LIBER PRIMUS. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur

CAPUT PRIMUM

1. »Adam« ergo inquiunt, »sive peccasset, sive non peccasset, moriturum fuisse.« Respondemus: Falleris, haeretice, falleris, non ita est. Aut si ita est, et non falleris, divinis astrue documentis. Sed absit ut in Scripturis sanctis auctorem mortis Deum valeas reperire. Scriptum est enim: Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, quoniam Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum: creavit enim ut essent omnia, et sanabiles nationes orbis terrarum (Sap. I, 12-14). Item in eodem libro: Deus, inquit, creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem suam fecit illum: invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Id. II, 23, 24). Si vides, vide mortem non a Deo auctore, sed per errorem vitae venisse hominibus in paradiso deliciarum positis, id est, cum per rationem animae, qua boni et vitales fuerant instituti, erraverunt a mandato divino, invidia scilicet et seductione serpentis. Audis testantem Prophetam, Deum mortem non fecisse, sed in libro Geneseos protoplasto futuram, si contigisset lignum vetitum, praedixisse. Sic enim scriptum est: Et dixit Dominus Adae: De omni ligno quod est in paradiso edetis; de ligno autem scientiae boni et mali non edetis: qua die autem manducaveritis, morte moriemini (Gen. II, 16, 17). Haec audis, et auctorem mortis dicere Deum audes? Et mors igitur ex invidia diaboli veniens introivit in orbem terrarum, et Deo judice justo pro poena in peccatorem permissa est dominari. [PL45.1614] Recte enim perdidit vitam, qui mortem noluit, ne vitam perderet, cavere praedictam. Tamen verax et misericors Dominus non laetatur in perditione vivorum. Quae est enim perditio vivorum, nisi mors? Sed vivorum male viventium: qui in secunda morte peribunt; non vivorum justorum, id est, requirentium Deum, quibus tantum propter peccatum Adae quod traxere nascentes, mors non secunda, sed prima debetur. Si ergo secundum vos Deus auctor est mortis, laetari debet in occasu vivorum tanquam in opere suo bono: quia scriptum est, Laetabitur Dominus in operibus suis (Psal. CIII, 31); et quia nihil odiens fecit, sed omnia quae fecit, valde bona (Gen. I, 31); sicut scriptum est, Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti (Sap. XI, 25).

CAPUT II

2. Vel cur contra eam de ejus obnoxio peccato corpore carnem absque noxa suscepit, si eam ipse jaculum corporis fecit? Nihil enim in contrarium sibi, dum mundum faceret, Deum fecisse cognoscimus. Nam ut inimicam mortem vinceret, vel ejus matrem peccatum, ideo Deum Dei Filium hominem suscepisse, si oculos caligine mortis non perdidistis, attendite. Nam quod impossibile erat legis [PL45.1615] inquit Paulus vas electionis, in quo infirmabatur per carnem, misit Deus Filium suum, in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne (Rom. VIII, 3). Quid est autem impossibile legis, nisi quod sibi nec obedientem nec perfectum facere poterat deputatum; et nec peccatum tollere, nec mortem vincere praevalebat? Sed quare id implere non posset, subjungens ait, In quo infirmabatur per carnem. Jubendo enim infirmo et non juvando infirmatur, quia per carnem, id est per concupiscentias carnis ex peccato venientes, quas solo arbitrio libero homo vincere non potest, nisi cum praecedente gratia Dei, legis factor esse non poterit: sicuti ait idem apostolus, Lex enim nihil ad perfectum adduxit (Hebr. VII, 19). Quid est ergo Dei Filium venisse in similitudine carnis peccati, nisi non habens caro ejus ullum peccatum, sicut nostra? Dicente Petro apostolo, Qui peccatum non fecit, id est, non habuit; nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 22). Dicendo enim, in similitudine carnis peccati; illam absque peccato, nostram vero peccatricem ostendit. Nam ille ideo in similitudine, quia non per libidinis usum ut nos, sed inspiramine mystico ex virginis utero in vera natus est carne. Et de peccato, inquit, damnavit peccatum in carne; de humana videlicet peccatrice natura: peccatricem dico non Deo auctore, sed homine delinquente. Carnem, ut dixi, suscipiens absque culpa, et hanc innoxiam crucifigens, peccatum, quod nos damnaverat per inobedientiam in Adam terreno, in Adam coelesti obediente damnatur. Nos enim peccato morimur victi; Christus autem innocens mori voluit, ut moriendo mortem captivaret et vinceret. Quodammodo enim eam sibi passus est dominari, cum patienter se occidendum ejus obtulit voluntati. Sed cum mors in inferno cum iniquis videret et justum, non habens unde eidem sicut et caeteris insultaret, resurgentem tenere non valuit: quin imo victa, prostrata est atque damnata. Et ideo Apostolus extollens victoriam Christi de morte, servis ejus gaudens annuntiat: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi non dominabitur ultra: quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 9, 10). Haec dicendo quid aliud nos intelligere voluit, quam Deum mortem non fecisse, nec laetari in perditione vivorum, qui absque peccato ut eam vinceret in infirmitate carnis, voluit habere consortium mortuorum? Unde si invidia diaboli per peccatum mortem in orbem terrarum introisse non credideritis; nihil aliud astruitis nisi Deum mortem fecisse, propterea ut peremptis hominibus, quibus suam donavit imaginem, nasceretur ei cum ea necessitas dimicandi vel etiam moriendi et resurgendi. Sed absit, absit hoc a fide catholica, quae per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse credit, Paulo fideli magistro docente (Id. V, 12); et Christum mortuum propter peccata nostra, et resurrexisse propter justificationem nostram (Id. IV, 25), reconciliantem nos in suo corpore Deo Patri per crucem (Ephes. II, 16).

3. Erubescite, rogo, et conticescite. In vestra enim morte perpetua Deum accusatis, in morte diabolum excusatis; et hoc ideo, quia non Deum, sed diabolum timetis offendere. Dicite ergo, si Deus mortem fecit, cur Christus Deus mortuum Lazarum flevit secundum carnem (Joan. XI, 35)? Non enim quod ipse fecerat dolere debuit, sed dolens eum et plorans, ostendit, quos Deus vitales fecerat, diabolum per culpam fecisse mortales. Quem ideo suscitat, ut diabolus nihil se occidendo profecisse cognoscat; nec quisquam hominum ad Deum pertinens de morte desperet, quia [PL45.1616] Deo dormiunt quos diabolus perisse putabat. Nolo, ait per prophetam Ezechielem Dominus, mortem peccatoris, sed ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23 et 32). Si ejus, ut praedicatis, auctor est Deus; cur eam, dicendo, Nolo, repellit a peccatore, et non patitur quod suum est permanere? Mortem nolo, inquit, peccatoris, quam ego ei non feci; sed ipse eam sibi, dum in me praevaricator existitisset, invenit; sed revertatur et vivat, id est, vitam me miserante recipiat, quam se peccante perdiderat.

CAPUT III

4. Nulli itaque fidelium dubium esse potest, primos homines factos sic fuisse vitales, ut si in libertate animae, qua immaculati creati sunt, serpentis contempsissent seductionem mortiferam, vita fruerentur aeterna; si vero secuti essent, amitterent. Quibus propterea praedixit Deus, ne vetita contingerent, ut quidquid victis postea contigisset adversum, non praemonenti, sed sibi inobedientibus imputarent. Numquid enim, cum delinquentibus mortem futuram, praedixisset, quod futurum erat ipsum fecisse credendum est? Quid enim eam cavendam praemonuit, si ejus in eorum occasu factor est ipse? Sed nec eis per diabolum veniens peccantibus succedere valuisset, nisi Dominus judicio justo in vindictam propter inobedientiam permisisset. Igitur ut moriantur homines, poena peccati est: ut revertantur ad vitam, Domini miserantis est. Sed ille redit ad veram vitam, qui per bonam conversationem ex gratia Dei venientem, sanguine Christi sanctificatus ingreditur in regnum coelorum, et quasi reversus in regionem suam Domino placiturus, de qua peccato fuerat exsulatus, gaudens et insultans morti, dicit animae suae, Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit mihi; quoniam eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu: placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 7-9). Placebo unde? Quia Dominus benefecit mihi. Nam et peccator recipit vitam, non autem redit ad vitam. Reditus enim vitae in regno coelorum est; quod omnis in peccatis suis, vel sine Baptismo moriens non potest possidere. Recipit vero vitam in corpore jam corpore non moriturus, sed ita victurus in corpore, ut sit mortuus vita, vel corpore vivendo semper in poena, et vita et corpore cum diabolo mortis auctore damnato. Unde et Dominus in Evangelio, iis qui ad sinistram erunt in die judicii, id est, impiis et peccatoribus: Ite, inquit, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Justis vero qui a dextris erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum paratum vobis ab origine mundi. Et tunc illi, ait, ibunt in supplicium aeternum; justi vero, in vitam aeternam (Matth. XXV, 41, 34, 46). In qua vita glorificati, id est, mutati de corruptione in incorruptionem, de mortalitate in immortalitatem, fulgebunt, et cum Christo in perpetuum regnantes, insultabunt damnatae morti dicentes: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus (I Cor. XV, 54, 55)?

CAPUT IV

5. Mors itaque privatio vitae est, nomen tantum habens, non essentiam: et ideo Deus ejus auctor esse dici non potest. Quidquid enim Deum fecisse dicimus, habet essentiam, id est, species est. Essentia enim dicitur ab eo quod est, quae tantum de solo Deo dici debet, secundum illud quod scriptum est in Exodo Moysi, Dices eis, id est, populo, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Tamen et de caeteris creaturis dici potest, quod habeant essentiam; sed non sicut de Deo, qui initium non habet quod est; sed ex quo accipientes a Deo initium, quod sunt esse coeperunt. Mors ergo nihil est nisi nomen recedente vita: sicuti fames, escarum defectus; sitis, egentia potus; tenebrae, absentia lucis; sterilitas, defectus [PL45.1617] fructus; silentium, vocis absentia; inopia, privatio facultatum; et si qua sunt alia quae rerum privatione nihil esse nisi nomen inveniuntur. Opinor namque quod ideo mors hoc vocabulum accepit, eo quod morsu quodammodo venenosi serpentis, id est diaboli, in paradiso Adam fuerit interemptus. Tunc enim serpens morsu decepit Adam, quando eum per concupiscentiam mordere, hoc est, edere suasit illicita: et, ut dixi, propterea mors quasi a morsu nomen accepit. Unde et Dominus in Osee propheta morti minitans dicit: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). Mors et infernus in diaboli persona dicta intelliguntur, quia per ipsum delinquenti homini accidit mors, id est, privatio vitae; et per ipsum peccatores convertuntur in infernum, tanquam in ejus carcerem, ubi damnatus est ipse.

6. Sed quaerendum est, quemadmodum Christus Deus Dei Filius mors exstitit mortis, et morsus inferni. Sine dubio quod in suscepta carne, in qua suum mors nihil habebat (ut ipse ait, Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam [Joan. XIV, 30]), tentatus post baptismum in deserto, ejus non obedivit concupiscentiis, ubi ait, Dic lapidibus istis ut fiant panes (Matth. IV, 3), etc. Vel quod se clavorum morsu justus et innocens affigi passus est cruci, et ore lanceae transforari (Joan. XIX, 18, 34). Os autem lanceae dixi, secundum quod dictum est de peccatoribus, Et cadent in ore gladii (Eccli. XXVIII, 22). Et lancea utique gladius est. Et quod descendens in infernum velut in os mortis; unde dicit in Psalmo, Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16), id est, infernus; detineri eum fuit a diabolo impossibile. Unde hominem quem susceperat pro homine, id est, carnem suam, quae non vidit corruptionem, die tertia suscitans, tanquam Jonam ex ore ceti produxit. Quia hoc fuit infernus Christo, quod Jonae cetus, dicente ipso Domino, Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; ita erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 40). Morsus ergo factus est inferni, cum se ab eo tanquam escam, id est, carnem suam suscipi passus est, qua non satiaretur, sicut de peccatoribus; sed absorberetur, propter quod dictum est, Absorpta est mors in victoriam. Sed et illud testimonium quod est in Amos propheta, puto propterea dictum esse, cum peccanti populo Dominus promittens futura mala dicit: Et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos (Amos IX, 3). Quid est enim. Et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris? Id est, etsi permanserint in operibus malis, avertentes se ab oculis meis, a praeceptis scilicet spiritualibus, quia oculi Dei sunt spiritus Dei, qui legem, id est, praecepta dedit: in fundo maris, in altitudine videlicet desperationis. Ibi mandabo serpenti, et mordebit eos: ibi in eadem desperatione contemptus, mandabo, potestatem dabo serpenti, hoc est, diabolo, qui ab initio [PL45.1618] serpens est nominatus; et mordebit eos, morsu utique diversarum concupiscentiarum quo peccantes occidit, mortificabit eos. Sed morsu mortem facit. Non autem mors est sicuti ferae bestiae, vel omne genus animalium iracundorum, quae morsu suo nonnunquam mortificant homines, et tamen non ipsa sunt mors, sed morsu insanabili mortem, id est, privationem faciunt vitae, quemadmodum etiam ictus gladii, percussio lapidis, vel quidquid potest hominem occidendo vita privare.

CAPUT V

7. Illud praeterea praetermittere non debeo, ne forte aliquis inimicorum veritatis, qui non sit rationum certarum quaesitor, sed quaestionum perplexarum ad subversionem audientium inventor atque propositor, dicat: Si nihil est mors nisi nomen, quemadmodum superius disputasti, eo quod mors Christum justum in inferno cum iniquis viderit, et quia in eo peccatum non fuit, resurgentem tenere non valuerit, ut eidem sicut caeteris peccantibus insultaret, et ideo victa, prostrata atque damnata est: si ergo nihil est; videre, tenere, insultare, vel vinci, prosterni et damnari quomodo potest, quod nihil est? Respondemus: Ipsum nihil, quid est? Quia interdum cum nominamus nihil, addimus Est; sicut est illud de Evangelio, Et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3): substantia est, an nomen substantia carens? Solet enim dici, ut praefatus sum, a plurimis, dum aliquid despicitur, aut pro parvo aestimatur, vel certe quod penitus non sit, Nihil est. Cum ergo dicimus Nihil, nomen insubstantiale nominamus: cum vero addimus Est, rem significamus. Cur ergo nomen insubstantiale, id est, Nihil, tanquam vere aliquid sit dicimus, addendo Est? Omne enim quod dicimus, Est, esse aliquid aestimamus: tamen cum aliquoties dicimus, Nihil est, pro consuetudine locutionis ad Nihil addimus Est: cum nomen tantum sit Nihil, et non res. Sic et de morte pro consuetudine verbi, vel ad comparationem agentis dicimus, Videt mors, agit aliquid, insultat; vel, damnata est, victa est, et quidquid illud est quod dici possit, quia mors faciat aut patiatur. Cum ergo haec de morte dicantur, omnia ad auctorem mortis, per quem privatio vitae facta est, diabolum referuntur. Ipse enim quae ad mortem pertinent, aut facit, dum captivat et perimit; aut patitur, dum vincitur et damnatur. Diabolus enim natura est angelus: sed quod natura est, opus Dei est: quod vero diabolus, vitio suo est, utendo male naturae suae bono: opera vero ejus mala quae vitia dicuntur, actus sunt, non res; quae tanquam per se agere dicuntur aliquid, cum ea et per ea totum agat diabolus; vel damnata dicuntur, cum ipse pro his damnatur, pro quibus damnatur et homo, cum per liberum arbitrium his illectus tradit assensum. Et ideo haec in futuro saeculo jam non erunt, quia in auctore suo diabolo damnabuntur, cum ille scilicet damnatus in gehenna, ut peccent homines, amplius potestatem haec agere non habebit.

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1614-1618 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22