XL. [Ib. XII, 2-8.] Quid est quod dicit, Si masculum pepererit mulier, immunda erit septem dies; secundum dies secessionis purgationis ejus immunda erit: et in die octavo circumcidet carnem praeputii ejus; et triginta et tres dies sedebit in sanguine suo mundo. Omne quod sanctum est non continget, et in sanctuarium non introibit? Quae differentia est inter septem dies illos quibus dicit eam immundam, et triginta tres quibus in sanguine suo mundo sedebit? Si enim jam immunda non est per triginta tres dies, quare non tangit quod sanctum est? An hoc adhuc interest, quia in sanguine est, licet mundo: ut hoc distet, quia cum immunda est, ubicumque etiam sederit, immundum facit; cum vero jam in sanguine mundo sedet, tantum quod sanctum est non ei licet tangere, et in sanctuarium intrare? Hoc est enim quod ait, secundum dies secessionis purgationis suae, quod dicit alio loco, immunditiam feminae quae menstruis purgatur, septem dierum esse, quando omne super quod sederit immundum erit (Id. XV, 19-23). Secessionis autem dicit, quoniam secedebat aliquantum, ne omnia coinquinaret, [PL34.695] cum perageret illos dies. Hos dies immunditiae ejus, si feminam pareret, Lex duplicabat, et quatuordecim faciebat: reliquos autem quibus sedebat in sanguine mundo suo, etiam ipsos duplices jusserat observari, id est sexaginta sex, ut omnes essent in partu masculi quadraginta, in feminae octoginta. Aliqui autem codices graeci non habent, in sanguine mundo suo; sed, in sanguine immundo suo.

Et cum adimpleti fuerint dies purgationis ejus, super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum aut turturem, pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii ad sacerdotem: et offeret eum ante Dominum, et exorabit pro ea sacerdos, et purgabit eam a fonte sanguinis ejus. Ista lex ejus quae peperit masculum aut feminam. Si autem non invenerit manus ejus quod satis est in agnum, et accipiet duos turtures, aut duos pullos columbinos; unum in holocaustum, et unum pro peccato: et exorabit pro ea sacerdos, et purgabitur. Recte ergo superius non legendum est, Offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, aut pullum columbinum aut turturem pro peccato, sicut nonnulli codices habent; sed sicut dictum est, et pullum columbinum aut turturem pro peccato: quandoquidem postea dicit, Si non invenerit manus ejus quod satis est ad agnum, et accipiet duos turtures: ubi plus videtur habere et; nam ea conjunctione detracta, integre sequitur, accipiet duos turtures aut duos pullos columbinos, unam avem scilicet in holocaustum, alteram pro peccato.

Sed quo peccato? Numquid peperisse peccatum est? An hic ostenditur illa propago ex Adam, unde Apostolus dicit, Ex uno in condemnationem; et quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 16, 12)? Et hic satis apparet quemadmodum dictum sit, Ego enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit (Psal. L, 7). Cur ergo non illud quod natum est purgari dicit Scriptura per hoc sacrificium, sed ipsam quae peperit? An ad ipsam quidem, unde illa origo trahebatur, relata purgatio est propter sanguinis fontem; non poterat tamen sine ipsius fetus purgatione fieri, qui ex ipso sanguine exortus est? Nam quo pertinet quod superius ait, Super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum aut turturem pro peccato, si nihil per hoc sacrificium fiebat pro eis qui nascebantur?

Quod si quisquam ita distinguere conabitur, ut dicat non esse jungendum, Super filio aut super filia offerre agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum pro peccato; sed ita potius legendum, Et cum adimpleti fuerint dies purgationis ejus super filio aut super filia, id est dies purgationis impleti fuerint super illo aut super illa, filio scilicet [PL34.696] vel filia; ut deinde ab alio sensu sequatur, Offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum pro peccato, id est, pro peccato suo, cum completi fuerint dies purgationis ejus super filio aut super filia: quisquis ergo ita distinguendum putaverit, ex Evangelio convincetur, ubi cum tale aliquid nato ex virgine Domino facerent, magis propter consuetudinem Legis, quam propter necessitatem alicujus in eo expiandi purgandique peccati, sic legitur, Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem Legis pro eo (Luc. II, 27): nondictum est, pro matre ejus, sed, pro eo; quamvis ea fierent quae hoc loco praecepta sunt de duobus turturibus aut duobus pullis columbinis. Sic enim baptizari ipse etiam dignatus est baptismo Joannis, qui erat baptismus poenitentiae in remissionem peccatorum (Matth. III, 13, 11), quamvis nullum haberet ille peccatum. Merito ergo quidam nostri ita interpretati sunt etiam istum in Levitico locum, ut non dicerent, super filio aut super filia; sed, pro filio aut pro filia. Hanc enim vim hujus praepositionis esse intellexerunt hoc loco, ubi graecus ait, ἐφ᾽ υἱῶι ἢ ἐπὶ θυγατρί. Sane advertendum est quam pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbini, sicut in Evangelio legitur (Luc. II, 24); quod Scriptura Levitici tunc jussit offerri, si non habuerit manus offerentis quod satis est in agnum.

XLI. [Ib. XIII, 20]. Homini si cui facta fuerit in cute corporis ejus cicatrix signi lucida, et fuerit in cute coloris ejus tactus leprae. Velut exponendo dixit posterius, unde quod primum dixerat intelligeretur, quoniam dixerat, Homini si cui facta fuerit in cute corporis ejus cicatrix signi lucida, ne cicatricem sic intelligeremus, quomodo solet esse vestigium sanati vulneris, aperuit hoc se de colore dicere, cum adjunxit, Et fuerit in cute coloris ejus tactus leprae. Quidquid ergo illud est, coloris vitium est, quod nomine cicatricis appellat. Quod vero ait, tactus leprae, non quod tactu color sentiatur; sed ita dicit tactum leprae, tanquam ipse homo vel corpus ejus lepra sit tactum, hoc est maculatum atque vitiatum: sicut dici solet, Tetigit eum, vel non tetigit febris. Denique ipsam maculam, tactum vocat, et eam semper isto nomine appellat. Unde nonnulli nostri non tactum, sed maculam interpretati sunt: quo nomine quidem planius videretur sonare quod legitur; sed potuit et graecus non dicere ἁφὴν, id est tactum, sed μῶμον, id est maculam, unde ἄμωμον dicit immaculatum: quanquam non ab illo solo quod in colore contingit, sed ab omni vitio purum solet Scriptura ἄμωμον dicere; unde non maculam coloris, sed omnis vitii notam vult intelligi, quod μῶμον appellat. Posset ergo quod ad solum colorem attinet σπίλον dicere; quo verbo usus est Apostolus, ubi ait de Ecclesia, Non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27). Nec μῶμον autem, nec σπίλον dixit, sed ἁφὴν, id est tactum: quod et in graeca lingua inusitate dicitur in coloribus, [PL34.697] et tamen hoc Septuaginta interpretes non piguit graece dicere; cur ergo latinos piguerit? Quod autem dicitur cicatrix signi, vel ideo dicitur, quod significet aliquid; vel ideo potius, quod ipsum hominem signo quodam discernit a caeteris, hoc est, notabilem reddit.

XLII. [Ib. XIII, 3.] Quid est quod ait, Et videbit sacerdos, et inquinabit eum? ad quem veniet ut mundetur. Sed inquinabit dictum est, inquinatum pronuntiabit, si haec in eo viderit, quae Scriptura dicit de macula leprae.

XLIII. [Ib. XIII, 4, 7, 2.] Si autem lucidus albus erit in cute coloris ejus, et humilis non fuerit aspectus ejus a cute. Lucidus albus subauditur tactus, id est, illa macula coloris, non pilus. Quod postea dicit, Si autem conversa mutata fuerit significatio in cute; hanc dicit significationem, quod superius signum in latino legitur. Nam graecus et supra et hic uno eodemque verbo usus est, σημασίαν dicens.

XLIV. [Ib. XIII, 5 et 6.] Et segregabit illum sacerdos septem diebus in secundo; et videbit illum sacerdos die septimo in secundo: et ecce obscurus tactus non est conversus tactus in cute; et purgavit eum sacerdos: signum enim est: hoc est, purgatum eum, pronuntiabit; non enim est lepra, sed signum.

XLV. [Ib. XIII, 4-7.] Si autem conversa mutata fuerit significatio in cute, posteaquam vidit illum sacerdos ut purget: et visus fuerit denuo sacerdoti, et viderit eum sacerdos, et ecce commutata significatio in cute; et inquinabit eum sacerdos: lepra est. Etiam hic inquinabit dixit, inquinatum pronuntiabit: et autem plus habet, ex more locutionis Scripturae. Hoc itaque videtur admonuisse, ut cum visus fuerit solus color albus et lucidus, discolor sano colori, adhuc probetur a sacerdote, ut si viderit etiam pilum mutatum in album colorem, et humiliorem factum cutis locum, in quo est albus color, tunc pronuntiet lepram, id est, inquinet hominem pronuntiando leprosum. Si autem, inquit, lucidus albus fuerit in cute coloris ejus, id est, lucidus albus fuerit ille tactus; quo nomine eamdem maculam appellat: et humilis non fuerit aspectus ejus a cute; et pilus non erit conversus in album, ipse autem est obscurus, id est ipse pilus, quia non est albus: et segregabit sacerdos tactum septem dies; et videbit sacerdos tactum die septimo, id est illam maculam: et ecce tactus manet ante eum; non commutatus est tactus in cute, id est, non est discolor et dissimilis inventus a cute. Ergo sanatum est quod vitiosum erat: sed adhuc jubet probari eamdem sanitatem per alios septem dies, atque ideo sequitur et dicit, Et segregabit illum sacerdos septem dies in secundo, id est septem alios dies; et videbit illum sacerdos die septimo in secundo: et ecce obscurus tactus, id est, quia non albus et lucidus, ac per hoc concolor sano colori; non est mutatus tactus, in cute, sicut et paulo ante dixit, hoc est non est dissimilis a caetera cute: et purgabit eum sacerdos, id est, purgatum pronuntiabit a suspicione leprae; non quod habuerit lepram, quam jam non habet, sed quoniam [PL34.698] lepra non fuit, quod in illo lucido et albo colore tactus, id est maculae illius quae apparuerat, cum exspectaretur utrum humilior fieret locus, et pilus illic in album converteretur, non contigit, sed potius ille tactus qui fuit ante lucidus et albus, obscurus inventus est, id est similis caetero colori, non lucidus: non erat ergo lepra, signum est enim, non lepra, quod sic apparuerit: tamen etiam propter hoc purgatus a suspicione leprae, lavabit vestimenta sua; quia et in illo signo aliquid fuit, propter quod lavanda fuerant vestimenta; et mundus erit.

XLVI. [Ib. XIII, 7, 8.] Deinde sequitur, Si autem conversa mutata fuerit significatio in cute, posteaquam vidit illum sacerdos ut purgaret illum; id est, posteaquam vidit eum sacerdos septimo die prius sanum, ut purgaret illum, mutata est illa significatio, id est illud signum in cute: et visus fuerit in secundo sacerdoti, id est post alios septem dies: et viderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute, id est, non stetit in illa sanitate, in qua eum viderat post primos septem dies. Et inquinabit illum sacerdos: lepra est. Jam hic quoniam illud quod visum fuerat post primos septem dies sanum, non stetit in suo, sed mutatum est in pristinum vitium, lepra pronuntiatur; ita ut non illic exspectetur vel locus humilior, vel pilus in album conversus. Cum enim lepra non sit notabilis atque vitiosa, nisi varietas; hoc ipsum de vitioso colore redire ad sanum, et de sano redire ad vitiosum, ita notabile est, ut non ibi fuerit exspectandum, quod in primo exspectari praeceperat, de humiliori loco et pili candore, sed jam etiam ista varietate sine dubitatione sit lepra.

XLVII. [Ib. XIII, 9-17.] Deinde sequitur: Et tactus leprae si fuerit in homine, veniet ad sacerdotem: et videbit sacerdos; et ecce cicatrix alba in cute; et haec mutavit capillum album, et a sano carnis vivae in cicatrice. Hinc si subtrahamus et, more enim locutionis Scripturarum positum est, iste erit sensus: Et videbit sacerdos; et ecce cicatrix alba in cute; et haec mutavit capillum album a sano carnis vivae in cicatrice. Ordo est: Mutavit capillum album in cicatrice a sano carnis vivae; id est, cum caro viva et sana habeat capillum obscurum, vel nigrum, haec cicatrix album habet. Lepra veterascens est in cute coloris ejus: et inquinabit eum sacerdos, id est, inquinatum pronuntiabit. Non segregabit eum, quia immundus est: hoc videtur dicere, quia ubi inventus fuerit pilus in album mutatus concolor albo vitio cutis, jam non segregatur, ut probetur; nec exspectatur utrum etiam humilior fiat locus; sed ex hoc tantum quod alba est cutis discolor caeterae, et album habet pilum discolorem caeteris qui sunt in carne viva et sana, lepra veterascens pronuntiatur: ideo veterascens, quia jam non est probanda illis bis septem diebus. Si autem restitutus fuerit color sanus, et conversus fuerit albus: quoniam dixerat totum album factum per totam cutem, eo ipso jam mundum esse; quia varietas ibi jam non esset. Deinde ait, Et quacumque die visus fuerit in eo color vivus, inquinabitur: ubi satis ostendit varietatem improbari. Ac per [PL34.699] hoc quod modo dixit, Si autem restitutus fuerit color sanus, et conversus fuerit albus, et veniet ad sacerdotem; et videbit sacerdos: et ecce conversus tactus in album; et purgabit sacerdos tactum; mundus est. Restitutum colorem sanum non debemus accipere, ut color sanus esset; etenim ipse erat per quem tamen fiebat immundus propter varietatem. Restitutum ergo dixit colorem sanum, ut illud esset quod fuerat, id est albus sano pereunte. Tunc enim rursus mundus erit, cum totus albus fuerit, quia nulla ibi varietas erit. Sed restitutum pro pereunte accipere, nimis inusitata locutio est. Magis enim videtur dicere debuisse, Si autem restitutus fuerit color albus: nunc vero ait, restitutus sanus, et conversus fuerit albus; tanquam diceret, Sanus color si restitutus fuerit in album.

XLVIII. [Ib. XIII, 30.] Quid est, quod cum de lepra capitis loqueretur, eam etiam quassationem appellavit, cum in solo colore fiat, vel cutis vel capillorum, et quod humilior aspectus ejus a caetera cute appareat, sine dolore tamen et sine ulla vexatione? An hoc quod immundum est quassationem voluit appellare pro plaga, velut hac immunditia homo percussus sit?

XLIX. [Ib. XIII, 47 et 48.] Quid sibi vult, quod cum diceret de lepra vestimentorum aliarumque rerum ad usus hominum pertinentium, ait, Aut in vestimento laneo, aut in vestimento stuppeo, aut in stamine, aut in lana, aut in lineis, aut in laneis; cum jam supra dixisset, in vestimento laneo, aut in vestimento stuppeo? Nam stuppeum est utique lineum. An illic vestimenta intelligi voluit; hic autem quodlibet laneum et quodlibet lineum? Non enim vestimenta sunt stramina jumentorum, cum sint lanea; aut vestimenta sunt retia, cum sint linea. Prius ergo specialiter de vestimentis, deinde generaliter de omnibus rebus laneis et lineis dicere voluit.

L. [Ib. XIII, 48.] Quaeritur quid dixerit, In omni operaria pelle; quod nonnulli interpretati sunt, In omni confecta pelle. Sed non ait graecus ἐργασμένωι δέρματι̇ ait autem ἐργασίμωι, quod verbum etiam in Regnorum libro positum est, ubi Jonathan loquitur ad David, Esto in agro in die operaria (I Reg. XX, 19), id est, in die qua fit opus. Ac per hoc etiam hic pellem operariam in qua fit opus debemus accipere, id est alicui operi accommodatam. Sunt enim pelles quae tantummodo ad ornamentum habentur, non ad opus.

LI. [Ib. XIII, 18.] Quid est quod ait, In omni vase operario pellis; nisi quod est ex pelle factum, hoc est in omni vase pellicco? Hoc autem isto loco vas dicit, quod Graeci appellant σκεῦος̇ hoc enim nomen generale est omnium utensilium. Aliud est autem quod appellatur ἀγγεῖον̇ nam et hoc latina lingua vas dicitur: sed ἀγγεῖον, illud magis intelligitur vas quod liquorem capit.

LII. [Ib. XV, 11.] Quid est quod ait, Et quemcumque tetigerit qui fluorem seminis patitur, et manus suas non lavit aqua, lavabit vestimenta, et lavabit corpus suum [PL34.700] aqua, et immundus erit usque in vesperam? Ambigue quippe positum est quod ait, manus suas non lavit aqua, velut posteaquam tetigerit. Sed intelligendum est, quemcumque non lotis manibus tetigerit, ipse quem fetigerit, lavabit vestimenta, etc.

LIII. [Ib. XVI, 16, 19.] Quid est, quod cum praeciperet quomodo intrare deberet sacerdos summus in sanctum, quod est intra velum, ait inter caetera, Et exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel, et ab injustitiis eorum, et de omnibus peccatis eorum? Quomodo ergo pro sanctis, si ab immunditiis filiorum Israel et ab injustitiis eorum de omnibus peccatis eorum? An quia non ait, pro immunditiis filiorum Israel, sed ab immunditiis, hoc intelligendum est, Exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel, id est pro eis qui sancti sunt ab immunditiis filiorum Israel, non consentientes immunditiis eorum: non quia pro ipsis tantum exorandum erat, sed quia etiam pro ipsis, ne quisquam putaret ita fuisse sanctos, ut nihil esset unde pro eis exoraretur, quamvis essent ab immunditiis filiorum Israel et ab injustitiis eorum alieni? De omnibus peccatis eorum, id est, quae injustitiae veniebant de omnibus peccatis eorum.

Potest et iste esse sensus, Exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel; id est, ut hoc pro illis exorari intelligatur, ut ab immunditiis filiorum Israel tuti essent. Sed exorabit non potest accipi, nisi quod alio verbo dicitur, propitiabit. Unde et propitiatorium vocatur, quod alii exoratorium interpretati sunt: graece autem dicitur ἱλαστήριον. Et quod hoc loco latinus ait, Exorabit pro sanctis, graecus habet ἐξιλάσεται, quod non intelligitur nisi pro peccatis. Unde scriptum est in Psalmo, Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis (Psal. CII, 3). Hic ergo aptior sensus est, ut intelligatur sacerdos etiam pro his propitiare Deum, qui sancti sunt ab immunditiis filiorum Israel; et quia licet ita sancti sint ut immunditiis filiorum Israel et injustitiis non consentiant, habent tamen aliquid propter quod eis necessaria sit propitiatio Dei.

Sane in quodam graeco invenimus, Et exorabit sanctum; non, pro sanctis: et illud quidem sanctum, genere neutro, id est τὸ ἅγιον. Nam posset intelligi, exorabit sanctum Deum, et nulla esset quaestio: quomodo autem possit intelligi, exorabit hoc sanctum, difficile est dicere, nisi forte illud sanctum quidquid est quod Deus est; quia et Spiritus sanctus, qui utique Deus est, neutro genere graece dicitur τὸ Πνεῦμα τὸ ἄγιον. Et forte hoc est, si tamen ille codex verior est, qui emendatior videbatur, ἐξιλάσεται τὸ ἅγιον, hoc est, τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, quod latine genere neutro dici non potest. Quamvis et in tribus aliis codicibus, uno graeco et duobus latinis, non invenerimus, nisi quod supra diximus, Exorabit pro sanctis. Quod potest et sic accipi, ut non pro sanctis hominibus, sed pro iis quae sancta sunt intelligatur, id est tabernaculo ipso, et quaecumque in eis essent sanctificata Domino: ut hoc sit, Exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum [PL34.701] Israel, propitiabit Deum pro iis quae sanctificata sunt Domino, ab immunditiis filiorum Israel; quia in medio eorum erat tabernaculum. Sic enim sequitur: nam cum dixisset, Exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel, et ab injustitiis eorum, de omnibus peccatis eorum; continuo subjecit, Et ita faciet tabernaculo testimonii quod creatum est in eis, in medio immunditiae eorum: ut ad hoc necessaria videatur illa propitiatio pro sanctis, id est pro tabernaculo et omnibus quae in eo sancta dicuntur. Nam et paulo post hoc dicit de altari, quod aspersione sanguinis mundaret illud sacerdos, et sanctificaret ab immunditiis filiorum Israel.

LIV. [Ib. XVI, 20.] Et perficiet exorans sanctum. Utrum perficiet sanctum? an exorans sanctum, secundum id quod supra diximus? nam et hic neutro genere graece dictum est τὸ ἅγιον. Utrum ergo exorans Dominum perficiet sanctum, id est perfecte sanctificat quod sanctificat? an perficiet, quod ait, exorans sanctum, id est, illud sanctum quod est τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον;

LV. [Ib. XVI, 20, 27, 29, 33.] De duobus hircis, uno immolando, et alio in desertum dimittendo, quem ἀποπομπαῖον vocant, solet esse disceptatio: et a quibusdam ille immolandus in bono accipitur, ille autem dimittendus in malo. Non tamen iste sensus ideo confirmandus est, quia homo in cujus manu in eremum hircus dimittitur, cum redierit, lavare jussus est vestimenta sua et corpus suum aqua, et sic ingredi in castra; tanquam et hoc sit indicium cur in malo sit ille hircus accipiendus, a cujus contagione homo abluendus est. Sic enim dicit abluendum et qui alterius hirci vitulique acceperit carnes, et extra castra combusserit; quia ita de illo et de vitulo fieri jubet, de quorum immolatorum sanguine fit aspersio, et sunt pro peccatis: ac per hoc non negligenter istorum duorum hircorum distinctio in allegorica significatione tractanda est. Item cum constituisset diem decimum septimi mensis sabbato sabbatorum, quo fieret supradicta purgatio a sacerdote illo uno qui patri succedit, loquens de eodem sacerdote ait, Exorabit sanctum sancti: quod jam nescio utrum aliter accipiendum sit, quam, Exorabit in sancto sancti, quodam genere locutionis; in illo scilicet sancto quo solus ipse summus sacerdos intrabat, quod est intra velum, ubi arca erat testimonii et altare incensi. Non enim eumdem locum tanquam Deum exorabit, sed quia ibi exorabit Deum, ita positum est, Exorabit sanctum sancti. Nam et hoc genere neutro in graeco positum est, τὸ ἅγιον τοῦ ἁγίου. An forte Spiritum sanctum sancti Dei, hoc est, τὸ ἅγιον Πνεῦμα τοῦ ἁγίου Θεοῦ; An potius Exorabit dictum est, Exorando purgabit? Nam sic verba contexit: Et exorabit sanctum sancti, et tabernaculum testimonii, et altare exorabit, et pro sacerdotibus et pro [PL34.702] omni synagoga exorabit. Quomodo ergo exorabit tabernaculum et altare, nisi, ut dictum est, intelligamus, exorando purgabit?

LVI. [Ib. XVII, 3, 4.] Illud quod dicit, Quicumque occiderit vitulum, aut ovem, aut capram in castris, et quicumque occiderit extra castra, et ad ostium tabernaculi testimonii non attulerit, et in hoc constituit peccatum, et comminatur facienti; non de iis dicit quae occiduntur ad usum vescendi, vel si quid aliud, sed de sacrificiis. Prohibuit enim privata sacrificia, ne sibi quisque quodammodo sacerdos esse audeat; sed illuc afferat, ubi per sacerdotem offerantur Deo. Ita enim nec vanis sacrificabunt: nam et hoc in ea consuetudine cavendum praemonuit. Cum ergo non liceret offerri sacrificia nisi in tabernaculo, cui templum postea successit; unde et rex Israel Jeroboam vaccas facere ausus est, quibus populus sacrificaret, ne hujus legis necessitate seducerentur ab eo qui sub regno ejus erant, dum pergerent Jerusalem ut in templo Dei offerrent sacrificia sua, in quo facto a Domino condemnatus est (III Reg. XII, 28-30): merito quaeritur quomodo licite sacrificaverit Elias extra templum Dei, quando et ignem de coelo impetravit, et prophetas daemoniorum convicit (Id. XVIII, 36 39). Quod mihi non videtur alia ratione defendi, quam illa qua defenditur et Abrahae factum, quod filium Deo jussus voluit immolare (Gen. XXII, 3-10). Cum enim jubet ille qui legem constituit, aliquid fieri quod in lege prohibuit, jussio ipsa pro lege habetur, quoniam auctor est legis. Non enim deesse possent miracula alia praeter sacrificium, quibus superarentur et convincerentur prophetae lucorum: sed Spiritus Dei qui fuerat in Elia, quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potest, quia dator est legis.

LVII. [Ib. XVII, 10-12.] Quid est quod prohibens edendum sanguinem dicit, Anima omnis carnis, sanguis ejus est? Quem totum locum sic explicat: Et homo, homo filiorum Israel, aut de proselytis qui appositi sunt in vobis, quicumque ederit omnem sanguinem; et statuam faciem meam super animam quae manducat sanguinem, et perdam illam de populo suo. Anima enim omnis carnis, sanguis ejus est. Et ego dedi illud vobis exorare pro animabus vestris: sanguis enim ejus pro anima exorabit. Propterea dixi filiis Israel, Omnis anima ex vobis non edet sanguinem; et proselytus qui appositus est in vobis, non edet sanguinem. Numquidnam si animam pecoris sanguinem dicimus, etiam anima hominis sanguis putanda est? Absit. Quomodo ergo non ait, Anima omnis carnis pecoris sanguis ejus est; sed, Anima, inquit, omnis carnis sanguis ejus est? In omni utique carne, etiam hominis caro deputatur. An quia vitale aliquid est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui in omnibus venis per corporis cuncta diffunditur, ipsam vitam corporis vocavit animam, non vitam quae migrat ex corpore, sed quae morte finitur? Qua locutione dicimus [PL34.703] istam vitam temporalem esse, non aeternam; mortalem, non immortalem: cum sit immortalis animae natura, quae ablata est ab Angelis in sinu Abrahae (Luc. XVI, 22); et cui dicitur, Hodie mecum eris in paradiso (Id. XXIII, 43); et quae in tormentis ardebat inferni (Id. XVI, 23). Secundum istam ergo significationem, qua perhibetur anima etiam haec temporalis vita, dixit apostolus Paulus, Non enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XX, 24); ubi se ostendere voluit et mori paratum pro Evangelio. Nam secundum significationem qua anima dicitur illa quae migrat ex corpore, magis eam pretiosam faciebat, cui tantum meritum conquirebat. Sunt et aliae hujusmodi locutiones. Vita itaque ista temporalis maxime sanguine continetur in corpore. Sed quid est quod ait, Dedi vobis eum ad altare Dei, exorare pro anima vestra; tanquam anima pro anima exoret? Numquid sanguis pro sanguine, quasi de nostro sanguine solliciti simus, cum pro anima nostra volumus exorari? Absurdum est hoc.

Sed multo est absurdius ut sanguis pecoris exoret pro anima hominis, quae mori non potest: cum manifeste Scriptura testetur in Epistola ad Hebraeos, illum sanguinem victimarum nihil profuisse ad exorandum Deum pro peccatis hominum; sed significasse aliquid quod prodesset. Impossibile est enim, inquit, sanguinem hircorum et taurorum auferre peccata (Hebr. X, 4). Restat itaque ut quoniam pro anima nostra exorat Mediator ille, qui omnibus illis sacrificiis quae pro peccatis offerebantur praefigurabatur, illud appelletur anima quod significat animam.

Solet autem res quae significat ejus rei nomine quam significat nuncupari; sicut scriptum est, Septem spicae, septem anni sunt; non enim dixit, septem annos significant: et, Septem boves, septem anni sunt (Gen. XLI, 26); et multa hujusmodi. Hinc est quod dictum est, Petra erat Christus (I Cor. X, 4): non enim dixit, Petra significat Christum, sed tanquam hoc esset, quod utique per substantiam non hoc erat, sed per significationem. Sic et sanguis quoniam propter vitalem quamdam corpulentiam animam significat, in sacramentis anima dictus est. Verum si quisquam putat animam pecoris esse sanguinem, non est in ista quaestione laborandum. Tantum ne anima hominis, quae carnem humanam vivificat, et est rationalis, sanguis putetur, valde cavendum est, et hic error modis omnibus refutandus. Quaerendae etiam locutiones, quibus per id quod continet, significetur id quod continetur, ut quoniam anima sanguine tenetur in corpore (nam si fuerit effusus abscedit), per ipsum aptius significata sit anima, et ejus nomen sanguis acceperit. Sicut ecclesia dicitur locus quo Ecclesia congregatur. Nam Ecclesia homines sunt, de quibus dicitur: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam (Ephes. V, 27). Hoc tamen vocari etiam ipsam domum orationum, idem apostolus testis est, ubi ait: Numquid domos [PL34.704] non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam Dei contemnitis (I Cor. XI, 22)? Et hoc quotidianus loquendi usus obtinuit, ut in ecclesiam prodire, aut ad ecclesiam confugere non dicatur, nisi qui ad locum ipsum parietesque prodierit vel confugerit, quibus Ecclesiae congregatio continetur. Scriptum est etiam, Et effundens sanguinem, qui fraudat mercedem mercenarii (Eccli. XXXIV, 27). Mercedem sanguinem dixit, quoniam ea sustentatur vita, quae nomine sanguinis appellatur.

Sed cum Dominus dicat, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis in vobis vitam (Joan. VI, 54); quid sibi vult quod a sanguine sacrificiorum, quae pro peccatis offerebantur, tantopere populus prohibetur, si illis sacrificiis unum hoc sacrificium significabatur, in quo vera fit remissio peccatorum: a cujus tamen sacrificii sanguine in alimentum sumendo, non solum nemo prohibetur, sed ad bibendum potius omnes exhortantur, qui volunt habere vitam? Quaerendum igitur quid significet, quod homo prohibetur in Lege sanguinem manducare, eumque Deo fundere jubetur. Nam de animae natura, cur per sanguinem significata sit, quantum in praesentia satis visum est, diximus.

LVIII. [Ib. XVIII, 7, 8.] Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non revelabis; turpitudo enim eorum est. Prohibet cum matre concumbere: ibi est enim turpitudo patris et matris. Nam postea prohibet et novercae, ubi dicit, Turpitudinem uxoris patris tui non revelabis; turpitudo enim patris tui est: ubi exposuit quomodo in matre utriusque sit turpitudo, id est patris et matris; in noverca enim tantum patris.

LIX. [Ib. XVIII, 9, 11.] Turpitudinem sororis tuae ex patre tuo, aut ex matre tua, quae domi est nata, vel quae foris nata est, non revelabis turpitudinem earum. Quae domi nata est, intelligitur ex patre: quae foris nata est, intelligitur ex matre, si forte de priore viro eam mater susceperat, et cum illa in domum venerat, quando patri ejus nupsit, quem monet Scriptura ne revelet turpitudinem sororis suae. Hic videtur non prohibuisse, et quasi praetermisisse concubitum cum sorore de utroque parente nata: non enim dicit, Turpitudinem non revelabis sororis tuae ex patre et matre, sed, ex patre aut ex matre. Verum quis non videat etiam illud esse prohibitum multo maxime? Si enim non licet sororis turpitudinem revelare ex quolibet parente natae, quanto magis ex utroque? Quid est autem quod interposita prohibitione concubitus, etiam cum suis neptibus, sive de filio, sive de filia, sequitur et dicit, Turpitudinem filiae uxoris patris tui non revelabis? Si enim huc usque dixisset, intelligeremus etiam cum filia novercae prohibitum fuisse concubitum, quam ex priore viro noverca peperisset, nec hujus qui prohibetur soror esset, vel ex patre, vel ex [PL34.705] matre: cum vero addidit, Ex eodem patre soror tua est, non revelabis turpitudinem ejus, manifestat de sorore factam esse istam prohibitionem, cum fuerit ex patre et ex noverca, de qua jam superius dixerat. An ideo iterum hoc apertius voluit prohibere, quia superius subobscurum fuit? saepe enim hoc facit Scriptura.

LX. [Ib. XVIII, 14.] Turpitudinem fratris patris tui non revelabis, et ad uxorem ejus non introibis. Exposuit quid dixerit, Turpitudinem fratris patris tui, id est, patrui tui, non revelabis: hoc est enim, ad uxorem ejus non introibis. In uxore quippe patrui, voluit intelligi turpitudinem patrui; sicut in uxore patris, turpitudinem patris.

LXI. [Ib. XVIII, 16.] Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis; turpitudo fratris tui est. Quaeritur utrum hoc vivo fratre, an mortuo sit prohibitum: et non parva quaestio est. Si enim dixerimus de vivi fratris uxore locutam Scripturam, uno generali praecepto, quo prohibetur homo ad uxorem accedere alienam (Exod. XX, 14), etiam hoc utique continetur. Quid est ergo quod tam diligenter has personas, quas appellat domesticas, propriis prohibitionibus distinguit a caeteris? Non enim et quod prohibet de uxore patris, hoc est de noverca, vivo patre accipiendum est, et non potius mortuo. Nam vivo patre quis non videat multo maxime prohibitum, si cujuslibet hominis uxor aliena prohibita est maculari adulterio? De his ergo personis videtur loqui, quae possent non habentes viros in matrimonium convenire, nisi Lege prohiberentur, sicut fertur esse consuetudo Persarum. Sed rursus, si fratre mortuo intellexerimus prohibitum esse ducere fratris uxorem, occurrit illud, quod excitandi seminis causa, si ille sine filiis defunctus esset, jubet Scriptura esse faciendum (Deut. XXV, 5): ac per hoc collata ista prohibitione cum illa jussione, ne invicem adversentur, intelligenda est exceptio, id est, non licere cuiquam defuncti fratris ducere uxorem, si defunctus posteros dereliquit; aut etiam illud esse prohibitum, ne liceret ducere fratris uxorem, etiam quae a fratre vivo per repudium recessisset. Tunc enim, sicut Dominus dicit, ad duritiam Judaeorum Moyses permiserat dare libellum repudii (Matth. XIX, 8), et per hanc dimissionem potuit putari quod licite quisquam sibi uxorem copularet fratris, ubi adulterium non timeret, quoniam repudio discessisset.

LXII. [Ib. XVIII, 17.] Turpitudinem mulieris et filiae ejus non revelabis: id est, ne putet quisquam licere sibi ducere filiam uxoris suae. Simul enim mulieris et filiae ejus non licet revelare turpitudinem, id est ambabus misceri, et matri et filiae.

LXIII. [Ib. XVIII, 17, 18.] Filiam filii ejus et filiam filiae ejus non accipies. Etiam neptem uxoris de filio vel de filia duci prohibuit. Uxorem super sororem ejus non accipies in zelum. Hic non prohibuit superducere, quod licebat antiquis propter abundantiam propagationis: sed sororem sorori noluit superduci; [PL34.706] quod videtur fecisse Jacob (Gen. XXX, 22-28), sive quia nondum fuerat lege prohibitum, sive quia suppositae alterius fraude deceptus est, et illa magis de placito veniebat, quam posterius accepit; sed injustum erat priorem dimitti, ne faceret eam moechari. Hoc autem quod ait in zelum, utrum ideo positum est, ne sit zelus inter sorores, qui inter illas quae sorores non essent contemnendus fuit? an ideo potius, ne propter hoc fiat, id est ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur?

LXIV. [Ib. XVIII, 19.] Et ad mulierem in segregatione immunditiae ejus non accedes revelare turpitudinem ejus: id est, ad menstruatam mulierem non accedes. Segregabatur enim secundum Legem, propter immunditiam. Hoc cum superius satis sufficienter prohibuisset (Levit. XV, 19-27), quid sibi vult quod etiam hic hoc eisdem praeceptis voluit adjungere? An forte in superioribus quod jam dictum est, ne figurate accipiendum putaretur, etiam hic positum est, ubi talia prohibita sunt, quae etiam tempore Novi Testamenti remota umbrarum veterum observatione, sine dubio custodienda sunt? Quod videtur etiam per prophetam Ezechielem significasse, qui inter illa peccata quae non figuratae, sed manifestae iniquitatis sunt, etiam hoc commemorat, ad mulierem menstruatam si quis accedat; et inter justitiae merita, si non accedat (Ezech. XVIII, 6, et XXII, 10). Qua in re non natura damnatur, sed concipiendae proli noxium perhibetur.

LXV. [Ib. XVIII, 20] Et ad uxorem proximi tui non dabis concubitum seminis tui, inquinari ad eam. Ecce ubi rursus prohibet adulterium, quod cum aliena uxore committitur, quod etiam in Decalogo prohibetur (Exod. XX, 14). Unde apparet illa ita prohibita, ut etiam mortuis viris suis non ducantur uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.

LXVI. [Ib. XVIII, 21.] Et a semine tuo non dabis servire principi. Hic non video quid intelligatur, nisi principi qui pro Deo colitur. Non enim ait δουλεύειν, sed λατρεύειν, in graeco, quod latinus non solet interpretari, nisi ut dicat servire; plurimum autem distat. Nam servire hominibus sicut servi serviunt, quod non est λατρεύειν, sed δουλεύειν, Scriptura non prohibet: servire autem secundum id quod est λατρεύειν, non jubetur hominibus, nisi uni vero Deo, sicut scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). Non solum autem hoc verbo, quod ait λατρεύειν, satis significat quem principem dicat, id est, cui cultus tanquam Deo exhibetur; verum etiam eo quod adjungit, Et non profanabis nomen sanctum, sive Dei, de cujus populo datur illo modo servire principi; sive nomen sanctum ipsius populi Israel, propter quod dicitur, Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XI, 44; XIX, 2; et I Petr. I, 16). Opportunissime etiam hic adjungit, Ego Dominus; hoc utique [PL34.707] admonens, quia illi soli debetur λατρεία, id est ea servitus qua servitur Deo.

LXVII. [Ib. XVIII, 25.] Quod dicit, Et exhorruit terra eos qui insident super eam, propter mala facta eorum, quae superius commemoravit, non ideo dictum putandum est, quod habeat terra sensum quo ista sentiat et exhorreat; sed nomine terrae homines significat, qui sunt super terram. Proinde cum haec mala faciunt homines, inquinant terram, quia inquinantur homines qui haec imitantur; et exhorret terra, quia exhorrent homines qui nec faciunt nec imitantur.

LXVIII. [Ib. XIX, 11.] Non furtum facietis neque mentiemini, neque calumniam faciet unusquisque proximo. Illud de furto positum est in Decalogo. Quod autem dicit, Neque mentiemini, neque calumniam faciet unusquisque proximo, mirum si non eo praecepto continetur, quod ibi positum est, Neque falsum testimonium dices adversum proximum tuum (Exod. XX, 15, 16); quoniam neque calumnia sine mendacio fieri potest, quod falsi testimonii generalitate concluditur. Sed utrum haec aliqua compensatione admittenda sint, magna quaestio est: sicut de mendacio pene omnibus videtur, quod ubi nemo laeditur, pro salute mentiendum est. Utrum ergo ita et de furto? an furtum fieri non potest, ubi nullus laeditur? Quinimo fieri potest, etiam quando ei cui fit consulitur, tanquam si quisquam homini volenti se occidere, gladium furetur. Nam calumnia nescio utrum cuiquam ad ejus utilitatem fieri possit: nisi forte quod ad majus gaudium fiebat, quo postea fruerentur, quod Joseph de scypho calumniabatur fratribus suis, quibus etiam explorationis falsum crimen intenderat (Gen. XLIV, 5, et XLII, 9, 14). Quanquam si definitionibus ista determinare tentemus, fortasse furtum non est, nisi quando alieno occulte ablato proximus laeditur; et calumnia non est, nisi quando falsi criminis objectione proximus laeditur: mendacium autem non possumus dicere tunc tantummodo esse, quando proximus laeditur; cum enim falsum ab sciente dicitur, procul dubio mendacium est, sive illo quisquam, sive nemo laedatur. Proinde magna quaestio de mendacio, utrum possit aliquando justum esse mendacium, facile solveretur fortasse, si sola praecepta intueremur, non et exempla. Nam quid isto praecepto absolutius, Non mentiemini? Sic enim dictum est, quomodo, Non facies tibi idolum; quod factum non potest aliquando justum esse; et quomodo dictum est, Non moechaberis: quis autem dicat aliquando moechiam justam esse posse? Et, Non furaberis: secundum enim definitionem illam furti, justum esse furtum nunquam potest. Et, Non occides (Exod. XX, 4, 14, 15, 13); quoniam cum homo juste occiditur, lex eum occidit, non tu: numquid ita dici potest, Cum homo juste mentitur, lex mentitur? Sed exempla faciunt difficillimam quaestionem. Mentitae sunt obstetrices Aegyptiae, et bona illis Deus retribuit (Id. I, 19, 20): mentita est Raab pro exploratoribus terrae, et ideo liberata est (Josue II, 4, et VI, 23). An ex quo dictum est in Lege, Non mentiemini, ex illo intelligendum est nec in tali causa licere mendacium, [PL34.708] in quali causa legitur Raab esse mentita? Sed magis credibile est, quia injustum erat mendacium, ideo prohibitum; non quia prohibitum, ideo factum injustum. Fortassis ergo, sicut de obstetricibus diximus, non hoc in eis remuneratum quod mentitae sunt, sed quod infantes Hebraeos liberaverunt, ut propter hanc misericordiam illud peccatum veniale sit factum, non tamen existimetur non fuisse peccatum: sic etiam de Raab intelligendum est, remuneratam in illa liberationem exploratorum, ut propter eamdem liberationem venia sit data mendacio. Ubi autem venia datur, manifestum est esse peccatum. Sed illud cavendum est, ne ita quisque existimet etiam caeteris peccatis, si propter liberationes hominum fiant, ita veniam posse concedi. Multa enim mala intolerabilia et nimium detestanda istum sequuntur errorem.

LXIX. [Ib. XIX, 15.] Non nocebis proximo. Si quid sit nocere et non nocere, pateret hominibus, hoc generale praeceptum ad innocentiam retinendam fortasse sufficeret. Omnia enim quae prohibentur committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt, quod dictum est, Non nocebis proximo. Nam quod sequitur, Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, aliquando evenit, ut non rapiendo quisque noceat. Nam gladius insanienti rapiendus est, et si non fecerit quis ut oportuerit, magis nocuerit.

LXX. [Ib. XIX, 17 et 18.] Quid est quod cum supra dixisset, Non odio habebis fratrem tuum in animo tuo: arguendo argues proximum tuum, et non accipies propter ipsum peccatum, consequenter adjunxit, Et non vindicatur manus tua? utrum pro eo quod est, non punitur? Animo enim bono facis, cum disciplinam peccanti proximo imponis, ne accipias peccatum ejus negligendo. Ad hoc enim pertinet quod ante posuit, Non odio habebis proximum tuum in animo tuo. Videri enim potest ei qui arguitur, quod oderis cum, cum non sit in animo tuo. An, non vindicatur manus tua, hoc potius admonet, ne quaeras vindicari manum tuam, nec ulciscendi libidine rapiaris? Nam quid est aliud, vindicari velle, nisi laetari vel consolari de alieno malo? Et ideo dictum est, Non irasceris filiis populi tui. Sic enim recte ira definita est, quod sit ulciscendi libido. Quidam vero codices habent, Et non vindicabitur manus tua: id est, ne arguendo vindicare te velis, sed potius consulere illi quem arguis.

LXXI. [Ib. XIX, 28.] Et incisiones super animam non facietis in corpore vestro. Super animam dixit, super funus mortui: de anima quippe dolor est quae recessit. Ad hunc autem dolorem pertinet luctus, in quo luctu nonnullae gentes habent consuetudinem secare corpora sua. Hoc fieri Deus prohibet.

LXXII. [Ib. XX, 5.] Ita ut fornicentur in principes [PL34.709] de populo suo. Non de populo suo principes, sed de populo suo fornicentur. Eos quippe principes vult hic intelligi, qui pro diis colebantur: sicut Apostolus dicit, Secundum principem potestatis aeris (Ephes. II, 2); et in Evangelio Dominus, Nunc princeps hujus mundi missus est foras (Joan. XII, 31); et, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Id. XIV, 30).

LXXIII. [Ib. XX, 10.] Homo, homo quicumque adulteraverit uxorem viri, aut quicumque adulteraverit uxorem proximi sui, morte moriantur: pluraliter dixit, morte moriantur, hoc est qui adulteravit, et quae adulterata est. Hic aliquid distare voluit inter quemlibet virum et proximum, quamvis multis locis proximum pro omni homine ponat. Sed quae est ista locutio, ut cum jam dixisset de viro, hoc idem repetierit de proximo, cum sit consequens, ut multo magis ab uxore proximi abstinendum sit, si ab uxore cujuslibet viri abstinendum est? Nam si prius de proximo dixisset, ne putaretur uxorem licere adulterare non proximi, addendum fuisset de quolibet viro: nunc vero, si quod minus est non licet; quanto minus licet quod majus malum est? Nam si non licet adulterare uxorem cujuslibet viri, quanto magis proximi? An forte ista repetitio tanquam exponit quid prius dictum sit, ut ideo intelligat homo quantum malum sit adulterare uxorem viri, quia si hoc fecerit, uxorem proximi adulterat? Proximus est enim omnis homo homini.

LXXIV. [Ib. XX, 16.] Et mulier quae accesserit ad omne pecus, ascendi ab eo, interficietis mulierem et pecus: morte moriantur; rei sunt. Quaeritur quomodo sit reum pecus, cum sit irrationale, nec ullo modo legis capax. An quemadmodum transferuntur verba modo locutionis, quae graece appellatur μεταφορὰ, ab animali ad inanimale, sicut dicitur improbus ventus, vel iratum mare; ita et hic translatum est a rationali ad irrationale? Nam pecora inde credendum est jussa interfici, quia tali flagitio contaminata, indignam refricant facti memoriam.

LXXV. [Ib. XX, 17.] Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo, aut ex matre sua, et viderit turpitudinem ejus; improperium est: exterminabuntur in conspectu generis sui. Turpitudinem sororis suae revelavit, peccatum suum accipient. Quid ait in hoc loco, viderit, nisi concumbendo cognoverit? sicut in Lege dicitur, Cognovit uxorem suam (Gen. IV, 1, 17 et 25), pro eo quod est, mixtus est ei. Et quid ait, peccatum suum accipient, cum de poena eorum loqueretur, nisi quia et ipsam poenam peccati, peccatum voluit appellare?

LXXVI. [Ib. XX, 20, 25.] Quicumque dormierit cum cognata sua, turpitudinem cognationis suae revelavit: sine filiis morientur. Quaeritur quousque sit intelligenda ista cognatio, cum ex longo gradu liceat utique accipere uxorem, semperque licuerit. Sed intelligendum est ex his gradibus quos prohibuit, non licere, et [PL34.710] secundum ipsos dictum, Quicumque dormierit cum cognata sua: ubi et aliquas non commemoratas intelligendas dimisit, sicut sororem de utroque parente, sicut uxorem fratris matris, id est avunculi. Nam de uxore patrui primum prohibuit, quamvis haec non cognatio, sed affinitas perhibetur. Sed quid est, sine filiis morientur; cum filii ex hujusmodi conjunctionibus et ante nati sint, et hodieque nascantur? An hoc intelligendum est Lege Dei constitutum, ut quicumque ex eis nati fuerint, non deputentur filii, id est nullo parentibus jure succedant?

Et non exsecrabiles facietis animas et in pecoribus, et in volucribus, et in omnibus serpentibus terrae, quae ego segregavi vobis in immunditiam. Videtur hic significare non haec natura immunda esse, sed aliquo sacramenti signo; quandoquidem dicit, quae ego segregavi vobis in immunditiam, tanquam immunda eis non essent, si eis segregata non essent.

LXXVII. [Ib. XX, 27.] Et vir aut mulier, si forte fuerit illi ventriloquus, aut incantator, morte moriantur ambo: lapidibus lapidibitis eos; rei sunt. Utrum vir et mulier, an vir et ventriloquus, aut mulier et ventriloquus sive incantator. Sed hoc magis, et qui habet, et quem habet.

LXXVIII. [Ib. XXI, 7, 8.] Mulierem fornicariam et profanam non accipient, et mulierem ejectam a viro suo; quoniam sanctus est Domino Deo suo. Superius, non accipient dixerat; nunc autem, quoniam sanctus est, non, quoniam sanctisunt: de pluribus qui uno sunt tempore sacerdotibus loquebatur, et de unoquoque eorum dixit, quonian sanctus est; locutione qua solet uti Scriptura. Nam unum illum summum postea commemorat, qui intrabat ad sancta sanctorum. Nam et pluraliter conclusit, licens, Et sanctificabis eum: dona Domini Dei vestri iste offeret; sanctus est, quoniam sanctus ego Dominus, qui sanctifico eos. Quantum autem pertinet ad dona, quoniam dixit, dona Domini Dei vestri ipse offeret, non solum summus ille offerebat, sed etiam secundi sacerdotes. Ac per hoc quod ait, Mulierem fornicariam et profanam et ejectam a viro suo non accipient, hoc et secundi sacerdotes prohibiti sunt: nam de summo postea dicit, qui etiam nonnisi virginem accipere jussus est.

LXXIX. [Ib. XXI, 10.] Et sacerdos magnus a fratribus suis: id est, qui inter fratres suos magnus est, ille scilicet unus magnus sacerdos. Cui fusum est super caput ex oleo christo: ipsum oleum appellat Scriptura christum.

LXXX. [Ib. XXI, 10.] Et consummatus manus induere vestimenta: illa utique, quae in veste sacerdotali operosissime describuntur.

LXXXI. [Ib. XXI, 10 et 11.] Caput non reteget cidari, et vestimenta sua non scindet, et super omnem animam mortuam non introibit. Intelligitur ea quae supra dixit, in luctu facere eum prohibitum, id est, caput nudare [PL34.711] cidari, et vestimenta scindere. Vestimenta enim scindere lugentium erat antiquorum: sicut de Job scriptum est, cum ei filii ejus ruina nuntiarentur oppressi (Job. I, 20). Nudare autem caput cidari propterea lugentis esse potuit, quia detractio est ornamenti. Quod vero ait, Super omnem animam mortuam non introibit; quomodo dicat animam mortuam corpus mortuum, difficile est intelligere: ea tamen Scripturarum est usitata locutio, quae nobis inusitatissima est. Nomen ergo rectricis suae etiam corpus accipit anima destitutum, quoniam reddendum illi est in resurrectione; sicut aedificium quod appellatur ecclesia, etiam cum inde Ecclesia exierit, qui homines sunt, nihilominus ecclesia dicitur. Sed cum corpus non accipiat animae nomen in homine vivente, quomodo tunc vocetur anima, cum caruerit anima, mirum est. Porro si animam mortuam intellexerimus a corpore separatam, ut ipsam separationem mortem dixisse videatur, id est ut anima mortua sit dirempta a corpore, non natura sua perdita (non enim et cum dicimur mortui peccato [Rom. VI, 2], natura dicitur interiisse, sed quod jam peccato non utimur: ut sic intelligatur anima mortua, id est corpori mortua, quod uti eo desierit, cum in sua natura vivat); quomodo potest quisquam intrare super animam mortuam, quod sacerdos iste prohibetur, cum quisquis intrat, super mortuum corpus intret, non super animam quae discessit a corpore? An ipsam vitam temporalem animae vocabulo appellavit, quae utique mortua est in defuncto corpore, anima illa emigrante, quae mori non potest? Non quod ipsa vita anima fuerit; sed quod per animae praesentiam, qua subsistebat, nomen ejus acceperit: sicut distinximus, cum de sanguine loqueremur, quid dictum sit, Anima omnis carnis, sanguis ejus est (Supra, quaest. 57). Est enim et ipse sanguis mortuus in corpore mortui: non enim cum abscedente anima abscessit. Vetuit ergo Scriptura summum sacerdotem etiam super patris vel matris funus intrare; quod secundum non prohibuit. Sequitur enim, Super patrem suum et super matrem suam non inquinabitur. Ordo est autem verborum, Super patrem suum non inquinabitur, nec super matrem suam.

LXXXII. [In. XXI, 12.] Et de sanctis non exibit: eo procul dubio tempore quod suorum funera celebrabantur, sicut et septem diebus quibus sanctificabatur, de sanctis est exire prohibitus (Levit. VIII, 33); non autem semper. Sane si uxores ducere, vel filios gignere non vetabantur summi tunc sacerdotes, magna oritur quaestio. Cum Lex etiam conjugali concubitu immundum hominem dicat usque ad vesperam, etiam cum abluerit corpus suum aqua (Id. XV, 16); et jubeatur summus sacerdos propter incensum continuationis bis in die quotidie intrare intra velum (Exod. XXX, 7, 8), ubi erat altare incensi, nec quemquam immundum ad sancta fas esset accedere: quomodo id quotidie summus sacerdos implebat, si filios procreabat? Nam si aegritudo illi accidisset, quis loco ejus fungeretur, si quis inquirat; responderi potest [PL34.712] quod gratia Dei non aegrotabat: numquid sic etiam de filiorum procreatione responderi potest? Unde fit consequens ut aut continens esset, aut diebus aliquibus intermitteretur incensum; aut si illud intermitti non posset, quod nonnisi per summum sacerdotem necesse esset imponi, non fieret immundus coitu conjugali, merito praecipuae sanctificationis suae. Aut si etiam ad ipsum pertinet, quod de omnibus filiis Aaron in consequentibus dicit, ut nullus eorum accedat ad sancta, si cui aliquid acciderit immunditiae; illud profecto restat accipere, quod nonnullis diebus non imponebatur incensum.

LXXXIII. [In XXI, 11.] Quod autem super funus patris sui summus sacerdos prohibetur intrare, quaeri potest quomodo jam esse poterat summus sacerdos, nondum mortuo patre suo, cum eos patribus succedere jubeat. Ideo necesse erat nondum sepulto summo sacerdote, continuo substitui sacerdotem propter continuationis incensum, quod per summum sacerdotem quotidie oportebat imponi. Quanquam et illa quaestio de aegritudine summi sacerdotis manet, si vel moriturum necesse erat diebus aliquibus aegrotare: nisi forte et hoc ita solvatur, ut dicatur non solere summos sacerdotes, nisi subito mori, non praecedente aegritudine; sicut de ipso Aaron Scriptura testatur (Num. XX, 26-29).

LXXXIV. [In XXI, 15.] Advertendum est quoties dicit, Ego Dominus, qui sanctifico eum, loquens de sacerdote; cum hoc etiam Moysi dixerit, Et sanctificabis eum (Exod. XXIX, 24). Quomodo ergo et Moyses sanctificat et Dominus? Non enim Moyses pro Domino: sed Moyses visibilibus Sacramentis per ministerium suum; Dominus autem invisibili gratia per Spiritum sanctum, ubi est totus fructus etiam visibilium Sacramentorum. Nam sine ista sanctificatione invisibilis gratiae, visibilia Sacramenta quid prosunt? Merito autem quaeritur, utrum etiam ista invisibilis sanctificatio sine visibilibus Sacramentis, quibus visibiliter homo sanctificatur, pariter nihil prosit: quod utique absurdum est. Tolerabilius enim quisque dixerit, sine illis istam non esse, quam si fuerit non prodesse; cum in ista sit omnis utilitas illorum. Sed etiam hoc, quod sine illis ista esse non possit, quomodo recte dicatur, intuendum est. Nihil quippe profuit Simoni mago visibilis Baptismus, cui sanctificatio invisibilis defuit: sed quibus ista invisibilis, quoniam affuit profuit, etiam visibilia Sacramenta perceperant similiter baptizati. Nec tamen Moyses, qui visibiliter sacerdotes sanctificabat, ubi fuerit ipse ipsis sacrificiis vel oleo sanctificatus, ostenditur: invisibiliter vero sanctificatum negare quis audeat, cujus tanta gratia praeeminebat? Hoc et de Joanne Baptista dici potest: prius enim baptizator, quam baptizatus apparuit (Matth. III, 11, 14). Unde eum sanctificatum nequaquam negare possumus: id tamen in eo factum visibiliter non invenimus [PL34.713] antequam ad ministerium baptizandi veniret. Hoc et de latrone illo, cui secum crucifixo Dominus ait, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Neque enim sine sanctificatione invisibili tanta felicitate donatus est. Proinde colligitur invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse atque profuisse sine visibilibus Sacramentis, quae pro temporum diversitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint, et alia modo sint: visibilem vero sanctificationem, quae fieret per visibilia Sacramenta, sine ista invisibili posse adesse, non posse prodesse. Nec tamen ideo Sacramentum visibile contemnendum est: nam contemptor ejus invisibiliter sanctificari nullo modo potest. Hinc est quod Cornelius et qui cum eo erant, cum jam invisibiliter infuso sancto Spiritu sanctificati apparerent, baptizati sunt tamen (Act. X, 44-48): nec superflua judicata est visibilis sanctificatio, quam invisibilis jam praecesserat.

LXXXV. [Ib. XXII, 1, 2.] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens, Dic Aaron et filiis ejus, et attendant a sanctis filiorum Israel, et non profanabunt nomen sanctum meum, quanta ipsi sanctificant mihi. Ego Dominus. Et dices illis, In progenies vestras omnis homo quicumque accesserit ab omni semine vestro ad sancta, quaecumque sanctificaverint filii Israel Domino, et erit immunditia ejus in illo, exterminabitur anima illa a me. Ego Dominus Deus vester. Ablata est omnis dubitatio, neminem sacerdotum vel summorum vel secundorum debuisse accedere ad sancta, si immunditia ejus in ipso esset. Erat ergo consequens continentia sacerdotis, ne propter filiorum procreationem aliquibus diebus non imponeretur continuationis incensum, quod a solis summis sacerdotibus bis in die solebat imponi, mane et vespera (Exod. XXX, 7, 8): quandoquidem post coitum conjugalem etiam loto corpore immundus erat usque ad vesperam (Levit. XV, 16), a quo id necesse erat imponi. Quod autem ait, quae sanctificant filii Israel, intelligendum est, offerendo sacerdotibus offerendum per eos Domino. Et notandum sanctificationis genus, quod fit voto et devotione offerentis. Sed utrum sicut isto modo sanctificantur ea quae offeruntur ab hominibus, ita et ipsi homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re seipsos vovent, observandum est in Scripturis.

LXXXVI. [Ib. XXII, 4.] Et qui tetigerit omnem immunditiam animae: id est, aliquid morticinum, cujus secundum Legem tactus inquinat.

LXXXVII. [Ib. XXIV, 15, 16.] Homo, homo si maledixerit Deum suum, peccatum accipiet: nominans autem nomen Domini, morte moriatur: quasi aliud sit maledicere Deum suum, aliud nominare nomen Domini; atque illud sit peccatum, hoc autem tantum nefas, ut etiam morte sit dignum. Quamvis hoc loco ita intelligendum sit, quod dictum est, nomen Domini, ut cum maledicto fiat, id est maledicendo nominet. Quid ergo distat inter illud peccatum et hoc tanti sceleris crimen? An forte hoc ipsum repetendo monstravit non leve illud [PL34.714] esse peccatum, sed tantum scelus quod morte puniendum sit? sed quia per distinctionem hoc intulit, non dicens, nominans enim, sed, nominans autem; subobscurum factum est. Et ideo si hoc recte intelligitur, notandum est etiam locutionis genus.

LXXXVIII. [Ib. XXIV, 17.] Et homo qui percusserit omnem animam hominis, et mortuus fuerit, morte moriatur. Non ait, Quicumque percusserit hominem, et mortuus fuerit, sed, animam hominis; cum potius corpus hominis a percussore feriatur, sicut et Dominus dicit, Nolite timere eos qui corpus occidunt (Matth. X, 28). Eo more ergo quo solet Scriptura, appellat animam vitam ipsam corporis, quae fit per animam, et hinc voluit ostendere homicidam, quod hominis animam percutiat, id est percutiendo vita hominem privet. Cur ergo addidit, Et mortuus fuerit, si jam hoc ipso ostendit homicidium, quod animam hominis percusserit, id est vita homo a percutiente privatus sit? An exponere voluit quomodo accipiendum sit, quod dixerat, hominis animam percussam, et sic ait, et mortuus fuerit, tanquam diceret, id est mortuus fuerit? hoc est enim, animam hominis fuisse percussam.

LXXXIX. [Ib. XXV, 2-7.] Cum introieritis in terram quam ego do vobis, et requieverit terra quam ego do vobis, sabbata Domini. Sex annis seminabis agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, et congregabis fructum ejus: anno autem septimo sabbata, requies erit terrae, sabbata Domino. Quomodo intelligendum est, Cum introieritis in terram quam do vobis, et requieverit terra; sex annis seminabis agrum tuum, etc., quasi tunc fier praeceptum sit, quando terra requieverit; cum propterea terra requiescat, quoniam hoc fit. Requiem enim terrae septimo utique anno vult intelligi, quo jussit nihil in ea quemquam operari per agriculturam. Sed nimirum longum hyperbaton facit obscuritatem huic sensui. Videtur ergo hic esse ordo verborum: Cum introieritis in terram quam ego do vobis, et requieverit terra quam ego do vobis, sabbata Domini: quae ab se surgunt agrum tuum non metes, et uvam sanctificationis tuae non vindemiabis: annus requiescendi erit terrae. Et erunt sabbata terrae esca tibi, et puero tuo, et puellae tuae, et mercenario tuo, et inquilino qui applicitus est ad te, et pecoribus tuis, et bestiis quae sunt in terra tua omne quod nascetur ex eo in escam. Interposuit autem exponendo quomodo terra requiescat, et ait: Sex annis seminabis agrum tuum, et sex annis putabis vitem tuam, et congregabis fructum ejus: anno autem septimo sabbata, requies erit terrae, sabbata Domini. Agrum tuum non seminabis, et vineam tuam non putabis. Et per hoc quod ait, non putabis, omnem culturam eo anno prohibitam debemus accipere. Neque enim si putanda non est, aranda est, aut adminiculis suspendenda, vel quodlibet aliud, quod ad culturam ejus pertineat, adhibendum: sed quomodo solet a parte totum intelligi, ita per putationem omnis cultura significata est. Et per agrum atque vineam, cum et illum seminari, et hanc putari prohibuit, omne agri genus intelligendum est. Neque enim in oliveto, vel [PL34.715] quolibet alterius generis agro aliquid operandum est, de quibus tacuit. Quod vero ait, Et erunt sabbata terrae esca tibi, et puero tuo, et puellae tuae, etc., satis aperuit nec dominum agri prohibitum vesci eis, quae non adhibita cultura illo anno sponte nascantur, sed fructus redigere prohibitum. Sic ergo permissus est aliquid inde in escam sumere, quomodo transiens, ut hoc solum caperet quod statim vescendo consumeret, non quod in usus reponeret.

XC. [Ib. XXV, 23.] Et terra non venumdabitur in profanationem: alii codices habent, in confirmationem; quam mendositatem in alterutris prius in graeco accidisse arbitror, propter verbi similem sonum: βεβήλωσις enim profanatio dicitur; βεβαίωσις autem, confirmatio. Sed ille sensus apertus est, Et terra non venumdabitur in profanationem: id est, ne quis auderet terram, quam accepit a Deo, vendere profanis, qui ea utantur ad impietatem cultumque deorum alienorum atque falsorum. Illud autem subobscurum est, Non venumdabitur terra in confirmationem: quod puto non intelligendum, nisi ne ita venditio confirmetur, ut eam non recipiat venditor tempore remissionis, sicut praeceptum est. Quod vero sequitur, utrique sensui potest congruere, sive legatur, Et terra non venumdabitur in profanationem; sive, in confirmationem. Secutus quippe adjunxit, Mea enim est terra, propter quod proselyti et incolae vos estis ante me.

XCI. [Ib. XXV, 24.] Et per omnem terram possessionis vestrae mercedem dabitis terrae: alii autem codices habent, redemptionem dabitis terrae. Sensus ergo hic est: Non venumdabitur terra in profanationem, id est, illis qui ea utantur in injuriam Creatoris; aut in confirmationem, id est, ut eam emptor perpetuo possideat, nec certo secundum Dei praeceptum intervallo annorum restituat venditori. Mea est enim, inquit, terra: unde secundum meum praeceptum ea uti debetis. Atque ut ostenderet suam esse, non ipsorum, quid ipsi in ea essent, consequenter adjunxit, dicens, Propter quod proselyti et incolae vos estis ante me: hoc est, Quamvis proselyti, id est advenae sint vobis, qui ex alienigenis adjunguntur genti vestrae; et incolae, id est non in terra propria manentes: tamen etiam vos omnes ante me advenae estis et incolae. Hoc Deus dicit, sive Israelitis, quod aliarum gentium terram, quas expulit, eis dederit: sive omni homini, quoniam ante Deum qui semper manet, et sicut scriptum est, coelum et terram implet (Jerem. XXIII, 24), utique praesentia sua, omnis homo advena est nascendo, et incola vivendo; quoniam compellitur migrare moriendo.

XCII. [Ib. XXV, 24.] Deinde adjungit et dicit. Per omnem terram possessionis vestrae mercedem dabitis terrae, tanquam inquilini, vel redemptionem. Illud, nisi [PL34.716] fallor, vult intelligi quod inde reddebant quodam modo, per cessationes septimorum quorumque annorum, et quinquagesimi anni, quem vocat remissionis; ut ipsa vacatio terrae velut merces habitationis aut redemptio esset ab illo cujus est, hoc est ab ejus creatore Deo

XCIII. [Ib. XXVI, 11.] Et ponam tabernaculum meum in vobis, et non abominabitur anima mea vos. Animam suam Deus voluntatem suam dicit. Non enim est animal habens corpus et animam; neque substantia ejus ejusmodi est, cujusmodi creatura ejus, quae anima dicitur, quam fecit, sicut per Isaiam ipse testatur, dicens, Et omnem flatum ego feci [Isai. LVII, 16): quod eum de anima hominis dicere consequentia manifestant. Sicut ergo cum dicit oculos suos, et labia sua, et caetera vocabula membrorum corporalium, non utique accipimus eum forma corporis esse definitum; sed illa omnia membrorum nomina non intelligimus, nisi effectus operationum atque virtutum: ita et cum dicit, Anima mea, voluntatem ejus debemus accipere. Perfecte quippe simplex illa natura quae Deus dicitur, non constat ex corpore et spiritu; nec ipso spiritu mutabilis est, sicut anima: sed et spiritus est Deus, et semper idem ipse, apud quem non est commutatio (Jacobi I, 17). Hinc autem acceperunt Apollinaristae occasionem, qui dicunt animam non habuisse mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5), sed tantum Verbum et carnem fuisse, cum diceret, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38): sed ipso ejus actu, qui nobis per evangelicam declaratur historiam, sic apparent humanae animae officia, ut hinc dubitare dementis sit.

XCIV. [Ib. XXVI, 33, 36.] Quid est, quod inobedientiae poenas cum minaretur Deus, dixit inter caetera, Et consumet vos perambulans gladius; deinde ait, Et erit terra vestra deserta, et civitates vestrae erunt desertae: tunc bene sentiet terra sabbata sua, omnes dies desolationis suae; et vos eritis in terra inimicorum vestrorum? Quomodo ergo consumet eos gladius, si erunt in terra inimicorum suorum? An in ipsa terra consumet, quoniam strage mortuorum facta non erunt ibi? An consumet vos, sic ait, ac si diceret, interficiet vos, ut ad istam consumptionem illi pertineant, qui gladio cadent, non omnes: quandoquidem paulo post dicit, Et eis qui residui sunt ex vobis, superducam formidinem in cor eorum? An secundum hyperbolen dictum est, consumet vos: secundum quem loquendi modum et abundantia eorum dicta est sicut arena maris (Gen. XXII, 17, et XXXII, 12)? Secundum istum modum etiam dicitur, quod deinde sequitur, Et persequetur eos sonus folii volantis: id est, quia nimius in eis timor erit, ut et levissima quaeque formident.

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 34, coll. 695-716 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22