Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Annotationes in Job (2/2)

[Ib. XXIX.] Quisnam me restituet in menses priorum dierum? Haec ex persona dici videntur Ecclesiae simul cum capite Christo, tanquam totus ipse homo loquatur tempore abundantiae tribulationum et tentationum, tanquam his diebus, de quibus Dominus dicit: Venient dies quando optabitis videre unum de diebus istis, et non videbitis (Luc. XVII, 22). Eo enim tempore quo Dominus erat in terra, nulla erat sollicitudo, quamvis adhuc populo parvo christiano, qui constabat ex his qui in eum crediderant, ex quibus erant plus quam quingenti fratres, quibus etiam post resurrectionem apparere dignatus est, sicut Apostolus [PL34.856] dicit (I Cor. XV, 6). Nulla ergo tunc erat sollicitudo, ne aut a malis male gubernaretur Ecclesia, aut haeresum vel schismatum laniaretur insidiis. Nam nec ipsas corporales persecutiones passa est; non aliquas pertulit vel intrinsecus vel extrinsecus adversitates. Loquitur itaque Job ex persona hominis, hoc est, populi ad Novum Testamentum pertinentis, desiderantis illos dies, sicut praedixerat Dominus. Et fortasse ideo menses appellavit, non annos, quia ex quo elegit Dominus discipulos, usque ad passionem, non anni, sed menses fuerunt. Cum lucebat lucerna ejus super caput meum: vel carnem Domini visibiliter praesentem, vel verbum ex ore praesentis corporaliter. Cum verbum Domini inspiceret domum meam ad diligentiam custodiendi conversationem. Et circum me pueri mei: qui obsequebantur humiliter necessaria administrantes. Cum flueret per vias meas butyrum: per mores meos exsultationem fidei et bonorum operum. Cum montes mei abundarent lacte: Prophetae bene parvulis exponerentur. Cum exirem matutinus in civitate: aut cum jam claritas lucesceret, transactis tenebris timoris; aut in exordio Ecclesiae, ut non satis occultus, non satis manifestus. Et in plateis ponebatur mihi sella: a turbis deferebatur mihi docendi auctoritas. Videntes me adolescentes abscondebantur: dediti concupiscentiis. Senes autem assurgebant: prudentes. Et potentes cessaverunt loqui: superbientes de doctrinis suis. Quia auris audivit, et beatificavit me. Populus quem non cognovi servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Et oculus videns me declinavit: Judaeorum non credentium. Et os viduae benedixit me: ejus animae quae diaboli conjugio renuntiavit. Ecce ferebatur mortuus filius unicus matris suae, quae erat vidua (Luc. VII, 12). Et vestiebar judicio sicut chlamyde: in praeferendis spiritualibus, carnalibus, nesciat sinistra quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3), id est, qua intentione operetur: operta enim sinistra, dextra exserta est in vestitu chlamydis; quod facit, qui recte judicat quo sit referendum quod operatur. Judicium quod non noveram exquisivi. Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid nobis erit (Id. XIX, 27)? Dicit felicitatis suae fuisse, quod habuerit a quo quaereret de futuro judicio. Confregi molas iniquorum: ut jam non devorarent plebem de cibo panis. Aetas mea senescet; sicut arbor palmae, multo vivam tempore: prolongabitur, et ero sicut arbor palmae in honore sempiterno, et celsitudine, et rectitudine. Et ros morabitur in messe mea. Ex quo seminatur et germinat ager, messis dicitur. Gloria mea nova mecum: id est, Novi Testamenti. Et arcus meus in manu mea gradietur: faciam quod praecipio. Et in sermone meo non adjecerunt. Perfectionem Evangelii significat: nam sermo Synagogae datus indiguit adjectione. Sed gavisi sunt cum loquerer eis: quia prior locutio timorem habebat, sequens charitatem. Quod si et riderem ad [PL34.857] eos, non credebant: de his quae in parabolis ita loquebatur, ut non intelligeretur; non tamen sicut verba sonare videbantur, vana dicere putaretur. Hic est risus Sarae (Gen. XVIII, 10), qui significabat omnia eos in prophetia fecisse: unde qui figurate aliquid dicunt. Elegi eorum viam, et sedi princeps: aut suscipiendo mortalitatem, aut cum publicanis et peccatoribus convivando, sed ita ut princeps eis essem ad salutem. Et habitabam sicut rex cinctus fortibus: qui suis dimissis eum secuti sunt. Quasi consolans tristes. Eos dicit qui spe gaudebant, cum de praesenti vita erant tristes. Beati lugentes (Matth. V, 5), ut dictum est; et, Quasi tristes, semper autem gaudentes (II Cor. VI, 10): qui non possunt tenere illam magnitudinem, de qua dictum est, Qui autem fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19).

[Ib. XXX.] Nunc autem derident me infimi, nunc monent me minores tempore: quia et postea nati sunt in Ecclesia tales, et non proficiunt plurimum. Monent me autem dixit, quia per honores ecclesiasticos accipiunt potestatem praedicandi populo, quae ipsi non faciunt. Quorum spernebam parentes. Parentes eorum dixit, quorum imitatione filii sunt, quibus tunc dicebatur, Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae (Id. XXIII, 13). Et virtus manuum eorum quasi nihilum mihi erat: parentum potestas, qui tunc usque adeo plurimum poterant, ut crucifigerent Dominum. In eo peribat omnis vita: quia non se vel in fine correxerunt. Egestate et fame instabiles: a variis desideriis insatiabilibus. Qui fugiebant in desertum heri: conferendo se ad excusationem Legis, quam non simpliciter intelligebant; et quia in deserto acceperant, fugientes in desertum heri. Sicut enim hodie pertinet ad Novum Testamentum, sic ad Vetus heri: de Novo enim dictum est, Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra (Psal. XCIV, 8); et, Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Qui rodebant cortices arborum: quia figuras Legis, quibus vina tegebantur, pro cibo habebant. Quorum erat cibus radix herbarum: sacramenta quae corporaliter jussi erant celebrare, tanquam terrae inhaerentia; ex quibus tamen simplicis intelligentiae fructus surgeret, et supra terram in libertatem ferretur, quo illi pervenire non poterant. Inhonorati, et abjecti, et egentes omni bono: amisso primatus honore, ab spe promissionis; quia et ipsum terrenum donum pro meritis suis amiserant, et regnum coelorum non tenent. Qui radices lignorum manducabant, propter magnam famem. Quod de radicibus herbacum dictum est, propter fructum frumenti, hoc de radicibus lignorum intelligendum est, propter fructum vini et olei. Nam omnes istos spirituales fructus accepit Ecclesia, quorum radices terrae implicatae sacramenta erant, quae corporaliter Judaei observare cogebantur, sabbatum, circumcisionem, et victimas, et caetera hujusmodi spiritualium ciborum. Insurrexerunt super me fures: qui ad honores indebitos, qui justorum sunt [PL34.858] proprii, per tenebrosas fallacias pervenerunt. Quorum domus erant cavernae petrarum: qui concupiscentias suas defendebant, et tegebant quibusdam obscuritatibus divinorum Librorum. Et inter arbores clamabant. Manifesta erant peccata eorum, quamvis ea Scripturarum obscuritate, quasi umbris arborum, tegere conarentur. Hinc est, Clamor Sodomorum ascendit ad me (Gen. XVIII, 20). Et plerisque locis pro manifestis peccatis clamorem ponit Scriptura: ut verbum sit quidquid corde concipitur; clamor, cum procedit in factum. Qui sub stirpibus terrae manebant. Non saltem in stirpibus, sed etiam inferius stirpibus manere possunt intelligi, qui vel carnaliter praecepta custodiunt. Stirpes enim sunt non jam ipsi fructus, sed unde surgunt partes fructiferae, vel arborum, vel herbarum: si tamen fructiferum genus est, quia et non fructiferi generis stirpes dicuntur. Filii stultorum et ignobilium: Judaeorum; nam hos dixit superius parentes eorum propter imitationem, quia et isti sub Dei nomine ambulant, quem non colunt. Stultos autem et ignobiles dicit Judaeos, qui e contrario, non solum se confidebant esse duces caecorum, sed etiam filios esse Abrahae, quo patre se esse jactabant nobiles. Sed cum audiunt, Caeci sunt, duces caecorum (Matth. XV, 14); stulti demonstrantur: et cum audiunt, Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite (Joan. VIII, 39); degenerando demonstrantur ignobiles. Nomen et honor exstinctus a terra. Erat enim, sed exstinctum est. Nunc autem cithara eorum ego sum: horum, quorum illi patres sunt, qui me ad aurem habebant, non ad cor. Et me habent ad fabulam: inanem et inutilem narrationem et auditionem, quamvis me et narrent, et audiant. Abominati sunt me, discedentes procul: longe facti a justitia peccando, et praecepta justitiae malis moribus exsecrando. Nec in faciem meam pepercerunt spuere. Exsecranda facies namque Christi est his, qui praecepta ejus cum contemptu exhorrent. Vel, male me innotescere fecerunt morum suorum pravitate. Aperiens enim pharetram suam afflixit me: secreta rerum, unde tentationes existunt. Et frenum in faciem meam miserunt: ut eis invitus consentirem, portans eos ducentes quo vellent, ad ima sua. Et a dextris germinantes consurrexerunt: et favendo et bene monendo exorti sunt quidem, ut suas cupiditates explerent, non persequendo. Pedes meos vinxerunt compedibus: officiorum ecclesiasticorum, ut non eos possent fugere. Contritae sunt semitae meae: ut non apparerent, per quas solent boni ambulare, non quaerentes sua, sed Christi (Philipp. II, 20). Exuit enim me stola: auctoritate pristina, cui cedi solet; quod contingit multitudine et consuetudine peccatorum praevalente. Et jaculis suis vulneravit me: praeceptis, quibus video mala, et quia coercere non possum, crucior. Abusus est me sicut voluit: etiam calamitate et miseria mea usus est ad justitiam suam Deus, sicut voluit. Doloribus involutus sum: et in me, et in aliis patior. Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). Quis infirmatur, et ego non infirmor (Id. XI, 29)? Et iterantur dolores mei, discedit sicut spiritus, spes mea. Quasi inane aliquid [PL34.859] conversi ad spem temporalium, habentes quod promitto. Et sicut nubes transiit salus mea: non sperantes salutem promissam, amore praesentis salutis. Et nunc super me effundetur anima mea: precando. Nocte vero ossa mea confracta sunt: firmitatem quam habuit, dixit sibi ereptam. Et nervi mei dissoluti sunt: actiones praeteritae. In multa virtute apprehendit stolam meam: ad demonstrandam virtutem suam, modo affligendo, et postea reparando. Et quasi ora vestimenti mei circumdedit me: modicum mihi reliquit auctoritatis. In terra et cinere pars mea: in poenitentia, quia extremum. Steterunt et consideraverunt me: et me jacente, superbi steterunt, quaerentes quid in me reprehenderent. Et projecisti me a salute. Illos dolet, qui spem reparationis amiserunt. Domus enim est omni mortali terra. Ideo se dicit mortem metuere, quia conversatio ejus non sit in coelo (Philipp. III, 20), secundum plures qui mali sunt in Ecclesia, et terrene vivunt. Atque utinam possem meipsum interficere: ut morerer saeculo. Aut rogarem alium, et faceret mihi hoc: vel angelum meliorem, vel Deum per quem corrigerer. Ego bona praestolabar. Dolet, quia repente sibi ista evenerunt. Venter meus efferbuit, et non tacebit: interiora, vel memoria qua recordatur quid fuerit primo, et quomodo afflicta est in gemitibus. Et steti in coetu clamans: quia non in frequentia audita est eorum qui se nolebant corrigere. Cutis mea innigrata est valde: ex his quae forinsecus patiebatur. Versa est in luctum cithara mea: opera bona, quibus laudabat Deum gaudens.

[Ib. XXXI.] Testamentum feci oculis meis. Numquid coepi sperare visibilia? Ut non cogitem de virgine: ut subaudiatur, absit. Hinc jam incipit merita Ecclesiae commemorare, in his qui perseverant in fine in tentationibus magnis, abundante iniquitate, et refrigescente charitate multorum (Matth. XXIV, 12, 13). Et non cogitabo de virgine: incorruptione sapientiae, vel justitiae. Et quae est alia pars Dei desuper? subauditur, non cogitabo. Aut ita: Et quae est, nisi illa? Si incessi cum irrisoribus. Jam bonis qui sunt in Ecclesia difficile est non talibus sociari. Vel si festinavit ad dolum pes meus: hypocrisis. Seram et alii fructus meos edant: quomodo Judaeis contigit, id est, ea dicere quae alii faciant, magis quam ipsi. Sine stirpe sim super terram: ut facile arescam. Ille enim in terra tanquam in petra firmus est, qui facit quod dicit. Si secutum est cor meum mulierem: ut suam quaereret gloriam in populo Dei, potius quam Dei, cui uni jure debetur. Aut si obsedi januas ejus: insidiose captavi desideria plebis ejus, vel timorem, quibus ageretur, ut mihi potius serviret quam Deo. Placeat quoque uxor mea alteri: fama mea diabolo, cui quando placemus, displicemus Deo. Ille enim malis nostris gaudet. Et filii mei humilientur: facta, vel imitatores mei. Furor enim animae meae est indomitus, commaculare viri uxorem: mihi eam vindicando. Quod si et [PL34.860] despexi judicium famuli mei aut ancillae, cum judicarentur apud me: secundum quod dictum est, Saecularia igitur judicia si habueritis (I Cor. VI, 4). Famulos autem dixit, laicos adhuc saecularibus deditos. Quod si et visitationem, quod responsum dabo? in tribulatione, quam conscientiam habeo, quia ista despexi? Nonne sicut ego conceptus sum in utero, et illi? in Sacramentis. Eadem enim omnibus praedicantur, eadem credunt. Et fuimus similiter in ventre? Non enim ille aliter renuntiat, quam ille, qui plene serviturus est Deo. Et de ventre matris meae dux eis fui. Ab initio enim sui haec operatur Ecclesia. Aut si despexi nudum pereuntem, et non operui. Si non fide remissionis peccatorum, tanquam tunicam non habentem, velavi a nuditate foeditatis, id est peccati, pereuntem. Jam enim desperat multitudine peccatorum. Et hinc est, Et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Infirmorum si non benedixerunt mihi humeri: spe immortalitatis, tanquam pallio desuper cooperti. Ne autem post fidem remissionis peccatorum sufficere putarent praeteritarum poenarum metu carere, et inciperent sperare temporalia, bene adjecit: De tonsura ovium mearum calefacti sunt, quod a frigore spei terrenae, illorum vindicati sunt consideratione, si carnalia per renuntiationem posuerunt, exemplo gregis detonsarum (Cant. IV, 2). Si levavi super pupillum manum meam: qui non inveniendo patrem, poterat creaturam vel hominem sequi. Fidens, quia mihi est adjutorium multum: volens eis dominari. Discedat humerus meus a jugulo meo: quod his contingit, qui se ab Ecclesia separant, dum volunt populis dominari, ut praecisionem praecisionis patiantur. Per humerum autem aut brachium, significantur actiones. Timor enim continuit me: ne levaret manum super pupillum. Et a pondere ejus non sustinebo: si hoc velim ut pupillum opprimam. Posui aurum robur meum: numquid praesumpsi de doctrina aut sapientia Dei? Quod si et in lapide pretioso fidebam: quasi de operibus meis. Si et laetatus sum, cum esset mihi census multus: quasi de meo; ut qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Si et in innumerabilibus posui animam meam (Subaudiendum ad omnia, Discedat ab humero meo brachium meum): quod amarer a multis Et deceptum est clam cor meum: ordo, Si et in innumerabilibus posui animam meam, et deceptum est clam cor meum: si consensi tali cogitationi, ut in me praesumerem. Quod si et osculatus sum manum meam, ponens ad os meum: gavisus sum tanquam de operibus meis. Quod si et gavisus sum super ruina inimici mei: Ecclesiae, ut sunt persecutores Ecclesiae. Audiat auris mea maledictionem meam: perducatur ad sensum meum. Opprobrio sim in populo meo diffamatus: plebi sanctorum, ut separetur tanquam illusus. Quod si saepe dixerunt ancillae [PL34.861] meae: adulatores. Quis det nobis ut carnibus ejus satiemur? cum satis bonus essem: ut imitarentur felicitatem carnalem in me. Non tamen haec gessi; ne dicerent enim haec, non me praebebam in talibus bonum. Foris non madebat hospes: recipiebam peregrinum in saeculo. Quod si et sponte peccans, abscondi peccatum meum. Voluntarie enim peccantibus nobis, postquam accepimus scientiam veritatis (Hebr. X, 26). Aut si dimisi infirmum sinu vacuo exire januam meam: ut ideo exierit januam, quia sinu vacuo fuit. Quis mihi tribuat auditorem? Quis mihi praestet ut audiar? Manum Domini si non timui: qua scripsit, Si non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis (Matth. VI, 15). Conscriptionem si quam habeo: ordo, Conscriptionem si quam habeo. Et si non disrupi eam super humeros meos, et coronatus legam super humeros meos levans: et coronatus publice legam, id est, adversus faciem meam. Statuam te ante faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Quia populi corona confundar; quia non feci mandatum Domini, quod me fecisse jam dixeram, negando primo me habere conscriptionem, quae mihi postea objicitur. Si super me unquam terra gemuit: stipendiarii Ecclesiae, quod malus sum. Aut sulci ejus ploraverunt simul: quo semina recipiuntur, et unde fructus dantur; quia et malus sum, et mala semina seminabam: ideo simul. Aut si et virtutem ejus comedi solus sine pretio: ipsa misericordia, qua participat catechizanti qui catechizatur (Galat. VI, 6); hoc est, solus, non retribuens ei qui daret. Aut si animam Domini terrae decipiens contristavi: non me dignum exhibens passioni ejus qui pro me animam fudit. Nolite constristare Spiritum sanctum in vos (Ephes. IV, 30). Pro tritico germinet mihi urtica: pro spiritualibus doctoribus magistri prurientium auditu per confricationes hominum mente corruptorum, et a veritate destitutorum (I Tim. VI, 5). Et pro hordeo spina: pro carnalibus obedientibus peccatores et resistentes. Erat enim Job in conspectu suo justus; in conscientia sua.

[Ib. XXXII.] Verba Eliu Buzitis. Deus abjecit eum, et non vir: ut hanc dicam causam, cur tacuerint. Et sermonibus vestris non respondebo ei. Ego enim talia dicam, ut mihi, quemadmodum vobis, respondere non possit. Quia ergo exspectavi, et non sunt locuti: quasi ad Job conversus dicit. Venter meus sicut uter musto plenus. Commendat hunc Scriptura, quia in prophetia locuturus sit. Et veluti follis aerarii disruptus: ad duritiam solvendam, de vi loquor; inde et iratus dicitur. Non enim opus esset ut ego loquerer, si vos ei responderitis. Alioquin et me tineae edent: aut sicut vos aut sicut omnes qui mirantur personas.

[Ib. XXXIII.] Mundum est cor meum in verbis: non duplex. Spiritus divinus qui me fecit: subaudis, est; ut sit, Spiritus divinus est qui me fecit. Quomodo ergo dicis, Justus sum, et non exaudivit me? quasi adversario dixerit Job. Semel enim loquitur Dominus: quasi vocationem omnium justorum semel fecit Dominus, [PL34.862] et temporaliter circa singulos hoc agit divina providentia. Per somnium, aut in visitatione nocturna: aut in ignorantia aut in tribulatione. Aut sicut incidit saevus timor in homines, cum dormiunt in cubiculis: securi. Et corpus ejus a ruina eruat: translate sicut ossa. Et pepercit animae ejus a morte: cum eum converterit, parcet ei. Quia venturum est bellum, et iterum arguet eum in infirmitate in cubili: post conversionem jam probat, ne de se praesumat. Et multitudo ossium ejus emarcuit: fiducia de se. Omnemque escam non poterit sumere: consolationem de temporalibus. Et renovabit corpus suum, sicut litura in pariete: mutationem vitae: et hic translate, propter aedificium, id est, in societatem. Et molliet carnes suas sicut parvuli: ne sit durus superbia, secundum quod Eliu videtur, tentatur Job humilis per innovationem. Et intravit facie hilari cum professione: paratus ad tentationes. Salva animam meam, ne veniam in corruptionem: hic tentatio mortis. Vices tres cum viro: conversionis, probationis, mortis. Sed eruit animam meam de morte: quia adhuc haec mortis restat, Ut anima mea in lumine collaudet eum. Jam ergo orationes cessabunt, quia nulla erit indigentia.

[Ib. XXXIV.] Respondens autem Eliu, dixit. Quomodo dicitur, Et adjecit. Et qui habetis scientiam, auribus percipite: spiritualibus. Quia auris sermones probat: ista carnalis. Quid est bonum, quia dixit Job, Justus sum? Quid boni dixit quia dixit? Et in judicio meo mentitus est. Hinc est, Ego bona praestolabar (Job XXX 26): ideo praeter spem, quod est, mentitus est. Quis est vir ut Job? Adhuc verba Job sunt. Dixit enim, Non visitabitur qui ambulaverit cum Deo. Hic illum putat deceptum, quia hoc sperans illa omnia fecerit: aut certe, quod in bonum non putat visitari eum qui ambulaverit cum Domino. Absit a Domino impietas: aut ut non visitet in bono, qui cum eo ambulaverit; aut etiam si visitaverit in tentatione, impie et injuste agat. Impius est qui dicit regi, Injuste agis. Tu autem non debes illud dicere, qui non es impius. Bene, qui dicit; non, qui dixerit, ne jam etiam ob hoc esset: quomodo dicitur, Factum est, qui hoc facit. Impiissime, principibus: tanquam Angelis dicat, Nisi Michael princeps vester, impiissime agitis. Aut si ita impiissime dicitur principibus, quanto magis regi? Abusi sunt enim inique cum excluderentur infirmi. Male usi sunt exclusione sua, cum propter infirmitatem excluderentur ab ea visione, qua videntur omnia divinitus ordinatissime ordinari et administrari. In eo autem male usi sunt, quia spiritum suum sequi maluerunt, Deum ista non curare: ex hoc enim illis vane veniet, ut in necessitatibus suis clament et rogent hominem, cum Deum rogare debuerunt. Neque erit locus, et non est umbra mortis, ut latitent qui faciunt iniqua. Non ad hoc est umbra mortis ut latitent: ut est, Non senes habent sapientiam (Id. XXXII, 9); quia non senectus est causa sapientiae: et, Haereticum ne salutes (Tit. III, 10), ne inde, qua haereticus est. Et evertet noctem, et humiliabuntur: ut supra eos sit quod sub ipsis erat; id est, premat eos quod subditum illis erat. Et exstinxit impios; lucere sibi videbantur. Et justitias [PL34.863] ejus non cognoverunt. Dicit quid boni Deus fecerit de iniquitate eorum: ut perferatur ad eum clamor pauperis. Ipse quietem dabit, et quis poterit condemnare? Non qualem quaerunt homines quae illis tribulationibus turbatur. Si Deus justificat, quis est qui condemnet (Rom. VIII, 33, 34)? Et contra hominem simul: adversus Gentiles et Judaeos. Qui regnare facit hominem hypocritam propter perversitatem populi: cui dicitur, Qui ergo doces alium, teipsum non doces (Id. II, 21). Absque me videbo; tu ostende mihi: te reprehendens, meipsum forte reprehendendum esse non video? Interroganter pronuntiandum. Si iniquitatem operatus sum, non adjiciam: correptus a te. Numquid a te exigit eam, quia repulisti? quia reprehendisti. Et vir sapiens audiet verbum meum: Deum omnia curare. Job autem non in sapientia locutus est: putando quod aliquid sibi inique divinitus acciderit.

[Ib. XXXV.] Quare hoc existimasti in judicio? quare hoc judicasti? Tu quis es, qui dixisti, Justus sum, ante conspectum Domini? Ante conspectum Domini dixisti, Justus sum. Utrumque enim reprehensibile est in homine: unum, si aut superbe dicatur, aut falsum sit justum eum esse, etiam secundum humanam justitiam; alterum autem, quia nunquam vere dici ab homine potest, quod ante conspectum Dei sit justus, cui comparatus quilibet iniquus est. Aut dicis, Quid prodest tibi, aut quid faciam, si peccavi? Hoc enim ei videtur Job dixisse Deo, quasi aut Deo prosit peccatum ejus, ut isto dolore ad impietatem cogatur, ubi ait, Nolite me docere impium esse: aut bonum est tibi si inique egero (Job X, 2, 3)? aut Deo noceat peccando, et ideo illum sic insequatur Deus quasi hostem suum premens, ne aliquid ab illo mali patiatur. Nam hoc etiam dixerat, Si ego peccavi, quid possum tibi facere (Id. VII, 20)? Ad utrumque ergo Eliu respondit, consequentibus verbis. Ego dabo tibi responsum, et tribus amicis meis. Aspice in coelum, et vide; respice in nubes quam altae sint a te. Si peccasti, quid agis? Confirmat quod ab eo dictum est, Si ego peccavi, quid possum tibi facere. Aut si multa injusta fecisti, quid poteris facere? Plus est, multa injusta fecisti, quam quod superius dixit, peccasti. Sed tamen quid poteris facere Deo; quando ne nubes quidem potes laedere? Et si justus es, quid dabis ei? E contrario, quomodo justitia tua nihil ei prodest, sic injustitia nihil nocet. Aut quid de manu tua accipiat? etiamsi dare velis; propter sacrificia, quae stulti putant Deum sumere velut eis indigentem. Viro simili tui impietas tua, et filio hominis justitia tua: vel illa nocet, vel haec prodest. Sed his versibus confirmavit potius, quam refellit sententiam quam dixit Job, Si ego peccavi, quid possum tibi facere? Consequenter ergo oportet ut ostendat quare in hac vita homines affliguntur injuriis malorum, inter quos etiam diabolus cum angelis suis numeratur, princeps injuriarum et iniquitatum omnium. Cum enim Deo non possint nocere peccantes, cur eos tradit in potestate affligendos malis? et exponit deinceps, dicens, A multitudine clamabunt, vociferabuntur a brachio multorum. Et non dixit, Ubi est Deus qui fecit me? Ad hoc [PL34.864] enim patiuntur haec, ut Deum quaerant, non ut inaniter vociferentur. Quod autem ait, fecit me, pro documento est, quia quaerentem se non relinquet, quem ipse fecit. Qui distribuit custodias nocturnas: tempora hujus saeculi sub certis potestatibus ordinata, quia nec in ista erroris nocte relinquet hominem sine custodia, qui eum fecit. Qui separat me a quadrupedibus terrae, et a volatilibus coeli sapientiorem me fecit. Sic enim quaerendus est Dominus in afflictionibus vitae hujus, ut non ab eo terrena bona desideremus; quia jam bestiis meliores sumus, antequam illa accipiamus. Ibi clamabunt; et non audies. Ibi, dixit, in multitudine, in afflictione clamantium, et a brachio multorum: aut certe, Ibi, propter hoc; sicut est, Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem (Psal. XXXV, 13). Et non audies quod dixit, de eo dixit. Ab injuriis malorum: subaudiendum, clamabunt. Vana enim non vult Dominus videre. Non vult subvenire vana petentibus, et non ideo vociferantibus in afflictione ut bona sempiterna percipiant, cum propterea separati sint a quadrupedibus terrae, et sapientiores facti volatilibus coeli: sed vociferantur, quia non sunt in hujus saeculi iniquitate felices. Ipse enim Omnipotens perspicit eos qui faciunt justitiam, et salvum me faciet. Sicut ipse videt facientes, qui cordis intima perspicit, sic ea salute salvos facit, quam ipse videt in occulto. Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Ideo etiamsi perturbetur vana salus hominis, dat tamen auxilium de tribulatione Pater, qui videt in abscondito (Matth. VI, 4). Judicare itaque eum, si potes collaudare eum, sicuti est. Hoc enim visus est Job dicere, cum ait, Utinam esset nobis arbiter (Job IX, 33)! Et nunc quia non est visitans iram suam, nec cognovit delicta vehementer. Cognovit ad vindictam. Unde est, Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et in eodem loco, Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 5, 11). Cognovit ergo delicta; nam ideo patiuntur homines tribulationes in hoc saeculo: sed non vehementer, quia partibus corrigens dat locum poenitentiae. Et Job vane aperuit os suum; in ignorantia sua verba multiplicat.

[Ib. XXXVI.] Sustine me pusillum, ut te doceam: adhuc enim in me sunt sermones: suscipiens scientiam meam de longe. Quoniam quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6) Operibus autem meis quae justa sunt, loquar. Ne dicatur ei, quod peccatori dicit Deus, Quid tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti eruditionem (Psal. XLIX, 16, 17)? Ergo hic operibus loquendum est: nam scientia de longe suscipitur ex parte et in aenigmate. Cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est auferetur (I Cor. XIII, 12); et non jam de longe erit, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). In veritate, et non injusta verba injuste intelliges. Ea ipsa quae patiebatur Job, verba Dei dicit esse in veritate, et non injusta: sed ab isto injuste intelligi existimat, quem putat conqueri se immerito pati, cum etiam de justorum tribulatione [PL34.865] dictum sit, Tempus est ut judicium incipiat a domo Domini (I Petr. IV, 17). Et scito quia Dominus non abjiciet innocentem: quamvis corripiat quem diligit, et flagellet omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Fortis robore cordis, non vivificat impium: quamvis ad tempus ei parcere videatur. Et bene, Fortis robore cordis, quia tunc eum non vivificabit, quando serae poenitentiae locum quaeret cum lacrymis, et non inveniet, nec flectet ad misericordiam fortiter judicantem, quem modo misericorditer admonentem contemnit. Et judicium pauperibus dabit: quo judicent eos a quibus patiuntur iniquitatem. Et bene pauperum, ut superius impium divitem intelligas, id est superbum. Non auferet a justo oculos ejus. Etiam cum eum velut in fornace probat tentatione tribulationis (Eccli. XXVII, 6), non ei auferet intelligentiam, qua cognoscitur et colitur Deus. Ex quo satis ostendit impiorum poenam esse ipsam caecitatem, etiam cum videtur eis parci. Et cum regibus in solio: subauditur, sedere eos fecit, hoc est, justos. Reges autem dicit qui carnem suam regunt; unde est illud, Quis est rex qui vadit committere bellum cum alio rege (Luc. XIV, 31), etc. Et sedere eos fecit in perpetuum, et exaltabuntur. Et hic subauditur quod supra dixit, cum regibus in solio. Exaltabuntur autem dixit, quoniam humiliati sunt. Et qui compediti sunt compedibus. A quo vinculo dicit Apostolus sibi bonum esse dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23); id est, retinacula hujus vitae, in qua corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Capientur in funibus paupertatis. Convincientur longis consuetudinibus delectationum carnalium, quae sunt de rerum indigentia, quibus mortalis vita sustentatur et agitur. Et annuntiantur eis opera eorum. Non utique bona, sive ista ipsa concupiscentialia, de quibus dicitur, Scio quia non habitat in carne mea bonum (Rom. VII, 18); quae etiamsi non regnent in nostro mortali corpore ad obediendum eis, non tamen desunt: sive quibus ad haec venire homo meruit ex traduce peccati. Et delicta, cum fuerint roborati. Ipsa sunt opera quae supra dixit. Non enim infirmis facile possunt annuntiari, id est manifestari; sed iis qui jam ita profecerunt, ut transierint omnem istam iniquitatem, quae vulgo nota est in apertissimis operibus flagitiosis et facinorosis. Sed justum exaudiet: eum scilicet qui ex fide vivit (Habac. II, 4), ut gratiae Dei deputet, non meritis suis, non solum quod secundum vitae istius modum justificatus est, sed etiam quod restat, ut ab universo delictorum malo liberetur: quae annuntiat veritas fidelibus, cum fuerint roborati, quando capientur in funibus paupertatis; adhuc enim compediti sunt compedibus, nondum exaltati, ut sedeant in solio cum regibus in perpetuum. Et dixit, quia convertentur ab iniquitate. Et dixit, subaudiendum est, Deus. Si audierint, et servierint, complebunt dies suos in bonis, et annos suos in gloria. Tunc vero nullum peccatum erit in homine, quia nulla erit mortis contentio, id est, [PL34.866] indigentia mortalitatis, quae facta est de peccato, cum jam dicetur, Ubi est, mors, contentio tua (I Cor. XV, 55)? Impios vero non faciet salvos; eo quod noluerunt scire Dominum. Hoc ad Gentes magis videtur pertinere. Et cum monerentur, inobedientes erant. Hoc ad Judaeos, et omnes qui eis per inobedientiam similes sunt, etiam in Ecclesia. Et hypocritae corde ponent furorem: quo Dominum crucifixerunt. Non clamabunt, quia ligavit eos: honore nominis super omnes gentes. Moriatur ergo in juventute anima eorum: in superbia, qua se extollebant veluti de meritis operum suorum. Et vita eorum vulneretur ab angelis. Commodius accipitur a nuntiis veritatis, quorum aliis odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 16). Quod tribulaverint infirmum et invalidum: illud infirmum Dei, quod fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Judicium vero mansuetorum statuet: ipse Dominus, exemplo mansuetudinis suae differens etiam vindictam imitantium se, sed tamen certo futuram. Et quia decepit te ab ore inimici abyssus. Decepit, sicut visum est persecutoribus ejus, profunditas hujus saeculi Christum ab ore falsi testis: ad ipsum enim Dominum convertit sermonem. Effusi subter eam: subaudiendum, deceperuntte; gravati enim terrenis cupiditatibus subter abyssum effusi dicti sunt. Et descendit mensa tua plena pinguedine: Sacramentum corporis et sanguinis ejus, panis qui de coelo descendit (Joan. VI, 50). Non deficiet justos judicium. Quamvis edant pauperes, et saturentur, ad imitandas passiones Domini, parati de plenitudine charitatis; non tamen ideo non facit judicium ipsorum cito. Et ira super impios erit, propter impietatem munerum quae accipiebant iniquitatibus. Omnia munera dicit, quaecumque commoda temporalia, propter quae commoda iniquitates fiunt. Non te avertat voluntas animi. Domino dicitur, non monentis auctoritate aut jubentis audacia, sed locutione prophetiae per imperativum modum futura praedicentis; sicuti est, Accingere gladium tuum super femur potentissime (Psal. XLIV, 4). A precibus infirmorum: cum in necessitate fuerint, clamantium, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Et omnes qui habent fortitudinem: praesumentes de operibus suis, et suam justitiam volentes constituere (Id. X, 3). Noli extrahere per noctem. Manifestum sit quod eos a populo tuo secernis, sive illos superbos qui de oliva fracti sunt, sive sarmenta de vite amputata, unde haereses et schismata exorta sunt. Ut ascendant populi pro eis; ut inserantur infirma hujus mundi, confusis fortibus (I Cor. I, 27). Quoniam qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11). Sed cura ne quid facias indecens: ne nomen Domini Dei et doctrina blasphemetur, dum dicunt, quorum judicium justum est, Faciamus mala ut veniant bona (Rom. III, 8). Hoc enim elegisti super inopiam. Non solum elegisti inopiam confitentis, sed super hanc vitae ac morum decus, ut doctrina salutaris ornetur in omnibus. Ecce Deus consolabitur, vel, roborabitur in fortitudine sua. Quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Quis enim est sicut ille [PL34.867] potens? vel quis est qui discutiat opera ejus? tanquam judicans de illo, cum ipse sit judex vivorum et mortuorum. Aut quis est qui dicat, Egit inique? Memento quia magna sunt opera ejus, quae laudaverunt viri: Evangelistae atque omnes praedicatores verbi, ministerio suo vita congruentes. Omnis homo respicit ad eum: memor infirmitatis humanae. Quicumque compunguntur homines: poenitentia peccatorum, homines sunt. Ecce Deus multus, et nesciemus. Multus, quia sicut abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). Nesciemus autem ex persona eorum dictum est, quorum ex parte caecitas facta est, donec plenitudo gentium intraret (Id. XI, 25). Numerus annorum ejus infinitus: propter aeternitatem positum est. Ei autem numerabiles stillae pluviae. Hoc enim, quod homines praedicatores implevit Evangelium, numerabile est usque consummationem saeculi, donec auferatur scientia quae ex parte est, et veniat quod perfectum est, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Effundetur imber per semitas suas. Non enim viae malorum capient eum. Fluent nubes, et tenebrascent super homines plurimos. Quia etsi obvelatum est Evangelium, in his qui pereunt est obvelatum. Horam constituit jumentis, et sciunt cubilis ordinem. Quoniam cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Isai. I, 3). In his omnibus non obstupescit animus ejus. Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Nec mutatur cor tuum a corpore: ut elevatum a terra sursum habeatur ad Dominum. Si cogitaverit extendere nebulam: ut qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39). Aeque ut per tabernaculum expandit eam. In carne quippe mortali tanquam tabernaculo habitans, per eam non est agnitus a persecutoribus, dum eis cessit, et eam extendit atque expandit in cruce. Ecce: fundit super omnia lucem suam, quam absconderat, cum caecitas ex parte in Israel fieret, effundit super omnes gentes. Et radices maris contexit. Cupiditatem saeculi redarguit. Non enim ad abscondendum lux contegit, sed ad manifestandum. In eis enim judicavit populos, ostendendo illis peccata eorum per lucem veritatis. Dabit escam plurimis: utique agnoscentibus, cum arguuntur peccata sua, et esurientibus ac sitientibus justitiam. In manibus contexit lumen. Si ab eo quod sunt immanes; his qui non dimittunt peccata hominibus, cum sibi a Deo dimitti velint: si autem ab eo quod sunt manus; his qui de manibus suis, hoc est de operibus, extolluntur, seipsos justificantes. Contexit enim lumen, ad hoc dixit, ne videatur ab eis; quia excaecatum est insipiens cor eorum (Rom. I, 21). Et mandavit de eo in contrarium: ut qui faciunt veritatem, vel dimittendo ut dimittatur eis, vel confitendo mala sua ut gratiae Dei subdantur, ipsi veniant ad [PL34.868] lucem ut manifestentur opera eorum, quoniam in Deo sunt operata (Joan. III, 21), non in ipsis. Contrarius est enim et immani misericors, et superbo humilis. Ut nuntiaret super illo amico suo: super illo lumine, hoc est, de illo quod contexit, ut absconderet immani et ingrato; ut id annuntiaret, id est, aperiret, non jam servo sub Lege, sed reconciliato per gratiam; aut amico suo, imitatori suo: quia et filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28). Possessionem contra eum qui ascendere nituntur: ut ipsum lumen possideant, qui se a terrenis extrahunt. Ipsis enim annuntiatur, qui adhuc enituntur ascendere; quia cum ascenderint, non opus erit annuntiatore facie ad faciem videntibus. Contra eum vero quod ait, ascendere nituntur, non quasi adversantes, sed obviam euntes; sicut Apostolus dicit, In obviam Christo (I Thess. IV, 16).

[Ib. XXXVII.] Sed et in hoc obstupuit cor meum: admiratione. Et evulsum est de loco suo: de terrenis rebus, quibus delectabatur, ut sursum habeatur ad Dominum. Audite sonitum terroris et vocis ejus. Hinc eum apparet ista in spiritu dicere. Nam incipit dicere cur evulsum sit cor ejus de loco suo, auctoritate scilicet Evangelii per totum orbem terribiliter sonantis, Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Et strepitu oris illius exeunt: ad eos utique qui foris sunt, in delectationibus rerum visibilium. Subter universum coelum circuit, et lumen ejus in finibus terrae: dum Ecclesia per omnes gentes diffunditur. Post eum fremet vox. Post primum adventum ejus novissima tuba secundi adventus ejus in claritate tonabit (I Cor. XV, 52, et I Thess. IV, 15). In sonitu superbiae suae. Superbiam pro celsitudine posuit; quia primus adventus in humilitate fuit. Et non poterit investigari, cum audita fuerit vox ejus. Nunc ergo quaeratur Dominus, dum inveniri potest (Isai. LV, 6), hoc est, comprehendi ad salutem per fidem non fictam. Tunc enim non poterit, cum venerit judicare, et audita fuerit vox ejus dicentis, Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Quoniam sera tunc erit, et infructuosa infidelium poenitentia. Tonabit fortis in voce sua mirabiliter. Quia non fortitudinis ejus, sed infirmitatis nostrae ex participatione mortalitatis vox illa fuit primi adventus ejus, de quo dictum est, Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Fecit enim magna quae nesciebamus. Haec in primo adventu; et ideo postea ad exigenda quae dedit, judex venturus est. Quae nesciebamus autem, dictum est ex persona eorum quos latuit divinitas Domini, in infirmitatem carnis intuentes. Praecipiens nubi, Esto super terram: carni suae, ut per Sacramentum accipiatur, in memoria ejus (Luc. XXII, 19, 20), ad imitationem humilitatis et informationem charitatis. Et tempestas pluviae, et tempestas imbrium potestatis ejus. Est enim nubes quidem super terram: sed quando exprimatur ad irriganda corda per pluviam imbresque sermonis, quod fit cum sacramenta intelliguntur, non in nostra, sed in ipsius potestate est. In manu omnis hominis signat. Significat ei per opera ejus quam reus sit, ut [PL34.869] sciat omnis homo infirmitatem suam, et clamet, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Introierunt autem bestiae sub protectione, et quieverunt in cubili. Introierunt autem peccatores sub indulgentia gratiae, et quieverunt in conscientia, remissis peccatis. De promptuariis supervenit tempestas: tentatio de occulto rerum ordine. Et de promptuariis frigus: de secretis judicium in eos qui non perseverant; ut refrigescat eorum charitas ex abundantia iniquitatis (Matth. XXIV, 12, 13). Merito enim contingit eis, dum spem suam non in Deo, sed in hominibus ponunt. Et ab spiritu Dei dabitur glacies. Non solum ex abundantia iniquorum frigescent, qui spem ponunt in hominibus; sed etiam ex operibus bonis eorum, in quibus est spiritus Dei, durescunt quidam quasi glacie livoris, quibus est Paulus odor mortis in mortem (II Cor. II, 16). Et ad haec quis idoneus, ut intelligat quoniam recte ac juste ab spiritu Dei dabitur glacies? Sicut enim carnalibus homines laudantibus contingit ex hominum iniquitate frigescere desperando; ita carnalibus ab hominibus laudari cupientibus contingit ex hominum justitia durescere invidendo. Gubernat autem aquam qualiter illi placuerit: ut pluat super unam civitatem, et super aliam non pluat (Amos IV, 7); quod ad imbrem attinet spiritualem, pro subditarum aut non subditarum meritis animarum. Et frumentum irrigavit nubes. Simus ergo frumentum, si cupimus irrigari. Disseminavit nubem lucem suam: Evangelium incarnationis suae. Et ipsa per circuitum vertitur per orbem terrae ipsa tractatur. In gubernaculis ad operandum omnia quae mandaverit eis. Gubernacula in quibus illa nubes per circuitum vertitur, praedicatores sunt verbi, per quos Ecclesiae gubernantur ad operanda omnia mandata Dei. Haec constituta sunt ab eo super terram: a Domino nostro Jesu Christo. Sive in tribu, sive in terra sua. Sive in tribu Juda, unde secundum carnem natus est, et passus, et resurrexit, et ascendit in coelum: ex hac enim geniti erant Apostoli, et multi fratres prope inventi et salvi facti; sive ante passionem ejus per ipsum vocati, sive post ascensionem per Apostolos in ipsa Jerusalem, atque in Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo, sicut commemorat apostolus Paulus, propter veritatem Dei, ad confirmandas patrum promissiones. Sive in misericordia inveniri voluerit eam: illam nubem scilicet in misericordia voluerit inveniri a credentibus Gentibus. Hoc enim sequitur, Gentes autem super misericordiam glorificare Deum (Rom. XV, 8, 9). Auribus percipe haec, Job. Quasi renovat intentionem, dicturus de vocatione Gentium. Sta, et commovere virtutem Domini. Noli moveri mente, aliquid tibi tribuendo. Scimus quia Deus posuit opera sua: reprobans utique gloriantes de operibus suis. Cum faceret lucem de tenebris: cum justificaret impios. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Scit differentiam nubium: Evangelistarum aliorum sibi ante passionem, aliorum post passionem credentium. Et [PL34.870] ingentes lapsus malorum: non eorum qui elapsi sunt crucifigentes eum, ut eos postea poeniteret, et baptizarentur in eo; sed eorum lapsus qui nec corrigi potuerunt, perseveranter etiam postea persequentes Ecclesiam: horum enim non parvi, sed ingentes lapsus sunt. Tua vero stola est valida: dignitas superba; tanquam in eum quippe dicitur, qui de operibus suis audet extolli. Quiescente terra ab austro, firmabis cum eo coelos, qui aequaliter ad videndum fusi sunt? Ab austro terram congruenter intelligimus eos qui de Judaeis crediderunt in Christum. Sicut enim sol ab aquilonari terra remotior est, australi autem vicinior; ita quos prope inventos dicit Apostolus luci Evangelistarum (Ephes. II, 17), non absurde accipiuntur terra ab austro. Sicut autem coelos Evangelistas solemus accipere, ut est, Coeli enarrant gloriam Dei; de his enim dictum est, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 2, 5): ita terras recte accipimus plebes, quibus evangelizatum est. Et quoniam plebes quae de Judaea crediderunt, posteaquam quieverunt exeuntes de hac terra (nunc enim hic non sunt), firmata est tamen auctoritas Evangelistarum in Ecclesiis quae sunt ex Gentibus, firmata autem misericordia Dei, non jam opitulante auctoritate Ecclesiarum Judaeae, quae in Christum est; propterea sensus hic est, ut per interrogationem pronuntietur: Numquid tu quiescente terra ab austro; id est, jam non existente in hac vita plebe ulla christiana ex Judaeis, firmabis cum eo Evangelistas, et divinarum Scripturarum libros, qui per misericordiam Dei non solis Judaeis, sed etiam Gentibus aequaliter ad videndum fusi sunt? Gratiam quippe Dei commendat et misericordiam, ne quis de meritis glorietur, quae Judaeorum erat superbia. Quare doce me quid dicamus ei, et requiescamus multa dicentes. Quia non est quod ei dicant convicti, nullum se habere meritum per seipsos, sed ejus indigere misericordia Numquid liber aut scriba assistis mihi, ut stans faciam hominem tacere? Quare ergo non dicis, si habes quod dicas? Non enim quasi dictanti mihi excipis, ut tu nihil dicas; sed utique colloquimur. Omnibus autem non est visibile lumen, quod refulget in nubibus. Redit ad ea quae dicebat de spe remissionis peccatorum et illuminationis gratiae per misericordiam Dei: refulget enim lumen in nubibus. Non tamen ipsarum nubium proprium est; illuminantur enim. Aliud est enim quod fulget suo lumine, aliud quod refulget illustratum. Sed non est omnibus visibile. Multi enim putant lumine suo fulgere animas, cum sapientes sunt. Unde sunt illi, qui dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 22). Et spiritus transit, et mundabit eas. Hic spiritum dixit, de quo dictum est, Ab increpatione spiritus irae tuae (Psal. XVII, 16); et, A spiritu tuo quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Per correptiones enim tentationum ostenditur hominibus meritum eorum, quia ipsi peccatis suis tenebrae sunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 22), ut illius lumine illustrari velint, [PL34.871] illi dantes honorem, non sibi; atque ita deposita superbia, mundentur a delicto magno: nam Spiritus sanctificationis non transit, sed manet. Ab aquilone nubes coloris aurei. Ab sceleratissima impietate, et a Deo longe remota, veniunt tamen mundati atque conversi, et illuminati sapientia: unde, nisi per gratiam, qua non merita attenduntur, sed peccata dimittuntur? Unde ille cum sibi vellet ignosci, Doceam, inquit, iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15): tanquam nubes ab oriente vel aquilone jam coloris aurei, illuminatis tenebris suis. In his est magna gloria et honor Omnipotentis. Cui plurimum dimittitur, plurimum diligit. Quoniam potest et impium justificare qui est omnipotens. Et non invenimus alium similem virtuti ejus. Solus enim hic peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). Solus enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Psal. CXV, 11): unde vicit, cum judicaretur, Deus homo factus. Qui juste judicat, non putas exaudire eum? Non itaque homo de venia desperando, addat peccata peccatis, tanquam addictus jam damnationi, quia certus est de justitia Dei, sub qua non potest esse impunitus. Ita enim Deus juste judicat, ut etiam exaudiat veniam deprecantes; et tanto magis, quanto magis juste judicat. Non enim justi judicii est, poenitentes supplices miscere cum iis qui recusant humilitatem et satisfactionem poenitentiae. Propterea timebunt eum homines: si se homines esse meminerint, confitendo peccata sua; quia adhuc homines sunt, quibus dicitur, Nonne homines estis? Timebunt quoque eum et sapientes corde: ne sibi tribuendo quod acceperunt, et dicendo se esse sapientes, stulti fiant. Potest enim auferri superbis, quod datur humilibus. Quapropter et sapientes quamvis cordis illuminatione, non linguae jactatione sapientes sint et reges, spiritualiter judicantes terram, ipsi autem a nemine judicentur (I Cor. II, 15), serviant tamen Domino in timore, et exsultent cum tremore, ne pereant de via recta (Psal. II, 11, 12). Deus est enim, qui operatur in eis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13).

[Ib. XXXVIII.] Et posteaquam quievit Eliu loqui, dixit Dominus ad Job per turbinem nubis. Etiam si hoc modo vox ista facta est, quo modo ad Moysen, vel quo modo cum se Dominus tribus discipulis in monte ostendisset (Matth. XVII, 1-5); tamen quod non dictum est simpliciter, per nubem, sed, per turbinem nubis, hoc significari arbitror, quod non per sanam carnem interrogatus, hoc est, tentatus est Job, sed per tribulationem perturbationemque carnis. Quis est qui celat me consilium, continens sermones in corde, et me putat dare? Nemo est ergo qui se immeritum pati aliquid asperum dicat; quia si non factis, saltem verbis peccatur; et si non verbis, saltem temeraria praesumptione intus in corde, vel sermonibus cogitationum: et quoniam Deum non latent, nemo flagellatus dicat indigne se accipere disciplinam, quasi ultra non [PL34.872] sit, quo per illam proficiat. Sciendum est enim, sic in principio libri hujus diabolo laudatum Job testimonio Dei, et in fine tribus amicis ejus, ut tamen nosset Deus quantum ei deesset ad perfectionem, quo etiam laudabiles secundum hanc vitam viros, et Deo jam placentes, paterna flagella perducunt; quae noluit ab Apostolo removere, dicens, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Accingere tanquam vir lumbum tuum. Significat ad hoc pati dura et amara Dei servos in hoc saeculo, ut omnes affectiones suas a terrenarum delectationum fluxu colligant, atque constringant. Interrogabo te; tu autem responde mihi. Ubi eras cum fundarem terram? Hinc jam commendare incipit eminentiam Domini nostri Jesu Christi, quia in ipso est salus omnium percussorum venenata suasione serpentis, ne in se sibi quisque esse salutem putet. Ille enim Deus, non sicut dictum est, Dii estis, et filii Altissimi (Psal. LXXXI, 6); sed cui rapina non sit esse aequalem Patri (Philipp. II, 6): et filius hominis, non sicut filii hominum in quibus non est salus (Psal. CXLV, 3); sed prae participibus suis (Psal. XLIV, 8). Non enim justus tantum, sicut Job, sicut Paulus, sicut Ecclesia; sed etiam justificans tanquam unigenitus a Patre, plenus gratia et veritate (Joan. I, 14). Ad insinuandam ergo differentiam divinae humanitatis ejus, in quo princeps hujus mundi nihil invenit (Id. XIV, 30), quia in passione, quae non rapuit, tunc exsolvebat (Psal. LXVIII, 5), et justificationem sanctorum per peccatorum remissionem, quibus sanctis in unum redactis fit corpus ejus Ecclesia, cujus et particula est Job secundum historiam quia justificatus, et figura universae, per prophetiam incipit dicere quae dicturus est. Ubi eras cum fundarem terram? Utrum quia nondum erat, an quia non per eum fundata est, sicut per unicum Filium? et terram istam, an ipsam Ecclesiam? ipsa enim accepit lapidem angularem (Ephes. II, 20), de quo mox dicturus est. Indica mihi, si nosti scientiam. Haec enim quae a Domino pro nobis temporaliter gesta sunt, ad scientiam pertinent. Quis posuit mensuras ejus si nosti? secundum distributionem donorum spiritualium. Unicuique enim nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus (Id. IV, 7, 8). Quia si totum corpus oculus, ubi auditus (I Cor. XII, 17)? Secundum mensuram quippe uniuscujusque partis incrementum corporis facit, in aedificationem sui in charitate (Ephes. IV, 16). Aut quis est qui induxit super eam funiculum? ut eam faceret haereditatem suam, distinguens ab eis quibus dicit, Non novi vos (Matth. VII, 23). Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Aut super quo circuli ejus fixi sunt? Quia constringunt eam, ne dissolvatur, divini Libri fixi super Dominum; quia quisquis eos sine illo interpretari voluerit, fluitet atque erret necesse est. Quis est autem qui misit lapidem angularem super eam? quem reprobaverunt aedificantes (Psal. CXVII, 22). Quando facta sunt sidera simul: simul [PL34.873] baptizata tot millia verbo vitae, inter peccatores tanquam in tenebris fulgentia. Laudaverunt me voce magna omnes Angeli mei: Evangelistae. Conclusi portis mare: populos amaricantes amore terrenorum. Sed quare portis? An forte ut non solum modum haberet exercendi justos persecutionibus, sed etiam ut liceret justis inde egredi? Cum fremeret ex utero matris suae, volens progredi: cum irasceretur in concilio Babyloniae civitatis, fornicantis amore hujus saeculi, volens extendere persecutiones suas ad perdendos de terra eos de quibus dictum est, Non peto ut tollas eos de saeculo, sed ut tollas eos a malo (Joan. XVII, 15). Circumposui illi nubem operimentum. Non enim boni tantum, sed etiam mali multi amatoresque hujus saeculi, Sacramento corporis Christi subjecti sunt: cujus auctoritate a sanctorum persecutione reprimuntur. Et nebula obvolvi illud: ignorantia, qua terrenam inde exspectant felicitatem, terrenamque infelicitatem timent; et propterea timent quos, nisi ita esset, persequerentur. Non enim solum dictum est, Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum; sed etiam dictum est, Manducaverunt, et adoraverunt omnes divites terrae (Psal. XXI, 27, 30). Et posui illi terminos, imponens claustra et portas: terminos quibus saevitia cohibeatur, non ut nihil affligat, sed quo usque exerceat; claustra, ut injusti non progrediantur; portas, ut ab eis justi egrediantur. Et dixi, Huc usque venies, et non transibis. Sicut ipse diabolus modum accepit, quo usque affligeret Job; ita illud mare quo usque persequeretur Ecclesiam. Sed in temetipso comminuentur fluctus tui: alterna vastatione discordiarum atque bellorum. Aut numquid tecum lucem constitui matutinam? id est, cum consilio tuo tempus resurrectionis praedestinavi? Aut cognovit lucifer ordinem suum? subaudiendum est, Numquid tecum? Dominum autem luciferum dicit, propter ipsum matutinum resurrectionis exortum. Non enim de alio dici potuit, Et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19). Ipse agnovit ordinem suum, ut esset primitiae dormientium, primogenitus a mortuis (I Cor. XV, 20), caput Ecclesiae, secuturo etiam corpore in futura resurrectione sanctorum. Apprehendere pennas terrae: dictum est, Si recipiam pennas meas in directum (Psal. CXXXVIII, 9); virtutes utique spirituales fidelium, quibus a saecularibus suspenduntur illecebris. Excutere impios ex ea. Ad hoc enim prior tanto ante resurrexit agnoscens ordinem suum, ut fidem resurrectionis insinuaret, atque per ipsas pennas Ecclesiae ubique praedicatus, ministerio circumvolantium nuntiorum, juste apprehendat eas in opus judicandi duodecim tribus Israel, cum venerit excutere impios ex Ecclesia, qui nunc ante judicium permixti tolerantur. Et tu sumens terrae lutum figurasti animal? sive ipsum Adam commemoret, sive quod nunc sexta aetate saeculi, sicut tunc sexto die, de peccatoribus, tanquam de luto terrae, homo factus est secundum imaginem ejus qui creavit eum (Gen. I, 27, et II, 7). Non utique hoc fecit Ecclesia, sed in hoc potius facta est per Verbum opportuno tempore incarnatum, [PL34.874] per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3). Et famosum eum posuisti super terram? Magis iste homo famosus positus super terram, qui sexta aetate saeculi factus est, quam ille qui sexta die, antequam essent caeteri homines, per quos diffamaretur: nisi forte, quia nunc ita innotuit. Et abstulisti ab impiis lucem? sicut ille qui venit, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Id. IX, 39). Aut brachium superborum comminuisti? potentiam eorum, sicut ille qui infirma mundi elegit, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27). Aut venisti ad fontem maris? sicut ille, cui venienti patuit confitendo quidquid occultum erat in cordibus impiorum, qui credendo in eum justificati sunt. Nam quem fontem maris melius accipimus, nisi secretum unde erumpit omnis haec amarissima impietas, quae ingentes fluctus jam manifestorum malorum operum concitat, quae vident homines in apertis factis, qui fontem ipsum videre non possunt? Aut in vestigiis abyssi ambulas? Abyssus hic recte intelligitur vita saecularis, quaecumque est in profundo malorum, quo, sicut scriptum est, cum venerit peccator contemnet (Prov. XVIII, 3). Quia ipsi quoque desperatissimi, subjecti gratiae per remissionem peccatorum salvi facti emerserunt, et receperunt Christum: non in abyssum quo premebantur; sed in locum ejus, ut ubi ambulabat calcans eos, ambulet inhabitans eos Christus; in vestigiis abyssi, remanentibus per memoriam peccatorum suorum, ut dum recolunt ubi fuerint, amplius diligant quem receperunt, a quo sibi tanta dimissa sunt (Luc. VII, 41-47). Aut tibi aperiuntur metu portae mortis? Omnibus enim morientibus aperiuntur portae mortis, sed non metu, sicut uni illi qui destruendae mortis causa mortuus est. Aut certe aperiuntur ad resurgendum. Aut janitores inferni videntes te, timuerunt? sicut illum unum, in quo nihil dignum morte princeps mundi invenit, quem tam cito dimiserunt, quem inviti admiserunt. Inferi autem janitores, aliquae inferiores potestates morti praepositae intelligendae sunt. Aut cognovisti latitudinem sub coelo? sicut cognovit qui per illam diffudit Ecclesiam. Narra ergo mihi quanta quaeque sint. Quis enim hoc sciat, nisi quem ille docuerit? Aut in qua terra habitat lux? Ille enim docet, quia manifestatio verborum ejus illuminat, et intelligere facit infantes (Psal. CXVIII, 130). Aut quis tenebrarum locus? Hoc quoque ille docet, qui dicit, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal XXXIII, 6). Hinc enim ostendit eos tenebrescere qui recedunt dum nolunt esse infantes. Initium enim superbiae hominis, apostatare a Deo (Eccli. X, 14). Inde qui non glorificaverunt Deum, aut gratias egerunt, evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 21), et facti sunt tenebrarum locus. Nisi forte ille est tenebrarum locus, qui excipit perseverantes in peccatis, ut ipsi sint tenebrae, quarum ille est locus, quem vere nullus hominum novit. Similiter et terra, in qua habitat lux, potest intelligi terra illa viventium, [PL34.875] id est, beatitudo exceptura perseverantes in fide et spe et charitate, qui fuerunt aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Si duces me in fines eorum? quo usque perveniunt qui tales sunt. Quid est enim ubi non sit sapientia Dei, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1)? Cui utique nullus hominum comparandus est. Quod si et nosti semitas eorum; numquid scis quia tunc natus es, et numerus annorum tuorum multus? Quod si et nosti semitas impiorum, qui vel tenebrae sunt vel tenebrarum locus; quia omnes etiam qui jam ad Deum conversi sunt, in ipsis semitis ambulaverunt, antequam acciperent a Deo gratiam, qua justificat impium: numquid scis tamen quia tunc tibi exstitit causa mortaliter nascendi in hoc saeculo, cum easdem semitas inierunt primi omnium hominum parentes, qui praevaricatione impii manibus et verbis accersierunt mortem, ut omnes in Adam morerentur? Non enim ex quo quisque in hac vita apparuit, computandus est numerus annorum ejus tam parvus, sed ex quo facta est prima mortalis nativitas. Cum enim, verbi gratia, natus est Abraham, tunc omnes in illo Hebraei nati sunt. Numerus ergo annorum unicuique multus est secundum mortalitatis originem, quae exorta est in semitis impiorum. Quis autem meminit fuisse se, aut cum esset, scire potuit esse se in lumbis patris sui? Quandoquidem nec illud tempus quisquam recolit, quo non in parentibus, sed in seipso natus est; quo tempore certe nemo dubitat, quod jam erat, et vivebat, et sentiebat. Omnia autem scit illa Sapientia quae format omnia, non tantum illa super coelestia, sed etiam ista mortalia. Et quia Christus Dei Virtus est et Dei Sapientia (I Cor. I, 24), scit ista ille, qui etiam mortaliter natus est, non conditione mortali, quia in mortuis liber, sed miseratione mortalium, ut a morte faceret liberos. Aut venisti in thesauris nivis? id est, ad eam cognitionem pervenisti, sicut ille sciebat etiam opportunas causas imminentium scandalorum secretas atque abditas? Nam inde appellat thesauros, ad probanda et exercenda spiritualium corda, cum exclamaret: Vae mundo a scandalis! oportet enim venire scandala; vae autem illi homini per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7)! Per superbiam quippe elati in alto, more nivis congelascunt, et cadunt; ex quorum iniquitate abundante refrigescit charitas multorum: qui autem sustinent Dominum viriliter agentes (Psal. XXVI, 14), et spiritu ferventes (Rom. XII, 11), perseverent usque in finem, et salvi erunt (Matth. XXIV, 13). Aut thesauros grandinis vidisti? Grando sunt illi iniqui, quando non solum torpent, nullum fervorem spiritus habentes, sed etiam obstinata duritia persequendo vel irruendo contundunt. Quae reposita sunt tibi in tempus inimicorum, et in diem pugna et belli? Vel hinc quis non videat cujus personam in prophetia gestet Job? Non enim huic uni homini reposita sunt ista in tempus inimicorum, et in diem pugnae et belli, sed utique unico populo Dei. Tempus quippe inimicorum est, donec transeat iniquitas, quae quanto magis abundat, tanto magis adversus diabolum acrius pugnandum atque [PL34.876] bellandum est, ne charitas perseverantium refrigescat. Unde autem procedit pruina? Quis hoc novit, nisi quia haec ut initia parturitionum sunt? Pruina quippe minutissima grando est. Et dispergitur auster sub coelo? Austrum, quamvis mortalibus carnibus gravis sentiatur, non tamen uspiam memini in sanctis Libris mali aliquid significare, sicut aquilonem nunquam in bono: illum, quia ex ea parte flat qua lux claret; istum, quia ex ea unde lux est remotior. Dispergitur ergo auster sub coelo, ut adversus illas omnes iniquitates auxilium aliquod intelligatur Dei, quamdiu nondum in coelo, sed sub coelo sumus. Quis praeparavit flumen validae pluviae, et viam vocibus tempestatis? Vide quemadmodum tria illa breviter complexa sint, quae Dominus in tentationibus ponit contemnenda his qui aedificant super petram, et perniciosa his qui aedificant super arenam (Id. VII, 24-27). Pluviam commemoravit, et flumen, et voces tempestatis, ubi ventos intelligimus. Pluvia ergo tentatur, qui ex ipsa celsitudine Scripturarum divinarum peccandi occasionem prave intelligendo accipit: tanquam si audiens, Cui modicum dimittitur, modicum diligit (Luc. VII, 42, 43), dicat sibi, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8); et permaneat in peccato, ut gratia abundet (Id. V, 20): et multa hujusmodi, quibus se homines sermonem divinum male interpretando subvertunt, impunitatem sibi promittentes, quando misericordia Dei in divinis Libris commendatur. Flumine autem, quando ab hominibus qui haec ita intellexerunt et acceperunt, tentatur: flumen enim nunc dicit illud quod de pluvia colligitur, et torrens vocatur, cum ait, Quis praeparavit validae pluviae flumen? quod impleat, et qua currat. Sicut sunt vasa irae perfecta ad perditionem (Id. IX, 22), quae illo modo quo dixi, Scripturas accipiunt. Per illos enim habet liberiorem cursum perniciosa illa interpretatio, quam agri fructiferi non recipiunt; et tanto majore impetu impellit, et dejicit, et trahit quod instabile invenerit, quanto videtur de auctoritate divina suscepta. Ventis vero tentatur, quem perflant inanes suasiones hominum superborum, id est, ex propria auctoritate verba vana jactantium. Qui ergo judicio Dei praeparatur ad perditionem, non obtemperando verbis ejus, quod est super arenam aedificare, non resistit ventis talibus, et cadendo fit via vocibus tempestatis. Validae autem pluviae dictum arbitror, difficilis ad capiendum, id est, ad intelligendum. Ut pluat super terram ubi non est vir: subaudiendum est, Quis praeparavit? Per virum autem videtur Legem significare, quae data est Judaeis. Ergo super Gentes intelligimus imbrem Evangelii. In deserto, ubi non est homo: in ipsis Gentibus, ubi non erat aliqua auctoritas cognoscentis Deum. Ut satiet invium et inhabitabile, et ut germinet herbae viror. Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1). In omnibus autem his quatuor versibus, subaudiendum est, Quis praeparavit? Quis est pluviae [PL34.877] pater? sicut sponsus, qui filios suos misit praedicatione regni coelorum irrigare terram. Et quis est qui peperit glebas roris? bene suscipientes illam praedicationem. Sic enim ait glebas roris, quomodo dicuntur vasa vini ad hoc facta, ut vinum suscipiant. De cujus utero procedit glacies? Utrum glacies in bono accipienda est, propter stabilitatem et a fluxu continentiam, ut ita dictum sit, De cujus utero procedit glacies, quemadmodum illud, Quis est pluviae pater? An uterus pro secreto positus est, ut de ejus utero procedat glacies, sicut dedit illos Deus in reprobum sensum (Rom. I, 28)? An potius de illius utero procedit glacies, qui persuadendo impietatem, qua intrinsecus plenus est, facit frigescere et durescere amisso calore charitatis? quis enim hunc novit, sicut ille, qui ait duris et resistentibus Evangelio, Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44)? Aut pruinam in coelo quis genuit? quae descendit sicut aquae flumen. Quod de glacie in ultimo sensimus, hoc et de pruina accipiendum puto. Nec tamen frustra est additum, in coelo, ut ex ipsis qui praesunt, intelligatur, imitantibus sane bonos nuntios veritatis, qui transfigurant se sicut ministri justitiae (II Cor. XI, 15). Quo pertinet, quod adjunctum est, quae descendit sicut aquae flumen. Aut faciem impii quis tabefecit? id est, confudit: quis, nisi ille qui quos justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 30)? Aut intellexisti nexus Pleiadis, et septum Orionis aperuisti? An aperies Mazuroth in tempore suo, et vesperum super aedificationem ejus induces? Num et astrologia perscrutanda est, ad cognoscendum proprietates istorum siderum, ut hunc locum intelligere possimus? Miror si hoc congruit sermoni nostro, et certe nimis longum est: transimus ergo ad alia. An quibusdam sideribus nominatis, figura locutionis qua intelligitur a parte totum, omnia sidera accipienda sunt? (Si tamen et Mazuroth sidus est, quod interpretatum nec in graeca lingua invenimus: nam hebraeum esse nomen, satis apparet.) Ita enim a parte totum intelligitur et quod scriptum est, Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Non enim Lucifer in omni creatura prior est conditus, ut ante Luciferum, ante omnem creaturam dictum videatur: sed per Luciferum omnia sidera, quod est a parte totum; et per omnia sidera omnia tempora intelliguntur (de sideribus enim scriptum est, Et sint in signis et in temporibus [Gen. I, 14]); ut Dominus natus ante omnia tempora, non utique natus in tempore, et ob hoc Patri coaeternus insinuaretur. Pleiadis ergo, et Orionis, et Mazuroth, et Vesperi commemoratio, cuncta sidera intelligenda de compendio persuadet. Si enim uno Lucifero, quanto magis tot nominatis etiam caetera accipi per hujusmodi locutionem licet? Cur ergo alibi dictum est, intellexisti nexus; alibi, aperuisti; alibi, aperiens in tempore suo; et alibi, super aedificationem ejus induces? Propria sunt ista singulorum ex ordine commemoratorum? An recte dici posset etiam, Septum Pleiadis aperuisti, et intellexisti nexus Orionis? Atque ita et alia duo commutari possunt: [PL34.878] sicut illud in Psalmo, Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos (Psal. II, 4), nihil sententiae deperiret, etiamsi ita diceretur, Qui habitat in coelis subsannabit eos, et Dominus irridebit eos. Sicut enim qui habitat in coelis, ipse est Dominus; ita, sive Pleiadis nomen, sive Orionis, in eadem significatione est, si per utrumlibet omnia sidera intelliguntur. Omnium itaque siderum nomine, omnes in Ecclesia tales intelligendi sunt, qui conversationem habent in coelis (Philipp. III, 20). Nexus eorum intelliguntur, quibus et invicem sibi et Deo connectuntur ne cadant. Charitas autem nunquam cadit (I Cor. XIII, 8). Quis autem hoc nosset, nisi ille ostendisset, qui ait, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34); et, Qui me diligit, diligetur a Patre meo (Id. XIV, 21)? Septum eorum est quo sepiuntur divina Scriptura quam non transgrediuntur. Quis autem hanc aperit, nisi ad quem transitur, ut auferatur velamen? Tempus apertionis est eorum, id est demonstrationis et manifestationis, cum veniet Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc erit laus unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Solus enim ipse hoc faciet in tempore suo: quia cum ipse apparuerit vita nostra, et nos cum illo apparebimus in gloria (Coloss. III, 4). Inducet autem eos super aedificationem eorum, qui eos faciet hoc possidere quod hic aedificaverint. Si cujus enim opus permanserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet (I Cor. III, 14). Scis commutationes coeli. Utrum in deterius, sicut ii qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt? Noluerunt enim esse sedes Dei; ac per hoc mutati sunt, cum evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21). An in melius? Quia omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. Qui autem immutabuntur, manifestum est, cum ait, Et nos immutabimur (I Cor. XV, 51, 52). Cum enim justi immutabuntur, coelum immutabitur; quia thronus Dei coelum est (Matth. V, 34), et sapientia Verbum Dei, et Deus erat Verbum, et thronus sapientiae anima justi. An utrumque potius? Non enim commutationem coeli, sed commutationes dixit. Aut omnia quae sub coelo pariter fiunt. Sicut enim hujus mutationes afficiunt ea quae sub coelo sunt, ita et cum mutantur justi, sive in deterius, sive in melius, afficiunt carnales ad utrumque. Vocabis nubem voce: aut interiore; aut illa qua dictum est, Sequere me (Joan. XXI, 19); aut illa qua dictum est, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Et in tremore aquae validae obedient tibi: populi potentes, cum audiunt, In timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Mittes vi flumina, et ibunt. Flumina, inquit, de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Vi autem dicit, fiducia, qua persecutores non timuerunt; quia et qui vim faciunt, diripiunt regnum coelorum (Matth. XI, 12). Aut dicent tibi, quid est? id est, numquid abs te quaerent [PL34.879] vel voluntatem jussionis tuae, sicut Saulus ait, Quid me jubes facere (Act. IX, 6)? aut spem mercedis suae, sicut dixerunt, Ecce dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis (Matth. XIX, 27)? Quis dedit mulieribus texturae sapientiam, et varietatum scientiam? Texit et apud Salomonem mulier vestimenta viro suo (Prov. XXXI, 10-24). Opera ergo intelligenda sunt Ecclesiarum, quibus honoratur Deus. Nam et ipsa textura, id est, infirmos fratres, tanquam lanuginantem tramam firmorum atque erectorum spiritualium, quasi staminum contextione constringere maximum et singulare opus est Ecclesiarum. Et varietatum scientia ad id valet, ut, tanquam in polymito ea est varietas colorum, qua non turbetur decus unitatis; sic in fratribus ita sint dona diversa, ut nulla invidiae discrepantia cohaereant sibi, sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Aut quis est qui numeret nubes sapientia? Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19): quis autem hoc hominum, inquit, novit? Et organa coeli in terram declinavit? Angelos coelestes, per quos divinae voces enuntiari solent. Non enim ceciderunt sicut ille unus, sed flexu obedientiae declinati sunt in terram; maxime cum et ipse Dominus esset in terra. Nam evangelista inquit, Et Angeli ministrabant ei (Matth. IV, 11). Diffusus est autem sicut terra cinis, et agglutinavit eum sicut lapidibus cibum. Diffusa est late atque abundanter humilitas poenitentiae, ad hoc ut Dominus qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Pet. V, 5), cohaereret eis tanquam glutine charitatis, homo hominibus; ut mediator esset Dei et hominum (I Tim. II, 5), seipsum illis dans cibum per Sacramentum corporis et sanguinis sui, stulta mundi tanquam lapides eligens, ut confundat sapientes (I Cor. I, 27). Angelis enim cibus est in quantum est Verbum Dei apud Deum: lapidibus autem ut cibus esset, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Ergo agglutinabitur hominibus, praecedente poenitentia, tanquam cinis diffundatur faciens ei viam. Hinc ille qui dicebat, Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et ne dixeritis vobis, Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus suscitare filios Abrahae (Matth. III, 8, 9): quibus lapidibus eum tanquam cibum agglutinandum esse nuntiabat. Si autem non praecedit humilitas poenitendi, non agglutinabitur, quia excelsa a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Aut capies leoni escas, aut animas draconum replebis? De diabolo dictum est, Et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC, 13): propter insidias et iram. Omnes ergo angeli ejus leonibus et draconibus comparantur. Ille autem capit eis escas, et animas eorum replet, qui de impietate convictos tradit in ejus potestatem. Volunt enim latere impietatem suam, sed cum producuntur, utique capiuntur, ut sint in potestate diaboli et angelorum ejus, quibus consenserunt. Pavidi enim sunt in cubilibus suis: in latebris insidiarum suarum. Nam si [PL34.880] pavidi non essent, quis subsisteret? Pavent autem illius imperium, sub quo exclamarunt, Quid venisti ante tempus perdere nos? Et quemadmodum de porcis manifestum est, quod in eos non issent, nisi permissi essent (Marc. I, 24, et V, 11-13), sic intelligendum est nihil eos in quemquam posse nisi permissos: permitti autem justitia, qua reguntur omnia, sive probationis causa, sive vindictae, vel ad damnationem, vel ad correctionem irrogatae. Et sedent in silvis insidiantes. Non enim quiescit in eis voluntas nocendi, etiam cum potestas non datur. Observant autem in insidiis in tam silvosa densitate occasionum carnalium quis capiatur divinis legibus, id est, convincatur de peccato suo, ita ut eorum escae deputari mereatur. Quis autem praeparavit corvo escam? pulli enim ejus ad Dominum clamantes, et errantes, et escam quaerentes: ut est in Psalmo, Et pullis corvorum invocantibus eum (Psal. CXLVI, 9). Cui sententiae est locus iste simillimus. Nec in malo possunt intelligi, quia invocant eum. Significantur ergo nigri, hoc est peccatores nondum dealbati remissione peccatorum. Sed ideo pulli, quia jam humiles: ideo errantes, quia nondum cognoverunt veritatem, quam tamen pie quaerunt, cum ad Dominum clamant. Praeparari autem corvo esca potest, propter ejus praescientiam, qui novit etiam nondum humilem quemque conversum iri: sed tamen pulli, hoc est, humiles ad Dominum clamant.

[Ib. XXXIX.] Si cognovisti tempus pariendi tragelaphorum petras? τράγος hircus est, ἔλαφος cervus: tragelaphus ergo compositum ex hirco et cervo animal. Significat igitur mentem servientem legi Dei secundum interiorem hominem. Videt autem, quantum adhuc ex parte hircus est, aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et captivantem se in lege peccati (Rom. VII, 22, 23). Peperit autem talibus petras opportuno tempore, ille qui firmamenta solida exemplorum in Scripturis posuit, in quibus et quiescentes de se non desperent, quorum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, donec vivacitate cervi serpentinis suasionibus superatis spiritu vivant, et spiritum sectentur, (Galat. V, 17, 18), ne regnet peccatum (unde similitudo hirci ducitur) in eorum mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12). Aut partus cervarum custodisti? Ecclesiarum in numero spiritualium, materno affectu imitationem suam persuadentium, quibus jam nihil possunt serpentinae opiniones nocere: tamen et tales custodiuntur non de se, sed de Deo praesumentes. Et numerasti menses partus earum? Non enim pariunt nisi per Evangelium, quod a baptismo suo Dominus usque ad passionem et ascensionem suam certis mensibus magisterii sui auctoritate praedicavit. Et dolores earum solvisti? Non enim sine dolo re dicebatur, Filii mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Solvuntur autem isti dolores cum fuerit partus editus, id est, veritas persuasa eis pro quibus ita ingemiscitur, id agente in interioribus conscientiae verbo Dei. Et nutristi [PL34.881] hinnulos earum sine metu? in lacte sacramentorum non timidos. Non enim acceperunt spiritum servitutis iterum in timore (Rom. VIII, 15). Partus earum emittes: in libertatem uberioris pascuae spiritualis. Abrumpent filii earum: vincula concupiscentiarum saecularium. Multiplicabuntur in tritico: solidiore cibo sapientiae, post nutrimenta lactis. Exibunt, et non revertentur eis. Exibunt, tanquam ex angustiis doctrinae, quae per homines incipientibus traditur; et non revertentur matribus suis, non jam opus habentes lacte, nec doctoribus hominibus indigentes. Sane isti tres versus non per interrogationem pronuntiandi sunt. Quis autem est qui dimisit onagrum liberum? Mirum nisi eos per onagrum significat, qui pauci ab omni negotio liberi Deo serviunt. Et vincula ejus quis resolvit? affectionum carnalium atque popularium. Posui enim habitaculum desertum et tabernacula ejus salsuginem: unde clamet, Sitivit in te anima mea (Psal. LXII, 2). Irridens multitudinem civitatis: quam Babyloniam Scriptura dicit; perambulantem per latam viam, quae ducit ad perditionem (Matth. VII, 13). Et querelam exactoris non audiens: nemini quidquam debens. Consideravit montes pascuae suae: magnitudinem revelationum. Et post omne viride quaerit: omne sempiternum. Volet autem monoceros servire tibi? superbus dignitate hujus saeculi; quia et tales subjugavit Christus, et ministros Ecclesiae constituit: μονόκερως enim unicornis est, quod superbiam significat. Aut dormire super praesepe tuum? sicut super illius humilitatem, qui etiam in praesepi est infans positus (Luc. II, 7). requiescitur securitate veniae peccatorum, et oblivione curarum malae conscientiae. Et alligabit in loris jugum suum? jugum lene portans alligatum loris, hoc est, in auctoritatibus eorum qui carnem mortificaverunt atque domuerunt. Unde et Joannes zona pellicea cingebatur (Matth. III, 4), non asperis restibus peccatorum. Aut ducet tibi sulcos in campo? aperiet pectora plebis obedientis ad obtinendum regnum Dei. Confidis autem in eo, quia mutata est virtus ejus? ut non vanitatem humanae laudis et honoris etiam in Ecclesiae ministerio requirat, sicut requirebat in saeculo. Aut dimittes ei opera tua? sicut ille, pro quo se dicit Apostolus legatione fungi, exhortans pro Christo reconciliari Deo. (II Cor. V, 20). Et credes ei, quia reddet tibi sementem? Nihil ex eo suo dominatui vindicabit. Sementem quippe dicit opus seminandi. Et in aream tuam inferet? Ut sit inter illos, quibus ipse Dominus praecipit rogandum Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Luc. X, 2): non autem ut sibi velit aream facere, sicut princeps haeresum et schismatum, et quicumque non Dei gloriam quaerunt, sed suam. Difficillimum est enim ut velit iste monoceros, sed tamen et hoc praestat atque efficit in hominis animo, qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18), consilia destruens, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivans omnem intellectum ad obedientiam suam (II Cor. X, 4, 5). Penna struthionum mixta est alis herodionis et accipitris. [PL34.882] Tardis ingenio, quos significant struthiones, quia volare non possunt, donatum esse per ejus gratiam qui stulta mundi elegit (I Cor. I, 27), ut aequarentur ingeniosorum celeritati pariter credentium, qui per alias aves quas commemoravit significantur, per hunc versum intelligendum est. Et reliquit in terra ova sua. Jam incipit de struthione dicere, id est de his quos per hoc animal significat. Non enim miscerentur pennae eorum tardae alis velocium avium ad pariter volandum, nisi spem priorem in terra relinquerent, quam per ova significat. Et in pulvere calefiunt. Quia etsi id quod sperabat in saeculo non attenderit, plerumque faventibus amatoribus saeculi, qui pulveri comparantur, provenit. Et oblita est quia pes disperdet ea, et bestia agri conculcabit ea. Quod si et adversa cujusquam cupiditas et iniqui hujus mundi perturbent, et obterant spem ejus talem, tanquam ova ejus quae relinquit in terra; ita non curat, ut tanquam oblita non sentiat. Obduruit contra filios suos, ne sint ejus: etiamsi jam non spes sit sicut ova, sed res ipsa, sicut filii jam nati, hoc est felicitas temporalis, fortiter contemnit eam, nolens eam suam esse felicitatem; quia illam veram desiderat. Frustra laboravit absque ullo timore. Hoc antequam convertatur: laborat enim spe saeculi sine fructu, et quod est insipientius, sine ullo timore, dum praesumit in rebus incertis. Quia despexit eam Deus in sapientia, et non distribuit ei intellectum. Quid enim stultius, quam fidere in vanitate, et laborare ad acquirenda peritura sine ullo timore amittendi? Concipiunt enim plerique hunc affectum, quibus longa felicitas saeculi provenit, praesertim si ab avis et atavis perpetua successione ducatur, ut se repente infelices fieri posse non credant. Et quia magni solent apparere in terra, non tamen pennis virtutum coelesti conversatione frui, recte struthionibus comparantur. Sed attende quod sequitur: Cum tempus fuerit, in altum evolabit, et irridebit equitem et ascensorem. Posteaquam venit plenitudo temporis (Galat. IV, 4), ut praeciperetur divitibus hujus saeculi, non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (I Tim. VI, 17), coeperunt sursum cor habere ad Dominum, et deridere superbos persecutores, quos Dominus projecit in mare: tunc enim penna struthionis mixta velocibus avibus, coelum petit, et caetera quae de hoc animali supra dicta sunt, fiunt. An tu circumdedisti equo virtutem? Martyrem videtur describere, intrepidum et alacrem testem fidei salutaris, non tamen virtute propria, sed qua eum circumdedit Dominus. Et inseruisti collo ejus hinnitum? Induite vos armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo (Ephes. VI, 11). Et gloriae pectoris ejus audacia. Haec est audacia qua Isaias audet et dicit (Isai. LXV, 1; Rom. X, 20). Gloria vero pectoris est conscientia (II Cor. I, 12) opus hominis probans, ut in semetipso habeat quisque gloriam et non in altero (Galat. VI, 4). Prodiens [PL34.883] in campo luxuriat. In lucem libertatis exiens, facilitate boni operis in latitudine charitatis exsultat. Et procedit in praelium cum virtute: adversus tentationes adversitatum. Occurrensque jaculo contemnit: quia circumposita sunt ei arma, in quibus est illud scutum fidei, in quo ignita inimici jacula exstinguuntur (Ephes. VI, 16). Nec se avertit a ferro: vel a morte visibili, vel qui sunt et duri ad non consentiendum veritati, et acuti ad persequendum a quibus se non avertit, quia ipsos etiam ut diligat jubetur. Super ipsum enim gaudet arcus et gladius. Per confessionem quippe ejus asseritur et comminatio Dei, quae invisibiles poenas longe praenuntiat, et testificatio verbi, qua omnes tanquam cominus errores debellat. Aliud est enim minari, quod longe futura sunt supplicia peccatorum, quod est tanquam arcu tela intendere; aliud tanquam manu ad manum gladio verbi praesentes debellare cupiditates. Lanceae hastaeque tremore. Quid est quod lanceae hastaeque tremore super ipsum gaudet arcus et gladius? An quia nisi et ipse tremat, hoc est, timeat futuram mortem, quam jaculatur divina justitia, non potest praesentem contemnere, quam persecutor minatur, ut intrepidam habeat confessionem, et praedicet cum fiducia veritatem, cui non possint inimici resistere: atque ita super eum gaudeat, hoc est, per ipsum libere asseratur doctrina Dei, per quam minatur impiis futurum interitum, et interficit praesentem iniquitatem? Nisi enim gaudium spei nostrae cum tremore damnationis esset, in nobis negligens esset ipsa securitas et superba praesumptio; neque in Psalmo nobis diceretur, Exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Et iracundia evertit terram. Apud semetipsum irascens, ad evertendas in se terrenas concupiscentias et timores carnales, quibus quisque a tolerantia passionis avertitur. In hac sententia forte dictum est, Irascimini et nolite peccare (Psal. IV, 5). Cum iracundia enim saluberrima se debet quisque correctione corripere, dicens, Utquid tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deum, quia confitebor illi. Quia enim ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10), statim sequitur, Salutare vultus mei Deus meus (Psal. XLI, 6, 7). Nec credet, donec clamaverit tuba. Ante tempus quippe tentationis, etiamsi eversa est terrena trepidatio, non apparet, nec facile credendum est, nisi tempus ipsum tentationis docuerit. Cum autem tuba cecinerit, dicet, Euge. Cum tempus tentationis venerit, tunc vero placebit ei anima ejus, si gloriatur in tribulationibus; quia tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem (Rom. V, 3, 4): ut jam non dicat animae suae irascens, Utquid conturbas me? sed glorians dicat, Lauda, anima mea, Dominum (Psal. CXLV, 2). Et procul odoratur pugnam: non quasi in hominibus persequentibus qui videntur, sed procul, hoc est, longe ab oculis; sciens quia non est ei colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi, tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, [PL34.884] 12), hoc est procul. Apte autem dictum est, odoratur, propter principem potestatis aeris hujus. Odores quippe olfactu sentiuntur, sive boni, sive mali. Odoratur ergo pugnam, qui intelligit principem potestatis aeris hujus operari in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), quorum persequentium iras aut insidias patitur, ut adversus spiritualia nequitiae spiritualibus armis dimi cet, non corporalibus adversus carnem et sanguinem, id est malos et perditos homines, quos carneis oculis videt. Tonitrum ducum et clamorem: subaudiendum est, odoratur. Tonitrum autem propter ipsum aerem puto dictum esse, in quo clausa spiritualia nequitiae versantur. Non enim rectores mundi propterea dicti sunt hi spiritus, quia coelum et terram regunt, sed sicut ipse exponit Apostolus. Etenim ne ita intelligeretur, subjecit statim quid dixerit rectores mundi; tenebrarum harum, inquit, hoc est impiorum: quibus ad Dominum conversis dixit, Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Id. V, 8). In voluntate enim cujusque est, utrum tenebrae sit, an lux: sed cum tenebrae, in seipso, hoc est, peccatis quae ipsius sunt propria; cum autem lux, non in seipso sed in Domino, a quo illuminatur, ut quemadmodum dixit Isaias, tenebrae ejus sint velut meridies (Isai. LVIII, 10). Dicitur et in Psalmis, Illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Quos ergo dicit Apostolus rectores tenebrarum, ipsi et in hoc versu dicti sunt duces. Ducuntur enim et ab his tenebrae, hoc est impii, ut persequantur pios, id est, eos qui persecutionem patiuntur propter justitiam, non eos qui patiuntur propter impietates et iniquitates suas. Ducum autem talium clamorem dicit odorari martyrem: non quia sonitus aliquis inde auditur auribus corporis, sed quia cordis auribus per fidem clament, quanta diabolus et angeli ejus adversus Dei servos machinentur: unde ait Apostolus, Non enim ignoramus astutiam ejus (II Cor. II, 11). Adversus quem clamorem ducum, surdae utique sunt aures infidelium. Numquid in sapientia tua plumescit accipiter? sicut in sapientia Dei, quae est Christus, novus homo paulatim innovatur, conversationem habiturus in coelestibus. Expansis pennis immobilis, respiciens ad austrum? explicatis ab omni impedimento saeculari virtutibus geminae dilectionis, permanens inconcussus in fide; non tamen in hoc ipso de seipso praesumens, sed sperans in Deum, et in illum revocans intentionem, a quo ipse charitatis ardor inspiratur, ut fortitudinem suam ad ipsum custodiat (Psal. LVIII, 10), dicens, Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum, etenim ipse est Deus meus et salutaris meus, susceptor meus; non movebor amplius (Psal. LXI, 2, 3). Ac tuo praecepto exaltatur aquila? sicut ejus praecepto, qui ait, Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Pro nobis enim moriturus, et corpus resurrectione levaturus in coelum: Ubi fuerit, inquit, cadaver, illuc congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV, 28). Satiavit enim in bonis coelestibus desiderium ejus, cujus sicut aquilae juventus renovabitur (Psal. CII, 5). Potest et exaltatio aquilae ad id pertinere, quod ait Apostolus, [PL34.885] Sive enim mente excessimus Deo; ut versus qui etiam ibi sequitur de vulture, ad id pertineat quod etiam ibi sequitur, Sive temperantes sumus, vobis. Sequitur enim, Aut vultur super nidum suum in petra sedens morabitur, quia ex affectu dictum videtur non sublimia contemplandi mentis excessu, sed inferioribus consulendi per temperantiam qua humanis rebus congruitur; ut impii qui pro mortuis habentur, justificati per verbum, hoc est, quasi ore devorati convertantur in corpus Ecclesiae. Vultur enim de mortuis pascitur; et ideo super nidum suum, ubi tanquam fetus ponit opera huic vitae necessaria. Ideo autem in petra, quia cum dixisset Apostolus, Sive temperantes sumus, vobis; continuo subjunxit, Charitas enim Christi compellit nos (II Cor. V, 13, 14): petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Et bene sedens morabitur, secundum id quod dictum est, Compellor autem ex duobus, concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum, ut hoc ad exaltationem aquilae pertineat; ad vulturem vero sedentem in nido, et morantem, Manere in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24). Et quia petra etiam tota Ecclesia bene intelligitur, propter etiam Simonem, qui ob hoc a Domino petrus appellatus est (Marc. III, 16), summitas petrae est caput Ecclesiae. Ad hoc additur versus qui sequitur: In summitate petrae et in caverna. Summitas enim refertur ad id quod est caput, caverna vero ad id quod vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Et cum ibi fuerit, quaerit escas: de quibus dictum est Petro, Macta, et manduca (Act. XI, 7), ut incorporaret Ecclesiae credituros ex Gentibus. Longe oculi ejus respiciunt; et pulli ejus volutantur in sanguine. Spe futurae immortalitatis in vitam aeternam intentionem suam longe porrigit: quamvis opera ejus in carnis infirmitate volutentur, id est, dubiis motibus jactetur, dum incertum habet humana ignorantia ex iis quae misericorditer facit, quid cui prosit ad Deum, cum tamen longe oculis prospicientibus propter aeternam salutem sincera charitate dispensat. Sed cum invenerit iste talis operator et dispensator eos qui per affectum quo renuntiant diabolo, jam mortui sint huic saeculo; sine dubitatione aliqua eis exhibet oris ministerium in opere sermonis, quo eos in corpus Ecclesiae jam paratissimos trajiciat: et ideo sequitur, Ubicumque fuerint cadavera, confestim reperiuntur.

Respondit Dominus, et dixit. Quod nunc Dominus tanquam repetit sermonem, cum ipse loqueretur, intelligitur Job ad ea quae dicta sunt, obstupuisse in silentio, et quievisse, ut nihil amplius dicere auderet. Ergo duobus qui sequuntur versibus exhortatur eum Dominus ad respondendum. Numquid qui disputat cum Omnipotente, quiescit? hoc est, Quare tu quiescis eum Omnipotente disputans? Arguens Deum respondebit ita? subaudiendum est, numquid; ut sit sensus, Numquid arguit Deum qui disputans respondebit? Quaerendo enim cum Omnipotente disputatur, non convincendo [PL34.886] aut refellendo. Non ergo quia Omnipotens est, ideo quiescendum est a disputando cum eo. Neque enim ad arguendum ab eo aliquid per disputationem tanquam ab ipsa veritate requiritur. Potest et sic intelligi, Numquid qui disputat cum Domino, quiescit? id est, quia non quiescit qui cum Omnipotente disputat, non est cum eo disputandum ut quiescatur. Solet enim disputans contradicere: qui autem contradicit Deo, quiescere non potest, hoc est, non invenit quietem, nisi in ejus voluntate sine ulla contradictione consentiat. Arguens enim Deum respondebit ita; id est, cum disputando respondet Deo, arguit Deum, et propterea non pervenit ad quietem. Unde dictum est, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? Sed quid tale fecerat Job? Non enim Deus sic illum accipit tanquam contradicentem sibi, sicut amici ejus non intelligentes; cum tale testimonium illi perhibeat, et in capite libri, et in fine. An propter personam quam Job gestabat dictum est, hoc est, corporis Domini, quod est Ecclesia, in qua multa infirmorum pars est, non quidem desperatorum, sed tamen adhuc in provectu suo periclitantium, quibus pene commoventur pedes, et quorum paulo minus effunduntur gressus, dum zelant in peccatoribus, pacem peccatorum intuentes? Qui dicunt: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid vane justificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas, et fui flagellatus tota die, et arguitio mea in matutinum (Psal. LXXII, 2-14). Nam hinc potius Job ipse videtur respondere sequentibus versibus.

Respondens autem Job dixit: Quid ergo judicer commonitus et increpatus a Domino, audiens talia, cum nihil sim? id est, quid ergo mihi judicium comparo, cum me commonet et arguit Dominus, si ei contradicam; audiens talia, id est, intelligens quanta justitia et misericordia mecum sic agatur, cum per meipsum utique nihil sim? Quod responsum dabo? id est, quid potero contradicere veritati? Manum ponam ad os meum, id est, tenebo et cohibebo loquacitatem meam. Semel locutus sum; iterum non adjiciam. Nisi in mysterio accipiatur, quomodo semel locutus est Job, qui toties locutus est? Aut quomodo iterum non adjiciet, post paululum locuturus? Sed locutio hic intelligenda est progressus animae in haec exteriora, quo relinquit Deum, et ei resistit. Unde major iste progressus, etiam clamor in Scriptura appellatur, cum dicit Deus clamorem Sodomorum ad se pervenisse (Gen. XVIII, 20). Cui locutioni atque clamori contrarium est beatissimum illud silentium, de quo dicitur, Et silebit sine timore ab omni malignitate. Bene itaque dicit semel se locutum continua quadam locutione in tota vita veteris hominis, cum esset spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII, 39). Nunc autem manum imponens ori, ne ultra progrediatur, promittit se non adjicere iterum, ne recedat a Deo. Amen.

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 34, coll. 856-886 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22