Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Sermones inediti (2/4)

SYNOPSIS

I. PROPTER fastidium auditoris sermo subtrahendus fuit, sed propter obsequium Martyris exhibendus. Ita ergo adjuvante Domino moderabitur, ut nec onerosus sit, nec forte diminutus, quantum sufficientiae satis est. Illuxit dies Romae solemnissimus, qui magna frequentia populi celebratur. Adjungimur nos, quamvis absentes corpore, praesentes tamen spiritu fratribus nostris in uno corpore sub uno capite. Neque enim, ubi sepulcrum corporis ejus est, ibi tantum memoria meriti ejus. Devotio ubique debetur. Caro uno loco ponitur, sed spiritus victor cum illo est, qui ubique est. Erat beatus Laurentius in corpore, sicut [PL46.856] accepimus, adolescens, vir gravis in animo, quem multum commendabat aetas viridior, corona immarcescibilior. Erat autem diaconus, officio inferior episcopo, corona aequatus Apostolo. Haec autem solemnitas omnium Martyrum gloriosorum ad hoc instituta est in Ecclesia, ut ad imitationem, qui non viderunt patientes, adducantur fide, commemorentur solemnitate. Excideret enim fortasse de cordibus hominum, quod non anniversariis ordo repeteret. Et non omnium martyrum ubique possunt esse ferventes solemnitates, nam quotidie non deessent. Non enim vel unus dies inveniri in anni cursu potest, quo non per diversa Martyres coronati sunt. Sed ferventiores solemnitates, si continuae essent, afferrent fastidium; intervalla autem renovant affectum. Nos tantum audiamus quod jussum est, attendamus quod promissum est. In cujuslibet Martyris solemnitate ita praeparemus cor nostrum festivitati ejus, ut non separemur ab imitatione ejus.

II. Homo enim erat, et nos homines sumus. A quo ille factus est, ab ipso et nos. Quo pretio emptus est, ipso et nos. Non debet itaque homo Christianus dicere: Quare ergo? Imo non debet dicere: Ego non. Sed: Quare et ego non? Audistis beatum Cyprianum martyrum et exemplum et tubam: In persecutione, inquit, militia, in pace conscientia coronatur. Nemo ergo sibi putet deesse tempus. Non semper adest tempus passionis, semper autem est devotionis. Nec se quisquam infirmum putet, ubi Deus vires operatur, ne, cum sibi timet, de ipso operatore desperet. Propterea id exemplis Martyrum omnes aetates Deus esse voluit, et utrumque sexum. Coronati sunt senes, coronati sunt juvenes, coronati adolescentes, coronati pueri, coronati viri, coronatae foeminae. Et in foeminis omnis aetas coronata est, nec dixit foemina: Impar sum sexu ad devincendum diabolum. Attendit magis hostem dejiciendum, a quo dejecta est, et expugnandum fide, cui consenserat seductione. Numquid et foeminae de suis viribus praesumpserunt? Omni enim homini dictum est: Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Gloria ergo Martyrum gloria Christi praecedentis Martyres, implentis Martyres, coronantis Martyres. Verumtamen, quamvis alio sit tempore pax, alio persecutio, deest alicui tempori occulta? Nunquam deest. Leo ille draco, nec semper saevit, nec semper insidiatur, sed semper persequitur. Quando saevitia est aperta, non sunt occultae insidiae. Quando occultae sunt insidiae, non est aperta saevitia. Id est, quando ut leo rugit, non ut draco serpit. Quando ut draco serpit, non ut leo rugit; tamen, quia aut leo est, aut draco, semper persequitur. Quando tacet fremitus, insidias cave. Quando insidiae produntur, in fremitu leonem devita. Et leo autem, et draco devitatur, si semper cor in Christo servetur. Quidquid in hac vita metuendum est, transiturum est. In alia vero vita, et [PL46.857] quod amandum est, non transit, et quod timendum est, non transit.

III. Certe modo in Evangelio Dominus alloquebatur Judaeos, et dicebat eis: Vae vobis, Scribae, et Pharisaei! quia extruitis monumenta Prophetarum, et dicitis: Si essemus tempore patrum nostrorum, non consentiremus eis in necem Prophetarum. Certe testimonium perhibetis, quia filii estis eorum, qui occiderunt Prophetas. Et vos implebitis mensuram patrum vestrorum. Cum enim dixissent: Si essemus tempore patrum nostrorum, non consentiremus eis in necem Prophetarum (Matth. XXIII, 29-32), confirmaverunt se filios esse illorum. Nos autem, si rectum iter tenemus, non dicimus patres nostros, qui occiderunt Prophetas, sed patres nostros dicimus, qui occisi sunt a patribus illorum. Sicut enim degenerat quisque moribus, sic filius fit moribus. Quia utique, fratres, filii Abrahae dicti sumus, Abrahae nec faciem novimus, nec de genere ejus stirpem carnis ducimus. Quomodo ergo ejus filii? Non in carne, sed in fide. Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6). Si ergo justus Abraham, quia credidit, omnes post Abraham imitantes fidem Abraham facti sunt filii Abraham. Judaei ex carne nati degeneraverunt, nos ex alienigenis orti imitando assecuti sumus, quod illi degenerando perdiderunt. Absit ergo, ut pater illorum Abraham, quamvis de carne venerunt Abraham. Patres illorum illi fuerunt, de quibus et ipsi confessi sunt. Si essemus, inquiunt, tempore patrum nostrorum, non eis consentiremus in necem Prophetarum. Quomodo dicis, te non fuisse consensurum eis, quos patres tuos dicis? Si patres erant, filius es. Si filius es, consensurus eras. Si autem consensurus non eras, filius non es. Si filius non es, non sunt illi patres. Dominus ergo ex hoc eos convincit facturos, quod illi fecerunt, quia patres suos eos esse nominaverunt. Certe, inquit, testimonium ipsi perhibetis vobis, quia filii estis eorum, qui occiderunt Prophetas, quia dixistis eos patres vestros. Et vos implebitis mensuram patrum vestrorum.

IV. Et nunc consideremus, qui sint filii occisorum, et qui sint filii occidentium. Et videtis multos currere ad Memorias Martyrum, benedicere calices suos de Memoriis Martyrum, redire saturatos de Memoriis Martyrum, et tamen discute illos, et invenies inter persecutores Martyrum. Per ipsos enim tumultus, seditiones, saltationes omnis luxuriae, quas odit Deus, et modo, quia illos jam coronatos lapidibus non possunt, calicibus persequuntur. Qui erant, et quorum filii erant, quorum saltationes recenti, et prope hesterna Memoria de loco sancti Martyris Cypriani prohibitae sunt? Certe saltabant ibi, et gaudebant ibi, et solemnitatem ipsam, quasi gauderent, magnis votis expectabant, et ad eum diem semper venire cupiebant. Inter quos numerandi sunt? Inter persecutores Martyrum, an inter filios Martyrum? Apparuerunt, quando prohibiti in seditionem tumuerunt. Filii laudant, [PL46.858] persecutores saltant. Filii hymnos dicunt, illi convivia producunt. Non ergo interest, quomodo honorare videantur. Tales enim sunt, qui honorant, quales illi fuerunt, qui dixerunt: Si essemus illis temporibus, non consentiremus patribus nostris in necem Martyrum, aut in necem Prophetarum. Consentite modo fidei Martyrum, et credimus, qui non eratis consensuri interfectoribus Martyrum. Martyres unde coronati sunt? Credo, viam Dei ambulando, tolerando, inimicos etiam suos diligendo, pro eis obsecrando. Haec est corona Martyrum, hoc meritum Martyrum. Amas, imitaris, laudas, filius es Martyris. Vitam fers contrariam, referes et tunc manum contrariam.

V. Proinde, dilectissimi, quoniam persecutio, sicut dixi, nunquam deest, et diabolus aut insidiatur, aut saevit, semper parati esse debemus corde fixo in Domino, et, quantum possumus, inter istas molestias, tribulationes, tentationes orare nos fortitudinem a Domino, quoniam per nos ipsi parvi et nulli sumus. Quid de nobis dicamus? Paulum Apostolum, cum legeretur, audistis. Sicut abundant, inquit, passiones Christi in nobis, sic abundat per Christum et consolatio nostra (2 Cor. I, 5). Sicut in Psalmo dicitur: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae, Domine, jucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Quomodo hoc dictum est in Psalmo: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, ita exhortationes tuae jucundant animam meam, sic dictum est ab Apostolo: Sicut abundant passiones Christi in nobis, sic abundat per Christum consolatio nostra. Deficeremus, cum adesset persecutio, si deesset consolator. Et quia vires ipsae vel tolerandi, vel quaedam relaxatio vivendi ad tempus propter necessarium ministerium non erant ab ipsis, videte quid dixerit. Nolum vobis facio, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quia supra modum et ultra vires gravati sumus (I Cor. I, 8). Tribulatio illa transcendit vires humanas, numquid et auxilia divina? Supra modum, inquit, et ultra vires gravati sumus. Quantum ultra vires? Vide, quia de animi viribus dicit: Ita, ut taederet nos etiam vivere. Quomodo affectus erat Apostolus multitudine pressuram, ut, quem charitas vivere instigabat, taedium a vita prohiberet! Quomodo eum charitas vivere cogebat, charitas illa, de qua alio loco dicit: Permanere autem in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 24). Ecce tanta increverat persecutio, et tanta tribulatio, ut taederet eum etiam vivere. Ecce timor et tremor venerunt super eum, et contexerunt eum tenebrae; sicut audistis, cum diceretur in Psalmo. Vox enim corporis Christi est, vox membrorum Christi. Vis ibi agnoscere vocem tuam? Esto membrum Christi. Timor, inquit, et tremor cecidit super me, et contexerunt me tenebrae. Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 6, 7)! Nonne hoc videtur dixisse Apostolus, cum ait: Ita, ut taederet nos etiam vivere? [PL46.859] Quodam modo taedium passus est a visco carnis, quando volare volebat ad Christum. Abundantia tribulationum infestabat viam, sed non intercludebat. Taedebat vivere, sed hoc non in illa aeterna vita, de qua dicit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I, 21). Sed quia ex charitate hic tenebatur, quid sequitur? Si autem vivere in carne hic mihi fructus operis est, et quid eligam, ignoro. Compellor autem e duobus concupiscentiam habens dissolvi, et cum Christo esse. Quis dabit mihi pennas sicut columbae? Manere autem in carne necessarium propter vos (Ibid. 22-24). Cesserat susurrantibus pullis suis, tegebat passis alis, fovebat pullos, sicut ipse ait: Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos (1 Thess. II, 7).

VI. Et videte, fratres; modo lectum est in Evangelio: Quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII, 37). Attendite gallinam, attendite et alias aves, quae in nostris oculis nidificant. Ova fovent, pullos nutriunt. Nullam videbitis infirmari cum filiis. Videte gallinae habitum, quando pullos alit, quemadmodum mutatur vox ejus, et in quamdam raucedinem frangitur. Pennae ipsae non collectae et alacres, sed hispidae et languidae, ita ut si videas avem aliam, cujus nidum ignores, non agnoscas, an ova habeat, vel pullos. Gallinam autem cum videris, etiamsi ova ejus non videas, nec pullos ejus videas, ex ipsa voce, et habitu corporis intelligas matrem. Quid ergo fecit mater nostra Sapientia? In carne infirmata est, ut pullos colligeret, ut generaret, ut foveret; sed infirmum Dei fortius est hominibus. Sub has alas infirmitatis carnis suae, sed sub occultam potentiam Divinitatis suae colligere volebat filios Jerusalem. Hoc Apostolum suum docuerat, quia hoc in illo ipse faciebat. Hoc enim ait ipse Apostolus: Vultis experimentum accipere ejus, qui in me loquitur, Christi (2 Cor. XIII, 3)? Et passiones Christi dicit in se abundasse, non passiones suas, sed passiones Christi. Erat enim in corpore Christi, et erat membrum Christi, et quidquid cum pullis fovendis agebatur in Apostolo, et in membro suo, caput agebat. Hic ergo Apostolus attendens infirmitatem pullorum suorum affectu et desiderio, ut columba, volare cupiebat, sed charitate filiorum, ut gallina, remanebat. Ipsi, inquit, in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis simus, sed in Deo, qui suscitat mortuos, qui de tantis mortibus eruit nos, et eruet, in quem speramus, quoniam et adhuc eruet (Id. I, 9, 10). Eruit, et eruet quid ait? Servat vitam istam nostram vobis. De multis enim mortibus eruit, ne opprimeretur a persecutoribus, ne citius quam pullis opus erat, coronaretur, secundum illud, quod ait: Manere autem in carne necessarium propter vos. Sed hoc confidens, novi, quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei (Philipp. I, 24, 25). Cupiditas ad alium rapiebat, necessitas alibi retinebat. Dissolvi, inquit, et esse cum Christo multo magis optimum (Ibid. 23). Istud non dixit Necessarium, sed optimum. Quod [PL46.860] est enim optimum, per se appetitur, quod necessarium, ex necessitate assumitur; inde necessarium nominatur.

VII. Necessariae rei necessitas nomen imposuit. Proinde nunc nobis necessarius cibus est iste, quo utimur; ad sustentandam temporalem vitam necessarius cibus est; ille autem optimus cibus virtutis, et sapientiae, panis vivus, semper efficiens, nunquam deficiens. Ille optimus est, iste necessarius est. Proinde cum transierit ista necessitas famis, et sustentandi mortalis corporis, non erit iste cibus jam necessarius. Quid enim ait Apostolus? Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et has evacuabit (1 Cor. VI, 13). Quando autem evacuabit? Quando corpus hoc animale resurgens fit spirituale. Ibi enim nulla erit indigentia, et non ibi erunt opera necessitatis. Omnia enim ista, fratres, et bona, quae hic dicuntur, opera, et ea ipsa opera, quae monemur ut faciamus quotidie, necessitatis opera sunt. Quid tam bonum, quid tam praeclarum, quid tam laudabile Christiano, quam frangere panem esurienti? Egenum sine tecto inducere in domum? Videre nudum, et vestire? Videre mortuum, et sepelire? Videre litigantem, et concordare? Videre infirmum, et visitare, aut curare? Omnia haec laudabilia opera sunt. Attendite et videte, quia necessitas ea peperit. Frangis enim panem, quia vides esurientem. Si nemo esuriret, cui frangeres panem? Tolle necessitatem alterius miseriae, non erit opus tua misericordia. Sed tamen per haec opera, quae necessitas genuit, pervenimus ad illam vitam ubi necessitas non erit, quomodo per navem ad patriam. In patria semper mansuro, nunquam peregrinaturo navis opus non erit; sed illa navis, quae ibi opus non erit, illuc ipsa perducit. Cum perventum fuerit, ista non erunt, sed nisi hic adimpleantur, illuc perveniri non potest. Estote itaque alacres in bonis operibus necessitatis, ut sitis beati in perfruitione illius aeternitatis, ubi jam necessitas moritur, quia mater omnium necessitatum mors ipsa morietur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quando dicetur morti: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (1 Cor. XV, 53-55)? absumptae morti, et devictae dicetur: Quia novissima inimica destruetur mors (Ibid. 26).

VIII. Modo autem omnibus necessitatis operibus cum morte pugnatur. Defectus enim omnis ad mortem trahit, et sustentatio omnis a morte revocat, et ita mutabile est corpus, ut quodam modo aliae mortes aliis mortibus pellantur. Quidquid assumitur, ubi diu perseverari non potest, quodam modo inchoatio mortis est. Jam videte istam vitam. Si quidquid assumitur, ubi permaneri diutius non potest; ubi, si diutius permanseris, moreris, inchoatio mortis est, et tamen, nisi assumatur, alia mors non pellitur. Verbi gratia, non manducat. Si manducaverit, et digerit, reficitur. Cum non manducat, assumit jejunium, ut mortem, quam factura erat crapula, repellat a se. Nisi [PL46.861] assumpserit abstinentiam et jejunium, non a se illud repellet. Rursus in hoc jejunio, quod assumpsit, ut mortem crapulae repelleret, si perseverare in illo voluerit, aliam mortem famis timebit. Sicut ergo assumpsit jejunium, ut mortem crapulae devitaret, sic assumpturus est cibum ut mortem jejunii devitet. Quidquid enim horum assumpseris, si in eo perseveras, deficies. Ambulando fatigatus eras, si permanseris in ambulando, fatigatione ipsa deficies, et morieris. Ut ergo non deficias ambulando, requiescis sedendo. Perdura in sedendo, et inde morieris. Somnus te gravis oppresserat; evigilandum est, ne moriaris. Vigilando morieris, nisi rursus dormieris. Da mihi, quod assumas in adjutorium in malum, quod gravabat, pellendum, ubi securus ita sis, ut in eo perseverare velis. Quidquid assumpseris, hoc ipsum timendum erit. Ergo in omni mobilitate et mutabilitate defectionum, et adjutoriorum cum morte pugnatur. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, dicetur morti: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Videbimus, laudabimus, permanebimus. Nulla erit ibi indigentia, nullum adjutorium requiretur. Non invenis mendicum, cui panem frangas; aut peregrinum, quem in domum recipias. Non invenis sitientem, cui calicem porrigas; nec nudum, quem cooperias; nec aegrotum, quem visites; nec litigantem, quem concordes; nec mortuum, quem sepelias. Omnes cibo justitiae et potu sapientiae saginantur, omnes immortalitate vestiti sunt, omnes in patria sua aeterna vivunt. Omnium sanitas ipsa aeternitas est, aeterna sanitas, aeterna concordia. Nemo litigat, nemo judicem quaerit, nemo arbitrum compositionis, nemo sententiam ultionis. Nulla aegritudo, nulla mors.

IX. Haec dicere potuimus, quae ibi non erunt; quae vero ibi erunt, quis dicat? Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (1 Cor. II, 9). Recte ergo Apostolus: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Quidquid passus fueris, o Christianae, scito nihil esse ad id, quod accepturus es. Certe hoc fide retinemus, de corde tuo hoc non recedat. Non potes hoc capere, et videre, quid eris, quale ergo erit quod ab eo, qui capturus est, capi non potest? Utique nos erimus, quod erimus, et capere non possumus, quod erimus. Supergreditur omnem infirmitatem nostram, supergreditur omnem cogitationem nostram, supergreditur omnem intellectum nostrum, et tamen nos erimus. Dilectissimi, ait Joannes, filii Dei sumus; utique jam adoptione, fide, pignore. Pignus accepimus, fratres, Spiritum sanctum. Quando fallit, qui tale pignus dedit? Filii Dei, inquit, sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. Dixit: Nondum apparuit, et id, quod Nondum apparuit, non dixit. Nondum apparuit, quod erimus. Diceret: Illud erimus, et tales erimus! Quidquid diceret, cui diceret? Non audeo dicere: Quis [PL46.862] diceret? sed certe: Cui diceret? Et forte enim erat, qui diceret, quia ipse est, qui in Christi pectore recumbebat, et de ejus pectore in illo convivio sapientiam bibebat, qua sapientia saginatus eructavit: In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Ergo hoc dixit: Scimus, quia, cum apparuerit, quod erimus, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. Cui similes? Utique ei, cujus filii sumus. Dilectissimi, ait, filii Dei sumus, et nondum apparuit, quod erimus. Scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, cujus filii sumus, Quoniam videbimus eum, sicuti est (I Joan. III, 2). Jam modo, si vis esse, cui similis eris, si vis nosse, cui similis eris, attende ipsum, si potes. Nondum potes. Ergo nescis, cui similis eris, propterea nescis, quantum similis eris. Nesciendo ergo adhuc, quod est ille, nescis, quod eris et tu.

X. Hoc ergo meditantes, charissimi, semper expectemus gaudium nostrum sempiternum, et semper oremus fortitudinem in laboribus et tentationibus temporalibus, sive nos pro vobis, sive vos pro nobis. Ne putetis enim, fratres, nostras orationes esse vobis necessarias, et vestras orationes nobis non esse necessarias. Invicem nobis necessariae sunt orationes pro invicem, quia ipsae orationes pro invicem charitate conflantur, et hoc sacrificium tanquam de ara pietatis suavissime fragrat Domino. Si enim Apostoli dicebant, ut oraretur pro illis, quanto magis nos longe impares, sed utcumque vestigia eorum sequi cupientes, et quantum assequamur, nec scire valentes, nec dicere audentes. Illi ergo tales Viri orari pro se volebant ab Ecclesia, et dicebant: Quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in diem Domini nostri Jesu Christi (II Cor. I. 14). Invicem pro se orabant ante diem Domini nostri Jesu Christi, gloria in die, infirmitas ante diem. Oretur in infirmitate, ut gaudeatur in gloria. Etenim diversis temporibus illuc tamen uno tempore omnes perventuri sumus. Hinc exeundi diversa sunt tempora; illic accipiendi unum tempus est. Semel enim et simul congregabimur, ut accipiamus, quod diversis temporibus et credidimus, et desideramus. Quemadmodum operarii illi in vinea alii ducti sunt hora prima, alii hora tertia, alii sexta, alii nona, alii decima (Matth. XX). Diversis temporibus vocati sunt, sed uno tempore merces omnibus persolvitur. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO XIV. In Natali Cypriani Martyris

SYNOPSIS

I. SANCTA solemnitas beatissimi Martyris, quae nos in nomine congregavit, de meritis et gloria tanti Martyris exigit aliquid digne dici. Virtutibus enim ejus [PL46.863] et gloriae posset forte humana lingua sufficere, si se voluisset ipse laudare. Verumtamen et nos devotione magis quam facultate laudemus eum, imo Dominum laudemus in eo, Dominum in illo, et illum in Domino. Quid enim esset in Domino, vox Martyrum de Psalmo modo, cum legeretur, audita est: Auxilium nostrum in nomine Domini (Psal. CXXIII, 8). Si auxilium omnium nostrum in nomine Domini, quanto magis Martyrum. Ubi major pugna, ibi majus auxilium necessarium est. Duo sunt enim, quae faciunt Christianorum angustam viam: voluptatis abjectio, et tolerantia passionis. Vincis, quicumque confligis, si viceris, quod libet, et terret. Vincis, inquam, Christiane, quicumque confligis, si viceris, quod libet, et terret. Aliud, quod libet; aliud, quod terret. Sed nunc de Martyrum agitur gloria. Facile est Martyrum solemnia celebrare; difficile est Martyrum passiones imitari.

II. Angustam, ut dicere coeperam, et arctam Christianorum viam duae res faciunt: contemptus voluptatis, et tolerantia passionis. Quisquis ergo confligit, sciat se cum toto mundo confligere, et confligens cum toto mundo, haec duo vincat, et vincit mundum. Vincat, quidquid blanditur; vincat, quidquid minatur. Voluptas enim falsa est, poena transitoria. Si vis intrare per angustam portam, claude portas cupiditatis et timoris. His enim tentat ille tentator ad evertendam animam. Janua cupiditatis promittendo tentat; janua timoris minando tentat. Est, quod cupias, ut ista non cupias. Est, quod timeas, ut ista non timeas. Non auferatur cupiditas, sed mutetur. Timor non extinguatur, sed in aliud transferatur. Quid cupiebas? Quid mundo blandienti cedebas? Quid cupiebas? Voluptatem carnis, concupiscentiam oculorum, ambitionem saeculi. Nescio, quis istorum trium capitum est carnis infernus. Sed audi apostolum Joannem, qui super pectus Domini discumbebat, et hoc in Evangelio eructabat, quod in convivio Christi bibebat, audi eum dicentem: Nolite diligere mundum, neque ea, quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo, quoniam omnia, quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (1 Joan. II, 15, 16). Dicitur ergo mundus hoc coelum et terra. Non ipsum mundum vituperat, qui dicit: Nolite diligere mundum. Qui enim istum vituperat, artificem mundi vituperat. Audiat mundum bis uno loco nominatum sub diversis significationibus. De Domino Christo dictum est: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Mundus per eum factus est (Joan. I, 10). Auxilium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Psal. CXXIII, 8). Mundus per eum factus est. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi (Id. CXX, 1, 2). Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Iste mundus a Deo factus est: Et mundus eum non cognovit. Dilector mundi, amator operis, contemptor artificis, amor tuus migret. Rumpe funes a creatura, alliga ad creatorem. Muta amorem, muta timorem. Non enim faciunt [PL46.864] bonos et malos mores, nisi boni vel mali amores. Magnus iste vir, dicet aliquis, bonus est, magnus est. Unde? quaeso. Multa novit. Quid diligat quaero, non quid sciat. Nolite ergo diligere mundum, neque ea, quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo, quoniam omnia, quae in mundo sunt, (utique in dilectoribus mundi; ea, quae sunt in dilectoribus mundi) concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi. In concupiscentia carnis voluptas est. In concupiscentia oculorum curiositas est. In ambitione saeculi superbia est. Qui tria ista vincit, non ei remanet omnino in cupiditate, quod vincat. Multi rami, sed triplex radix. Quanta mala habet, quanta mala facit carnalis voluptatis appetitio! Inde adulteria, fornicationes, inde luxuria, inde ebrietas. Quidquid titillat sensus illicite, et mentem penetrat suavitate pestifera, addicit carni mentem, deturbat exercitatorem, subit servienti imperantem. Et quid poterit homo facere rectum in se ipso perversus?

III. Quae mala facit turpis curiositas, concupiscentia vana oculorum, aviditas nugacium spectaculorum, insania stadiorum, nullo praemio consequente conflictus certaminum! Certant aurigae aliquo praemio, litigant pro aurigis populi aliquo praemio. Sed delectat auriga, delectat venator, delectat scenicus. Itane honestum delectat turpitudo? Muta etiam cupiditatem spectaculorum. Exhibet Ecclesia menti tuae honorabiliora et veneranda spectacula. Modo legebatur Passio beati Cypriani. Aure audiebamus, mente spectabamus, certantem videbamus, periclitanti quodam modo timebamus, sed Dei adjutorium sperabamus. Denique vultis nosse cito, quid intersit inter spectacula nostra et theatrica? Nos, quantum in nobis viget sana mens, Martyres, quos spectamus, cupimus imitari. Nos, inquam, sanctos Martyres, quos certantes spectamus, cupimus imitari. Honeste spectator! in theatris cum spectas, insanis, si audes imitari quem diligis. Ecce ego specto Cyprianum, amo Cyprianum. Si irasceris, maledic mihi, et dic: Talis sis! specto, delector, quantum valeo, lacertis mentis amplector. Video certatorem, audio victorem. Irascere, ut dixi, et dic mihi: Talis sis! Vide, si non amplector; vide, si non opto; vide, si non cupio; vide, si non indignum me possum dicere; refugere tamen avertique non possum. Specta tu, delectare tu, ama tu. Noli irasci, si dixero: Talis sis! Sed parco, non dico. Agnosce amicum. Spectacula muta mecum. Tales amemus, quos imitari, quantum valemus, optemus. Sed infamis est ille, qui spectatur; qui spectat, honestus est. Cesset cupiditas emptoris, et nulla erit turpitudo venalis. Infamiam spectando confirmas. Quid provocas, quod accusas? Miror, si amati tui non te aspergit infamia. Sed non te aspergat, immaculata maneat honestas, si potest, spectatrix libidinum, emptrix turpium voluptatum. Audeo prohibere spectacula? Audeo prohibere? Audeo plane. Dat mihi fiduciam [PL46.865] locus iste, et qui me constituit in isto loco. Potuit sanctus Martyr saevientes sustinere Paganos, ego non audeam audientes instruere Christianos? Ego metuam tacitas offensiones, cum ille contempserit apertos furores? Dicam prorsus. Certe redarguar in cordibus audientium, si falsa dico. Optime facit, omnino optime facit antiqua disciplina Romana, quae omne genus Histrionum infami loco deputavit. Non illis ullus honor in Curia, non saltem in plebeia tribuitur. Undique ab honestis remoti, et honesti venales praepositi. Quid a te propter dignitatem Decurii removisti, et propter voluptatem tibi in theatro posuisti? Consonet dignitati tuae voluptas tua. Et ipsi miseri addicti sunt spectantium cupiditatibus, spectantium insanientibus voluptatibus. Remove ista omnia, et liberantur. Misericordiam in illos facit, qui spectare noluerit.

IV. Dicta sint haec de concupiscentia oculorum. Ambitio saeculi quantum mali habet! Ibi omnis superbia. Et quid est pejus superbia? Sententiam Domini audi. Deus superbis resistit; humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Ergo et ambitio saeculi maligna est. Dicet aliquis: Sine illa non possunt esse saeculi Potestates. Prorsus possunt. Nescio, quis auctor ipsorum ait: Suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Prorsus possunt. Rector est in potestate constitutus. Erigat, et rexit. Sed humana mens pergit in elationem. Frenetur elatio. Hominem se esse cognoscat, qui de homine judicat. Dispar est dignitas, sed communis est ipsa fragilitas. Hoc qui pie, sancteque cogitat, et habet potestatem, et non pergit in elationem. Vicit ista omnia Cyprianus. Quid enim non vicit, qui vitam ipsam omnibus tentationibus redundantem contempsit. Mortem illi minatus est judex; ille confessus est Christum, paratus mori pro Christo. Ubi mors venerit, nulla remanebit ambitio, nulla curiositas oculorum, nulla appetitio sordidarum et carnalium voluptatum. Una vita contempta omnia superantur.

V. Beatus ergo Cyprianus laudetur in Domino, quia omnia ista vicit. Quando hos posset, si non adjuvisset Dominus? Quando vinceret, si non spectator, qui coronam parabat vincenti, subministraret vires laboranti? Gaudet plane et ipse, gaudet pro nobis, non pro se, quando in Domino laudatur. Mitis enim est valde, et scriptum est: In Domino laudabitur anima mea. Audiant mites, et laetentur (Psal. XXXI, 3). Mitis erat. In Domino vult animam suam laudari. In Domino laudetur anima ejus. Honoretur etiam corpus ejus. Quia Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus (Id. LXXII, 1). Sancte celebretur, tanquam a Christianis celebretur. Non enim aram [PL46.866] constituimus, tanquam Deo, Cypriano, sed Deo vero aram fecimus Cyprianum.

SERMO XV. Item in Natali Cypriani Martyris

SYNOPSIS

I. PSALMUM cantavimus: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum (Psal. CXXIII, 6). Donis Dei debita gratulatio. Benedictus Dominus, qui non dedit in venationem dentibus eorum. Vox est certe gratulationis, et digna gratulatio. Et quando tantis donis divinis humana sufficit gratulatio? Quando in isto loco beatissimus Martyr sacrum sanguinem fudit, nescio utrum tanta hic fuerit turba furentium, quanta nunc est multitudo laudantium. Iterum dico; delectat enim me, populum videre in domo Domini religiosissime in hunc locum convenientem, et tempora temporibus comparare. Unde iterum dico, et repeto, et vestris sensibus, quanta possum, devotione commendo: Quando in isto loco beatissimus Martyr sacrum sanguinem fudit, nescio utrum tanta hic fuerit turba furentium, quanta nunc est multitudo laudantium. Sed, etsi fuit, fuit Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum.« Quando occidebant, se vicisse credebant. Vincebantur a morientibus, et gaudebant, si vincebantur. Utique furebant. Abscessit ergo turba furentium, successit multitudo laudantium: Dicat, dicat multitudo laudantium: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Dentibus quorum? Dentibus inimicorum, dentibus impiorum, dentibus persecutorum Jerusalem, dentibus Babyloniae, dentibus civitatis inimicae, dentibus turbae in sceleribus insanientis, dentibus turbae Dominum persequentis, creatorem deserentis, ad creaturam se convertentis, manu facta colentis, eum a quo facta est, contemnentis. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum.

II. Vox Martyrum est. Eorum profecto vox est, qui pro Christi nomine occidi, quam negando Christum vivere maluerunt. Si ergo illi occidere voluerunt, isti occisi sunt, fecerunt, quod voluerunt illi, passi sunt isti, quomodo: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum? Qualis gratulatio est: Benedictus Dominus, qui non dedit [PL46.867] nos in venationem dentibus eorum? Quia persecutores non occidere, sed devorare voluerunt, id est, in corpus suum transferre. Pagani erant, impii erant, daemonum et idolorum cultores erant. Hoc nos facere volebant, quando devorare cupiebant. Intendite, quid cibo faciamus, quando manducamus. Quid utique facimus, nisi in corpus nostrum transferimus? Erat corpus impiorum, devoraverunt eos, qui eis ad impia consenserunt. In eorum corpus procul dubio transierunt. Martyres ergo illi instantibus, ut Christus negaretur, et idolum adoraretur, restiterunt constanter, idolum spreverunt, Christum confessi sunt, in corpus eorum consentiendo non transierunt. Dicant, dicant, gloriose dicant, feliciter dicant, veraciter dicant: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Retia perfidia est, retia impietas est, retia Christi negatio est. Extenta sunt retia. Audis venantes. Si vis cavere venantes, contemne terrentes. Nostis, quid faciunt venatores. Ex alia parte tendunt retia, ab alia parte terrent feras, quas cogunt in retia. Malum times, quo terreris? Pejus est, quo fugis. Ergo Martyres sancti videntes, ubi venatores tetenderunt retia (ad hoc enim mortem persecutor minabatur, ut Salvator negaretur) passi sunt, sed patiendo non sunt capti. Quali sagina praedae, quali pinguedine venationis Babylon impia pasceretur, si a Cypriano episcopo Dominus negaretur. Quali sagina, quali venatione, quam optima praeda Babylon impia pasceretur, si a Cypriano episcopo, doctore gentium, frustratore idolorum, proditore daemoniorum, lucratore Paganorum, confirmatore Christianorum, inflammatore Martyrum. Si ergo a tali et tanto Viro Dominus negaretur, quali venatione Babylon impia laetaretur! »Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Saevierunt, persecuti fuerunt, torserunt, incluserunt, alligaverunt, percusserunt, incenderunt, bestiis subrepserunt. Non est Christus negatus, Confessor Domini est coronatus. Illi saevitiam perdiderunt, gloriam Martyres invenerunt. Benedictus Dominus, dicat populus christianus, dicat omnino, decet, ut dicat: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Modo, dicat, hic locus impletur populo confitentium, impletur populo unum verum Deum adorantium. Dicat: hic locus; tunc enim seges ista seminabatur, quando ille locus sanguine Martyris rigabatur. Noli mirari, Terra, fertilitatem tuam, si rigata es, ut hoc pullulares.

III. Ergo Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Quibus enim viribus nos erepti sumus de dentibus impiorum? Nihil nobis arrogamus, non hoc nostrae potestati tribuimus. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Quid enim eramus, quando terrebamur infirmi a fortibus, humiles a sublimibus, egentes a divitibus, indigentes ab abundantibus? Quid [PL46.868] eramus, nisi Auxilium nostrum esset in nomine Domini ejus, qui fecit coelum et terram (Psal. CXXIII, 8)? Exulta, exulta, Jerusalem, exulta et tu non data in dentes venantium. Exulta et tu. Habes et tu dentes. Dentes tui, sicut grex detonsarum. Habes et tu dentes, o sancta Jerusalem, Civitas Dei, Ecclesia Christi, habes et tu dentes. Tibi dicitur in Cantico Canticorum: Dentes tui, sicut grex detonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in illis (Cant. IV, 2, et VI, 5). Bene, bene, quod non timuisti dentes Babyloniae. Dentes Babyloniae potestates saeculi fuerunt, dentes Babyloniae doctores illicitorum sacrorum fuerunt. His dentibus data non es. Agnosce dentes tuos. Fac tu, quod illi facere voluerunt. Converte te. Et tu habes dentes. »Dentes tui, sicut grex detonsarum. Quid est Detonsarum? Sarcinas saeculares ponentium. Quid est Detonsarum? Ponentium vellera, tanquam onera sarcinae saecularis. Illi erant dentes tui, de quibus scriptum est in Actibus Apostolorum, quia vendiderunt omnia sua, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum posuerunt, ut distribueretur unicuique, sicut opus erat (Act. IV, 35). Percepisti vellere detonsarum tuarum. Ascendit grex ille de lavacro Baptismatis sancti. Omnes pepererunt, quia duo praecepta charitatis impleverunt. Meministis, recordati estis, tanquam instructi acclamastis, cum duo praecepta charitatis commemorarem; quae autem essent, non dixi, et tamen indicium cordis vestri voce suscepi. Agnovistis. Dicam tamen propter eos, qui ad Ecclesiam rarius accedunt. Dominus dicit, Magister veracissimus dicit, Princeps Martyrum dicit: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua, et diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Dentes ergo tui in Deo vicerunt, quia tales geminos pepererunt. Tibi dicitur habenti tales dentes, tibi dicitur, o Ecclesia, in figura beatissimi Petri: Surge, macta et manduca (Act. X, 13). Surge. Petro dictum est, quando vas submissum de coelo in figura animalium omnis generis portabat esurienti Petro, id est, avidae Ecclesiae, Surge, quid esuris? Surge, cibus tibi paratus est. Dentes habes; Macta et manduca. Occide, quod sunt; fac, quod es. Occide quod sunt, verte in quod es. Bene audisti tales dentes habens, bene mactasti, bene manducasti. Ipsos judices, quos non timuisti, ad te attraxisti; ipsas saeculi potestates, quas non timuisti, in te convertisti; saevientes sprevisti; honorantes fecisti. Impletum est, quod Domino tuo promissum est: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11).

IV. Haec persecutores non credebant, quando saeviebant. Quam multi ex ipsis persecutoribus, qui viderunt beatissimum Cyprianum fundentem sanguinem, genua flectentem, cervicem percussori praebentem, hic viderunt, hic spectaverunt, hic de tanto spectaculo exultaverunt, hic, hic morienti insultaverunt. [PL46.869] Quam multi ex eis, quod non dubito, postea crediderunt. Non dubitandum, sine dubitatione credendum est. Judaei Christi interfectores, qui pendente illo caput agitaverunt insultantes, et in illo verba, quae voluerunt, dixerunt exultantes, postea in ipsum Dominum, quem crucifixerunt, crediderunt. Haec enim poterat vacare vox Medici in cruce pendentis, et medicamentum sanitatis phreniticis de suo sanguine facientis? Non poterat ergo vacare, et inanis esse vox illa: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Non plane vacavit. Erat ibi multitudo eorum, propter quos haec vox de ore resonuit Veritatis. Nam postea facto miraculo, adveniente de coelo Spiritu sancto, cum linguis omnium gentium Apostoli loquerentur, stupentes repentinum miraculum, subito compuncti, ad eum, quem occiderunt, conversi sanguinem, quem saevientes fuderunt, credentes biberunt. Hoc plane et de beato Cypriano Christi sancto Martyre nullo modo est dubitandum, quod plurimi eorum, qui occisum impie spectaverunt, in ejus Dominum crediderunt, et forte etiam ipsi imitando pro Christi nomine sanguinem funderunt. Postremo de illis incertum sit. De illis, qui tunc huic loco affuerunt, qui percussum in isto loco sanctum Cyprianum viderunt, incertum sit, utrum crediderint. Certe isti omnes, aut pene omnes, quorum voces audio exultantium, filii sunt insultantium.

SERMO XVI. In Natali Martyrum Scillitanorum

SYNOPSIS

I. MARTYRES sancti, testes Dei, ne vivendo morerentur, moriendo vivere maluerunt, ne timendo [PL46.870] mortem negarent vitam, amando vitam contempserunt vitam. Ut negaretur Christus, vitam promittebat inimicus, sed non qualem Christus. Credentes ergo, quod a Salvatore promittebatur, riserunt, quod persecutor comminabatur. Fratres, quando Solemnia Martyrum celebramus, exempla nobis proposita noverimus, quae imitando assequamur. Non enim istam faciendo frequentiam, augemus Martyrum gloriam. Illorum corona populis nota est Angelorum. Nos, quod passi sunt, cum legeretur, audire potuimus. Quod autem acceperunt, Nec oculus vidit, nec auris audivit (I Cor. II, 9). Bona mundi hujus alia sunt superflua, alia necessaria. Hinc paululum, ut loquamur, attendite, et distinguamus, si possumus, quae sint bona hujus mundi superflua, quae necessaria, ut videatis, non esse negandum Christum nec propter superflua, nec propter necessaria. Superflua mundi hujus quis enumerat? Si ea commemorare voluerimus, magnas moras faciemus. Dicamus ergo necessaria. Quaecumque alia erunt, haec erunt superflua. Necessaria sunt in hoc mundo duo ista; Salus et Amicus. Ista sunt, quae magni pendere, quae non debemus contemnere. Salus, et Amicus naturalia bona sunt. Fecit Deus hominem, ut esset et viveret. Salus est. Sed, ne solus esset, Amicitia quaesita est. Incipit ergo Amicitia a conjuge et filiis, et progreditur usque ad alienos. Sed, si consideremus, unum nos habuisse patrem, et unam matrem, quis erit alienus? Omni homini proximus est omnis homo. Interroga naturam. Ignotus est? Homo est. Inimicus est? Homo est. Hostis est? Homo est. Amicus est? Maneat amicus. Inimicus est? Fiat amicus.

II. Ad haec duo in hoc mundo necessaria, Salutem, et Amicum, venit peregrina sapientia. Invenit omnes stultos, errantes, superflua colentes, temporalia diligentes, aeterna nescientes. Haec Sapientia stultis amica non fuit. Cum ergo stultis amica non esset, et a stultis longe esset; assumpsit proximum nostrum, et facta est proxima nostra. Hoc mysterium Christi est. Quid tam longe, quam stultitia a sapientia? Quid tam proximum, quam homo, et homo? Quid tam longinquum, inquam, quam a stultitia sapientia? Ergo suscepit hominem sapientia, et facta est homini proxima per id, quod erat proximum. Et ecce, quoniam dixit homini ipsa sapientia: Ecce pietas est sapientia; ad sapientiam vero hominis pertinet colere Deum, quia hoc est pietas, data sunt nobis duo praecepta: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Alterum: Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Luc. X, 27). Et ille, qui hoc audivit, ait: Et quis est mihi proximus (Ibid. 29). Putabat dicturum Dominum: Pater tuus, et mater tua, conjux tua, filii tui, fratres tui, sorores tuae. Non hoc respondit, sed qui volebat commendare omnem hominem omni homini proximum, instituit narrationem. Homo, inquit, quidam. Quis quidam? Tamen homo. Homo quidam. Quis ergo homo? Quidam, sed tamen homo. Descendebat de Jerusalem in Jericho, et incidit in [PL46.871] latrones (Luc. X, 30). Ipsi dicuntur in latrones, qui et insequuntur nos. Vulneratus, spoliatus, semivivus, in via relictus a transeuntibus, a sacerdote, a levita contemptus est, a Samaritano autem transeunte animadversus est. Accessum est ad eum, inspecta cura, levatus est in jumentum, perductus ad stabulum, jussum est curam ei adhiberi, sumptus impensus est. Interrogatur, qui interrogaverat: Quis erat huic semivivo proximus? Quia duo contempserant, et contempserant proximi, accessit extraneus. Iste enim homo Jerosolymitanus proximos habebat sacerdotes. et levitas, Samaritanos alienigenas. Transierunt proximi, et extraneus factus est proximus. Quis ergo erat huic homini proximus? Dic tu, qui interrogaveras dicens: Quis est mihi proximus? Jam responde, quod verum est. Interrogaverat superbia. Loquatur natura. Quid ergo ait? Credo, qui cum illo fecit misericordiam. Et Dominus ad illum: Vade, et tu fac similiter (Ibid. 37).

III. Redeamus ad causam. Jam tria videmus: Salutem, Amicum, Sapientiam. Sed Salus et Amicus etiam de hoc mundo; aliunde Sapientia. Propter Salutem victus et tegumentum, et, si mala valetudo occurrerit, medicina. Salvis autem salvus loquens Apostolus ait: Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, sed neque auferre aliquid possumus. Victum et tegumentum habentes his contenti simus. Ista sunt necessaria propter salutem. Quae autem propter superflua Nam qui volunt, inquit, divites fieri (propter superflua utique) incidunt in tentationem, et laqueum, et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Ubi ergo Salus? Ergo propter Salutem Victum, et tegumentum habentes his contenti simus (1 Tim. VI. 6, 9). Propter Amicum quid? Quid tibi amplius potuit dici, quam: Diliges proximum tuum tanquam te ipsum? Ergo Salus tibi, Salus sit et amico tuo. Propter tegumentum amici: Qui habet duas tunicas communicet cum non habente. Propter victum amici: Et, qui habet escas, similiter faciat (Luc. III, 11). Pasceris, pascis; vestiris, vestis. Ista de hoc mundo; aliunde autem, quod est sapientia, discis et doces.

IV. Constituite jam vobis ante oculos agonem Martyrum.Venit inimicus, cogit Christum negare. Sed adhuc blandientem inducamus, non saevientem. Promittit divitias et honores. Superflua sunt. Qui talibus donis tentantur, ut Christum negent, nondum accesserunt ad agonem, nondum certamen invenerunt, nondum hostem antiquissimum vera pugna provocaverunt. Contempsit autem, cui talia promittebantur, Vir fidelis, et ait: Ego propter divitias negabo Christum? Ego propter divitias negabo divitias? Ego propter aurum negabo thesaurum? Nempe ille est: Qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate nos ditaremur (2 Cor. VIII, 9)? Nempe ille est, de quo item ait Apostolus: In quo [PL46.872] sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3)? Attendis, quod promittis, quia non potes videre, quod tollere conaris. Ego fide video, quod mihi vis auferre, tu oculis carnis, quod vis dare. Meliora sunt, quae cordis oculos intuetur, quam quae oculus carnis videt. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna. Contemno ergo dona tua, inquit fidelis anima, quia temporalia sunt, superflua sunt, caduca sunt, volatica sunt, plena sunt periculis, plena tentationibus. Nemo haec habet, quando vult, perdit et quando non vult. Contemptus est promissor; accedit alius, id est, persecutor. Contemptus est blandiens; esse incipit saeviens. Contemptus est coluber; in leonem conversus est. Non vis, inquit, accipere a me divitias ampliores? Si Christum non negaveris, auferam, quas habes. Adhuc in superflua mea saevis. Sicut novacula acuta fecisti dolum (Psal. LI, 4). Capillos radis, cutem non praecidis. Aufer etiam ista mihi. Imo, quoniam videbas, quod pauperibus exinde dabam, hospites suscipiebam, quod monuerat Paulus, faciebam. Praecipe, inquit, divitibus hujus saeculi, praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Haec mihi auferens, ista opera facturus non sum. Numquid apud Deum ideo minor ero, quia volo, et non possum? An usque adeo surdus sum adversus vocem Angelorum: Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14)? Tolle ergo superflua mea. Nihil intulimus in hunc mundum, sed neque auferre aliquid possumus. Victum et tegumentum habentes eo contenti simus (I Tim. VI, 8).

V. Sed ait persecutor: Tollo victum, tollo tegumentum. Accessum est ad certamen. Ferventius saeviebat inimicus. Transita sunt superflua, perventum est ad necessaria. Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est (Psal. XXI, 11, 12)! Nihil tam proximum animae suae, quam caro sua. Fames, et sites, et aestus in carne sentis. Ibi te volo videre, Martyr bone! Testis Dei! Vide, inquit, vide! Quis nos separabit a charitate Christi? Quid est, quod minaris? Tollo victum, tollo tegumentum. Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas (Rom. VIII, 35)? Minetur ex altera parte: Tollo amicum, occido charissimos tuos ante oculos tuos, conjugem et filios trucidabo! Occidis, occidis? Non negent, et non occidis. Quid est, quia non me terres de me, terres me de meis? Si non negaverint, meos non occidis; si negaverint, alienos occidis. Adhuc addat persecutor, et saeviat, et dicat: Si tuos non curas, te ipsum huic luci auferam. Huic luci? Numquid aeternae loci? Cui luci me auferes? Quam communem habeo et tecum? Non est magna, quam vides et tu. Ego pro hoc lumine non negabo lumen. Erat lumen verum (Joan. 1, 9). Novi, cui dicam: Quoniam apud te fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen [PL46.873] (Psal. XXXV, 10). Tolle vitam, tolle lumen. Habebo vitam, habebo lumen. Habebo vitam, ubi te non patiar interfectorem, habebo lumen, quod mihi, non dicam tu, sed nec ulla nox possit auferre. Vicit Martyr, an aliquid aliud est, ubi majus certamen spectare debeamus? Non minatur mortem; saevit in salutem, exarat ungulis, excruciat tormentis, urit flammis, admovet bestias; et hic vincitur. Quare vincitur? Quia in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos (Rom. VIII, 37).

VI. Ergo, fratres mei, non negetur Christus propter superflua, non negetur propter necessaria. Nullus ipso est magis necessarius. Necessaria dicebam: Salutem et Amicum. Peccas propter Salutem, et negas Christum. Amando Salutem non habebis Salutem. Peccas propter Amicum tuum, et, ne illum offendas, negas Christum. Heu me miserum! Aliquando erubescendo negatur. Non saevit persecutor, non expoliat depraedator, non incumbit tortor; tantum ne displiceas amico tuo, negas Dominum tuum. Video, quid tibi abstulerit amicus, ostende, quid dabit. Quid dabit? Ipsas amicitias, per quas pecces, per quas involvaris, per quas inimicus Dei efficiaris. Iste tibi amicus non esset, si tu tibi esses. Sed quoniam ipse inimicus es tibi, amicum putas inimicum tibi. Unde autem ipse inimicus es tibi? Quia amas iniquitatem. Qui autem amat iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Sed non negatur Christus ut amico impio et perverso placeatur, non negatur, sed ab impio vituperatur, ab impio accusatur, et a fideli erubescendo non defenditur, deseritur, tacetur, non praedicatur. Saevit lingua blasphemantis, et nulla est laudantis. Quanta mala committuntur quasi pro necessariis, pro victu, pro tegumento, pro salute, pro amico, et omnia ista, quae appetuntur, magis pereunt! Si vero praesentia contempseris, dabit tibi Deus aeterna. Contemne salutem, habebis immortalitatem. Contemne mortem, habebis vitam. Contemne honorem, habebis coronam. Contemne amicum hominem, habebis amicum Deum. Sed illic, ubi amicum habebis Deum, sine amico proximo non eris. Ibi tecum amici erunt, quorum facta et confessiones paulo ante legebantur.

VII. Audivimus Viros fortiter agentes, viriliter confitentes. Audivimus et Foeminas non tanquam foeminas tenentes Christum, oblitas sexum. Ibi erit cum istis illa amicitia, ubi nulla erit carnis concupiscentia, et sola erit cum amicis ad fruendum sapientia. Ecce quid perdimus, si ea hic amaverimus, et Christum negaverimus! Proximus ibi nos non terret, si moriatur. Nullus ibi luctus, ubi aeterna vita erit, nec illud necessarium est; Victum et tegumentum habentes his contenti simus. Vestis nostra immortalitas erit, cibus iste charitas erit, vita aeterna erit, nec opera ibi bona, quae ab his appellantur, faciemus. Ad ea non perveniemus, si hic ea non [PL46.874] fecerimus. Non tibi dicetur: Frange esurienti panem tuum (Isai. LVIII, 7), ubi fames non erit. Non tibi dicetur: Suscipe hospitio, ubi nullum invenies peregrinum. Non tibi dicetur: Libera oppressum, ubi nullus inimicus erit. Non tibi dicetur: Concorda litigiosum, ubi pax aeterna erit. Videte, fratres mei, quomodo hic toleretur quaerendo. Ibi eam habebimus, ubi perire non possumus. Salutem quaeris? Contemne, et habebis. Negas Christum timendo offendere amicitias hominum. Confitere Christum, et amica tibi erit civitas Angelorum, civitas Patriarcharum, civitas Prophetarum, civitas Apostolorum, civitas omnium Martyrum, civitas omnium bonorum Fidelium. Christus ipse Fundavit eam in aeternum (Psal. XLVII, 9).

SERMO XVII. In solemnitate SS. Machabaeorum

SYNOPSIS

I. Evangelium, et verbum Dei vivum, medullas animae penetrans, et cardinem cordis inquirens salubriter profertur omnibus nobis, nec quemquam palpat, si se homo non palpet. Ecce propositum est nobis velut speculum, in quo nos omnes aspiciamus, et, si quid de facie nostra forsitan maculosum occurrerit aspectibus nostris, cura sollicita detergamus, ne rursus inspecto speculo erubescamus. Turba enim Dominum sequebatur, sicut, Evangelium cum legeretur, audivimus, et conversus locutus est ad eos, qui eum sequebantur. Nam, si ea, quae dixit, solis illis duodecim Apostolis loqueretur, poterat unusquisque nostrum dicere: Illis dixit, non nobis. Aliud videtur pertinere ad pastores, aliud ad greges. Sequentibus turbis dixit, ergo et nobis omnibus, et vobis omnibus dixit. Non, quia tunc nondum eramus, ideo nobis non esse dictum putare debemus. In illum enim et nos credimus, quem illi viderunt, illum nos fide tenemus, quem illi oculis conspexerunt. Neque enim oculis carnalibus videre Christum, magnum fuit. Si hoc magnum fuisset, Judaeorum gens prima salutem invenisset. Certe enim et illi viderunt, et tamen [PL46.875] contempserunt, et tamen visum et contemptum insuper occiderunt. Nos autem certe non vidimus, et tamen credimus, et tamen, quem oculis non conspeximus, corde suscepimus. Unde dixit cuidam suo, qui tunc erat inter duodecim: Quia vidisti, credidisti. Beati, qui non vident, et credunt (Joan. XX, 29). Si enim modo praesens esset in carne Dominus et Salvator noster Jesus Christus, et stans taceret, quid nobis prodesset? Si autem loquendo profuit, et modo loquitur, cum Evangelium recitatur. Verumtamen et praesentia sua multa praestat, ut Deus. Ubi autem non est Deus, aut quando absens est Deus? Tu noli esse absens a Deo, et tecum est Deus. Maxime, quia ipse promisit, et promissum ejus conscriptum quodam modo chirographum detinemus. Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVII, 20). Sed nos praevidebat, nobis promittebat.

II. Redeamus ergo, et audiamus quid dixit, et, sicut dixi, inspiciamus nos, et, quidquid nobis deesse invenerimus, ad formam pulchritudinis, quae placet oculis ejus, tota diligentia excolamus. Et, quia nos non sufficimus, illum in adjutorium invocemus. Reformet, qui formavit, recreet, qui creavit, ut perfectos recondat, qui condidit. Hoc ergo dixit: Quis est homo, qui vult turrim aedificare, et non sedens primum computat, si habet sumptus, unde perficiat? Ne forte incipiat aedificare, et non impleat, et transeuntes homines dicant: Ecce homo, qui coepit aedificare, et non potuit perficere. Aut quis est iterum Rex, qui vadit gerere contra alium Regem bellum, et non prius considerat, utrum sit idoneus cum decem millibus occurrere illi, qui habet viginti millia? Alioquin, cum adhuc ille longe est, mittit legatos quaerens pacem. Et ad istas duas similitudines conclusit ita: Sic, qui non renuntiat omnibus, quae sunt ejus, non potest esse meus discipulus (Luc. XIV, 28-33). Si soli illi Discipuli vocarentur, nobis non esset dictum. Quia vero, sicut Scriptura testatur, omnes Christiani discipuli Christi sunt: Unus est enim, inquit, vester magister Christus (Matth. XXIII, 10), ille solus Christi se neget esse discipulum, qui Christum negat magistrum. Neque enim, quia de superiore isto loco loquimur vobis, ideo magistri vestri sumus. Ille est enim omnium magister, cujus cathedra est super omnes coelos, sub illo in unam scholam convenimus, et vos et nos condiscipuli sumus; sed monemus vos, quomodo solent majores scholae. Turris, et sumptus, fides, et patientia. Turris fides, patientia sumptus sunt. Si quis impatiens fuerit ad toleranda mala mundi hujus, defecit sumptibus. Rex malus cum viginti millibus diabolus est, rex cum decem millibus Christianus est. Simplum contra duplum, veritas contra falsitatem, quia simplicitas contra duplicitatem. Esto simplici corde. Noli esse hypocrita, aliud ostentans, aliud agens, et vincis eum duplicem, qui transfigurat se velut Angelum lucis. Unde isti, ubi illi sumptus? Ubi perfecta illa simplicitas, et omnino stabilis, atque inconcussissime perseverans? In eo, quod sequitur, quod durum videtur. Hoc est, quod dixi, quia sermo Dei neminem [PL46.876] palpat. Sic, inquit, qui non renuntiat omnibus, quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus. Multi hoc fecerunt, et se ipsos examinaverunt, antequam tempus persecutionis urgeret, et renuntiaverunt omnibus, quae sunt mundi, et secuti sunt Christum. Inde fuerunt Apostoli, qui dixerunt: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te (Luc. XVIII, 28). Nec ipsi magnum aliquid dimiserunt, quia omnes pauperes fuerunt, sed magnas prorsus dimisisse judicantur facultates, qui vicerunt omnes cupiditates.

III. Denique Discipuli tunc dixerunt hoc Domino, quando dives ille tristis abscessit. qni consilium vitae aeternae, sicut petierat a Magistro veracissimo, audivit. Ipse enim venit ad Dominum dives quidam adolescens, et ait illi: Magister bone. Quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar (Matth. XIX, 16)? Credo inter delicias affluentissimas divitiarum suarum pungebatur stimulo futurae mortis, et contabescebat, et, quia nihil eorum, quae possidebat, ad inferos secum portare poterat, sciebat, et inter magnas carnis copias inops anima gemebat. Dicebat, ut existimandum est, apud semetipsum circumfusus affluentia divitiarum suarum: Bona sunt, pulchra sunt, deliciosa sunt, dulcia sunt; sed una hora illa novissima quando venerit, cuncta relinquenda sunt. Nihil eorum hinc auferendum est. Restat vita et sola conscientia, restat post corpus animae vita, et sola conscientia. Quae, si erit, non jam vita, sed mors altera, pejorque dicenda est. Nihil enim pejus illa morte, ubi mors non moritur. Hoc ille quia inter suas delicias cogitabat, habens tanta bona venit ad Dominum. Dicebat enim sibi: Post ista tanta bona si habuero et vitam aeternam, quid me felicius? Unde ergo sollicitus erat, interrogavit, et ait: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar? Respondit ei Dominus primo: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus (Matth. XIX, 17). Hoc est dicere: Non te facit beatum, nisi unus Deus. Quae habent divites, bona sunt enim; sed illa bona non faciunt bonos. Nam, si illa bona fecissent bonos, tanto esset quisque melior, quanto esset his abundantior. Cum vero videamus multos quanto copiosiores, tanto pejores, sine dubio alia sunt quaerenda bona, quae faciunt bonos. Ipsa enim sunt, quae non possunt haberi a malis; justitia, pietas, temperantia, religio, charitas, Dei cultus, ipse postremo Deus. Ad illum bonum concurrere debemus. Illum, nisi his contemptis, non assequemur.

IV. Ego vos palpem, quando Evangelium nec vos, nec nos palpat? Exhortor ergo Charitatem Vestram, fratres, sicut dicit Apostolus: Tempus breve est. Reliquum est, inquit, ut, et qui habent uxores, tanquam non habentes sint, et, qui flent, tanquam non flentes, et, qui gaudent, tanquam non gaudentes, et, qui emunt, tanquam non ementes, et, qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes (1 Cor. VII, 29-31). Dimiserunt ergo Apostoli tunc ea, quae habebant, et ideo Petrus dixit: [PL46.877] Ecce nos dimisimus omnia. Quid dimisisti, Petre? Unam naviculam, et unum rete? Responderet mihi: Totum mundum dimisi, qui mihi nihil dimisi. Omnium paupertas, id est, omnium pauperum, parvas habet facultates, sed magnas habet cupiditates. Non attendit Deus, quid habeat, sed quid velit. Voluntas judicatur, quae ab illo, qui non videtur, invisibiliter perscrutatur. Ergo omnia dimiserunt, et prorsus totum mundum dimiserunt, quia quidquid sperabant in hoc mundo amputaverunt, et eum, a quo factus est mundus, secuti sunt, ejus promissis crediderunt, et postea multi hoc fecerunt. Et mirum est, fratres mei, qui hoc fecit? Ipsi hoc fecerunt, qui Dominum occiderunt. Ibi in Jerusalem, cum Dominus ascendisset in coelum, et post decem dies misso Spiritu sancto impleret promissum, impleti Spiritu sancto Discipuli linguis omnium gentium locuti sunt (Act. II). Tunc audientes multi Judaei, qui erant in Jerosolymis, et expavescentes donum gratiae Salvatoris, cum mirarentur, et stupentes ambigerent inter se, unde illud esset, acceperunt responsum ab Apostolis, quod ille hoc praestiterit Spiritu suo, quem ipsi occiderunt, et consilium salutis quaesierunt. Desperaverant enim et non arbitrabantur posse sibi donari tantum scelus, qui Dominum universae creaturae occiderunt. Et acceperunt consolationem ab Apostolis. Promissa venia, promissa impunitate crediderunt, et omnia, quae habebant, vendentes, pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt, quanto plus territi, tanto magis boni. Major timor extorsit delicias. Fecerunt hoc illi, qui Dominum occiderunt; fecerunt postea multi, et faciunt multi. Novimus, exempla conspicimus, in multis consolamur, in multis delectamur, quia verbum Dei non vacat in eis, qui fideliter audiunt. Sed aliqui non fecerunt, et veniente persecutione probati sunt? Quia utebantur mundo Tanquam non utentes. Non plebeii solum, non quicumque opifices, non pauperes, non egeni, non mediocres, sed multi etiam magni divites, senatores, clarissimae etiam foeminae veniente persecutione omnibus suis renuntiaverunt, ut turrim perficerent, et simplicitate fortitudinis atque pietatis duplicem ac fallacem diabolum vincerent.

V. Exhortans ergo ad martyrium Dominus Christus omnibus dixit: Sic, qui non renuntiat omnibus, quae sunt ejus, non potest esse meus discipulus. Interrogo ergo te, o anima christiana! Si tibi dicam, quod dictum est diviti: Vade, vende et tu omnia tua, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere Christum (Matth. XIX, 2), forte et tu tristis abscedes? Sic enim et ille juvenis tristis abscessit. Tamen ista verba non potest audire nisi Christianus. Numquid, quando lectum est Evangelium, potuisti tibi contra salutem tuam aures claudere? Audisti: Qui non renuntiat omnibus, quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus. Cogita apud te ipsum: Fidelis factus es, baptizatus es, credidisti. Facultates tuas non dimisisti, sed fidem tuam interrogo. Quomodo credidisti? Ecce venit periculum fidei. Dicitur tibi: Si persistis, [PL46.878] tollo, quod habes. Animum tuum interrogo. Si dicis in animo tuo: Tollat, quod habeo, fidem non dimitto! et tenes, et renuntiasti. Quia tenes, non teneris. Non est enim malum tenere. Teneri est malum. Sed deest persecutio, et non est, quomodo probes, quod Domino promisisti? Negotia quotidiana probant homines. Quid si enim aliquando, nescio, quis te ad falsum testimonium vocet, et sit potens, qui possit timeri pro tempore, et, si fuerit comminatus, pro tempore possit nocere, et persuadeat tibi dicere falsum testimonium? Non tibi dicit: Nega Christum: ad hoc te enim tu praeparabas. Alio modo subrepsit duplex ille, ad quod non meditabaris, quod tibi non proponebas. Dic, inquit, falsum testimonium. Si non dixeris, faciam hoc, et illud. Minatur proscriptionem, minatur mortem. Ibi te proba, ibi te attende. Dicis falsum testimonium? Dimisisti Christum, quia ipse dixit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Falsum testimonium dixisti, contra veritatem fecisti, ergo Christum dimisisti. Et quid tibi ille facturus erat minando proscriptionem? Inopem redditurum? Quid tibi deesset, cum quo Deus esset? Sed plus minabatur. Quid est ipsum plus? Occisurum te minabatur. Carnem. Numquid animam? Quid ille minabatur, attendis. Quid tu facias, non attendis? Ille carnem occidere comminatur. Os autem, quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Duo estis, inimicus, et tu; tamen et ille homo, ut tu. Ambo corruptibiles secundum carnem, ambo immortales secundum animam, ambo pro tempore transituri, et in hac terra hospites et peregrini. Minatur ille mortem, nesciens, utrum ante moriatur, quam impleat, quod minatur: sed tamen puta, quia et, quod minatur, impleat; discutio vos, videamus, quis sit tibi pejor inimicus, utrum ille, an tu. Profert ille machaeram ad occidendam carnem tuam, profers tu falsam linguam ad trucidandam animam tuam. Quis gladius percussit? Quis pejus occidit? Quis interius penetravit? Ille usque ad ossa, ille usque ad viscera, tu usque ad cor. Nihil tibi integrum dimisisti, quando cor tuum perdidisti. Os, quod mentitur, occidit, dixit, non carnem, sed Animam.

VI. Talia sunt quotidiana tentamenta hominum. Quando ventum fuerit ad iniquitatem, ut aut facias iniquitatem, aut patiaris ea, quae voluerit Deus pati pro tempore, ibi jam attende duplicem illum, ibi jam attende sumptus turris illius. Sed cogitando deficis. Invoca eum, qui jussit. Adjuvet jussa sua in te, et reddet tibi promissa sua ex se. Quid enim nobis promittit Deus? Fratres mei! Quid dicam, ut desideremus illud? Quid dicam? Aurum est? Argentum est? Praedia sunt? Honores sunt? Quidquid novimus in terra, est? Vile est. Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (1 Cor. II, 9). Breviter dico, non promissa sua, sed se. Major est omnibus, qui fecit omnia. Pulchrior est omnibus, qui formavit [PL46.879] omnia. Potentior est omnibus, qui virtutem dedit omnibus. Quidquid ergo amamus in terra, in comparatione Dei nihil est. Parum est: Nihil est, quod amamus, et nos ipsi nihil sumus. Ipse amator in comparatione rei, quae amanda est, vilescere sibi debet. Ipsa est illa charitas, quae jubetur, Ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente. Sed adjunxit, et ait: Diliges proximum tuum, tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40), ut, cum tu dilexeris Dominum, scias quia tunc te diligis, si diligis Dominum. Si vero Deum non diligis, nec te ipsum diligis. Cum ergo te didiceris diligere diligendo Deum, rape proximum ad Deum, ut simul fruaris bono, et tanto bono, quod Deus est.

VII. Modo spectavimus magnum certamen septem Fratrum et Matris illorum. Quale certamen, fratres mei, si noverunt mentes nostrae spectare? Comparate huic sancto spectaculo voluptates et delicias theatrorum, Ibi oculi inquinantur; hic corda mundantur. Hic laudabilis est spectator, si fuerit imitator; ibi autem et spectator turpis est, et imitator infamis. Denique amo Martyres, specto Martyres. Quando leguntur Passiones Martyrum, specto. Dic mihi: Talis sis, et laudasti. Tu specta Mimum, specta Pantomimum; dicam tibi: Talis sis, et noli irasci. Si autem dico tibi: Talis sis, et irasceris, faciunt te reum non verba mea, sed iracundia tua. Irascendo judicas de te ipso. Ecce quod amas, quod esse formidas. Opportune de spectaculo sanctorum Machabaeorum, quorum victoriae memoriam hodie celebramus, de spectaculis theatricis admonenda visa est Charitas Vestra. O fratres Bullenses, circumquaque prope omnibus civitatibus vicinis vestri lascivia pietas obmutuit. Non erubescitis, quia apud vos solos remansit turpitudo venalis? An delectat vos, inter frumentum, vinum, oleum, animalia, pecora, et quaecumque in Romanis, vel nundinis venundantur, etiam turpitudinem emere, et vendere? Et fortassis ad talia commercia huc veniant peregrini, et dicitur: Quid quaeris? Mimos, Meretrices? Bullae habes. Gloriam putatis? Nescio, an sit major infamia. Omnino, fratres mei, ex dolore dico, vicinitas aliarum civitatum condemnat vos in conspectu hominum, et in judicio Dei. Quisquis vult malum imitari, vos proponit. Ad Hipponem nostram, ubi jam talia pene defecerunt, turpes istae Personae de vestra Civitate ducuntur. Sed forte dicitis: Nos Carthagini similes sumus. Quomodo apud Carthaginem est plebs sancta et religiosa, sic tanta turba est in magna civitate, ut se excusent omnes de aliis. Pagani faciunt, Judaei faciunt: potest dici Carthagine. Hic, quicumque faciunt, Christiani faciunt. Cum magno [PL46.880] dolore vobis haec dicimus. Utinam aliquando vestra correctione vulnus cordis nostri sanetur! Dicimus Charitati Vestrae: Novimus in nomine Dei Civitatem et vestram, et vicinas vobis, quanta est hic multitudo, quantus populus. Potestis nisi noti omnes ei, qui vobis dispensator est constitutus Verbi, et Sacramenti? Quis excusat ab hac turpitudine? Ecce Ludi sunt. Non eant Christiani, et videamus, si non tanta erit solitudo, ut sibi erubescat ipsa turpitudo. Videamus, si non ipsae personae turpes aut ad Dominum convertentur, et liberabuntur, aut, si in sua turpitudine permanebunt, de ista Civitate migrabunt. Hoc vobis praestate vos, Christiani. Theatra nolite intrare.

VIII. Sed paucos vos video. Ecce veniet dies Passionis Christi, ecce veniet Pascha, et ista spatia multitudinem vestram non capient. Ergo ipsi haec loca implebunt, qui modo Theatra implestis? Vel comparate loca, et contundite pectora? Dicitis fortasse: Bene vos ab istis abstinetis, qui Clerici estis, qui Episcopi estis, non autem nos Laici. Itane vero haec vox justa vobis videtur? Quid enim sumus nos, si peritis vos? Aliud est, quod sumus propter nos; aliud, quod sumus propter vos. Christiani sumus propter nos, Clerici et Episcopi non nisi propter vos. Apostolus non Clericis, non Episcopis et Presbyteris loquebatur, quando dicebat: Vos autem estis membra Christi. Plebibus dicebat, Fidelibus dicebat, Christianis dicebat: Vos autem estis membra Christi. Attendite, in quo corpore membra estis; attendite, sub quo capite in una corporis compage vivatis. Videte unum Spiritum, quem ab illo accepistis. Ipsa replico verba Apostoli: Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis (I Cor. VI, 15)? Et Christiani nostri non solum diligunt, sed etiam instituunt meretrices? Non solum digilunt eas, quae erant, sed instituunt eas, quae non erant, quasi non et ipsae animas habeant, quasi non et pro ipsis effusus est sanguis Christi, quasi non dictum sit: Meretrices et Publicani praecedunt vos in regnum coelorum (Matth. XXI, 31)? Cum ergo debeamus ipsas lucrari, cum illis perire eligitur, et hoc a Christianis fit! Nolo dicere, et a Fidelibus. Catechumenus forte contemnit se. Catechumenus, inquit, sum. Catechumenus es? Catechumenus. Alia frons tua accepit Christi signum, et aliam tollis ad Theatrum? Ire vis? Muta frontem, et vade? Ergo frontem, quam non potes mutare, noli perdere? Nomen Dei super te invocatur, Christus super te invocatur, Deus super te invocatur, signum crucis Christi tibi in fronte depingitur, atque fingitur. Omnes exhortor, omnes alloquor. Videbitis, quam honestiores eritis in nomine Domini nostri Jesu Christi.

IX. Audeo dicere: Vicinam civitatem vestram imitamini? Vicinam civitatem Simitu imitamini? Nihil aliud vobis dico. Apertius vobis dico in nomine [PL46.881] Domini Jesu Christi. Nemo ibi intrat in Theatrum. Nullus ibi turpis remansit. Legatus ibi voluit agere hujusmodi turpitudines. Nullus principalis, nullus plebeius intravit. Nullus Judaeus intravit. Ipsi honesti non sunt? Illa Civitas non est? Illa Colonia non est tanto honestior, quanto istis rebus inanior? Haec vobis non diceremus, si bona de vobis audiremus. Si autem tacuerimus, timeo, ne pariter judicemur. Voluit ergo Deus, fratres mei, ut transirem hac. Frater meus tenuit me, jussit, rogavit, compulit, ut verbum vobis facerem. Unde facerem, nisi unde plus timeo? Unde facerem, nisi unde plus doleo? Nescitis me et nos omnes gravissimam rationem reddituros Deo de laudibus vestris? Putatis, quod istae laudes honorent nos? Onerant, non honorant. Valde gravis de illis laudibus ratio redditur. Valde timeo, ne dicat nobis Christus in judicio suo: Mali servi, laudes populi mei libenter accipiebatis, et mortem ipsorum eis tacebatis. Praestabit autem Dominus Deus noster, ut de caetero bona de vobis audiamus, et in illius miseratione consolemur de vestra correptione. Tanto enim erit majus gaudium, quanto magna modo tristitia.

SERMO XVIII. In Natali Quadrati Martyris

SYNOPSIS

I. PRAESTITIT Dominus Deus noster, cui gratias simul agimus, ut videremus vos, et videremur a vobis, Et si hoc est, unde Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione (Psal. CXXV, 2), quia vidimus invicem in carne mortali, quale erit gaudium nostrum, quando ibi nos videbimus, ubi nihil de nobis invicem timeamus? Apostolus dicit: Spe gaudentes (Rom. XII, 12). Gaudium ergo nostrum, quod nunc est, in spe est, nondum in re. Spes autem, quae videtur, non est, ait spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam expectamus (Rom. VIII, 24, 25). Si autem peregrinantes comites ad invicem gaudent in via, quale gaudium consequenter in patria? In hac via Martyres certaverunt, et certando ambulaverunt, ambulando non haeserunt. Ambulant enim, qui amant. Non enim ad Deum passibus, sed affectibus currimus. [PL46.882] Via ergo nostra ambulantes quaerit. Tria sunt hominum genera, quae odit Deus: Remanentem, retro redeuntem, aberrantem. Ab his tribus generibus malis Domino adjuvante vindicetur, et defendatur gressus noster. Jam vero, cum ambulantes sumus, alius tardius ambulat, alius celerius; ambo tamen ambulant. Excitandi sunt ergo remanentes, retro redeuntes revocandi sunt, errantes in viam ducendi, tardi exhortandi, celeres imitandi. Qui non proficit, remansit in via. Qui forte a meliore proposito declinat ad id, quod deterius reliquerat, reversus est retro. Qui fidem deserit, a via aberravit. Cum tardis sit nobis, sed a celerioribus ratio, cum ambulantibus tamen.

II. Quis est, qui non proficit? Qui se putaverit esse sapientem, qui dixerit: Sufficit mihi, quod sum; qui non attendit eum, qui dixit: Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14). Currentem se dixit; sequentem se dixit. Non remansit, non retro respexit, absit ut erraverit, qui viam ipsam docebat, qui et tenebat, et ostendebat. Celeritatem autem ejus ut imitaremur, ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (1 Cor. IV, 6). Arbitramur ergo nos, fratres charissimi, in via vobiscum ambulare. Si tardi sumus, praevenite nos. Non invidemus, quaerimus quos sequamur. Si autem nos existimatis celeriter ingredi, currite nobiscum. Unum est ad quod omnes festinamus, et qui tardius, et qui celerius ambulamus. Hoc ait ipse Apostolus. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Ordo verborum est: Unum autem sequor. Ut autem hoc diceret, supra quid dixit? Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse (Philipp. III, 13). Ecce, qui non remanet, qui non se arbitratur apprehendisse. Ecce, qui non vult peregrinari; ecce, qui non haeret in via, ecce, qui gaudebit in patria. Ego, inquit, Quis ego? Qui plus omnibus illis laboravi (1 Cor. XV, 10); Et tamen, ubi ait: Plus omnibus illis laboravi, non dixit: Ego me non arbitror apprehendisse. Bene ibi Ego, ubi humilitatis locus est, non elationis. Ego, inquit, quantum ad me attinet, non me arbitror apprehendisse. Hoc ipse. Ubi autem ait: Plus omnibus illis laboravi, sequitur: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Numquid Dei gratia non apprehendit? Merito ibi Ego. Non apprehendere enim nostrae infirmitatis est, apprehendere adjutorii est gratiae divinae, non infirmitatis humanae. Quis ergo est, qui ostendat nobis? quis est, qui doceat nos? quis est, qui digne insinuet nobis, quomodo verum sit, quod tamen sine dubitatione verum est, non esse in nobis nostrum, nisi peccatum? Hoc noverit pietas, hoc in se accuset infirmitas, hoc sanari appetit charitas! Non, quia [PL46.883] jam acceperim, ait, aut jam perfectus sim (Philipp. III, 12). Et tunc subjecit: Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse, et cum exhortaretur ad currendum, et, Ad ea, quae ante sunt, cor extendendum, Quotquot autem perfecti, ait, hoc sapiamus (Philipp. III, 15). Supra dixerat: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim; et postea dicit: Quotquot autem perfecti, hoc sapiamus. Et ipsum tam magnum Apostolum dixeras esse imperfectum; modo jam plures perfectos invenis, et dicis: Quotquot autem perfecti, hoc sapiamus. Est ergo perfectio et perfectio.

III. Est perfectus viator, qui nondum perfectus est perventor. Perfectus viator bene accedit, bene ambulat, viam tenet, sed tamen viator, nondum apprehendit. Nam utique, si ambulat, et in via ambulat, alioque ambulat, et ad aliquid pervenire conatur. Quo ergo pervenire conabatur Apostolus, nondum apprehenderat. Et hortatur perfectos, ut sciant se nondum esse perfectos, scirent imperfectionem suam. Perfectio viatoris est, scire nondum se pervenisse ad id, quo tendit. Novit enim, quantum transgressus est, quantum illi remaneat. Sciamus ergo nos non esse perfectos, quotquot sumus perfecti, ne remaneamus imperfecti. Quid dicemus, fratres? Nonne perfectus Martyr Quadratus? Quid quadrato perfectius? Paria sunt latera, undique aequalis est forma, quacumque verterit, statio est, non ruina. O nomen pulchrum demonstrans figuram, et indicans rem futuram. Jam Quadratus et antea vocabatur, et nondum coronabatur. Nondum in tentatione apparuerat, per quam esset ille quadratus, et tamen, quando vocabatur, praenuntiabatur praedestinatus ante mundi constitutionem, et ut hoc vocaretur, hoc in illo compatitur, ut impleretur, et tamen ambulabat, et tamen adhuc in via erat, et quandiu erat in hoc corpore, totum timebatur, et ne remaneret, et ne retro rediret, et ne exorbitaret. Nunc vero cucurrit, viam finivit, in solido stetit, coaedificatus est ab artifice arcae dominicae, quae in figura jussa est aedificari de lignis quadratis (Exod. XXVII, 1). Modo jam nullam tentationem timet. Audivit vocatorem, audivit illum et ille invocatorem, secutus est salvatorem, portat habitatorem. Contempsit mundum blandientem, vicit terrentem, evasit furentem. Magna est, fratres, Martyrum gloria, prima in Ecclesia. Quaecumque sunt aliae, sequentes sunt. Non enim frustra dictum est quibusdam: Nondum usque ad sanguinem adversus peccatum certastis (Hebr. XII, 4). Quando tolerat, quando sustinet mundum saevientem, qui spernere non potest blandientem?

IV. Ait idem Apostolus: Humanum dico propter [PL46.884] infirmitatem carnis vestrae. Sicut exhibuistis membra vestra deservire immunditiae ad iniquitatem, sic nunc exhibete membra vestra deservire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). Magnum est valde, quod videtur hortatus. Metiatur se unusquisque in his verbis Apostoli. Non adulatorie palpet se, appendat se, et dicat sibi verum. Quid a me expectat audire? Ipse sibi dicat. Ego disposui speculum proponere, ubi se quisque attendat. Non sum ego speculi fulgor, qui faciem suam intuenti renuntiet. Facies enim illas dico modo, quas habemus intus. Ipsas per aurem convenire possum, videre non possum. Speculum sane propono. Attendat se unusquisque, et renuntiet sibi. Ipsa verba Apostoli, quae commemoravi, indicem speculi accipite. Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut exhibuistis membra vestra deservire immunditiae ad iniquitatem, sic nunc exhibete membra vestra deservire justitiae in sanctificationem. Quid est Sic? Sicut illud, ita et istud. Quando exhibebas membra tua arma iniquitatis peccato ad immunditiam, delectabat te? Interrogo. Attende, responde. Delectabat te? Audio respondentem, etiam tacentem. Non enim faceres, nisi delectaret. Sicut ergo exhibuisti membra tua deservire immunditiae ad iniquitatem, et cum delectatione ista fecisti, ita delectet te aliquando justitia. Nolo, timore facias, dicit tibi Deus. Numquid enim illud timore faciebas? Sic, inquit, sic. Sicut exhibuistis membra vestra deservire immunditiae ad iniquitatem, sic nunc exhibete membra vestra deservire justitiae ad sanctificationem. Ad justitiam timore compelleris, ad immunditiam amore currebas. Quid pulchrius sapientia? Rogo vos. Digna est vel sic amari, quomodo amata est immunditia. Quando currebas ad immunditiam, prohibebaris, et ibas. Patrem offendebas, et currebas. Paratus eras exhaeredari, et ab illius pravitate non separari. Quid dicturus es? Hoc a te exigit justitia, quod de te habuit immunditia. Audistis Evangelium: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34). Dixit se separaturum filios a parentibus. Ergo attende illam machaeram. Forte vis Deo servire, et pater prohibet? Quando immunditiam diligebas, etiam patre prohibente currebas. Modo te prohibet justitia amatorem suum. Invenisti et hic patrem prohibentem. Exere libertatem tuam, qui exeruisti tunc cupiditatem tuam. Paratus eras tunc exhaeredari, et ab illius immunditiae pravitate non separari. Paratus esto exhaeredari, et a justitiae pulchritudine non separari. Magnum est, sed justum est. Quis est, qui audeat dicere: Sed plus debuit amari immunditia, quam justitia? Interim justitia gradum tibi facit. Certe, inquit, dissimilis sum; certe plurimum distat inter illius immunditiae tenebras, et lucem meam, inter illam pravitatem et pulchritudinem meam, inter illius decus et decus meum. Certe plurimum distat. Interim gradum pono. Sic volo. Nam plus debeo, plus omnino debeo. Quantum disto, tantum debeo. Sed Humanum dico, humanum differo, quare divinum differo? Humanum dico propter [PL46.885] infirmitatem carnis vestrae. Ideo Sic; quia parco adhuc infirmitati. Ideo Sicut exhibuistis membra vestra deservire immunditiae ad iniquitatem, sic nunc plus quidem debetis, sed saltem sic ambulate, ad hoc pervenite, sed et hinc transite. Interim Humanum dico, sed sicut illud, ita et hoc.

V. Numquid Quadratus sic? Non plane sic, sed plus, et digne plus. Attendite enim illas immunditias, et videte, quid de vobis plus exigat pietas et charitas, et justitiae pulchritudo, et sanctificationis dulcedo. Quid de vobis plus exigat, attendite. Amator immunditiae facta sua mala sciri non vult; timet, ne inde damnetur, timet inde carcerem, timet judicem, timet carnificem. Uxoris alienae pudicitiam appetit, maritum fallit, tenebras quaerit, conscium perhorrescit, judicem metuit, timet sciri, quia timet inde puniri. Jam vero illud, quod sibi exigit plus pulchritudo justitiae quod interim distulit Apostolus, cum diceret: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae, audi hoc a Domino: Quod dico vobis in tenebris, hoc est, in occulto: Dicite in luce, et quod in aure auditis, super tecta praedicate (Matth. X, 27). Numquid praedicat super tectum adulter flagitium suum? Sed quare ille non solum non praedicat super tectum, sed quaerit occultari tecto? Quare hoc ille? Quia tunc usque potuit amor immunditiae; timet enim detegi, timet puniri. Hi vero amatores illius invisibilis pulchritudinis, amatores illius decoris, ubi est ille Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3), amatores ergo illius pulchritudinis unde non timent praedicare super tecta, quod in aure audierunt? Quaere, unde timeat ille, ne cognoscatur et puniatur; quaere, unde iste non timeat. Ipse Domiminus secutus adjunxit. Cum enim dixisset: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, super tecta praedicate. Nolite, inquit, timere eos, qui corpus occidunt (Matth. X, 28). Ut, quae auditis in tenebris, in lumine dicatis; ut, quod in aure auditis, super tecta praedicetis: Nolite timere eos, qui corpus occidunt. Timeat adulter eos, qui corpus occidunt. Cum enim adulter ille perdiderit corpus, voluptatum perdit officinam. Ille timeat perdere corpus, qui vivit ex corpore. Totum enim, quod concupiscit, per corpus operatur; ideo in illo voluptas non sufficit, inardescit cupiditate, quoadusque perveniat ad corporis immundissimam voluptatem. Tu autem, Homo Dei! si habes oculos cordis, unde videas pulchritudinem charitatis, unde videas pulchritudinem pietatis; si habes oculos cordis, vide, unde fruaris amata tua. Ut enim ea fruaris, non membra corporis quaeris. Timeat perimi corpus amator sordidae voluptatis, sed Pax in terra in hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14)!

VI. Quam longe es ab hoc amore, o Christiane! Utinam usque ad illum humanum pervenias, et cum delectatione bene facias, sicut ante cum delectatione [PL46.886] peccabas. Si enim cum delectatione bene facis, si cum delectatione in Christum credis, si cum delectatione sapientia ejus pro tua capacite perfruaris, si cum delectatione praeceptum audis et facis, coepit in te esse illud Humanum propter infirmitatem tuam. Jam coepisti habere bonum datum, sed necdum implesti Quadratum. Sed sicut dixi, si pervenisti, accede; adhuc via est. Noli remanere. Est adhuc, quod facias. Noli timere, et abscondere facta tua bona timendo. Reprehensores, exagitatores quid tibi dicunt? Magnus tu Apostolus! de coelo tibi pendent pedes. Unde venis? Et times dicere: De Ecclesia; ne dicatur tibi: Non te pudet, Barbate, ire, quo eunt viduae, et aniculae? Ne audias, times dicere: In Ecclesia fui. Quomodo ferres persecutorem, qui horrescis insultatorem? Et certe tempus est pacis; illi erubescere debuerunt. Erubescunt tam multi, qui accesserunt, et non erubescunt tam pauci, qui remanserunt. Et hi accesserunt, quo? Illi autem remanserunt, ubi? Accesserunt hi ad lucem pacis; remanserunt illi in tenebris confusionis. Non erubescitis glorianda erubescere? Non erubescunt illi pudenda, et vos erubescitis glorianda? Et ubi est, quod audistis: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6).

VII. Haec dixi, fratres mei, quoniam scio, et plurimum doleo, timeri linguas paucorum paganorum non saevientium, sed tantum insultantium, et teneri animos credere volentium, cum non acquiescunt in exhortationibus Christianorum. Et quid plura? Aut quid ego dicturus sum? Vides exagitari, nescio, quem paganum, ne fiat Christianus, et tu Christianus taces, pro magno habes, quia tibi parcit, id est, quia tibi non insultat. Quando illum deterret, dicis in corde tuo: Deo gratias! Nihil mihi dixit. Fugis non carne, sed mente. Ibi stas, et fugis. Times, ne in te lingua maledica convertatur, et non subvenis ei, quem debes Christo lucrifacere. Non subvenis, taces, ut dixi, non carne, sed mente fugis, mercenarius es, vides lupum venientem, et fugis (Joan. X, 12) Et quid plus ego dicturus sum? Modo audivimus omnes. Dominus terreat. Qui amandus est, ipse metuendus. Qui me, inquit, confessus fuerit coram hominibus. (Et videte, quando ista dicebat? Quando mundus non credebat, sed fremebat). Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundam eum coram Patre meo, qui in coelis est. Qui autem me confessus fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. X, 32, 33). Vis negari a Christo, an vis confiteri a Christo? Longe habebis insultatorem, quando tui Christum inveneris negatorem. Veniet, quod pollicetur. Qui tanta exhibuit, de solo die judicii fallax invenietur? Absit. Habeant illi perfidiam suam, imo vero et ipsi careant perfidia sua, sed proponite vos illis ad confessionem imitandos, non ad silentium superandos. Illi enim, si invenerint Christianos fortiores infirmorum defensores assertione fidei, libertate confitendi, prudentia docendi, charitate instruendi, silebunt, credite. Quod enim dicant, [PL46.887] non habent. Vox inanis est. Cymbalum tinniens (1 Cor. XIII, 1), quod destitit in templis ipsorum, remansit in ore ipsorum.

SERMO XIX. De verbis Apostoli I Cor. XII, vers. 31. Supereminentem vobis viam demonstro, etc

독자 반응

각주

Fons: Patrologia Latina, t. 46, coll. 856-887 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
작성자: Rodion Vlasov
페이지 생성일: 2026-11-22, 업데이트: 2026-11-22