Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarius in Ecclesiasten (3/3)

Est confidentia, quoniam canis vivens melior est a leone mortuo: quia viventes sciunt quod moriantur, et mortui nesciunt quidquam, et non est eis amplius merces. In oblivione enim venit memoria eorum Sed et dilectio eorum et odium eorum, et zelus eorum jam periit: et pars non est eis adhuc in saeculo in omni quod fit sub sole. Quia supra dixerat, cor filiorum hominum 459 impleri malitia et procacitate, et post haec omnia morte finiri: nunc eadem complet [PL23.1081C] et repetit, donec vivunt homines, posse eos justos fieri, post mortem vero nullam boni operis dari occasionem. Peccator enim vivens potest melior esse justo mortuo, si voluerit ad ejus transire virtutes. Vel certe eo, qui se in malitia, potentia, procacitate jactabat, et mortuus fuerit, melior potest quis pauper esse et vilissimus. Quare? quia viventes metu mortis possunt bona opera perpetrare: mortui vero nihil valent ad id adjicere, quod semel secum tulere de vita: et oblivione involuta sunt omnia, juxta illud quod in psalmo scriptum est: Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde (Ps. XXX, 13). Sed et dilectio eorum et odium, et aemulatio, et omne quod in saeculo habere potuerunt, mortis finitur adventu: nec juste quidquam jam possunt [PL23.1081D] agere, nec peccare, nec virtutes adjicere, nec vitia. Licet quidam huic expositioni contradicant, asserentes, etiam post interitum crescere nos posse et decrescere, et in eo quod nunc ait: Et pars non erit eis adhuc in saeculo, in omni quod factum est sub sole, ita intelligunt, ut dicant eos in hoc saeculo, et sub hoc sole, quem nos cernimus, nullam habere communionem: [PL23.1082A] habere vero sub alio saeculo, de quo Salvator ait: Non sum ego de hoc mundo (Joan. VIII, 23); et sub sole justitiae; et non excludi opinationem, quae contendit, postquam de hoc saeculo migraverimus, et offendere posse creaturas rationabiles, et promereri. Aliter referebat Hebraeus versiculum istum, in quo dicitur: Melior est enim canis vivens super leone mortuo, ita apud suos exponi: Utiliorem esse quamvis indoctum, et eum qui adhuc vivat et doceat, a praeceptore perfecto, qui jam mortuus est. Verbi causa, ut canem intelligeret unum quemlibet de pluribus praeceptorem: et leonem Moysen, aut alium quemlibet prophetarum. Sed quia nobis haec expositio non placet, ad majora tendamus: et Chananaeam illam, cui dictum est: Fides [PL23.1082B] tua te salvam fecit (Matth. IX, 23): canem esse juxta Evangelium dicamus; leonem vero mortuum, circumcisionis populum, sicut Balaam propheta dicit: Ecce populus, ut catulus 460 leonis consurget, et ut leo exsultans (Num. XXIII, 24). Canis ergo vivens nos sumus ex nationibus: leo autem mortuus Judaeorum populus a Domino derelictus. Et melior est apud Dominum iste canis vivens, quam leo ille mortuus. Nos enim viventes cognoscimus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: illi vero mortui nihil sciunt, neque exspectant aliquam repromissionem atque mercedem: sed completa est memoria eorum. Neque ipsi meminerunt quae scire debuerant, neque, illorum jam Dominus recordatur. Dilectio quoque, qua aliquando Deum diligebant, periit, et [PL23.1082C] odium de quo audacter loquebantur: Nonne odientes te, Domine, odivi, et super inimicos tuos tabescebam (Ps. CXXXVIII, 21), nec non et zelus eorum, juxta quem Phinees zelatus est, et Mattathiae intremuerunt poplites [in Graec. νεφρόι]. Perspicuum autem est, quod et pars eorum non est in saeculo. Non enim possunt dicere: Pars mea Dominus (Ps. LXXII, 26).

Vade et comede in laetitia panem tuum, et bibe in corde bono vinum tuum, quoniam jam placuerunt Deo opera tua. In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat (Eccl. IX, 7): usque ad eum locum, in quo ait: Sicut pisces qui tenentur in captione pessima, et sicut volucres quae capiuntur in laqueo: similiter capientur filii hominum in tempore pessimo, cum ceciderit super eos subito. Antequam [PL23.1082D] de singulis disputemus, breviter constringenda sunt omnia, ut appareat, quo simul sensu cuncta dicantur. Quia in superiori capitulo fuerat praelocutus, quod postquam mortui fuerint homines, a corde viventium excidant, et nec dilectionem quis in eos habeat nec odium, secundum illud poetae (Aeneid. II): Nullum cum victis certamen et aethere cassis: et quia sub sole ultra nihil possint: nunc quasi errorem [PL23.1083A] humanum et consuetudinem, qua se ad fruenda hujus saeculi bona invicem hortantur, inducit, et προσωποποιΐαν (prosopopaeian) facit more rhetorum et poetarum, dicens: O homo, quia ergo post mortem nihil es, et mors ipsa nihil est, audi consilium meum, et dum vivis in hac brevi vita, fruere voluptate, utere dapibus, vino curas opprime, et intellige, quoniam a Deo tibi donata sunt 461 ad utendum. Candidis vestibus ornatus incede, unguentis spiret caput tuum: quaecumque tibi placuerit feminarum, ejus gaude complexu, et vanam hanc et brevem vitam, vana et brevi voluptate percurre. Nihil enim extra haec habebis amplius, quo fruaris: quodcumque te delectare potest, festinus carpe, ne pereat. Neque enim frivola debes formidare [PL23.1083B] commenta, quod singulorum operum, vel bonorum, vel malorum apud inferos tibi reddenda sit [Al. est] ratio. Non est enim aliqua in morte sapientia: nullus post dissolutionem vitae hujus remanet sensus. Et haec, inquit, aliquis loquatur Epicurus, et Aristippus et Cyrenaici, et caeterae pecudes philosophorum. Ego autem mecum diligenter retractans, invenio non, ut quidam male aestimant, omnia fortuito geri, et variam in rebus humanis fortunam ludere, sed cuncta judicio Dei fieri. Neque enim velox pedibus, suum debet cursum putare, si currat. Neque fortis in suo confidat robore, nec sapiens divitias et opes aestimet prudentia congregari: nec eloquens et doctus per eloquentiam et doctrinam apud populum invenire se posse gratiam: sed omnia [PL23.1083C] Deo fieri disponente. Et nisi ille suo cuncta arbitrio rexerit, et aedificaverit domum, in vanum laboravere [Al. laborare], qui aedificant eam. Nisi ille custodierit civitatem, in vanum vigilant, qui custodiunt eam (Ps. CXXVI, 1). Non est itaque, ut illi putant, unus eventus, et incertus vitae hujus status: quia [PL23.1084A] quando non aestimant, repentina morte subducti ad judicium venient. Et quomodo pisces hamo capiuntur et retibus, et aves per aerem liberae, laqueo dum nesciunt alligantur: sic et homines pro merito suo ad aeterna supplicia deducentur, cum repente mors venerit, et judicium in eos, qui putabant incerto statu omnia volutari. Haec juxta eum sensum, quo breviter voluimus universa comprehendere: nunc, quasi non ex alterius, sed ex sua persona loquatur, interpretanda sunt singula: Vade, comede in laetitia panem tuum, et bibe in corde bono 462 vinum tuum: quia complacuerunt Deo opera tua. Quia didicisti, quod morte omnia finiantur, et in inferno non sit poenitentia, nec aliquis ad virtutes recursus, dum in isto saeculo es, festina, contende agere poenitentiam: [PL23.1084B] dum habes tempus, labora. Libenter enim Deus suscipit poenitentem. Aliter: Et simpliciter intellectum prodest, juxta illud: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliquid facitis, omnia in nomine Domini facite (I Cor. X, 31). Et in alio loquo: Cum consilio vinum bibe. Non enim habet veram laetitiam et cor bonum, qui creaturis supra modum abutitur. Melius autem est sic sentire: Cujus placuerunt opera coram Deo, nequaquam indigere poterit vero pane et vino, quod calcatum est de vinea Sorech. Dato nobis itaque praecepto, quod dicit: Desiderasti sapientiam, serva mandata, et Dominus ministrabit tibi eam (Eccli. I, 33): servemus mandata, et panem et vinum spiritualia invenire poterimus. Qui autem mandata non servat, et in panis et vini abundantia [PL23.1084C] gloriatur, dicitur ei per Isaiam: Ne dicas etiam cognosco eam: neque cognovisti, neque scis, neque a principio aperui tibi aures. Scio enim quia contemnens contemnes [Al. contemnis, Graec. ἀθετήσεις] (Isai. XLVIII, 8, sec. LXX). Porro quod in Septuaginta Interpretibus dicitur: Veni, comede in laetitia panem [PL23.1085A] tuum: ejus Ecclesiastae vox est, qui in Evangelio loquitur: Qui sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37.) Et in Proverbiis: Venite, comedite panes meos, et bibite vinum meum (Prov. IX, 5). In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non desit. Habeto, inquit, corpus mundum, et esto misericors. Vel ita: Non sit tempus in quo candida non habeas vestimenta, cave ne quando pollutis vestibus induaris. Populus quippe peccator in vestibus fuscis luxisse describitur. Tu autem induere lucem, et non maledictionem, quae super Judam scripta est: Induatur maledictione, sicut vestimentum (Ps. CVIII, 18). Induere viscera misericordiae, benignitatis, humilitatis, mansuetudinis, patientiae [Al. sapientiae] (Coloss. III). Et cum exspoliatus fueris veterem hominem [PL23.1085B] cum operibus ejus, induere novum, qui renovatur de die 463 in diem. Quod autem ait: Et oleum de capite tuo non desit: sciendum naturam hanc esse olei, ut et lumen alat, et fessorum solvat laborem. Est oleum spirituale, oleum exsultationis, de quo scribitur: Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Ps. XLV, 8). Hoc oleo vultus noster exhilarandus est. Hoc jejunantis ungendum caput, quod peccatores habere non possunt, quibus dicitur: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas (Isai. I, 6). Habent enim oleum contrarium, quod vir justus detestatur, dicens: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CIV, 5). Hoc oleum haeretici habent, et eo cupiunt deceptorum capita perfundere.

[PL23.1085C] Vide vitam cum muliere, quam dilexisti omnibus diebus vitae vanitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole: quia haec est pars tua in vita et in labore, quo tu laboras sub sole. Sapientiam sequere et scientiam Scripturarum, et hanc tibi in conjugium copula de qua in Proverbiis dicitur: Ama illam, et servabit te: amplexare illam et circumdabit te (Prov. IV, 8). Dies autem vanitatis, dies hujus saeculi nequam significant [Al. significat]. De quo et Apostolus non tacet. Quod autem ait: Vide vitam cum muliere, quam dilexisti, ambigue dictum est, sive vide et contemplare vitam, et ipse et uxor tua tecum (non enim poteris sine tali uxore solus videre vitam), sive utrumque considera, et vide vitam, et mulierem diebus vanitatis tuae. Et pulchre praecipit, ut in diebus vanitatis [PL23.1085D] nostrae veram vitam cum sapientia uxore quaeramus. Haec enim pars nostra est, et hic laboris fructus, si in [PL23.1086A] hac vita umbratili vitam veram invenire valeamus.

Omnia quae invenit manus tua, ut facias, in virtute tua fac: quia non est opus, et cogitatio, et scientia, et sapientia in inferno quo tu vadis illuc. Fac quodcumque nunc potest, et labora: quia cum ad infernum [Al. inferna] descenderis, locus non erit poenitentiae. Huic quid simile a Salvatore praecipitur: Operamini, 464 dum dies est: veniet nox, quando nemo poterit operari (Joan. IX, 4). Quod autem ait: In inferno quo tu vadis illuc, nota, ut Samuelem quoque vere in inferno credas fuisse: et ante adventum Christi, quamvis sanctos, omnes inferni lege detentos. Porro quod sancti post resurrectionem Domini nequaquam teneantur in inferno, testatur Apostolus, dicens: Melius est dissolvi, et esse cum Christo (Philip. [PL23.1086B] I, 23). Qui autem cum Christo est, utique non tenetur in inferno.

Converti me, et vidi sub sole, quoniam non est velocium cursus, nec fortium praelium, nec sapientium panis, nec prudentium divitiae, nec scientium gratia: quoniam tempus et eventus occurret omnibus illis. Qui vinctus est compedibus ferreis, et gravibus plumbi nexibus praegravatur: Iniquitas enim sedet super talentum plumbeum (Zach. V, 7): et in Psalmo loquitur: Sicut onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 5): non est aptus ad cursum illum, de quo dicitur: Cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV, 7). Qui autem levis est, et anima illius non gravatur, nihilominus et ipse absque adjutore Deo ad calcem non potest pervenire. Sed et cum praelium [PL23.1086C] fuerit adversus contrarias potestates, de quo scriptum est: Sanctificate bellum (Jerem. VI, 4): licet robustus, tamen propriis viribus vincere non valebit. Perfectus quoque in filiis hominum et sapiens viventem panem atque coelestem habere non poterit, nisi per sapientiam cohortantem: Venite, comedite panes meos: Et quia sunt divitiae, de quibus Apostolus ait: Divites fieri in operibus bonis (I Tim. VI, 18): Et alibi: Divites facti estis in omni sermone, et in omni scientia (I Cor. I, 5): sciendum prudentem virum has non posse divitias congregare, nisi eas a Domino acceperit, cujus ipsae divitiae sunt. De quibus et alibi dictum est: Redemptio animae viri, propriae divitiae (Prov. XV, 8). Gratia quoque, nisi scientiam comitata fuerit, et concessa a Deo, quamvis [PL23.1086D] eruditus vir eam non poterit invenire. Quod et Paulus sciens: Plus, inquit, ominibus illis laboravi: [PL23.1087A] non autem ego, sed gratia Dei 465 quae mecum est (I Cor. XV, 10). Et iterum: Gratia ejus in me non fuit vacua. Et ad extremum nescitur ab homine, quando tempus adveniat, in quo varius eventus et finis omnium subsequatur. Haec secundum ἀναγωγήν.

Caeterum, ut simplicius [Al. simplicibus] disseramus: Epistola ad Romanos huic loco congruit: Quia non volentis neque currentis, sed miserentis Dei sit (Rom. IX, 16). Quod autem ait: Non est sapientibus panis, multorum quotidie probatur exemplo, qui cum sapientissimi sint, necessariis indigent. Et, Non est scientibus gratia. Videas enim in Ecclesia imperitissimos quosque florere: et quia nutrierunt frontis audaciam, et volubilitatem linguae consecuti sunt, dum non recogitant, quid loquantur, prudentes se et [PL23.1087B] eruditos arbitrantur: maxime si favorem vulgi habuerint, qui magis dictis levioribus delectatur et commovetur. Et e contrario eruditum virum latere in obscuro, persecutiones pati: et non solum in populo gratiam non habere, sed inopia et egestate tabescere. Haec autem fiunt, quia incerto statu feruntur omnia, et non est in praesenti retributio meritorum, sed in futuro.

Et quidem nescit homo tempus suum, quasi pisces qui retinentur in captione pessima, sicut volucres quae colligantur laqueo: similiter corruent filii hominum in tempore malo, cum ceciderit super ipsos extemplo. Jam et supra diximus, quod dum nesciant homines, ita eis [Al. eis aut] angustiae veniant, aut [PL23.1087C] interitus. Porro secundum allegoriam est sciendum, regnum coelorum simile esse sagenae missae in mari (Matth. XIII). Et e contrario habere sagenam haereticos, per quam pisces capiant ad interitum. Sagena eorum est sermo affabilis, blandum eloquium, simulata aut coacta jejunia, vestis humilis, virtutum imitatio. Quod si coeperint, et de superioribus disputare, et in sublime levare os suum, et Dei altitudines quaerere, laqueum ponunt in excelsis. Quomodo igitur pisces et volucres cito capiuntur a tali sagena, et ab istiusmodi laqueo: sic cum multiplicata fuerit iniquitas, et refrixerit charitas multorum, et signa facta fuerint atque portenta, ita ut seducantur, si possibile 466 est, etiam electi (Matth. XXIV): [PL23.1088A] sciendum est Ecclesiasticos quoque [Al. quosque] viros, qui filii hominum appellantur, et sunt modicae fidei, cito posse corruere. Notandum etiam, quod per totum librum ubicumque dicitur, filii hominum, in Hebraeo habet () filii hominis, hoc est, filii Adam. Et omnis pene Scriptura hoc idiomate plena est, universum genus hominum, Adam filios vocans.

Sed et hanc vidi sapientiam sub sole, et magna est apud me. Civitas parva et viri in ea pauci: et venit ad eam rex magnus et circumdedit eam, et aedificavit adversus eam machinam magnam. Et invenit in ea virum pauperem et sapientem, et salvavit hic civitatem in sapientia sua: et homo non recordatus est hominis pauperis illius. Aliis omnia incerta dicentibus, et justum [PL23.1088B] ab injusto nihil amplius habere: ego sapientiam etiam in hoc maximam comprobavi: quod crebro evenit, ut parva sit civitas, et habitatores in ea pauci, et innumerabilium hostium cingatur exercitu, et obsidione, et fame populus intus necetur: et repente contra omnium suspicionem inveniri virum humilem et pauperem, qui quia habet sapientiam majorem cunctis divitibus, magnis et potentibus et superbis in periculo positis, et ad obsidionem paventibus, cogitat et inquirit, et invenit [Al. ut inveniat] quomodo a malis eruat civitatem. Et o ingrata hominum oblivio, postquam fuerint liberati, et soluta captivitas, et reddita patriae libertas, nemo meminit sapientis illius pauperis, nemo refert gratias pro salute: sed omnes honorant divites, qui in periculo [PL23.1088C] nihil subvenire potuerunt. Aliter Hebraeus ita hunc locum interpretatus est: Civitas parva, homo est, qui etiam apud philosophos minor mundus vocatur. Et viri in ea pauci, membra de quibus homo ipse contexitur. Cum autem venerit adversus eam rex magnus diabolus, et quaesierit locum per quem possit irrumpere, invenitur in ea humilis et sapiens, et quieta cogitatio interioris hominis, et servat [Al. eruet] urbem quae obsessa ab hostibus cingebatur. Cumque homo de periculo sive persecutionis, sive angustiarum, sive cujuscumque 467 adversae rei atque peccati fuerit erutus: homo ille exterior, qui inimicus est illius pauperis hominis, et sapientis, non recordatur interioris hominis, nec subdit se [PL23.1089A] consiliis ejus: sed rursum sua fruitur libertate [Al. libera voluntate]. Aliter: Parva civitas est, et viri in ea pauci, ad comparationem totius mundi, Ecclesia est: adversus quam saepe consurgit rex magnus diabolus (non quod magnus sit, sed quod magnum se esse jactitet) et circumdat eam obsidione sive persecutionis, sive alio angustiarum genere. Et invenit in ea virum pauperem et sapientem, Dominum Jesum Christum, qui pro nobis pauper factus est (II Cor. VIII, 9) et est ipsa sapientia: et ille vir pauper liberat urbem in sapientia sua. Quoties vidimus sedentem leonem in insidiis cum divitibus, hoc est, cum senatoribus et principibus hujus saeculi, et adversus Ecclesiam molientem, pauperis istius sapientia corruisse? Cumque pauper hic vicerit, et [PL23.1089B] urbs paci fuerit restituta, vix aliquis ejus meminit, vix illius mandata considerat: sed totos se luxuriae et voluptatibus concedentes, quaerunt divitias, quae in necessitate non liberant.

Et dixi ego, melior [Al. meliorem esse sapientiam] est sapientia super fortitudinem, et sapientia pauperis quae despecta est, et verba ejus quae non sunt audita. Quamquam nullus meminerit sapientis pauperis illius, cum laeta sint omnia; sed universi potentiam, et divitias admirentur: ego tamen secundum omnes supra interpretationes magis honoro contemptam sapientiam, et verba quae nullus audire dignatur.

Verba sapientium in quiete audiuntur, plusquam clamor potestatem habentis in stultis. Quemcumque in Ecclesia videris declamatorem, et cum quodam lenocinio [PL23.1089C] ac venustate verborum excitare plausus, risus excutere, audientes in affectus laetitiae concitare: scito signum esse insipientiae, tam ejus qui loquitur, quam eorum qui audiunt. Verba quippe sapientium in quiete, et moderato audiuntur silentio: qui vero insipiens est, quamvis sit potens, et clamorem sive suae vocis, sive populi habeat acclamantis 468 inter insipientes computabitur.

Melior est sapientia super vasa belli, et peccans unus perdet bonitatem multam. Nunc quoque sapientiam praefert fortitudini, et dicit plus eam valere in praeliis, quam arma pugnantium. Quod si unus insipiens fuerit, quamvis parvus et nihil sit, crebro [PL23.1090A] tamen per illius stultitiam, opes magnas divitiasque subverti. Quia vero in Hebraeo potest legi: Et qui peccat unum perdet bonitatem multam, etiam sic sentiendum est: quod propter unum peccatum, multae justitiae retro pereant, et invicem se virtutes sequi, et qui unam habuerit, habere omnes. Et qui in uno peccaverit, eum omnibus vitiis subjacere (Jacob. II, 10).

(Cap. X.) Muscae mortis polluunt oleum compositionis: pretiosa est super sapientiam et gloriam stultitia parva. Exemplum superioris sensus dedit, in quo ait: per unum stultum multa bona posse subverti, quod sic malus mixtus bonis contaminet plurimos, quomodo muscae si moriantur in unguento, perdant et odorem illius et colorem. Et quia saepe calliditati mixta [PL23.1090B] est sapientia, et habet malitiam prudentia, praecipit ut sapientiam simplicem requiramus, mixtaque sit cum innocentia columbarum: prudentes simus ad bonum, simplices autem ad malum. Et est sensus: Convenit justo parum habere simplicitatis, et propter nimiam patientiam, dum ultionem reservat Deo, stultum videri, quam statim se vindicantem sub velamento prudentiae exercere malitiam. Aliter: Muscae quae juxta Isaiam (Cap. VII, 18) principantur parti fluminis Aegypti, perdunt olei suavitatem, in unoquoque credentium relinquentes immunditiae suae odorem atque vestigia. Ab his muscis etiam princeps appellatus est daemoniorum Beelzebub (Matth. XII, 24), qui interpretatur aut idolum muscarum, aut vir muscarum, aut habens muscas.

[PL23.1090C] Cor sapientis in dextra ejus, et cor stulti in sinistra illius. Sed et in via, cum stultus ambulat, cor ejus minuitur: et dicit, omnis insipiens est. Et in Evangelio 469 praecipitur, ut nesciat sinistra quid faciat dextera sapientis (Matth. VI, 3; V, 39). Et quando percutimur in maxillam dexteram, non jubemur sinistram genam percutienti praebere, sed alteram dexteram (Matth. V, 39). Justus enim sinistram in se non habet, sed totum in eo dextrum est. Et cum ad judicandum Salvator venerit, agni stabunt a dextris: hoedi vero a sinistris erunt (Matth. XXV, 33). Et in Proverbiis scribitur: Dextras vias novit Dominus; quae autem perversae sunt, a sinistris [PL23.1091A] sunt (Prov. IV, 27). Qui ergo sapiens est, semper de futuro saeculo cogitat, quod ducit ad dextram. Qui vero insipiens, de praesenti, quod positum est in sinistra. Quae quidem secutus idem philosophus et poeta, ait (Virgil. Aeneid. VI): Dextera quae magni ditis sub moenia ducit [Al. tendit]. Hac iter Elysium nobis: at laeva malorum Exercet poenas, et ad impia tartara mittit [Al. ducit].

Firmianus quoque noster in praeclaro Institutionum suarum opere Y litterae meminit, et de dextris ac sinistris, hoc est, de virtutibus et vitiis plenissime disputavit. Nec putemus huic sententiolae illud esse contrarium, in quo dicitur: Ne declines in dexteram, neque in sinistram (Prov. IV, 27). Hic enim pars dextera pro bono accipitur: ibi vero non tam [PL23.1091B] dextera, quam declinatio dextrae accusatur: ne plus sapiamus quam sapere nos necesse est: quia virtutes in medio sunt, et nimietas omnis in vitio est. Sequentis autem versiculi in quo ait: Sed et in via cum stultus ambulat, cor ejus indiget, et dicit: omnis insipientia est, sive insipiens, hic est sensus: Stultus ut ipse peccat, sperat omnes peccare similiter, atque ex suo ingenio universos judicat. Denique Symmachus ita intepretatus est: Sed, et in via stultus cum ambulat, ipse insipiens suspicatur de omnibus, quia stulti sunt. Septuaginta vero alium fecere sensum, quo dicerent: Omnia quae insipiens cogitat, esse vanissima.

Si spiritus habentis potestatem ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris, quia sanitas requiescere facit [PL23.1091C] peccata magna. 470 Principem mundi istius et rectorem tenebrarum harum, et operantem in filiis diffidentiae, cujus et Apostolus meminit (Ephes. II, 2: et VI, 12), nunc Scriptura significat. Quod si in cor nostrum ascenderit, et animus malae cogitationis vulnus acceperit, non debemus [Al. debeamus] locum ultra tribuere, sed pugnare contra cogitationem [PL23.1092A] pessimam, et liberare nos a peccato maximo, ne scilicet cogitationem opere compleamus: quia aliud est cogitatione, aliud opere peccare. De quo grandi peccato et in psalmo scribitur: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo (Psal. XVIII, 4). Symmachus verbum Hebraicum () MARPHE, quod omnes ἴαμα, hoc est, sanitatem, vel curationem similiter transtulerunt, interpretatus est ad sensum, et ait: Si spiritus principis irruerit tibi, de loco tuo ne recedas: quia pudicitia comprimit peccata magna. Id est, si titillaverit mentem tuam diabolus, et te ad libidinem concitaverit, ne sequaris cogitationem pessimam et blandientem voluptatem: sed sta fortis et rigidus, et frigore castitatis flammam voluptatis exstingue. Hebraeus [PL23.1092B] in hoc loco tale nescio quid suspicatus est. Si aliquam in mundo acceperis dignitatem, et ordinatus fueris major in populis, noli relinquere priora opera tua, et antiquarum virtutum ne incipias oblivisci, laboremque pristinum non habere: quia peccatorum remedium ex conversatione bona nascitur, et non ex tumenti et superflua dignitate.

Est malum quod vidi sub sole, quasi ignorantia egrediens a facie potentis: dari stultum in sublimitatibus magnis, et divites in humili sedentes. Vidi servos in equis, et principes ambulantes quasi servos super terram. Pro eo quod nos posuimus: Quasi ignorantia egrediens a facie potentis, Aquila et Theodotio et Septuaginta interpretati sunt: Quasi non spontaneum, id est, ὡς ἀκούσιον, a facie principis. Cui subnectens [PL23.1092C] Symmachus, ait: Positum stultum in sublimitate magna: divites autem sedere humiles. Et hanc ergo iniquitatem se in saeculo perspexisse commemorat, quod videatur 471 injustum esse Dei judicium: et sive per ignorationem, sive absque ejus fieri voluntate, ut vel in mundi potestatibus, vel in Ecclesiae principatu, hi qui divites sunt in sermone atque [PL23.1093A] sapientia, divites etiam in operibus bonis, ignobiles sedeant, et imprudens quisque in Ecclesia principatum teneat. Hoc autem fieri Apostolus non tacet a diabolo, qui in saeculo habet potestatem, ut [Al. dum] potentes quosque et doctos viros premat, nec eos in populis apparere permittat. Illos vero quos scit imprudentes esse in Ecclesiis, faciat esse majores, ut caeci a caecis ducantur in foveam. In hunc sensum facit et illud quod sequitur: Vidi servos super equos, et principes ambulare quasi servos super terram. Quod hi qui servi sunt vitiorum atque peccati, sive tam humiles, ut servi ab hominibus computentur, subita a diabolo dignitate perflati, vias publicas mannis terant: et nobilis quisque et prudens, paupertate oppressus, gradiatur itinere officioque [PL23.1093B] servorum. Hebraeus potentem et principem, a cujus facie ignoratio videatur egredi, Deum exposuit, quod putent homines in hac inaequalitate rerum, illum non juste, et ut aequum est, judicare. Porro alii cum superioribus aestimant esse jungendum: Ut ipse sit potens, de quo ante hos versus dicitur: [PL23.1094A] Si spiritus habentis potestatem ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Non simus itaque tristes, si in hoc saeculo humiles esse videamur, scientes a facie diaboli et stultos sublevari, et divites dejici: servos insignia habere dominorum, et principes servorum ingredi vilitate. Notandum autem quod et hic equus in bonam partem accipitur, ut ibi: Et equitatio tua salus.

Qui fodit foveam, in ipsam incidet, 472 et qui dissipat sepem, mordebit eum serpens. Ex parte simplex et ex parte mysticus intellectus est. Siquidem et alibi ipse Salomon ait: Qui statuet laqueum, capietur in illo (Eccli. XXVII, 29). Et in psalmo septimo: Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Sepis autem maceriaeque convulsio, Ecclesiastica [PL23.1094B] dogmata sunt, et institutio ab Apostolis Prophetisque fundata, quae qui dissolverit, et voluerit praeterire, in eo ipso quo negligit, a serpente percutitur. De quo serpente et in Amos scriptum est: Si descenderit in infernum, mandabo serpenti, et mordebit eos [Al. eum]. (Amos IX, 3).

[PL23.1095A] Qui subtrahit lapides, dolebit in eis: et qui scindit ligna, periclitabitur in eis (Zach. IX, 16). Volvuntur et in Zacharia sancti lapides super terram. Non enim firma in ea statione consistunt: sed praetereunt, et semper ad altiora nitentes, hinc abire festinant. De his vivis lapidibus et in Apocalypsi (Cap. XXI, 18 seqq.) urbs Salvatoris exstruitur, et Ecclesiam aedificari Apostolus non tacet. Si quis ergo haeretica arte perversus de Ecclesiae aedificio istos abstulerit lapides (unde et signanter Aquila et Symmachus, pro eo, quod nos posuimus, qui subtrahit lapides, dolebit in eis, dixerunt: Qui transfert lapides, dilacerabitur in eis), postea tormenta patietur. Quia vero absolute Scriptura ait, Qui subtrahit lapides, sive, qui transfert lapides, et non adjecit bonos, sive malos; propterea [PL23.1095B] et e contrario intelligendum, quod Ecclesiasticus vir, episcopus videlicet et presbyter, si juxta mandatum Levitici (Cap. XIV, 45), de leprosa [Al. leprosi] domo lapidem abstulerit, in cinerem et pulverem conterendum: dolebit in eo ipso, quod de Ecclesia Christi lapidem auferre cogatur [Al. cogitur], dicens secundum Apostolum: Flere cum flentibus, lugere cum lugentibus (Rom. XII, 15); et, Quis infirmatur, et ego non infirmor? 473 quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Ligna quoque scindens, periclitabitur in eis. Haeretici [Al. haeretici] ligna infructuosa sunt, et saltus absque utilitate pomorum. Unde et in templo Dei prohibetur plantari nemus, et vana foliorum, id est, verborum tantum sonantium spernuntur umbracula. Quamvis igitur sit prudens et doctus vir, [PL23.1095C] qui gladio sermonis sui haec ligna conscindat, periclitabitur in eis, nisi diligenter attenderit; maxime si ei hoc quod sequitur, acciderit: Si refusum fuerit ferrum, et faciem ejus turbaverit, id est, si disputatio ejus infirmior fuerit inventa, nec acumen habuerit, quo contraria quaeque secet: sed principale cordis ejus hebetetur; in partem transibit adversam, et confirmabit eum fortitudo perversa. Hoc enim est, quod Septuaginta Interpretes transtulerunt: Et fortitudine confortabitur; et superflua roboratus sapientia incipiet, inquit, fortitudinem habere, et sapientiam, quae superflua est, et non adjuvat possidentem.

Si retusum fuerit ferrum; et hoc non ut prius, sed conturbatum fuerit, virtutibus corroborabitur: et reliquum fortitudinis sapientia est. Si se, inquit, aliquis [PL23.1095D] viderit per negligentiam amisisse scientiam Scripturarum, et acumen ingenii ejus fuerit obtusum: et conturbatus nequaquam manserit, qualis esse jam coeperat: Evenit quippe interdum, ut cum modicum scientiae quis habuerit, elatus in superbiam, discere desistat et legere, et paulatim ex eo, quod [PL23.1096A] nihil ei additur, subtrahatur, et vacuum disciplinis pectus remaneat, ferrumque, quod acutum fuerat, hebetetur: otium enim et desidia quasi quaedam rubigo sapientiae est. Si igitur quis hoc passus fuerit, non desperet remedium sanitatis, sed vadat ad magistrum, et rursum instruatur ab eo, et post laborem et industriam, sudoremque nimium, valebit sapientiam recipere quam amiserat. Hoc est, quod in Hebraeo significantius dicitur: Et fortitudinibus corroborabitur, id est, labore et sudore, et industria, et quotidiana lectione, sapientiam consequetur, et fortitudo ipsius habebit hunc finem, ut accipiat sapientiam.

474 Si momorderit serpens in silentio, non est amplius habenti linguam. Simplex hic sensus est: [PL23.1096B] Serpens et detractor aequales sunt. Quomodo enim ille occulte mordens venenum inserit; sic iste clam detrahens, virus pectoris sui effundit in fratrem, et nihil habet a serpente amplius. Cum enim lingua hominis ad benedicendum, et ad aedificationem proximi sit creata, ille eam serpenti aequalem facit, dum virtutibus ejus in perversum abutitur. Aliter: Si quem serpens diabolus occulte momorderit, et nullo conscio, cum peccati veneno infecerit; si tacuerit qui percussus est, et non egerit poenitentiam, nec vulnus suum fratri et magistro voluerit confiteri, magister et frater, qui linguam habent ad curandum, facile ei prodesse non poterunt. Si enim erubescat aegrotus, vulnus medico confiteri, quod ignorat medicina non curat.

[PL23.1096C] Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum. Stultitia, si sua esset rusticitate contenta, minus aliquid haberet mali. Nunc autem contra sapientiam bellum gerit, et quicquid prudentiae in docto viro viderit, zelo stimulata non recipit. Loquitur enim vir sapiens verba scientiae, et verba gratiae, quae utilitatem possunt praebere audientibus, et aures stulti non ita suscipiunt quae dicuntur, ut dicta sunt; sed e contrario virum prudentem supplantare conantur, et sui similem lacere. Et revera praecipitatur vir sapiens, quando in aurem loquitur imprudentis, et verba ejus in profundo, ut ita dicam, gurgite pereunt. Unde beatus, qui in aurem loquitur audientis.

Initium verborum ejus insipientia, et novissimum [PL23.1096D] oris ejus error pessimus. Et stultus multiplicat verba. Ignorat homo quid sit, quod factum est: et quod futurum est post eum, quis annuntiabit ei? Adhuc ei de stulto disputatio est, cujus labia praecipitant sapientem, sive juxta aliam interpretationem, stultum ipsum corruere faciunt. Initium enim sermonis ejus, [PL23.1097A] et finis stultitia est et error pessimus; sive ut Symmachus transtulit, tumultus, et quaedam verborum inconstantia; dum non manet in 475 sententia, sed putat in multiplicatione sermonum effugere se posse peccatum. Cum enim nec praeteritorum meminerit, nec futura cognoscat, et in ignorantia et tenebris volutetur, falsam sibi scientiam repromittens; in eo doctum, in eo se putat esse sapientem, si verba multiplicet. Potest hoc et de haereticis accipi, qui prudentium virorum dicta non capiunt; sed se ad disputationes contrarias praeparantes, et initium, et finem loquendi vanitate, tumultu, errore convolvunt: et cum nihil sciant, loquuntur plura quam norunt.

Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt ire in civitatem. [PL23.1097B] Cum superioribus etiam hos junge versiculos: aut generaliter de omnibus stultis, qui ignorant Deum, aut specialiter de haereticis disputat. Lege Platonem; Aristotelis revolve versutias, Zenonem et Carneadem diligentius intuere, et probabis verum esse quod dicitur: Labor stultorum affliget eos. Veritatem illi quidem omni studio quaesierunt; sed quia non habuerunt ducem, et praevium itineris, et humanis sensibus rati sunt se comprehendere posse sapientiam, ad civitatem minime pervenerunt, de qua in psalmo dicitur: Domine, in civitate tua imaginem ipsorum dissipabis (Psal. LXXII, 20). Omnes enim umbras et diversas imagines atque personas, quas sibi in variis dogmatibus induerunt, in urbe sua Dominus dissipabit. De qua et alibi scribitur: [PL23.1097C] Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLVI, 5). Et in Evangelio: Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 14). Et in Isaia: Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur (Isai. XXVII, 30, sec. LXX). Siquidem hanc veritatis et sapientiae civitatem, cum firma sit et robusta, omnes et sapientes saeculi et haeretici impugnare conantur. Et quod de philosophis diximus, hoc idem etiam de haereticis sentiendum, quod frustra laborent et affligantur in studio Scripturarum, cum ambulent in deserto, et civitatem invenire non valeant. De quorum errore et Psalmista commemorat, dicens: Erraverunt in deserto et in inaquoso, viam civitatis et habitationis ejus non invenerunt (Psal. CVI, 4).

476 Vae tibi, terra, cujus rex adolescens, et principes [PL23.1097D] tui mane comedunt. Beata terra, cujus rex tuus filius ingenuorum, et principes tui in tempore comedunt, in fortitudine, et non in confusione. Videtur quidem [PL23.1098A] reprobare juvenum principatum, et luxuriosos judices condemnare, quod in altero per aetatem sit infirma sapientia, in aliis etiam matura aetas deliciis enervetur. Et econtrario principem probare bonis moribus, et liberaliter institutum; et eos judices praedicare, qui nequaquam voluptatem negotiis civium praeferant: sed post multum laborem et administrationem reipublicae, cibum capere quasi necessitate cogantur. Verum mihi sacratius quid latere videtur in littera, quod juvenes dicantur in Scriptura, qui a veteri auctoritate desciscunt, et cana praecepta parentum contemnunt: qui neglecto Dei mandato, cupiunt statuere traditiones hominum. De quibus et in Isaia (Cap. VIII) Israeli Dominus comminatur, eo quod noluerit aquam Siloe, quae [PL23.1098B] vadit cum silentio, et veterem piscinam averterit, eligens sibi fluenta Samariae, et gurgites Damasci. Et dabo, inquit, juvenes principes eorum, et illusores dominabuntur eis (Isai. III, 4). Lege Daniel, et vetustum dierum invenies Deum (Dan. VII). Lege Apocalypsim Joannis, et caput Salvatoris candidum ut nivem, et quasi lanam albam reperies (Apoc. I). Jeremias quoque quia sapiens erat, et cani ejus in sapientia reputabantur, prohibetur juvenem esse se dicere (Jerem. I). Vae ergo terrae cujus rex est diabolus, qui semper novarum rerum cupidus etiam in Abessalon adversus parentem rebellat: quae judices et principes eos habet, qui ament hujus saeculi voluptates, qui antequam dies mortis adveniat, dicunt: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Isai. [PL23.1098C] XXII, 13). Econtra beata terra Ecclesiae, cujus rex est Christus Filius ingenuorum: de Abraham, Isaac, et Jacob, prophetarum quoque et sanctorum omnium stirpe descendens, quibus peccatum non fuit dominatum; et ob id vere fuerunt liberi. Ex quibus nata est Virgo liberior sancta Maria, 477 nullum habens fruticem, nullum germen ex latere: sed totus fructus ejus erupit in florem, loquentem in Cantico Canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1). Principes quoque ejus sunt Apostoli et omnes sancti, qui regem habent filium ingenuorum, filium liberae: non de ancilla Agar, sed de Sarae libertate generatum. Nec comedunt mane, nec velociter. Non enim in praesenti saeculo quaerunt voluptatem, sed tempore suo manducabunt, cum retributionis tempus [PL23.1098D] advenerit, et manducabunt in fortitudine, et non in confusione. Omne bonum praesentis saeculi confusio est, futuri perpetua fortitudo. Tale quid [PL23.1099A] et in Isaia dicitur: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt: vos autem esurietis: Et iterum: Ecce qui serviunt mihi, laetabuntur: vos autem pudebit (Isai. LXV, 13 et 14).

In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum stillabit domus. Domus nostra, quae cum statu hominis erecta [Al. creata] est, et habitatio quam habemus in coelis, si pigri sumus, et ad bona opera tardiores, humiliabitur. Et omnis contignatio quae debet culmen portare in sublime, ad terram corruens, habitatorem suum opprimet. Cumque auxilium manuum virtutumque torpuerit, omnes desuper tempestates, et nimborum ad nos turbo prorumpit. Porro quod in homine uno interpretati sumus, melius potest super Ecclesia accipi: quod per negligentiam [PL23.1099B] principum omnis ejus corruat altitudo: et ibi vitiorum illecebrae sint, ubi tegmen putabatur esse virtutum.

In risu faciunt panem et vinum, ut epulentur viventes. Et argento obediunt [Al. obediens] omnia. Existimo ex superioribus pendere quod sequitur. In pigritia enim et in socordia magistrorum humiliari Ecclesiam, et culmen ejus concidere, et tigna perflui, supra exposuimus. Nunc ergo de eisdem magistris loquitur. Et quia visus fuerat accusare eos, cur tacerent, et non uterentur officio magistrorum, et episcopi et presbyteri in Ecclesia constituti, non laborarent in sermone et doctrina, quod 478 et Titus commonetur, ut faciat (Tit. I, 5), et Timotheo praecipitur, ne gratiam negligat, quam per impositionem [PL23.1099C] manuum acceperat: sed et in eo se aestimarent presbyteros et episcopos, ut salutaria acciperent, et uti praeceptores honorem duplicem quaererent, qui laborantibus in doctrina et sermone debetur (I Tim. IV, 14); nunc econtrario accusat eos qui loquuntur quidem in Ecclesia, et docentpopulos, sed ea docent quae populum audire delectet, quod peccatores palpet in vitio, et strepitus concitet audientium. Nonne quando in Ecclesia lascivit oratio [Al. orator], et beatitudinem, et regna coelorum multitudini pollicetur, videtur tibi in risu panem facere, et vinum ad laetitiam miscere viventium? Sive quod ipsi qui docent, divitias, et cibos, et opes per delectabilia [PL23.1100A] promissa conquirant: sive quod Ecclesiae panem, qui panis lugentium est, et non ridentium (beati quippe lugentes, quoniam ipsi ridebunt) in laetitia gaudioque conficiant. Quod autem sequitur: Pecuniae vel argento obediunt omnia, dupliciter accipiendum. Vel ipsos doctores postquam adulatione ditati sint, regnum in populos exercere: vel certe, quia argentum pro sermone semper accipiatur: Eloquia enim Domini, eloquia casta: argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. II, 7): hoc asseverat, quod eloquentiae, et orationi, quae verborum sit fronde composita, facile vulgus cedat ignobile. Aliter: Qui habent apud se sponsum, et propterea lugere et jejunare prohibentur, in risu faciunt panem. A quo risu, et Isaac nomen accepit, et in [PL23.1100B] laetitia bibentium vinum praeparant. Omnis itaque vir sanctus qui, ut Christus praecepit, magister Ecclesiae est, in risu et laetitia panem facit, et vini pocula ministrat in gaudio. Argentum quoque, cui obediunt [Al. obediens] omnia, quinque illa de Evangelio, et duo, et unum patrisfamilias sunt talenta, et decem mnae, quae servis in negotiatione creduntur (Matth. XXV, 15. et seqq).

In mente tua regi ne maledixeris, et in secreto cubilis tui, ne maledixeris diviti: 479 quia avis coeli auferet vocem, et habens pennas, annuntiabit verbum. Et simplex praeceptum aedificat audientes: ne ira et furore superati, in maledictum et in detractionem regum et principum prorumpamus: quia contra spem interdum evenit, ut his quibus malediximus, nuntietur, [PL23.1100C] et incurramus periculum immoderatione linguae. Quod autem ait: Avis coeli auferet vocem, et habens pennas annuntiabit verbum, hyperbolice intelligendum, quomodo solemus dicere, etiam ipsos parietes, quibus consciis loquimur, quae audierint non celaturos. Sed melius est sic audire praeceptum, ut sciamus nobis esse mandatum, non solum contra Christum temere nihil loquendum, verum etiam in arcanis cordis, quamvis variis tribulationibus coarctemur, nihil blasphemum, nihil impium sentiendum. Et quia dilectionem quam Christo exhibemus, debemus et proximo: Diliges quippe Dominum Deum tuum, sed et proximum tuum tamquam teipsum, etiam nunc [PL23.1101A] jubemur, ne post regem de Sanctis quoque facile detrahamus: et eos quos viderimus sapientia, scientia, virtutibusque ditatos, linguae mordacitate rodamus: quia Angeli qui terram circumeunt, et sunt administratorii spiritus, et in Zacharia loquuntur: Circumivimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et silet (Zach. I, 11): ad instar avium, nostra verba, et cogitationes ad coelum perferant: et quod clam cogitamus, Dei scientiam non latere.

(Cap. XI.) Mitte panem tuum super faciem aquae: quia in multitudine dierum invenies illum. Ad eleemosynam cohortatur, quod omni petenti sit dandum, et indiscrete faciendum bene. Quomodo enim, qui super irrigua seminat, fructum sementis exspectat: ita qui largitur egentibus, non granum seminis, sed [PL23.1101B] ipsum panem serit, fenore quodam multiplicationem illius praestolans: et cum dies judicii advenerit, multo amplius quam dederat recepturus [Al. reperturus]. Aliter: in quocumque homine illam aquam videris, de qua dicitur: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38), ne te pigeat panem sapientiae, panem rationabilem, panem praestare sermonis. Si enim hoc frequenter feceris, 480 invenies te non incassum doctrinarum jecisse sementem. Tale quid et in Isaia dictum puto: Beatus qui seminat super aquam, ubi bos, et asinus calcant (Isai. XXXII, 20). Quod ille magister beatitudine dignus habeatur, qui super irriguum pectus seminet audientium, tam ex Judaeis, quam ex gentium populo congregatum.

Da partem [Al. partes] septem, et quidem octo: [PL23.1101C] quia non scis quid futurum sit malum super terram. Et in Ezechiele septem et octo gradus ad templi leguntur ascensum (Ezech. XL, 26, 31). Et post ethicum illum psalmum, id est, centesimum octavum decimum quindecim graduum psalmi sunt, per quos primum erudimur in lege, et septenario numero expleto, postea per ogdoadem ad Evangelium scandimus. Praecipitur ergo, ut in utrumque instrumentum, tam vetus scilicet quam novum, pari veneratione credamus. Judaei dederunt partem septem, credentes sabbato [Al. sabbatum]: sed non dederunt octo, resurrectionem diei Dominicae denegantes. Econtrario haeretici, Marcion, et Manichaeus, et omnes qui veterem Legem rabido ore dilaniant, dant partes [Al. partem] octo, suscipientes Evangelium: sed eamdem [PL23.1101D] septenario numero non tribuunt, Legem veterem respuentes. Nos igitur utrique Instrumento credamus. Non enim possumus dignos cruciatus, dignamque poenam jam nunc mente comprehendere, quae [PL23.1102A] reposita est his qui versantur in terra, Judaeis atque haereticis, e duobus alterum denegantibus. Hebraei ita hunc locum intelligunt: Et sabbatum et circumcisionem serva: ne si hoc forte non feceris, inopinatum tibi superveniat malum.

Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Et si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem: in locum ubi ceciderit lignum, ibi erit. Serva mandata quae tibi superius sunt praecepta, ut nubes super te effundant imbrem suum. Ubicumque enim tibi locum praeparaveris, futuramque sedem, sive ad austrum, sive ad boream: ibi cum mortuus fueris, permanebis. Aliter: Propterea supra diximus: Mitte panem tuum super faciem aquae, et omni petenti te tribue: quia et nubes cum plenae fuerint, divitias suas [PL23.1102B] mortalibus largiuntur, et tu quasi lignum, 481 quamvis longaevus sis, non eris in perpetuum, sed subito ut ventorum, ita mortis tempestate subversus, ubicumque cecideris, ibi jugiter permanebis, sive te rigidum et trucem, sive clementem et misericordem, ultimum invenerit tempus. Aliter: Dicitur in Psalmis ad Deum: Veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6). Et in Isaia, peccanti Deus vineae comminatur: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6). Nubes igitur sunt Prophetae, et omnis vir sanctus, qui cum plures in corde suo congregaverit disciplinas, tunc valebit praecepta pluere doctrinarum, et dicere: Exspectetur sicut pluvia sermo meus, et effundent super terram imbrem (Deut. XXXII, 2): ad quam dictum est: Audiat terra verba oris mei. Quod [PL23.1102C] autem sequitur: Et si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem: in locum ubi ceciderit lignum, ibi erit: illud de Abacuc sumamus exemplum, in quo scribitur: Deus de Themam veniet (Abac. III, 3), quod alii interpretes ediderunt, Deus ab austro veniet. Et quantum ego aestimo, semper in bonam partem auster accipitur. Unde et in Cantico Canticorum dicitur: Exsurge Aquilo (Cant. IV, 16), hoc est, recede, et abi, et veni auster. Lignum igitur quod in hac vita corruerit, et conditione mortalitatis fuerit incisum, aut peccavit ante dum staret, et in boreae parte postea ponitur [Al. ponetur]: aut si dignos austro fructus attulerit, in plaga jacebit australi. Nec est aliquod lignum, quin aut ad aquilonem sit, aut ad austrum. Hoc idem significat, et illud quod scriptum est in [PL23.1102D] Isaia: Dicam aquiloni, adhuc, et Africo, noli prohibere (Isai. XLIII, 6). Numquam enim austro et orientali vento praecipitur, ut adducant: quia apud alias plagas esse eos oportet, qui ad orientem et austrum [PL23.1103A] postea deducantur. Aquilo igitur ad austrum adducit, et Africus ad orientem habitatores suos. Nec enim possunt proficere, si in pristinis sedibus perseverent.

Qui observat ventum, non seminabit; et qui aspicit nubes, non metet. Qui considerat cui benefaciat, et non omni petenti se tribuit, saepe praeterit eum qui meretur accipere (Luc. VI, 30). Aliter: Qui tantum eo tempore Dei verbum praedicat, 482 quo populus libenter auscultat, et secunda aspirat aura rumoris, sator negligens et ignavus agricola est. In ipsis enim prosperis, dum nescimus, adversa consurgunt. Sed opportune, importune, suo tenore, Dei sermo est praedicandus (II Tim. IV, 2): nec fidei tempore adversariarum nubium consideranda tempestas. De qua [PL23.1103B] in Proverbiis dicitur: Sicut pluvia vehemens et inutilis: sic qui derelinquunt sapientiam, et impietatem laudant (Prov. XXVIII, 3 et 4). Absque consideratione ergo nubium et timore ventorum, in mediis tempestatibus seminandum est. Nec dicendum: illud tempus commodum, hoc inutile, cum ignoremus quae via, et quae voluntas sit spiritus universa dispensantis.

Quomodo non cognoscis tu quae sit via spiritus, et sicut ossa in utero praegnantis: sic nescis opera Dei, qui facit omnia. Sicut nescis viam spiritus et animae ingredientis in parvulum, et ignoras ossium et venarum varietates in ventre praegnantis: quomodo ex vili elemento corpus hominis in diversas effigies artusque varietur, et de eodem semine, aliud mollescat in carnibus, aliud durescat in ossibus, aliud in venis [PL23.1103C] palpitet, et aliud ligetur in nervis: ita Dei opera scire non poteris, qui factor est omnium. Ex quo docet contraria non timenda, nec temere de ventis et nubibus, quas supra diximus, judicandum: cum suo tenore et cursu debeat sator pergere, et eventum Domini sententiae reservare. Non enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis est (Rom. IX, 16).

In matutino semina semen tuum, et ad vesperum ne dimittas manum tuam: quoniam nescis quid placeat, hoc [Al. aut hoc], an illud. Etsi utrumque, quasi unum bonum est. Et dulce lumen, et bonum oculis videre solem: quia si annis multis vixerit homo, in omnibus his laetetur, et meminerit dies tenebrarum, quia plurimae erunt. Omne quod venturum est, vanitas. Ne eligas cui bene facias: sed et cum benefeceris, nunquam a bono [PL23.1103D] opere desistas. Matutinam justitiam vesper inveniat. Et vesperis [Al. vesperi] misericordiam sol [Al. solis] ortus accumulet. Incertum est enim quod opus magis placeat Deo, et ex quo tibi fructus 483 justitiae praeparetur. Potest autem accidere, ut non unum, sed [PL23.1104A] utrumque placeat Deo. Aliter: Et in adolescentia, et in senecta, aequus tibi labor sit. Nec dicas: dum potui, laboravi: debeo in senectute requiescere. Nescis enim utrum in juventute, an in aetate longaeva placeas Deo. Nec prodest adolescentiae frugalitas, si senecta ducatur in luxu. In quacumque enim die justus erraverit, veteres eum justitiae a morte liberare non poterunt. Quod si juxta utramque interpretationem semper benefeceris, et omni aetate aequalem cursum habueris, videbis Deum Patrem, dulcissimam lucem; videbis Christum, solem justitiae. Porro si et multis annis vixeris, et omnia bona habueris, vel bona opera perpetraris, et scieris te semper esse moriturum, et ante oculos tuos tenebrarum semper versetur adventus: praesentia quasi fluxa, fragilia et caduca contemnes. [PL23.1104B] Symmachus finem hujus sententiae ita interpretatus est: Si annis multis vixerit homo, et in omnibus his laetatus fuerit, recordari debet et dies [Al. dierum] tenebrarum: quia multae erunt, et in quibus omnibus veniet esse desinere. Aliter: Repromittit in alio Scripturae loco, Deus dicens: Dabo vobis pluviam temporaneam et serotinam (Deut. XI, 14), vetus scilicet Testamentum, et novum, et utroque vos imbre irrigabo. Unde et nunc admonemur, ut sic legamus Legem veterem, ne Evangelium contemnamus: sic quaeramus spiritualem in veteri Instrumento intelligentiam, ne in Evangelistis, et Apostolis hoc tantum putemus sonare quod legitur. Ignorare enim nos in quo magis scientia nobis a Deo tribuatur et gratia, felicemque eum esse, qui utrumque in commune sociaverit, [PL23.1104C] et quasi unum corpus effecerit. Quod qui fuerit consecutus, videbit lucem, videbit Christum, solem justitiae. Et si annis pluribus vixerit, in summa laetitia, et delectatione versabitur, habens scientiam Scripturarum, et magis ad hunc laborem recordatione futuri judicii compelletur: quia perpetuum tenebrarum tempus adveniet, et aeternae poenae praeparabuntur eis, qui non seminaverint mane et ad vesperam, et nequaquam 484 utrumque sociaverunt: nec viderunt lucem, nec solem, unde ipsum lumen egreditur [Al. egredietur].

(Cap. XII.) Laetare adolescens in juventute tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae, et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum. Et scito hoc, quia super omnibus his adducet te Deus in [PL23.1104D] judicium. Et repelle iram a corde tuo, et aufer malitiam a carne tua: quia adolescentia et stultitia vanitas est. Et memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniant dies malitiae, et appropinquent anni in quibus dices: Non est mihi in illis voluntas [Al. [PL23.1105A] voluptas]. In hoc capitulo, diversa omnium explanatio fuit, et tot pene sententiae, quot homines. Unde quia longum est opinationes omnium recensere, et argumenta quibus sententias suas approbare voluerint, explicare, prope res unius voluminis est: sufficiat prudentibus significasse quid senserint, et quasi in quadam brevi tabella, situs pinxisse terrarum, totiusque orbis vastitatem et ambitum Oceani, angusto monstrasse compendio.

Hebraei ad Israel aestimant pertinere mandatum, cui praecipitur, ut fruatur divitiis suis, antequam ei captivitatis tempus adveniat, et adolescentiam senectute commutet: quidquid delectabile vel jucundum, tam cordi, quam oculis apparuerit, eo, dum in promptu est, abutatur: ita tamen ut se noverit in [PL23.1105B] omnibus judicandum: et tam cogitationes malas, quam libidines fugiat, sciens stultitiam adolescentiae copulatam: recordeturque semper Creatoris sui, antequam dies Babyloniae ac Romanae captivitatis adveniant, in quibus non poterit habere voluntatem. Et totum hunc locum ab eo quod ait: Antequam tenebrescat sol, et luna, et stellae, usque ad eum locum, in quo Scriptura commemorat: Et convertetur pulvis in terram suam sicut erat, et spiritus revertetur ad Dominum, qui dedit illum: super statu suae conditionis explanant. Quae quia, ut supra diximus, laciniosa sunt, et prolixa, strictim a nobis breviterque tangentur. Laetare ergo in juventute 485 tua, o Israel, et fac illa vel illa, de quibus jam dictum est, antequam captivitas adveniat, et a te tuus honor recedat et gloria: [PL23.1105C] et judices, et sancti tui (quos in sole, et luna, et stellis intelligi volunt) auferantur. Antequam veniat Nabuchodonosor, sive Titus Vespasiani filius, accitus a prophetis, et eorum vaticinia compleantur. In die qua angeli templi praesides recedent, et turbabuntur robustissimi quique in exercitu tuo, et otiosa erunt eloquia magistrorum, et prophetae, qui de coelis solebant visionum suarum lumen accipere, contenebrescent: quando claudentur templi januae, et humiliabitur Jerusalem, et Chaldaeus veniet, quasi cantu [Al. cantus] volucris, ita Jeremiae vocibus provocatus (Jerem. IX), et conticescent filiae cantici, in templo psallentium chori. Illo tempore, quando venientes in Jerosolymam, ipsi quoque hostes Dei pertimescent magnitudinem, et in via dubii, Sennacherib interitum [PL23.1105D] formidabunt. Hoc enim dictum putant: Et ab excelso timebunt, et formidabunt in via (Isai. XXXVII). In illis diebus florebit amygdalum [Al. amygdalus], ille baculus, [PL23.1106A] et virga quam Jeremias in prophetiae suae vidit exordio, et impinguabitur locusta, Nabuchodonosor cum suo exercitu, et dissipabitur capparis (Jerem. I), amicitia Dei cum Israel. Quid sibi autem velit capparis, cum de singulis coeperimus dicere, plenius explicabitur. Hoc autem totum eveniet Israeli: quia abiturus est homo in domum aeternitatis suae, et a praesidio Dei ad coelestia reversurus, quo abeunte in tabernaculum suum, circumibunt in platea flentes atque plangentes, et hostium obsidione vallati. Laetare ergo, Israel, in juventute tua, antequam rumpatur funiculus argenteus, hoc est, donec gloria vestra vobiscum est, antequam recurrat vitta aurea, id est, antequam arca testamenti auferatur: priusquam conteratur hydria ad fontem, et convolvatur rota super [PL23.1106B] lacum, id est, donec intra sancta sanctorum praecepta legis, et Sancti Spiritus est gratia, et antequam revertaris in Babylonem, unde in lumbis 486 egressus es Abrahae, et incipias in Mesopotamia conteri, unde et quondam profectus es: omnisque gratia prophetiae, qua quondam fueras inspiratus, revertatur ad datorem suum. Haec Judaei usque hodie disserunt, et ad personam suam intelligentiam hujus capituli trahunt.

Nos autem ad superioris disputationis ordinem revertentes, singula conabimur explanare. Laetare, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae, et ambula in viis cordis tui, et in aspectu oculorum tuorum. Et scito super omnibus his: quia adducet te Deus in judicium. Dixerat [PL23.1106C] lucem mundi hujus esse dulcissimam, et laetari debere hominem in diebus vitae suae, omnique studio carpere voluptatem: ingruere enim noctem mortis aeternam, quando non liceat perfrui congregatis, et quasi umbram, universa quae habuimus pertransire. Nunc ergo hominem cohortatur, et dicit: O adolescens, antequam tibi senectus, et mors ingruat, laetare in juventute tua, et quidquid tibi corde bonum, aspectu jocundum videtur, assume, fruere, ut libet, mundi rebus. Rursum ne putaretur haec dicens, hominem ad luxuriam provocare, et in Epicuri dogma corruere, suspicionem hanc abstulit, inferens: Et scito, quoniam super omnibus his adducet te Deus in judicium. Sic, inquit, abutere mundi rebus, ut scias te in ultimo judicandum. Et repelle iram a corde tuo, [PL23.1106D] et aufer malitiam a carne tua: quia adolescentia, et stultitia vanitas est. In ira, omnes perturbationes animi comprehendit. In carnis malitia, universas [PL23.1107A] significat corporis voluptates. Sic ergo, inquit, bonis saeculi hujus fruere, ne aut desiderio, aut carne delinquas. Relinque antiqua vitia, quibus in adolescentia tua vanitati stultitiaeque servisti: quia juventus insipientiae copulata est. Et memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniant dies malitiae, et appropinquent anni, in quibus dices: Non est mihi voluntas in eis. Semper memento conditoris tui, et sic adolescentiae tuae viam gradere, ut 487 mortis ultimae recorderis: antequam tibi tempus adveniat, quo tristia quaeque succedant.

Antequam obtenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam. Si de generali consummatione mundi accipimus, verbis Domini hoc capitulum congruit, in quibus ait: Erit [PL23.1107B] tribulatio et angustia, qualis non fuit a principio creaturae, sed neque fiet. Sol enim tenebrescet, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur (Matth. XXIV), quae sunt custodes domus: ita ut domus intelligatur hic mundus, viri vero fortes, errore decepti, et dissipandae contrariae fortitudines. Quod si specialis uniuscujusque consummatio, ad vitae hujus finem refertur: et sol, et luna, et stellae, et nubes, et pluviae ei esse cessabunt, qui mortuus fuerit. Aliter: Laetare, adolescens, o popule christiane, et fruere bonis quae a Deo tibi concessa sunt, et in his omnibus scito te a Domino judicandum. Nec putes, quia priores rami fracti sunt, et tu insertus es in radicem bonae olivae, idcirco te esse securum: sed aufer [PL23.1107C] iram a corde tuo, et a corpore voluptates, et caeteris vitiis derelictis, memento creatoris tui, antequam tibi dies malitiae adveniat, et insanabilis, in qua peccantibus poenae sunt praeparatae: ne cum peccaveris, occidat tibi sol justitiae meridie, et scientiae lumen intereat, et splendor lunae, id est, Ecclesiae subtrahatur, et stellae occidant, de quibus scriptum est: In quibus lucetis quasi luminaria in mundo rationem vitae [Al. vita] habentes (Philip. II, 15). Et alibi: Stella a stella differt in gloria [Al. claritate]. Antequam revertantur nubes post pluviam (III Cor. XV, 1), ne Prophetae qui corda credentium, suo sermone suisque pluviis irrigant, postquam te imbre suo indignum esse perspexerint, revertantur ad sedem suam: ad eum scilicet, a quo missi sunt.

[PL23.1107D] In die quo moti fuerint custodes domus, et perierint viri fortitudinis. Custodes domus, aut sol intelligitur et luna, et reliquus astrorum chorus, aut Angeli qui huic mundo praesident. Viri vero fortitudinis, sive fortes, ut interpretatus est Symmachus, [PL23.1108A] qui peribunt, 488 sive ut Aquila [Ad. qui] transtulit errabunt, daemones sentiuntur, a forti diabolo etiam ipsi fortium sortiti vocabulum. Quem superans Dominus, et ligans, juxta Evangelii parabolam [Al. sententiam], vastat domum ejus (Luc. XI). Aliter: Custodes domus, qui ad corpus hominis referunt cuncta quae scripta sunt, costas significari putant, quod ab ipsis intestina vallentur, et tota ventris mollitudo servetur. Viros vero fortes, crura aestimant: solem, et lunam, et stellas, ad oculos, aures, nares, et totius capitis sensus coaptant. Hoc autem ideo, quia inferius necessitate coguntur, non de angelis et daemonibus, sole, et luna, et stellis, sed de hominis membris intelligere quae sequuntur.

Et cessabunt molentes: quoniam imminutae sunt: [PL23.1108B] et contenebrescent quae vident in foraminibus. In consummatione mundi cum refriguerit multorum charitas, et imminutae fuerint animae magistrorum, quae possunt coelestem cibum praebere credentibus, translataeque in coelestia: tunc incipient hi qui ex parte in hoc mundo intuebantur lumen scientiae, involvi tenebris. Si enim Moysi dicitur: Ponam te in foramine petrae: et sic posteriora mea videbis (Exod. XXXIII, 22): quanto magis unaquaeque anima per foramen, et quasdam tenebrosas cavernas aspicit veritatem! Aliter: Duae molentes sunt, ex quibus unam recipi, et alteram relinqui, Evangelium non tacet (Matth. XXIV, 41). Quae cum imminutae fuerint, atque cessaverint, necesse est ut omne lumen scientiae auferatur ex [PL23.1108C] oculis. Aliter: Cessare molentes, quia imminutae sint, de dentibus dictum putant. Quod cum extrema senectus advenerit, dentes quoque aut atteruntur, aut decidunt: quibus permoliti cibi in alvum transmittuntur. Tenebrescere autem videntes in foraminibus, oculos arbitrantur: quod aetate confectis caliget acies, et intuitus obscuretur.

Et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis: et consurget ad vocem volucris; et obmutescent omnes filiae carminis. Cum vox molentis fuerit infirmata, et magistrorum doctrina cessaverit, 489 consequenter cessabunt omnia: inter quae, et ostia claudentur in platea, ut juxta fatuas Evangelii virgines (Matth. XXV), unusquisque habeat clausas suae plateae januas, et illae oleum emere non possint. Vel [PL23.1108D] certe, fatuis virginibus circumeuntibus in platea, claudent cubiculum sponsi quae cum eo intraverint. Si enim arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et lata et spatiosa, quae ducit ad mortem (Matth. VII): recte, refrigerata charitate multorum, ostium [PL23.1109A] doctrinarum clauditur in plateis. Sequenti autem versiculo, in eo quod ait: Et consurget ad vocem volucris, sive passeris, utemur [Al. utimur] in tempore, si quando viderimus peccatorem ad vocem episcopi, sive presbyteri per poenitentiam consurgentem. Potest quoque hoc extraordinarie, tametsi contextum capituli non sequamur, et de ultima resurrectione accipi, quando ad vocem archangeli resurgent mortui. Nec mirandum, si angeli tubam passeri comparemus, cum omnis vox ad Christum comparata, sit tenuis. Et quantum ego possum animo recordari, numquam passerem in malam partem legisse me novi. Loquitur in decimo psalmo justus: In Domino confido: quomodo dicitis animae meae, transmigra in montem sicut passer. Et alibi: Vigilavi, [PL23.1109B] et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI, 8). Necnon et in alio loco: Etenim passer invenit sibi domum (Psal. LXXXIII, 4). Aliter: Clausas in plateis januas, infirmos senis gressus accipi volunt: quod semper sedeat, et ambulare non possit. Humilitatem autem vocis molentis, de mandibulis interpretantur, quod cibum terere nequeat, et vix spiritu coarctato, vox ejus tenuis audiatur. Porro consurgere eum ad vocem volucris, 490 ostendit, quod frigescente jam sanguine, et humore siccato, quibus materiis sopor alitur, ad levem sonitum evigilet, noctisque medio, cum gallus cecinerit, festinus exsurgat: nequaquam valens strato saepius membra convertere. Obmutescere quoque, sive ut melius habet in Hebraeo, surdescere filias carminis, [PL23.1110A] aures significat, quod gravior senum auditus fiat, et nulla inter voces valeant scire discrimina, nec carminibus delectari. Quod quidem et Berzellai loquitur ad David, nolens transire Jordanem.

Sed et ab excelsis timebunt et formidabunt in via. Id est, ardua ingredi non valebunt, et lassis poplitibus, ac trementi vestigio, etiam in plano itinere fluctuantes, offensam gressuum formidabunt.

Et florebit amygdalum, et impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis: quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae: et circumibunt in platea plangentes. Per metaphoram etiam nunc de membris hominis Ecclesiastae sermo est: quod cum senectus advenerit, capillus incanuerit, tumuerint pedes, libido refrixerit, et homo morte fuerit dissolutus: tunc revertetur [PL23.1110B] in terram suam et in domum aeternitatis suae sepulcrum: exsequiisque rite celebratis, plangentium funus turba praecedat. Florem autem amygdali, quem nos pro canis posuimus, quidam sacram spinam interpretantur, quod, decrescentibus natium carnibus, spina succrescat et floreat. Porro quod ait: Impinguabitur locusta, sciendum ubi in nostris codicibus legitur, locusta, in Hebraeo scriptum esse, AAGAB (): quod verbum apud eos ambiguum est. Potest enim et talus et locusta transferri. 491 Quomodo igitur in Jeremiae principio, verbum SOCED (), si varietur accentus, et nucem significat et vigilias; et dicitur ad eum: Quid tu vides Jeremia? Et respondit: Baculum nuceum. Et ait Dominus ad eum: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbum [PL23.1111A] meum, ut faciam illud (Jerem. I, 11), vel illud: et habet etymologiam nucis, quod vigilaturus sit Deus, et retributurus populo quod meretur [Al. debetur], idque sermonis occasio est. Ita et nunc ambiguitas verbi per etymologiam ejus, indicat senum crura tumentia, et podagrae humoribus praegravata. Non quod omnibus senibus hoc fiat, sed quod plerumque accidat, συνεκδοχικῶς a parte, id quod totum est, appelletur. In eo vero ubi nos habemus, capparim, in Hebraeo habet ABIONA (): quod et ipsum ambiguum est, interpretaturque amor, desiderium, concupiscentia vel, capparis. Et significatur, ut supra diximus, quod senum libido refrigescat, et organa coitus dissipentur. Hoc autem ideo, quia haec verba ambigua, cum in vocabulis suis, et amygdalum, et [PL23.1111B] locustam, et capparim sonent, aliud derivata significant, et per figuram ad sensus qui seni conveniunt, derivantur. Sciendum quoque, quod ubi nunc Septuaginta Interpretes posuerunt amygdalum, ipsum verbum sit SOCED (), quod in Jeremiae principio est: sed ibi in nucem versum est, hic in amygdalum. Symmachus nescio quid in hoc loco sentiens, multo aliter interpretatus est. Ait enim: Super haec etiam de excelso videbunt, et terror erit in via, et obdormiet vigilans, et dissolvetur spiritus fortitudo. Ibit enim homo in domum aeternitatis suae, et circumibunt in platea plangentes. Cujus interpretationem Laodicenus 492 secutus, nec Judaeis placere potest, nec Christianis: dum et ab Hebraeis procul est, et sequi Septuaginta Interpretes dedignatur.

[PL23.1111C] Antequam rumpatur funiculus argenti, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super lacum. Et revertatur pulvis in terram suam sicut erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, universa vanitas. Revertitur ad superiora, et post grande hyperbaton (quod ab eo loco interjecerat, in quo [PL23.1112A] ait: Et memento creatoris tui, in diebus juventutis tuae: antequam veniant dies malitiae, et antequam tenebrescant sol et luna, et caetera, in die qua movebuntur custodes domus) nunc coeptam sententiam simili fine concludit, dicens: Antequam rumpatur funiculus argenti, et illud vel illud fiat. Funiculus autem argenti, candidam hanc vitam, et spiramen quod nobis de coelo tribuitur, ostendit. Recursus quoque vittae aureae animam significat, quae illuc recurrit, unde descenderat. Porro duo reliqua quae sequuntur, contritio hydriae super fontem, et confractio rotae super lacum, per metaphoram, mortis aenigmata sunt. Quomodo enim hydria quae conteritur, cessat haurire, et rota per quam de lacu et puteis levantur aquae, si confracta fuerit: vel ut Septuaginta [Al. [PL23.1112B] alii] Interpretes voluerunt, in suo funiculo convoluta, aquae usus intercipitur: ita et cum funiculus argenti fuerit interruptus, et animae rivus recurrit ad fontem, interibit homo. Et ut manifestius sequitur: Revertetur [Al. convertetur] pulvis in terram suam, unde sumptus est: et spiritus revertetur ad Dominum, qui dedit illum. Ex quo satis ridendi, qui 493 putant animas cum corporibus seri, et non a Deo, sed a corporum parentibus generari. Cum enim caro revertatur in terram, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum; manifestum est, Deum parentem [Al. patrem] animarum esse, non homines. Post descriptionem interitus humani, pulchre exordium libri sui repetens, ait: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, omnia vanitas. Cum enim cunctus mortalium labor, [PL23.1112C] de quo in toto volumine disputatum est, huc perveniat, ut revertatur pulvis in terram suam, et anima illuc redeat, unde sumpta est, magnae vanitatis est in hoc saeculo laborare et nihil profutura conquirere.

Et amplius, quia factus est Ecclesiastes sapiens: adhuc docuit scientiam populum, et audire eos fecit: [PL23.1113A] et scrutans composuit proverbia. Multum quaesivit Ecclesiastes, ut inveniret verba voluntatis, et scriberet recte verba veritatis. Sapientiam qua praevertit Salomon omne hominum genus, nunc quoque in fine opusculi sui profitetur, quod non fuerit veteris Legis institutione contentus: sed in profundas se ultro [Al. ultra] demerserit quaestiones, et ad docendum populum, proverbia, et parabolas composuerit, aliud habentes in medulla, aliud in superficie pollicentes. Proverbia quippe non hoc sonare quod scriptum est, etiam in Evangeliis edocemur (Matth. XIII, et XV): quod Dominus populo in parabolis et proverbiis sit locutus: secreto autem Apostolis dissolverit ea. Ex quo manifestum est, et Proverbiorum librum, non ut simplices arbitrantur, patentia habere [PL23.1113B] praecepta: sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinum sensum altius perscrutandum. Super haec addidit causas naturasque rerum se voluisse cognoscere, et Dei dispositionem et prudentiam: quare unumquodque, vel quomodo factum 494 sit, scire voluisse: ut quod David post dissolutionem corporis et animae, ad coelos recursum se sperat esse visurum, dicens: Videbo coelos [Al. coelos tuos], opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4): hoc nunc in praesenti Salomon nisus fuerit invenire, ut veritatem soli Deo cognitam, corporis vallata septo mens humana comprehenderet.

Verba sapientum, ut stimuli, et quasi clavi in altum [PL23.1113C] defixi, habentibus coetus, data sunt a pastore uno. Ne videretur post legem Dei temerarius subito praeceptor erumpere, et sibi vindicare doctrinam, quam Moyses non tam sua sponte, quam Deo irascente primum, dehinc inspirante susceperat: dicit verba sua verba esse sapientium, quae in similitudinem stimulorum corrigant delinquentes, et pigros mortalium [PL23.1114A] gressus aculeo pungente commoveant: sicque sint firma quasi clavi in altum solidumque defixi: nec auctoritate unius, sed concilio atque consensu magistrorum omnium proferantur. Et ne contemneretur humana sapientia, ait eam ab uno pastore concessam: id est, licet plurimi doceant, tamen doctrinae auctor unus est Dominus. Facit hic locus adversus eos, qui alium Legis veteris, alium Evangelii aestimant Deum, quod unus pastor concilium prudentium instruxerit. Prudentes autem tam Prophetae sunt, quam apostoli. Simul et hoc notandum est, quod dicantur verba sapientium pungere, non palpare, nec molli manu attrectare lasciviam: sed errantibus et (ut supra diximus) tardis poenitentiae dolores et vulnus infigere. Si cujus igitur [PL23.1114B] sermo non pungit, sed oblectationi est audientibus, iste non est sermo sapientis. Verba quippe sapientium ut stimuli. Quae quoniam ad conversionem provocant delinquentem, et firma sunt, et a concilio sanctorum data, atque ab uno pastore concessa, et solida radice fundata sunt. 495 Hoc stimulo, necdum Paulum, sed adhuc Saulum puto in via confossum erroris audisse: Durum tibi est adversum stimulum calcitrare [Al. contra stimulum Dei] (Act. IX, 5).

Et amplius ab his, fili mi, cave. Faciendi multos libros non est finis: et meditatio plurima labor est carnis. Exceptis his verbis quae ab uno pastore sunt data, et a concilio atque consensu probata sapientium, nihil facias, nihil tibi vindices: majorum [PL23.1114C] sequere vestigia, et ab eorum auctoritate non discrepes. Alioqui, quaerenti multa, infinitus librorum numerus occurret: qui te pertrahat ad errorem, et legentem frustra [Al. addit multa] faciet laborare. Vel certe docet brevitati studendum, et sensus magis sectandos esse quam verba, adversus philosophos et saeculi hujus doctores, qui suorum dogmatum [PL23.1115A] falsitates conantur asserere vanitate ac multiplicatione [Al. multitudine] sermonum. Econtra Scriptura divina brevi circulo coarctata est, et quantum dilatatur in sensibus, tantum in sermone constringitur. Quia consummatum breviatumque sermonem fecit Deus super terram, et verbum ejus juxta est in ore nostro, et in corde nostro (Rom. X, 8; Deut. XXX, 14). Aliter: Frequens lectio, et quotidiana meditatio, animae solet magis labor esse quam carnis. Quomodo enim quidquid manu et corpore fit, manus et corporis labore completur: ita quod ad lectionem pertinet, magis mentis est labor. Ex quo mihi videtur, superiora de multitudine librorum aliter sentienda, quam plerique aestimant. Moris est Scripturarum, quamvis plures libros, si inter se non [PL23.1115B] discrepent, et de eadem re scribantur, unum volumen dicere. Siquidem et Evangelium, et Lex Domini immaculata, convertens animas (Psal. XVIII, 8), singulariter appellantur, cum plura Evangelia, et multa sint mandata legis. Sic et volumen in Isaiae sermone signatum, omnis Scriptura divina est (Isai. XXIX), et uno capitulo libri, Ezechiel Joannesque vescuntur (Ezech. VIII; Apoc. X). Salvator quoque omnium retro sanctorum vocibus prophetatus, ait: In capitulo libri scriptum est de me (Psal. XXXIX, 9). Juxta hunc igitur sensum 496 arbitror nunc praeceptum, ne plures libri fiant. Quidquid enim dixeris, si ad eum referatur, qui in principio erat apud Deum, et Deus Verbum (Joan. I, 2), unum volumen est: et innumerabiles libri una Lex, unum Evangelium [PL23.1115C] nominantur. Quod si diversa et discrepantia disputaveris, et curiositate nimia huc atque illuc animum adduxeris [Al. deduxeris], etiam in uno libro, multi libri sunt. Unde dictum est: Ex multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19). Talibus igitur libris non est finis. Bonum enim omne, et veritas certo fine concluditur: malitia vero atque mendacium sine fine sunt. Et quanto plus requiruntur, tanto major eorum series nascitur. Super hac re studium atque meditatio, labor est carnis. Carnis, inquam, non spiritus. Habet siquidem et spiritus laborem suum, juxta illud quod ait Apostolus: Plus autem illis omnibus laboravi: non autem ego, sed gratia Dei quae mecum est (I Cor. XV, 10). [PL23.1116A] Et Salvator: Laboravi clamans (Psal. LXVIII, 4).

Finis sermonis verbi universi auditu perfacilis est: Deum time, et mandata ejus custodi. Hoc est enim omnis homo, quia omne factum Deus adducet in judicium de omni abscondito, sive bonum, sive malum sit. Aiunt Hebraei cum inter caetera scripta Salomonis quae antiquata sunt, nec in memoria duraverunt, et hic liber oblitterandus videretur, eo quod vanas Dei assereret creaturas, et totum putaret esse pro nihilo, et cibum, et potum, et delicias transeuntes praeferret omnibus, ex hoc uno capitulo meruisse auctoritatem, ut in divinorum Voluminum numero poneretur, quod totam disputationem suam, et omnem catalogum hac quasi ἀνακεφαλαιώσει (recapitulatione) coarctaverit, et dixerit finem sermonum suorum [PL23.1116B] auditu esse promptissimum, nec aliquid in se habere difficile, ut scilicet Deum timeamus, et ejus praecepta faciamus. Ad hoc enim natum esse hominem, ut creatorem suum intelligens, veneretur eum [Al. cum] metu, et honore, et opere mandatorum. Siquidem cum judicii tempus advenerit, quidquid a nobis gestum est, stare 497 sub judice, et ancipitem diu exspectare sententiam, et unumquemque recipere pro opere suo, sive mali quid gesserit, sive boni. Pro eo autem quod nos posuimus: De omni abscondito, sive bonum, sive malum sit, Symmachus et Septuaginta interpretati sunt, de omni contempto, vel certe de omni ignorato, quod etiam de otioso verbo, et non voluntate, sed ignoratione prolato, reddituri simus rationem in die judicii. Aliter: [PL23.1116C] Quia timor servorum est, et perfecta dilectio foras mittit timorem (I Jo. IV, 18), et in Scriptura divina tam incipientium, 498 quam perfectorum duplex appellatus est metus: nunc de consummato in virtutibus metu dici puto, secundum illud: Nihil deest timentibus eum (Ps. XXXIII, 10). Vel certe, quia adhuc homo est, et necdum nomen Dei accepit, hanc habet rationem substantiae suae, ut in corpore positus Deum timeat. Quia omne factum, id est, omnes homines adducet Deus in judicium super universis, quae aliter quam ab eo disposita sunt et dicta, senserunt, sive in hanc partem, sive in illam. Vae quippe his, qui dicunt malum bonum, et bonum malum (Isai. V, 20).

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 23, coll. 1081C-1116C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22