Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Quaestiones Evangeliorum, Liber 1 (Matthaeus)

Этот текст доступен на других языках:

LIBER PRIMUS. Quaestiones in Evangelium secundum Matthaeum

QUAEST. I. [MATTH. c. XI, V\ 27

Cum diceret, Nemo novit Filium nisi Pater, non dixit, Et cui voluerit Pater revelare; quemadmodum cum diceret, Nemo novit Patrem, nisi Filius, addidit, et cui voluerit Filius revelare. Quod non ita intelligendum est, quasi Filius a nullo possit cognosci, nisi a Patre solo; Pater autem non solum a Filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit Filius. Sic enim potius dictum est, ut intelligamus et Patrem et ipsum Filium per Filium revelari; quia ipse est menti nostrae lumen: ut quod postea intulit, et cui voluerit Filius revelare, non tantum Patrem, sed etiam Filium accipias: ad totum enim quod dixit, illatum est. Verbo enim suo ipse Pater declaratur: verbum autem non solum id quod per verbum declaratur, sed etiam seipsum declarat.

II. [Ib. XII, 1

Quod discipuli Domini coeperunt vellere spicas, et manducare, quod nisi confricantes eas, facere non possent; hinc est, Mortificate membra vestra, quae sunt super terram: id est, quia quisque non transit in corpus Christi, nisi carnalibus exspoliatus fuerit indumentis; hinc est et, Exuite vos veterem hominem (Coloss. III, 5-9); hinc est et, Circumcisione [PL35.1324] non manufacta in exspoliationem carnis (Coloss. II, 11).

III. [Ib. XII, 20

In lino fumigante notandum quia et desertum lumine facit putorem.

IV. [Ib. XII, 22

Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et multus: id est, qui non credit, et subditus est diabolo; qui non intelligit, et non confitetur ipsam fidem, de qua dictum est, Ore autem confessio fit in salutem (Rom. X, 10); vel qui non dat laudem Deo.

V. [Ib. XII, 27-29

Quod dixit, Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, etiam secundum vestram sententiam: igitur pervenit in vos regnum Dei; quia regnum diaboli stare non potest, quod adversum se divisum esse fatemini. Regnum Dei nunc dicit, quo damnantur impii, et a fidelibus de peccatis suis poenitentiam nunc agentibus secernuntur. Fortem illum appellat, quia ipse tenebat, ne possent viribus suis ab [PL35.1325] illo se homines eruere, sed per gratiam Dei. Vasa ejus dicit omnes infideles. Nisi prius alligaverit fortem: alligaverit dixit, potestatem illi ademerit impediendi voluntatem fidelium a sequendo Christo, et obtinendo regno Dei.

VI. [Ib. XII, 34

Progenies viperarum eos dicit, quia et diaboli filios appellat. In tantum enim quisque filius ejus est, in quantum eum peccando imitatur.

VII. [Ib. XII, 40

Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Sextae feriae diei partem qua sepultus est cum praeterita nocte, pro nocte et die accipias, hoc est pro toto die; sabbati noctem et diem; et noctem dominicam cum eodem die illucescente: ac per hoc accipiendo partem pro toto, habes triduum et tres noctes. Quod enim dicuntur decem menses praegnantis, novem sunt pleni; sed initium decimi pro toto accipitur. Et quod se Dominus ostendit in monte, post sex dies factum dicit unus evangelista (Matth. XVII, 1); alter vero post octo dies dicit (Luc. IX, 28), partem posteriorem primi diei in quo futurum hoc Dominus promisit, et partem priorem novissimi diei in quo completum est quod promisit, pro totis atque integris diebus annumerans: ut intelligas eum qui dixit, post sex dies, solos medios commemorasse, qui vere toti atque integri completi sunt. In Genesi enim a lumine incipit dies, et finit ad tenebras (Gen. I, 5), ad significandum lapsum hominis: nunc autem a tenebris ad lucem, sicut dictum est, De tenebris lucem clarescere (II Cor. IV, 6): quia a peccatis homo liberatus, pervenit ad lucem justitiae.

VIII. [Ib. XII, 43-45

Cum spiritus immundus exierit ab homine: significat quosdam ita credituros, ut ferre non possint labores continentiae, et ad saeculum redituri sint. Quod dictum est, Assumit secum alios septem, intelligitur quia cum quis ceciderit de justitia, etiam simulationem habebit. Cupiditas enim carnis expulsa per poenitentiam a consuetis operibus, cum non invenerit in quibus delectationibus correquiescat, avidius redit, et rursus occupat mentem hominis, si cum pulsa esset, negligentia subsecuta est, ut non introduceretur tanquam habitator mundatae domui sermo Dei per sanam doctrinam. Et quoniam non solum habebit illa septem vitia, quae septem virtutibus spiritualibus sunt contraria, sed etiam per hypocrisim se ipsas virtutes habere simulabit; propterea assumptis secum septem aliis nequioribus, hoc est, ipsa septenaria simulatione, redit illa concupiscentia, ut sint novissima hominis pejora quam erant prima.

IX. [Ib. XIII, 13, 23

Quod dicit, Aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum: centesimum martyrum, propter satietatem vitae vel contemptum mortis: sexagesimum virginum, propter otium interius, [PL35.1326] quia non pugnant contra consuetudinem carnis; solet enim otium concedi sexagenariis post militiam, vel post actiones publicas: trigesimum conjugatorum, quia haec est aetas praeliantium; ipsi enim habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur.

X. [Ib. XIII, 25-30

Omnis immunditia in segete, zizania dicuntur. Quod primo separata zizania dicuntur, quia tribulatione praecedente separabuntur impii a piis: quod per bonos Angelos intelligitur fieri; quia officia vindictae possunt implere boni bono animo, quomodo rex, quomodo judex; officia vero misericordiae mali implere non possunt.

XI. [Ib. XIII, 31

Granum sinapis ob fervorem fidei, vel quod dicatur venena expellere, majus fit omnibus oleribus, id est dogmatibus. Dogmata autem sunt placita sectarum, id est, quod placuit singulis sectis.

XII. [Ib. XIII, 33

Fermentum quod accepit mulier, et abscondit in farinae satis tribus: mulierem, sapientiam dicit: fermentum, dilectionem; quod fervefacit et excitat. In farinae autem satis tribus, vel tria illa in homine, Ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente (Matth. XII, 37); vel tria illa fructifera, Centenum, sexagenum, tricenum (Id. XIII, 8, 23); vel tria illa genera hominum, Noe, Daniel et Job (Ezech. XIV, 14).

XIII. [Ib. XIII, 44

Thesaurum in agro absconditum, dixit duo Testamenta legis in Ecclesia, quae quis cum ex parte intellectus attigerit, sentit illic magna latere: et vadit et vendit omnia sua, et emit agrum illum, id est, contemptu temporalium comparat sibi otium, ut sit dives cognitione Dei.

XIV. [Ib. XIII, 54

Quod dixerunt Judaei, Unde huic sapientia haec et virtutes? sapientia in his quae loquebatur, virtutes in his quae operabatur. Ideoque et Apostolus cum dixit Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. I, 24); virtutem ad signa retulit propter Judaeos, sapientiam autem ad doctrinam propter Graecos, id est Gentes.

XV. [Ib. XIV, 26-33

Quod dixerunt discipuli phantasma esse, significat id quod dictum est, Putas, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8); quia quidam qui cesserint diabolo, de Christi adventu dubitabunt. Quod autem Petrus implorat a Domino auxilium, ne mergatur, significat quibusdam tribulationibus etiam post ultimam persecutionem purgandam esse Ecclesiam. Quod et Paulus significat dicens: Salvus erit; sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 15). Quod sequitur, ut adorantes omnes qui in navi erant, dicerent, Vere Filius Dei es, significat claritatem ejus tunc manifestam futuram, per speciem jam videntibus, qui per fidem nunc ambulant.

XVI. [Ib. XV, 5

Munus quodcumque est ex me, tibi proderit; id est, munus quod offers causa mei, ad te jam pertinebit: quibus verbis significant filii jam non sibi opus esse parentum pro se oblationes, quod ad eam aetatem pervenissent, ut possent jam ipsi offerre pro se. In hac ergo aetate constitutos, ut possent parentibus [PL35.1327] suis hoc dicere, cum hoc dixissent, negabant Pharisaei reos esse, si parentibus suis non praestarent honorem.

XVII. [Ib. XV, 13

Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur: id est, carnalis cupiditas, secundum quam sentientes offendebantur de praetermissis rerum signis, vel etiam traditionibus suis; et praecepta vitae non curabant, quae a cupiditate animum purgant.

XVIII. [Ib. VIII, 13; XV, 28

Quod et puerum Centurionis, et filiam Chananaeae mulieris non veniens ad domos eorum, salvat; significat Gentes, ad quas non venit, salvas fore per verbum suum. Quod ipsis rogantibus filii sanantur, intelligenda est Ecclesiae persona, quae sibi est et mater et filii: nam simul omnes, quibus constat Ecclesia, mater dicitur; singuli autem iidem ipsi filii appellantur.

XIX. [Ib. XV, 30

Quod turbae obtulerunt Domino mutos; qui eum non laudant, vel non confitentur fidem: caecos; qui non intelligunt, etiamsi obtemperant jubentibus: surdos; qui non obtemperant etiamsi intelligunt: claudos; qui praecepta non implent.

XX. [Ib. XVI, 2, 3

Quod dixit Dominus, Facto vespere dicitis, Serenum erit; rubicundum est enim coelum; id est, sanguine passionis Christi, in primo adventu indulgentia peccatorum datur. Et mane, Hodie tempestas; rubet enim cum tristitia coelum; id est, quod secundo adventu igne praecedente venturus est. Faciem ergo coeli judicare nostis; signa autem temporum non potestis? Signa temporum dixit de adventu suo vel passione, cui simile est roseum coelum vespere: et item de tribulatione ante adventum suum futura, cui simile est mane roseum cum tristitia coelum.

XXI. [Ib. XVII, 11

Quod dixit Dominus, Elias quidem venturus est, et restituet omnia; id est, vel eos quos persecutio Antichristi conturbaverit; vel ut ipse restituat moriendo quae debet.

XXII. [Ib. XVII, 14, 18

Quod dixit, Saepe cadit in ignem, et aliquando in aquam: ignem ad iram, quod alta petat: aquam ad voluptates carnis. Item quod dicunt discipuli, Quare nos non potuimus ejicere eum? ne illis miraculis faciendis extollerentur in superbiam, admoniti sunt potius per humilitatem fidei, quasi per sinapis granum, elationem terrenam, quae montis nomine significata est, curare ut transiret.

XXIII. [Ib. XVII, 25

Quod dixit, Ergo liberi sunt filii: in omni regno intelligendum est liberos esse filios, id est, non esse vectigales. Multo ergo magis liberi esse debent in quolibet regno terreno filii regni illius sub quo sunt omnia regna terrena.

XXIV. [Ib. XVIII, 6

Quod Dominus dicit, Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, ex humilibus, quales vult esse discipulos suos, non obtemperando, vel etiam contraveniendo, sicut de Alexandro aerario Apostolus dicit (II Tim. IV, 14.); expedit ei ut mola asinaria suspendatur collo ejus, et praecipitetur in profundum maris: id est, congruit ei cupiditas rerum temporalium, cui stulti et caeci colligantur, [PL35.1328] eum devinctum pondere suo deducat ad interitum.

XXV. [Ib. XVIII, 24-31

Quod oblatus est Domino debitor decem millium talentorum, et jussit eum venumdari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi: intelligendum est decem praeceptorum Legis eum fuisse debitorem; et pro cupiditate atque operibus suis, tanquam uxore et filiis, poenas solvere debuisse, quod est pretium ejus: pretium enim venditi, supplicium damnati intelligitur. Quod dixit, Noluit ignoscere conservo suo, sed abiit et misit eum in carcerem, et reliqua; intelligendum, tenuit contra eum hunc animum, ut supplicia illi vellet. Conservi autem qui narraverunt Domino quae fiebant, potest intelligi Ecclesia, quae et illum solvit, et illum ligat.

XXVI. [Ib. XIX, 23, 25

Quod ait Dominus, divitem non intrare in regnum Dei; et discipuli dicunt, Quis potest salvus fieri? cum pauci sint divites in comparatione multitudinis pauperum: intelligendum quod omnes qui talia cupiunt, in eorum numero haberi animadverterint.

XXVII. [Ib. XX, 17

Quod Dominus seorsum se duobus discipulis passurum refert, ad confirmandum in posterum testimonium fecit: quia dixit, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Matth. XVIII, 16). Ut enim neque vulgaretur quod dicebat, neque careret humani testimonii firmitate, paucioribus quam duobus dicere non potuit. Vel ad sacramentum charitatis ostendendum: minus enim quam inter duos charitas esse non potest. Erat autem ille non necessitate debiti propter peccatum suum, sed ad solvenda nostra peccata charitate passurus.

XXVIII. [Ib. XX, 29-34

Ab Jericho egreditur Dominus; jam de ista terra resurrectione discedens. Sequuntur eum turbae multae; credunt in eum populi et gentes. Duo autem caeci sedentes juxta viam, significant de utroque populo quosdam jam cohaerentes per fidem dispensationi temporali, secundum quam Christus via est; et desiderantes illuminari, id est, aliquid de Verbi aeternitate intelligere, quod transeunte Jesu impetrare cupiebant, id est, per meritum fidei qua creditur Filius Dei et natus homo et passus propter nos. Per hanc enim dispensationem quasi transit Jesus, quia talis actio temporalis est. Oportebat autem ut tantum clamarent, donec resistentis sibi turbae strepitum vincerent; id est, tam perseveranter animum intenderent orando atque pulsando, quousque consuetudinem desideriorum carnalium, quae tanquam turba obstrepit cogitationi lucem veritatis aeternae videre conanti, vel ipsam hominum carnalium turbam studia spiritualia impedientem, fortissima intentione superarent. Itaque audiens Jesus qui ait, Patenti dabitur et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur (Matth. VII, 7), venientes ad se, ipso scilicet desiderii ardore pervenientes ad id quod desiderant, stans eos tangit, atque illuminat. Non enim sicut illa dispensatio temporalis, ita etiam Verbi aeternitas transit, quae in seipsa manens omnia innovat (Sap. VII, 27). Quapropter [PL35.1329] quia fides incarnationis temporalis ad aeterna intelligenda nos praeparat, transeunte Jesu admoniti sunt ut illuminarentur, et ab stante illuminati sunt. Temporalia enim transeunt, aeterna stant.

XXIX. [Ib. XXI, 21

Quod Dominus dicit discipuli suis, Dicetis monti huic, Tolle et jacta te in mare, de superbia dixit quae ad saeculares pertinet: hoc sibi servus Dei dicere debet, ut eam a se repellat, quia ipsi non congruit. Vel quod per eorum fidem, quia per eos Evangelium praedicatum est, ipse Dominus qui mons appellatus est (Isai. II, 2), ablatus est a Judaeis, ut in Gentes tanquam in mare porro jaceretur.

XXX. [Ib. XXI, 44

Quod Dominus dicit, Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum: de his dicit quod cadent super eum, qui illum modo contemnunt, vel injuriis afficiunt; ideo nondum penitus interereunt, sed tamen confringuntur, ut non recte ambulent: super quos autem cadit, veniet illis desuper in judicio cum poena perditionis; ideo dixit, Conteret eos, ut sint impii tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4).

XXXI. [Ib. XXII, 2-9

Quod Dominus dixit, Simile est regnum coelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo; nuptias dixit Verbum incarnatum, quia in ipso homine suscepto Ecclesia Deo copulata est. Quod dixit, Tauri mei et altilia occisa sunt: tauros dixit principes plebium; altilia vero, omnia saginata. Quod dixit Dominus, Ite ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias: viae intelliguntur dogmata Gentium; quia ex omnibus illis ad nuptias venerunt, id est, Christo crediderunt.

XXXII. [Ib. XXII, 25

Quod Sadducaei dicunt Domino, Fuerunt apud nos septem fratres, et unus accepta uxore obiit, et secundus, et caeteri; intelliguntur homines impii, qui fructum justitiae non potuerunt afferre in terra per omnes septem mundi aetates, quibus ista terra consistit: postea enim et ipsa terra transiet, per quam omnes illi quasi septem mariti steriliter transierunt.

XXXIII. [Ib. XXII, 40

Quod Dominus dicit, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae; pendet dixit, id est, illo refertur, ibi habet finem.

XXXIV. [Ib. XXXIII, 17, 19

Quod Dominus dixit, Quid enim majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? et item dixit, Quid enim majus est, donum, an altare quod sanctificat donum? intelligendum templum et altare ipsum Christum; aurum et donum, laudes et sacrificia precum, quae in eo per eum offerimus. Non enim ille per haec, sed ista per illum sanctificantur.

XXXV. [Ib. XXIII, 23 et 24

Quod Dominus dixit, Excolantes culicem, refertur ad id quod dixit, decimare illos minuta quaeque. Camelum glutientes, refertur ad id quod dixit, Praeteritis graviora Legis; misericordiam, et judicium, et fidem: ut iste sit sensus, Minima observatis, maxima contemnitis. Ex hac enim perversitate etiam illud eis accidit, quo possunt haec per allegoriam referri, ut dimitterent Barabbam [PL35.1330] (Matth. XXVII, 20), quia videlicet ipse non solveret sabbatum, quod magna diligentia carnaliter observabant; occiderent autem Dominum spiritualiter sabbatum insinuantem per misericordiam et judicium et fidem, quae illi maxime contemnebant. Nam et culicis nomine non absurde figuratur seditiosus homicida; quia hoc animal et strependo inquietat, et sanguine delectatur: et cameli nomine propter humiliantem se ad subeunda onera magnitudinem, intelligitur congruenter Dominus.

XXXVI. [Ib. XXIII, 37

Quod dixit Dominus ad Jerusalem, Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat filios suos sub alas, et noluisti? hoc genus animantis magnum affectum in filios habet, ita ut eorum infirmitate affecta et ipsa infirmetur; et quod dfificilius in caeteris animantibus invenies, alis suis filios protegens, contra milvum pugnet: sic etiam mater nostra Sapientia Dei, per carnis susceptionem infirmata quodammodo (unde et Apostolus dicit, Quod infirmum Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25), protegit infirmitatem nostram, et resistit diabolo, ne nos rapiat. In qua defensione, quod illa adversus milvum conatur affectu, haec adversus diabolum perficit potestate.

XXXVII. [Ib. XXIV, 20

Quod Dominus dixit, Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato, id est, ne impedimento aliquo detineamini: quia et hieme, imbribus vel frigore; et sabbato, in quo proficisci non licebat, impediebatur quis ab itinere. Vel aliud, ne in tristitia aut laetitia rerum temporalium quis inveniatur a die illa.

XXXVIII. [Ib. XXIV, 23-27

Quod Dominus dicit, Sicut enim fulgur exit ab oriente, et pervenit usque ad occidentem; ita erit et adventus Filii hominis; orientis et occidentis nomine totum orbem voluit significare, per quem futura erat Ecclesia, incipiente Evangelio ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47), secundum illum sensum quo dixit, Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus (Matth. XXVI, 64). Convenienter enim Ecclesiam nunc fulgur nominavit, quod maxime solet emicare de nubibus. Constituta ergo auctoritate Ecclesiae per orbem terrarum clara atque manifesta, consequenter discipulos admonet, atque omnes fideles, et qui in eum credere voluerint, ne schismaticis atque haereticis credant. Unumquodque enim schisma, et unaquaeque haeresis, aut locum suum habet in orbe terrarum, partem aliquam tenens; aut obscuris atque occultis conventiculis curiositatem hominum decipit. Quo pertinet quod ait, Si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus, aut illic, quod significat terrarum partes et provinciarum: aut in penetralibus, aut in deserto, quod significat obscura et occulta conventicula haereticorum. Quod ergo dixit, ab oriente in occidentem perventurum adventum suum, contra illos valet qui per terrarum particulas nominantur, et dicunt apud se esse Christum. Quod autem ait, Sicut fulgur, contra illos valet, qui occulte congregant [PL35.1331] tanquam in penetralibus, et paucos tanquam in deserto: ad manifestationem quippe claritatemque pertinet Ecclesiae fulguris nomen, significans etiam noctem vel nubila saeculi hujus; tunc enim fulguris candor apparet.

XXXIX. [Ib. XXIV, 32

Quod Dominus dixit, Ab arbore autem fici discite similitudinem; arborem fici genus humanum intellige, propter pruritum carnis. Cum jam ramus ejus tener fuerit; id est, cum filii hominum per fidem Christi ad spirituales fructus profecerint, et in eis honor adoptionis filiorum Dei eminuerit.

XL. [Ib. XXVI, 24

Quod Dominus de Juda dixit, Bonum erat illi non nasci, utrum in hanc vitam? ut usitate locutus sit. Non enim potest bonum esse aliquid ei, qui non est. Et si quisquam contendit esse aliquam vitam ante istam, non Judae tantum ut nasceretur, sed nulli expedire convincitur. An diabolo dicit non nasci ad peccatum? An etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata?

XLI. [Ib. XXVI, 15

Quod Dominus triginta argenteis venditus est, significat per Judam Judaeos iniquos, qui sequentes carnalia et temporalia, quae ad quinque sensus pertinent corporis, Christum habere noluerunt: quod quia sexta mundi aetate fecerunt, sexies quinos eos tanquam pretium venditi Domini accepisse significatum est. De quo tempore talibus insultat propheta dicens, Filii hominum, quousque graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV, 3)? ut si quinque aetatibus fuisset aliqua excusatio sequendae vanitatis, vel sexta comprehenderent veritatem, quae per Dominum nostrum praedicabatur, et demonstrabatur, sicut sexta die homo factus est ad imaginem Dei (Gen. I, 26). Quod quia noluerunt, habent sexies quini impressam imaginem principis saeculi, et non habent Christum per quem signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Et quia eloquium Domini argentum est (Psal. XI, 7), illi autem etiam ipsam legem carnaliter intellexerunt, tanquam in argento impressam saecularis principatus imaginem amisso Domino tenuerunt.

XLII. [Ib. XXIV, 28

Quod Dominus dicit, Ubi fuerit corpus, illo congregabuntur aquilae; id est in coelum, quo hinc secum levavit corpus in homine suscepto: quod etiam cadaver ideo appellatum est, quia moriturus haec loquebatur. Illo congregabuntur aquilae, dictum est de spiritualibus, qui ejus passionem humilitatemque imitando, tanquam de ejus corpore saturantur. Corpus enim propter humilitatem pro nobis passionemque suscepit.

XLIII. [Ib. XXVI, 29

Quod Dominus dicit sub tempus passionis discipulis, Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei, vult intelligi hoc vetus esse, cum illud novum dicit. Quia ergo de propagine [PL35.1332] Adam, qui vetus homo appellatur, corpus susceperat, quod in passione morti traditurus erat (unde etiam per vini sacramentum commendat sanguinem suum), quid aliud novum vinum, nisi immortalitatem renovatorum corporum intelligere debemus? quod cum dicit, Vobiscum bibam, etiam ipsis resurrectionem corporum ad induendam immortalitatem promittit. Vobiscum enim non ad idem tempus, sed ad eamdem innovationem dictum accipiendum est. Nam et nos dicit Apostolus resurrexisse cum Christo (Coloss. II, 12), ut spes rei futurae jam praesentem laetitiam afferat. Quod autem de hoc genimine vitis etiam illud novum esse dicit, significat eadem utique corpora resurrectura secundum innovationem coelestem, quae nunc secundum terrenam vetustatem moritura sunt. Si autem vitem de cujus vetustate hunc passionis calicem bibit, ipsos Judaeos intellexeris, significatum est etiam ipsam gentem ad corpus Christi per novitatem vitae accessuram, cum, ingressa plenitudine Gentium, omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25).

XLIV. [Ib. XXVI, 67

Quod dictum est, Exspuerunt in faciem ejus, significavit eos qui ejus praesentiam gratiae respuunt. Item tanquam colaphis eum caedunt, qui honores suos ei praeferunt: palmas in faciem ejus dant, qui perfidia caecati eum non venisse affirmant, tanquam praesentiam ejus exterminantes et repellentes.

XLV. [Ib. XXVI, 69-74

Quod Petrus necdum solidatus in fide, Deum ter negavit, videtur ipsa trina ejus negatio pravum errorem haereticorum designasse. Nam error haereticorum de Christo tribus generibus terminatur: aut enim de divinitate ejus, aut de humanitate, aut de utroque falluntur.

XLVI. [Ib. XXVI, 58

Quod ad passionem euntem Dominum a longe sequebatur Petrus, significat Ecclesiam secuturam quidem, hoc est, imitaturam passionem Domini, sed longe differenter: Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia.

XLVII. [Ib. XXVI, 39, 42, 44

Sicut tentatio cupiditatis trina est, ita etiam tentatio timoris trina est. Cupiditati quae in curiositate est, opponitur timor mortis: sicut enim in illa cognoscendarum rerum est aviditas, ita in ista metus amittendae talis notitiae. Cupiditati vero honorum vel laudis, opponitur timor ignominiae et contumeliarum. Cupiditati autem voluptatis, opponitur timor doloris. Non absurde ergo intelligitur propter trinam tentationem passionis, ter Dominum orasse ut transiret calix; sed ita ut potius impleretur voluntas Patris.

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 35, coll. 1324-1332 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22