Ioannes Cassianus Romanus, saeculo IV–V

De Incarnatione, Liber 3

LIBER TERTIUS

CAPUT PRIMUM. Christum eumdem hominem ac Deum secundum carnem ex Israel et virgine Maria editum esse

Scribens Romanis divinus ille Ecclesiarum magister, cum argueret, immo defleret Judaeorum, id est, fratrum suorum infidelitatem, his verbis usus est: Optabam, inquit, anathema esse ipse ego a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissiones; quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX). O affectum, et fidelissimi apostoli, et piissimi propinqui, qui inaestimabili [PL50.49C] charitate mori vult, et pro cognatis ut proximus, et pro discipulis ut magister. Et quae tandem causa ut mori vellet? una utique, ut illi viverent. Vita autem eorum in quo continebatur? in hoc scilicet, ut ipse ait, ut Deum Christum secundum carnem natum ex sua carne cognoscerent. Et ideo utique Apostolus plus dolebat, quia eum ex Israel natum non intelligerent, qui ex suis editum plus amare deberent. Ex quibus Christus, inquit, secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX). Eum scilicet ex illis Christum natum ait secundum carnem, qui sit super omnia Deus benedictus in saecula. Christum utique secundum carnem natum ex illis non negas; sed idem qui ex illis natus [PL50.50B] est, Deus est. Quid circumis? quid tergiversaris? Christum ex Israel natum secundum carnem Deum esse Apostolus dicit. Tu doce quando non fuerit. Ex quibus Christus, inquit, secundum carnem, qui est super omnia Deus. Vides quia hoc Apostolus unitate conjunxerit, separari omnino non potest Deus a Christo. Sicut enim ex illis Christum Apostolus praedicat, ita Deum in Christo esse confirmat. Aut utrumque hoc neges necesse est, aut utrumque fatearis Natus secundum carnem Christus ex illis dicitur, sed idem in Christo Deus ab Apostolo praedicatur. Unde et alibi: Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V). Dividi hoc ab alterutro nequaquam potest. Aut Christum ex illis editum denega, aut ex Virgine Deum in Christo [PL50.50C] editum confitere: Qui est, inquit, super omnia Deus benedictus in saecula.

CAPUT II. Dei appellatio aliter Christo, aliter hominibus tributa est

Sufficere quidem fidelibus ad indicandam majestatem divinitatis nomen Dei abunde potuit: sed addendo, super omnia Deus benedictus, blasphemiam perfidae assertionis exclusit; ne quis scilicet impiorum vocabulum Dei interdum etiam hominibus temporarie dono divinae dispensationis indultum, ad injuriam summae divinitatis assumeret, et contumeliosis Deo comparationibus coaptaret, sicut utique illud ubi ad Moysen dicit Deus: Dedi te deum Pharaoni [PL50.51A] (Exod. VII), aut illud, Ego dixi, Dii estis (Psal. LXXXI), cum utique evidentissimam indulti nominis habeat significationem. Nam ubi dicit, Ego dixi, non tam nomen est potestatis quam sermo dicentis. Sed et illud ubi dicit, Dedi te deum Pharaoni, non divinitatem accipientis, sed potestatem dantis exposuit. Nam cum dixerit, dedi, in illo utique significata est Dei potestas qui dedit, non divinitatis natura in eo qui accepit. De Deo autem ac Domino nostro Jesu Christo cum dicitur, qui est super omnia Deus benedictus [PL50.52A] in saecula, et res statim probatur in verbo, et verbi res demonstratur in nomine, quia Dei nomen in Dei Filio non significatio est adoptionis indultae, sed veritas proprietasque naturae.

CAPUT III. Explicat illud Apostoli, Nos ex hoc neminem novimus secundum carnem, etc

Itaque, inquit idem Apostolus, Nos neminem ex hoc novimus secundum carnem, et si cognovimus [PL50.53A] secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V). Bene sibi cuncta sacri sermonis scripta conveniunt, et in omni penitus sui parte, etiam ubi verborum specie non consonant, rerum tamen virtute concordant: sicut in hoc quod ait, et si cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus; testimonium enim dicti praesentis confirmatio superioris est, quo dixit, Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX). Illic enim posuit, ex quibus Christus secundum carnem; hic autem, et si cognovimus Christum secundum carnem; illic, qui est super omnia Deus; hic autem, Christum secundum carnem nunc jam non novimus. Species verborum est alia, sed rei virtus una; eumdem enim quem illic secundum carnem [PL50.53B] natum Deum super omnia praedicat, hic secundum carnem se jam non nosse confirmat. Ideo scilicet, quia eumdem quem natum in carne noverat Deum, in saecula confitetur, et ideo a se eum ignorari secundum carnem, quia sit super omnia Deus benedictus in saecula; ac per hoc et illud ibi, qui est super omnia Deus, et hoc dicit, Non novimus jam Christum secundum carnem, quia est Deus benedictus in saecula. Ascendit ergo quodammodo, quasi in altiorem gradum doctrinae apostolicae praedicatio, et licet sibi sensu in utroque conveniat, sacramentum tamen perfectae fidei quasi sententia expressiore confirmat, dicens: Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus, videlicet, quia prius eum et hominem scimus et Deum, nunc tantum Deum. [PL50.53C] Cessante enim infirmitate carnis, nihil in eo jam novimus nisi virtutem divinitatis; quia totum in eo virtus est majestatis divinae, ubi esse desiit infirmitas imbecillitatis humanae. Omne ergo penitus hoc testimonio mysterium et sumptae carnis et perfectae divinitatis [PL50.54A] exposuit. Dicens enim, Et si cognovimus Christum secundum carnem, sacramentum nati in carne Dei locutus est; adjiciens autem, Nunc jam non novimus, vim depositae infirmitatis explicuit. Ac per hoc cognitio illa carnis ad significationem pertinet hominis, ignoratio autem ad honorem divinitatis: Hoc est enim dicere, Cognovimus Christum secundum carnem, quamdiu quod secundum carnem agnosceretur, fuit; nunc jam non novimus postquam esse desivit. Natura enim carnis in spiritualem est translata substantiam; et illud quod fuerat quondam hominis, factum est totum Dei. Et ideo non novimus Christum secundum carnem, quia absorpta per divinam majestatem infirmitate corporea, nihil sacro resedit corpori ex quo imbecillitas in eo carnis possit [PL50.54B] agnosci. Ac per hoc quidquid fuerat prius substantiae duplicis, factum est virtutis unius. Cum utique non sit dubium Christum qui crucifixus est ex infirmitate nostra, totum vivere ex majestate divina.

CAPUT IV. Ex ea quae ad Galatas est Epistola profert testimonium quo probat infirmitatem carnis in Christo per divinitatem absorptam esse

Quod scilicet Apostolus omni scriptorum suorum corpore praedicans, bene etiam ad Galatas scribens ait: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem (Galat. I). Vides quam bene sibi in prioribus praesentibusque conveniat. Illic enim dicit, nunc jam non novimus Christum secundum carnem; hic ait, [PL50.54C] non ex hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum. Patet quemadmodum etiam hic idem quod in superioribus doceat. Dicens enim, missum se non per hominem, hoc dicit, non novimus Christum secundum carnem; et ideo non per hominum missum, [PL50.55A] sed per Jesum, quia per Christum missus, non per hominem missus sum, sed per Deum; nomen enim in eo jam hominis non cadit, in quo totum sibi divinitas vindicavit. Et ideo cum dixisset missum se non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, bene addidit, et Deum Patrem; hoc est, missum se a Deo Patre et a Deo Filio esse designans. In quibus utique licet propter mysterium sacrae et ineffabilis generationis, duplex sit persona, generantis et geniti, una tamen est virtus mittentis Dei. Et ideo ille missum se a Deo Patre et Deo Filio dicens, in personis quidem dualem ostendit numerum, sed in missione unam docuit potestatem.

CAPUT V. Sicut blasphemia est Christo adimere divinitatem, ita quoque verum hominem illum esse negare, blasphemum est

Sed per Christum, inquit, Jesum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis. Praeclarus utique et admirabilis magister, sciens Dominum Jesum Christum sicut verum Deum, ita et verum hominem praedicandum, ita semper majestatem divinitatis in eo praedicat, ut Incarnationis confessionem penitus non relinquat: excludens utique et phantasma Marcionis Incarnatione vera, et paupertatem Hebionis divinitate perfecta; ne scilicet per alterutram blasphemiae perversitatem Dominus Jesus Christus [PL50.56A] aut homo penitus sine Deo, aut Deus sine homine credatur. Bene ergo Apostolus missum se sicut a Deo Patre, ita et a Deo Filio praedicans, confessionem statim Dominicae Incarnationis adjunxit, dicens: Qui suscitavit eum a mortuis; verum scilicet incarnati Dei corpus suscitatum a mortuis docens juxta illud: Et si cognovimus Christum secundum carnem; bene addens, sed jam non novimus. Hoc enim se in eo nosse dicit secundum carnem, quod sit a mortuis suscitatus. In eo vero se eum jam non nosse secundum carnem, quod cessante carnis fragilitate, in sola eum noverit Dei esse virtute. Fidelis scilicet praedicandae Dominicae divinitatis et satis idoneus testis, qui in principio vocationis suae coelitus castigatus, majestatem suscitati a mortuis Domini [PL50.56B] nostri Jesu Christi, non fide tantum animi sui crederet, sed etiam oculis corporalibus approbasset.

CAPUT VI. Ex apparitione Christi, quae Apostolo persequenti Ecclesiam facta est, utramque naturam in eo fuisse demonstrat

Unde etiam apud Agrippam regem et caeteros mundi judices disserens, ita ait: Dum irem Damascum cum potestate et permissu principis sacerdotum, die media in via vidi, rex, de coelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et omnes qui mecum [PL50.57A] simul erant: omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem dicentem mihi Hebraica lingua, Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. Ego autem dixi: Quis es, Domine? Dominus autem dixit ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris (Act. XXVI). Vides quod eum Apostolus, quem in tanto majestatis fulgore viderat, recte jam se secundum carnem non nosse dicebat. Cum enim jubar illud divini luminis quod sustinere non potuit, in ipsa sui prostratione vidisset, vox haec secuta est: Saule, Saule, quid me persequeris? Cui quaerenti quis esset, ita evidenti Dominus personae suae significatione respondit: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Te, te, inquam, haeretice, nunc interrogo, te [PL50.57B] appello: credis de se Apostolo, aut non credis? Aut si parum id aestimas, credis de se Domino, aut non credis? Si credis, finita quaestio est. Hoc enim necesse est quod nos credimus, credas. Nos enim, juxta Apostolum, et si cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Nos Christum contumeliis non afficimus, nos carnem a Deo non separamus, et totum quod Christus est, esse in Deo credimus. Tu ergo si idem quod nos credimus, credis, eadem necesse est fidei sacramenta fatearis. Si autem a nobis dissides, si neque Ecclesiis, neque apostolo, neque ipsi denique de se Deo credis, ostende nobis in hoc quod Apostolus vidit, quid sit caro, et quid sit Deus. Ego enim hic discernere nihil valeo: video ineffabilem illuminationem, video [PL50.57C] inexplicabilem claritatem, video splendorem humanae fragilitati intolerabilem, et supra id quod ferre mortales oculi queunt, inaestimabilem majestatem, Dei luce fulgentem. Quae hic divisio, quae hic discretio est? In voce Jesum audimus, in majestate Deum cernimus; quid est aliud, nisi ut in una eademque substantia Deum et Jesum esse credamus? Volo tamen de hoc eodem adhuc aliquid apud te loqui. Dic mihi, quaeso, si tibi nunc persequenti fidem catholicam id appareret quod ignoranti Apostolo tunc apparuit, si te inopinantem atque securum fulgor ille circumdaret, et perculsum atque perterritum splendor immensi luminis consterneret, jaceresque in tenebris oculorum atque errorum tuorum, quas tibi immensas et ineffabiles angustias pavor [PL50.57D] mentis augeret! Dic mihi, obsecro, cum te imminentis mortis formido premeret, et terror comminantis [PL50.58A] desuper majestatis urgeret, audires quoque illud in tanta mentis confusione dignum perfidia tua nomen, Saule, Saule, quid me persequeris? et quaerenti tibi quis esset, responderetur a coelo: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris; quid diceres? Nescio, non ad plenum adhuc credo, deliberare amplius mecum volo quem te esse existimem, qui e coelo loqueris, qui me fulgore tuae divinitatis obruis, cujus vocem audio et majestatem ferre non possum. Tractandum mihi de hoc negotio est, credendum tibi sit, an non credendum; Christus sis tu, an Deus: si Deus solus sis, an in Christo; si Christus solus sis, an in Deo. Discretionem hanc subtiliter observari et diligenter considerari volo quid credendus sis, quid judicandus sis. Nolo enim [PL50.58B] aliquid de officio meo perdere, ut cum te ut hominem despiciam, aliquid tibi divini honoris impendam. Si ergo ut Paulus tunc apostolus jacuit, prostratus humi jaceres, et fulgore divini luminis obrutus extremos spiritus ageres, haec forsan diceres, hac otiosa loquacitatis garrulitate gannires. Sed quid facimus? quod aliud tunc Apostolo visum est. Et cum tremens ac semianimis concidisset, dissimulandum ultra non censuit, deliberandum amplius non putavit; suffecitque ei quod ineffabilibus experimentis quem ignorans hominem esse credidit, admonitus Deum esse cognovit: non dissimulavit, non distulit; nec male conceptum errorem infideli amplius deliberatione suspendit, sed audito e coelis Jesu Domini sui nomine, subdita ut famulus, trepida [PL50.58C] ut flagellatus, devota ut conversus voce respondit: Quid faciam, Domine? Itaque paratissima ac devotissima fide id statim meruit, ut quem fideliter credidit, eo ipso jugiter non careret; et ad quem corde transierat, is in cor ejus ipse transiret, dicente ipso de se Apostolo: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur, Christus (II Cor. XIII)?

CAPUT VII. Aliis rursum Apostoli testimoniis Christum Deum esse pronuntiat

Quo loco volo, haeretice, ut mihi disseras, hunc quem loqui Apostolum intra se dicit, homo sit an Deus? Si homo, quomodo in corde ejus corpus loqui poterat alterius? Si Deus, ergo jam non homo Christus, [PL50.58D] sed Deus: quia cum locutus in Apostolo Christus sit, et loqui in eo non potuerit nisi Deus, ergo [PL50.59A] locutus in eo est Christus Deus. Vides itaque nihil esse hic jam quod dici queat, nec disjunctionem aut divisionem aliquam inter Christum fieri et Deum posse, quia totus in Christo Deus, et totus in Deo Christus. Nulla hic recipi disseparatio potest, nulla discissio: una tantum est simplex, una tantum pia, una tantum sana confessio, adorare, amare et colere Christum Deum. Vis autem adhuc plenius et cumulatius scire nullam inter Deum et Christum esse distantiam, et eumdem penitus Deum intelligendum esse quem Christum? audi Apostolum ad Corinthios loquentem: Omnes enim nos, inquit, manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V). Alio autem loco ad Romanam Ecclesiam [PL50.59B] scribens: Omnes, inquit, astabimus ante tribunal Dei (Rom. XIV). Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quia mihi flectetur omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo (Isaiae XLIX). Vides ergo unum atque idem tribunal Dei futurum esse quod Christi? Intellige ergo indubitanter Christum Deum; et ubi vides inseparabilem penitus Christi ac Dei esse substantiam, inseparabilem quoque agnosce esse personam. Nisi forte quia Apostolus in alia nos manifestandos epistola ante tribunal Christi, in alia ante tribunal Dei dixit, duo forte tribunalia facias, et alios judicandos a Christo, alios a Deo censeas. Sed haec frivola et furiosa sunt, et insanientibus insaniora. Agnosce ergo omnium Dominum, agnosce universitatis Deum, agnosce in tribunali Christi tribunal Dei. Ama vitam, [PL50.59C] ama salutem tuam, ama a quo creatus es, metue a quo judicandus es. Velis enim, nolis, manifestandus ante tribunal Christi es, et seposita impietatis blasphemia, ac verborum infidelium cantilena, si aliud putas tribunal Dei esse quam Christi, venies ante tribunal Christi, et invenies utique documento inexplicabili ipsum tribunal Dei esse quod Christi, [PL50.60A] totamque in Filio Dei Christo et Filii Dei majestatem et Patris Dei potestatem. Non enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V). Qui enim negat Patrem, et Filium: omnis qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet (I Joan. II). Disce itaque inseparabilem esse Patris ac Filii honorem, inseparabilem dignitatem; neque honorari Filium sine Patre, nec Patrem posse sine Filio. Honorare autem Deum ac Dei Filium, nisi in Christo unigenito Dei Filio nullus valet, quia spiritum ipsum utique honorandi Dei, nisi in spiritu Christi habere non potest, dicente Apostolo: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem [PL50.60B] Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII). Et iterum: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui resurrexit (Ibid.). Vides ergo jam, etsi non vis, nullam omnino penitus vel inter Spiritum Dei et Spiritum Christi, vel inter judicium Dei et judicium Christi esse distantiam. Tu elige utrum malis, alterum enim fieri necesse est, ut aut Christum Deum esse fide intelligas, aut in Christo Deum damnatione cognoscas.

CAPUT VIII. In confessione divinitatis Christi, crucis confessionem non esse silentio premendam

Sed videamus tamen caetera quae sequuntur. Scribens [PL50.60C] ad Corinthiorum Ecclesiam idem, de quo superius locuti sumus, doctor Ecclesiarum omnium Paulus, ita locutus est: Judaei, inquit, signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem qui salvi fiunt, Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei [PL50.61A] sapientiam (I Corinth. I). O fortissimum fidei Magistrum! cui docenti Ecclesias parum etiam hoc loco visum est ut Christum Deum esse diceret nisi crucifixum addidisset, scilicet ut ad exertissimam ac validissimam fidei doctrinam eumdem quem crucifixum diceret, Dei sapientiam praedicaret. Non ergo subtilitate aliqua aut circumitione verborum usus est, nec in praedicando Domini Evangelio crucis Christi nomen erubuit. Et licet hoc scandalum esset Judaeis, et stultitia gentibus, Deum audire natum, Deum audire corporeum, Deum audire passum, Deum audire crucifixum; non tamen ille propter Judaici scandali impietatem, virtutem pietatis suae non enervavit, aut propter alienae stultitiae infidelitatem fidei suae robur imminuit; sed palam, constanter, fortiter eum quem [PL50.61B] caro ediderat, homines occiderant, lancea perforarat, crux distenderat, virtutem Dei et sapientiam praedicabat, [PL50.62A] Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Sed tamen hoc quod erat aliis scandalum ac stultitia, aliis erat virtus Dei et sapientia. Pro diversitate enim personarum, erat diversitas sensuum; et quod expers sani intellectus et incapax veri boni diffidentia insipiens denegaverat, id intra ipsos animae recessus sacrum esse ac salutiferum fides sapiens sentiebat.

CAPUT IX. Apostolicam praedicationem a Judaeis et gentibus repudiatam esse eo quod Christum crucifixum Deum esse confiteretur

Dic mihi ergo, haeretice, hostis quidem omnium, sed tuus maxime, cui crux Domini nostri Jesu Christi, et cum Judaeis scandalum est, et stultitia cum [PL50.62B] gentibus, qui sacramenta verae salutis et illorum respuis scandalo, et istorum non sapis stoliditate; cur [PL50.63A] Pauli apostoli praedicatio, aut paganis stultitia, aut Judaeis scandalum fuit? numquid potuerat offendere homines, si Christum, ut tu asseris, solitarium esse hominem etiam ipse docuisset? cui enim nativitas illius, cui passio, cui crux, cui peremptio incredibilis aut gravis esse potuisset? aut quid novi vel inauditi in se Pauli praedicatio habuerat, si id passum hominem Christum esse dixisset, quod passim quotidie in hominibus conditio humana toleraret? Sed illud utique erat quod gentilis stultitia non recipiebat, quod Judaica infidelitas respuebat, quod Christum utique, quem illi, ut tu, solitarium hominem arbitrabantur, Apostolus Deum esse dicebat. Hoc erat utique quod impiorum sensus refutabat, quod perfidorum aures ferre non poterant, in homine Jesu Christo Dei [PL50.63B] praedicare nativitatem, Dei asseri passionem, Dei annuntiare crucem. Hoc utique erat grave, hoc incredibile, quia hoc erat incredulum humanae audientiae, quod inauditum fuerat divinae contigisse naturae. Itaque securus es tali affirmatione atque doctrina, quod numquam praedicatio tua aut gentibus stultitia, aut Judaeis scandalum erit. Numquam tu a Judaeis atque gentibus aut cum Petro crucifigeris, aut cum Jacobo lapidaberis, aut cum Paulo capite plecteris. Non enim habet praedicatio tua illorum offensionem. Solitarium hominem natum, solitarium passum asseris. Timere non potes, ne persecutione sua te illi laedant, cum tu eos tua praedicatione confirmes.

CAPUT X. Quomodo Christum Dei virtutem et Dei sapientiam asserat Apostolus

Sed videamus tamen adhuc aliquid de hoc ipso. Christus ergo, juxta Apostolum, virtus Dei et sapientia Dei est. Quid habes quod respondeas? quid habes quo te conferas? Exire hinc et progredi nusquam potes. Christus Dei sapientia est, et Dei virtus. [PL50.64A] Ille quem Judaei insectati sunt, quem gentiles riserunt, quem tu cum illis ipse persequeris; ille, inquam, qui et paganis stultitia est, et Judaeis scandalum, et tibi utrumque; ille, inquam, est Dei virtus, et Dei sapientia. Quid habes quod agas? claudes fortasse aures ne audias. Hoc et Judaei, Apostolo praedicante, fecerunt. Quidlibet facias, Christus in coelo est, et in Deo, et cum eo, atque in eo in superioribus, in quo et in inferioribus fuit, persequi eum jam cum Judaeis non potes. Sed facis unum tamen quod potes, persequeris eum in fide, persequeris in Ecclesia, persequeris opinionis impiae telo, persequeris pravi dogmatis gladio. Plus forte aliquid quam quidam veterum Judaeorum facis: Christum tu nunc persequeris, postquam eum etiam illi qui persecuti [PL50.64B] fuerant crediderunt. Sed minoris criminis forsan putas, quod injicere in eum jam manus non potes. Non minus, inquam, non minus illi gravis illa est persecutio, in qua eum in suis impii persequuntur. Sed offendit te Dominicae crucis nomen, hoc et Judaeos semper offendit. Exhorrescis Deum audire passum, hoc et gentilis error irrisit. Quaero ergo nunc, in qua ab illis parte dissideas, cum in hac tibi atque illis perversitate conveniat? Sed ego praedicationem hanc sacrae crucis, praedicationem hanc Dominicae passionis non solum non imminuo, sed, quantum in voto est ac substantia mea, augeo. Hunc enim qui crucifixus est, non solum virtutem ac sapientiam Dei, qua nihil majus est, sed etiam totius divinitatis ac majestatis Dominum praedicabo. Hoc [PL50.64C] magis, quod hic sermo meus doctrina Dei est, dicente Apostolo: Sapientiam loquimur inter perfectos: sed sapientiam non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur; sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo [PL50.65A] principum saeculi hujus cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II). Sed, sicut scriptum est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum (Ibid. et Isaiae LXIV). Vides quam breviter sermo Apostolicus quanta dixerit? Sapientiam se loqui dicit, sed sapientiam quam perfecti tantummodo sciant, prudentes saeculi nesciant. Dei enim hanc ait esse sapientiam, quae sit divino tecta mysterio, et ante omnia saecula in sanctorum gloriam praedestinata; atque ideo eam his tantum qui Deum sapiunt esse cognitam, principibus autem saeculi hujus penitus ignotam. Causam autem subdidit, qua utrumque quod dixerat comprobaret, dicens: Si enim cognovissent, [PL50.65B] numquam Dominum majestatis crucifixissent. Sed scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum. Vides ergo quod sapientia Dei in mysterio abscondita, et ante saecula praedestinata, his fuit incognita, qui majestatis Dominum crucifixerunt? his autem cognita qui susceperunt? Bene autem in mysterio absconditam dicit Dei fuisse sapientiam, quia nullius hoc umquam hominis vel oculus videre, vel audire auris, vel cor potuit cogitare, quod majestatis Dominus vel nasciturus esset ex Virgine, vel venturus in carne, vel omni afficiendus poenae et contumeliae passione. Sed haec utique Dei dona, sicut nemo est qui, cum essent abscondita in mysterio, sapere umquam per se potuerit, ita beatus [PL50.65C] est qui revelata cognovit. Unde quicumque eam non agnoverunt, necesse habeantur inter principes saeculi; qui autem cognoverunt, inter sapientes Dei. Non agnoscit ergo Deum in carne natum, qui negat; ergo et vos non agnoscitis, qui negatis. Sed quidlibet faciatis, quamlibet impie negetis, nos plus Apostolo credimus. Et quid Apostolo dico? plus Deo credimus. Ipsi enim per Apostolum credimus, quem locutum in Apostolo certi sumus. Dominum majestatis sermo divinus crucifixum a principibus hujus saeculi dicit; tu negas, et illi negabant Deum se crucifigere qui crucifigebant. [PL50.66A] Habent ergo qui confitentur cum confitente Apostolo partem, habeas tu necesse est cum persequentibus portionem. Quid ergo est hic jam quod dici queat? Dominum majestatis crucifixum Apostolus dicit: immuta hoc si potes; separa nunc, si vales, Jesum a Deo. Crucifixum certe a Judaeis Christum negare non potes. Sed Dominus majestatis est qui crucifixus est, ergo necesse est aut Christum affixum esse in cruce deneges, aut Deum affixum esse fatearis.

CAPUT XI. Evangelicis testimoniis eamdem doctrinam corroborat

Sed forte offendit te quod tamdiu unius vel maxime Pauli apostoli testimoniis loquor. Satis mihi idoneus est quem elegit Deus; nec enim erubesco eum fidei [PL50.66B] meae habere testem, quem Deus voluit mundi totius esse doctorem. Sed tamen ut acquiescam in hoc voluntati tuae, qui habere me forsan alios quorum utar testimoniis non arbitraris, audi perfectum humanae salutis et sempiternae beatitudinis sacramentum, Martham in Evangelio praedicantem. Quid enim ait? Utique, Domine, ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti (Joan. XI). Disce a muliere fidem veram, disce aeternae spei confessionem. Habes tamen grande solatium; non erubescas ab ea sacramentum salutis agnoscere, a qua testimonium Deus non refutavit accipere.

CAPUT XII. Ex B. Petri laudatissima confessione Christum Deum esse convincit

[PL50.66C] Quod si auctoritas tibi forsan personae majoris placet (quamvis nullius displicere vel persona vel sexus debeat cui confessio sacramenti auctoritatem facit, quia quamlibet conditio cujusquam aut locus minor sit, virtus tamen fidei nescit imminui), interrogemus tamen non incipientem aliquem puerulum cujus institutio rudis, aut feminam cujus fides forsitan videatur incipiens, sed summum illum et inter discipulos discipulum, et inter magistros magistrum, qui Romanae Ecclesiae gubernaculum regens, sicut fidei habuit, ita et sacerdotii principatum. Dic [PL50.67A] nobis ergo, dic nobis, quaesumus, princeps apostolorum Petre, dic quemadmodum credere Ecclesiae Deum debeant? aequum est enim ut doceas nos, doctus a Domino, et aperias nobis januam, cujus clavem accepisti. Exclude omnes suffodientes coelestem domum, et eos qui per adulterinas cavernas et illicitos intrare aditus moliuntur averte, quia certum est quod nullus ostium regni intrare poterit, nisi cui clavis a te in Ecclesiis collocata [collata] reserarit. Dic ergo quemadmodum credere Jesum Christum et confiteri communem Dominum debeamus. Respondebis utique absque dubio: Quid me consulis qualiter Dominus confitendus sit, cum habeas qualiter sim ego ipse confessus? Lege Evangelium, et non requires personam meam, cum habeas confessionem meam; [PL50.67B] immo illic habes personam meam, ubi confessionem meam, quia cum persona mea auctoritatem sine confessione non habeat, auctoritas est personae meae ipsa confessio. Dic ergo, evangelista, dic nobis confessionem: dic summi fidem apostoli, hominemne tantum confessus sit Jesum, an Deum; carnem in eo tantum esse dixerit, an Dei Filium praedicarit? Interroganti ergo Domino Jesu Christo quem eum crederent, quem confiterentur esse discipuli, respondit primus apostolorum Petrus, unus utique pro omnibus; idem enim unius habuit responsio, quod habebat omnium fides. Sed primum decuit respondere, ut [PL50.68A] idem esset ordo responsionis qui erat honoris; et ipse antecederet confessione, qui antecedebat aetate. Quid ergo ait? Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI). Simplici et rustica interrogatione ad confutandum te mihi, haeretice, uti necesse est. Dic mihi, quaeso, quis ille fuerit, cui Petrus ista respondit? Negare non potes Christum fuisse. Interrogo ergo, Christum quem vocas? hominem an Deum? hominem utique absque dubio; hinc enim omnis est tua haeresis, quia negas Christum Filium Dei. Et ideo etiam Mariam Christotocon esse, non Theotocon dicis, quia Christi genitrix sit, non Dei; Christum ergo tantum hominem asseris, non Deum, et ideo filium esse eum hominis, non Dei. Quid ergo ad haec respondit Petrus? Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Christum hunc quem tu hominis tantum filium [PL50.68B] esse asseris, ille testatur Filium Dei. Cui vis credamus? tibi, an Petro? opinor, non es tam impudens, ut praeponere te audeas primo apostolorum. Tametsi quid est quod tu non audeas? aut quemadmodum apostolum non despicias, qui Deum negare potuisti? Tu es ergo, inquit, Christus Filius Dei vivi. Numquid hoc ambigui aut obscuri aliquid in se habet? Simplex tantum est et aperta confessio, Christum Dei Filium praedicat. Negas fortasse dictum, sed evangelista testatur. An mentiri apostolum dicis? sed detestabilis falsitas, apostolum falsitatis accusans. An [PL50.69A] de alio Christo aliquo forsan hoc dictum esse contendis? Sed novum hoc prodigiosi commenti genus. Quid ergo reliquum est? unum scilicet, ut cum et quid scriptum sit legatur, et verum sit quod legitur, tandem vel vi vel necessitate constrictus, cum falsitatem astruere non valeas, veritatem impugnare desistas.

CAPUT XIII. B. Petri confessio a Christo ipso veritatis testimonium accepit

Sed tamen quia summi apostoli testimonio usus sum, quo Dominum Jesum Christum coram Deo ipse confessus sit, videamus quemadmodum confessionem ejus is quem confessus est approbarit, quia plus est multo quam quod apostolus dixit, si dictum illius Deus ipse laudavit. Dicenti ergo apostolo, Tu es [PL50.69B] Christus Filius Dei vivi, quid a Domino Salvatore responsum est? Beatus es, inquit, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Spiritus Patris mei qui in coelis est. Si displicet tibi uti apostoli testimonio, Dei utere; laudando enim Deus quod dictum est, auctoritatem suam apostolico dicto addidit: ita ut etiam si dictum illud apostoli ore prodiit, suum esse hoc tamen Deus fecerit qui probavit. Beatus es, inquit, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Spiritus Patris mei qui in coelis est. Ergo in apostoli dicto et Spiritus sancti, et praesentis Filii, et Dei Patris testimonium vides; quid ergo amplius aut quid simile requiris? Filius laudavit, Pater interfuit, Spiritus sanctus revelavit. Apostoli ergo dictum totius Divinitatis est testimonium, quia [PL50.69C] illius necesse est hoc dictum auctoritatem habeat, quo auctore processit. Beatus ergo es, inquit, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Spiritus Patris mei qui in coelis est. Ergo si Petro non caro et sanguis revelaverunt ista et inspiraverunt, jam intelligis quis inspiraverit tibi. Si illum Spiritus Dei docuit qui Christum Deum esse confessus est; vides quod tu spiritu daemonis doctus sis, qui negare potuisti?

CAPUT XIV. B. Petri confessionem totius Ecclesiae fidem esse

Sed tamen dictum illud Domini, quo collaudavit [PL50.70A] Petrum, quae dicta alia consequuntur? Et ego, inquit, tibi dico: Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Vides quod dictum Petri Ecclesiae fides est? ergo extra Ecclesiam sit necesse est, qui fidem Ecclesiae non tenet. Et tibi, inquit Dominus, dabo claves regni coelorum. Fides haec coelum meruit, fides haec claves regni coelestis accepit. Intellige quae te maneant. Introire clavis hujus januam non poteris, qui fidem clavis istius denegasti. Et portae, inquit, inferni non praevalebunt adversum te. Portae inferni, fides est haereticorum, immo perfidia. Quantum enim a coelo inferna distant, tantum ab eo qui Christum Deum confessus fuerit is qui negat. Quae ligaveris, inquit, in terris, ligata erunt in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in [PL50.70B] coelis. Perfecta apostoli fides potestatem quodammodo Divinitatis accepit; ut quae ligasset vel solvisset in terris, vel ligata essent in coelestibus, vel soluta. Tu ergo qui contra fidem apostoli venis, cum ligatum te jam in terris videas, superest ut ligatum quoque in coelis esse cognoscas. Sed longum est ire per singula, quae prolixissimam et copiosissimam dissertionem numero sui faciunt, etiamsi breviter strictimque memorentur.

CAPUT XV. Eamdem Petri fidem D. Thomas quoque post resurrectionem Domini professus est

Sed unum addere tamen adhuc tibi apostoli testimonium volo, ut intelligas his quae ante passionem [PL50.70C] Domini acta sunt, ea etiam quae post passionem sunt secuta congruere. Illapsus in conventum discipulorum suorum clausis Dominus januis, cum veritatem corporis sui apostolis declarare voluisset, palpata Thomas apostolus carne illius, tractato latere, exploratisque vulneribus, comperta penitus manifestati corporis veritate, quid proclamavit? Dominus, inquit, meus et Deus meus (Joan. XX). Numquid dixit hoc quod tu dicis? homo et non Deus Christus, et non Divinitas? Corpus utique Domini sui tetigit, et Deum esse respondit. Numquid discretionem aliquam hominis et Dei intulit? aut carnem [PL50.71A] illam Theodochon, ut tu ais, id est, susceptricem Deitatis nominavit? vel more impietatis tuae cum quem contigit, non propter se, sed propter eum quem in se receperat, venerandum esse memoravit? sed subtilitatem hanc discretionis tuae apostolus Dei forte non norat, et elegantiam judicii tui ac differentiam non habebat, homo videlicet rusticus et imperitus, dialecticae artis nescius, philosophicae disputationis ignarus, cui scilicet institutio Domini sui abunde sufficiebat, et qui nihil omnino sciebat, nisi hoc quod Domino docente cognoverat? Et ideo sermo suus coelestis doctrina erat, fides sua magisterium divinum erat; disjungere, ut tu facis, a corpore suo Dominum non didicerat, et divellere a se ipso Deum penitus nesciebat. Sanctus, sincerus, pius, innocentiam, peritiam, [PL50.71B] fidem illaesam, scientiam incorruptam habens, sensum cum astutia simplicem, cum perfecta simplicitate sapientiam totius mali expertem, totius corruptionis ignarum, totius haereticae perversitatis immunem, et qui formam divini magisterii in se exprimens, [PL50.72A] hoc tantum quod didicerat tenebat. Itaque ille, ut tu forsitan putas, rusticus et imperitus brevi te nunc responsione concludit, paucis sermonis sui conteret. Quid ergo apostolus Thomas tetigit, cum ad palpandum Deum accessit? Christum utique absque dubio. Quid autem exclamavit? Dominus, inquit, meus, et Deus meus. Nunc si potes, et Christum a Deo separa, et muta dictum hoc, si vales. Da dialecticam disputationem, da prudentiam mundialem, et stultam illam verbosa calliditate sapientiam. Verte omnes tete in facies, et contrahe. Quidquid sive animis sive arte valeas, quidlibet dicas, quidlibet facias, exire hinc nusquam vales, nisi hoc quod apostolus tetigit Deum esse fatearis. Et quidem si quo modo possis immutare forsan [PL50.72B] historiae evangelicae praedicationem velis, ut nec corpus Domini Thomas apostolus contigisse, nec Christum Dominum Deum dixisse legeretur, sed immutari quod in Evangelio Dei scriptum est nequaquam potest. Coelum enim et terra transibunt, verba [PL50.73A] vero Dei non praeteribunt (Matth. XXIV). Ecce enim etiam nunc tibi ille qui nunc [forte legendum tunc] testatus est, Thomas apostolus clamat: Deus est Jesus quem tetigi, Deus est cujus membra palpavi; non ego incorporalia tenui, nec intractabilia tractavi, non spiritum manu contigi, ut de eo tantum credar dixisse, Deus est; spiritus enim, juxta Domini mei dictum, carnem et ossa non habet (Lucae XXIV). Ego corpus Domini mei tetigi, ego carnem et ossa palpavi, ego digitos meos in locum vulnerum misi, et de Christo Domino meo, quem palpaveram, proclamavi: Dominus meus et Deus meus. Non enim novi inter Christum et Deum facere distantiam, inserere sacrilegas opiniones inter Jesum et Deum nolo, divellere a se ipso Dominum meum nescio. Facesse a [PL50.73B] me quisquis diversa sentis, quisquis diversa loqueris. Ego aliud Christum quam Deum esse non novi, hoc cum coapostolis meis tenui, hoc Ecclesiis tradidi, hoc gentibus praedicavi, hoc etiam tibi clamo, Christus Deus est, Christus Deus est. Aliud meus sana non sentit, aliud fides sana non loquitur, divelli a se Divinitas non potest. Et cum utique quidquid est Christus Deus sit, inveniri in Deo aliud non potest quam Deus.

CAPUT XVI. Dei Patris de Filii divinitate profert testimonium

Quid ais tu nunc, haeretice? sufficiuntne haec testimonia fidei, etiam summae infidelitati, an aliquid adhuc addendum est? et quid vel post prophetas, vel post apostolos addi potest, nisi forte, ut Judaei quondam expostulabant signum tibi de coelo, etiam [PL50.73C] tu dari postules? Sed petenti hoc tibi, illud quod responsum tunc illis est, necesse est responderi: Generatio prava et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Et vere sufficere tibi signum hoc vel cum Judaeis crucifigentibus poterat, ut Dominum nostrum Deum etiam hac [PL50.74A] re sola doctus crederes, qua etiam illi qui persecuti fuerant crediderunt. Sed tamen quia coelestis signi fecimus mentionem, ostendam tibi de coelo signum: et quidem tale, cui ne daemones umquam contradixerunt; dum ipsa veritatis necessitate cogente, licet Jesum corporeum esse cernerent, Deum tamen, quod erat, esse clamabant. Quid ergo ait Evangelista de Domino Jesu Christo? Baptizatus, inquit, confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit spiritum descendentem sicut columbam et venientem super se. Et ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). Quid ad haec nunc, haeretice, ais? dictum displicet, an persona dicentis? Nec interpretatione certe indiget intelligentia allocutionis, nec commendatione verborum [PL50.74B] dignitas alloquentis. Deus Pater est qui dixit: Evidens est quod dictum est. Numquid aut tam impudentem, aut tam sacrilegam vocem proferre poteris, ut dicas de unigenito Dei Filio nec Deo Patri esse credendum? Hic est ergo, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Sed tentabis forsitan dicere, ut est dementia, de Verbo hoc, non de Christo dictum fuisse. Dic mihi ergo, quis erat qui baptizabatur? Verbum, an Christus? caro, an spiritus? Negare ut que non potes Christum fuisse. Homo ergo ille ex homine ac Deo natus, Spiritu sancto in virginem descendente, et virtute Altissimi obumbrante conceptus, ac sic hominis et Dei filius, ille utique, ut negare non potes, baptizatus est. Si ergo ille baptizatus est, ille et nominatus: quia ille utique [PL50.74C] nominatus, qui baptizatus est. Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Numquid dici significantius aut expressius quidquam potest? Christus baptizatus est; Christus ascendit de aqua; Christo baptizato coeli aperti sunt; propter Christum columba descendit super Christum; in corporali [PL50.75A] specie Spiritus sanctus astitit; Christum Pater appellavit. Hoc si de Christo dictum negare ausus es, superest ut nec baptizatum Christum fuisse, nec Spiritum descendisse, nec Patrem locutum esse contendas. Sed urget tamen et premit te ipsa veritas: ut etiam si confiteri eam nolis, tamen negare non possis. Quid enim ait evangelista? Baptizatus autem confestim ascendit de aqua. Quis baptizatus est? Christus utique. Et ecce, inquit, aperti sunt ei coeli. Cui scilicet, nisi illi qui baptizatus est? Christo utique. Et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. Quis vidit? Christus scilicet. Super quem descendit? super Christum utique. Et vox facta est de coelo, dicens. De quo? de Christo scilicet. Quid enim sequitur? Hic est Filius [PL50.75B] meus dilectus, in quo mihi complacui. Ut omnia illa propter quem facta essent, ostenderentur, vox consecuta est dicens: Hic est Filius meus dilectus, hoc est dicere: Hic est propter quem cuncta haec facta sunt. Hic est enim Filius meus, propter hunc coeli aperti sunt, propter hunc spiritus meus venit, propter hunc vox mea facta est. Hic est enim Filius meus. Dicens ergo, hic est Filius meus, quem designabat? illum utique quem columba tangebat. Quem ergo columba tetigit? Christum scilicet. Ergo Christus Filius Dei est. Impleta est, ut reor, sponsio mea. Vides ergo profecto, haeretice, signum tibi de coelo datum: et quidem non unum, sed et multa et singularia? Habes enim unum in apertione coeli, aliud in Spiritus descensione, tertium in Patris voce. Quae [PL50.75C] utique evidentissime omnia Christum Deum esse declarant: quia eum et reseratio coelorum Deum indicat, et descensio super eum Spiritus sancti Deum approbat, et allocutio Patris Deum esse confirmat. Neque enim vel coelum nisi Domini sui honore patuisset, vel Spiritus specie corporali nisi super Dei [PL50.76A] Filium descendisset, nec Pater Filium nisi vere Filium declarasset: praesertim cum his divinae nativitatis significationibus, quae non solum veritatem piae fidei confirmarent, sed etiam pravitatem impiae opinionis excluderent. Ineffabili enim divini dicti magnificentia cum expresse ac significanter dixisset Pater, hic est Filius meus dilectus, addit etiam illud quod secutum est, dilectus scilicet, in quo mihi complacui. Utique sicut per prophetam Deum fortem, et Deum magnum jam praedicaverat (Isaiae IX): ita hic dicens, Filius meus dilectus in quo mihi complacui, insuper proprii filii sui nomen adjecit, ut proprietatem divinae videlicet naturae nominum significaret adjectio, et id ad honorem Filii Dei peculiariter pertineret, quod nulli omnino homini contigisset. Itaque sicut [PL50.76B] illa propria ac peculiaria in persona Domini nostri Jesu Christi fuerunt, quod coeli aperti sunt, quod eum Deus Pater cunctis videntibus per adventantem atque astantem columbam quasi manu quodammodo sua tetigit, et quasi digito indicante monstravit, dicens, Hic est Filius meus: ita illud quoque proprium ei ac singulare, quod peculiariter dilectus, et peculiariter Patri complacitus nominatur: ut peculiarem utique naturae significationem peculiaria additamenta monstrarent, et proprietatem unigeniti Filii etiam cognominum proprietas confirmaret, quam jam honor signorum praecedentium comprobasset. Sed jam libelli istius finis sit. Neque enim dictum hoc Dei Patris aut augeri humanis sermonibus aut exaequari potest. Nobis de Domino nostro [PL50.76C] Jesu Christo Filio suo, satis per se ipse Deus Pater idoneus testis est, dicens, Hic est Filius meus. Tu si contradicendum his Dei Patris vocibus putas: illi a te necesse est contradici, qui eum evidentissima declaratione Filium suum esse ab omni mundo fecit agnosci.

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 50, coll. 49C-76C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22