginem; sed Marcia inter Hostensium Catonemque discurrit, et sine Catone vivere Marcia potuit: Porcia sine Bruto non potuit. Magis enim se unicis viris applicant feminae; et nihil aliud nosse, magnum arctioris indulgentiae vinculum est. Anniam cum propinquus moneret, ut alteri viro nuberet (esse enim ei et aetatem integram, et faciem bonam), Nequaquam, inquit, hoc faciam. Si enim virum bonum invenero, nolo timere 313 ne perdam; si malum, quid necesse est post bonum, pessimum sustinere? Porcia minor cum laudaretur apud eam quaedam bene morata, quae secundum habebat maritum, respondit: Felix et pudica matrona, numquam praeterquam semel nubit. Marcella major rogata a matre sua, gauderetne [PL23.276B] se nupsisse, respondit: Ita valde, ut amplius nolim. Valeria Messalarum soror, amisso Servio viro, nulli volebat nubere. Quae interrogata cur faceret, ait, sibi semper maritum Servium vivere.

47. Sentio in catalogo feminarum multo me plura dixisse, quam exemplorum patitur consuetudo, et a lectore erudito juste posse reprehendi. Sed quid faciam, cum mihi mulieres nostri temporis, Apostoli ingerant auctoritatem; et necdum elato funere prioris viri, memoriter digamiae praecepta decantent? Ut quae Christianae pudicitiae despiciunt fidem, discant saltem ab Ethnicis castitatem. Fertur Aureolus Theophrasti liber de Nuptiis, [PL23.276C] in quo quaerit, an vir sapiens ducat uxorem. Et cum definisset, si pulchra esset, si bene morata, si honestis parentibus, si ipse sanus ac dives, sic sapientem aliquando inire matrimonium, statim intulit: »Haec autem in nuptiis raro universa concordant. Non est ergo uxor ducenda sapienti. Primum enim impediri studia Philosophiae; nec posse quemquam libris et uxori pariter inservire. Multa esse quae matronarum usibus necessaria sint, pretiosae vestes, aurum, gemmae, sumptus, ancillae, supellex varia, lecticae et esseda deaurata. Deinde per noctes totas garrulae conquestiones: Illa ornatior procedit in publicum: haec honoratur ab omnibus, ego in conventu feminarum misella despicior. Cur aspiciebas vicinam? quid cum ancillula loquebaris? [PL23.276D] de foro veniens quid attulisti? Non amicum habere possumus [Al. possum], non sodalem. Alterius amorem, [PL23.277A] suum odium suspicatur. Si doctissimus praeceptor in qualibet urbium fuerit, nec uxorem relinquere, nec cum sarcina ire possumus [Al. potest]. Pauperem alere, difficile est; divitem ferre, tormentum. Adde, quod nulla est uxoris electio, sed qualiscumque 314 obvenerit, habenda. Si iracunda, si fatua, si deformis, si superba, si fetida, quodcumque vitii est, post nuptias discimus. Equus, asinus, bos, canis, et vilissima mancipia, vestes quoque, et lebetes, sedile ligneum, calix, et urceolus fictilis probantur prius, et sic emuntur: sola uxor non ostenditur, ne ante displiceat, quam ducatur. Attendenda semper ejus est facies, et pulchritudo laudanda: ne si alteram aspexeris, se existimet displicere. Vocanda domina, celebrandus natalis ejus, [PL23.277B] jurandum per salutem illius, ut sit superstes optandum; honoranda nutrix ejus, et gerula, servus patrinus, et alumnus, et formosus assecla, et procurator calamistratus, et in longam securamque libidinem exsectus spado: sub quibus nominibus adulteri [Al. adulteria] delitescunt. Quoscumque illa dilexerit, ingratis amandi. Si totam domum regendam ei commiseris, serviendum est. Si aliquid tuo arbitrio reservaveris, fidem sibi haberi non putabit; sed in odium vertetur ac jurgia, et nisi cito consulueris, parabit venena. Anus, et aruspices, et hariolos et institores gemmarum sericarumque vestium si intromiseris, periculum pudicitiae est; si prohibueris, suspicionis injuria. Verum quid prodest etiam diligens custodia, cum uxor servari impudica non possit, [PL23.277C] pudica non debeat? Infida enim custos est castitatis necessitas; et illa vere pudica dicenda est, cui licuit peccare si voluit. Pulchra cito adamatur, foeda facile concupiscit. Difficile custoditur, quod plures amant. Molestum est possidere, quod nemo habere dignetur. Minore tamen miseria deformis habetur, quam formosa servatur. Nihil tutum est, in quod totius populi vota suspirant. Alius forma, alius ingenio, alius facetiis, alius liberalitate sollicitat. Aliquo modo, vel aliquando expugnatur, quod undique incessitur. Quod si propter dispensationem domus et languoris solatia, et fugam solitudinis, ducuntur uxores: multo melius servus fidelis dispensat, obediens auctoritati domini, et dispositioni ejus obtemperans, 315 quam uxor, quae in eo se [PL23.277D] existimat dominam, si adversum viri faciat voluntatem, id est, quod placet, non quod jubetur. Assidere autem aegrotanti magis possunt amici, et vernulae beneficiis obligati, quam illa quae nobis imputat [Al. imputet] lacrymas suas, et haereditatis spe vendit [PL23.278A] [Al. vendas] illuviem, et sollicitudinem jactans, languentis animum desperatione conturbat. Quod si ipsa languerit, coaegrotandum est, et numquam ab ejus lectulo recedendum. Aut si bona fuerit et suavis uxor (quae tamen rara avis est), cum parturiente gemimus, cum periclitante torquemur. Sapiens autem numquam solus esse potest. Habet secum omnes qui sunt, qui umquam fuerunt boni, et animum liberum quocumque vult, transfert. Quod corpore non potest, cogitatione complectitur. Et si hominum inopia fuerit, loquitur cum Deo. Numquam minus solus erit, quam cum solus erit. Porro liberorum causa uxorem ducere, ut vel nomen nostrum non intereat, vel habeamus senectutis praesidia, et certis utamur haeredibus, stolidissimum est. [PL23.278B] Quid enim ad nos pertinet recedentes e mundo, si nomine nostro alius nominetur: cum et filius non statim patris vocabulum referat, et innumerabiles sint, qui eodem appellentur nomine? Aut quae senectutis auxilia sunt, enutrire domi, qui aut prior te forte moriatur, aut perversissimis sit moribus? Aut certe cum ad maturam aetatem venerit, tarde ei videaris mori? Haeredes autem meliores et certiores amici sunt et propinqui, quos judicio deligas, quam quos, velis, nolis, habere cogaris. Licet certior haereditas sit; dum advivis, bene abuti substantia tua, quam tuo labore quaesita in incertos usus relinquere.«

48. Haec et hujuscemodi [PL23.278C] Theophrastus disserens, quem non suffundat Christianorum, quorum conversatio est in coelis, qui quotidie dicunt: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23)? Haeredem nimirum desiderabit hominem, cohaeres Christi? et optabit liberos, nepotumque serie delectabitur, quos forsitan sit occupaturus Antichristus; cum legamus Moysen et Samuelem filiis suis alios 316 praetulisse; nec putasse liberos, quos videbant Domino displicere? Cicero rogatus ab Hirtio, ut post repudium Terentiae, sororem ejus duceret, omnino facere supersedit, dicens, non posse se uxori et philosophiae pariter operam dare. Illa interim conjux egregia, et quae de fontibus Tullianis hauserat sapientiam, nupsit Sallustio inimico ejus, et tertio Messalae Corvino, et [PL23.278D] quasi per quosdam gradus eloquentiae devoluta est. Socrates Xantippen et Myron neptem Aristidis, duas habebat uxores. Quae cum crebro inter se jurgarentur, et ille eas irridere esset solitus, quod propter se foedissimum hominem, simis naribus, recalva [Mss. [PL23.279A] recurva] fronte, pilosis humeris, et repandis cruribus, disceptarent: novissime verterunt in eum impetum, et male mulctatum fugientemque diu persecutae sunt. Quodam autem tempore cum infinita convicia ex superiori loco ingerenti Xantippae restitisset, aqua perfusus immunda, nihil amplius respondit, quam capite deterso: Sciebam, inquit, futurum, ut ista tonitrua imber sequeretur. L. Syllae (Vid. Plutarchum in Sylla), Felicis (si non habuisset uxorem) Metella conjux palam erat impudica: et (quia novissimi mala nostra discimus) id Athenis cantabatur, et Sylla ignorabat; secretaque domus suae primum hostium convicio didicit. Cn. Pompeio (Vid. eumdem in Pompeio) Mutiam uxorem impudicam, quam Pontici spadones, et Mithridaticae ambiebant [PL23.279B] catervae, cum eum putarent caeteri scientem pati, indicavit in expeditione commilito, et victorem totius orbis tristi nuntio consternavit. M. Cato Censorius habuit uxorem Actoriam Paulam, humili loco natam, vinolentam, impotentem, et (quod nemo posset credere) Catoni superbam. Hoc ideo dico, ne quis putet, si pauperem duxerit, satis se concordiae providisse. Philippum regem Macedonum, contra quem Demosthenis Philippicae tonant, introeuntem ex more cubiculum uxor exclusit irata: qui exclusus tacuit, et injuriam suam versu tragico consolatus est. Gorgias Rhetor librum pulcherrimum de concordia Graecis tunc inter se dissidentibus recitavit Olympiae. Cui Melanthius inimicus ejus: Hic nobis, inquit, de concordia praecipit, qui se et [PL23.279C] uxorem et ancillam tres in una domo concordare non potuit. Aemulabatur 317 quippe uxor ejus ancillulae pulchritudini, et castissimum virum quotidianis jurgiis exagitabat. Totae Euripidis Tragoediae in mulieres maledicta sunt. Unde et Hermione loquitur: Malarum me mulierum decepere consilia. In Lepti urbe semibarbara, et posita in solitudine, moris est ut nurus altera die socrum ollam mutuam [Al. mutuum] postulet. Cui illa statim negat: ut scias illud verum esse Terentii, quod consulto ambigue extulit: Quid est hoc? omnes socrus oderunt nurus. Legimus quemdam apud Romanos nobilem, cum eum amici arguerent, quare uxorem formosam et castam et divitem repudiasset, protendisse pedem, et dixisse eis: »Et hic soccus quem cernitis, videtur [PL23.279D] vobis novus et elegans: sed nemo scit praeter me ubi me premat.« Scribit Herodotus, quod mulier cum veste deponat et verecundiam. Et noster Comicus [PL23.280A] fortunatum putat, qui uxorem numquam duxerit. Quid referam Pasiphaen, Clytemnestram, et Eriphylam: quarum prima deliciis diffluens, quippe regis uxor, tauri dicitur expetisse concubitus: altera occidisse virum ob amorem adulteri: tertia prodidisse Amphiaraum, et saluti viri monile aureum praetulisse. Quidquid Tragoediae tument, et domos, urbes, regnaque subvertit, uxorum pellicumque contentio est. Armantur parentum in liberos manus: nefandae apponuntur epulae: et propter unius mulierculae raptum, Europa atque Asia decennali bello confligunt. Quasdam repudiatas, altero nuptiarum die, statim nupsisse legimus. Uterque reprehendendus maritus, et cui tam cito displicuit, et cui tam cito placuit. Epicurus voluptatis assertor (quamquam [PL23.280B] Metrodorus discipulus ejus Leontiam [Al. Leontium] habuerit uxorem) raro dicit sapienti ineunda conjugia, quia multa incommoda admixta sunt nuptiis. Et quomodo divitiae et honores et corporum sanitates, et caetera quae indifferentia nominamus, nec bona nec mala sunt; sed velut in meditullio posita, 318 usu et eventu vel bona, vel mala fiunt: ita et uxores sitas in bonorum malorumque confinio. Grave autem esse viro sapienti venire in dubium, utrum bonam, an malam ducturus sit. Ridicule Chrysippus ducendam uxorem sapienti praecipit, ne Jovem Gamelium et Genethlium violet. Isto enim modo apud Latinos ducenda uxor non erit, quia Jovem non habent Nuptialem. Quod si deorum, ut putat [Al. putant], nomina, vitae hominum praejudicant, [PL23.280C] offendet ergo Statorem Jovem, qui libenter sederit.

49. Scripserunt Aristoteles et Plutarchus et noster Seneca de matrimonio libros, ex quibus et superiora nonnulla sunt, et ista quae subjicimus: Amor formae, rationis oblivio est, et insaniae proximus: foedum minimeque conveniens animo sospiti vitium. Turbat consilia, altos et generosos spiritus frangit, a magnis cogitationibus ad humillimas detrahit: querulos, iracundos, temerarios, dure imperiosos, serviliter blandos, omnibus inutiles, ipsi novissime amori facit. Nam cum fruendi cupiditate insatiabilis flagrat, plura tempora suspicionibus, lacrymis, conquestionibus perdit: [PL23.280D] odium sui facit, et ipse novissime sibi odio est. Tota amoris insectatio apud Platonem (In Phaedro) exposita est; et omnia ejus incommoda Lysias explicat, [PL23.281A] quod non judicio, sed furore ducatur: et maxime uxorum pulchritudini gravissimus custos accubet. Refert praeterea Seneca, cognovisse se quemdam ornatum hominem, qui exiturus in publicum, fascia uxoris pectus colligabat, et ne puncto quidem horae praesentia ejus carere poterat: potionemque nullam, nisi alternis [Al. alterius] tactam labris vir et uxor hauriebant: alia deinceps non minus inepta facientes, in quae improvida vis ardentis affectus erumpebat. Origo quidem amoris honesta erat, sed magnitudo deformis. Nihil autem interest, quam ex honesta causa quis insaniat. Unde et Xystus in sententiis: Adulter est, inquit, in 319 suam uxorem amator ardentior. In aliena quippe uxore omnis amor turpis est, in sua nimius. Sapiens vir [PL23.281B] judicio debet amare conjugem, non affectu. Regat [Al. reget] impetus voluptatis, nec praeceps feretur [Al. feratur] in coitum. Nihil est foedius quam uxorem amare quasi adulteram. Certe qui dicunt se causa reipublicae, et generis humani, uxoribus jungi, et liberos tollere, imitentur saltem pecudes, et postquam uxorum venter intumuerit, non perdant filios; nec amatores uxoribus se exhibeant, sed maritos. Quorumdam matrimonia adulteriis cohaeserunt: et, o rem improbam, iidem illis pudicitiam praeceperunt, qui abstulerant. Itaque cito ejusmodi nuptias satietas solvit. Cum primum lenocinium libidinis abscessit; quod libebat, eviluit. Nam quid, ait Seneca, de viris pauperibus dicam, quorum in nomen mariti, ad eludendas leges quae contra coelibes [PL23.281C] latae sunt, pars magna conducitur? Quomodo potest regere mores et praecipere castitatem, et mariti auctoritatem tenere, qui nupsit? Doctissimi viri [PL23.282A] vox est, pudicitiam in primis esse retinendam, qua amissa, omnis virtus ruit. In hac muliebrium virtutum principatus est. Haec pauperem commendat, divitem extollit, deformem redimit, exornat pulchram: bene meretur de majoribus, quorum sanguinem furtiva sobole non vitiat: bene de liberis, quibus nec de 320 matre erubescendum, nec de patre dubitandum est: bene in primis de se, quam a contumelia externi [Al. exteri] corporis vindicat. Captivitatis nulla major calamitas est, quam ad alienam libidinem trahi. Viros consulatus illustrat: eloquentia in nomen aeternum effert: militaris gloria triumphusque novae gentis consecrat. Multa sunt, quae praeclara ingenia nobilitent. Mulieris virtus proprie pudicitia est. Haec Lucretiam Bruto aequavit, nescias [PL23.282B] an et praetulerit: quoniam Brutus non posse servire a femina didicit. Haec aequavit Corneliam Graccho: haec Porciam alteri Bruto. Notior est marito suo Tanaquilla. Illum inter multa regum nomina jam abscondit antiquitas. Hanc rara inter feminas virtus, altius saeculorum omnium memoriae, quam ut excidere possit, infixit. Imitentur ergo nuptae Theano, Cleobulinam, Gorgunten, Timocliam, Claudias, atque Cornelias; et cum Apostolum malis mulieribus digamiam viderint ignoscentem, legant antequam religio nostra fulgeret in mundo, unicubas semper habuisse inter matronas decus; per illas Fortunae muliebri sacra fieri solitum: nullum sacerdotem digamum, nullum Flaminem bimaritum: Hierophantas quoque Atheniensium usque hodie cicutae [PL23.282C] sorbitione castrari, et postquam in pontificatum fuerint allecti, viros esse desinere.

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 23, coll. 245B-282C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22