Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Epistolae 100–105

이 텍스트는 다른 언어로도 제공됩니다:

1. Nunc quoque Dei viva sapientia nos ad sanctum [PL22.814] provocat Pascha celebrandum, omnes cupiens ejus esse participes: unde propero ad illud currentes gradu, jejuniis et continentia omnique afflictione corporis pugnantes contra virtutum adversariarum industriam, voluptates redigamus ad nihilum, fulti Salvatoris auxilio: et peccata nostra Deo, qui sanare potest, simpliciter confitentes, verum conscientiae judicium formidemus, ut cum David vociferantes atque dicentes: Peccata adolescentiae meae et ignorantiae meae ne memineris: secundum misericordiam tuam memor esto mei (Ps. 27. 7); terrore ignis aeterni crescentia vitia consumemus [al. consumamus]: quorum finis est, alia ultra non facere, et exordium salutis, praeteritorum oblivio. Sicut enim principium viae (f. vitae) bonae, facere justa, sic exordium cessantium peccatorum est, eorum impetus cohibere, dum aut ratione frenantur, aut metu ad praecipitia non veniunt. Cumque legis fuerit in animo recordatio, illico fugiunt, et cessantes ultra procedere, in triumphantium virtutum castra concedunt, paulatimque poenitendo 612 referentes pedem, et sapientium judicium declinantes, instar fumi resolvuntur in nihilum. Difficile sanantur mala, quae non statim ut crescere coeperunt, opprimuntur: facilis est eorum eradicatio, cum qui dudum peccaverunt, per poenitentiam ad prudentiam convertuntur, et fine peccandi, emolumentum invenerint poenitendi. Neque enim possumus opprimere incentiva vitiorum, nisi virtutes facere coeperimus: aut cessabunt vetera priusquam novorum operibus excludantur. Et quomodo si contra supervenientes voluptates firmo animo resistamus, praeterita peccata delentur: ita perseverans si fuerit praeteritorum oblivio, futura delicta ultra crescere non valebunt. Malorum quippe operatores, quasi in ditionem suam redigentes eos, qui possunt prohibere, nec prohibent, tota ad peccandum debacchantur insania, et silentium in sensum trahentes, quidquid animo libido suggesserit, opere explere nituntur. Libertas praesentium vitiorum futura germinat vitia: et si priora neglexeris, fons et seminarium futurorum est.

2. Prohibenda peccata. Quae cum ita sint, qui possunt prohibere peccantes, et laboris fuga inertique silentio dissimulant, et crescere patiuntur mala, participes eorum rectissime judicabuntur, qui auctores scelerum sunt, et negligentiae poenas luent: dum irrationabile otium sudori ulciscentium praetulerunt, malentes quietem culpabilem, quam severitatem vitia succidentem. Si enim recedamus a vitiis, penitus interibunt, et eorum fraudulenta dulcedo siccabitur; omnisque impetus voluptatis quodam, ut ita dicam, languore torpescit: quando mens nostra fuerit virtutis [PL22.815] hospitium. Legis recordatio non sinit peccata generari, nec ea crescere patitur; cumque futurum tribunal et formidolosum judicii diem cogitaverint, tum principii diem, medium, finemque peccati prohibebit, et amaros illius fluctus, atque intumescentes gurgites usque ad ipsum fontem, venasque siccabit; virtus 613 lege comitata vitiorum opprimet semina, et animum de humilibus ad excelsa sustollet. E contrario vitia, nisi coerceantur, superbiunt, et obedientes sibi ad inferna detrudunt; cumque semel possederint animas, opprimunt eas illecebris voluptatum, nec sinunt juxta humani corporis statum in sublime, erectumque suspicere, sed instar pecudum ad terrena declinant. De quibus Psalmista testatur, dicens, Vocaverunt nomina sua in terris suis (Psal. 48).

3. Qui exuenda vitia. Dicat aliquis, quod si tantam habent vitia fortitudinem, et plurimos usque adeo blanda persuasione supplantant: quid debent agere, qui peccare se sentientes, cupiunt mutare peccata virtutibus, et amore meliorum pejora contemnunt? Audiant hujuscemodi loquentem Moysen: Peccasti? desine, fine peccati priora subvertens, et efficacissimo medicamine vitia emendans cessatione vitiorum: dulces malae vitae illecebras, et blandientes corporis voluptates, quasi noxia venena declina. Nec per lubricam et mollem deliciarum ingrediaris semitam: quia jejuniis et continentia solemnitas apprehenditur, et vix laborantes atque sudantes mala bonis possumus immutare, et repugnantes opprimere voluptates. Pauci sunt, qui caleatis vitiis tramitem teneant veritatis, dum malitia innumeris nocendi utitur artibus, et vinci non potest, nisi sapientiae desuper fulciamur auxilio, clamantis nobis atque dicentis: Noli timere, quia tecum sum (Gen. 26. 24). Mali interitus est, mala ultra non facere: radix vitiorum legis scita contemnere. Ut peccata germinat [al. germinant] negligentia, ita sollicitudo virtutes parit. Lex custodita fugat ignominiam, neglecta parturit poenas: et quanto, si despiciatur, severi judicis imitatur truculentiam, tanto, si servetur, clementissimi patris exhibet mansuetudinem. IGITUR PECCATI cessatio virtutis principium est. Medicina praeteritorum, ac praesentium, futurorumque vitiorum legis [PL22.816] indefessa meditatio: quae cum possessoris sui habuerit securitatem, cunctis perturbationibus caret. Sapientia quippe in nobis operatur bonum: postquam ei mundum cordis praebuerimus habitaculum, et cogitationes 614 in opera verterimus. Nec ambigitur, quin in utramque partem, vel faciendi, vel non faciendi bona, habeamus liberam facultatem, et oppressis pravis, recta nascantur: tuncque virtutum inter se concinit chorus, cum vitiorum in animis fuerit solitudo. Sicut enim continentia in corporibus nostris obtinens principatum, infirmitates nasci prohibet, et amatores sui nec debilitat, nec occidit, praeteritosque languores in pristinam restituit sanitatem, et expellens quod contra naturam est, revocat ea quae naturae congrua sunt, ut aequali temperamento vitae hujus ratio conservetur: sic anima legum jussa conservans, quantum recipere potest humana natura, a malorum contagione secernitur, et ex omni parte sollicita, seque circumspiciens, nihil ad se introire permittit, quod contrarium sit praeclaris cogitationibus. Quin potius in templum versa Dei, coelesti jugiter solemnitate perfruitur, habens divitias, observantiam legis, quae jacentes suscitat, malosque puniens, alios corrigit, et semper clamans: Numquid qui cecidit, non resurget? aut qui aversus est, non revertetur (Jerem. 8)? spem salutis largitur poenitentibus: dum monet, ut prosit: corripit, ut emendet: pudoremque pristinorum injiciens peccatorum, facit meliora sectari: quae appetere nemo possit, nisi prius conscientiae vulnera condemnarit.

4. Verum quia lex negligentes sui, et in errorem demersos consiliis optimis ad meliora revocare festinat, quasi norma pravorum operum; eos autem qui sibi obediunt, absque praemio esse non patitur, neque aeternis angustiis premi; quotquot sanctum Pascha celebramus, continentia atque jejuniis latorem legis amicum nobis esse faciamus, Propheta his qui Pascha celebrant, promittente: Eris corona decoris in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui (Isai. 62. 3). Opulentum virtutum convivium requiramus, ornantes nos scientia Scripturarum, quasi solemnibus vestimentis. Sancta, laetantibus nobiscum Angelis in coelo, oscula praeparemus, fugantes omnem negligentiam, et rumpentes moram, ut alacri cum discipulis ad Salvatorem pergamus incessu, 615 dicamusqe ei, Ubi vis paremus tibi Pascha (Matth. 26)? [PL22.817] atque [al. ut.] in coelorum coenaculo constituti, ac mysticum Pascha facientes, possimus cantare: Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum (Psal. 83)! Ibi enim Angelorum reperiemus [al. reperimus] choros, et cum eis festa celebrantes, habebimus eos socios mysteriorum Dei, et exultatione ineffabili gestiemus, sapientiae cum illis sacramenta discentes: ubi nulla fraudis deceptio est: ubi qui vestem non habet nuptialem, convivium intrare prohibetur, licet in praesenti saeculo justum esse se jactet. Omnia sunt ibi senescentis ac provectae plena prudentiae: nullusque ibi, juxta Prophetam, immaturae sapientiae reperietur: Erit enim, inquit, juvenis centum annorum (Isai. 65. 20): magnitudine numeri perfectionem eruditionis ostendens. Unde, fratres, sanctae coelestisque vocationis participes, Salvatorem per Prophetam audiamus clamantem: Veniam congregare omnes gentes, et venient, et videbunt gloriam meam, et dimittam super eos signum mundi (Isai. 66).

5. Ad solemnitatem igitur properemus, atque dicamus: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Christi (Gal. 6). Dabit, dabit, inquam, laborantibus gaudium, et jejunantibus benedicens loquetur: Erunt domui Judae in gaudium et laetitiam, et in solemnitates bonas, et laetabimini: veritatem ac pacem diligite (Zach. 8. 16): non est enim omnium solemnitas, sed domui Judae, id est, Ecclesiae Christi. Igitur quia secundum Psalmistam, Tempus faciendi Domino (Psal. 118. 126): et Paulus scribit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, non comessationibus et ebrietatibus, non cubilibus et impudicitiis, non contentione et aemulatione: sed induite Dominum Jesum 616 Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. 13. 12). Justum est cunctos Domini timore purgatos dignam peragere solemnitatem, continentiis quoque ac jejuniis redimere castitatem, et dormientem sensum vigili suscitare fide, imitarique sapientissimum Danielem, de quo scribitur: Est vir in regno tuo, in quo est spiritus Dei, et in diebus patris tui vigilantia et sapientia inventae [al. inventa.] sunt in eo (Dan. 5. 11). Qui enim curam sui gerunt, ut ad meliora proficiant, habentes legem quasi fortissimum ducem, parent imperiis ejus, et venientia contra se peccata subvertunt, splendore operum illustrantes Paschae festivitatem: et securitate conscientiae, perturbationum jacula negligentes, spe anticipant victoriam. Qui autem horum imitatores [PL22.818] sunt, antequam ineant praelium, desiderio virtutis palmam occupant triumphorum, coronamque victores lubricae voluptatis in coelestibus possident, revelata facie, animo contemplantes, vociferabuntur et dicent: Dominus Deus, fortitudo mea, et ponet pedes meos in consummationem, super excelsa statuens me, ut vincam in cantico ejus.

6. Nec putemus, fratres carissimi, certamen esse perpetuum, ut idcirco lassemur; sed sciamus finem hujus coronam esse justitiae, quam nulla saeculorum corrumpit aetas. Studium vitae istius et certaminis temporale est, qui autem inoffenso cucurrerint gradu, et ad calcem venerint praemiorum, novas invenient mansiones, victoriam canticis demonstrantes. Itaque gratia Domini triumphos nobis de sceleratissimis daemonibus pollicente, jejunia rite celebremus, ut solemnitatis quoque rite participes simus. Nequaquam diebus Quadragesimae, sicut luxuriosi divites solent, 617 vini poculum suspiremus, neque in procinctu et praelio, ubi labor et sudor est necessarius, carnium edulio delectemur. Crapula quippe et ebrietas, et caeterae hujus vitae illecebrae opulentissimum animarum thesaurum exhauriunt, et sementem scientiae doctrinaeque uberrimam sui admixtione suffocant. Quamobrem Dominus atque Salvator provocans discipulos suos ad rigorem continentiae, loquebatur: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate, et curis hujus vitae, et [al. ne] superveniat in vos repentina dies illa: tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae (Luc. 21. 34. et 35). Surgite: abeamus hinc (Joan. 14. 31), quos ob negligentiam sui poenae illico consequentur. Qui autem legum praecepta custodiunt, ignorant vinum in jejuniis, carnium esum repudiant, et insatiabilem avaritiam Dei timore compescunt. Unde ad continentes Scriptura quotidie clamitat: Vinum et siceram non bibent (Judic. 13. 4. et 7. et 14). Et e contrario Judaei ob culpam audiunt: [PL22.819] Dabatis bibere sanctis vinum et prophetis (Amos. 2. 12). Non possunt suscipere correptionem, qui luxuriae oblectatione capiuntur, neque ventris ingluviem ratione et consiliis refrenare amore jejunii, qui desidia et peritura cito voluptate, studium virtutis infamant, non erubescentes vinum clam bibere, et avidis faucibus arbitros declinantes, in cubiculis mulsa potare, ut inediam et jejunia, quae ultro appetere debebant, jejuniorum tempore, luxuria et ebrietate commutent: nescientes quod, etiam si hominum conscientiam fugiant, et clausis parietibus vescantur carnibus, atque aves altiles diebus Quadragesimae, et propinquante Pascha immundis manibus lacerent, tristi vultu foris jejunia promittentes, corripiat hujuscemodi 618 Dominus, et dicat: Iniquitates magnas faciunt isti, ut recedant a sanctis meis. Non decet jejunantes tempore agonis et praelii vesci carnibus, monente Scriptura: Affligetis animas vestras (Levit. 16. 29). Neque phasides aves sollicito labore perquirere, et garrulas volucres, earumque pinguedinem hianti ingerere gulae. Nec investigare magni pretii coquos, qui ventris rabiem jure multiplici, et carnibus contusione mutatis, diversoque ciborum sapore demulceant: fumantibus pateris, et nidore sui furori gutturis blandientibus, cum in injuriam [al. cum injuria] continentiae diversi saporis et coloris vina quaerantur.

7. Docet nos sancti Danielis historia, et trium puerorum virtus, consona appetere et honorare jejunia, qui, ut longum sermonem brevi explicem [al. concludam] compendio, in servitutem libertate mutata, cum captivi debuerant [al. debuerunt] desiderare delicias, contempserunt Babylonias dapes, et simplicem cibum regali mensae praetulerunt. Praeceperat quippe rex Nabuchodonosor eunuchorum principi, ut de filiis captivitatis Israel, et de regio semine pueros, in quibus nulla esset macula, pulchros corpore, et aptos ad sapientiam perdiscendam, introduceret palatium, et essent in aula regis, discerent litteras ac linguam Chaldaeorum, et de reliquiis mensae ejus viverent, atque inde accepta vina potarent (Dan. 1. 4. et 5). Eliguntur itaque de tribu Juda, Daniel, Ananias, Azarias, Misael, et genere concordes, et fide, quorum nobilitatem dura non mutaverat servitus. E quibus Daniel, sicut Scriptura testatur, Posuit in corde suo non coinquinari de mensa regis [PL22.820] (Ibid. 7). Tres quoque pueri non minus religione quam propinquitate sociati, suscipiunt viri consilium, et approbant sapientiam, simulque eunuchorum principem deprecantes, Dei opitulante 619 clementia, impetrant quod desiderant, et in terra captivitatis servant generis nobilitatem: nam timentem praepositum, ne aliorum puerorum vultus hilarior capitali se poenae addiceret, ratione et consilio leniunt, his verbis loquentes: Tenta pueros tuos diebus decem, et detur nobis de seminibus, et comedemus, et aquam bibemus, et appareant in conspectu tuo vultus nostri, et vultus puerorum qui comedunt de mensa regis, et sic ut videris, ita facies cum servis tuis [Dan. 1. 12]. Videbat enim et virtutis desiderium Dei clementia sustentatum, quodque continentia pulchra et fortia corpora conservaret, et omnem deformitatem fides vinceret, et nitorem pulchritudinis nulla macies commutaret.

8. Haec idcirco, fratres carissimi, replicavimus, ut Pauli Apostoli de sanctorum virtutibus praedicantis, verba noscentes, in quibus ait: Quorum considerantes exitum conservationis, imitamini fidem (Heb. 13. 7); suadeamus eis qui tempore jejuniorum esu carnium delectantur, imitari sanctorum continentiam: qui nulla vi superari potuerunt, ut rigorem virtutis amitterent, ut Babyloniorum imperia formidantes, captivam in se ostenderent voluptatem, sed manserunt liberi, ventrisque desideria ratione superarunt, et titillantem gulae vicere luxuriam, nobisque suae fortitudinis exempla reliquerunt, habitantes in Babylone corporibus, sed sensu et fide cum Angelis in coelesti Jerusalem morantes, ut omnem deinceps aetatem docerent, jejuniorum tempore a vino et carnibus abstinendum, sumere de terra semina, et potandam aquam, quibus comitibus utitur pudicitia.

9. Quid memorem insignes Macchabaeorum victorias (2. Macchab. 7)? qui, ne illicitis carnibus vescerentur et communes tangerent cibos, corpora obtulere cruciatibus: totiusque orbis in Ecclesiis Christi laudibus praedicantur, fortiores poenis, ardentiores quibus comburebantur ignibus. Victa sunt in eis omnia 620 crudelitatis ingenia, et quidquid ira persecutoris invenerat, patientium fortitudo superavit. Inter poenas magis paternae legis, quam dolorum [PL22.821] memores: lacerabantur viscera, tabo et sanie artus diffluebant, et tamen sententia perseverabat immobilis: liber erat animus, et mala praesentia futurorum spe despiciebat [al. despiciebant]. Lassabantur tortores, et non lassabatur fides: frangebantur ossa, et volubili rota omnis compago nervorum atque artuum solvebatur, et in immensum spirantia mortem incendia consurgebant: plenae erant ferventis olei sartagines, et ad frigenda sanctorum corpora terrore incredibili personabant; et tamen inter haec omnia paradisum animo deambulantes, non sentiebant quod patiebantur, sed quod videre cupiebant. Mens enim Dei timore vallata flammas superat, varios tormentorum spernit dolores. Cumque semel virtuti se tradiderit, quidquid adversi evenerit, calcat, et despicit. Qualis fuit Paulus scribens: In his omnibus superamus, per eum, qui nos dilexit (Rom. 8. 37). Quod enim sustinere non potest carnis fragilitas, naturali infirmitate superata, vincit animus, fide colloquens Deo.

10. Ergo qui jejunia, id est, conversationem Angelicam imitantur in terris, meminerint illius dicti, Regnum Dei non est cibus et potus, sed justitia, et gaudium, et pax, et laetitia (Rom. 14). Isti [al. Quia] per continentiam, brevi et parvo labore magna sibi et aeterna conciliant praemia; et multo plus accipiunt, quam offerunt, et futuri temporis gloria praesentes augustias mitigant, quia in hoc stadio pro virtute pugnantibus, finis erit aliquando certaminis. Nam qui [al. Qui autem] pugnam incunt contra vitia, et sapientiae disciplinis suas animas dedicarunt, quantumque patitur humana conditio, scientiam appetunt futurorum, per speculum et imaginem, sensu et fide coelorum regna cernentes, consequentur aeterna praemia, et nullo temporum fine claudenda. 621 Dies et nox certis horarum sibi succedunt spatiis, paulatimque decrescentes, quod amittunt, recipiunt, et quod recipiunt, tribuunt: ad eamdem mensuram bis in anno convenientes, nec manent in eodem statu, sed brevitate et longitudine horarum momenta discriminant, ut utilem mundo faciant temporum diversitatem. Nam que dies ordine et circulo suo de noctis temporibus mutuatur, et rursum nox recipit quod largita est: dumque vicissim et tribuunt, et accipiunt, et orbe quodam quod paulatim amiserant decrescentes, sensim crescentes recipiunt: creatoris Dei interpretantur sapientiam. Atque ex hac vicissitudine spatiorum vel menstruus lunae orbis efficitur, vel solis sua per vestigia revertentis annus impletur, dum crescunt, atque decrescunt, et lapsu praeteritorum futura succedunt, eadem semper atque alia tempora commutantur. Unde et luna prudentissimo Dei artificio condita, et formarum mutans varietates, ad plenitudinem tendit, et festinat ad diminutionem, ut quicquid crescens acquisierat, perdat [PL22.822] amittatque decrescens. Nec stat in eodem statu, sed quibusdam gradibus ascendens atque descendens, de paupertate pergit ad divitias, et de divitiis redit ad paupertatem: ipsa diversitate formarum mutabilem et conditam se esse demonstrans. Quis vero possit digno sermone exprimere solis cursum, et anni circulum rationi menstruae sive lunari congruentem? Dum per quatuor volvitur tempora, et in se semper revertitur, eademque mensura conscendit atque descendit, et aeterno ordine labitur: ut quod lunare spatium triginta diebus implet ac noctibus, hoc solis cursus spatiis anni vertentis reficiat. Cumque ad aequalitatem diei noctisque pervenerit, et parumper in libra justi cursus steterit, festinat ad inaequalitatem, deserens ad quod pervenerat. Quod puto Ecclesiasten, ne de alienis nostra fontibus hauriamus, in volumine suo dicere: Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur spiritus (Eccl. 1), annuum 622 solis cursum significantem. Eadem enim temporum rota in semet revertitur, rediens ad ea, unde profectus fuerat.

11. Sancta vero coelestisque solemnitas radios nobis sui splendoris emittens, nullis spatiis terminatur: cumque sanctorum certamina, et praesentis saeculi labor finem acceperint, succedet perpetuum gaudium, et aeterna festivitas. Unde perfecti viri animas suas ab omni errorum caligine separantes, jam nunc festa decantant: Introeamus portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis (Psal. 94), Salvatoris adventum laetis vocibus personantes. Cum enim in toto orbe regnaret malitia, et tenebras humanis oculis daemones offudissent, neque posset eis ullus opitulari, juxta illud quod scriptum est: Respexi, et non erat qui auxiliaretur: consideravi, et nullus qui susciperet (Psal. 99), ut finem haberet aliquando impietas, et destrueretur idololatriae fraudulentia, vivens Sermo Dei, nihil de nostra relinquens similitudine, absque solo peccato, quod substantiam non habet, novo modo ad nos venire dignatus est, ut fieret filius hominis, et permaneret Filius Dei, natus quippe ex Virgine, hoc tantum stultis mentibus credebatur, quod oculi demonstrabant. Ex operibus vero et signorum magnitudine Deus invisibilis a prudentibus cernebatur, quemque facies hominem demonstrabat, hunc virtutes significabant Deum, servilis formae vilitate coopertum. Quanquam enim tradiderint eum Judaei, et crucifigendum vocibus impiis conclamarint, interfectione corporis ejus Dominum blasphemantes: imo occisione carnis dominicae servi impietatis effecti, tamen ad mortem intrepidus accedens, ut nobis virtutis praeberet exemplum, Dominus gloriae in ipsa passione monstratus est, impassibilis divinitatis permanens majestate, et carne passibilis, juxta beati Petri repertus eloquium. Et ideo pro nobis patiens, non fugit mortem, ne nos timore mortis [PL22.823] ejus proprietate bellantes, victoriam perderemus. Nam si timuisset crucem, contraria his quae docuerat gerens, quis discipulorum ejus libens 623 pro religione pugnasset? Irridetur itaque a a stultis et incredulis, qui orbem terrarum suae subjecit fidei, et nominis Christiani sanctis largitus est dignitatem. Cumque magnitudo virtutum ejus omnibus enitescat [al. clareat], blasphemare non cessant. Ille vero qui irridetur Deus, operibus demonstratus est, ut daemonum templa subverteret, ut Origenistarum impietatem argueret versipellem: quorum auctor Origenes, ita aures simplicium et leviorum sua persuasione decepit, ut solent in littora ex alto venientes illidi gurgites, et in semet spumanti mole confringi.

12. Nos ergo ad eum, qui ausus est scribere, ruina rationabilium creaturarum esse corpora fabricata, zelo fidei concitati loquamur: Si tibi hujuscemodi impietas placet, quomodo Paulus Apostolus scribit: Volo adolescentulas nubere, filios procreare (Tim. 5)? Utrum idcirco praecepit nuptias, ut ex mulieribus nascentia corpora, ruentibus de coelo Angelis, et versis juxta te in animas, carceres praepararent [al. praepararet]? An ut in conjunctione maritali Dei sententiae serviens, conservet humanum genus? Si enim vult adolescentulas nubere, et filios procreare, per quas nascuntur corpora humana: corporibus autem propter poenas atque supplicia errantes animae uniuntur, nulli dubium, quin propter poenas animarum, et non propter generationis ordinem nuptiarum adolescentulis vincula tribuantur. Verum absit, ut ita esse credamus, et mariti, uxorisque foedera non ob benedictionem, sed ob peccatum juncta credamus. Nec Adam et Evam plasmans Deus, propter animas de coelo ruentes et lapsas [f. lapsus] rationabilium creaturarum benedictione sociavit: Crescite et multiplicamini, dicens, et replete terram (Gen. 1. 28). Si enim propter peccata in coelis praecedentia ad terras missae sunt animae, ut corporibus ligarentur, mentitur Paulus scribens: Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum (Heb. 12). Sed nequaquam ille mentitur. Igitur non propter ruinam animarum, corpora fabricantur: sed ut mundus successione nascentium, morientium damna compenset [al. compensaret], et brevitatem humanae vitae vincat successione 624 perpetua. Nam si ruentes junctaeque corporibus benedicuntur a Deo, melioris conditionis erunt, postquam corpora susceperunt [al. susceperint]: quod si idcirco dicuntur, ut in ultionem peccatorum, corpora accipiant, quomodo benedicuntur [PL22.824] in corporibus, in quae ob peccata venerunt? E duobus enim alterum erit: aut ante ruinam fuisse eas in benedictione, aut post ruinam junctas corporibus nequaquam posse benedici. Si enim illam vitam benedictio sequitur, istam deserit: si ad istam transfertur, in illa non fuisse convincitur. Quod si et antequam ruerent, necdumque humanis corporibus vestirentur, fuerunt in benedictione, et ruentes, habentesque corpora, rursus benedictae sunt, similis erit juxta benedictionis conditionem et prior vita, et posterior: quod nequaquam consequens est, quia peccatrices supplicia, non peccantes benedictionem merentur. Quidquid e duobus verum esse responderint, vitio subjacebit: dum isti nolunt [al. nolentes] ecclesiasticae doctrinae regulam custodire. Sive enim propter peccata de coelo animae corruentes instar carceris et catenarum corporibus illigatae sunt, respondeant, quomodo Adam et Eva, masculus et femina, viventes in corporibus benedicti sunt? Neque enim juxta deliramenta eorum nudae animae vir et mulier appellantur, sed corpora quae sexum utrumque distinguunt. Sive [al. Si vero] ante corpora in coelestibus morabantur, et beata eis tunc erat, dignaque benedictione absque corporibus conversatio: qua ratione aut priusquam ruerent, benedictae sunt, aut postquam corruerunt, et in poenam ruinae crassis corporibus copulatae sunt, rursus benedictione donantur? Neque enim idipsum est benedictio atque supplicium, quae et nominibus, et operibus procul distant: nec possunt ullo modo inter se sociari, quas tanta dividit repugnantia. Quomodo autem et justis multitudo liberorum pro benedictione promittitur? Propheta dicente: Qui minimus est, erit in millia: et qui novissimus, in gentem magnam.

13. Ergo et qui volunt Domini festa celebrare, Origenis simulacra contemnant, et turpitudinem dogmatum illius ratione superent. Sicut enim Ethnicorum 625 impiissimi errorem et consuetudinem praeferunt veritati, fabricantes in hominum similitudinem idola, et invisibilem blasphemantes Deum, dum formam et membra et organa genitalia in eis esse confingunt: nunc virum, nunc feminam confitentes, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis (Rom. 1. 23), variarumque formarum: ita Origenes facilitate et impietate credentium, quasi delubra idolorum, tractatuum suorum monimentis demisit, quae nos auctoritate Scripturarum, et zelo fidei subvertentes, utamur illa similitudine: Ut etenim caementarii quadram volentes aedificare domum, aequales ex omni parte parietes metiuntur, eosque norma et perpendiculo dirigentes, quod animo depinxerint, opere exstruunt: et ejusdem mensurae per quadrum latera quatuor jungunt angulis sursum ac deorsum, coeptam aequalitatem, paulatimque incrementa servantes, ut materiae diversitatem jungat operis pulchritudo, [PL22.825] et angulares lineas artifex structura custodiat: sic Ecclesiae praeceptores habentes testimonia Scripturarum, firma doctrinae faciunt fundamenta, et intrepidi permanent, offerentes opera sua Christo, atque dicentes: Confirma me in verbis tuis (Ps. 118. 28). Ipse enim, de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Matth. 21), nos et eos qui sursum sunt, una solemnitate consociat, ad quam [al. quem] cursu celeri navigantes, rabiem contra nos haereticorum fluctuum velociter dissolvendam, minime formidemus.

14. Sicut enim gubernatores magnarum navium, cum viderint immensum ex alto venire gurgitem, quasi venatores ferocissimam bestiam, spumantes fluctus suscipiunt, eosque prorae objectione sustentant, flectentes in diversum gubernacula, et prout ventorum flatus et necessitas imperarit, stringentes funiculos, vel laxantes, cumque unda subsederit, ex utroque navis latere laborantia clavorum vincula dimittunt, ut parumper quiescentia venturo gurgiti praeparentur: qui cum rursus advenerit, stringunt clavorum capita, et palmulas dilatant, ut huc atque illuc 626 scissis flatibus, aequalis sit utriusque lateris labor, et quod simul non poterat sustineri, divisim tolerabilius fiat: qui sui curam gerunt, imitantur exempli similitudinem, et divinorum dispensatione verborum, quasi gubernaculo, utentes, occurrunt haereticorum tempestati, et fluctibus, legem Dei pro arte retinentes, ut qui corruerant [al. corruperant], suscitentur: qui stant, firmo perserverent gradu, et [al. ut] omnes in commune doctrinae opitulatione serventur. Quod enim gubernatori clavus, hoc animo est lex Dei: In qua Dominicum Pascha facientes, caritati Dei et proximi in mundo nihil aliud praeferamus, neque pro varietate humanorum casuum, qui huc illucque vertuntur, sententiam commutemus, ut quibus dudum pro potentia, turpi adulatione servivimus, si forte reflaverint venti, et paupertate divitiae, humilitate sublimitas, ignominia gloria fuerint immutata, in hostes repente vertamur, resistentes eis in faciem, quos, veneratione dignos ducebamus, temporibus, non fide necessitudinem ponderantes. Imo latentes inimicitias necessitatis tempore demonstrantes, et in similitudinem serpentium procedentes de foveis, ut non solum ingratissimi simus in eos, quorum beneficiis sustentabamur, gaudentes si nomina clientium possederimus, sed quasi perduelles eos usque ad sanguinem persequamur: dejectos prostratosque calcantes, quos dudum propter divitias suspiciebamus [al. suscipiebamus], pessimos omnium conclamantes, postquam opes paupertate mutaverint, laudantes potentiam, et infelicitatem calumniantes: nec pro rerum natura, sed pro varietate casuum honorantes aliquem, vel contemnentes: ut quos prius dominos et patronos vocabamus, eosdem quasi verberones, [PL22.826] et servos nequissimos appellemus: atque ex omni parte appareat nostra iniquitas, dum aut indignos laudamus, aut dignos laude, obtrectatione persequimur, imitantes illud quod ad beatum Job exprobrantes loquebantur, Pauca pro quibus peccasti, verberatus es (Job 11. 7).

15. Nequaquam igitur dubias opes, sed virtutem firmissimam diligamus: non nos duritia humiliet paupertatis, non extollant divitiae, quae stultissimos hominum 627 deprimere et elevare consueverunt; sed utrumque pro rerum honestate moderemur, et tristia, et laeta aequali animo sustinentes. Divitiarum cura somnos interrumpit dulcissimos, innoxiis calumnias struit, et cum infinitas opes congregaverit, materiam aeternis ignibus parat. Postquam vero insatiabilis furor quaesitis opibus incubuerit, non expletur avaritia, sed contemnit leges, gehennae flammas despicit, futurum judicii tribunal habet pro nihilo. Nec tantum adversarii contra hostes suos, quantum divitiae contra virtutes dimicant, nisi ratione, et in proximos misericordia temperentur. Hae in urbibus nobilitati praeferuntur, hae novis hominibus antiquam donant familiam. Nunquam divitiarum desiderium ullis divitiis satiari potest. Eget semper, qui avarus est: nescit mensuram, cui tantum deest quod habet, quantum quod non habet. Infernus mortuis non expletur: sed quanto plures susceperit, tanto plures desiderat. Imitatur ergo eum avaritia, nec satiari potest, sed quicquid habuerit, plus requiret: minus putat ab eo quod cupit omne quod possidet, semper immensa, semper immodica, ardorem peccatoris opum magnitudine non restinguens, in conviviis non cibos vorans [al. vorat], sed injustitiam: in judiciis jurgia miscens [al. miscet], atque discordias, invidiam parturit, per quam ad homicidium pervenitur: non est compos mentis, sed quasi ebria fluctuat, unam habens mensuram, extra mensuram semper inquirere. Mare littoribus clauditur, et venientes ex alto fluctus, et rabiem immitescentium gurgitum portus vel manufacti, vel natura firmissimi prohibent: divitiarum cupidinem, nisi ratione frenetur, nec consilium temperat, nec lex mitigare potest, nec ulla satiat abundantia. Non erubescit, non futurum judicium reformidat, sed desiderio plus habendi, ut luxuriosi dediti voluptatibus solent gestire in amplexus, et insanire ad libidinem, ita calumniarum 628 et dissensionum urbes ac viculos, villasque complet: insulas, maria, terras, littora, vias, transitus, studia possidet avaritia, [PL22.827] dum desiderio plus habendi, negotiatione merces huc illucque commutat, et fraudibus atque perjuriis divitiarum jacit inexplebilia fundamenta.

16. Itaque hujuscemodi rabiem contemnentes, divitias cultum Dei, et firmissimas possessiones castitatis et sanctimoniae, requiramus; adorantes Patris, et Filii, et Spiritus Sancti unam divinitatem; resurrectionem mortuorum incorruptibilem, et jugiter permanentem esse credentes. Neque enim fieri potest, ut eam mors superet, quae Christi passione firmata est, suscitans incorruptum et in aeternum permanens templum corporis sui. Oremus pro piissimis Imperatoribus; et observatione legis Dei, jejuniorum praecepta decoremus: quia virtus absque ulla necessitate custodit sectatores suos, et sensum in cogitationes varias fluctuantem, de terrenis ad excelsa sublimat, nequaquam pulchritudinem corporum, sed conversationis ac morum ordinem contemplans, ostendens ei laetantium in coelo Angelorum choros, et docens splendentium disciplinarum fulgura, ut in praesenti saeculo quasi athleta fortissimus illatas sustineat plagas, et futuram pro his gloriam praestoletur: nequaquam vitiis subjacens, sed interiorem hominem desiderio sui ad aeterna sustollens; atque omnes impetus voluptatis, ratione compescens, illud cogitet quod futurus est, et quantum potest sustinere humana fragilitas, recedat a corporalium rerum sollicitudine, praeferens carnalibus spiritualia, ut etiam ipsum corpus despiciens, et praesentium voluptatum duriorem, sed meliorem vitam inire persuadeat, ut qui tum [al. dudum] libidini serviebat, libertate bona serviat castitati, et retractus a praecipitiis, mollia jejuniorum frena suscipiat. Etenim si absque rectore fuerit ac magistro corporum infirma 629 natura, nec imperanti animo voluerit obedire, et sibi, et rectori concitat infinita naufragia, et pertrahit eum ad turpissimas libidines, ac barathrum voluptatum, ut nequaquam honesta consideret, sed fugiens bona, in coeno ac sordibus commoretur. Virtus vero cum aurigae modo [al. in aurigae modum] animum rexerit, et quasi in curru stans, impetus ejus et varios appetitus doctrinae habenis composuerit [f. compescuerit], de humilibus eum ad excelsa sublevat, invisibilia aeternaque pro visibilibus ostendens, mansionem in coelis parat, et amicos illi efficit eos, qui Dei ministerio servientes, spiritualibus deliciis perfruuntur: ut quod hic cernebat in imagine, ibi in veritate perspiciat, et majorem solis radiis videat claritatem, quae nobis huc ex parte descendit, ut de minoribus ad majora [PL22.828] tendamus, et quasi per litteras ac syllabas ad legendum proficiamus: quia et illa his, et haec illis indigent. Ibi cum fuerimus beatorum juncti consortio, audiemus: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. 25. 21. 23).

17. Incipient [al. incipientes] sanctae Quadragesimae jejunia ab undecima die mensis Phamenoth, et hebdomadae Dominicae passionis sextadecima die mensis Pharmuthi. Et finiemus jejunia vespere sabbati vicesima prima die ejusdem mensis Pharmuthi, 630 et sequenti die Dominica Pascha celebrabimus [al. celebremus], vicesima et secunda die ejusdem mensis. Post quae jungemus [al. jungamus] septem hebdomadas sanctae Pentecostes: pauperum memores, amantes Deum et proximum, orantes pro inimicis, persecutoribus blandientes, infirmorum ruinas consolatione et misericordia sublevantes: ut lingua semper in Dei laudibus personet: ut Ecclesiae justa judicia nequaquam irrationabili clementia destruantur, ne Legi Dei arbitria praeferantur humana: cujus si desideraverimus [al. cujus desideravimus] amicitias, coelestem gloriam consequemur in Christo Jesu Domino nostro; per quem, et cum quo Deo Patri claritas et imperium cum Spiritu Sancto in saecula saeculorum. Amen.

18. Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos fratres qui nobiscum sunt. Et hoc nosse debetis: Pro defunctis Episcopis in locis singulorum constitutos. In urbe Nichium pro Theopempto, Theodosium: In Terenuthide Arsinthium: In oppido Geras pro Eudemone Pirozum: In Achaeis pro Apolline Musaeum: In Athrividi pro Isidoro Athanasium: In Cleopatride Offellum: In oppido Laton pro Timotheo Apellen. His ergo scribite, et ab eis, juxta morem, Ecclesiasticas suscipite litteras.

EPISTOLA CI AUGUSTINI AD HIERONYMUM

Domino carissimo, et desideratissimo, et honorando in Christo fratri, et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS in Domino salutem.

1. »Audivi pervenisse in manus tuas litteras meas; sed quod adhuc rescripta non merui, nequaquam imputaverim dilectioni tuae. Aliquid proculdubio impedimenti fuit. Unde agnosco, Dominum a me potius deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi, quod rescripseris. Nam rescribendi jam dedit, quia cum volueris, facillime poteris.

2. »Etiam hoc, quod ad me sane perlatum est, utrum quidem crederem, dubitavi; sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui. Hoc autem brevi, suggestum esse caritati tuae a nescio quibus fratribus, mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim, Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris: Deum nostrum testor, hoc me non fecisse, sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur, a me scriptum esse, puto te debere cognoscere: aut si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea, aut de ipsa tua benevolentia gavisurus; verum etiam hoc a te postulem, et flagitem.

3. »O si licuisset, et si non cohabitante, saltem vicino [PL22.830] te in Domino perfrui ad crebrum et dulce colloquium! Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum, quod in Domino quam possumus simul sumus, conservari studeas, et augeri ac perfici; et rescripta quamvis rara non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum, 632 et omnes fratres qui tecum ac de te in Domino gloriantur. Memor nostri exaudiaris a Domino in omni sancto desiderio tuo, domine carissime, et desideratissime, et honorande in Christo frater.«

EPISTOLA CII HIERONYMI AD AUGUSTINUM

Domino vere Sancto, ac beatissimo Papae AUGUSTINO HIERONYMUS in Domino salutem.

1. In ipso profectionis articulo sancti filii nostri Asterii Hypodiaconi, necessarii mei, beatitudinis tuae litterae ad me pervenerunt, quibus satisfacis, te contra parvitatem meam librum Romam non misisse. Hoc nec ego factum audieram, sed epistolae cujusdam quasi ad me scriptae per fratrem nostrum Sysinnium Diaconum huc exemplaria pervenerunt: in qua hortaris me, ut παλινωιδιαν super quodam Apostoli capitulo canam, et imiter Stesichorum inter vituperationem et laudes Helenae fluctuantem, ut qui detrahendo oculos perdiderat, laudando receperit. Ego simpliciter fateor dignationi tuae, licet stylus et ἐπιχειρήματα tua mihi viderentur: tamen non temere exemplaribus litterarum credendum putavi; ne forte me respondente, laesus juste expostulares, quod probare ante debuissem tuum esse sermonem, et sic rescribere. Accessit ad moram sanctae et venerabilis Paulae longa infirmitas. Dum enim languenti multo tempore assideremus [al. assidemus], pene epistolae tuae, vel ejus qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus, memores illius versiculi: Musica in luctu importuna narratio (Eccli. 22. 6). Itaque si tua est epistola, aperte scribe, vel mitte exemplaria veriora: ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione 633 versemur: et vel nostrum emendemus errorem, vel alium frustra reprehendisse doceamus.

2. Absit autem a me, ut quidquam de libris tuae beatitutidinis attingere audeam. Sufficit enim mihi probare mea, et aliena non carpere. Caeterum optime novit prudentia tua, unumquemque in suo sensu abundare, et puerilis esse jactantiae, quod olim adolescentuli facere consueverant, accusando illustres [PL22.831] viros, suo nomini famam quaerere. Nec tam stultus sum, ut diversitate explanationum tuarum me laedi putem: quia nec tu laederis, si nos contraria senserimus. Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostram peram non videntes, aliorum, juxta Persium, manticam consideremus. Superest, ut diligas diligentem te; et in Scripturarum campo, juvenis senem non provoces. Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus: nunc te currente et longa spatia transmeante, nobis debetur otium: simulque (ut cum honore tuo et venia dixerim) ne solus mihi de Poetis aliquid proposuisse videaris, memento Daretis et Entelli (Virgil. 5. Aeneid.), et vulgaris proverbii: quod bos lassus fortius figat pedem. Tristes haec dictavimus: utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus.

3. Misit mihi temeritate solita, sua maledicta Calpurnius, cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio ejus didici pervenisse. Ad quae breviter ex parte respondi, et libelli ejus vobis misi exemplaria, latius opus, cum opportunum fuerit, primo missurus tempore: in quo illud cavi, ne in quoquam existimationem laederem Christianam; sed tantum ut delirantis imperitique mendacium ac vecordiam confutarem. Memento mei, sancte et venerabilis Papa. Vide quantum te diligam, ut ne provocatus quidem voluerim respondere: nec credam tuum esse, quod in altero forte reprehenderem. Frater communis suppliciter te salutat.

EPISTOLA CIII. AD AUGUSTINUM

Domino vere Sancto et Beatissimo Papae AUGUSTINO, HIERONYMUS in Christo salutem

1. Anno praeterito per fratrem nostrum Asterium Hypodiaconum dignationi tuae epistolam miseram, promptum reddens salutationis officium: quam tibi arbitror redditam. Nunc quoque per sanctum fratrem meum Praesidium Diaconum, obsecro primum ut memineris mei. Deinde ut bajulum litterarum habeas commendatum, et mihi scias germanissimum, et in quibuscumque necessitas postulaverit, foveas atque sustentes; non quo aliqua re, Christo tribuente, indigeat; sed quo bonorum amicitias [PL22.832] avidissime expetat, et se in his conjungendis maximum putet beneficium consecutum. Cur autem ad Occidentem navigaverit, ipso poteris narrante cognoscere.

2. Nos in monasterio constituti, variis hinc inde fluctibus quatimur, et peregrinationis molestias sustinemus. Sed credimus in eo qui dixit: Confidite, ego vici mundum (Joan. 16. 3): quod ipso tribuente et praesule, contra hostem diabolum victoriam consequamur. Sanctum et venerabilem fratrem nostrum Papam Alypium, ut meo obsequio salutes, obsecro. Sancti fratres, qui nobiscum in monasterio Domino servire festinant, oppido te salutant. Incolumem te et memorem mei Christus Dominus noster tueatur omnipotens, Domine vere sancte et suscipiende Papa.

EPISTOLA CIV AUGUSTINI AD HIERONYMUM

Domino venerabili, et desiderabili sancto fratri, et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS in Domino salutem.

1. Ex quo coepi ad te scribere, ac tua scripta desiderare, nunquam mihi melior occurrit occasio, quam ut per Dei servum, ac ministrum fidelissimum, mihique carissimum, mea tibi afferretur epistola, qualis est filius noster Cyprianus diaconus. Per hunc certe ita spero litteras tuas, ut certius in hoc rerum genere quidquam sperare non possim. Nam nec studium in petendis rescriptis memorato filio nostro deerit, nec gratia in promerendis, nec diligentia in custodiendis, nec alacritas in perferendis, nec fides in reddendis: tantum si aliquo modo merear, adjuvet Dominus, et adsit cordi tuo, et desiderio meo, ut fraternam voluntatem nulla major voluntas impediat.

2. Quia ergo duas jam epistolas misi; nullam autem tuam postea recepi, easdem ipsas rursum mittere volui, credens eas non pervenisse. Quae et si pervenerunt, ac fortasse tuae potius ad me minime pervenire potuerunt, ea ipsa scripta, quae jam misisti, iterum mitte, si forte reservata sunt. Sin minus, rursus dicta quod legam, dum tamen his respondere ne [al. non] graveris, quod jam diu est ut expecto. Primas etiam, quas ad te adhuc Presbyter litteras praeparaveram mittendas, per quemdam fratrem nostrum Profuturum, qui postea nobis collega factus, jam ex hac vita migravit, nec eas tunc ipse perferre potuit, quia continuo dum proficisci disponit, Episcopatus sarcina detentus, ac deinde in brevi defunctus est, etiam nunc mittere volui, ut scias in tua colloquia quam olim inardescam, et quam vim patiar quod a me tam longe absunt sensus corporis tui: per quos adire possit ad animum tuum animus meus, mi [PL22.833] frater dulcissime, et in Domini membris honorande.

636 3. In hac autem epistola hoc addo, quod postea didicimus, ex Hebraeo Job a te interpretatum, cum jam quamdam haberemus interpretationem tuam ejusdem Prophetae ex Graeco eloquio versam in Latinum: ubi tamen asteriscis notasti, quae in Hebraeo sunt, et in Graeco desunt; obeliscis autem, quae in Graeco inveniuntur, et in Hebraeo non sunt: tam mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad singula verba singulas stellas videamus, significantes eadem verba esse in Hebraeo, in Graeco autem non esse. Porro in hac posteriore interpretatione, quae versa est ex Hebraeo, non eadem verborum fides occurrit. Nec parum turbat cogitantem, vel cur in illa prima tanta diligentia figantur asterisci, ut minimas etiam particulas orationis indicent deesse codicibus Graecis, quae sunt in Hebraeis: vel cur in hac altera, quae ex Hebraeis est, negligentius hoc curatum sit, ut non eadem particulae locis suis invenirentur. Aliquid inde exempli gratia volui ponere: sed mihi ad horam codex defuit, qui ex Hebraeo est. Verumtamen quia praevolas ingenio, non solum quid dixerim, verum etiam quid dicere voluerim, salis, ut opinor, intelligis, ut causa reddita, quod movet, edisseras.

4. Ego sane te mallem Graecas potius canonicas nobis interpretari Scripturas, quae Septuaginta Interpretum auctoritate perhibentur. Perdurum enim erit, si tua interpretatio per multas Ecclesias frequentius coeperit lectitari, quod a Graecis Ecclesiis Latinae Ecclesiae dissonabunt, maxime quia facile contradictor convincitur, Graeco prolato libro, id est linguae notissimae. Quisquis autem in eo quod ex Hebraeo translatum est, aliquo insolito permotus fuerit, et falsi crimen intenderit, aut vix, aut nunquam ad Hebraea testimonia pervenietur, quibus defendatur objectum. Quod si etiam perventum fuerit, tot Latinas et Graecas auctoritates damnari quis ferat? Huc accedit, quia etiam consulti Hebraei possunt aliud respondere; ut tu solus necessarius videaris, qui etiam ipsos possis convincere: sed tamen quo judice, mirum si potueris invenire.

3. Nam quidem frater noster Episcopus, cum lectitari instituisset in Ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter abs te positum apud Jonam Prophetam (Cap. 4. v. 6), quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum. Factus 637 est tantus tumultus in plebe, maxime Graecis arguentibus, et inflammantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur Episcopus [ea [PL22.834] quippe civitas erat) Judaeorum testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitia, an malitia hoc esse in Hebraeis codicibus responderunt, quod et Graeci et Latini habebant. Quid plura? coactus est homo velut mexdositatem corrigere, volens, post magnum periculum, non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse. Et vide hoc quale sit, in eis litteris, quae non possunt collatis usitatarum linguarum testimoniis emendari.

6. Proinde non parvas Deo gratias agimus de opere tuo, quo Evangelium ex Graeco interpretatus es: quia pene in omnibus nulla offensio est, cum Scripturam Graecam contulerimus. Unde si quisquam veteri falsitati contentiosus faverit, prolatis collatisque codicibus, vel docetur facillime, vel refellitur. Et si quaedam rarissima merito movent, quis tam durus est, qui labori tam utili non facile ignoscat, cui vicem laudis referre non sufficit? Quid tibi autem videatur, cur in multis aliter se habeat Hebraeorum codicum auctoritas, aliter Graecorum, quae dicitur Septuaginta, vellem dignareris aperire. Neque enim parvum pondus habet illa, quae sic meruit diffamari, et qua usos Apostolos, non solum res ipsa indicat, sed etiam te attestatum esse memini. Ac per hoc plurimum profueris, si eam Scripturam Graecam quam Septuaginta operati sunt, Latinae veritati reddideris: quae in diversis codicibus ita varia est, ut tolerari vix possit, et ita suspecta, ne in Graeco aliud inveniatur, ut inde aliquid proferri aut probari dubitetur. Brevem putabam futuram hanc epistolam: sed nescio quomodo ita mihi dulce factum est in ea progredi, ac si tecum loquerer. Sed obsecro te per Dominum, ne te pigeat ad omnia respondere, et praestare mihi, quantum potueris, praesentiam tuam.

EPISTOLA CV. AD AUGUSTINUM

Domino vere Sancto et Beatissimo Papae AUGUSTINO HIERONYMUS, in Domino salutem.

1. Crebras ad me epistolas dirigis, et saepe [PL22.835] compellas, ut respondeam cuidam Epistolae tuae, cujus ad me, ut ante jam scripsi, per fratrem Sysinnium Diaconum exemplaria pervenerunt absque suscriptione tua; et quam primum per fratrem Profuturum, secundo per quemdam alium te misisse significas: et interim Profuturum retractum de itinere, et Episcopum constitutum, veloci morte subtractum: illum cujus nomen retices, maris timuisse discrimina, et navigationis mutasse consilium. Quae cum ita sint, satis mirari nequeo, quomodo ipsa epistola et Romae et in Italia haberi a plerisque dicatur, et ad me solum non pervenerit, cui soli missa est: praesertim cum idem frater Sysinnius inter caeteros Tractatus tuos dixerit eam se non in Africa, non apud te, sed in insula Adriae, ante hoc ferme quinquennium reperisse.

2. De amicitia omnis tollenda suspicio. De amicitia omnis tollenda suspicio est, et sic cum amico, quas cum altero se est loquendum. Nonnulli familiares mei et vasa Christi, quorum Jerosolymis et in sanctis Locis per magna copia est, suggerebant, non simplici animo a te factum, sed laudem atque rumusculos et gloriolam populi requirente, ut de nobis cresceres; ut multi cognoscerent te provocare, me timere; te scribere ut doctum, me tacere, ut imperitum: et tandem reperisse, qui garrulitati 639 meae silentium modumque imponeret. Ego autem ut simpliciter fatear dignationi tuae, primum idcirco respondere nolui, quia tuam liquido epistolam non credebam; nec (ut vulgi de quibusdam proverbium est) litum melle gladium. Deinde illud cavebam, ne episcopo communionis meae viderer procaciter respondere; et aliqua in reprehendentis epistola reprehendere: praesertim cum quaedam in illa haeretica judicarem.

3. Ad extremum, ne tu jure exspostulares, et diceres: Quid enim? Epistolam meam videras, et notae tibi manus in subscriptione signa deprehenderas, ut tam facile amicum laederes, et alterius malitiam in meam verteres contumeliam? Igitur ut ante jam scripsi, aut mitte eamdem epistolam, tua subscriptam manu, aut senem latitantem in cellula lacessere desine. Sin autem tuam vis vel exercere, vel ostentare doctrinam, quaere juvenes et disertos et nobiles, quorum Romae dicuntur esse quamplurimi, qui possint et audeant tecum congredi, et in disputatione sanctarum Scripturarum, jugum cum Episcopo ducere. Ego quondam miles, nunc veteranus et tuas et aliorum debeo laudare victorias, non ipse rursus effoeto corpore dimicare; ne si me frequenter ad rescribendum impuleris, illius recorder historiae, quod Hannibalem juveniliter exsultantem, Q. Maximus patientia sua fregerit. Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos [PL22.836] Cantando puerum memini me condere soles. Nunc oblita mihi tot carmina: vox quoque Moerim Jam fugit ipsa. (VIRGIL. Eclog. 9. v. 51.) Et ut magis de Scripturis sanctis loquar, Berzellai ille Galaadites, regis David beneficia, omnesque delicias juveni delegans filio (2. Reg. 19), ostendit senectutem haec nec appetere debere, nec oblata suscipere.

4. Quod autem juras te adversum me librum nec scripsisse, neque Romam misisse, quem non scripseris; sed si forte aliqua in tuis scriptis reperiantur, quae a meo sensu discrepent, non me a te laesum, sed a te scriptum, quod tibi rectum videbatur; quaeso ut me patienter audias. Non scripsisti librum, et 640 quomodo mihi reprehensionis a te meae per alios scripta delata sunt? Cur habet Italia quod tu non scripsisti? Qua ratione poscis, ut rescribam ad ea quae scripsisse te denegas? Non tam hebes sum, ut si diversa senseris, me a te laesum putem. Sed si mea cominus dicta reprehendas, et rationem scriptorum expetas, et quae scripserim, emendare compellas, et ad παλινωδίαν provoces, et oculos mihi reddas, in hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis jura violantur. Ne videamur certare pueriliter, et fautoribus invicem vel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi; haec scribo, quia te pure et Christianae diligere cupio, nec quidquam in mea mente retinere. quod distet a labiis. Non enim convenit, ut ab adolescentia usque ad hanc aetatem in monasteriolo cum sanctis Fratribus labore desudans, aliquid contra Episcopum communionis meae scribere audeam: et eum Episcopum, quem ante cepi amare quam nosse; qui me prior ad amicitias provocavit; quem post me orientem in Scripturarum divinarum [al. abest divinarum] eruditione laetatus sum. Igitur aut tuum negato librum, si forte non tuus est, et desine flagitare rescriptum ad ea quae non scripsisti: aut si tuus est, ingenue confitere; ut si in defensionem mei aliqua scripsero, in te culpa sit qui provocasti, non in me, qui respondere compulsus sum.

5. Addis praeterea te paratum esse, ut si quid me in tuis scriptis moverit, et corrigere voluero, fraterne accipias, et non solum mea in te benevolentia gavisurum; sed ut hoc ipsum faciam, deprecaris. Rursum dico quod sentio, provocas senem, tacentem stimulas, videris jactare doctrinam. Non est autem aetatis meae putari malevolum erga eum, cui magis favorem debeo. Et si in Evangeliis ac Prophetis perversi homines inveniunt quod nitantur reprehendere, miraris si in tuis libris, et maxime in Scripturarum expositione, quae vel obscurissimae sunt, quaedam a recta linea discrepare videantur? Et hoc dico non quod in operibus tuis quaedam reprehendenda jam censeam: neque enim lectioni eorum umquam operam dedi, nec horum exemplariorum apud nos [PL22.837] copia est, praeter Soliloquiorum tuorum libros, et quosdam Commentarios in Psalmos, 641 quos si vellem discutere, non dicam a me, qui nihil sum, sed a veterum Graecorum docerem interpretationibus discrepare. Vale, mi amice carissime, aetate fili, dignitate parens; et hoc a me rogatus observa, ut quidquid mihi scripseris, ad me primum facias pervenire.

독자 반응

각주

Fons: Patrologia Latina, t. 22, coll. 814-837 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
작성자: Rodion Vlasov
페이지 생성일: 2026-11-22, 업데이트: 2026-11-22