AUG. Numquid propterea dicere non debemus, quod bonus Deus fecerit mundum, quia hoc etiam dicit Manichaeus? Sed cum quaeritur unde fecerit, ibi discernimur. Nos enim dicimus, Ex his quae non erant; quoniam ipse dixit, et facta sunt (Psal. CXLVIII, 5): ille autem, Ex duabus naturis, boni scilicet et mali, quae non solum jam erant, sed semper erant. Haec ergo quae non simul dicimus, non sinunt esse nos socios eorum ex illo quod simul dicimus. Item si interrogemur utrum sit Deus; et nos et Manichaei respondemus, Est Deus: et in hoc utrique separamur ab illo stulto, qui dixit in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1): sed cum quaeritur qualis sit Deus, a Manichaeorum nefaria fabula, magna discretione distinguimur. Nos enim dicimus incorruptibilem atque defendimus; illi vero fabulantur corruptibilem Deum. De ipsa quoque Trinitate interrogati, utrique dicimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius ejusdemque esse naturae: nec ideo tamen vel nos sumus Manichaei, vel ipsi catholici; dicunt enim alia de Patre et Filio et Spiritu sancto, in quibus ab eis diversissimi eisque adversissimi sumus. Unde ista quae simul dicimus, adversus aliorum errores qui ea negant, fidenter asserimus: nec timemus ne Manichaeos nos appellent, et se inde praeferant nobis, quia cum [PL45.1469] Manichaeis dicimus, quod ipsi quoniam nolunt dicere, propterea redarguuntur a nobis. Sicut ergo Arianus ideo est haereticus, quia nobiscum non dicit unam Trinitatis essentiam, quod nobiscum dicit etiam Manichaeus; ita et vos haeretici estis, non dicendo nobiscum naturale peccatum, quod nobiscum dicit etiam Manichaeus: sed non ideo sumus Manichaei; quod enim dicit etiam ille, non ita dicimus sicut ille. Nos enim naturam nostram bonam voluntario peccato illius ex quo nati sumus, dicimus esse vitiatam, unde omnes sub peccato nascimur, et ipse noster ortus in vitio est, quod dicit Ambrosius (De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3): ille autem naturam malam nobis portat alienam, cujus nos affirmat commixtione peccare. Denique, nos sanandae nostrae etiam parvulos offerimus Salvatori: ille autem Christum non ideo existimat necessarium, ut naturam nostram sanet in nobis, sed ut alienam sejungat a nobis. Cernis nempe, et in eo quod peccatum naturale simul dicimus, quanta diversitate distemus. Similiter et in eo quod simul dicimus, malam esse concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, cum quaeritur unde hoc sit malum, discretissimi reperimur. Nos enim cum Ambrosio dicimus, hanc foedam discordiam carnis et spiritus per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam (Lib. 7 in Luc. XII, 53): ille autem cum suis dicit, ut invicem adversentur caro et spiritus, alienam nobis, quae semper mala fuit, adhaesisse naturam. Unde nos poscimus Salvatorem, ut hoc vitium nostrum sanetur: ille vero, ut a nobis aliena natura, quae sanari omnino non potest, auferatur. Etiam hic cur non attendis, in eo quod carnis concupiscentiam spiritui resistentem simul malam dicimus, quanta dissimilitudine separemur? Cur non attendis, nec nos esse Manichaeos, quia cum eis aliqua dicimus; et vos esse haereticos, quoniam cum eis illa non dicitis? Si enim cum illis diceretis esse naturalia mala, et nobiscum contra illos diceretis unde sint ista, quia non sunt de aliena natura Deo coaeterna, Pelagiani haeretici non essetis: nunc vero concupiscentiam, qua caro concupiscit contra spiritum, negando malam esse, et de vitiata natura nostra esse, facitis ut illi ex aliena esse concludant; ac sic et haeretici novi estis, et haereticos veteres, quos perverse fugitis, adjuvatis. Desine ergo mihi opponere magistrum Manichaeum, sed mecum potius sequere Ambrosium; et Arianos intuere, eosque in eo saltem, quod te melius sapiunt, imitare; qui nos Manichaeos esse non dicunt, quamvis cum Manichaeis dicamus unam Patris et Filii et Spiritus sancti esse naturam, ubi nobis contentiosissime contradicunt.

XXXI. JUL. Verum vehementem objectionem putasti, [PL45.1470] ut diceres unde in ipso primo homine vel in diabolo qui angelus factus fuerat, mala exstitisset voluntas: quam tamen ais ideo esse ortam in opere Dei, id est, vel in angelo, vel in homine, non quia Dei opus erat, sed quia de nihilo factus erat. Vide ergo ne et tu per alteras vias aeternam dicas fuisse mali necessitatem. Nam si haec fuit causa exoriendi mali in opere Dei, quoniam de nihilo id factum esse constabat; antequam fieret autem quod esset, hoc nihilum semper fuit, id est, antequam fieret id quod esset, nunquam aliquid fuit, et hoc quod nunquam fuit, nihil fuisse dicitur: ab aeterno ergo nunquam fuit, quod non fuit antequam fieret a Deo, cujus substantia sola sine principio est: hoc ergo inane, id est, nihil, antequam per rerum finiretur existentiam, semper fuit. Non ergo factum est hoc nihilum: sed factae sunt creaturae, et illud nihil esse cessavit. In ea ergo creatura, quae facta de nihilo est, tu ideo malum commentaris exortum, quoniam de nihilo facta erat. Malum ergo in homine exortum origini reputavisti; atque origo, id est, nihilum, dicitur a te causa fuisse peccati. Non enim, inquis, propterea in homine malum exortum est, quoniam a Deo factus fuerat; sed quia de nihilo factus fuerat. Si ergo ideo malum exortum est, quia conditio nihili praecedentis id exegit; hoc autem nihilum aeternum fuit: immutatis semitis incidisti, et pendes omnino in praeceptoris tui laqueo, ut malum ambo ab aeterno esse fateamini. Sed in hoc quoque ille prudentior: inducens enim naturale peccatum, dixit aeternam fuisse substantiam tenebrarum, quae sine voluntate peccatoris malum hoc inesse compelleret. Rei ergo, cujus faciebat necessitatem, auctorem dedit, ut malum quod substantias pervadebat, videretur habere cogentem: tu vero plumbo ingenii non ferendo, confirmas necessitatem mali, sed negas necessitatis auctorem. Et sicut in parvulis, ita in ipso priore peccati operatore opus relinquis; ac dicis nescio quid magnum posse intelligi, ut illud nihil valuerit plurimum, cum nihil esset.

AUG. Nihil vales, sed tu, asserendo quod nihil, cum sit nihil, valeat aliquid: nec intelligis, cum dicitur Deus de nihilo fecisse quae fecit, non dici aliud, nisi quia de se ipso non fecit: non enim antequam aliquid faceret, coaeternum illi erat aliquid facere. De nihilo est ergo, quod non est de aliquo: quia etsi fecit Deus aliqua de aliis rebus, has ipsas de quibus ea fecit, de nullis fecerat rebus. Peccare autem nulla res posset, si de natura Dei facta esset; nec jam facta esset, sed de illo esset, quidquid esset, et hoc quod ille esset: sicut est Filius, et Spiritus sanctus, quoniam de illo sunt, hoc quod ille sunt, alius nascendo, alius procedendo; atque ita [PL45.1471] sunt de illo, ut nunquam fuerit ipse prior illis. Et ideo ista natura non potest omnino peccare; quia non potest se ipsa deserere, nec meliorem habet cui debeat inhaerere, et cujus possit desertione peccare. Nec tamen ita rationalis est facta creatura, ut haberet peccandi necessitatem: sed nec possibilitatem haberet, si natura Dei esset; quoniam Dei natura peccare nec vult posse, nec potest velle.

XXXII. JUL. Hoc enim nihil, de quo facta sunt omnia, affirmas causam fuisse peccati. Tantum igitur facit apud te nihili hujus potentia, quantum apud Manichaeum principis tenebrarum. Ambo ergo dicitis, etiam primi mali necessitatem fuisse: sed dat ille soliditatem vel malam; tu inanitatem, aeque tamen malam: ille ergo dicit violentam substantiam; tu violentum aeque, sed nihilum. Vide ergo syllogismi tui finem: nihilum nempe, cum necdum quidquam esset creatum, aeternae erat inanitatis indicium; sed hoc ipsum nihilum, id est, manitas, orientibus est finita creaturis: desivit enim nihil esse, cum coepit aliquid esse. Ipsum ergo nihilum etiam cum erat, non erat; quoniam tunc intelligitur fuisse, cum necdum aliquid erat. Postea vero quam factae res sunt, hoc inanitatis indicium, id est, nihilum, sicut substantiam nunquam habuerat, ita etiam vocabulum suum perdidit; factumque est, ut quod in re nunquam extiterat, etiam ipsum nomen amitteret. Hujus ergo tu violentia malum et in angelo et in homine commentaris exortum: quo quid furiosius dici potest?

AUG. Tu potius maledicendi studio furere videris. Ego non dixi violentum nihil: non enim est aliquid, quod possit esse violentum. Nec angelus, nec homo vi aliqua peccare compulsus est; nec peccassent, si peccare noluissent, qui etiam nolle potuissent: verum et posse peccare non in his esset, si natura Dei essent.

XXXIII. JUL. Magnam, inquis, vim habuit res quae non erat, ob hoc solum, quia nunquam fuerat, verum tum posse plurimum coepit, postquam et ipsum nomen amisit; sortitumque est hoc nihilum magnam dominationem, postquam etiam appellatio ejus interiit.

AUG. Si id quod nihil est, aliquid esset, apud te diceretur sortitum magnam dominationem: quandoquidem vanitas, sive falsitas, ita tibi dominatur, ut tamdiu te ista inania garrire compellat.

XXXIV. JUL. Macte virtute sapientiae, qui novae et a te inventae primum disputationis regulis, secunda primorum negatione complecteris, et corpora capitibus trunca componis. Non invidemus subtilitatibus tuis: quin imo christiana humanitate miseramur, quod dignum reperisti exitum dogmati tuo, ut profectus a criminibus innocentum, ad nihilum pervenires.

[PL45.1472] AUG. Ad nihilum tu potius pervenisti, quod te ita delectat, ut inde recedere, vel redire adhuc nolis: qui me propterea dicis id quod nihil est, dixisse esse aliquid, ut tam multum tu diceres nihil.

XXXV. JUL. O sanitatem, o elegantiam disputantis! »Non ideo,« inquit, »malum exortum est in homine, quia a Deo factum est, sed ideo quia de nihilo« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 48). Ostendimus jam acumen, quo vis maxima huic nihilo subrogata est: nunc illud admoneo, quod etiam superior conflictus fecit intelligi, nec primum malum peccantis fuisse voluntate susceptum, si illud nasci conditio venientis de nihilo stirpis exegit.

AUG. Non exegit peccatum nasci ulla conditio stirpis de nihilo venientis: quandoquidem illud exigitur, quod compellitur reddi vel fieri: angelum vero vel hominem, a quibus et in quibus prima sunt orta peccata, peccare nulla res compulit; sed libera voluntate peccarunt: quod et nolle possent, quia nec cogebantur ut vellent; et tamen velle non possent, si de Deo naturam haberent, non de nihilo facti essent.

XXXVI. JUL. Dedisti igitur et primi naturam mali, sed inaniorem quam Manichaeus, aeque tamen aeternam. Pugnandum super hoc non est: claret omnino quia maneat inter vos foedus, quod naturalis mali et aeterni mali catena connectit.

AUG. Insulsissime, non potest aeternum esse quod nihil est, non potest aeternum esse quod nulla res est, postremo non potest esse aeternum quod non est.

XXXVII. JUL. Egi certe, ut fidem disputationis decebat; illudque quod tu argumentando effeceras, id est, ideo in opere Dei ortam voluntatem malam quia fuisset homo creatus ex nihilo, ratio perscrutata contrivit; ostendens videlicet, te immutatis vocabulis idem dixisse, quod Manichaeus finxit et credidit, id est, primum quoque peccatum aeternarum tenebrarum violentia genitum.

AUG. Jam te superius admonuimus, aeternum non posse esse, quod non est: quid est ergo quod dicis, ideo me comparandum esse Manichaeo, quia Manichaeus aeternarum tenebrarum violentia genitum dixit primum esse peccatum? quibus tenebris dedit ille substantiam; ego autem nihilo dare substantiam non potui, ut ob hoc et ego quasi constituerem tenebras aeternas, aeternum scilicet nihil. Sicut autem substantiam, ita violentiam vel aeternitatem dare nihilo non potui: nullo quippe modo, vel violentum, vel aeternum, sicut jam diximus, potest esse quod nihil est. Frustra igitur adversus me voluisti disputare quod nihil est.

XXXVIII. JUL. Verum ne tu detectum temet inspiciens, illo tentes erumpere, ut referas non te dixisse, Ideo malum ortum est in opere Dei, quoniam ex nihilo factum est; sed, Ideo potuit oboriri, quia [PL45.1473] ex nihilo factum est: ostendendum est, quanto violentioribus laqueis illigeris. Si enim dixeris possibilitatem te mali, non necessitatem, aeterni illius nihili viribus imputasse: nos referimus, quod potuit oriri mala voluntas in homine, non est certe aliud quam arbitrium liberum: ideo enim potuit oriri mala voluntas, ut oriri posset et bona. Haec libertas est, in qua se ratio exercet, propter quod ad imaginem Dei homo factus asseritur, per quam creaturis caeteris antecellit. Si ergo quod in homine mala voluntas potuit exoriri, nihil est aliud quam arbitrii libertas; et hoc tantum est, ut per ejus insignia caeteris antistet animantibus: tu qui hanc possibilitatem profiteris ideo fuisse in homine, non quia a Deo, sed quia de nihilo factus est, novo dogmatis prodigio illud nihil, id est, antiquam inanitatem, tanti boni, id est, liberi arbitrii causam pronuntias. Denique ut res brevi interrogatione lucescat: hoc quod dixisti, »Nec ideo tamen potuit oriri voluntas mala, quia a Deo factus est homo, sed ideo quia de nihilo factus est homo;« hoc, inquam, ipsum quod potuit oriri voluntas, bonum esse, an malum credis? id est, ipsam facultatem oriendae voluntatis, quam nihilo reputavisti, probam arbitraris, an pessimam? Si bonam dixeris: ergo non Deus est boni causa, sed nihilum. Sin autem, hoc esse insanissimum videns, malam eam pronuntiaveris; quippe quam dicis non Deo reputandam esse, sed nihilo: protestaberis nos nihil adversum te collegisse versute, sed bona disputandi fide malam fidem tui dogmatis subruisse. Stat ergo inconcussum quod egimus, te videlicet et Manichaeum, etiam primi hominis voluntatem malam necessitati aeternae originis imputasse.

AUG. Quid tibi responderi posset, qualitercumque vidisti: sed frustra es conatus obsistere veritati, quasi respondens verbis meis, et non respondens verbis meis. Sic enim disputasti, tanquam ego dixerim, Nec ideo tamen orta est ex bono voluntas mala; quod ego non dixi: sed dixi, »Nec ideo tamen ex bono potuit oriri mala voluntas, quia bonum factum est a Deo bono, sed quia de nihilo factum est, non de Deo« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 48). Sicut eadem verba mea etiam ipse posuisti (Supra, cap. 26). Quid est ergo quod ita respondendum putasti, quasi ego dixerim, Nec ideo tamen orta est; cum ego dixerim, Nec ideo tamen oriri potuit; et tamdiu locutus es adversus eum, qui necessitatem mali ut oriretur ex bono, ex hoc dixit irruisse, quia ipsum bonum a Deo de nihilo factum est, non de Deo; cum ego non necessitatem tribuerim tali causae, sed possibilitatem mali; quia non dixi ideo esse ortum, sed ideo potuisse oriri ex bono malum? Et accusasti tamdiu nihil, et violentum fecisti nihil; quasi peccare angelum et hominem inevitabili necessitate compulerit nihil. Nunc ergo ad mea verba tandem redi, sicut redire coepisti. Proponis enim tibi quaestionem, tanquam tibi subito venisset in mentem, respondere [PL45.1474] quid possem; cum hoc ego longe ante in eo, cui reluctaris, libro posuerim. Dicis enim, »referre me posse, non me dixisse, Ideo malum ortum est in opere Dei, quoniam ex nihilo factum est; sed, Ideo potuit oboriri, quia ex nihilo factum est.« Hoc prorsus dixi, Ideo potuit oboriri dixi, non ideo dixi ortum: possibilitatem mali dedi huic causae, non necessitatem. Rationalis quippe creatura cum primum facta est, ita facta est, ut si peccare nollet, nulla necessitate urgeretur ut vellet, aut etiam non volens, id est, invita peccaret, et non quod vellet faceret bonum, sed malum quod nollet, hoc ageret: ubi jam non peccatum illud quod simpliciter peccatum dicitur, sed etiam poena peccati est. Verumtamen male aliquid velle, vel mali aliquid etiam nolens facere, omnino non posset, nisi de nihilo facta esset, id est, si Dei natura esset. Sola enim Dei natura de nihilo facta non est, quia nec facta est; et ideo nullo prorsus modo mutari potest. Quod cum dicimus, non vires nihilo damus, quasi potuerit facere aliquid, vel fecerit aliquid, cum sit nihil: sed naturam Dei non esse dicimus, quae peccare potuit. Sequitur autem ut natura quae Dei natura non est, facta sit; neque enim Deo coaeterna est: et si facta est, de nihilo facta sit; quia et illae naturae quae de aliis naturis factae sunt, stirpem de nihilo ducunt; quoniam naturae de quibus factae sunt, antequam fierent, nihil fuerunt, hoc est, omnino non fuerunt. Sed, inquis, »Ideo potuit oriri voluntas mala, ut oriri posset et bona.« Quasi non cum bona voluntate factus sit vel angelus vel homo. Factus est rectus, sicut dixit Scriptura (Eccle. VII, 30): non ergo quaeritur, unde in illo potuerit oriri bona voluntas, cum qua factus est; sed unde mala, cum qua factus non est. Et tu dicis, non attendens quid dicas, »Ideo potuit oriri voluntas mala, ut oriri posset et bona:« et hoc putas ad naturam liberi arbitrii pertinere, ut possit utrumque, et peccare scilicet, et non peccare; et in hoc existimas hominem factum ad imaginem Dei, cum Deus ipse non possit utrumque. Neque enim vel demens quisquam dixerit, Deum posse peccare; aut tu dicere audes, Deum liberum arbitrium non habere. Dei ergo, non nihili, munus est liberum arbitrium: sed in ipso Deo summum est liberum arbitrium, qui peccare nullo modo potest. Quoniam si injustus esse posset, etiam Deus non esse utique posset: si enim Deus est, consequentissime justus est: et ideo summe maximeque habens liberum arbitrium, peccare tamen non potest Deus. Angelus ergo vel homo propterea peccare potuit, id est, propterea isto Dei munere, quod est liberum arbitrium, male uti potuit, quia non est Deus, hoc est, de nihilo factus est a Deo, non de ipso Deo. Intellige, et tacet aut quod intellexeris, non autem quod non intellexeris, loquere.

XXXIX. JUL. Verum non uno modo vicisse contentus, [PL45.1475] argumenti tui, cujus impietatem prodidi, coarguam falsitatem. Cum ergo scriberes, »Non ideo potuit oriri voluntas mala in opere Dei, quia a Deo factum est; sed ideo quia de nihilo factum est« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 48): videre debueras, quam valenter aliarum creaturarum exempla praescriberent, quae totidem productae de nihilo, malae tamen voluntatis capaces non sunt. Postremo ipsa elementa, quae vere sunt facta ex nihilo, non alicujus voluntatis conscientiam queunt habere, ut motibus malis protestentur originis suae necessitatem. Animantes autem, et reliqua queis impletus est orbis, non de nihilo, caeterum jam ex aliquo prodierunt. Ubi est ergo vis inanitatis antiquae, quae malam voluntatem coegit existere; cum praeter rationabile animal, neminem peccare posse manifestum sit?

AUG. Posses putare me argui falsitatis, si cum ego dixissem, ideo posse nostra corpora vulnerari, quia terrestria sunt, ostenderes tu corpora multa terrestria, quae nequeant vulnerari. Non enim esse vulnus potest, nisi in corpore animantis, quae caro dicitur. Ubi te admonere deberem, quod videre non potueris sententiam istam non recurrere: quia non sicut verum est, Omne quod potest vulnerari, terrestre corpus est; ita etiam verum est, Omne terrestre corpus vulnerari potest. Cur ergo in dialecticis jactanticula tua solertia dormitavit, ut non adverteres, ubi dixi ideo creaturam rationalem peccare potuisse, quia ex nihilo facta est, me intelligi voluisse, omne quod peccare potest, ex nihilo factum esse, non autem omne quod ex nihilo factum est, posse peccare? Quod tanquam dixissem, ita mihi objecisti res alias, et ipsa mundi elementa, quae cum ex nihilo facta sint, peccare non possunt; quoniam solum potest animal rationale peccare. Nunc ergo evigila, atque aspice, omne quod peccare potest, de nihilo factum esse; nec ideo sequitur etiam omne quod de nihilo factum est, posse peccare. Non igitur mihi proferantur alia, quae de nihilo facta sunt, et peccare non possunt: quoniam non dico, Omne quod ex nihilo factum est, peccare potest; sed dico, Omne quod peccare potest, ex nihilo factum est: tanquam si dixissem, Omnis bos animal est, non utique adversum me commemorari debuerunt multa animalia, quae non sunt boves; quoniam non dixerim, Omne animal bos est, sed, Omnis bos animal est. Iterum ergo dico, Omne quod peccare potest, ex nihilo factum est; omne ergo quod ex nihilo factum est, potest peccare, non dico; quod velut dixerim, multa commemoras, quamvis ex nihilo facta, quae tamen peccare non possunt. Calliditatem tuam tolle de medio, qua tardis illudis ingeniis; aut caecitatem, qua manifesta non cernis. Cum autem dico, Natura quae rationalis creata est, ideo peccare potuit, quia de nihilo facta est, non de Deo; attende quid dicam, ne mihi rursus inani loquacitate ventiles nihil, et me dixisse affirmes vim faciendi aliquid habere, quod nihil est. Hoc dico ego, naturam quae rationalis creata est, propterea peccare potuisse, quia ex nihilo facta est: quod aliud quid est, quam [PL45.1476] propterea peccare potuisse, quia natura Dei non est? Si enim de nihilo facta non esset, de Deo naturaliter esset, quidquid esset: si naturaliter de Deo esset, Dei natura esset: si Dei natura esset, peccare non posset. Ideo igitur peccare potuit, quamvis facta sit a Deo, quia de nihilo facta est, non de Deo. Hoc tu si intellexeris, et veritati repugnare nolueris, ab hac contentione in hac quaestione cessabis.

XL. JUL. Cum ergo hoc tam magnum apertum esset, quid illud fuit, quod tibi persuasit, ut crederes antiqui nihili violentiam causam malae voluntatis fuisse? Profecto ut intelligeremus nos, omnia te, quae sunt facta de nihilo, rea credere, et universum mundum diabolo mancipare. Quoniam igitur mihi claruit, antiquam inter vos dogmatum manere concordiam; hinc jam tibi pariter et Manichaeo respondeo. Quaeritis certe, ut qui nego mali esse naturam, si possum respondeam, unde ipsa mala voluntas in homine primo potuit exoriri. At ego refero non vos intelligere quid dicatis. Voluntas enim nihil est aliud, quam motus animi, cogente nullo.

AUG. Motus animi quid est, nisi motus naturae? Animus enim sine dubitatione natura est: proinde voluntas motus est naturae, quoniam motus est animi. Tu autem cum superius naturam tanquam genus poneres, eique generi species suas subderes, sic certe locutus es: »Naturae,« inquis, »humanae generalitas, institutionum infra se locatarum genus quoddam est: haec velut species habet, in situ, in membris, in ordinibus, in motibus, vel aliis id genus « (Supra, cap. 24). Ista ergo tua disputatione motus naturae speciem asseruisti esse naturae: unde te sequitur, quod non vis, ut natura sit omnis naturae motus, si natura genus, ejusque species est naturae motus; quemadmodum animal est omnis equus, eo quod animal genus est, species vero hujus generis equus. Ac per hoc voluntas, quoniam motus est animi, et inde ostenditur motus esse naturae, te ita disputante natura est; quia naturae tanquam generi species hujusmodi subdidisti. Cur ergo reprehendis quod dicitur naturale peccatum, quod fecit voluntas mala, quam ipsam voluntatem tu dicere convincaris esse naturam? Sed natura non sit voluntas: certe tamen nisi in natura non potest esse; quantum enim pertinet ad hominem, motus est animi, animusque natura est. Sine jam, quaeso, ita dici naturale peccatum, quoniam cum homo peccat, natura utique peccat; homo quippe natura est: quemadmodum recte dici potest etiam spirituale peccatum, cum spiritus peccat. Non enim erravit Apostolus, ubi ait, spiritualia nequitiae: (Ephes. VI, 12): quae spiritualia procul dubio naturalia sunt; [PL45.1477] quia spiritus sine ambiguitate natura est, sive sit creator, sive sit creatus. Nec tamen quod vel angelo vel homine volente commissum est, quoniam natura peccavit (et angelus enim et homo naturae sunt), ita hoc esse dicimus naturale peccatum, ut necessitate factum esse dicamus, quod factum est libera voluntate. Qui enim propterea peccavit, quia voluit, potuit et nolle peccare: et ita homo creatus est, ut et nolle posset et velle, et quodlibet horum haberet in potestate. Sed aliud est originale peccatum, quod etsi trahunt sine propria voluntate nascentes, tamen per voluntatem primi hominis ipsa est origo vitiata: sicut aliud etiam est in majore homine propter quod dicit, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 15): nec tamen etiam ista necessitas insanabilis est ei, cui dicitur, De necessitatibus meis erue me (Psal. XXIV, 17).

XLI. JUL. Quaeritis ergo necessitatem rei, quae esse non potest si patitur necessitatem. Huic motui animi libero, sine coactu originis inquieto, si causa ipso motu detur antiquior, non gignitur omnino, sed tollitur. Nomen enim ipsum voluntatis nullam vim habet alteram, quam non debere materiae quod movetur. Cum ergo unde orta sit voluntas, ipsa voluntate quaeris antiquius; non exordium ejus, sed exitium requiris: omnino enim non intelligitur esse, si aut tenebris deputetur, aut nihilo; nec potest dici jam voluntas, quae subsistere non potest, nisi in motu animi, cogente nullo. Si ergo cogat aliquis, est quidem motus; sed non est voluntas, cujus vim illa definitionis pars secunda complevit, id est, nullo cogente. Si ergo voluntas nihil est aliud, quam motus animi, cogente nullo; male prorsus quaeritur origo rei, cujus conditio, si praevenitur, interit. Expende ergo quid sit quod roges: Unde, inquis, ipsa voluntas mala quasi arbor mala in primo homine potuit exoriri (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 48)? qui confiteris voluntatem de origine contigisse. Voluntas enim motus est animi, cogente nullo. Naturalia cuncta cogunt esse quod sequitur: voluntas autem si praecedentibus causis cogatur, voluntas esse mox desinit, et perdit conditionem, si accepit originem.

AUG. Si voluntas ideo non habet originem, quia non cogitur; nec ipse homo habet originem ut sit homo, quia non coactus est esse. Quomodo enim cogi poterat, qui non erat? Et certe homo natura est; tuque dixisti, Naturalia cuncta cogunt esse quod sequitur. Rogo te, attende quid dicas: noli oculis clausis linguam movere, quomodo qui in somnis loquitur. Nulla res, quae non est, cogi potest. Vide etiam quam sit insanum, negare habere originem res quae ortae sunt; cum ipsa origo ab oriundo sit dicta. Nam quod [PL45.1478] est, et originem non habet, semper fuit; si autem non fuit, et est, ortum est; si ortum est, habet originem. Et voluntas ergo peccati, quae non fuit, et est, utique orta est: si enim est, et orta non est, semper fuit; sed non fuit semper; ergo orta est. Jam tu clama contra apertissimam veritatem; hoc enim decet tuam vanam loquacitatem: et dic, Orta est quidem, sed originem non habet; aut, quod est insanius, Et non fuit, et est, et tamen orta non est. Porro si hoc non dicis, ne insulsissimus et omnino fatuus judiceris; quaere unde orta sit hominis voluntas mala, quam negare non potes ortam esse, quia negare non potes non fuisse et esse coepisse: quaere, inquam, unde orta sit; et invenies ipsum hominem: ex illo quippe orta est voluntas mala, quae in illo ante non fuit. Quaere etiam qualis erat homo, antequam voluntas mala oriretur ex illo; et invenies bonum: ea quippe voluntate factus est malus, quae antequam oriretur ex illo, talis erat, qualis a bono factus erat, id est, bonus. Hoc est igitur quod ait meus doctor tuusque destructor Ambrosius: Ex bonis igitur mala orta sunt (Lib. de Isaac et Anima, cap. 7). Quod tu negando, et dicendo, Rerum ratio non sinit, ut de bono malum, et de justo injustum aliquid proferatur; tantum adjuvas Manichaeos ad introducendam naturam mali, de qua dicunt oriri mala, ut te patronum sui gratulentur erroris, nisi cum eis et ipse vincaris. Tu es enim qui mirabili eloquentia, vel potius amentia sic defendis parvulos, ut a Salvatore separes; sic oppugnas Manichaeos, ut contra Salvatorem subleves.

XLII. JUL. Cum ergo bene definita sit voluntas, Motus animi, cogente nullo; quid quaeris superius causas, quas definitio voluntatis exclusit? Expendite igitur quid sit voluntas, et desinetis inquierere unde sit voluntas. Voluntas est enim motus animi, cogente nullo: vos si tentetis ire dimidio ungue superius, statim constituta convellitis. Quid ergo dicit Manichaeus? Sed iste motus ideo exortus est, quia de tenebrarum natura homo factus est. Quid tu? quia, inquis, de nihilo factus est homo. Unus ergo dicit, Ideo voluntas mala, quia de nihilo factus est homo: alter, Ideo voluntas mala in homine, quia de tenebris factus est homo. Utrique ergo illud voluntatis suppletorium denegatis, id est, cogente nullo. Si enim tanta fuit virtus in nihilo, quanta in aliquo; quae coegit hanc voluntatem existere, exclusit ab ea conditionem suam, qua dictum fuerat, cogente nullo. Sed non minus mali abegit infamiam; non est enim peccatum, quod de motu animi libero non venit: effectumque est ut cum dispendio veritatis, totius mali periret invidia; et evanuit mali natura, cum crimen voluntatis evanuit: crimen autem evanuit voluntatis, cum definitio voluntatis exsecta est. Et peccati igitur et voluntatis claruit ejusmodi esse conditionem, ut si causis praecedentibus deputetur, et jus perdat, et crimen. Ubi ergo erit mali natura, cum malum non esse constiterit?

AUG. Dici non potest, quantum mirer frontem tuam, [PL45.1479] quomodo dicas naturam mali, qui malum naturale non dicis; aut quomodo malum naturale non dicas, qui naturam mali dicis. Quid autem vanius definitionibus tuis, qui propterea putas non esse quaerendum unde sit voluntas, quia motus est animi, cogente nullo? Si enim dicatur, ut putas, unde sit; non erit verum quod dictum est, cogente nullo: quia illud unde est, eam cogit esse; et ideo non est alicunde, ne cogatur esse. O stultitiam singularem! Non est ergo alicunde ipse homo, qui non est coactus esse; quia non erat qui cogeretur, antequam esset. Prorsus et alicunde est voluntas, et esse non cogitur; et si ejus origo quaerenda non est, non ideo quaerenda non est, quod voluntas alicunde non sit, sed quia manifestum est unde sit. Ab illo est enim voluntas, cujus est voluntas; ab angelo scilicet voluntas angeli, ab homine hominis, a Deo Dei. Et si operatur Deus in homine voluntatem bonam, id utique agit, ut oriatur ab illo bona voluntas, cujus est voluntas; sicut agit ut homo oriatur ab homine: non enim quia Deus creat hominem, ideo non homo ex homine nascitur. Malae autem voluntatis suae unusquisque auctor est, quia malum vult. Sed cum quaeritur, quare homo possit habere malam voluntatem quamvis ut habeat non sit necesse; non origo quaeritur voluntatis, sed origo ipsius possibilitatis: et invenitur ea esse causa, quia etsi magnum bonum est rationalis creatura, non tamen est quod est Deus, cujus solius est inconvertibilis incommutabilisque natura. Et hujus rei causa cum quaeritur, hoc invenitur, quia non de se ipso, hoc est, de sua natura atque substantia genuit, sed de nihilo, hoc est, de nulla re fecit haec Deus. Non quia nihil habet aliquam vim; si enim haberet, non nihil, sed aliquid esset: sed quia hoc est cuique naturae de nihilo factam esse, quod est naturam Dei non esse, quae immutabilis sola est. Nec ea quae de aliquibus rebus facta sunt, ab hac excipiuntur origine: quoniam res quae ita factae sunt, ut ex iis aliae fierent, de nullis exstantibus factae sunt, hoc est, omnino de nihilo. Mutari autem possunt quaecumque alia diversis et propriis qualitatibus suis; voluntate vero, quae ratione utitur, sola est rationalis creatura mutabilis. Haec diligenter et intelligenter quisquis advertit, multum te de nihilo nihil quod ad rem pertineat dixisse cognoscet.

XLIII. JUL. Quid est enim malum, id est, peccatum? Voluntas sequendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quid est ipsa voluntas? Motus animi, cogente nullo. Si ergo peccatum ex voluntate natum est, voluntas ex motu animi cogente nullo; nec nihili, nec tenebrarum conditio fecit ut esset hic motus, qui ideo a nullo cogitur, ut possit esse cogente nullo. Ac per hoc nullum est naturale, nullum originale peccatum: quia haec duo nomina unum indicant, id est, peccatum esse non voluntarium; praescripsit autem veritas, nisi voluntarium non posse esse peccatum; et ideo qui dicit malum esse quod [PL45.1480] constat ingenitum, non convincit in natura esse peccatum; sed se ostendit per pravitatem judicii criminosum. Ecce responsum est, ad quod tu responderi non posse credebas. Oxymora prorsus fuit quaestio, quam tu arbitraris invictam.

AUG. Exsultas inaniter, et dicis, »Ecce responsum est:« ubi te respondere non potuisse mox invenit, quicumque acutus legit haec tua, vel non multum tardus et mea. Quantalibet enim perplexitate, non implicata explicare, sed aperta implicare coneris; sani negare non possunt, oriri ab unoquoque voluntatem suam, nec nisi ab homine oriri hominis voluntatem. Ac per hoc, quoniam mala hominum mala voluntate esse coeperunt, et ante voluntatem malam scimus fuisse hominum naturam bonam; ex bonis orta sunt mala. Hoc dicit Ambrosius; hinc perimitur Manichaeus: hoc pro Manichaeo negat contra Ambrosium Julianus, dicens, »Si natura opus Dei est, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur:« ut Manichaeus dicat, non esse homines opus Dei, per quos Apostolus transisse dicit peccatum et mortem (Rom. V, 12), quod est opus diaboli: quoniam secundum Julianum, »per opus Dei opus diaboli transire non sinitur;« et dicit Apostolus per homines transisse opus diaboli; non sunt ergo homines opus Dei. Manichaei est ista conclusio, veniens illi, Juliane, de adjutorio tuo. Sed Apostolus pro veritate decertans, et homines dicit esse opus Dei, ut prosternat Manichaeum; et per opus Dei, hoc est, per homines transisse opus diaboli, ut cum illo prosternat et te ipsum.

XLIV. JUL. Illud tamen admoneo, solere etiam te in scriptis tuis tenebras non dicere creaturam, sed absentia luminis remanere obscuritatem; ut nihil aliud sit obtenebratio, quam splendoris exclusio. Quod ergo excluditur, creaturam vocas; quod remanet, tenebras: quod quidem vulgatum a philosophis est; nec nunc quaero verumne esse putetur, an falsum: sed illud inculco, tenebras tu non dicis esse aliud quam nihil: in homine autem, id est, opere Dei malum ideo exstitisse argumentaris, quia de nihilo factus erat: causam ergo mali illud nihilum fuisse confirmas, quod nihilum tenebras etiam pronuntias. Necessitatem itaque mali de tenebrarum dicis conditione descendere. Igitur nec in hoc a praeceptore dissentis, quoniam voluntatem malam pariter aeternis tenebris deputatis.

AUG. Paulo ante jam tibi de nihilo nihil dicenti, quantum aperte potui, breviterque respondi, et nunc frustra ad tenebras voluisti fugere. Non latebis: lumen quippe te persequitur veritatis, ita dicens factas ex nihilo creaturas, quae non sunt quod ipse qui fecit, ut ipsum nihil non existimetur vel intelligatur esse aliquid, nec ad faciendum habere aliquam vim; quia si haberet, non esset nihil. Ac per hoc, nihil nec corpus est ullum, nec spiritus, nec his substantiis aliquid accidens, nec informis ulla materies, nec inanis locus, nec ipsae tenebrae, sed prorsus nihil: quia [PL45.1481] ubi sunt tenebrae, corpus est aliquod carens lumine, sive aer, sive aqua, sive aliquid aliud; corporali enim lumine vel illuminari ut clareat, vel privari ut tenebrescat, nisi corpus non potest. Ac per hoc istarum corporalium tenebrarum conditor non est, nisi qui condidit corpora: propter quod in hymno trium virorum benedicunt eum lux et tenebrae (Dan. III, 72). Fecit ergo Deus cuncta de nihilo; id est, omnia quae ut essent fecit, si eorum originem primam respiciamus ex his quae non erant fecit: hoc Graeci dicunt, ἐξ οὐκ ὄντων. Quod ne credatur de Unigenito, qui est Deus de Deo, lumen de lumine, et ideo non de nihilo, vehementer Catholica resistit Arianis. Cum itaque dicimus, non ideo potuisse oriri ex bono malam voluntatem, quia bonum factum est a bono Deo, sed quia de nihilo factum est, non de Deo; non nihilo damus ullam naturam, sed naturam factoris a natura eorum quae sunt facta discernimus. Ideo quippe possunt ista mutari, sive voluntate, sicut rationalis potuit creatura, sive propriis qualitatibus suis, sicut caetera; quoniam de nihilo facta sunt, non de Deo, quamvis faciente nonnisi Deo; id est, quia non sunt quod illa natura, quae facta non est, atque ob hoc immutabilis sola est. Si ergo vis Manichaeos vel devitare vel vincere, hoc sape, hoc cape intelligendo, si potes, credendo, si non potes, quoniam ex bonis orta sunt mala, nec est aliquid malitia nisi indigentia boni.

XLV. JUL. Verum ut ambos vos veritas detexit, et proruit: ita a nobis consideratio nostri reposcit officii, ut quid sit hoc quod obscuritatem huic quaestioni, quae jam exarmata est, fecerat, explicemus. Omnia quae fiunt, aut a necessario, aut a possibili dicuntur existere. Necessarium autem hic dico, non quod solemus utile nuncupare, sed quod majoribus fuerit causis coactum. Necessarium ergo vocamus, non quod in jure sit voluntatis, sed quod patiatur existendi vim. Possibile autem dicimus, quod nec existendi, nec non existendi in alteram partem experiatur necessitatem, sed certis modis et possit esse, et possit non esse. Teneat ergo lector noster, quid hic necessarium, quid possibile nuncupemus. Et ut a grandibus inchoemus exemplis, ut Deus faceret mundum, a possibili venit ei, non a necessario; id est, omnipotentiae ejus possibile fuit creare quae condidit, necessarium tamen non fuit, videlicet non est ab aliquo coactus ut faceret, sed fecit quia voluit, quod non fecisset profecto si noluisset. At hoc quod auctori adfuit a possibili, in opere a necessario factum est, id est, non fuit mundo possibile esse et non esse, qui esse ab Omnipotente jubebatur, sed cogebatur existere, cui Omnipotens mandabat essentiam.

AUG. Quomodo mundus cogebatur existere, qui non erat antequam existeret? Quomodo cogitur quisque, si non est? Nonne satius erat ut diceres, Mundus factus est Dei voluntate, non sua? Sed perge, videamus quid ex ista distinctione possibilis et necessarii coneris ostendere: quam melius possemus intelligere, si eam commemorare tantummodo, non et exponere voluisses. Quis enim non videat, omne quod [PL45.1482] fieri necesse est, etiam fieri posse; non omne quod fieri potest, etiam fieri necesse esse? Si ergo hoc tibi placuit appellare possibile, quod ita fieri potest, ut non sit necesse; illud autem necessarium, quod non solum fieri potest, verum etiam necesse est: loquere ut vis, ubi res apparent, non est de verbis controversia facienda. Satis est nosse omne necessarium esse possibile, non omne possibile esse necessarium.

XLVI. JUL. Transiit ergo in necessitatem conditi, quod venerat de possibilitate condentis. Fecit etiam diversas naturas diversasque species in naturis, custodito eo ordine qui a rerum fluebat exordio, ut alia essent necessaria, alia possibilia. Quidquid ergo habent creaturae naturaliter, a necessarii parte sortitae sunt.

AUG. Si quidquid habent creaturae naturaliter, a parte necessarii sortitae sunt; non ergo naturaliter habent homines quod concumbunt, sed quod possunt concumbere: nec ille quem Apostolus commemoravit, naturalis est usus feminae (Rom. I, 27), sed possibilitas ejus; si enim nolit homo, non est ipse usus, quamvis possit esse, si velit: possibilitas ergo ejus naturalis est, ipse non est; non enim est necessarius, qui nullus est, si nolimus, et erravit Apostolus qui dixit esse usum feminae naturalem. Ubi est etiam quod ante dixisti, naturam genus, speciemque ejus esse conjugium; quandoquidem non necessitate, sed voluntate conjugia copulantur? An forte ut hoc diceres, nondum tibi in mentem venerat duorum istorum, id est, necessarii possibilisque distinctio? Et ut post concubitum sexuum nascatur homo, naturale non est, quia non est necessarium? Non enim necesse est ut sequatur conceptus et partus, cum mas et femina concubuerint: hoc autem possibile, non necessarium definisti, quod fieri potest, sed necesse non est. Nec naturaliter manducamus? Quia et hoc, si nolumus, non fit; et ideo possibile est, non necessarium. Sed ista negare esse naturalia, nihil est aliud quam magnam partem velle auferre naturae. Falsum est itaque quod aisti, »Quidquid habent creaturae naturaliter, a necessarii parte sortitae sunt:« quandoquidem et haec quae commemoravi, et alia quae commemorare longum est, naturaliter habent, nec ea tamen sunt a necessarii parte sortitae.

XLVII. JUL. Qui autem sentiunt in processu, non semper a necessario, sed multa a possibili capiunt. Hoc in cunctis licet videre corporibus: sed longior disputatio nascitur; pauca tamen demus exempla. Natura corporum est, ut coagmentatione concrescant, divisione solvantur: capacia ergo sunt vulneris, quae patiuntur interitum. Ut ergo possint vulnerari, a necessario habent; ut vulnerentur autem, a possibili. Ita a necessario est possibilitatis natura, cum non sit necessarius possibilitatis effectus. Verbi gratia, equus, [PL45.1483] bos, et similes animantes vulnerabilem habent naturam, et ideo incommodi capacia a necessario sunt: ut autem vulnerentur, non semper necessarium est. Si enim per diligentiam custodum defendantur a plagis, possunt non vulnerari: quod si non custodiantur, possunt etiam vulnerari. Plurimum ergo distat inter ea quae a possibili veniunt, et ea quae a necessario: quae nisi custodiatur distinctio, in innumeros itur errores. Quod ut comparatione clarescat: lapsi sunt quidam medicinae oppugnatores, argumentati hanc artem nihil habere utilitatis; disputantque hoc modo: Moriturisne medicina subvenit, an victuris? Si morituris, nihil promovet: si victuris, frustra gestit. Qui enim morituri erant, hac quoque laborante, morientur: qui victuri, sine quoque hujus beneficio salvi esse potuerunt. Quam nempe concinna, quam urbana conclusio! sed dissolvitur a propugnatoribus medicinae hoc modo: Haec ars, inquiunt, prodest nec victuris, nec morituris duntaxat a necessario, sed a possibili id utrumque passuris: non ergo adjuvat medicina eum qui sine dubio moriturus est, quoniam facere immortalem non potest; sed neque ei subvenit, qui sine dubio futurus incolumis est: verum illi, qui si non curetur, periclitari potest; si curetur, liberari potest: sicut ergo nec victuro nec morituro a necessarii conditione subvenire, ita et morituro et victuro, sed a possibili, ars potest erudita prodesse. Illi ergo priores medicantum studiis obloquentes, propositionem a possibili inchoantem, necessarii fine clauserunt: quod disputationis genus in innumera extenditur. Verbi gratia, prohibet lex homicidium fieri, prohibet etiam negligentiae per quam in pericula ruitur occasionem dari, ut in tauro cornupeta (Exod. XXI, 28-32), atque in domorum coronis (Deut. XXII, 8). At potest dici: Victuro subvenit ista diligentia, an morituro? Si morituro, nihil promovet: si victuro, ex abundanti consulit; si utrumque hoc contrarium, et per impedimenta et sine impedimentis necessario consequentur. At hoc falsum est: optimo enim mortalibus jure consulitur, ut quod poterant pati sine diligentia, diligentiae opibus evadant. Aliud ergo est a possibili, aliud a necessario. Ostendamus, jam quid his anteloquiis adjuvemur. Fecit Deus hominem liberi arbitrii, naturae bonae; sed quae capax esset virtutum, quas sibi ex se mancipato animo comparasset: quod liberum arbitrium aliter constare non poterat, quam ut haberet etiam peccandi possibilitatem. Libertatem ergo a necessario habet, voluntatem a possibili. Non potest non esse liber; sed in neutram voluntatem cogi potest, factusque rei necessariae possibilis effectus. In possibili ergo peccari potest, in necessario non potest; quia necessario non actor, sed auctor ipse censetur; atque hoc quod potest homo ex integro Dei est, a possibili autem ipse actor expenditur.

AUG. Quid dicis de diabolo, de quo scriptum est, [PL45.1484] Ab initio diabolus peccat (I Joan. III, 8)? Possibilitatem peccandi habet an necessitatem? Si necessitatem, tu videris quomodo secundum tuas disputationes excusetur a crimine: si autem possibilitatem; potest ergo et non peccare, potest habere bonam voluntatem, potest agere poenitentiam et impetrare misericordiam Dei; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 18). Quod quidem visum est quibusdam, Origene ut perhibetur auctore: sed hoc, ut nosse te existimo, fides catholica et sana non recepit: unde nonnulli Origenem quoque ipsum alienum fuisse ab hoc errore vel probant, vel volunt. Restat igitur, aut ante supplicium ignis aeterni, etiam necessitas ista peccandi magna sit diabolo magni poena peccati neque hinc excusetur a crimine, quoniam et ista vindicta est pro maximo crimine, ut cum delectet sola malitia, nec possit delectare justitia. Ad hanc autem jam poenalem peccandi necessitatem non utique pervenisset, nisi prius libera voluntate, nulla necessitate peccasset. Definitio itaque illa peccati, cum fit quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere, ad illud peccatum pertinet quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati.

XLVIII. JUL. Et malum ergo et bonum ex propria voluntate facit: sed bonum suum etiam Deo debet, qui parti huic, non quidem praejudicium, tamen adjutorium subministrat.

AUG. Tam bonum certe quam malum ex propria homo, sicut dicis, voluntate facit, et utriusque in illo possibilitas aequa lance libratur, et ad bene faciendum Deus adjutorium subministrat: cur ergo ad peccandum proclivior est natura mortalium, si nihil egit originale peccatum? Quamvis et ipsum adjutorium, quod subministrare Deum cogimini confiteri, quale dicatis esse, non lateat. Legem quippe, non spiritum dicitis, cum Paulus apostolus per subministrationem Spiritus sancti nos doceat adjuvari (Philipp. I, 19). Quod ideo commemorandum putavi, ne forte qui audiunt vel legunt de subministratione divini adjutorii sententiam tuam, obliviscantur haeresim vestram.

XLIX. JUL. Tantum ergo valet ista distinctio, ut si nescientes, quod a possibili incipit, in necessarium concludamus, omnia crimina ad Deum recurrant. Quod Manichaeus videns, tenebras peccati excogitavit auctores: non enim valuit inter possibile necessariumque distinguere. Omne ergo quod naturaliter habet homo, a necessarii parte sortitus est: quia non potuit aliter esse quam factus est.

AUG. Jam paulo ante monstravi, quam vana sit sententia ista: stolidissimum est enim, habere homines [PL45.1485] naturaliter possibilitatem manducandi, sed non naturaliter cibos naturae congruos manducare; aut habere homines naturaliter possibilitatem concumbendi, sed non naturaliter genitalibus membris sexus utriusque concumbere. Quis hoc dicat, qui considerat utcumque quod dicit? Utrumque enim naturale est, et quod fieri possunt ista, et quod fiunt: sed est illud et quando nolumus; hoc non est nisi velimus.

L. JUL. Malum autem quod agit, a possibili agit.

AUG. Attende eum qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago; et responde utrum necessitatem non habeat agendi malum, qui non quod vult facit bonum, sed quod non vult malum, hoc agit. Quod si Apostolo repugnare non audes, ecce homo a necessario malum agens definitiones tuas disrumpit et dissipat: necessitate quippe malum agit, qui non vult, et agit. Hoc autem quod nolens agit, si tantummodo concupiscere est carne, sine ulla mentis consensione membrorumque operatione; mala est et concupiscentia carnis, etiamsi non ei consentiatur ad malum; quam te tamen laudare delectat: si autem tantum cogitur iste qui clamat, Quod nolo malum, hoc ago, ut etiam sua membra exhibeat arma peccato; non solum concupiscuntur a necessario mala, verum etiam committuntur. Ubi sunt definitiones tuae, quas tanta loquacitate distinguis? Nempe ut fumus defecerunt et perierunt. Necessarium atque possibile magna cura discernenda commendas, necessarium dicens esse quod fieri necesse est; possibile autem quod fieri potest, sed necesse non est. Proinde necessitatem necessario tribuis: possibile vero nulla necessitate constringis. Malos actus non das necessario, sed possibili; et dicis loquens de homine, Malum autem quod agit, a possibili agit; ne quisquam male agere necessitate, non voluntate, dicatur. Sed procedit in medium qui tibi validissime contradicit, et dicit: Quid est quod dicis? Ecce ego non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 19). Notum est quod homo primus voluntate malum egit, non necessitate: sed iste qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago; necessitate se ostendit malum agere, non voluntate; et flens miserias suas, ridet definitiones tuas.

LI. JUL. Nisi ergo necessaria possibilitas fuisset, effectus possibilis non fuisset. Ut ergo possit malum et bonum facere, necessarium est: ut autem malum faciat, non necessario, sed possibili suo debet. Ubi autem possibilitas est partis utriusque, necessitas neutra est. Sic fit ut nihil sit aliud peccatum, quam voluntas agendi quod justitia vetat, ut unde liberum est abstinere. Si nihil sit autem aliud voluntas, quam motus animi, cogente nullo; quomodo ergo Deus, ut mundum faceret, a possibili habuit; mundus autem ipse, ut existeret, a necessario pertulit: ita etiam in imagine Dei simile quiddam intelligitur. Quippe ut habeat, quam elegerit voluntatem, non cogitur; sed a possibili ei venit: illud autem quod male fecerit, necessitatem [PL45.1486] habet reatus. Ita crimen a necessario incurrit horrorem; licet exortum sit, non a necessitate, sed a possibilitate facientis. Opus ergo possibilitatis testimonium est liberi animantis.

AUG. Jam te omnino negligit, qui ea quae tibi supra respondimus, legit. Quoniam qui dicit, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; necessitate se ad agendum malum premi satis aperte indicat et ostendit falsum esse quod dicis, Ut malum faciat, non necessario, sed possibili suo debet: et caetera talia quae garris inaniter. Sic fit ut illa definitio, qua dicitur, esse peccatum voluntas agendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere, illud peccatum complectatur, sicut jam superius admonui, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. Tali namque poena iste agebat quod nolebat malum; unde illi si liberum esset abstinere, nequaquam diceret, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Sicut ergo nos agnoscimus hominem in corpore vitae illius beatum, ubi liberum habuit quod vellet agere, sive bonum, sive malum: sic et tu agnosce hominem in corpore mortis hujus miserum, ubi perdita libertate audis eum dicere, Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio; et, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; et, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 15, 19, 24)?

LII. JUL. Hujus vituperatio ad necessaria non recurrit: quia quidquid ad necessarium pervenerit, ipsum pulsat auctorem.

AUG. Numquid hoc malum hominis, ubi dicit, Quod nolo malum, hoc ago, ipsum hominis pulsat auctorem? Et tamen eum qui sic agit malum, satis apparet ad necessarium pervenisse: necessitate quippe agit quod non agit voluntate.

LIII. JUL. Quomodo ergo quod a necessario venit, possibili meo adscribi non potest: ita quod a possibili venit, necessario adscribi non potest. Id est, quomodo natura corporis et animi mei voluntati meae applicari non potest, ut ideo sic videar esse quia volui, cum non potuerim velle antequam essem, ita malum voluntatis naturae non potest admoveri, ut necessitati possibilitatis opera misceantur.

AUG. A necessitate quidem satis evidenter et aperte discernitur, quod ita fieri potest, ut non sit necesse: hoc tu possibile appellas, tanquam impossibile sit quod fieri non solum potest, verum etiam necesse est. Sed quoniam placuit tibi talia duobus istis nomina imponere, intelligamus ut possumus, et feramus. Sed quid est quod dicis, »Malum voluntatis non potest admoveri naturae?« Nonne cum angelus, vel homo aliquid vult, natura aliquid vult? Et angelus et homo naturae [PL45.1487] non sunt? Quis hoc dixerit? Si ergo naturae sunt angelus et homo; profecto natura vult quodcumque vult angelus, natura vult quodcumque vult homo. Quomodo ergo malum voluntatis naturae non potest admoveri; cum velle aliquid nisi natura non possit? Aut non imputetur homini peccatum voluntatis suae; quia homo natura est, et malum voluntatis, ut dicis, naturae non potest admoveri. An in tantum tua progreditur vanitas, ut naturae dicas debere imputari, quod naturae non potest admoveri? Nam quis dicat naturae non imputari, quod imputatur homini, nisi quisquis ita desipit, ut hominem neget esse naturam? Videsne quam multum loquaris, nesciens quid loquaris? Si ergo dicas, Voluntas necessitati non potest admoveri; ne hoc quidem universaliter verum est. Aliquando enim quod necesse est volumus; sicut necesse est ut qui perseveranter bene vivunt, fiant beati: aliquando etiam necesse est aliquid ut velimus; sicut necesse est nos beatitudinem velle: unde quaedam est et beata necessitas, quia necesse est Deum semper et immutabiliter et beatissime vivere. Sed quoniam sunt et quaedam necessitates sic a voluntatibus alienae, ut et necessitas sit ubi voluntas non est, et voluntas ubi non est necessitas: ex parte saltem verum est quod dicitur, Voluntas necessitati non potest admoveri. Qui vero dicit, Mala voluntas non potest naturae admoveri: idem nobis, si potest, voluntatem vel malam, vel bonam, ubi natura non est, ostendat; aut quod voluntas esse aliqua possit, si natura non sit quae aliquid velit. Attende igitur quam sis a veritate seclusus. Tu dicis, Voluntas mala naturae non potest admoveri: veritas autem dicit, Quamdiu est voluntas ulla, a natura non potest separari.

LIV. JUL. Hanc ergo subtilitatem divisionum non introspiciens Manichaeus, Traducianorum nobis produxit examina. Argumentatur enim hoc modo: Unde malum? Nimirum de voluntate. Unde voluntas mala? Respondet, De homine. Unde homo? Per Deum. Concluditque: Si malum ex homine, homo per Deum; malum igitur per Deum. Et post hoc, quasi religiosus, ne criminosum faciat Deum, dat tenebrarum naturam, cui malum debeamus adscribere. Hinc et Augustinus: Unde malum? De voluntate. Unde, inquit, ipsa voluntas? De homine, qui est opus Dei. Et colligit: Si malum ex voluntate, voluntas ex homine, homo opus Dei; malum igitur per Deum. Quod quasi conatus absolvere, ne Deum criminosum dicere videretur (quod tradux ejus affirmat), violentum aeque pro Deo nobis nihil obtulit, id est, tenebras quibus malum hoc adscribere deberemus. »Non enim,« inquit, »ideo in homine malum natum est, quia opus Dei erat, sed ideo quia de nihilo erat« (De Nupt. et Concup., lib. 2, n. 48). Quasi veritas respondere non possit: Et qua impudentia primo mentitur Deus tuus, esse in homine voluntatem; deinde condemnat, cum malum istud, videlicet peccatum, de necessitate noverit tenebrarum, [PL45.1488] id est, antiqui nihili contigisse? Infleximus per casus nihil, ut appareret Traduciani virtus in nihilo collocantis spem suam. Vide tamen imbecillitatem Dei, quem Traducianus inducit. Ipsum nihilum superare non valuit: cumque hominem fecisset ex nihilo, non eum potuit a conditione mali, quae de nihilo veniebat, exuere: sed rerum difficultate factus amarior, pro suis culpis hominem criminatur, et imaginis suae exitio nihili delicta condemnat. Benignius cum eo agit senex Manes, ut dicat illum non usquequaque tenebrarum gente vastatum; cujus debilitatem tantam inducit Traducianus, ut commentetur eum a nihilo fuisse superatum.

AUG. Nemo superatur a nihilo; sed tu superaris nihil dicendo: nec ego in nihilo collocavi spem meam; sed tu ad nihilum perduxisti loquacitatem tuam. Sane, si recte intelligas quod perverse loqueris, isto modo Deus a nihilo superatur, quoniam Deum nulla res superat: nihil enim quid est, nisi res nulla? Isto modo etiam Deus non potest superare nihil; quia nullam rem non superat, qui superat omnia; est enim super omnia. Sed »non introspexit,« ut dicis, »Manichaeus subtilitates divisionum tuarum, et ideo dicit, Si malum ex homine, homo autem per Deum, malum igitur per Deum:« ut hac conclusione territi, aut hominem per Deum, aut malum negemus ex homine, aut utrumque, ut ille, falsum esse dicamus; ac sic nobis introducat nescio quam substantiam tenebrarum, quae hominem fecerit, et quae principaliter malum sit, unde malum omne credatur. Tu ergo, divisor subtilissime, huic astutiae qua putas sapientia resistendum? »Dicam,« inquis, »malum ab homine ex possibili exstitisse, non ex necessario.« Quasi vero tibi ille respondere non possit, Si malum ex possibili, possibilitas ex natura, natura per Deum, malum igitur per Deum. Hanc conclusionem si tu non times, nec ego illam: quoniam ambo non ex necessario, sed ex possibili peccasse hominem primum confitemur. Etenim nos dicentes hominem propterea potuisse peccare, quia non est ejus natura facta de Deo, quamvis omnino esse nisi illo creante non posset; non ita hoc dicimus, ut ex hoc ei dicamus impactam, sicut calumniaris, peccandi necessitatem. Prorsus peccare poterat et non peccare: sed si non de nihilo factus esset, id est, si de Deo natura ejus esset, peccare omnino non posset. Quis enim est tam demens, qui dicere audeat, immutabilem et inconvertibilem naturam quae Deus est, ullo modo posse peccare; de quo dicat Apostolus, Negare se ipsum non potest (II Tim. II, 13)? Utrique igitur Manichaeo resistimus, dicentes a bono et justo Deo non sic hominem factum esse, ut ei esset necesse peccare; et ideo peccasse quia voluit, qui posset et nolle. Sed quod in ejus progenie mala tanta et tam manifesta conspicimus, non voluntaria hominum, sed cum quibus nati sunt, cum ea venire de vitiata per peccatum origine vos negatis, profecto ad naturam mali introducendam, [PL45.1489] cujus commixtione Dei natura corrupta sit, tanquam in arce Manichaeum haeresis vestra constituit, ex qua et illum simul et vos veritas dejicit.

LV. JUL. Patiuntur hanc omnes ignominiam, qui indicunt veritati bellum. Nos ergo quod egimus colligamus. Quaeritur unde illa prima voluntas mala in homine fuerit exorta. Respondemus, A motu animi, cogente nullo. Objicitur, Si in opere Dei apparuit? Assentimur verum esse. Rogatur quomodo id non abnuamus, qui negamus naturale peccatum. Respondemus, Quia in opere Dei a possibili existit peccatum istud, non a necessario. Naturalia ergo necessaria sunt, possibilia autem voluntaria.

AUG. Sunt et voluntaria necessaria, sicut beati esse volumus, et necesse est ut velimus: sunt et possibilia naturalia; sic possibile est enim ut concipiat femina quae concumbit cum viro suis et illius genitalibus membris, si nec ipsa sterilis sit, nec ille; sed non est necessarium: fieri quippe potest, sed necesse non est; et tamen naturale est. Tace, obsecro: vanae sunt definitiones; nec subtiles, sed pucriles divisiones tuae.

LVI. JUL. Ac per hoc, ut peccatum motui libero, ita naturam Deo adscribimus conditori. Est igitur natura humana bonum opus Dei: est libertas arbitrii, id est, possibilitas vel delinquendi, vel recte faciendi, bonum aeque opus Dei. Utrumque hoc homini a necessario venit: neutra de his duabus rebus mali causa est. Sed huc usque necessaria illa venerunt: jam voluntas quidem in his exoritur, sed non de his. Capacia voluntatis sunt quippe, non plena; nec faciunt, sed accipiunt diversitatem meritorum.

AUG. Naturam et liberum arbitrium rectissime bona confiteris esse Dei opera: sed quod voluntatem in his quidem, sed non de his asseris exoriri, quid insanius dici potest? Itane vero, Juliane, ex homine hominis voluntas non oritur, cum homo bonum opus Dei sit? Postremo potuitne ascendere in cor tuum, exoriri quidem hominis voluntatem, sed non de libero ejus arbitrio? Dic ergo unde, si non de natura, id est, non de ipso homine; si non de libero ejus arbitrio, dic, rogo, unde voluntas hominis oriatur. Dixisti ubi oriatur, dic et unde. Bona opera Dei sunt natura et liberum arbitrium: »In his,« inquis, »voluntas exoritur, sed non de his.« Unde ergo? dic; audiamus, discamus. Aut ostende aliquid alicubi ortum esse, cum unde non esset. Mundus quidem de nihilo exortus est, sed Deo faciente; nam si Deum opificem non haberet, de nullis rebus omnino oriri non posset. Si ergo et voluntas in homine vel in ejus libero arbitrio de nihilo exorta est, quis eam fecit? Aut si non facta, vel orta est, quis eam genuit? An sola est in rebus, quae esse coeperunt, facta a nullo, nata de nullo? Cur ergo propter illam damnatur homo, quo non volente exorta est in illo voluntas mala, cujus erat tantum capax, non efficax? Si autem, ut jure [PL45.1490] damnetur, eo volente in illo exorta est; cur ejus ipsius voluntatem de illo exortam negas, quo volente exortam esse, et quo nisi volente exoriri non potuisse non negas? Cum vero de illo orta est, de natura exorta est, quia homo natura est; et quia potuit etiam nolle quod voluit, de libero ejus arbitrio exorta est, quod et ipsum, sicut fateris, pertinet ad naturam: cur ergo negas clausis oculis res apertas, de natura hominis exoriri voluntatem hominis, dum times ne Manichaeus naturae hujus accuset auctorem? Sufficit ad illam pestilentiam refellendam, quod catholica veritas praedicat, ab optimo Deo sic esse hominem conditum, ut necessitatem peccandi non haberet, nec peccaret, si peccare nollet; cum etiam semper nolle utique posset. Quis enim tam sit mente caecus, ut non videat, sicut homo est primitus conditus, magnum bonum esse naturae, posse non peccare; quamvis majus sit, non posse peccare: atque ordinatissime constitutum, ut hoc prius esset unde fieret hominis meritum, et illud esset postea bene meriti praemium?

LVII. JUL. Bona ergo possibilitas mali atque boni voluntatem non cogit, sed permittit oboriri. Nemo igitur ideo bonus est, quia libero affectus arbitrio est; sunt quippe multi homines aeque liberi, sed tamen pessimi: sed nec ideo quisque malus est, quia liberi arbitrii est; sunt enim multi aeque libertatis hujus participes, tamen optimi. Nec bonus igitur, nec malus homo ideo est, quia liber est: sed nec bonus, nec malus esse posset, nisi liber esset. Est ergo ista possibilitas, quae nomine libertatis ostenditur, ita a sapientissimo constituta Deo, ut sine ipsa non sit, quod per ipsam esse non cogitur. Contrariorum enim una capacitate ab utrorumque praejudicio vindicatur; id est, nec malae voluntatis, nec bonae causa et necessitas dici potest, quae utramque sic recipit, ut neutram compellat existere. Necessariorum ergo singularis ductus, et unum quodam modo filum est, velut geometrica illa sine latitudine longitudo est, nec hic unio dividi potest. Quamdiu ergo singularis extenditur, vim naturae suae tenet: at ubi ei occurrerit quod in diversa findatur, illud necessarium illico terminatur. Id est, bonus Deus bonum fecit hominem.

AUG. Cur ergo dixisti, nec bonum, nec malum esse hominem, nisi propria voluntate; et quidquid ex Deo habet, ex necessario habere, non ex possibili? Quod vis intelligi, ex natura, non ex voluntate; ut per se ipsum bonus sit homo, non per Deum, aut certe melior per se ipsum quam per Deum. Haec quippe verba tua sunt: »Nemo,« inquis, »ideo bonus est, quia libero affectus arbitrio est.« Et paulo post: »Nec ideo quisque malus est,« inquis, »quia liberi arbitrii est.« Quibus verbis quid dicis, nisi quod nec bonum [PL45.1491] nec malum Deus fecerit hominem, sed utrumlibet horum ipse se facit, cum bene vel male utitur libero arbitrio? Quid est ergo quod nunc dicis, »Bonus Deus bonum fecit hominem;« si nec bonus, nec malus est habendo liberum arbitrium quod in eo Deus fecit, sed bene utendo, id est, cum jam ipse bene vult, non cum habet possibilitatem volendi bene? Et quomodo verum erit, Fecit Deus hominem rectum (Eccle. VII, 30)? An rectus erat non habens voluntatem bonam, sed ejus possibilitatem? Ergo et pravus erat non habens voluntatem malam, sed ejus possibilitatem; et a se ipso illi est voluntas bona, falsumque scriptum est, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX); et, Deus in vobis operatur et velle (Philipp. II, 13). Quanquam tu nec a se ipso ei dicas esse voluntatem bonam vel malam; sed oriri in illo, non de illo. Ita fit, ut per tuam mirabilem sapientiam, nec Deus fecerit rectum hominem; sed qui rectus posset esse, si vellet: nec ipse se faciat, sed nescio quo casu rectus fiat, quia nec de illo, sed nescio unde, aut nescio quomodo, in illo voluntas oritur qua rectus fiat. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica (Jacobi III, 15).

LVIII. JUL. Et incipere, et bene incipere substantiam, a necessarii unione dirigitur. Accipit etiam arbitrii libertatem; aeque adhuc necessarii linea continetur: sed jam necessariorum finis est; hinc finduntur in contraria voluntates. Ad unionem ergo necessarii divisionis natura non pertinet. Ita possibilitatem habere cogimur: uti autem vel bene vel male ipsa possibilitate non cogimur. Ita fit ut etiam possibilitas peccandi capax boni malique, sed voluntarii sit: quoniam boni proprii capax esse non poterat, nisi capax esset et pravi.

AUG. Dic potius, si vis verum dicere, hominis naturam capacem boni et pravi prius factam: non quod non posset solius boni capax fieri; sed quod ab ipso gradu ordinatissime surgere debuit, ut si non peccasset quando peccare posset, ad eam beatitudinem perveniret ubi peccare non posset. Quia, sicut jam dixi, utrumque magnum bonum est, quamvis minus unum, alterum majus. Minus est enim posse non peccare, majus autem non posse peccare: et oportebat a merito boni minoris ad praemium pervenire majoris. Nam si »boni proprii,« sicut dicis, »capax esse non poterat« humana natura, »nisi capax esset et pravi;« cur post hanc vitam pie gestam, boni solius erit, et non mali capax, ab omni scilicet aliena, non solum voluntate vel necessitate, verum etiam possibilitate peccandi? An vero metuendum est, ne tunc etiam forte peccemus, quando sanctis Angelis crimus aequales? De quibus sine dubitatione credendum est, quod acceperint non posse peccare pro merito permansionis suae, quoniam steterunt, quando aliis cadentibus etiam ipsi peccare potuerunt. [PL45.1492] Alioquin adhuc timendum esset, ne multos novos diabolos, et eorum novos malos angelos haberet hic mundus. Sanctorum etiam qui de corporibus exierunt, erit nobis vita suspecta, ne ibi etiam quo venerunt, forsitan peccaverint, aut forsitan peccent; si in natura rationali possibilitas peccandi permanet, nec potest esse capax boni, si non sit et mali. Quae quoniam vehementer absurda sunt, haec opinio est respuenda; potiusque credendum, ideo fuisse istam naturam et boni et mali capacem primitus factam, ut horum alterum diligendo, meritum compararet, quo boni solius, vel mali solius capax postmodum fieret: ita tamen ut si plecteretur damnatione perpetua, pati cogeretur tantum, non etiam facere sineretur malum.

LIX. JUL. Sed quantum interest inter plenum et vacuum, tantum nimirum inter possibilitatem et necessitatem. Possibilitas enim rei illius, cujus capax dicitur, vacua ostenditur: quando si vacua non esset, nec capax esset. Qui enim caperet, quod jam haberet? Necessitas autem non vacuitatem, sed plenitudinem indicat: non potest quippe capere quasi vacua, quod jam quasi plena esse compellit. Tantum itaque inter necessaria et possibilia interest, quantum inter conferta et inania. Ab utriusque ergo qualitatis, cujus aeque capax est, praejudiciis ipsa repugnantium susceptione defenditur. Habet ergo bonum necessarium in natura tantum, quantum ad honorem spectat auctoris; quod est innocentia nulli malo admixta naturaliter, proprii operis pro boni proprietate et accusatione mali receptrix. Illud ergo quod ei de proprio venit, peccans quisque sauciare potest: hoc vero quod de Dei opere suscepit, decolorare non potest. Manet ergo et in malis hominibus taxatio naturalis boni; nec unquam malum erit, bonum malumque agere potuisse: sed personae illi nihil proderit, quae necessarii sui instituta non damnat quidem, sed tamen sibi ea non prodesse compulit. Sicut ergo in eo homine, in quo est jam explicata libertas, cum peccat, malum adscribimus voluntati, naturam autem Deo conditionis auctori: ita si parvulus, qui voluntatis usum non habet, nec quidquam ostendit praeter instituta naturae, scelere plenus esse dicatur, atque habere malum a necessario, quod alter a possibili capit; sine dubio is auctor criminis, qui naturae auctor, arguitur.

AUG. Regulas tuas aperte in majoribus frangimus, ut eas ad parvulos transferre non possis. Non erat parvulus qui dicebat, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Non ei possibilitatis inanitas, sed necessitatis inerat plenitudo, ut tuo de his rebus loquamur modo: non erat vacuum quod caperet, sed refertum quo ceperat malum. Non enim ait, Bonum malumque agere possum; quae possibilitas naturae humanae malum non fuit, nec voluntatis: sed ait, Non quod volo, facio bonum. Nec tantum; verum et addidit, sed quod nolo malum, hoc ago. Ecce et quod non agit bonum, et quod agit malum, non possibili, [PL45.1493] ut ipse constituis, sed ut ille patitur et fatetur, necessario suo debet: infirmus quidem ad auferendas miserias suas, sed plane firmissimus malleus ad conterendas regulas vestras. Vult et non agit quod bonum est, non vult et agit quod malum est: unde ista necessitas? Agnoscunt eam quidem catholici doctores, qui Paulum apostolum intelligunt etiam de se ipso ista dicentem, et ex lege quae in membris repugnat legi mentis, sine qua nullus hominum nascitur, venire non dubitant; et ideo dici et a sanctis vident, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago: quia vident quantum bonum sit nec carne concupiscere, quae mente aversantur; eosque id velle, nec facere: et malum esse, quamvis mente non consentiente, vel carne tamen talia concupiscere; eosque id nolle, sed facere, sine ulla quidem condemnatione, quoniam peccati hujus reatu regeneratione deleto, resistunt mente, ne perficiant quod concupiscunt carne; sed non sine suo aliquo malo, quia non eis aliena commixta, sed eorum natura est et in mente et in carne. Hunc sensum pium et verum contra vestram susceptam non vultis admittere; quasi propterea faciatis, ut in judicio quo defenditur a vobis, non solum de litteris, verum etiam de ipsis hominum moribus gemitibusque sanctorum, nihil adversus eam recitetur, nolentibus vobis; et tanta veritatis manifestatione recitetur, ut non eloquentia, sed sola impudentia vestra remaneat, qua illam non possitis defendere, sed velitis. Quid enim agitis, quod res apertas turbidae loquacitatis tempestate nubilare conamini? Clamat Apostolus, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Clamat etiam superius: Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum; scio enim quia non habitat in me, hoc est in mea carne, bonum (Rom. VII, 17-19). Quid est, quod nolo facio? et quid est, non ego operor? Quid est, nisi quod consequenter exponit? Dicendo quippe, quod nolo facio; se facere ostendit: et rursus dicendo, non ego operor; non mentem consentientem, sed carnem suam concupiscentem id facere ostendit: concupiscendo quippe caro agit, etsi ad consensum mentem non attrahit. Propter hoc adjungit, Scio quia non habitat in me. Et exponens quid dicat in me: hoc est, inquit, in carne mea, bonum. Verum sint istae voces, non Apostoli, ut vultis, sed cujuslibet hominis mala sua consuetudine praegravati, quam voluntate non potest vincere: nonne et haec tam robusta est, ut argumentationes vestras de possibili et necessario tanquam pueriles et ludicras tabellas robore suo frangat et conterat? Quoniam est, quod non vultis, non solum voluntarium atque possibile, unde liberum est abstinere; verum etiam necessarium peccatum, unde abstinere liberum non est, quod jam non solum peccatum, sed etiam poena peccati est. Nec attendere vultis, quod in unoquoque agitur per violentiam consuetudinis (quam quidam docti dixerunt esse secundam naturam), hoc actum esse per violentiam poenalem summi illius maximique peccati [PL45.1494] primi hominis in omnibus qui erant in lumbis ejus, per ejus concupiscentiam exorturi, cum propagaretur humanum genus, quam concupiscentiam peccantium pudor operuit in regione lumborum.

LX. JUL. Sed quid nos ad parvulos; cum quaestio Manichaeorum nec perfectae aetatis hominem dicat voluntate peccare? Nam si ideo exortum est in homine malum, quia de nihilo factus erat, a necessario autem habuit homo ut de nihilo fieret; sine dubio malum non a possibili, sed a necessario recepit. Quod quia longa disputatione destructum est; adhuc modicum, quo magis ac magis iteratione lucescat, super hoc eodem disseramus. Quaeris ergo unde ipsa voluntas mala in primo homine exstiterit. Respondeo, De motu animi, cogente nullo. Quaeris et unde ipse motus. Respondeo, Quid requiris? unde esse potuerit, an unde esse compulsus sit? Si dicas, quod scripsisti quoque, Unde esse compulsus est: referam te asystata et contraria loqui. Quaeris enim quis coegerit, quod esse non possit, nisi cogente nullo: quod quia ipsa sui contrarietate dissolvitur, nihil habet virium quaestio, quae ordinem non habet. Igitur stolidissime in terrogas, unde ipsa voluntas mala. Hoc enim quod dicis, Unde, non occasionem, sed originem ejus, id est, naturam requiris: at id, sicut supra tractatum est, si naturam accipit, definitionem sui perdit, qua dictum est, »cogente nullo;« si vero definitionem tenet, praejudicium nativitatis excludit. Non ideo ergo peccavit homo, quia de nihilo factus est, non ideo quia a Deo factus est, non ideo quia de tenebris factus est, non ideo quia liberi arbitrii factus est: sed ideo peccavit, quia voluit; id est, ideo habuit voluntatem malam, quia voluit.

AUG. Nos, vel potius ipsa Veritas dicit, perfectae aetatis homines quosdam voluntate, quosdam necessitate, vel eosdem ipsos in quibusdam voluntate, in quibusdam necessitate agere malum. Quod si falsum putas; illum aspice clamantem, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Qui tibi toties in faciem retorquendus est, quoties dicens ista, vel non videre te fingis istum, vel fortasse non vides. Quid te anfractuosis involvis ambagibus? Non tibi dicitur, Necessitatem peccandi habuit homo, quia de nihilo factus est: sed tu tibi hoc dicis. Prorsus ita factus est, ut peccandi possibilitatem haberet a necessario, peccatum vero a possibili. Verumtamen nec ipsam peccandi possibilitatem haberet, si Dei natura esset: immutabilis enim profecto esset, et peccare non posset. Non igitur ideo peccavit, sed ideo peccare potuit, quia de nihilo factus est. Inter Peccavit, et Peccare potuit, plurimum distat: illa culpa est, ista natura. Nec omne quod de nihilo factum est, peccare potuit; non enim ligna et lapides peccare possunt: sed tamen natura quae peccare potuit, de nihilo facta est. Nec magnum est peccare non posse: sed magnum est cum beatitudine peccare non posse. Sicut non est magnum, esse miserum non posse; quia omnia [PL45.1495] quae nec beatitudinem capiunt, misera esse non possunt: sed magnum est ita beatam esse naturam, ut misera esse non possit. Quod etsi majus est, nec illud parvum est, in ea beatitudine conditam hominis esse naturam, ut si vellet, posset esse non misera. Sic autem dicuntur omnia facta de nihilo, id est, ex his quae nulla erant, ut intelligamus, quidquid ex eo factum est quod jam erat, ad originem primam esse referendum. De terra enim caro; sed terra de nihilo. Sic enim dicimus etiam omnes homines esse filios Adam, cum patris sui quisque sit filius. Omnia tamen, quae facta sunt, mutabilia sunt, quia de nihilo facta sunt, id est, non fuerunt, et Deo faciente sunt, et bona sunt: a bono enim facta sunt; nec omnino essent mutabilia bona ulla, in quantum sunt, nisi esset a quo crearentur, immutabile bonum. Mala igitur omnia, quae nihil sunt aliud quam privationes bonorum, ex bonis orta sunt, sed mutabilibus: et angelum quippe et hominem, ex quibus orta sunt mala (quae tamen et non oriri potuissent, si illi peccare noluissent, quia et nolle potuerunt), naturas bonas recte, immutabiles autem non recte possumus dicere. Deus vero tam bonus est, ut malis quoque utatur bene, quae Omnipotens esse non sineret, si eis bene uti summa sua bonitate non posset: et hinc potius impotens appareret et minus bonus, non valendo bene uti etiam malo. Proinde tu negare non sineris, eum qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago, a necessario jam malum sumpsisse, non a possibili. Non igitur, ut dicis, »omnis actio mali non a necessario, sed a possibili:« verum nonnulla et a necessario reperitur. Vide nunc ut tua machinatio tam elaborata collapsa sit. Sed quaerenti unde voluntas mala in homine primo exstiterit, cautius respondere te putas, »De motu animi, cogente nullo:« quasi non citius et expeditius responderes, De homine ipso. Illud quippe quod additur, »cogente nullo,« etiam hic addi a te potuit, resistente tibi nullo. Quis enim tibi resisteret dicenti vera, si diceres, Mala voluntas in homine primo de homine ipso exstitit cogente nullo? Nunc vero timens culpare naturam, tanquam hinc in ejus auctorem ulla recurrat injuria, et quod diu volebas, aliquando dixisti, et a natura non recessisti. Animus namque natura est: et ea quidem in hominis institutione corpore melior, de cujus motu, cogente nullo, malam voluntatem exstitisse dixisti. Videsne non potuisse nisi alicunde existere, quod negare non sineris, antequam existeret, non fuisse? Quid autem opus est ut quaeratur unde animi motus, cum satis appareat non potuisse animi motum nisi de animo existere? Quod si impudentissime atque insulsissime negas, adhuc ex te quaeritur, unde exstiterit in homine primo voluntas mala: nec jam permitteris dicere, »De motu animi, cogente nullo;« quia ipse animi motus cogente nullo, voluntas est. Quapropter, hoc est dicere, Voluntas exstitit de animi motu, quod est dicere, Animi motus [PL45.1496] exstitit de animi motu, aut, Voluntas exstitit de voluntate. An dicis hunc motum de se ipso exstitisse, non de animo, ne hinc natura bona, id est, animus ipse culpetur? Non ergo inde damnetur: quis enim inde ferat animum jure damnari, unde non potest jure culpari? Sed dicis, »Ideo peccavit homo, quia voluit; ideo habuit voluntatem malam, quia voluit.« Verissime dicis: sed si lux clarissima tenebrae non sunt, de illo exstitit mala voluntas, quia voluit. Non enim dicimus, ut calumniaris, et ut nos etiam scripsisse mentiris, »motus iste unde esse compulsus sit« sed nullo compellente unde exstiterit; quia et nullo compellente tamen exstitit, et nonnisi alicunde existere poterat, quod antequam existeret non erat. Si ergo homo voluit, de homine exstitit: et quid erat homo, antequam de illo existeret, nisi natura bona et bonum opus Dei? Quod est etiam malus homo, in quantum homo est et opus Dei. Confundatur ergo sua vanitate Julianus; quoniam ex bonis esse mala orta, verum dixit Ambrosius (De Isaac et Anima, cap. 7): sed quia cogente nullo, inculpatus est Deus: quod vero ea permisit existere, usu eorum justo et bono laudatur insignius.

LXI. JUL. Voluntas ergo, quae nihil est aliud quam motus animi cogente nullo, possibilitatem suam naturae debet, effectum suum sibi. In natura enim exorta est, sed a possibili, non a necessario. Hic si dicat aliquis, Sed mala natura, quae potuit habere voluntatem malam: respondeo, Sed bona natura, quae potuit habere voluntatem bonam. Uno ergo tempore optima simul pessimaque dicetur. At id rerum ratio non sinit, ut uno eodemque tempore una eademque res contrariis meritorum qualitatibus impleatur. Si igitur ideo mala putetur, quia potuit malum facere; ideo bona credatur, quia potuit bonum operari. Cur autem, inquit, et malum potuit, quae bonum operabatur? Respondeo, Quia bonum hoc, quod virtus dicitur, proprium esse non poterat, nisi fuisset voluntarium: voluntarium autem non esset, si necessitatem boni habuisset: necessitatem autem boni pertulisset, si non habuisset possibilitatem mali. Ut ergo constaret jus boni, admissa est possibilitas mali.

AUG. Ut video, nec bonam voluntatem vis tribuere naturae, quando est homo primitus conditus: quasi non potuerit Deus hominem facere voluntatis bonae; in qua eum tamen permanere non cogeret, sed in ejus esset arbitrio sive in ea semper esse vellet, sive non semper, sed ex illa se in malam nullo cogente mutaret, sicut et factum est. Neque enim homo voluntatem non peccandi ante non habuit, et a voluntate peccandi exorsus est vitam, in qua eum rectum condidit [PL45.1497] Deus; utique talem, qui uti ratione jam posset. Quis enim ferat, si dicatur talis factus, quales nascuntur infantes? Illa itaque perfectio naturae, quam non dabant anni, sed sola manus Dei, non potuit nisi habere voluntatem aliquam, eamque non malam: alioquin non scriptum esset, Fecit Deus hominem rectum (Eccle. VII, 30). Bonae igitur voluntatis factus est homo, paratus ad obediendum Deo, et praeceptum obedienter accipiens, quod sine ulla, quamdiu vellet, difficultate servaret, et sine ulla, cum vellet, necessitate desereret; nec illud sane infructuose, nec istud impune facturus. Unde pia et sobria cogitatione colligitur, primam voluntatem bonam Dei opus esse: cum illa quippe fecit hominem rectum: neque enim unquam, nisi recta volens, rectus est quisquam. Propter quod voluntas bona non redditur perdita, nisi ab illo a quo est condita; nec aliunde putandum est sanari posse peccati necessitatem, nisi miserante illo, cujus alto justoque judicio subsecuta est posteros ejus, qui sine ulla necessitate peccavit. Unde ille posteaquam peccati habitantis in carne sua, quo cogebatur malum agere quod nolebat, necessitatem poenamque deflevit, mox ad quem confugiendum esset ostendens: Miser ego homo, inquit, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24 et 25). Vides certe, quam non subveniat huic possibilitas illa, quam te tanquam magnum aliquid invenisse arbitraris; jam quippe amissa est, quando necessitate agitur malum, et sub necessario malo clamat homo, Miser ego homo: sed plane ille subveniat, cujus gratia superantur etiam quae propterea necessaria vocas, quod aliter esse non possunt. Quod enim hominibus impossibile est, Deo facile est. Cui non fuit necessarium ut camelus per foramen acus intrare non posset, sed possibile potius ut intraret (Matth. XIX, 26, 24); sicut caro et ossa per ostia missa sunt clausa (Joan. XX, 26). Frustra itaque conaris naturam defendere vitiatam. Si aliquid utile pro illa quaeris agere, ut sanetur age, non ut excusetur. Sine ut ipsa sibi fecerit, unde merito damnaretur. Nam unde exstiterit mala voluntas, quidquid aliud dicis, et de illa exstitisse negas, injustam damnationem ejus affirmas. Quid enim aliud dicis, nisi, Non ipsa fecit unde damnatur? Quid ergo iniquius, quam ut inde damnetur, quod ipsa non fecit? Si autem ipsa fecit, quid eam de possibili excusare conaris, unde illam inexcusabilius accusare convinceris? Dicis enim, »voluntatem malam in natura quidem exstitisse, sed a possibili, non a necessario.« Si haec possibilitas extra naturam est: ipsa potius, unde mala exstitit voluntas, non natura damnetur. Si vero ad naturam etiam possibilitas pertinet; magis sibi voluntatem malam natura fecit, quia et non facere potuit: hoc enim abs te commendata definitio possibilitatis ostendit. Nemo tibi dicit, »Ideo mala natura est, quia potuit habere voluntatem malam.« Nos certe, contra quos nunc [PL45.1498] loqueris, non hoc dicimus: quid superfluis immoraris? In eo plane, quod dixisti, »Bonum hoc quod virtus dicitur, non esset voluntarium, si necessitatem boni habuisset; necessitatem autem boni pertulisset, si non habuisset possibilitatem mali:« prorsus oblitus es Deum, cujus virtus tanto magis est necessaria, quanto magis eam sic vult, ut nolle non possit. Nam et tu dixisti in primo hujus operis tui libro, »Deum nisi justum esse non posse« (Cap. 28): quae si necessitas dicenda est, dicatur omnino; dum tamen constet, nihil esse ista necessitate felicius, qua tam necesse est ut Deus non male vivat, quam necesse est ut semper atque beatissime vivat. Neque enim verba tua timet necessitas talis, in quibus noluisti dicere, »Necessitatem autem boni« habuisset, sed maluisti dicere, »pertulisset, si non habuisset possibilitatem mali:« ut videlicet Deus homini pepercisse videatur, ne tanquam aerumnosum aliquid perferret necessitatem boni, non habendo possibilitatem mali; quod tam magnum est bonum, ut sanctis servaretur ad praemium: quos itidem oblitus es, sicut Deum. Neque enim tunc sine virtute vivemus, quando nobis concedetur, ne a Domino aliquando recedere possimus, quoniam nec velle poterimus. Ita enim nobis certum erit bonum, quo semper, ut promissum est, cum Domino erimus (I Thess. IV, 16); ut ab eo recedere non velimus, nec velle possimus. Non ergo aliter esset virtus in nobis, nisi voluntatem malam sic non haberemus, ut habere possemus: sed pro hujus minoris virtutis merito, accedere nobis debuit virtus major in praemio, ut malam voluntatem sic non haberemus, ut nec habere possemus. O desideranda necessitas! Donabit eam veritas, ut sit certa securitas, sine qua non potest esse illa, cui non est aliquid addendum, jam plena nostra felicitas.

LXII. JUL. At hoc in contrarium torqueri potest, ut dicatur, Sed malo aptata natura est: nam quia malum voluntarium esse non poterat, si necessitas fuisset mali; ob hoc data est possibilitas boni, ut malo proprietas pararetur. Quod quidem acutum est, sed insanum: omnia enim rerum a meliore parte taxantur: huc et dignitas auctoris accedit, id est, Dei, qui non ob ea quae puniturus erat, liberum animal fecit; sed propter ea qua remuneraturus, possibilitatem contrariorum dedit. Verumtamen super hoc pugnare nolo: sed permitto aliquid calumniae, ut nihil de opificis auctoritate praescribam. Illud tamen necessario sequitur, ut haec possibilitas faciendi boni et mali removeatur ab utriusque voluntatis effectu. Ac per hoc, nec virtutis a necessario probatur causa esse, nec vitii. Ut enim honestis hanc faciamus injuriam, ut ex eo quo cum improbis certare videantur, nec bonae ei, nec malae adscribatur meritum voluntatis: habet ergo testimonium ingenuitatis suae, quod innocens est, quia nec bono, nec malo, voluntario duntaxat, plena est. Possibilitatem [PL45.1499] ergo voluntatis adscribe naturae; voluntatem autem nec bonam, nec malam, naturae. Invicte ergo collectum est, voluntatem malam exortam quidem in opere Dei; sed a possibili, non a necessario: quod reputari non potest possibilitatis datori, sed possibilitatis ipsius gubernatori.

AUG. Voluntatem nec bonam, nec malam, naturae concedis adscribi, sed tantum possibilitatem vel bonae vel malae voluntatis, cum sit natura et angelus et homo. Cui si non est adscribenda, ut dicis, voluntas bona vel mala; nec honorandus de bona, nec de mala est voluntate damnandus. Quid enim est iniquius, quam ut de malo, quod ei non est adscribendum, judicemus esse damnandum? An angelus et homo naturae non sunt? Quis hoc loquitur, nisi nesciens quid loquatur? Naturae igitur adscribitur, quod angelo adscribitur; naturae adscribitur, quod homini adscribitur: sed naturae quae a bono Deo condita est bona, et voluntate sua facta est mala. Ac per hoc, rectissime malum, quod his naturis adscribitur, ei a quo sunt conditae non adscribitur; quia non eas ita condidit, cum primum condidit, ut eis esset habendae malae voluntatis ulla necessitas, sed tantummodo possibilitas; ubi meritum compararet, atque inveniret in eis bona voluntas non deserta praemium, deserta supplicium. Quid ergo malitia voluntatis quaeris excusare naturam, cujus est velle seu nolle? Neque enim est mala voluntas, nisi volentis aut angeli, aut hominis, quas non esse naturas nulla ratione possumus dicere. Cur, inquam, adscribis homini malam voluntatem, ut non injuste possit malae voluntatis merito poenas luere; et quod adscribis homini, non vis adscribere naturae, quasi ullo modo possit homo non esse natura? Quanto satius est, te sana loqui, et dicere hominis voluntatem malam nonnisi alicujus esse naturae, quia omnis homo natura est; sed istam naturam, cum primo malum egit, non ex necessario, sed ex possibili habuisse voluntatem malam: quandoquidem his nominibus tibi placuit duo ista discernere, quorum in uno intelligitur id fieri quod necesse est, in altero autem id quod fieri quidem potest, sed necesse non est, quia et non fieri potest? Hoc enim de peccato primi hominis, vel primorum hominum verissime dicitur: restat ille qui clamat, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 19). Iste quippe ex necessario malum agit, qui non vult et agit: frangitque tuam regulam, quam temeraria loquacitate finxisti dicens, quod »nec virtutis a necessario probetur causa esse, nec vitii;« cum hujus causa probetur esse a necessario. Neque enim aut actio mali vitium non est; aut bonum quod vult, non facere, et malum nolle, et tamen agere, necessitas non est; aut e contrario non erit nobis etiam virtutis necessitas felix, quando tanta gratia natura [PL45.1500] nostra replebitur, et Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28), ut male aliquid velle non possit. Virtus est quippe justitia; et coelum novum et terra nova promittitur nobis, in quibus justitia inhabitat (II Petr. III, 13). Aut si forte turbatus, praesenti vitae, non futurae istam regulam finxisse te dicis; non contendo cum victo: illud certe ad hanc vitam pertinere non negas, ubi vides hominem velle, nec facere bonum; et nolle, atque agere malum: cogerisque hoc vitium contra regulam tuam necessitati tribuere, non voluntati. Ab hac autem necessitate, cum qua nascuntur et parvuli, sed aetatis accessu incipit apparere, quis liberat hominem miserum, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 25)? cujus gratiae vos inimici, in vestra virtute confiditis; et contra divina eloquia, quae damnant eos qui in sua virtute confidunt (Jerem. XVII, 5), impia superbia disputatis.

LXIII. JUL. Haereat ergo prudentis animo lectoris, multum interesse inter ea quae a possibili veniunt, et ea quae a necessario; naturaliaque omnia necessariis applicet, voluntaria vero possibilibus; et quaestiones universas ab ea, qua coeperint, parte consummet. Quoniam si per utramque caeco judicio vagetur; in innumeros per verba pene omnia praecipitatur errores: quod quoniam satis claruit, apparet te nimis omnino caligasse, qui collegisti, »Quomodo potuit malum, quod nusquam erat, exoriri in opere Dei; ita etiam, jam quod erat, transiit naturaliter per opus Dei.« Vide enim quo sis involutus errore: peccatum prima voluntate conceptum, quod a possibili venit, in necessaria dicis fuisse mutatum, ut quomodo potuit oriri motus animi liber, ita sine motu libero transiret in naturalium necessitatem. Sed intellige quoniam necessariorum auctor sit Deus. Si ergo hoc facit Deus in naturis, quod fecit animus in culpis; necesse est ut sic sit reus, quomodo et ille cujus arguit voluntatem. Imo magis: quanto enim est plus necessarium quam possibile, tanto scelestius est ingenerare quam usurpare peccatum. Quod licet rerum natura non capiat; tamen hic ostenderim, multo pejorem esse opinionem tuam de Deo, quam Manichaei. Illius enim Deum vel subita bella truncarunt: tuum vero antiqua et multiplicata crimina corruperunt. Ac per hoc non solum de quaestione dissentis a Catholicis, sed omnino de Deo: non ipsum colis, quem nos aequissimum, omnipotentissimum, inviolabilem in Trinitate veneramur. Ergo permeare non potuit per naturam res voluntatis; meritoque nos diximus, quia opus diaboli per opus Dei transire non sinitur. Opus enim diaboli hominisque mali peccatum est, quod in nullo potest sine liberae motu voluntatis existere. Quod opus et diabolo et homini a possibili venit et venit: opus autem Dei est natura, in qua non a possibili, sed a necessarie subsistit homo: quae natura multis est temporibus sine voluntate, quoniam vis ejus aetate certa sentitur. Quamdiu ergo est natura sine voluntate, opus Dei [PL45.1501] tantummodo est: at haec quod non fecerit, non potest habere peccatum. Irrefutabiliter ergo dictum est, quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Non minus autem falsum est quam profanum, quod dixisti, »Opus operis Dei transit per opus Dei.« Hoc est enim dicere, Peccat et Deus, quia peccavit homo, quem fecit Deus. Nam sicut nusquam est peccatum, nisi in opere hominis; neque enim cum peccaverit homo, aliquid substantiae ejus additur, ut peccatum ibi eminere videatur, sed tantummodo malum opus de mala voluntate commissum, illi quoque a quo factum est, comparat meritum malum, ut malus dicatur qui mala fecit: ita etiam Deus tuus, si malum in opere suo fecit, nihil quidem substantiae ejus accedit, sicut nec hominis; tamen meritum ei deformissimum comparatur, ut malus male faciendo dicatur. Parvulus sane probatur etiam tunc reus non esse, quia malitiam a necessario habet, quam nisi diabolus a possibili haberet, reus esse non posset. Deus autem qui verus est Christianorum, malum non facit: parvulus quoque ante propriae voluntatis arbitrium nihil habet, nisi quod in eo fecit Deus. Naturale igitur nullum esse peccatum potest. Sed quoniam sollicitissime antiqui erroris antra prorupimus, nec quidquam super hac quaestione occultum remansit: teneat lector diligens distinctionem necessarii atque possibilis; et non minus Manichaeorum, quam Traducianorum commenta ridebit.

AUG. Apud homines qui ea quae legunt, sic intelligunt, ut etiam ista quae dicis intelligant, nihil egisti aliud, eadem per eadem tanta perplexitate repetendo, nisi ut te appareret responsionem nostram in uno meo libro, quem tuis octo refellere suscepisti, cum dissolvere non valeres, obscurare voluisse. Apud eos autem qui haec non intelligunt, id egisti saltem, ut ideo te putent dixisse aliquid, quoniam non intelligunt. Unde breviter admonendi sunt interim de hoc unde nunc agitur, ut illud ipsum meum, remotis nebulis tuae loquacitatis, aspiciant, et videant quam sit invictum. Tu enim dixeras: »Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur.« Ad hoc ego - »Quid est quod dicit,« inquam, »Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur? Nonne opus diaboli, quando in angelo, qui factus est diabolus, prius ortum est, in opere Dei ortum est? Quapropter si malum, quod nusquam erat omnino, in Dei opere oriri potuit: cur malum, quod alicubi jam erat, per opus Dei transire non potuit; praesertim cum ipso verbo utatur Apostolus dicens, Et ita in omnes homines pertransiit« (Rom. V, 12)? »Numquid homines non sunt opus Dei? Pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est, opus diaboli per opus Dei: atque ut alio modo idipsum dicam, opus operis Dei per opus Dei. Et ideo Deus solus est immutabilis et potentissimae bonitatis: qui et antequam esset ullum malum, bona opera fecit omnia, et de malis, quae in bonis ab eo factis orta sunt, bene operatur [PL45.1502] per omnia« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 48). Hac tu rerum evidentia perturbatus, oculos hominum de possibili et necessario longa et inani disputatione tenebrandos putasti, ut ista caligine objecta sententiam tuam vanam non subtraheres, ne perimeretur, sed ne perempta jacere conspiceretur, absconderes. Utrum quippe a necessario, an a possibili, quid interest ad rem de qua quaerimus? Angelus certe et homo peccarunt: aut ergo aude dicere angelum et hominem non esse naturas; aut, quia non ita es insanus ut audeas, convinceris peccante angelo peccasse naturam, convinceris peccante homine peccasse naturam. Sed a possibili, inquis, non a necessario peccavit. Hoc verum est: tamen angelus peccavit, tamen homo peccavit, tamen natura peccavit; ac sic opus Dei, quod est angelus, quod est homo, non cogente Deo, sed sua mala voluntate, quam potuit et non habere, peccavit. Illi ergo naturae ignominia, quae cum bene facta esset, et malum facere coacta non esset, tamen malum fecit: Deo autem gloria, qui et naturam bonam fecit, et de malo bene facit, quod ipse non fecit. Cum igitur his atque hujusmodi veris catholicisque rationibus, et defendi et praedicari natura possit creatrix, et argui reprehendique peccatrix; atque ipsa peccatrix, et laudari in quantum eam Deus fecit, et culpari in quantum ab illo, nullo cogente, defecit, et in posteris meritum suum recepit (eadem quippe ipsa natura in singulis quibusque sine voluntate nascitur, quae in uno voluntate peccavit): quis te praecipitavit ut diceres, quis submersit ut scriberes, »Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur?« O surde in vocibus sanctis! o caece in inventionibus tuis! Nonne peccatum opus est diaboli? Nonne in omnes homines pertransiit, qui sunt opus Dei? Nonne per peccatum mors, ea praesertim qualem vos solam per peccatum dicitis accidisse, id est, non corporis, sed animae, opus est diaboli? Nonne in omnes homines pertransiit, qui sunt opus Dei? Sed imitatione, ut dicitis, transiit. Tamen per homines transiit, qui sunt opus Dei. Sed a possibili, non a necessario transiit. Dic quidquid tibi placet: tamen per homines transiit, qui sunt opus Dei: tu autem sine ulla exceptione dixisti, »Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur;« et hanc sententiae tuae tam perspicuam vanitatem, ut vanior fieres, tanta loquacitate non ut absolveretur defendere, sed ne aspiceretur operire conatus es. Si in mentem tibi apostolica verba non venerant, quae te hoc dicere prohiberent; cur non attendisti, obsecro, plus esse in opere Dei existere, quam per opus Dei transire opus diaboli? Cum ergo illud fatearis, cur hoc negas? An quod vis fieri potest, quod non vis non potest? Misereatur tui Deus, ut esse desinas vanus. Hanc autem sententiam tuam Manichaeus libenter amplectitur, tanquam amicam suam, et argumentatur ita: Si per opus Dei opus diaboli transire non sinitur, multo minus in opere Dei existere sinitur: unde ergo malum, nisi unde nos dicimus? [PL45.1503] Sed respondemus eis: Juliano dicite ista, non nobis. Princeps hujus sententiae missus est foras: absit ut praejudicet nobis vobiscum vincendus, vel potius vobiscum jam victus a nobis.

LXIV. JUL. Illud itaque aliud de eadem hebetudine protulisti. Ais enim: »Sic creat Deus malos, quomodo pascit et nutrit malos« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 32), quia scriptum est in Evangelio, quod solem suum oriri faciat super bonos et malos, et pluat super justos et injustos (Matth. V, 45). Longe enim lateque contrarium est, quod tu conjunctum putasti. Quod enim pascit Deus etiam peccatores, benignusque est super ingratos et malos, pietatis est ejus testimonium, non malignitatis: qui non vult quippe mortem morientis, sed ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32); nec cito punit errantes: nec ob aliud id facit, quam ut bonitas ejus poenitentiae tempus indulgeat. Sic enim ait Apostolus: An ignoras, quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens tu tibi thesaurizas iram (Rom. II, 4, 5). Disputat etiam apud Lycaones et Areopagitas, quoniam Deus nec temporibus praeteritae ignorantiae, providentiae suae documenta submoverit. Neque enim sine testimonio reliquit semetipsum, dans, inquit, pluvias de coelo, et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda eorum (Act. XIV, 15, 16). Hoc ergo quod pluit super bonos et super malos, documentum est benignitatis ejus, quae ideo sustinet et exspectat errantes, ut recedant tandem a malo et faciant bonum. In tantum ergo non vult fieri malum, ut amore etiam emendationis humanae pascat etiam ingratos. Ad id pefectae pietatis indicium: illud vero quod dicis, »Creat malos,« perfectae iniquitatis testimonium est. Vide ergo quam nescias quid loquaris, qui de exemplo misericordiae voluisti crudelitatem probare. Bonum est enim pascere etiam malos, ut si voluerint, corrigantur: scelestum autem facere parvulos malos, ut qui velle non possunt, iniqui tamen esse cogantur. Liberalitas ergo in peccatores exercita abducit a malis, non in mala cogit. Conditio autem malorum non abducit a pessimis; sed et opus et operatorem in nefaria cuncta compellit. Insanis ergo cum dicis, Creat malum Deus: sed plus insanis, cum id Evangelii testimonio affirmare conaris, et eo testimonio in quo grande est argumentum bonitatis divinae. Attende igitur, quanto nunc fortius reflectatur: Deus, qui pascit etiam malos, ut patientia sua bonos esse faciat, manifestum est quod non creet malos. Si autem creat malos; nec amat nec remuneratur bonos, nec ipse postremo potest habere aliquid boni; quoniam quavis mala voluntate efficacius et violentius nocet potentia creatrix, non solum possibilium, sed etiam necessariorum malorum. Quod quoniam Deo Christianorum non convenit, id est, illi qui Pater misericordiae dicitur, et Deus consolationis (II Cor. I, 3); cujus judicia omnia aequitas praedicantur (Psal. CXVIII, 75); qui cuncta in sapientia fecisse perhibetur (Psal. CIII, 24); vobis ut Manichaeis non est in Dei nostri aestimatione communio: [PL45.1504] ad alium vos omnino quem colatis auctorem, tamen Manis furore simulatum, stulta commenta et genitalia traxere peccata.

AUG. Ego faciam, quod tu cur non feceris, quid me attinet et dicere? Qui legunt judicent: propter hoc enim quia dixeras, »quod secundum sensum nostrum Deus homines diabolo faciat,« factum est ut ad verba ista veniretur responsione mea, ex quibus quod voluisti ipse posuisti: sed ego etiam te nolente commemorabo, quod praetereundum putasti. Inter caetera ergo, quae omnia dicere nimis longum est: »An vero,« inquam, »filios perditionis haedos sinistrae partis« (Matth. XXV, 33), »diabolo pascit, diabolo nutrit et vestit, quia facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos« (Id. V, 45)? »Sic itaque creat malos, quomodo pascit et nutrit malos: quia quod eis creando tribuit, ad naturae pertinet bonitatem, et quod eis pascendo et nutriendo dat incrementum, non utique malitiae illorum, sed eidem naturae, quam creavit bonus, bonum tribuit adjumentum. In quantum enim homines sunt, bonum est naturae, cujus auctor est Deus: in quantum autem cum peccato nascuntur, perituri qui non renascuntur, ad semen pertinet maledictum ab initio« (Sap. XII, 11), »illius antiquae inobedientiae vitio. Quo tamen bene utitur factor etiam vasorum irae, ut notas faciat divitias suae gloriae in vasa misericordiae; ne meritis suis tribuat, si ad eamdem massam quisque pertinens gratia liberetur, sed qui gloriatur, in Domino glorietur« (II Cor. X, 17). His dictis ista subjunxi: »Ab hac fide, inquam, apostolica atque catholica, veracissima et fundatissima, cum Pelagianis iste discedens, non vult nascentes esse sub diabolo, ne parvuli portentur ad Christum, ut eruantur a potestate tenebrarum, et in regnum ipsius transferantur« (Coloss. I, 13). »Ac sic accusat toto orbe diffusam Ecclesiam, in qua ubique omnes baptizandi infantuli non ob aliud exsufflantur, nisi ut ab eis princeps mundi mittatur foras« (Joan. XII, 31): »a quo necesse est vasa irae possideantur, cum ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur, et in ejus regnum per gratiam facta vasa misericordiae transferantur« (De Nuptiis, lib. 2, nn. 32, 33): et caetera quae ibi legat, vel legentem audiat, qui vult et potest. Nunc ergo quia his relictis, quibus ea quae posuisti astruuntur atque muniuntur, sic illa putasti esse ponenda, ut tanquam in solitudine defendente nullo latrocinanter invaderes; legant haec qui volunt scire quid egeris, vel potius ad ejusdem libri considerationem recurrant, unde ista reposui, et videant ea manere firmissima, quae velut infirma labefactare tentasti. Quid igitur te adjuvat, quod eos mihi objecisti, quos exspectat Dei patientia per poenitentiam corrigendos, et ideo super eos oriri solem suum facit et pluit: cum ego tibi haedos sinistrae partis objecerim, quos usque [PL45.1505] in finem sine poenitentia victuros in impietate et sceleribus suis, ac per hoc aeterno supplicio puniendos, ignorare non potest praescius omnium futurorum? Nec ab eis abstinet bonum creationis suae, quibus nec nasci expediret; nec bonum nutritionis et vivificationis suae, quantum ei placuerit, diuturnae, quibus mori quantocius expediret: inter quos sunt certe plurimi, qui si ex hac vita abriperentur infantes, secundum falsam vestram haeresim, penitus ab omni; secundum autem catholicam fidem, a damnatione gravissima tollerentur. Quid deinde illud est, quod in his sinistrae partis haedis, in Dei praescientia, quae falli non potest, igni perpetuo destinatis, multi sunt qui lavacro regenerationis abluti, postea vel apostasia pereunt, vel tam facinorose flagitioseque vivunt, ut eidem sinistrae sine dubio deputentur; nec rapiuntur, sicut quidam, ne malitia mutet intellectum eorum (Sap. IV, 11)? Neque ut hoc eis Deus tam magnum beneficium non conferat, fatali necessitate prohibetur; neque ut aliis conferat, personarum acceptione mutatur. Quid hic faciunt illa tua possibilia et necessaria, quae diligenter distinguenda commendas, ubi te nesciente quid loquaris, novit ille quid agat, cujus occulta possunt esse judicia, injusta non possunt? Non est igitur injustum ut bona conferantur malis: sed injustum est ut mala ingerantur bonis. Dic ergo qua justitia parvuli tanta mala patiantur: quae saepe commemorare nos piget; vos vero eadem mala paradiso, etiamsi nemo peccasset, importare non pudet. »Non creantur,« ut dicis, »mali,« hoc est, trahentes originale peccatum: qua igitur justitia premuntur gravi jugo a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1)? In quo jugo tanta miseria est, ut eam facilius deplorare, quam explicare possimus. Peccatum a possibili in necessarium, hoc est, a voluntario in non voluntarium, dicis non posse mutari; quod potuisse ostendimus in eo qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 19). Hoc vos consuetudinis violentiae tribuitis, non vitiatae originis vinculis: peccatum tamen a possibili in necessarium potuisse converti videtis; nec de vestris distortis et fallacibus regulis erubescitis. Tale aliquid universo generi humano per unum hominem, in quo omnes fuerunt, accidere potuisse non vultis: et tamen sub omnipotentissimi et justissimi Dei cura tot ac tantas poenas infantes pendere non negatis; quoniam vobis ora claudunt, et oculos feriunt, si negetis. Nonne ergo attenditis, quem faciatis injustum, cernentes evidentissimas poenas et negantes ulla mala merita parvulorum? Falsum ac profanum tibi visum est, quod ego dixi, »Opus operis Dei transiit per opus Dei.« Quia utique angelus opus est Dei. Peccatum ergo, quod est opus angeli, opus est operis Dei, non ipsius Dei. Et de his verbis ita me arguis, quasi dixerim, »Peccat et Deus, quia peccavit homo quem fecit Deus:« quod ego non dixi. Peccavit quippe opus [PL45.1506] Dei, id est angelus, vel homo; sed opere suo peccaverunt, non opere Dei: ipsi sunt enim bonum opus Dei; peccatum vero eorum malum opus ipsorum est, non Dei. Sed quid est pejus dicere, »Peccat et Deus, quia peccavit homo quem fecit Deus;« quod ego non dixi: an ita negare originale peccatum, ut poena parvuli injusta nihil sit aliud quam peccatum Dei? Quod si in Deum cadere non potest, justa ergo parvuli poena est: si autem justa est, pro peccato est. Nemo igitur potest in tot tantisque poenis parvulorum praedicare Deum justum, negans originale peccatum. Esset itaque, inquit, iniquitatis testimonium creare malos, si malum quo mali sunt, ipse creavisset: nunc autem, cum homines mali sint, et hoc creet ipse quod homines sunt, sequatur autem eos de vitiata natura per peccatum quod mali sunt; profecto etiam cum malos creat, bonum est ipse quod creat; quoniam mali sunt vitio quod nulla natura est, creat vero ipse naturam quae vitium non est, etsi vitiata est. Tale est autem tribuere creationis bonum stirpi vitiatae et jure damnatae, quale est etiam homini malo tribuere vitae ac salutis bonum, propter quod homo est, non propter quod malus est. Quod autem dicis esse »scelestum facere parvulos malos, ut qui velle non possunt, iniqui tamen esse cogantur.« Ad aliquid cogi, nulla possunt ratione qui non sunt. Si autem nondum quidem proprietate personae atque conditionis suae, sed occultissima ratione seminis jam sunt, sicut Levi in lumbis Abrahae (Hebr. VII, 9, 10): ibi naturae vitio de peccato primi hominis veniente jam mali sunt; non Dei creatione, qui nec velle possunt, mali esse coguntur. Vide sane mirabilia gratiae Christi, cujus estis miseri inimici. Ecce parvuli, qui bonum vel malum velle aut nolle non possunt, tamen quando reluctantes et cum lacrymis reclamantes sacro Baptismate renascuntur, sancti et justi esse coguntur. Nam procul dubio, si ante usum rationis obierint, in Dei regno sancti et justi erunt, ea gratia ad quam non sua possibilitate, sed necessitate venerunt, sanctas et justas sine fine ducentes vitas suas, calcantes et frangentes de possibili et necessario regulas tuas. Sine dubio autem plus est nolle malum agere, quam nec nolle, nec velle: et tamen ille nolebat et agebat, qui dicebat, Quod nolo malum, hoc ago. Non itaque insanio, nec dico, »Malum creat Deus.« Bonum enim creat, qui etiam de ipsa vitiata natura non creat vitium, sed naturam. Trahit vero illa vitium, non Dei opificio, sed judicio. Tu autem utrum non insanias, si non valde insanis attende, qui non malum poenale quod justum est, sed malum quod vocatur iniquitas dicis facere Deum: quid enim aliud facit, si nullo malo reis parvulis tanta mala vel ingerit, vel ingeri sinit? Verum tu non a nobis alloquendus et redarguendus; sed ab universa Ecclesia, si posses, exsufflandus et exorcizandus esses, a qua frustra exsufflari et exorcizari dicis infantes.

독자 반응

각주

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1469-1506 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
작성자: Rodion Vlasov
페이지 생성일: 2026-11-22, 업데이트: 2026-11-22