Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Michaeam (2/3)

LIBER SECUNDUS

[PL25.1189C] Semper invidis respondemus, quia non cessat invidia: et librorum nostrorum exordia, aemulorum maledicta confutant: qui vulgo jactant, me sterilis jejunique sermonis quasdam ineptias scribere, et cum loqui nesciam, tacere non posse. Itaque obsecro vos, o Paula et Eustochium, ut ad hujuscemodi latratus claudatis aures, et infantiam, ut dicunt, meam orationibus adjuvantes, impetretis mihi juxta Apostolum adapertionem oris mei, ut de Scripturis loquenti adaptari possit: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Ps. LXVII, 12). Moneo autem tauros pingues, qui circumdederunt me (Ps. XXI), ut quiescant et desinant maledicere, malefacta ne noscant sua, quae proferentur post, si pergent [Al. pergunt] laedere. Nam quod dicunt, Origenis me volumina [PL25.1189D] compilare, et contaminari non decere veterum scripta: quod illi maledictum vehemens esse existimant, eamdem laudem ego maximam duco, cum illum imitari volo, quem cunctis prudentibus, et vobis placere non dubito. Si enim criminis est [PL25.1190C] Graecorum benedicta transferre, accusetur Ennius et Maro, Plautus, Caecilius et Terentius, Tullius quoque et caeteri eloquentes viri, qui non solum versus, sed multa capita et longissimos libros ac fabulas integras transtulerunt. Sed et Hilarius noster furti reus sit, quod in psalmos quadraginta ferme millia versuum supradicti Origenis ad sensum verterit. Quorum omnium aemulari exopto negligentiam, potius quam istorum obscuram diligentiam. Verum jam tempus est alterum in Michaeam librum cudere, et renascentia hydrae capita ῥοπάλωι contundere prophetali.

(Vers. 8, 9.) 481 Et tu, turris gregis, nebulosa filia Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Jerusalem. Nunc quare moerore [PL25.1190D] contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit: quia comprehendit te dolor quasi parturientem. LXX: Et tu, turris gregis, caligosa filia Sion, at te veniet, et ingredietur principatus primus, regnum ÷ de Babylone filiae Jerusalem. Et nunc quare [PL25.1191A] cognovisti mala? numquid rex non erat tibi, aut consilium tuum periit, quia obtinuerunt te dolores sicut parturientem? Turrem gregis nebulosam sive squalentem, quod Hebraice dicitur OPHEL () nullam aliam debemus accipere, nisi illam de qua Isaias ait: Et aedificavi turrem in medio ejus, id est, vineae. Vinea autem Domini domus est Israel (Isai. V, 2). Haec turris quamdiu habet torcular, id est, altare, et in circuitu maceriam, auxilia videlicet Angelorum, et non ingreditur diabolus aper in vineam, non est squalida, non est tenebrosa, sed a Domino lucente sortita vocabulum, appellatur civitas, quae in monte sita latere non potest. Turris igitur quondam gregis et populi Dei (quia pessimi coloni interfecerunt patris familiae filium (Luc. XX) [PL25.1191B] nunc squalida est et destituta, et sub nomine Ariel, clamat de terra in Isaia. Et haec turris filiae est Sion, sive, ut Symmachus vertit in Graecum: Ipsa est filia Sion (Isai. XXIX): et usque ad hanc veniet Deus, vel potestas prima, quae potestas regnum est filiae Jerusalem. Venit autem ad hanc turrim prima potestas, sive principatus primus, ille qui dixerat: Ego sum alpha et Ω, principium et finis, primus et novissimus (Apoc. XXII, 13). Et qui ex persona assumpti hominis ait in Proverbiis. Dominus creavit me in principio viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22), sive, ut in Hebraeo scribitur: Dominus possedit me: CANANI () enim non creavit me, sed possedit me habuitque, significat. Et venit potestas prima, et regnum filiae Jerusalem, ut post primam [PL25.1191C] fieret et secunda, sicut enim ipse loquitur confidenter: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12): ita et discipulis suis donat ut ipsi quoque lumen vocentur mundi, dicitque ad eos: Vos estis lux mundi (Joan. VI). Sed et vineam veram 482 se in Evangelio vocans, de credentibus per Jeremiam loquitur: Ego autem plantavi te vineam frugiferam totam veram (Jer. XXI). Et cum sit panis vivus de coelo descendens, discipulis dedit, ut appellentur panis. Unde et apostolus Paulus loquitur confidenter: Omnes enim unus panis sumus (I Cor. XVII). In hunc igitur modum ingreditur potestas prima et regnum in Jerusalem, ut credentes in ea potestatem faciat et regnum. Quod autem in quibusdam libris legitur: Et ingredietur [Al. ingrediatur], principatus primus [PL25.1191D] regnum filiae Sion, et de [Al. est de] Babylone, sciamus additum esse, quia nec in Hebraeo, nec apud alios habetur interpretes. Et videtur mihi quidem de captivitate sensisse Babylonia, quod populus inde egrediens venerit Jerusalem. Sequitur: Et nunc quare moerore contraheris? sive, ut in LXX scriptum est: Et nunc quare cognovisti mala, ad quam venturus [PL25.1192A] est, inquit, Dominus et potestas prima et regnum? Quare nunc moerore contraheris, aut quare cognovisti mala? Statim respondetur et dicitur: Quia rex non est tibi, et consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem. Aut certe cum haec omnia habeas, vitio tuo nec regis, nec consiliarii mereris auxilium. Quod autem ait: Quare cognovisti mala? illo sensu accipiendum est, quod omnis qui meretur et patitur mala, dicitur nosse mala, et ignorare bona. Juxta illud quod in primo quoque Regnorum libro scriptum est: Filii Heli, filii pestilentiae, non cognoverunt Deum (I Reg. II, 12). Et alibi: Qui custodit mandatum, nesciet verbum malum (Eccles. VIII, 5). Et ad peccatores: Recedite a me, inquit Dominus, qui operamini iniquitatem, [PL25.1192B] quia nescio vos (Ps. VI, 9). Econtrario de Domino: Qui cum non cognovisset peccatum, pro nobis peccatum fecit (I Cor. V, 21), subauditur, Deus Pater. Rex autem, et magni consilii Angelus, Salvator intelligitur, qui periit pro populo non credente, quem comprehenderunt dolores sicut parturientem: putans enim Israel obtinere se imperium, repente vastatus est. Et quomodo pariens dolorem effugere non potest: sic ille imminentem captivitatem, 483 et exercitum urbi circumdatum vitare et differre non potuit. Legamus Scripturas, et numquam inveniemus, sanctas mulieres, excepta Rachel, cum dolore peperisse: quae quia in via erat, et in hippodromo, id est, equorum cursu, qui in Aegypto venundantur, filium peperit doloris, quem postea vocavit pater filium [PL25.1192C] dextrae (Genes. XXXV). Eva ejecta de paradiso et audiens: In doloribus paries (Ibid., III, 16), peperisse describitur in dolore. Uxor Phinees contracta, nec se erigens, sicut illa quam in Evangelio diabolus alligavit (Luc. XIII), peperit postquam captam arcam Dei populique cognovisset ruinam (II Reg. IV). Sara autem quia sancta erat, et ei defecerant muliebria, nato Isaac dicit: Risum mihi fecit Dominus, quicumque enim audierit, congratulabitur mihi (Gen. XXI, 6). Dolores igitur qui obtinuerunt turrem gregis, dolores inferi sunt et dolores mortis, qui circumdederunt quidem et vallaverunt etiam Salvatorem; sed nequaquam eum obtinere potuerunt, sicut ipse loquitur in psalmo decimo septimo: Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis [PL25.1192D] conturbaverunt me, et dolores inferni vallaverunt me. Quidam putant turrem squalentem, sive tenebrosam et filiam Jerusalem, de coelesti Jerusalem intelligi, quae sit mater sanctorum, de qua et Apostolus ait: Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem (Heb. XII, 22), quae tamdiu squalet, quamdiu filii sui non reducuntur ad [PL25.1193A] eam, et rex et consiliarius non sit in ea, et dolores sicut parturientem apprehendant eam, quod frustra peperit, videns tantos filios interfectos.

(Vers. 10.) Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens: quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. LXX: Dole, et viriliter age, filia Sion, quasi pariens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in campo, et venies usque ad Babylonem: inde liberabit te, et inde redimet te Dominus Deus tuus de manu inimicorum tuorum. Cui praecipitur ut doleat, sive parturiat, et postea infertur, viriliter age, non frustra praecipitur; sed ut dolores patienter ferens, egrediatur de civitate, et habitet in campo sive in [PL25.1193B] regione, et veniat usque ad Babylonem, et cum pro 484 peccato sustinens captivitatem fortiter tulerit quod illatum est, tunc liberet eam Dominus, et redimat Deus suus de manu inimicorum suorum, ut postquam fuerit liberata, insultantibus dicat: Noli insultare mihi, inimica mea, quia cecidi: resurgam; etsi enim ambulavero in tenebris, Dominus lux mea est: iram Domini sustinebo quoniam peccavi ei, donec justificet causam meam, et faciat judicium meum, et educat me in lucem, et videbo justitiam ejus, et aspiciet inimica mea, et operietur ignominia (Infra VIII, 9). Unde et in Psalmis congrua voce cantatur; Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur Dominus (Psal. CII, 9). Quod autem Dole, et viriliter age, ad salutem dolentis pertineat, [PL25.1193C] et agentis viriliter, Jesus quoque filius Nave testis est, cui Dominus dicit: Confortare, et viriliter age (Josue I, 1). Dolet autem et agit viriliter filia Sion, quia excalciata et nuda egressa est de civitate, et captiva ducenda est in campum Sennaar, et futura in Babylone donec Zorobabel veniat, et Ezdras qui interpretatur adjutor, et de manu Chaldaeorum liberet eam. Quod cum juxta litteram manifestum sit, intelligere mihi videtur animam propter peccatum de Ecclesia pulsam, et inimico et ultori contraditam in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat exire de civitate quam fluminis impetus laetificat, et habitare non in monte, ubi prius fuerat, sed in campo, in quo Assyriorum vagatur exercitus, et esse in confusione vitiorum suorum, et postquam habuerit [PL25.1193D] compedes, et traxerit molam, et farinam Babyloniis fecerit, in semet reversam dicere: Quanti mercenarii patris mei saturantur panibus, et ego hic fame pereo (Luc. XV, 17)! et ad paternam domum postea revertentem suscipi a clementissimo patre, et redimi de manu durissimi domini. Ponamus exemplum ut quod imperatur filiae Sion, et dicitur: Dole, et viriliter age quasi pariens, non ad poenam, sed ad utilitatem illius referamus. Loquitur Paulus ad Galatas; Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Et tamdiu doluit, tamdiu [Al. quamdiu] parturivit, donec eos rursum per poenitentiam generaret, qui per delictum perierant. Puta medicum febricitanti, vel vulnerato [PL25.1194A] dicere: Dole, et viriliter age, sustine sitim, porta cauterium, 485 ut certior sanitas consequatur.

(Vers. 11-13.) Et nunc congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: Lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster. Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus: quia congregavit eos, quasi fenum areae. Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos: et interficies (Al. interficiam) Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universae terrae. LXX: Et nunc congregatae sunt super te gentes multae dicentium: Insultemus et videant in Sion oculi nostri. Ipsi autem nescierunt cogitationes Domini, et non intellexerunt [PL25.1194B] consilium ejus, quia congregavit eos, ut manipulos areae. Surge et tritura eos, filia Sion: quia cornua tua ponam ferrea, et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos, et vovebis Domino multitudinem eorum, et robur eorum Domino universae terrae. O Jerusalem, o filia Sion, quae venies usque Babylonem, et ibi liberaberis, et redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum: nunc interim [Al. iterum] congregatae sunt super te gentes multae, quae quasi de adultera loquuntur, et dicunt: Lapidetur, et aspiciat in eam oculus noster. Sive ut in LXX scriptum est: Insultemus et gaudeamus, et despiciant super Sion oculi nostri: et non cognoverunt Domini voluntatem atque consilium: quia propterea adversum te congregatae sint nationes, ut conteras eas, quasi fenum [PL25.1194C] vel stipulam areae. Surge igitur, filia Sion, et in cornibus ferreis, quae tibi dare me spondeo, atque in ungulis aereis, quas acceptura es, ventila et contere populos, et interfice eos Domino universae terrae. Tali enim victima et tali sacrificio delectatur. Haec Judaei necdum expleta cernentes, in futuro sibi Christi pollicentur adventu, et dicunt universas nationes Judaico populo servituras, ipsumque imperium Romanorum, quod sub nomine interpretantur Edom, conterendum esse ungulis suis et cornibus ventilandum. Quod quam stultum sit, ex omnibus Scripturis facile comprobatur; sed hoc alterius temporis est. Nos ergo qui non occidentem litteram, sed spiritum vivificantem sequimur, dicimus adversum filiam Sion, quae interpretatur 486 Ecclesia, multas nationes [PL25.1194D] daemonum congregari, et in praesenti saeculo, quod in maligno positum est, insultare, et in occisione filiorum ejus gaudere, nescientes cogitationes Domini, nec ejus consilium agnoscentes. Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 8). Congregabit itaque eos quasi manipulos areae, ut quidquid spinosum habere videbantur et aspersum, vacuumque et leve, ungulis suis conterat, et cornibus ventilet, et purum remanens frumentum, in Domini offeratur donaria. Quid autem in eo significet quod ait: Et comminues populos multos, et consecrabis Domino multitudinem eorum, et robur eorum Domino universae terrae. Legamus Numeros, et Jesum Nave, et primum Regnorum librum, [PL25.1195A] et videbimus quomodo de subjectis gentibus, cum universa perierint in ore gladii, aurum et argentum, et tam de hominibus, quam de jumentis certus praedae numerus Domino consecratus sit. Denique et Achor, qui de anathemate Jericho aliquid est furatus, conturbavit populum, et ex peccato valli nomen impositum est, EMEC ACHOR (), id est, vallis tumultus, sive turbarum (Josue VII). Ut autem scias juxta LXX interpretes, qui dixerunt: Consecrabis Domino multitudinem eorum, et robur eorum Domino universae terrae, in bonam partem debere accipi consecrationem: Theodotio pro multitudine, munera transtulit: Quinta editio, emolumentum, id est, ὠφέλειαν: Symmachus, lucrum, id est, τὸ κέρδος αὐτῶν.

[PL25.1195B] (Cap. V.---Vers. 1.) Nunc vastaberis, filia latronis: obsidionem posuerunt super nos: in virga percutient maxillam judicis Israel. LXX: Nunc obstruetur filia obstructione: angustiam posuit super nos: in virga percutient super maxillam tribus Israel. Non quod una tribus percutiat maxillam alterius, sed quod alii percutiant tribus Israel in maxillam. Pollicitus quidem tibi sum, o filia Sion, quod venturum sit tempus quo cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas aereas, et comminuta daemonum multitudine, offeras quidquid illi ante possederant Domino (Rom. XI) universae terrae. Sed quia hoc tunc futurum est, quando subintraverit gentium plenitudo, et omnis Israel salvatus fuerit: nunc interim pro meritis tuis 487 vastare, sive ut in Hebraeo habetur, concidere. Nequaquam [PL25.1195C] enim juxta Apostolum (Philip. III) vocaris Circumcisio, sed concisio: nec te appello filiam meam, sed latronis filiam, quod Hebraice dicitur, BATH GEDUD (), id est, diaboli ad praedandum semper accincti. Fecisti enim domum meam speluncam latronum, repugnasti adversum me, et filii tui obsidionem posuerunt super me, et super Filium, et Spiritum meum. An non contumelia Trinitatis est, quando in virga et calamo, te faciente, percussere Romani caput judicis Israel, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit (Mat. XXVI, 60)? sive quando unus de ministris tuis percussit eum in maxillam, dicens: Sic respondes pontifici (Joan. XVIII, 22)? Hoc juxta Hebraicum, cui interpretationi Aquila et Symmachus, et Theodotio, et [PL25.1195D] editio quinta consentiunt. Juxta LXX autem multo altior sensus est, et quasi a proprio intelligitur exordio. Nunc obstruitur synagoga obstructione: et dicent qui in ea clausi fuerint: Angustiam posuit super [PL25.1196A] nos; et Romanis potestatibus subditae, percutientur in maxilla tribus Israel. Abstulit enim Dominus de Judaea et de Jerusalem, fortem et validum, et sapientem architectum, et intelligentem auditorem [Al. adjutorem], et viae ejus usque hodie clausae sunt et obseptae, nec potest egredi de captivitate; sed durissimo premitur imperio (Isai. III, 1, 2). Si autem juxta superiorem sensum voluerimus de Ecclesia dictum accipere: Nunc obstruetur filia obstructione, illud de Osee proferamus exemplum, in quo adultera loquitur: Vadam post amatores meos, qui dabant mihi panes meos, et aquam meam, et vestimenta mea, et linteamina mea, oleum meum, et omnia quae mihi prosunt (Osee II, 5). Et postea Deus volens impedire cogitationem pessimam, non eam facit quod desiderat [PL25.1196B] adimplere; sed obstruit vias ejus, ne consequatur amatores suos, et amplius fornicetur. Ait 488 quippe: Propterea ecce ego obstruam vias ejus in sudibus, et obsepiam vias ejus: et semitam suam non inveniet, et persequetur amatores [Al. addit suos], et non apprehendet eos, et quaeret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat (Ibidem, VI, sec. LXX). Animadverte opus Domini profecisse: Adultera enim non inveniens viam suam, nec valens pergere quo volebat, necessitate obstricta ad maritum revertitur priorem, et confitetur, melius sibi in domo viri esse prioris, quam quondam apud amatores suos fuerat, tribulationibusque, et plagis Israel eruditur. Unde et ad (Al. de) David sub typo Christi mystice [PL25.1196C] dicitur: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, si justitias meas profanaverint, et praecepta mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eo (Psal. LXXXVIII, 31 seqq.). Tribulationem ergo posuit Deus super filiam Israel, et percutient eam Angeli, qui plagis praepositi sunt, in maxilla. Ac ne forte nescires quae esset filia, quae obstruitur obstructione, et ponitur in angustia, statim infertur, et dicitur, tribus Israel. Nos autem sumus Israel, qui mente cernimus Deum, ad quorum distinctionem Apostolus loquitur: Videte Israel secundum carnem (I Cor. XIX, 18). Numquam enim vocaret carneum Israel, nisi sciret esse etiam spiritualem.

[PL25.1196D] (Vers. 2.) Et tu, Bethleem Ephratha, parvulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis. LXX: Et tu, Bethleem domus Ephrata, minima es, [PL25.1197A] ut sis in millibus Juda: ex te mihi egredietur, ut sit in principem Israel, et egressus ejus ab initio ex diebus saeculi. In Evangelium secundum Matthaeum (Mat. II), cum magi de Oriente venissent, et Herodes a scribis quaereret, ubinam Christus Dominus nasceretur, respondisse 489 narrantur: In Bethleem terra Juda, qui prophetae testimonium addentes, dixerunt: Et tu, Bethtleem terra Juda, nequaquam minima es in ducibus Juda: ex te enim egredietur dux, qui regat populum meum Israel. Quod testimonium nec Hebraico, nec Septuaginta interpretibus convenire, me quoque tacente perspicuum est, et arbitror, Matthaeum volentem arguere Scribarum et sacerdotum, erga divinae Scripturae lectionem, negligentiam, sic etiam posuisse, ut ab eis dictum est. Sunt [PL25.1197B] autem qui asserant, in omnibus pene testimoniis, quae de veteri Testamento sumuntur, istiusmodi esse errorem, ut aut ordo mutetur, aut verba, et interdum sensus quoque ipse diversus sit, vel apostolis, vel evangelistis non ex libro carpentibus testimonia, sed memoriae credentibus, quae nonnunquam fallitur. Exponamus ergo Hebraicum: Et tu, Bethleem, id est, domus panis, quae vocaris Ephratha, minima quidem es in civitatibus Juda, et tantis millibus comparata, vix parvus es viculus; sed ex hoc parvo viculo egredietur Christus, qui est [Al. sit] dominator in Israel. Ac ne putes eum de genere David tantum esse, cui repromisi, dicens: De fructu ventris tui ponam super sedem meam (Ps. CXXXI, 11), carnis assumptio divinam non impedit majestatem: [PL25.1197C] de me enim natus est ante omnia saecula, et temporum conditor in tempore non tenetur. Ipse est cui et in alio psalmo dixi: Ante Luciferum genui te (Ps. CIX, 3). In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Hoc erat in principio apud Deum. Et idcirco egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis. Quod autem Bethleem ipsa sit Ephratha, liber Geneseos ostendit, in quo Scriptura commemorat: Mortua est Rachel, et sepulta in via Ephratha, haec est Bethleem (Genes. XXXV). Et in utroque nomine significat sacramentum: domus enim panis dicitur, propter panem vivum, qui de coelo descendit (Joan. VI). Et Ephrata, quod interpretatur furorem videt, propter Herodis insaniam, quia 490 illusus a magis, iratus est valde, et mittens universos occidit infantes in Bethleem, [PL25.1198A] et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra [Al. deorsum], secundum tempus quod exquisierat a magis, et propter plurimum sanguinem audita est vox in excelso, planctus et ululatus Rachel flentis liberos suos (Jer. XXXI). Legimus juxta Septuaginta dumtaxat interpretes, in Jesu Nave, ubi tribus, Judae urbes et oppida describuntur, inter caetera etiam hoc scriptum: Thaeco, et Ephratha, haec est Bethleem, et Phagor, et Aetham, et Culon, et Tami [Al. Tatami], et Soris, et Caraem, et Gallim, et Baether, et Manocho, civitates undecim, et viculi earum (Josue XV), quod nec in Hebraico, nec apud alium invenitur interpretem, et sive de veteribus libris erasum sit malitia Judaeorum, ne Christus de tribu Juda ortus videretur: sive a Septuaginta additum, [PL25.1198B] nequaquam liquido cognoscentes, certum quid novimus. Nihilominus et de libro Judicum hoc ipsum possumus approbare, quod Bethleem in tribu Juda sit, scriptum est enim: Et fuit vir Levites habitans in lateribus domus [Al. montis] Ephraim, et accepit sibi mulierem concubinam de Bethleem Juda, et irata est ei concubina sua, et abiit in domum patris sui in Bethleem Juda (Judic. XIX, 1). Pulchre autem dicitur, in Bethleem Juda, ad distinctionem ejus Bethleem, quae in Galilaea sita est, sicut in eodem Jesu volumine reperi. Potest Ephratha in lingua nostra sonare, καρποφόρον, uberem atque frugiferam, et id ipsum ostendere in mysterio, quod et domus panis.

(Vers. 3.) Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiae fratrum ejus convertentur [PL25.1198C] ad filios Israel. LXX: Propterea dabit eos usque ad tempus parientis: pariet [Al. parturientes parient], et reliquiae fratrum revertentur ad filios Israel. Quia de Bethleem, quae est Ephratha, egressus est Christus dominator in Israel, et egressus ejus non eo tantum fuerat tempore quo visus in carne est, sed ab initio aeternitatis, sive ab initio saeculi. Quia semper ipse locutus est per prophetas, 491 et sermo Dei factus est in manu eorum [Al. sanctorum]: ideo dabit Judaeos, eosque regnare permittet usque ad tempus parientis, quando completur illud: Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1, sec. LXX). Cum enim sterilis pepererit septem, et quae multos habuerat filios, fuerit infirmata, et delicto populi Judaici plenitudo [PL25.1199A] gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus fiet, et reliquiae fratrum ejus ad filios Israel convertentur; et adveniens Elias propheta, quod interpretatur, Deus Dominus, convertet corda patrum ad filios, et cor filiorum ad patres suos (Luc. I, 17), et novissimus populus jungetur antiquo, ut vere filii Abraham appellentur, cum in eum crediderint quem vidit Abraham, et laetatus est (Joan. VIII). Quod est autem tempus in quo sterilis pariet? Ut reor, illud de quo Isaias loquitur: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tibi (Isa. XLIX, 8). Quod et Paulus intelligens de Christi tempore praedicatum, ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 21). Hoc ipsum puto et illud mystice demonstrari, quod in Ecclesiaste scriptum [PL25.1199B] est: Tempus pariendi, et tempus moriendi (Eccl. III, 2), quod eo tempore quo ex sterili natus est gentilium populus, filios amiserit synagoga. Potest autem et aliter intelligi: Dabit Dominus templum et Jerosolymam, et Judaeos usque ad illud tempus quo virgo pariet, quae postquam pepererit, et natus parvulus acceperit spolia Samariae, et virtutem Damasci, interfecto populo Judaeorum, reliquiae Israel salvabuntur. Et fratres Christi, id est, apostoli convertentur ad prophetarum et patriarcharum fidem, qui venturum Christum annuntiaverunt, et complebitur psalmi vaticinium; Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, et caetera quae sequuntur (Ps. XLIV, 17).

(Vers. 4.) Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui, et convertentur, [PL25.1199C] quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae. LXX: Et stabit, et videbit, et pascet gregem suum in fortitudine Dominus, et in gloria nominis Domini Dei sui erunt, quia nunc magnificabuntur usque ad terminos terrae. Postquam sol justitiae egressus fuerit a 492 summitate coelorum, et pervenerit usque ad terminos eorum, et pepererit pariens, et reliquiae fratrum ejus conversae fuerint ad filios Israel: tunc ipse Dominus qui prius ambulabat, et cum his qui in itinere erant positi, necdum habebat fixum gradum, stabit et pascet eos in fortitudine Domini, ut possint dicere: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae, ibi me collocavit, super aquas refectionis enutrivit me: animam meam convertit (Ps. XXII, 1). Pascit autem eos, non solum in fortitudine [PL25.1199D] Domini, sed et in sublimitate nominis Domini Dei sui, quando dicit ad Patrem: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos: quando eram cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, custodivi, et nullus ex his periit (Joan. XVII, 11). Et convertentur, sive ut melius interpretatus est Symmachus, habitabunt. JASUBU () enim verbum Hebraicum utrumque significat. Habitabunt autem in Ecclesia Domini, quia [PL25.1200A] magnificatus est Christus usque ad terminum terrae. Sive, juxta LXX, quia magnificabuntur [Al. magnificantur] ipsi cum pastore suo usque ad extremum terrae, ut in omnem terram exeat sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. XVIII).

(Vers 5.) Et erit iste pax: Assyrius cum venerit in terram nostram, et quando calcaverit in domibus nostris. LXX: Et erit haec pax; Assyrius quando supervenerit in terram vestram, et cum ascenderit super regionem vestram. Quando venerit diabolus, qui interpretatur εὐθύνων, id est, arguens atque corripiens, super terram regionemque credentium, et eorum quos pascet Dominus in fortitudine, et in sublimitate nominis Domini Dei sui, et eos calcaverit tribulationibus variis, et domos animarum nostrarum, [PL25.1200B] id est, corpora quasi superbus ascenderit atque depresserit, et tamen nihil nos a Christi charitate separaverit: tunc Christi pax, sive ipse Christus erit in nobis, et dicetur de sancto, Nihil proderit inimicus in eo. Ponamus exemplum, ut quod dicimus, possit manifestius fieri. Venit Assyrius super terram quondam Pauli, et ascendit super regionem ejus, quando fuit in laboribus supra modum; in plagis abundantius, in carceribus nimis, in 493 mortibus frequenter: quando a Judaeis quinquies quadragenas una minus accepit, ter virgis caesus est, semel lapidatus est, ter naufragium fecit, nocte et die in profundo maris fuit, in periculis latronum, periculis in falsis fratribus, periculis ex genere, periculis ex gentibus; sed in his omnibus vincebat [PL25.1200C] propter illum qui dilexerat eum. Et ideo implebatur pace, quia impletus fuerat contumeliis (I Cor. XI). Judaei in adventu Christi, quem sibi simulant, haec omnia juxta litteram futura esse contendunt.

(Vers. 6.) Et suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates homines, et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus, et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris. LXX: Et consurgent super eum septem pastores, et octo morsus hominum, et pascent Assur in gladio, et terram Nemrod in fovea ejus, et liberabit de Assur, cum venerit super terram vestram, et cum ascenderit super terminos vestros. Ubi nos posuimus primates homines, et in Hebraico scriptum est NESICHE ADAM (), Symmachus [PL25.1200D] interpretatus est Christos hominum; Theodotio et quinta editio, principes hominum; Aquila graves, vel constitutos homines, id est, καθισταμένους. Rursum in eo ubi ego et Aquila transtulimus, in lanceis ejus, ut subaudiatur, terrae Nemrod, Symmachus vertit, ἐντὸς πυλῶν αὐτῆς, id est, intra portas ejus; Theodotio, in portis eorum; quinta editio, ἐν παραξίφησιν αὐτῶν, quod nos possumus dicere, in sicis eorum: in Hebraeo autem positum est BAPHETHEE (). [PL25.1201A] Tunc igitur erit pax, cum reliquiae fratrum Christi conversae fuerint ad filios Israel, et venerit Assyrius in terram nostram, et adjuti a Domino, eum qui nostras domus calcare cupiebat, velociter contriverimus sub pedibus nostris. Ipse enim Dominus ait: Suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates hominum, vel morsus hominum. Suscitabimus autem ego et Filius meus et Spiritus sanctus, juxta illud quod in Genesi scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I, 26). Et 494 in Abdiae principio: Surgite et ascendamus adversus eam in praelio. Septem pastores, omnes patriarchas et prophetas et sanctos viros arbitror esse, qui hebdomadi, id est, veteri servierint Instrumento. Octo autem morsus hominum, sive [PL25.1201B] octo primates homines, et ut Symmachus interpretatus est, Christos, universos novi Testamenti, qui ab apostolis usque ad hanc aetatem momorderint Assyrium, et suis dentibus laceraverint. Unde et in Ecclesiaste praecipitur: Ut demus partes septem, demus et octo (Eccl. XI). Et in templo Ezechiel, quod interpretatur Ecclesia et coelestis Jerusalem, septem et octo gradibus ascenditur (Ezech. XL). Et in Psalterio quindecim gradus sunt, quibus per hebdomadem et ogdoadem ad canendas Deo laudes scandimus. In octava die celebratur circumcisio spiritualis, et in templo Judaeorum destruitur sabbatum, et quidam psalmi pro Octava inscribuntur. Isti igitur septem pastores et octo morsus hominum, pascent Assur in gladio. Vivens enim et efficax sermo Dei, et [PL25.1201C] acutus super omnem gladium bicipitem (Hebr. IV, 12), missus est ab eo qui venit gladium mittere super terram, ut dividantur duo in tres (Matth. X). Et terram Nemrod (qui interpretatur, tentatio descendens) pascent in fovea ejus; gigantis enim et venatoris et superbientis contra Dominum terra, non est in montibus, sed in foveis. Iste cecidit quasi fulgur de coelo, et semper versatur inter bestias; et quia venator est, infructuosa ligna lustrat et silvas. Quantum ergo possum mea recolere memoria, numquam venatorem in bonam partem legi. Ismael et Esau venatores fuerunt (Gen. XVI et XXVII), et praecesserunt in typo populi Judaici, quorum alter filius Aegyptiae est, ambulans juxta carnem et juxta carnem vivens: alter primitiva propter lenticulam perdidit, et benedictionibus [PL25.1201D] fratris invidens, fugat eum in Mesopotamiam. Redacta ergo terra Nemrod in foveis suis: Qui enim fodit foveam, incidet in eam (Prov. XXVI, 7): et qui lacum aperuit et effodit eum, incidet in foveam quam fecit, et revertetur dolor ejus in caput ejus, et [PL25.1202A] super verticem 495 ejus iniquitas ejus descendet (Ps. VII, 16, 17). Et confosso Assyrio a septem pastoribus, et octo morsibus, liberavit nos Christus de manu Assur, qui venerat super terram nostram, et calcare cupiebat terminos Israel. Quod autem Symmachus ait: Et pascent terram Assur in gladio, et regionem Nemrod intra portas ejus, hoc sentiendum est, quod in domo sua alligetur fortis, et vulneretur adversarius. Et juxta Aquilam et quintam editionem, sicis et lanceis septem pastorum, et octo christorum hominum confodiatur.

(Vers. 7 seq.) Et erunt reliquiae Jacob in medio populorum multorum, quasi ros a Domino, et quasi stillae super herbam, quae non exspectat virum, et non praestolatur filios hominum. Et erunt reliquiae Jacob [PL25.1202B] in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in jumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, et non est qui eruat. Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui: et disperdam quadrigas tuas, et perdam civitates terrae tuae, et destruam omnes munitiones tuas, et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te. Et perire faciam sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum. Et evellam lucos tuos de medio tui, et conteram civitates tuas, et faciam in furore et in indignatione ultionem in cunctis gentibus, quae non audierunt. LXX: Et erunt reliquiae Jacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi [PL25.1202C] ros a Domino cadens, et quasi agni super gramen: ut non congregetur quisquam neque sit in filiis hominum. Et erunt reliquiae Jacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in jumentis, in saltu, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum: quomodo si pertranseat et dividens rapiat, et non sit qui eruat. Elevabitur manus tua super eos qui tribulant te, et omnes inimici tui perdentur. Et erit in die illa, dicit Dominus, interficiam equos tuos de medio tui, et disperdam currus tuos, et subvertam civitates terrae tuae: et auferam omnes munitiones tuas. Et auferam maleficia tua de manibus tuis, et qui loquuntur, non erunt in te: et disperdam 496 sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui, et ultra non adorabis opera manuum tuarum: et succidam lucos de medio tui, et demoliar civitates tuas, et faciam in ira, et in furore [PL25.1202D] ultionem in gentibus, pro eo quod non audierunt. Liberatis nobis de Assur, quando venerit super terram nostram, et ascenderit super terminos nostros, et liberatis a Domino qui suscitavit super eum septem pastores et octo morsus hominum, reliquiae [PL25.1203A] Jacob, quos apostolos intelligimus, et primam de Judaeis Ecclesiam, erunt in medio populorum multorum, quasi ros a Domino cadens. Ardebant enim ignitis diaboli jaculis corda populorum: et omnes gentes adulterantes a Deo, habebant corda, quasi clibanus igne succensus (Osee VII). Unde ros a Domino cadens, factus est sanitas infirmorum. Et quod in Anania, Azaria et Misael legimus (Dan. III), quod spiritus roris sibilantis fornacem ignis exstinxerit, hoc de omnibus generaliter sentiamus, quod in medio universarum gentium doctrina Apostolorum quasi ros fuerit a Domino. Quod autem sequitur: Et sicut agni super gramen, ut non congregetur quisquam neque sit in filiis hominum, de his accipiamus, qui de gentibus credere noluerunt, quod sint super [PL25.1203B] eos Apostoli et reliquiae Jacob, sicut agni carpentes gramen, et herbam dentibus demetentes. Et hoc facient, ut qui Angeli esse noluerunt, spiritualem accipientes rorem, nequaquam inter homines congregentur, neque in parte rationabili deputentur, sed dicatur de eis: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Ps. LXXII, 5). Et erunt reliquiae Jacob in medio gentium quasi leo in jumentis in saltu, et quasi catulus leonis in gregibus ovium. Dominus enim Jesus, de quo in Genesi prophetatur: Catulus leonis Juda, de germine, fili mi, ascendisti: accubans dormisti ut leo et quasi catulus leonis (Gen. XLIX, 9). Et in alio loco: Accubans requievit ut leo, et quasi catulus leonis, quis suscitabit eum? dedit et apostolis suis quibus dixerat: Ite, baptizate omnes [PL25.1203C] gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): ut quomodo leoni nemo potest resistere in jumentis, et catulo leonis in ovibus, ita illi de manu Assyrii, et de manu diaboli liberati, 497 raperent jumenta et pecora: homines quippe et jumenta salvos faciet Dominus (Psal. XXXV, 7). Et raperent, non ut interficerent, sed ut dividerent, hoc est, ab infidelibus separarent, et non essent qui eis resisterent. Leone autem et catulo leonis, ita in jumentis, et in ovibus pervagante, manus Dei exaltatur super eos, qui vel Deum, vel reliquias Israel ante tribulaverant. Et omnes inimici ejus disperdentur, non quod pereant inimici, et esse desistant; sed quia in eo quod inimici sunt pereant. Sicut Thessalonicensibus scribitur: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris [PL25.1203D] sui (II Thes. II, 8). Haec interfectio non abolitionem significat, sed cessationem pessimae vitae, qua male ante vivebant. Denique infert: Et destruet illustratione adventus sui. Numquam autem destrueret, si interfectio abolitionem sonaret, cum jam esse cessasset: ita et hic inimicorum consumptio, juxta Proverbia Salomonis accipitur, in quibus scriptum est: Interitus impiis hospitabitur: non erit perpetuus, non eos rediget ad nihilum; sed hospitabitur apud eos quamdiu quae in illis est, impietas consumatur. Deus enim creavit hominem, ne interiret, et mortem non fecit. Post [PL25.1204A] haec sequitur: Et erit in die illa, quando elevata fuerit manus tua super hostes tuos, o Israel, et omnes inimici tui perierint, interficiam equos tuos de medio tui, id est, de principali (ἡγεμονικῶι) cordis tui lascivientes impetus, et equorum more, ruptis vinculis, proruentes, et currus tuos quibus tibi in vitiis tuis placebas, et peccata peccatis consocians, quasi triumphans in quadrigis ferebaris. Et disperdam civitates terrae tuae: Non enim aedificasti urbem quam laetificat impetus fluminis Dei (Psal. XLIX), et quae in montibus sita est, et coelestem Jerusalem (Matt. V), sed quam aedificaverat Cain (Genes. IV). Unde dicuntur civitates terrae, operibus terrenis exstructae. Et auferam, inquit, omnes munitiones tuas, divitias, scilicet, et pompam saeculi, et rhetorum eloquentiam, dialecticorumque [PL25.1204B] tendiculas, in quibus tibi velut in munitionibus confidebas. Et auferam maleficia de manibus tuis, quibus vel ipse decipiebaris ab aliis, vel deceptus alios decipiebas, et loquentes, sive pronuntiantes non erunt tibi. Nunc loquentibus et pronuntiantibus plenus est orbis: loquuntur quae nesciunt: docent quae non 498 didicerunt: magistri sunt, cum discipuli ante non fuerint. Cum ergo docuerit Deus hominem scientiam, cessabunt falsae praesumptiones, et perversa doctrina tolletur. Et disperdam sculptilia tua et titulos tuos de medio tui. Sculptilia nostra sunt, quae a loquentibus facta sunt, vel quae ipsi fingimus nobis. Unde praecipitur in Lege (Exod. XX), ne nobis sculptile faciamus, et ne titulos in terra nostra ponamus (Levit. XXVI): et nequaquam [PL25.1204C] ultra adorabis opera manuum tuarum (Deut. V). Infelix humana conditio et insipientiae plena atque erroris, scit de suo sensu dogmata esse composita, non ignorat a se esse idolum simulatum, et pro Deo adorat opera manuum suarum, et curvatur homo, ut deceptus decipiat. Additur in repromissione quae dirigitur ad reliquias, id est, ὑπόλειμμα Jacob: Et succidam lucos de medio tui, et disperdam civitates tuas, ut omnia ligna silvarum, et lucos quos in templo Dei plantari prohibitum est, et civitates male exstructas, quas antea vocaverat civitates terrae, destruat atque consumat. Postquam autem hoc fecerit reliquiis Jacob, tunc convertetur ad gentes quas depasti sunt Apostoli quasi agni [Al. agri] gramen. Et quia rorem sermonis recipere noluerunt, faciam, [PL25.1204D] inquit, in ira et in furore ultionem in gentibus, pro eo quod audire noluerunt. Unde et propheta ait: Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me (Psal. VI, 1). Hoc juxta Septuaginta interpretes, quia intelligentia spiritualis est, et debuimus sensum cum superioribus capitulis jungere, disputatum sit. Caeterum Hebraei istiusmodi deliramenta somniant: Postquam septem quos fingunt, et quos volunt pastores, et octo principes homines Assyriorum vicerint, et terram Nemrod in gladiis suis paverint, et hoc factum fuerit cum in terram Judae [PL25.1205A] ante Assyrius venerit: tunc veniente, inquiunt, Christo, omnes reliquiae Jacob quae potuerint in [Al. de] gentibus superesse, erunt in benedictione, quasi ros a Domino veniens, et quasi pluvia super herbam, et nequaquam sperabunt in hominibus, et in filiis hominum, sed in Deo. Et erunt in medio gentium atque populorum sanguinarii atque crudeles, et de veteribus quondam se dominis vindicantes, quasi leo in jumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, 499 et nullus erit qui possit eorum robori resistere. Tunc exaltabitur, o Deus, vel o Israel, manus tua super Assyrios, et omnes hostes et inimici tui, qui nunc te possident, interibunt. In illa videlicet die, quando de gentibus fueris liberatus, auferam equos et quadrigas tuas, quae in mediis urbibus [PL25.1205B] tuis sunt. Non quod equos et quadrigas tunc habuerit Israel, sed Assyriorum equos et quadrigas quae in medio urbium tuarum versantur: et disperdam omnes civitates tuas, et munitiones quas idolis dedicasti: et auferam magos et hariolos de terra tua, et perire faciam omnia sculptilia et statuas tuas, et non adorabis ultra opera manuum tuarum. Evellam quoque atque subvertam omnes lucos tuos, et civitates tuas quas idolis dedicaras. Cumque hoc tibi fecero, et ita placatus fuero, ut quidquid in te mali est, auferatur: tunc etiam in furore et in indignatione mea ulciscar te de universis gentibus, quae meum noluerunt audire sermonem. Respondeat hoc loco carneus Israel, utrum facta dicat haec an futura? Si facta commemorat, praebeat historiam, detauctoritatem [PL25.1205C] veterum librorum: doceat cunctas gentes et Assyrium Israeli quondam fuisse subjectum. Si autem sevana spe ludens futurum putat esse quod dicitur: quando Christus venerit, quae tunc de Israel idola auferentur, quae modo non colit? qui succidentur luci, quos non habet? quae urbes subruentur, quae olim subrutae sunt? qui tollentur harioli, quos cum non habeat, nec habere se glorietur: tamen tanto tempore derelicta est filia Sion, et sedet sine altari, et sine sacerdotibus; et aliis fruges eorum comedentibus, ipsi siccis faucibus sibi futura promittunt quae nesciunt.

(Cap. VI.---Vers. 1, 2.) Audite quae Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. Audite (Vulg. Audiant), montes, juducium Domini, et fortia fundamenta terrae, [PL25.1205D] quia judicium Domini, cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. LXX: Audite quae Dominus locutus est: 500 Surge, judicare apud montes, et audiant colles vocem tuam. Audite, montes, judicium Domini, et valles [PL25.1206A] fundamenta terrae, quia judicium Domini adversus populum suum, et cum Israel judicabitur. Pro fortibus fundamentis terrae quae LXX et valles fundamenta terrae interpretati sunt, Symmachus et Theodotio transtulerunt, et antiqua fundamenta terrae: quinta autem editio ipsum Hebraicum posuit, ETHANIM, fundamenta terrae. Prima igitur vox prophetae est: Audite quae Dominus loquitur. Deinde Deus loquitur ad prophetam: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. Rursum propheta, sicut ei fuerat imperatum, montibus loquitur, et non solum montibus,sed ad fortia quoque fundamenta terrae, et dicit, Audite, montes, judicium Domini, et fortia fundamenta terrae. Causamque reddit, quare eos compellat audire. Quia judicium Domini [PL25.1206B] cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. Pro montibus ad quos propheta loquitur, et pro fortibus fundamentis terrae, colles et valles LXX transtulerunt, id, ut mihi videtur, intelligentes, quod populus nihil dignum montium anditione fecerit, sed vel collibus qui inferiores sunt a sublimitate montium, vel vallibus in ima demersis. Surge, inquit, judicio contende apud montes, et audiant colles vocem tuam. Jubetur surgere qui vel sedet, vel jacet [Al. tacet] vel dormit, vel mortuus est, secundum illud quod Apostolus ait: Elevare qui dormis, et resurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Surge a mortuis, ut in novitate ambules vitae, ut terram deserens, ad altiora nitaris. Et judicio contende adversum montes, quos non alios significari puto quam Angelos, [PL25.1206C] quibus rerum humanarum commissa est procuratio, Deuteronomii Cantico in idipsum congruente: Cum divideret excelsus gentes, cum disseminaret filios Adam, constituit terminos terrae secundum numerum Angelorum Dei (Deut. XXXII, 8). Hi sunt administratorii spiritus, missi in ministerium propter eos qui haereditatem salutis possessuri sunt. Et contende judicio; ut sive montes, sive colles [Al. valles] reperti fuerint, 501 non digne populos procurasse, vel meum videatur esse qui tales praeposui, vel culpa tollatur a populo, et referatur ad principes. Legamus Apocalypsin Joannis Apostoli, in qua laudantur accusanturque Angeli Ecclesiarum pro virtutibus vitiisque eorum, quibus praeesse dicuntur. Sicut enim interdum episcopi culpa est, interdum plebis; et [PL25.1206D] saepe magister peccat, saepe discipulus, nonnumquam patris vitium est, nonnumquam filii, ut vel bene vel male erudiantur: ita in judicio Dei, vel ad Angelos crimen referetur, si non egerint cuncta [PL25.1207A] quae ad suum officium pertinebant, vel ad populum, si illis universa facientibus, ipsi audire contempserint. Sunt qui montes et colles et fortia fundamenta terrae, Abraham, Isaac et Jacob, et patriarchas reliquos interpretantur, quibus quasi auditoribus [Al. auctoribus], et ad judicium convocatis, populi Israel negotium ventilandum sit. Alii montes, colles, et valles Angelos, sicut supra diximus, arbitrantur, qui vel in coelestibus serviant Deo, vel hominibus praesint super hanc terram, vel apud inferos constituti, eorum qui suo vitio exstitere terreni, fundamenta dicantur: de quibus terrae fundamentis et alibi scriptum invenimus: Ignis accensus est ex furore meo, ardebit usque ad inferos deorsum: devorabit terram, et fundamenta ejus (Deut. XXXII, 22). [PL25.1207B] Fortia et antiqua fundamenta terrae (quorum causa hucusque terra non praeterit, et super inane pendens, librata consistit) justorum merita sunt, de quibus Apostolus loquitur: Aedificati super fundamenta apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20). Sicut igitur apostoli, et prophetae, et universus Martyrum chorus fortia fundamenta sunt terrae: sic secundum LXX valles et praerupta, quae significantius Graece φάραγγες appellantur, eorum sunt fundamenta, qui χοϊκοῦ [Mss. choici] imaginem receperunt. Judicium ergo Domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. Qui poterat quasi Deus pro sceleribus populi peccatoris inferre supplicia, non vult videri potens, sed justus, et ad judicium provocat peccatores, juxta illud propheticum: Venite, [PL25.1207C] et judicemur, dicit Dominus (Isai. XLIII, 26), etiam nunc populum Israel 502 cogit, praesentibus Angelis, et omni creatura, si quid habeat respendere, ut justificetur Deus in sermonibus suis, et vincat cum judicatur (Psal. L).

(Vers. 3 seq.). Popule meus, quid feci tibi: et quid molestus fui tibi, responde mihi, quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit contra te [Vulg. tacet contra te] Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Settim usque ad Galgal, ut cognosceres justitias Domini. LXX: Populus meus, quid feci tibi, ÷ aut quid contristavi te ** aut in quo molestus fui tibi? responde mihi: quia [PL25.1207D] eduxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis redemi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. Populus meus, recordare quid cogitaverit adversum te Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Schaenis [Al. Seinis et Scynis] usque ad Galgal: ut cognosceretur justitia Domini. Pro justitiis, sive justitia, misericordias interpretatus est Symmachus, et ubi LXX Schaenis; omnes ipsum Hebraicum SETTIM () transtulerunt. Est autem locus in quo Balac rex Moabitarum adversum Israel congregavit exercitum, ὁμώνυμος arboribus, quae per eremum montis Sina hodie quoque gignuntur. Nam [PL25.1208A] ubi in LXX vel arca Testamenti, vel altare et tabernaculum, caeteraque quae de lignis imputribilibus facta referuntur, in Hebraico ponuntur ligna Settim, quae habent similitudinem arboris, quam nos vulgo Spinam albam dicimus. Unde arbitror et LXX σχίνον, interpretatos esse, hoc est, lentiscum; sed paulatim librariorum errore factum esse, ut σχοῖνοι, id est, funes, pro σχίνοις, hoc est, lentiscis legerentur. Loquitur igitur Deus ad populum Israel, et ad judicium provocat, et licentiam contra se tribuit disputandi. Popule meus, quid feci tibi, quod facere non debui? vel quid contristavi te? licet hoc non habeatur in Hebraico. Contristat autem pater filium flagellatum, et iniquitates ovium in virga pastor [Al. pastoris] visitat. Quid molestus fui tibi? vel, ut [PL25.1208B] significantius in Hebraico scriptum est, quo labore te pressi? an beneficia mea contumeliam interpretaberis, et pepones 503 carnesque Aegyptias desiderans, dolebis te eductum de terra Aegypti, ac de domo servitutis meo auxilio liberatum, quia dedi ductores tibi Moysen amicum meum, et Aaron sacerdotem meum, et Mariam prophetissam meam? Quod si hoc tibi parvum videtur, recordare illius temporis quando Balac rex Moab, Balaam divinum adversum te mercede conduxit, et vide quomodo contra voluntatem suam, cupiens tibi maledicere hariolus benedixerit (Num. XXII): de Settim usque ad Galgal, totum exercitum Israel oculis lustrans, et mutans loca, quasi ego non possem cum pergente pergere, et cum transeunte transire: et hoc feci, ut [PL25.1208C] misericordiae meae et justitiae noscerentur tibi, tantum te amantis, ut cum ego quotidie ore blasphemantium maledicar, tibi ad inimico non dimiserim maledici. Hebraei hunc locum in quo dicitur, de Settim usque ad Galgal, ut cognosceres justitias Domini (Num. XXV), ita exponunt: ab eo tempore quo fornicati estis in Madian, usque ad tempus quo Saul apud Galgal est unctus in regem (I Reg. X), repetite memoria quae mala operati estis, et quanta vobis bona fecerim, et meam in vos misericordiam cognoscetis. Hoc juxta historiam Deus ad carnalem Israel locutus sit. Nos autem qui cupimus revelata facie gloriam Domini contemplari, et vere habemus patrem Abraham, audiamus cum peccaverimus adversum nos disputantem Deum, et nos in beneficiorum [PL25.1208D] suorum magnitudine arguentem. Servivimus quippe aliquando Pharaoni, et Aegyptio populo lutum et lateres fabricati sumus: et redemit nos qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, ut diceremus qui redempti eramus a Domino, quos redemit de manu inimicorum, et quos de regionibus congregavit: Quia in aeternum misericordia ejus (Psal. CVI, 1). Emisit quoque ante faciem nostram Moysen spiritualem legem, et Aaron magnum sacerdotem, non typicum Ephod, veritatemque portantem, sed habentem in fronte signaculum sanctitatis quod Deus Pater signavit. Et misit Mariam [PL25.1209A] vaticinium prophetarum, et non solum id nobis praestitit; sed de inimicorum quoque nos manibus liberavit. Recordemur enim quid cogitaverit adversum nos, 504 qui devorare voluit, et nostram congregationem elingere, verus Balac diabolus. Balac enim interpretatur ἐκλείχων, id est, elingens, rex aquae paternae: siquidem Moab juxta aliam etymologiam, aqua paterna dicitur. Cum igitur insidiaretur nobis Balac, et insidiaretur per vanum populum suum, quod interpretatur Balaam, non permisit nos Deus maledictis illius subjacere; sed econtrario benedixit nobis, rei ipsius veritate compulsus vanus populus gentium, natus de eo qui in pelle est: nam Beor interpretatur in pelle, semper carni et mortis operibus deditus: responditque pro nobis vanus populus, [PL25.1209B] ortus ex eo qui totus in pelle est, semper commutans loca, vel stans super spinas, sive super funiculos, ut Vulgatae quoque editionis sequamur errorem. Spinae autem juxta eloquium Salvatoris, curae hujus saeculi, et divitiae, et voluptates sunt in quibus vanus est populus (Matth. XIII, Marc. V). Quod autem stet in funibus, in vinculis videlicet peccatorum (funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur [Prov. V], et Isias testis est, dicens: Vae qui protrahunt peccata sua quasi funem longum, et quasi lorum jugi vitulae iniquitates (Isai. V, 18). Si igitur stat, non stat nisi in spinis et in funibus: si autem voluerit circuire, non habet stabilem gradum, sed semper fluctuans et vacillans, pervenit usque al Galgala, quod interpretatur κυλισμὸς, [PL25.1209C] id est, volubilitas vel volutabrum. Si quando viderimus consurgere aliquos adversum nos, et avidis faucibus nostrum sitire sanguinem, et ex improvisa dispensatione Dei, pro nobis fieri eos, qui contra nos venerant, dicamus, Balaam de funiculis venit usque ad Galgal, ut cognoscatur justitia Dei.

(Vers. 6, 7.) Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocaustomata, et vitulos anniculos? Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo: fructum ventris mei pro peccato animae meae? LXX: In quo apprehendam Dominum? suscipiam Deum meum excelsum? Si apprehendam eum in holocaustis, in vitulis anniculis? [PL25.1209D] suscipiat Dominus in millibus arietum, 505 vel in decem millibus hircorum pinguium? si dabo primogenita mea pro impietate: fructus ventris mei pro peccato animae meae. Deus populum ad judicium provocarat: ille sciens peccatum suum non vult contendere, sed rogare, nec tamen in ipsis precibus habet fiduciam. Nihil enim dignum est, quod pro peccato possit Deo offerri, et nulla humilitas potest maculas eluere delictorum, quia impossibile est sanguinem taurorum, et vitulorum, et holocausta [PL25.1210A] medullata, et cruorem arietum, et hircorum pinguium, animae sordes lavare (Hebr. X). Numquid, ait, dabo primogenitum meum pro scelere meo, sicuti rex Moab fecisse describitur (IV Reg. III)? aut fructum ventris mei pro peccato animae meae, quod fecit Jephte, pro temeritate voti offerens filiam (Judith. XI)? Nos ergo qui sumus de populo Dei scientes quia non justificabitur in conspectu ejus omnis vivens (Ps. CXLII), et dicentes: Jumentum factus sum apud te (Ps. LXXII, 23), agentes poenitentiam pro peccatis, dubitamus et dicimus: In quo apprehendam Dominum, suscipiam Dominum meum excelsum? Quomodo eum potero tenere fugientem? quanta munditia valebo praeparare hospitium Trinitati? An comprehendam eum in holocaustomatibus, [PL25.1210B] ut totum me ei holocaustum offeram, vel in vitulis anniculis, ut lac deserens, et ad solidum veniens cibum, anno Domini acceptabili dignus efficiar? Si mille obtulero arietes, si decem millia hircorum, et totas Levitici victimas spiritualiter intelligens in me exhibuero, et cadant ex latere meo mille, et decem millia a sinistris meis (Ps. XC), tamen nihil dignum dare potero, in quo apprehendam, vel suscipiam Deum. Si dedero primogenita mea pro impietate, et fructum ventris mei pro peccato animae meae: dabo quidem quidquid in me primum est, sed pro meo peccato et impietate nihil dignum offeram Deo. Unde et David precatur, et dicit: Magis magisque lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitates meas ego [PL25.1210C] cognosco, et delictum meum contra me est semper (Ps. L, 3). Pro peccato animae solus digne sanguis offertur: et sanguis, non vitulorum, non arietum, non hircorum, sed proprius digne offertur, dicente atque quaerente propheta: 506 Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Et postea repondente: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Pretiosa in conspectu Domini, mors sanctorum ejus. (Ps. CXV). Verum et ipsum sanguinem non damus, sed reddimus. Et quid simile? cum justus pro peccatoribus, Dei Filius pro hominibus mortuus sit, nos peccatores et homines pro nominis ejus confessione moriamur?

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 25, coll. 1189C-1210C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22