Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Quaestiones in Heptateuchum, Liber 1 (2/2)

XCV. [Ib. XXXI, 41, 7.] Quid est quod dicit Jacob socero suo, Et decepisti mercedem meam decem agnabus? Hoc enim quando et quomodo factum sit, Scriptura non narrat: sed utique factum est quod iste commemorat; nam dixit hoc et uxoribus suis, quando eas vocavit in campum. Conquerens enim de patre illarum, ait inter caetera, Et mutavit mercedem meam decem agnorum. Intelligitur ergo per singula tempora partus ovium, cum videret Laban tales fetus esse natos, quales placuerat ut ad Jacob pertinerent, pactum fraude mutasse, et dixisse ut futuro fetu alios pecudum colores haberet in mercede Jacob. Tunc autem ille virgas varias non supponebat, et non nascebantur varii, sed unius coloris, quae Jacob ex novo pacto auferebat. Quod cum vidisset Laban, rursus pactum fraude mutabat, ut ad Jacob varia pertinerent: tunc [PL34.573] iliarum suppositione virgarum varia nascebantur. Ergo quod ait Jacob uxoribus suis, Mutavit mercedem meam decem agnorum, et postea ipsi Laban, Decepisti mercedem meam decem agnabus, non ita dixit quasi provenerit socero ejus ipsa fraus; ut enim non ei proveniret, Deum sibi dixit adversus illum adfuisse: decem vero agnos vel decem agnas, pro decem temporibus posuit, quibus oves quas pascebat per sexennium pepererunt. Bis quippe pariebant in anno: contigerat autem ut primo anno, quo inter se pacti sunt, et ad eas pascendas placito hujus mercedis accessit, semel parerent in fine anni, quia cum accessit, jam semel pepererant; rursumque sexto anno, id est ultimo, cum semel peperissent, exorta necessitate profectionis, prius recederet, quam iterum parerent: ac per hoc cum primus annus atque ultimus duos ovium partus sub illo haberent, hoc est, singulos, medii vero quatuor anni binos, fiunt omnes decem. Nec mirum quod haec decem tempora nomine agnorum appellavit, qui eisdem temporibus nascebantur; velut si quisquam dicat, Per tot vindemias, aut, Per tot messes, quibus numerus intelligatur annorum: unde ait quidam, Post aliquot aristas (Virgil. in Bucol, Eclog. 1, v. 70); per aristas videlicet messes, et per messes annos significans. Pecudum autem illius regionis fecunditas, sicut Italarum, tanta fertur, ut bis in anno pariant.

XCVI. [Ib. XXXI, 45.] Sumpsit autem Jacob lapidem, et constituit eum titulum. Diligenter animadvertendum est, quomodo istos titulos in rei cujusque testimonio constituebant; non ut eos pro diis colerent, sed ut eis aliquid significarent.

XCVII. [Ib. XXXI, 47, 48.] Quod acervum lapidum, quem inter se constituerant Laban et Jacob, cum aliquanta diversitate appellaverunt, ut eum vocaret Laban Acervum testimonii, Jacob Acervum testem; traditur ab eis qui et syram et hebraeam linguam noverunt, propter proprietatem suae cujusque linguae factum. Fieri enim solet, ut alia lingua non dicatur uno verbo, quod alia dicitur, et vicinitate significationis quidque appelletur. Nam postea dicitur, Propter hoc appellatum est nomen, Acervus testatur. Hoc enim medie positum est, quod utrique conveniret, et ei qui dixerat, Acervus testimonii, et ei qui dixerat, Acervus testis.

XCVIII. [Ib. XXXI, 48, 49.] Quid est quod loquendo Laban ad Jacob dicit, Testatur acervus hic, et testatur titulus hic. Propter hoc appellatur nomen, Acervus testatur. Et visio quam dixit, Respiciat Deus inter me et te? Nisi forte ordo est, Et visio quam dixit Deus, Respiciat inter me et te, Deus quippe illi dixerat in visione, ne laederet Jacob.

XCIX. [Ib. XXXI, 50.] Quid est quod dicit in consequentibus Laban, Vide, nemo nobiscum est? nisi forte nemo extraneorum, aut propter testificationem Dei, quem ita habere deberent, tanquam nemo cum eis esset, quem testimonio ejus adjungerent.

C. [Ib. XXXI, 53, 42.] Et juravit Jacob per timorem [PL34.574] patris sui Isaac. Per timorem utique quo timebat Deum, quem timorem etiam superius commendavit. cum diceret, Deus patris mei Abrahae, et timor patris mei Isaac.

CI. [Ib. XXXII, 2.] Castra Dei quae vidit Jacob in itinere, nulla dubitatio est quod Angelorum fuerit multitudo: ea quippe in Scripturis militia coeli nominatur.

CII. [Ib. XXXII, 6-12.] Nuntiato sibi fratre suo Jacob veniente obviam ei cum quadringentis viris, turbatus est quidem et mente confusus, quoniam timuit valde; et ut visum est homini perturbato, divisam multitudinem suam in duo castra disposuit. Ubi quaeri potest, quomodo habuerit fidem promissis Dei, quandoquidem dixit, Si venerit ad castra prima frater meus, et exciderit ea, erunt secunda in salutem. Sed etiam hoc fieri potuit, ut everteret castra ejus Esau, et tamen Deus post illam afflictionem adesset, et liberaret eum, et quae promisit impleret. Et admonendi fuimus hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quae facienda sunt ab hominibus in praesidium salutis, ne praetermittentes ea, Deum tentare videamur. Denique post haec, quae verba dicat idem Jacob, considerandum est: Deus, inquit, patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi, Recurre in terram generationis tuae, et bene tibi faciam, idoneus es mihi ab omni justitia et ab omni veritate, quae fecisti puero tuo. In virga enim mea ista transii Jordanem hunc, nunc autem factus sum in duo castra: erue me de manu fratris mei, de manu Esau; quia ego timeo illum, ne cum venerit feriat me et matres super filios. Tu autem dixisti, Benefaciam tibi, et ponam semen tuum tanquam arenam maris, quae non dinumerabitur prae multitudine. Satis in his verbis et humana infirmitas, et fides pietatis apparet.

CIII. [Ib. XXXII, 20.] Quod latini codices habent de Jacob, Dixit enim, Placabo vultum ejus, in muneribus praecedentibus eum; scriptor libri qui narrans ait de Jacob, Dixit enim, Placabo vultum ejus, huc usque verba Jacob dixisse intelligitur, caetera vero sua intulisse quod ait, in muneribus praecedentibus eum: tanquam diceret, In muneribus quae praecedebant Jacob, placabo vultum fratris mei. Ordo est ergo verborum Jacob, Placabo vultum ejus, et post hoc videbo faciem ejus; forsitan enim suscipiet faciem meam. Interposita autem sunt verba scriptoris, in muneribus praecedentibus eum.

CIV. [Ib. XXXII, 26.] Quod ab illo angelo desiderat Jacob benedici, cui luctando praevaluit, magna est de Christo prophetia. Nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a majore vult benedici. Quomodo ergo ab eo benedici iste voluit, quem luctando superavit? Praevaluit enim Jacob Christo, vel potius praevalere visus est, per eos Israelitas a quibus crucifixus est Christus; et ab eo tamen benedicitur in eis Israelitis qui crediderunt in Christum, ex quibus erat qui dicebat, Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin (Rom. XI, 1). [PL34.575] Unus ergo atque idem Jacob et claudus et benedictus: claudus in latitudine femoris, tanquam in multitudine generis, de quibus dictum est, Et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 46); benedictus autem in eis de quibus dictum est, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5).

CV. [Ib. XXXIII, 10.] Quid sibi vult quod Jacob ait fratri suo, Propter hoc vidi faciem tuam, quemadmodum cum videt aliquis faciem Dei? utrum paventis et perturbati animi verba usque in hanc adulationem proruperunt? an secundum aliquem intellectum sine peccato dicta accipi possunt? Fortassis enim quia dicti sunt et Gentium dii, quae sunt daemonia, non praejudicetur ex his verbis homini Dei. Non enim dixit, Quemadmodum si viderem faciem Dei, sed, Cum videt aliquis; ipse autem aliquis, quem significare possit, incertum est: atque ita fortasse temperata sunt verba, ut et ipse Esau sibi delatum tantum honorem grate acciperet, et qui haec etiam aliter intelligere possunt, eum a quo dicta sunt nullo crimine impietatis arguerent. Quod etsi benigno animo dicta haec verba fraterna sunt, quoniam et post bonam susceptionem metus ipse transierat; potuit sic dici, quemadmodum et Moyses Pharaonis deus dictus est (Exod. VII, 1), secundum quod dicit Apostolus, Etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi, et domini multi (I Cor. VIII, 5): maxime quia sine articulo, in graeco dictum est; quo articulo evidentissime solet veri Dei unius fieri significatio. Non enim dixit, πρόσωπον τοῦ Θεοῦ, sed dixit, πρόσωπον θεοῦ: facile autem hoc intelligunt qua distantia dicatur, qui Graecorum eloquium audire atque intelligere solent.

CVI. [Ib. XXXIII, 14.] Quaeritur utrum mendaciter promiserit Jacob fratri suo, quod sequens pedes suorum, in itinere propter quos si moraretur, venturus esset ad eum in Seir: hoc enim, sicut Scriptura deinde narrat, non fecit, sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promiserat, sed aliud postea cogitando delegit?

CVII. [Ib. XXXIV, 2, 3.] Quomodo Scriptura dicit quod vidit Sichem filius Emmor Evaei, princeps terrae, Dinam filiam Jacob, et accepit eam, et dormivit cum ea, et humiliavit eam: et intendit animo Dinae filiae Jacob, et adamavit virginem, et locutus est secundum sensum virginis ipsi? Quomodo virgo appellatur, si jam cum illa dormierat, eamque humiliaverat? Nisi forte virgo nomen aetatis est secundum hebraeum eloquium: an potius per recapitulationem postea commemoratur quod primo factum est? Prius enim potuit intendere animae ipsius et amare virginem, et loqui secundum sensum virginis, et deinde cum illa dormire, eamque humiliare.

CVIII. [Ib. XXXIII, 5, et XXXIV, 25.] Cum paulo ante [PL34.576] loquens Jacob cum fratre suo Esau infantes filios suos esse significet, qui graece dicuntur παιδὶα, quaeri potest quomodo potuerunt facere tantam stragem direptionemque civitatis, interfectis quamvis in dolore circumcisionis constitutis pro sorore sua Dina. Sed intelligendum est, diu illic habitasse Jacob, donec et filia ejus virgo fieret, et filii juvenes. Nam ita scriptum est: Et venit Jacob in Salem in civitatem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, cum advenit de Mesopotamia Syriae, et applicuit ad faciem civitatis; et emit partem agri, in quo statuit illic tabernaculum suum, ab Emmor patre Sichem centum agnis; et statuit ibi aram, et invocavit Deum Israel. Exiit autem Dina filia Liae, quam peperit ipsi Jacob, ut condisceret filias regionis ejus (Gen. XXXIII, 18-20, et XXXIV, 1), et caetera. Apparet ergo his verbis non transeunter, sicut viator solet, illic mansisse Jacob, sed agrum emisse, tabernaculum constituisse, aram instruxisse, ac per hoc diutius habitasse: filiam vero ejus cum ad eam venisset aetatem, ut amicas habere jam posset, condiscere voluisse filias civium loci; atque ita factam esse pro illa cruentissimam caedem et depraedationem, quae jam, ut puto, quaestionem non habet. Multitudo enim non parva erat cum Jacob, qui plurimum ditatus fuit; sed filii ejus in hoc facto nominantur, quia ejusdem facti principes atque auctores fuerunt.

CIX. [Ib. XXXIV, 30.] Quod ait Jacob, timens bella finitimorum apud civitatem Salem, quam expugnaverunt filii ejus, Ego autem exiguus sum numero, et convenientes super me occident me; propter bella plurium, quae consurgere poterant, se dixit numero exiguum, non quod minus multos haberet, quam possent sufficere expugnationi illius civitatis, cum suos in itinere in bina castra diviserit.

CX. [Ib. XXXV, 1.] Dixit autem Deus ad Jacob, Surge, et ascende in locum Bethel, et habita ibi; et fac ibi aram Deo, qui apparuit tibi, cum fugeres a facie Esau fratris tui. Quid est quod non dixit, Et fac ibi aram mihi, qui apparui tibi; sed Deus dicit, Fac ibi aram Deo qui apparuit tibi? utrum Filius ibi apparuit, et Deus Pater hoc dicit? an in aliquo genere locutionis annumerandum?

CXI. [Ib. XXXV, 2.] Quod Jacob ascensurus Bethel, ubi jussus est aram facere, dicit domui suae et omnibus qui cum illo erant, Tollite deos alienos, qui vobiscum sunt, de medio vestrum, etc.; deinde dicitur, Et dederunt Jacob deos alienos, qui erant in manibus eorum, et inaures quae erant in auribus eorum: quaeritur quare et inaures, quae si ornamenta erant, ad idololatriam non pertinebant, nisi quia intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum. Nam Rebeccam a servo Abrahae inaures accepisse Scriptura testatur; quod non fieret, si eis inaures habere ornamenti gratia non liceret. Ergo illae inaures quae cum idolis datae sunt, ut dictum est, idolorum phylacteria fuerunt.

CXII. [Ib. XXXV, 5.] Et factus est timor Dei in civitatibus quae circa illos erant, et non sunt consecuti post filios [PL34.577] Israel. Incipiamus animadvertere quemadmodum Deus operetur in hominum mentibus. A quo enim timor Dei factus est in illis civitatibus, nisi ab illo qui sua promissa in Jacob filiisque tuebatur?

CXIII. [Ib. XXXV, 6.] Venit autem Jacob in Luza, quae est in terra Chanaan, quae est Bethel. Animadvertendum est tria jam nomina hujus civitatis commemorata; Ulammaus, quod dictum est eam prius vocatam, cum illuc prius pergens in Mesopotamiam venisset Jacob (Gen. XXVIII, 19); et Bethel, quod nomen ipse imposuit (Id. XXXV, 15), et interpretatur Domus Dei; et Luza, quod modo commemoratum est. Nec mirum debet videri: multis enim locis hoc accidit, et in civitatibus, et in fluminibus, et in quibusque terrarum, ut ex aliis atque aliis causis vel adderentur, vel mutarentur vocabula, sicut etiam ipsis hominibus.

CXIV. [Ib. XXXV, 9, 10.] Iterum in Luza apparuit Deus Jacob, et dixit ei: Nomen tuum jam non vocabitur Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Hoc ei dicit ecce iterum Deus in benedictione, quae repetitio confirmat magnum promissum in hoc nomine. Nam hoc mirum est, quibus etiam semel dictum est, amplius eos non vocari quod vocabantur, sed quod eis novum nomen imponebatur, omnino amplius aliquid non vocatos nisi quod eis impositum sit: istum autem per totam vitam suam et deinceps post vitam suam appellatum esse Jacob, cui non semel Deus dixerat, Non jam vocaberis Jacob, sed Israel erit nomen tuum (Id. XXXII, 28). Nimirum ergo nomen hoc ad illam recte intelligitur pertinere promissionem, ubi sic videbitur Deus, quomodo non est antea Patribus visus. Ibi non erit nomen vetus, quia nihil remanebit vel in ipso corpore vetustatis, et Dei visio summum erit praemium.

CXV. [Ib. XXXV, 11.] In promissis Jacob dicitur, Gentes et congregationes gentium erunt ex te: quaeritur utrum gentes secundum carnem, congregationes autem gentium secundum fidem, an utrumque propter fidem gentium dictum est, si gentes appellari non possunt una gens Israel secundum carnem.

CXVI. [Ib. XXXV, 13-15.] Ascendit autem Deus ab eo loco, ubi locutus est cum eo; et statuit Jacob titulum in loco in quo locutus est cum eo, titulum lapideum; et libavit super eum libamen, et infudit super eum oleum; et vocavit Jacob nomen loci, in quo locutus est cum eo illic Deus, Bethel. Iterum factum est hoc loco, quod factum fuerat? an iterum commemoratum est? Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi libavit. Non ergo sicut idololatrae solent aras ante lapides constituere, et tanquam diis libare lapidibus.

CXVII. [Ib. XXXV, 26.] 1. Quod duodecim filii computantur Israel, qui nati sunt ei, et dicitur, Hi sunt filii Israel, qui nati sunt ei in Mesopotamia, cum Benjamin longe postea natus sit, cum jam transiisset Bethel, et appropinquaret Bethlehem: frustra quidam conantes istam solvere quaestionem, dixerunt non legendum, nati sunt, sicut latini plerique codices habent; sed, facti sunt; graece enim scriptum est ἐγένοντο: ita [PL34.578] volentes intelligi etiam Benjamin, quamvis ibi natus non fuerit, ibi factum tamen; quia jam fuerat in utero seminatus, ut praegnans inde Rachel exiisse credatur. Hoc autem modo etiamsi, nati sunt, legeretur, possent dicere, jam in utero natus erat, quia conceptus erat; sicut de sancta Maria dictum est ad Joseph, Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20).

2. Sed aliud est quod impedit hanc solutionem quaestionis hujus; quia si jam ibi Benjamin conceptus erat, qui filii Jacob grandes inde exierunt, vix annorum duodecim esse potuerunt. Viginti namque annos illic explevit, quorum primis septem sine conjugio fuit, donec serviendo id adipisceretur. Ut ergo primo anno, quo duxit uxorem, ei filius nasceretur, duodecim annorum esse potuit primitivus, cum inde profectus est. Proinde si jam conceptus fuerat Benjamin, intra decem menses illa omnis via peracta est, et quidquid in itinere scriptum est de Jacob. Unde sequitur ut filii ejus tam parvuli pro sorore sua Dina tantam stragem fecerint, tot homines trucidaverint, ita expugnaverint civitatem: in quibus Simeon et Levi, qui primi gladiis accincti intraverunt ad illos homines eosque peremerunt, undecim unus, alter autem decem annorum fuisse reperiatur etiamsi per singulos annos sine intermissione illa pepererat: quod utique incredibile est, ab illius aetatis pueris illa omnia fieri potuisse; quando et ipsa Dina vix adhuc sex annorum fuit.

3. Proinde aliter solvenda quaestio est, ut ideo intelligatur dictum, commemoratis duodecim filiis, Hi sunt filii Jacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae, quia inter omnes qui tam multi erant, unus tantum erat non ibi natus, qui tamen inde habuit nascendi causam, quod ibi mater ejus patri copulata est. Sed solutio ista quaestionis aliquo exemplo similis locutionis firmanda est.

4. Nulla tamen est facilior solutio quaestionis hujus, quam ut per synecdochen dictum accipiatur. Ubi enim pars major est, aut potior, solet ejus nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. Sicut ad duodecim Apostolos jam non pertinebat Judas, qui etiam mortuus fuit cum Dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen Apostolus in Epistola sua tenuit, ubi ait, eum apparuisse illis duodecim (I Cor. XV, 5). Cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut non possint intelligi quicumque duodecim; sed illi in eo numero insignes. Eo modo locutionis puto et illud a Domino dictum, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis [PL34.579] diabolus est (Joan. VI, 71)? ut non ad electionem etiam ipse pertinere videatur. Non enim facile invenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. Quod si putaverimus et illum electum, ut per ejus traditionem Domini passio compleretur, id est malitiam ejus ad aliquid electam, bene utente Deo etiam malis; aliud attendamus ubi ait, Non de omnibus vobis dico; ego scio quos elegi (Id. XIII, 18): ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos. Ac per hoc illud quod dictum est, Ego vos duodecim elegi, per synecdochen dictum est, ut nomine majoris meliorisque partis, etiam illud complecteretur, quod ad ipsum nomen non pertinet.

5. Hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo Sichem, ut acciperet Dinam filiam Jacob, exiit loqui cum eodem Jacob, et venerunt etiam filii ejus qui absentes erant, et ad omnes dicit Emmor: Sichem filius meus elegit animo filiam vestram; date ergo illi eam uxorem (Gen. XXXIV, 6-8). Quia enim potior erat patris persona, per synecdochen filiam vestram dicens, etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. Hinc est et illud, Curre ad oves, et accipe inde mihi duos haedos (Id. XXVII, 9): simul enim pascebantur oves et haedi; et quia potiores sunt oves, earum nomine etiam caprimum pecus complexus est. Sic quia potior erat numerus undecim filiorum Jacob, qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione Scriptura complexa est etiam Benjamin, qui non erat ibi natus, et dictum est, Hi sunt filii Jacob, qui facti sunt et in Mesopotamia Syriae.

CXVIII. [Ib. XXXVI, 1.] Quod post narrationem mortis Isaac narratur quas uxores Esau acceperit, et quos creaverit, recapitulatio intelligenda est. Neque enim post mortem Isaac fieri coepit, cum jam essent Esau et Jacob centum viginti annorum. Nam eos sexagenarius suscepit, et vixit omnes annos vitae suae centum octoginta.

CXIX. [Ib. XXXVI, 6, 7.] Quaestio est, quomodo Scriptura dicat, post mortem Isaac patris sui Esau abscessisse de terra Chanaan, et habitasse in monte Seir; cum veniente de Mesopotamia Jacob fratre ejus, legatur quod jam illic habitabat. Proinde quid fieri potuerit ut Scriptura falli vel fallere non credatur, in promptu est cogitare; quod scilicet Esau posteaquam in Mesopotamiam frater ejus abscessit, noluit habitare cum parentibus suis, sive ex illa commotione qua dolebat se benedictione fraudatum, sive aliqua causa vel uxorum suarum, quas odiosas videbat esse parentibus, vel qualibet alia: et coepit habitare in monte Seir. Deinde post reditum Jacob fratris sui, facta inter eos concordia, reversus est et ipse ad parentes, et cum mortuum patrem simul sepelissent, quia eos in plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir, et ibi propagavit gentem Idumaeorum.

CXX. [Ib. XXXVI, 21.] Quod scriptum est, Hi principes Chorraei filii Seir in terra Edom; secundum tempus quo vivebat, scriptor commemorat. Cum autem Seir habitaret qui istos genuit, nondum veniente in [PL34.580] illam terram Esau, nondum utique appellabatur terra Edom. Non enim nomen nisi ab ipso Esau inditum est terrae, quoniam idem ipse et Esau et Edom vocabatur, de quo propagati sunt Idumaei, hoc est gens Edom.

CXXI. [Ib. XXXVI, 31, 32.] Quod scriptum est, Et hi reges qui regnaverunt in Edom, antequam regnaret rex in Israel, non sic accipiendum est, tanquam omnes reges nominati sint usque ad ea tempora, quibus coeperunt reges Israel, quorum primus fuit Saül. Multi enim fuerunt in Edom usque ad tempora Saül, temporibus etiam Judicum, quorum tempora fuerunt ante reges: sed ex his multis eos solos potuit commemorare Moyses, qui fuerunt antequam ipse moreretur. Nec mirum est quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, atque per Raguel filium Esau, et Zara filium Raguel, et Jobab filium Zara, cui Jobab successit in regno Balac, qui primus in terra Edom rex fuisse commemoratur, usque ad ultimum regem quem potuit nominare Moyses, plures generationes inveniuntur quam numerantur ab Abraham per Jacob usque ad Moysen. Nam illic inveniuntur fere duodecim, hic autem usque ad Moysen ferme septem. Fieri enim potuit ut ideo ibi plures nominarentur, quia citius moriendo plures alter alteri successerunt. Sic etiam contigit ut alium ordinem sequens Matthaeus, ab Abraham usque ad Joseph quadraginta duas generationes numeraret (Matth. I, 1-17): Lucas autem in ordine alio numerans generationes non per Salomonem, sicut ille, sed per Nathan, ab Abraham usque ad Joseph quinquaginta quinque commemoret (Luc. III, 23-38). In illo quippe ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores. Ne forte autem moveat aliquem, quod inter reges Edom commemoratur Balac filius Beor, et de similitudine nominis existimet illum esse Balac, qui restitit Moysi ducenti populum Israel: sciat illum Balac Moabitam fuisse, non Idumaeum, eumque fuisse filium Sephor, non filium Beor; sed fuisse etiam ibi tunc filium Beor Balaam, non Balac, quem Balaam conduxerat idem Balac ad maledicendum populum Israel (Num. XXII, 2-6).

CXXII. [Ib. XXXV, 29, et XXXVII, 2.] Quomodo potuerit mors Isaac, decem et septem annorum invenire Joseph ejus nepotem, sicut videtur tanquam ex ordine Scriptura narrare, quocumque se quisque convertat, invenire difficile est. Nolo enim dicere, non posse inveniri, ne forte me fugiat quod alium non fugit. Si enim post mortem avi sui Isaac, decem et septem annorum fuit Joseph quando eum fratres in Aegyptum vendiderunt, procul dubio et pater ejus Jacob septimo decimo anno filii sui Joseph centum viginti annorum fuit. Genuit enim eos Isaac, cum esset annorum sexaginta, sicut scriptum est (Gen. XXV, 26): vixit ergo Isaac postea centum viginti, quia centesimo octogesimo mortuus est; idcirco dimisit filios centum viginti annos habentes, et Joseph decem et septem. Joseph autem quoniam triginta annorum fuit, quando apparuit in conspectu Pharaonis, secuti sunt autem [PL34.581] septem anni ubertatis et duo famis, donec ad eum pater cum fratribus venit; triginta novem profecto annos agebat Joseph quando Jacob intravit in Aegyptum. Tunc autem idem Jacob, quod ore suo Pharaoni dicit, centesimum et trigesimum annum agebat aetatis (Gen. XLVII, 9); centum autem et viginti Jacob, quando erat decem et septem Joseph: quod verum esse nullo modo potest. Si enim septimo decimo anno vitae Joseph, Jacob centum viginti ageret, procul dubio trigesimo et nono anno Joseph, non centum triginta, sed centum quadraginta et duos annos agere inveniretur Jacob. Si autem die mortis Isaac, nondum erat annorum decem et septem Joseph, sed aliquantulo tempore post mortem avi sui ad septimum decimum pervenit annum, quo anno Scriptura testante in Aegyptum est a fratribus venditus, plurium etiam quam centum quadraginta duum annorum esse debuit pater ejus, quando est filium in Aegyptum consecutus. Scriptura quippe posteaquam narravit annum vitae ultimum Isaac centesimum et octogesimum, et ejus mortem ac sepulturam (Id. XXXV, 28, 29), deinde commemoravit quemadmodum digressus esset Esau a fratre suo de terra Chanaan in montem Seir, et contexuit commemorationem regum et principum gentis ipsius, in qua se constituit, vel quam propagavit Esau; post haec, narrationem de Joseph sic intulit (Id. XXXVI, 6-43): Habitabat autem Jacob in terra Chanaan. Hae autem procreaturae Jacob. Joseph autem decem et septem annorum erat pascens cum fratribus oves. Deinde narratur causa somniorum quemadmodum odiosus fratribus sit factus, et venditus (Id. XXXVII, 1-28). Aut ergo eodem anno septimo decimo, aut etiam aliquanto major venit in Aegyptum: ac per hoc utrolibet modo permanet quaestio. Si enim decem et septem annorum fuit post mortem avi sui, quando pater ejus centum viginti fuit; profecto anno ejus trigesimo et nono, quando Jacob venit in Aegyptum, centum quadraginta duos annos idem Jacob agere debuit: fuit autem tunc Jacob centum triginta; ac per hoc si decem et septem annorum Joseph in Aegyptum est venditus, ante duodecim annos quam moreretur avus ejus, venditus invenitur. Decem enim et septem annorum esse non potuit, nisi ante duodecim annos mortis Isaac, centesimo et octavo anno vitae patris sui Jacob. His enim cum adjecerimus viginti duos annos quibus Joseph usque ad adventum patris sui fuit in Aegypto, fient aetatis anni Joseph triginta novem, et Jacob centum triginta, et nulla erit quaestio. Sed quoniam Scriptura post mortem Isaac ista narravit, putatur Joseph post ejusdem avi sui mortem decem et septem annorum fuisse. Quapropter intelligamus de vita Isaac, tanquam multum decrepiti senis, tacuisse Scripturam, cum jam de Jacob et ejus filiis loqueretur: vivo tamen Isaac, decem et septem annorum esse coepit Joseph.

CXXIII. [Ib. XXXVII, 10.] Quod dicit Jacob ad Joseph, Quod est somnium hoc quod somniasti? Numquid venientes veniemus ego et mater tua et fratres tui adorare te super terram? nisi in aliquo mysterio dictum accipiatur, [PL34.582] quomodo intelligitur de matre Joseph, quae jam erat mortua? Unde non in Aegypto, cum sublimaretur, putandum est hoc esse completum; quia nec pater eum adoravit, quando ad eum venit in Aegyptum, nec mater olim defuncta potuit. In Christi ergo persona facile intelligi potest etiam de mortuis, secundum illud quod dicit Apostolus, quia donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II, 9, 10).

CXXIV. [Ib. XXXVII, 28.] Quaeritur quare Ismaelitas Scriptura, quibus a fratribus venditus est Joseph, etiam Madianitas vocet, cum Ismael sit de Agar filius Abrahae, Madianitae vero de Cethura? An quia Scriptura dixerat de Abraham, quod munera dederit filiis concubinarum suarum, Agar scilicet et Cethurae, et dimiserit eos ab Isaac filio suo in terram Orientis (Gen. XXV, 6), unam gentem fecisse intelligendi sunt?

CXXV. [In XXXVII, 35.] De Jacob scriptum est, cum lugeret Joseph, Congregati sunt autem omnes filii ejus et filiae, et venerunt consolari eum. Quae filiae praeter Dinam? An filios et filias dicit connumeratis nepotibus et neptibus? jam enim majores filii ejus filios habere potuerunt.

CXXVI. [Ib. XXXVII, 35.] Et noluit consolari, dicens, Quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. Solet esse magna quaestio, quomodo intelligatur infernus; utrum illuc mali tantum, an etiam boni mortui descendere soleant. Si ergo tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem velle descendere? Non enim in poenis inferni eum esse credit. An perturbati et dolentis verba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis?

CXXVII. [Ib. XXXVII, 36.] Et vendiderunt Joseph in Aegyptum Petephrae spadoni, praeposito coquorum. Nolunt quidam praepositum coquorum interpretari, qui graece ἀρχιμάγειρος dicitur; sed praepositum militiae, cui esset potestas occidendi. Nam sic appellatus est etiam ille quem Nabuchodonosor misit, penes quem potius invenitur primatus fuisse militiae.

CXXVIII. [Ib. XXXVIII, 1-3.] Factum est autem in tempore illo descendit Judas a fratribus suis ad hominem quemdam Odollamitam, cui nomen Iras: et vidit illic Judas filiam hominis Chananaei nomine Savam, et accepit eam, et introivit ad eam, et concepit, et peperit filium, et caetera. Quaeritur quando ista fieri potuerunt. Si enim posteaquam Joseph devenit in Aegyptum, quomodo intra viginti ferme et duos annos (nam post tantum temporis colligitur eos venisse ad eumdem Joseph fratrem suum in Aegyptum cum patre suo) fieri potuerit ut Judae filii ejus aetatis omnes possent ducere uxores? Nam Thamar nurum suam, mortuo primogenito suo, alteri filio dedit: quo etiam mortuo, exspectavit ut cresceret tertius; et cum crevisset, nec illi eam dedit, timens ne et ipse moreretur: unde factum est ut eidem socero suo se illa [PL34.583] supponeret. Quomodo ergo haec omnia intra tam paucos annos fieri potuerint, merito movet, nisi, ut forte solet, Scriptura per recapitulationem aliquot annos ante venditum Joseph hoc fieri coepisse intelligi velit; quoniam sic positum est, ut diceretur, Factum est autem in illo tempore: ubi tamen quaeritur, si decem et septem annorum erat Joseph quando venditus est, quot annorum esse Judas potuerit quartus filius Jacob, quandoquidem ipse primogenitus Ruben ut plurimum fratrem suum Joseph quinque aut sex annos potuerit aetate praecedere. Evidenter autem Scriptura dicit triginta annorum fuisse Joseph, quando innotuit Pharaoni (Gen. XLI, 46). Cum ergo ipse anno septimo decimo aetatis suae venditus fuisse credatur, tredecim annos peregerat in Aegypto ignotus Pharaoni; ad hos autem tredecim annos accesserunt septem anni ubertatis, et facti sunt anni viginti; his adduntur duo, quia secundo anno famis intravit Jacob in Aegyptum cum filiis suis, et inveniuntur viginti duo anni, quibus abfuit Joseph a patre et a fratribus suis: quo medio tempore, quomodo fieri potuerint de uxore et filiis et nuru Judae omnia quae narrantur, indagare difficile est: nisi forte ut credamus (et hoc enim fieri potuit), mox ut adolescere Judas coepit, eum incidisse in amorem ejus quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph in Aegyptum.

CXXIX. [Ib. XXXVIII, 14.] Et depositis vestimentis viduitatis suae a se. Hinc insinuatur et temporibus Patriarcharum certa et sua fuisse vestimenta viduarum, non utique talia qualia conjugatarum.

CXXX. [Ib. XXXIX, 1.] Quod iterum dicitur, Joseph autem depositus est in Aegyptum, et possedit eum Petephres spado Pharaonis, ad ordinem redit Scriptura unde recesserat, ut illa narraret quae supra digesta sunt.

CXXXI. [Ib. XL, 16.] Quod aliqui codices latini habent, tria canistra alicae, cum graeci habeant χονδριτῶν, quod interpretantur qui usum ejusdem linguae habent, panes esse cibarios. Sed illud movet, quomodo panem cibarium potuerit Pharao habere in escis. Dicit enim in superiore canistro fuisse omnia ex quibus edebat Pharao, opus pistorum. Sed intelligendum est etiam ipsum canistrum habuisse panes cibarios, quia dictum est, tria canistra χονδριτῶν, et desuper fuisse illa ex omni genere operis pistoris in eodem canistro superiore.

CXXXII. [Ib. XLI, 1.] Quod putabat se stare Pharao super flumen, quemadmodum servus Abrahae dixit, Ecce ego sto super fontem aquae (Id. XXIV, 13) (nam et ibi graecus ἐπὶ τῆς πηγῆς dixit quemadmodum hic ἐπὶ τοῦ ποταμοῦ): haec locutio si intelligatur in Psalmo ubi scriptum est, Qui fundavit terram super aquam (Psal. XXIII, 2); non coguntur homines putare sicut navem natare terram super aquam. Secundum hanc enim locutionem recte intelligitur quod altior sit terra quam aqua; altius quippe ab aquis sustollitur, ubi habitent terrena animalia.

CXXXIII. [Ib. XLI, 30.] Quod scriptum est, Obliviscentur [PL34.584] ubertatis futurae in tota terra Aegypti, non futurae illis qui famem patientur, tanquam postea veniat illis ubertas; sed futura erat tunc quando loquebatur, tanquam diceret, Ubertatis hujus, quam futuram significarunt boves bonae et spicae bonae, obliviscentur homines in ea fame, quam significaverunt boves et spicae malae.

CXXXIV. [Ib. XLI, 38.] Numquid inveniemus hominem talem, qui habeat Spiritum Dei in se? Ecce jam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus, id est, Spiritus Dei. Primo ubi dictum est, Et Spiritus Dei ferebatur super aquam (Gen. I, 2): secundo ubi dicit Deus, Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt (Id. VI, 3): et tertio nunc, quod Pharao dicit de Joseph, esse in illo Spiritum Dei; nondum tamen legimus Spiritum sanctum.

CXXXV. [Ib. XLI, 45.] Et imposuit Pharao nomen Joseph Psonthomphanech: hoc nomen interpretari dicitur, Occulta revelavit; ex illo utique quod somnia regi aperuit: Aegyptia vero lingua Salvatorem mundi perhibent appellatum isto nomine.

CXXXVI. [Ib. XLI, 45.] Et dedit ei Aseneth, filiam Petephrae sacerdotis Solis civitatis, ipsi uxorem. Quaeri solet cujus Petephrae, utrum illius cujus servus fuit, an alterius: sed credibilius aestimatur alterius. Nam de illo cur non credatur, multa sunt quae moveant. Primum, quia Scriptura non commemoravit, cum videatur hoc non potuisse praeterire, quod ad illius juvenis non parvam gloriam pertinebat, ut ejus filiam duceret, cujus famulus fuit. Deinde quomodo spado filiam habere potuerit? Sed respondetur, Quomodo uxorem: postea quippe creditur abscissus, vel casu vulneris, vel propria voluntate. Et quod honor ejus, non ipse commemoratur qui solet, id est, quod ἀρχιμάγειρος fuerit, quem principem coquorum latini interpretes posuerunt, principem autem militiae quidam intelligi volunt. Sed etiam hic respondetur, duos illum honores habuisse; et sacerdotium Solis, et militiae principatum: congruenter autem alibi ille honor ejus commemoratus est, qui talibus actibus congruebat; hic vero, posteaquam in Joseph apparuit non parva divinitas, ipse honor debuit nominari soceri ejus, qui pertineret ad divinitatem non parvam, secundum opinionem Aegyptiorum in sacerdotio Solis. Verum in his omnibus, quia et praepositus fuit custodiarum carceris, nimis incredibile est huic praepositum officio sacerdotem. Deinde non simpliciter dictum est, quod sacerdos Solis esset; sed civitatis Solis, quae vocatur Heliopolis: abesse autem dicitur amplius quam viginti millibus a civitate Memphi, ubi Pharaones, id est, reges maxime commanebant. Quomodo ergo deserto officio sacerdotii sui potuit strenue regi servire in militiae principatu? Accedit etiam quod Aegyptii sacerdotes perhibentur non servisse semper, nisi templo [PL34.585] deorum suorum, nec aliud aliquid officii gessisse: sed si forte tunc aliter fuit, credat quisque quod placet; non est tamen quaestio cujus exitus clausus sit, sive unus fuerit Petephres, sive duo: quodlibet enim horum quisque existimet, non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum Dei.

CXXXVII. [Ib. XLI, 49.] Et congregavit Joseph triticum, sicut arenam maris multum valde, quoadusque non potuit numerari; non enim erat numerus: pro eo dictum est, non enim erat numerus, quod nomen numeri omnis usitati excederet illa copia, et quomodo appellaretur non inveniebatur. Nam unde fieri potest ut quantumlibet magnae, finitae tamen multitudinis, numerus non sit? Quamvis hoc potuerit etiam secundum hyperbolen dici.

CXXXVIII. [Ib. XLII, 9.] Et commemoratus est Joseph somniorum suorum, quae vidit ipse: adoraverant enim eum fratres sui. Sed aliquid in illis somniis excelsius inquirendum est. Non enim potest eo modo de patre ejus ac matre compleri, quae jam mortua fuerat, quod de sole et luna cum vidisset, a patre increpante audierat (Gen. XXXVII, 10), qui vivebat.

CXXXIX. [Ib. XLII, 15, 16.] Quid est quod Joseph vir tam sapiens, atque ita non solum hominum inter quos vivebat testimonio, sed ipsa etiam Scriptura teste laudatus, ita jurat per salutem Pharaonis, non exituros de Aegypto fratres suos, nisi frater eorum junior veniret? An etiam bono et fideli viro vilis fuerat salus Pharaonis, cui fidem sicut primitus domino suo servabat in omnibus? quanto enim magis ipsi, qui eum in tanto honore locaverat, si illi servavit, qui eum servum emptitium possidebat? Quod si non curabat Pharaonis salutem, numquid et perjurium pro cujuslibet hominis salute vitare non debuit? An non est perjurium? Tenuit enim unum eorum donec veniret Benjamin, et verum factum est quod dixerat: Non exibitis hinc, nisi venerit frater vester. Ad omnes enim non potuit pertinere quod dictum est; nam quomodo et ille venturus esset, nisi ad eum adducendum aliqui rediissent? Sed quod sequitur magis urget quaestionem, ubi iterum juravit dicens, Mittite ex vobis unum, et adducite fratrem vestrum; vos autem ducemini, quoadusque manifesta sint verba vestra, si vera dicitis an non: sin autem, per salutem Pharaonis, exploratores estis; id est, si non vera dicitis, exploratores estis. Huic sententiae interposuit jurationem, quia si vera non dixissent, exploratores essent, id est, exploratorum poena digni essent; quos tamen vera dicere sciebat. Neque enim perjurus est quisque, si ei quem castissimum novit, dicat, Si hoc adulterium de quo argueris commisisti, damnat te Deus, et his verbis adhibeat jurationem; verum omnino jurat: ibi est enim conditio qua dixit, Si fecisti, quem tamen non fecisse certum habet. Sed ait aliquis, Verum est quia si fecit adulterium, damnat illum Deus: hoc autem quomodo [PL34.586] verum est, Si non verum dicitis, exploratores estis, cum etiamsi mentiantur, non sint exploratores? Sed hoc est quod dixi, ita dictum esse, exploratores estis, tanquam si dictum esset, exploratorum poena digni estis, hoc est exploratores deputabimini merito mendacii vestri. Estis autem potuisse dici, pro habebimini et deputabimini, innumerae similes locutiones docent. Unde est illa Eliae, Quicumque exaudierit in igne, ipse erit Deus (III Reg. XVIII, 24). Non enim tunc erit, sed tunc habebitur.

CXL. [Ib. XLII, 23.] Quid est quod cum inter se poenitentes filii Israel loquerentur de fratre suo Joseph, quod cum illo male egerint, et hoc eis divino judicio redderetur, quod se periclitari videbant, adjungit Scriptura et dicit, Ipsi ignorabant quia audiebat Joseph: interpres enim inter illos erat. Hoc scilicet intelligendum est, ideo eos putasse quia ille non audiret, quod videbant interpretem qui inter illos erat, nihil ei dicere eorum quae loquebantur; nec ob aliud adhibitum putabant interpretem, nisi quod eorum linguam ille nesciret; nec cura erat interpretis ea dicere illi, a quo positus fuerat, quae non ad illum, sed inter se loquebantur.

CXLI. [Ib. XLII, 24.] Et iterum accessit ad eos, et dixit illis: nec adjungit quid illis dixerit. Unde intelligitur haec eadem dixisse quae dixerat.

CXLII. [Ib. XLII, 38.] Et deducetis senectam meam cum tristitia ad infernum. Utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia? an etiamsi abesset tristitia, tanquam ad infernum moriendo descensurus haec loquitur? De inferno enim magna quaestio est, et quid inde Scriptura sentiat, locis omnibus, ubi forte hoc commemoratum fuerit, observandum est.

CXLIII. [Ib. XLIII, 28.] Quod a praeposito domus audiunt, Deus vester et Deus patrum vestrorum dedit vobis thesauros in saccis vestris; argentum autem vestrum probatum habeo, mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim quod et datur, et non minuitur, quia et probatum appellatum est, nimirum illud intelligitur de quo alibi legimus, Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7), id est perfecte.

CXLIV. [Ib. XLIII, 34.] Biberunt autem, et inebriati sunt cum eo. Solent hinc ebriosi adhibere testimonii patrocinium; non propter illos filios Israel, sed propter Joseph, qui valde sapiens commendatur: sed hoc verbum et pro satietate solere poni in Scripturis, qui diligenter adverterit, multis in locis inveniet. Unde est illud, Visitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam (Psal. LXIV, 10): eo quod in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur, apparet hac ebrietate saturitatem significari. Nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terrae utile est, quoniam majore quam satietati sufficit, humore corrumpitur; sicut vita ebriosorum, qui non satietate se replent, sed mergunt diluvio.

CXLV. [Ib. XLIV, 15.] Quod ait fratribus suis Joseph, [PL34.587] Nesciebatis quia augurio auguratur homo qualis ego; de hoc augurio etiam mandavit eis dicendum per hominem suum; quid sibi velit, quaeri solet; an quia non serio, sed joco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? Mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non joco: cum autem quae non sunt, tanquam joco dicuntur, non deputantur mendacia. Sed magis movet quid sibi velit ista actio Joseph, qua fratres suos, donec eis aperiret quis esset, toties ludificavit, et tanta exspectatione suspendit: quod licet tanto sit suavius cum legitur, quanto illis fit inopinatius cum quibus agitur, tamen sapientiae illius gravitate, nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur, nec ab illo fieret, nec ea Scriptura contineretur, in qua est tanta, sanctitatis auctoritas et prophetandorum tanta intentio futurorum; quam modo exsequi exponendo non suscepimus, sed admonere tantum voluimus, quid hic oporteat inquiri. Nam nec illud vacare arbitror, quod non ait, auguror ego, sed auguratur homo qualis ego. Quod si locutionis genus est, in Scripturae corpore simile aliquid reperiendum est.

CXLVI. [Ib. XLIV.] Non negligenter considerandum puto, tantam miseriam in hac perturbatione fratrum suorum quomodo Joseph quamdiu voluit tenuit, et quanta voluit mora produxit: non eos utique faciens calamitosos, quando tantae etiam ipsorum futurae laetitiae exitum cogitabat; et totum hoc quod agebat, ut eorum gaudium differretur, ad hoc agebat, ut eadem dilatione cumularetur: tanquam non essent condignae passiones eorum in toto illo tempore quo turbabantur, ad futuram gloriam exsultationis, quae in eis fuerat revelanda, fratre cognito, quem a se perditum esse arbitrabantur.

CXLVII. [Ib. XLIV, 19.] Multa in narratione Judae aliter dicta sunt, quam cum illis egerat Joseph, quamvis apud cum loqueretur, ut omnino de illa insimulatione quod exploratores essent, nihil diceretur. Quod utrum consulto tacitum sit, an et id fecerit perturbationis oblivio, non apparet. Nam et illud quod dixerunt, se ab ipso Joseph interrogatos de patre et fratre suo, se autem illa interroganti indicasse, mirum si vel ad sententiam potest ista pervenire narratio, ut eam constet esse veracem. Quanquam etsi aliqua falsa in ea sunt, falli potius per oblivionem potuit, quam audere mentiri; apud eum praesertim, cui non sicut nescienti, sed etiam illa quae noverat eum scire, ad flectendam ejus misericordiam narrationi suae inserebat.

CXLVIII. [Ib. XLV, 7.] Quid est quod dicit Joseph, Misit enim me Deus ante vos, remanere vestrum reliquias super terram, et enutrire vestrum reliquiarium magnum? Hoc enim non usquequaque consonat, ut reliquias vel reliquiarium accipiamus Jacob et filios ejus, [PL34.588] cum omnes sint incolumes. An forte illud significat alto secretoque mysterio, quod ait Apostolus, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5); quia propheta praedixerat, Etsi fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22). Ad hoc enim occisus est Christus a Judaeis, et traditus Gentibus tanquam Joseph Aegyptiis a fratribus, ut et reliquiae Israel salvae fierent. Unde dicit Apostolus, Nam et ego Israelita sum: et, Ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 1 et 25); id est, ex reliquiis Israel secundum carnem, et plenitudine gentium quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israel. Aut si et genti illi Israeliticae restat fidei plenitudo, ex qua erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et Apostoli salvi facti sunt, hoc significatur ea plenitudine liberationis Israel, qua per Moysen ex Aegypto liberati sunt.

CXLIX. [Ib. XLVI, 6, 7.] Intrarunt in Aegyptum Jacob et omne semen ejus, filii et filii filiorum ejus, filiae et filiae filiarum ejus cum eo. Quaerendum quomodo dicat filias et filias filiarum ejus cum eo, cum filiam unam legatur habuisse. Superius autem filias ejus dixeramus accipi posse neptes ejus, sicut filii Israel omnes dicuntur etiam universus populus ab illo propagatus. Sed nunc cum dicit, filias filiarum, propter unam Dinam, pluralis numerus pro singulari positus est, sicut etiam pro plurali singularis solet: nisi nurus ejus quisque asserat filias ejus potuisse appellari.

CL. [In XLVI, 15.] Quod dicit Scriptura tot animas peperisse Liam, vel tot aut tot animas exiisse de femoribus Jacob; videndum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur, a parentibus simul animas cum corporibus propagari. Animas enim dictas pro hominibus, a parte totum significante locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem, ex qua totum commemoratum est, hoc est animam, cujus nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est, exierunt de femoribus ejus, ut carnes tantum ex illo natas, quamvis solae animae nominentur, accipiamus; quaerendi sunt locutionum modi secundum Scripturas.

CLI. [Ib. XLVI, 15.] Hi filii Liae, quos peperit ipsi Jacob in Mesopotamia Syriae, et Dinam filiam ejus, omnes animae filii et filiae ejus triginta tres. Numquid istae omnes triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt? Sex utique filii et una filia, ex quibus nepotes commemorati sunt. Si ergo de uno Benjamin quaestio nata fuerat, quando numeratis duodecim filiis Jacob et nominatim commemoratis dictum est, Hi filii Jacob qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae (Supra, quaest. 117]): quanto major nunc quaestio est, quomodo triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt; nisi quia illa locutio confirmatur, tanquam ibi omnes orti sunt, quorum parentes ibi orti sunt? Deinde et illud jam non dubium est, in [PL34.589] una filia filias nominari, plurali numero pro singulari posito.

CLII. [Ib. XLVI, 26, 27.] Quod legitur sexaginta sex animas intrasse cum Jacob in Aegyptum, exceptis videlicet filiis Joseph, et deinde illis annumeratis infertur, Septuaginta quinque animae erant, cum quibus Jacob intravit in Aegyptum; sic accipiendum est, qui erant in domo Jacob, quando intravit in Aegyptum. Nam utique quos ibi invenit, non cum eis intravit. Sed quoniam diligentius discussa veritate reperiuntur duo nati jam fuisse cum intravit, Ephraem et Manasses, quod non solum hoc loco hebraei codices habere dicuntur, verum etiam ipsa secundum Septuaginta interpretatio in Exodo declarat; nec Septuaginta interpretes mihi in hoc videntur errasse, qui propter aliquam mysticam significationem quadam velut prophetica libertate hunc numerum complere voluerunt, si adhuc vivente Jacob illi ex duobus filiis Manasse et Ephraem propagati sunt, quos eidem numero domus Jacob aggregandos judicaverunt. Sed quia invenitur Jacob decem et septem annos vixisse in Aegypto (Gen. XLVII, 28), quomodo potuerunt filii Joseph illo vivo etiam nepotes habere, non invenitur. Ingressus est enim Aegyptum Jacob secundo anno famis (Id. XLV, 6); nati sunt autem filii Joseph in annis abundantiae (Id. XLI, 50): quibuslibet annis ubertatis nati existimentur, a primo anno ubertatis usque ad secundum annum famis, quo ingressus est Jacob in Aegyptum, novem anni sunt; huc additis decem et septem quibus ibi vixit Jacob, viginti sex anni reperiuntur. Quomodo ergo minus quam viginti et sex annorum juvenes etiam nepotes habere potuerunt? Sed neque ulla hebraica veritate ista solvitur quaestio. Quemadmodum enim impleri potuit, ut tot nepotes susciperet Jacob antequam intraret in Aegyptum, etiam de Benjamin qui illa aetate venit ad fratrem? Non solum autem Scriptura eum filios habuisse commemorat, sed et nepotes et pronepotem, qui omnes annumerantur sexaginta sex hominibus, cum quibus Jacob in Aegyptum, etiam secundum hebraicam veritatem perhibetur intrasse. Videndum est etiam, quid sibi velit, quod cum Joseph et filii ejus non amplius quam octo commemorentur, Benjamin vero et ejus filii simul undecim reperiantur, non decem et novem omnes sicut sunt octo et undecim, sed decem et octo referantur in summam: et postea Joseph cum filiis suis, non animae octo, sed novem fuisse dicantur, cum octo inveniantur (Id. XLVI, 21, 22, 27). Haec omnia, quae indissolubilia videntur, magnam continent sine dubitatione rationem; sed nescio utrum possint cuncta ad litteram convenire, praecipue in numeris, quos in Scripturis esse sacratissimos et mysteriorum plenissimos, ex quibusdam quos inde nosse potuimus, dignissime credimus.

CLIII. [Ib. XLVI, 32.] Commendatur in Patriurchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua et a parentibus suis. Et merito, nam haec est sine ulla dubitatione justa servitus et justa dominatio, cum pecora homini serviunt, et homo pecoribus dominatur. Sic [PL34.590] enim dictum est, cum crearetur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum quae sunt super terram (Gen. I, 26). Ubi insinuatur rationem debere dominari irrationabili vitae. Servum autem hominem homini, vel iniquitas vel adversitas fecit: iniquitas quidem, sicut dictum est, Maledictus Chanaan, erit servus fratribus suis (Id. IX, 25); adversitas vero, sicut accidit ipsi Joseph, ut venditus a fratribus servus alienigenae fieret (Id. XXXVII, 28, 36). Itaque primos servos, quibus hoc nomen in latina lingua inditum est, bella fecerunt. Qui enim homo ab homine superatus jure belli posset occidi, quia servatus est, servus est appellatus: inde et mancipia, quia manu capta sunt. Est etiam ordo naturalis in hominibus, ut serviant feminae viris, et filii parentibus; quia et illic haec justitia est ut infirmior ratio serviat fortiori. Haec igitur in dominationibus et servitutibus clara justitia est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione: quod cum in hoc saeculo per iniquitatem hominum perturbatur, vel per naturarum carnalium diversitatem, ferunt justi temporalem perversitatem, in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem.

CLIV. [Ib. XLVI, 34.] Abominatio est enim Aegyptiis omnis pastor ovium. Merito Aegyptiis, in quibus figura est praesentis saeculi, in quo abundat iniquitas, abominatio est omnis pastor pecorum: abominatio est enim iniquo vir justus.

CLV. [Ib. XLVII, 5, 6.] Venerunt autem in Aegyptum ad Joseph Jacob et filii ejus: et audivit Pharao rex Aegypti, et ait Pharao ad Joseph dicens, Pater tuus et fratres tui venerunt ad te: ecce terra Aegypti ante te est, in terra optima colloca patrem tuum et fratres tuos. Haec repetitio non praetermissae rei, ad quam saepe obscure per recapitulationem reditur, sed omnino aperta est. Jam enim dixerat Scriptura quomodo venerint ad Pharaonem fratres Joseph, et quid eis dixerit, vel ab eis audierit (Id. XLV, 16-20); sed hoc nunc velut ab initio repetivit, ut inde contexeret narrationem ab his verbis, quae soli Joseph Pharao dixit: quorum omnium in codicibus graecis, qui a diligentioribus conscripti sunt, quaedam obeliscos habent, et significant ea quae in hebraeo non inveniuntur, et in Septuaginta inveniuntur; quaedam asteriscos, quibus ea significantur quae habent hebraei, nec habent Septuaginta.

CLVI. [Ib. XLVII, 9.] Quid est quod dixit Jacob Pharaoni, Dies annorum vitae meae, quos incolo? Sic enim habent graeci, quod latini habent, ago, vel habeo, vel si quid aliud. Utrum ergo ideo dixit, quos incolo, quia in terra natus est, quam nondum populus divina promissione haereditatis acceperat; et ibi vitam ducens, utique in aliena terra erat, non solum quando peregrinabatur, sicut in Mesopotamia, verum etiam quando ibi erat ubi natus est? An potius secundum id accipiendum est, quod ait Apostolus, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6)? [PL34.591] Secundum hoc et illud in Psalmo dictum intelligitur, Inquilinus ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13). Nam iterum dicit de ipsis diebus vitae suae, Non pervenerunt in dies annorum vitae patrum meorum, quos dies incoluerunt. Non enim hic aliud voluit intelligi, quam id quod latini codices habent, vixerunt; ac per hoc significavit hanc vitam incolatum esse super terram, id est peregrinationis habitationem. Sed credo sanctis hoc convenire, quibus aliam patriam aeternam Dominus pollicetur. Unde videndum est quemadmodum dictum est de impiis, Incolent et abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt (Psal. LV, 7). De his enim convenientius accipitur, qui ut abscondant incolunt; id est, ut insidientur filiis, non manent in domo in aeternum.

CLVII. [Ib. XLVII, 11.] Et dedit eis possessionem in terra optima, in terra Ramessem, sicut praecepit Pharao. Quaerendum est utrum terra Ramessem ipsa sit Gessen. Ipsam enim petierant, et ipsam eis Pharao dari praeceperat.

CLVIII. [Ib. XLVII, 12.] Et metiebatur triticum patri suo Joseph; et tamen eum pater nec quando vidit adoravit, nec quando ab illo triticum accipiebat: quomodo ergo somnium Joseph modo impletum putabimus (Gen. XXXVII, 9), et non potius majoris rei continere prophetiam?

CLIX. [Ib. XLVII, 14.] Et intulit Joseph omnem pecuniam in domum Pharaonis. Pertinuit ad Scripturam in hac etiam re commendare fidem famuli Dei.

CLX. [Ib. XLVII, 16, 4.] Dixit autem illis Joseph, Adducite pecora vestra, et dabo vobis panes pro pecoribus vestris, si defecit argentum. Quaeri potest, cum Joseph frumenta collegerit unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invalesceret: maxime quia fratres Joseph Pharaoni dixerant, Non sunt enim pascua pecoribus puerorum tuorum; invaluit enim fames in terra Chanaan; et propter hanc etiam inopiam pascuorum se venisse commemoraverant. Proinde si ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant, eadem tunc fame ubique invalescente? An sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quae solent Nili fluminis inundatione provenire? Magis enim dicuntur paludes illae feracia pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.

CLXI. [Ib. XLVII, 29.] Moriturus Jacob filio suo Joseph dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, subjice manum tuam sub femore meo, et facies in me misericordiam et veritatem. Ea filium juratione constringit, qua servum constrinxit Abraham (Gen. XXIV, 2); ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. In utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in Scripturis omnibus, quacumque dispersim [PL34.592] leguntur, misericordia et justitia, vel misericordia et judicium, vel misericordia et veritas, quandoquidem in quodam loco scriptum est, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. Servus autem Abrahae dixerat, Si facitis in dominum meum misericordiam et justitiam (Gen. XXIV, 49); sicut et iste filio suo dicit, Ut facias in me misericordiam et veritatem. Quid sibi autem velit a tanto viro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan juxta patres suos, mirum videtur, et quasi absurdum, nec conveniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. Si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, majoris admirationis gaudium ipsi qui invenerit orietur. Cadaveribus quippe mortuorum peccata significari in Lege, non dubium est, cum jubentur homines post eorum contrectationem, sive qualemcumque contactum, tanquam ab immunditia purificari. Et hinc illa sententia ducta est, Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus? Sic et qui jejunat super peccata sua, et iterum ambulans haec eadem facit (Eccli. XXXIV, 30, 31). Sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum, eo pertinens quod dictum est, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadavera Patriarcharum, nisi in ea terra ubi ille crucifixus est, cujus sanguine facta est remissio peccatorum? Mortibus enim Patriarcharum peccata hominum figurata sunt. Dicitur autem ab eo loco, quod Abrahamium vocatur, ubi sunt ista corpora, abesse locum ubi crucifixus est Dominus fere triginta millibus, ut etiam ipse numerus eum significare intelligatur, qui in baptismo apparuit fere triginta annorum: et si quid aliud de re tanta, vel hoc modo vel sublimius intelligi potest, dum tamen non frustra arbitremur tales ac tantos homines Dei tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis; cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas, quod ubicumque corpora eorum sepeliantur vel insepulta etiam per inimicorum rabiem relinquantur, aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non ideo vel minus integram, vel minus gloriosam eorum resurrectionem futuram.

CLXII. [Ib. XLVII, 31.] Quod habent latini codices, Et adoravit super caput virgae ejus; nonnulli codices emendatius habent, Adoravit super caput virgae suae, vel in capite virgae suae, sive in cacumine, vel super cacumen. Fallit eos enim verbum graecum, quod eisdem litteris scribitur, sive ejus, sive suae: sed accentus dispares sunt, et ab eis qui ista noverunt, in codicibus non contemnuntur; valent enim ad magnam discretionem. Quamvis et unam plus litteram habere posset, si esset suae, ut non esset αὐτοῦ, sed ἑαυτοῦ. Ac per hoc merito quaeritur quid sit quod dictum est. Nam facile intelligeretur senem, qui virgam ferebat eo more, quo illa aetas baculum solet, ut se inclinavit ad Deum adorandum, id utique fecisse super cacumen [PL34.593] virgae suae, quam sic ferebat, ut super eam caput inclinando adoraret Deum. Quid est ergo, Adoravit super cacumen virgae ejus, id est filii sui Joseph? An forte tulerat ab eo virgam, quando ei jurabat idem filius, et dum eam tenet, post verba jurantis, nondum illa reddita mox adoravit Deum? Non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae rei futurae praesignabatur: quamvis in hebraeo facillima hujus quaestionis absolutio esse dicatur, ubi scriptum perhibent, Et adoravit Israel ad caput lecti, in quo utique senex jacebat, et sic positum habebat, ut in eo sine labore, quando vellet, oraret; nec ideo tamen quod Septuaginta interpretati sunt, nullum vel levem sensum habere putandum est.

CLXIII. [Ib. XLVIII, 4.] Etiam hic commemorans Jacob promissiones Dei erga se factas, dicit sibi dictum, Faciam te in congregationes gentium: quibus verbis magis fidelium vocationem significat, quam carnalis generis propagationem.

CLXIV. [Ib. XLVIII, 5, 6.] Quod scriptum est, dicente Jacob de Ephraem et Manasse, Nunc ergo filii tui duo, qui facti sunt tibi in terra Aegypti priusquam ad te venirem in Aegyptum, mei sunt, Ephraem et Manasse, tanquam Ruben et Simeon erunt mihi (natos autem si genueris postea, tibi erunt); in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum: fallit legentes aliquando, ut existiment ita dictum, tanquam si alios genuisset Joseph, istorum nominibus eos Jacob appellari praeciperet; quod non ita est. Verborum quippe ordo contexitur, Nunc ergo filii tui duo, qui facti sunt tibi in terra Aegypti priusquam ad te venirem in Aegyptum, mei sunt Ephraem, et Manasse, tanquam Ruben et Simeon erunt mihi; in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum; hoc est, simul haereditatem capient cum fratribus suis, ut simul vocentur filii Israel. Duae quippe ipsae tribus adjunctae sunt, ut excepta tribu Levi, quae sacerdotalis fuit, duodecim essent quae terram dividerent, et decimas praeberent. Illud autem interpositum est, quod de aliis filiis Joseph si nascerentur dixit.

CLXV. [Ib. XLVIII, 7.] Quod Jacob filio suo Joseph tanquam nescienti voluit indicare, ubi et quando sepelierit matrem ejus, cum et ipse simul fuerit cum fratribus suis; sed etsi erat tam parvus aetate, ut illud vel curare vel animo retinere non posset, quae res compulit modo dici? nisi forte ad rem pertinuit commemorare ibi sepultam matrem Joseph, ubi Christus fuerat nasciturus.

CLXVI. [Ib. XLVIII, 14, 19.] Quod ita benedicit nepotes suos Israel, ut dexteram manum minori imponat, majori autem sinistram, et hoc filio suo Joseph volenti corrigere quasi errantem atque nescientem, ita respondet, Scio, fili, scio, et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed frater ejus junior major illo erit, et semen ejus erit in multitudinem gentium: hactenus de Christo accipiendum est, quatenus etiam de ipso Jacob et fratre ejus dictum est, Quia major serviet minori (Gen. XXV, 23). Secundum hoc enim significavit aliquid prophetice hoc faciendo Israel, quod populus posterior [PL34.594] per Christum futurus generatione spirituali, superaturus erat populum priorem de carnali patrum generatione gloriantem.

CLXVII. [Ib. XLVIII, 22.] Quod dicit Jacob Sichimam se praecipuam dare filio suo Joseph, et addit quod eam possederit in gladio suo et arcu, quaeri potest quemadmodum valeat ad litteram convenire. Emit enim centum agnis possessionem illam (Gen. XXXIII, 19), non cepit jure victoriae bellicae. An quia Salem civitatem Sichimorum filii ejus expugnaverunt (Id. XXXIV, 25), et jure belli potuit ejus fieri, ut justum bellum cum eis gestum videatur, qui tantam priores injuriam fecerunt in ejus filia contaminanda? Cur non ergo illis illam terram dedit, qui hoc perpetraverunt, hoc est, majoribus filiis suis? Deinde si modo ex illa victoria glorians, dat eam terram filio suo Joseph, cur ei displicuerunt tunc filii qui hoc commiserunt? Cur denique etiam nunc, cum eos benediceret, exprobrando id commemoravit in factis eorum (Id. XLIX, 5)? Procul dubio ergo aliquod hic latet propheticum sacramentum: quia et Joseph quadam praecipua significatione Christum praefiguravit, et ei datur illa terra, ubi disperdiderat obruendo deos alienos Jacob; ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes, et credentes in eum.

CLXVIII. [Ib. XLIX, 32.] Videndum quomodo dicant Scripturae, quod assidue dicunt de mortuis, Et appositus est ad patres suos: vel, Appositus est ad populum suum. Ecce enim de Jacob dicitur, jam quidem mortuo, sed nondum sepulto; et ad quem populum apponatur, non in promptu est videre. Ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israel: qui vero eum praecesserunt, tam pauci justi nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. Nam si dictum esset, Appositus est ad patres suos, nulla quaestio fieret. An forte populus est, non solum hominum sanctorum, verum et Angelorum, populus civitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos, Sed accessistis ad montem Sion, et ad civitatem Dei Jerusalem, et ad millia Angelorum exsultantium (Heb. XII, 22)? Huic populo apponuntur qui hanc vitam placentes Deo finiunt. Tunc enim dicuntur apponi, quando nulla jam remanet sollicitudo tentationum, et periculum peccatorum. Quod intuens ait Scriptura: Ante mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30).

CLXIX. [Ib. L, 3.] Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat Scriptura, forte significant aliquid poenitentiae, qua peccata sepeliuntur. Non enim frustra etiam quadraginta dies jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses (Exod. XXXIV, 28) et Elias (III Reg. XIX, 8), et ipse Dominus jejunavit (Matth. IV, 2): et Ecclesia praecipuam observationem jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et in hebraeo de Ninivitis apud Jonam prophetam scriptum perhibent, Quadraginta dies et Ninive evertetur (Jonae III, 4): ut per tot dies, accommodatos videlicet humiliationi poenitentium, intelligantur [PL34.595] in jejuniis sua deflevisse peccata, et impetrasse misericordiam Dei. Nec tamen putandum est istum numerum luctui poenitentium tantummodo convenire: alioquin non quadraginta dies fecisset Dominus cum discipulis suis post resurrectionem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens; qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. Nec Septuaginta interpretes, quos legere consuevit Ecclesia, errasse credendi sunt, ut non dicerent, Quadraginta dies, sed, Triduum et Ninive evertetur. Majore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est, prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, Triduum posuerunt, quamvis non ignorarent quod dies quadraginta in hebraeis codicibus legerentur; ut in Domini Jesu Christi clarificatione intelligerentur dissolvi abolerique peccata; de quo dictum est, Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Clarificatio autem Domini in resurrectione et in coelum ascensione cognoscitur. Unde et his numero, quamvis unum et eumdem, Spiritum sanctum dedit: primo, posteaquam resurrexit (Joan. XX, 22); iterum, posteaquam ascendit in coelum (Act. II, 2-4). Et quoniam post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit; unum horum, quod posterius factum est, per numerum dierum codices hebraei significant: alterum autem de triduo, quod ad eamdem etiam rem pertineret, Septuaginta commemorare, non interpretationis servitute, sed prophetiae auctoritate voluerunt. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus adversus alios litigemus, cum et illi qui ex hebraeo interpretantur; probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta interpretum auctoritas, quae tanto etiam divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur.

CLXX. [Ib. L, 5.] Quod mandavit Joseph ad potentes Aegypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus, Pater meus adjuravit me, dicens, In monumento quod ego fodi mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies, quaeri potest quomodo verum sit; cum haec verba patris ejus, quando de sua sepultura mandavit, non legantur. Sed ad sententiam verba referre debemus, sicut in aliis supra similiter iteratis verbis vel narrationibus admonuimus. Voluntati enim enuntiandae, et in notitiam perferendae, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum, nusquam superius in Scripturis legitur. Sed nisi fieret, cum in eisdem terris esset, modo non diceretur.

CLXXI. [Ib. L, 10.] Quid sibi vult quod cum pergerent ad sepeliendum Jacob, Scriptura dicit, Et advenerunt ad aream Atad, quae est trans Jordanem? Praetergressi sunt enim locum in quo erat mortuus sepeliendus, millia (sicut perhibent qui noverunt) plusquam quinquaginta: tantum quippe spatii est, plus minus, ab eo loco ubi sepulti sunt Patriarchae, in quibus et Jacob, usque ad hunc locum, quo eos advenisse narratur. Nam post factum ibi luctum et planctum magnum redierunt ad locum quem praeterierant, rursus [PL34.596] Jordane transjecto. Nisi forte quis dicat, aliquorum hostium vitandorum causa per eremum eos venisse cum corpore, qua etiam populus Israel ductus est per Moysen ab Aegypto liberatus. Illo quippe itinere et plurimum circuitur, et per Jordanem venitur ad Abrahamium, ubi sunt corpora Patriarcharum, id est, ad terram Chanaan. Sed quoquo modo factum sit, ut trans illa loca ad orientem versus tantum iretur, et inde ad ea per Jordanem veniretur, significationis causa factum esse credendum est, quod per Jordanem venturus erat ad eas terras postea Israel in filiis suis.

CLXXII. [Ib. L, 10, 3.] Et fecit luctum patri suo septem dies. Nescio utrum inveniatur alicui sanctorum in Scripturis celebratum esse luctum novem dies, quod apud Latinos Novemdial appellant. Unde mihi videntur ab hac consuetudine prohibendi, si qui Christianorum istum in mortuis suis numerum servant, qui magis est in Gentilium consuetudine. Septimus vero dies auctoritatem in Scripturis habet: unde alio loco scriptum est, Luctus mortui septem dierum; fatui autem omnes dies vitae ejus (Eccli. XXII, 13). Septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est; unde merito mortuis tanquam requiescentibus exhibetur. Quem tamen numerum in luctu Jacob decuplaverunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt.

CLXXIII [Ib. L, 22.] Et vixit Joseph annos centum decem, et vidit Joseph Ephraem filios usque ad tertiam generationem, et filii Machir filii Manasse nati sunt super femora Joseph. Cum hos filios filiorum, vel nepotes filiorum dicat Scriptura Joseph vivendo vidisse, quomodo eos jungit illis septuaginta quinque hominibus, cum quibus Jacob Aegyptum dicit intrasse (Gen. XLVI, 27): quandoquidem Joseph senescendo pervenit ut eos natos videret; Jacob autem cum ingressus est in Aegyptum, juvenis erat Joseph, et eum pater moriens quinquagesimum et sextum fere aetatis annum agentem reliquit? Unde constat certi mysterii causa illum numerum, id est, septuagenarium et quinarium Scripturam commendare voluisse. Si autem quisquam exigit, quomodo etiam secundum historiae fidem verum sit, Jacob cum septuaginta quinque animabus in Aegyptum intrasse; non illo uno die quo venit, ejus ingressum oportet intelligi: sed quia in filiis suis plerumque appellatur Jacob, hoc est in posteris suis, et per Joseph eum constat in Aegyptum intrasse; introitus ejus accipiendus est quamdiu vixit Joseph, per quem factum est ut intraret. Toto quippe illo tempore nasci et vivere potuerunt omnes qui commemorantur, ut septuaginta quinque animae compleantur usque ad nepotes Benjamin. Sicut enim dicit, Hi filii Liae, quos peperit ipsi Jacob in Mesopotamia Syriae (Ibid, 15), loquens etiam de iis qui non erant nati; quia illic parentes eorum ex quibus nati sunt, pepererat, ibi eos perhibens natos, quoniam causa qua nascerentur ibi nata [PL34.597] est, id est parentes eorum, quos ibi Lia peperit: ita quoniam causam intrandi in Aegyptum Jacob in Joseph habuit, totum tempus quo in Aegypto vixit Joseph, [PL34.598] ingressio erat Jacob in Aegyptum per suam progeniem, quae illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 34, coll. 573-598 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22