TRACTATUS LXXXIX. De eo quod dicit Dominus, Si non venissem, et locutus eis fuissem; usque ad id, Qui me odit, et Patrem meum odit. Cap. XV, V\ V\. 22, 23

1. Superius dixerat Dominus ad discipulos suos: Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt: sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. De quibus autem hoc dixerit si quaeramus, invenimus eum ad haec verba venisse ab eo quod dixerat, Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit: nunc vero quod addidit, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, Judaeos ostendit expressius. De his ergo et illa dicebat; nam hoc indicat verborum ipsa contextio. De his enim dicit, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, de quibus dicebat, Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt: sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me: his enim verbis et ista subjungit, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Judaei ergo persecuti sunt Christum, quod evidentissime indicat Evangelium; Judaeis locutus est Christus, non aliis gentibus: in eis ergo voluit intelligi mundum, qui odit Christum et discipulos ejus; imo vero non in eis solis, sed hos quoque ad eumdem mundum per tinere monstravit. Quid est ergo, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent? Numquid sine peccato erant Judaei, antequam Christus ad eos in carne venisset? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum, quasi sub generali nomine vult intelligi. Hoc est enim peccatum quo tenentur cuncta peccata, quod [PL35.1857] unusquisque si non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata: hoc est autem, quia non crediderunt in Christum, qui propterea venit ut credatur in eum. Hoc peccatum, si non venisset, non utique haberent. Adventus quippe ejus quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitiabilis factus est: tanquam et ipse caput et princeps Apostolorum, quod de se ipsi dixerunt, exstiterit quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam vero odor mortis in mortem (II Cor. II, 16).

2. Sed quod adjunxit, atque ait, Nunc autem excusationem non habent de peccato suo, potest movere quaerentes, utrum hi ad quos non venit Christus, nec locutus est eis, habeant excusationem de peccato suo. Si enim non habent, cur hic dictum est propterea istos non habere, quia venit et locutus est eis? Si autem habent, utrum ad hoc habeant ut a poenis alienentur, an ut mitius puniantur? Ad haec inquisita pro meo captu, Domino donante, respondeo, habere illos excusationem, non de omni peccato suo, sed de hoc peccato quo in Christum non crediderunt, ad quos non venit, et quibus non est locutus. Sed non in eo sunt numero hi ad quos in discipulis venit, et quibus per discipulos est locutus, quod et nunc facit: nam per Ecclesiam suam venit ad Gentes, et per Ecclesiam loquitur Gentibus. Ad hoc enim pertinet quod ait, Qui vos recipit, me recipit (Matth. X, 40): et, Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). An vultis, inquit apostolus Paulus, experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)?

3. Restat inquirere utrum hi qui priusquam Christus in Ecclesia veniret ad Gentes, et priusquam Evangelium ejus audirent, vitae hujus fine praeventi sunt, seu praeveniuntur, possint habere hanc excusationem? Possunt plane, sed non ideo possunt effugere damnationem. Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege et peribunt: et quicumque in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur (Rom. II, 12). Quae quidem Apostoli verba, quoniam id quod ait, peribunt, terribilius sonat quam quod ait, judicabuntur; non solum nihil adjuvare hanc excusationem videntur ostendere, verum etiam plus gravare. Qui enim se quia non audierunt, excusabunt, sine Lege peribunt.

4. Sed utrum hi qui cum audirent, contempserunt, vel etiam restiterunt, nec tantum contradicendo, sed et eos a quibus audierunt odiis persequendo, in eis deputandi sunt de quibus aliquid levius videtur sonnisse quod dictum est, per Legem judicabuntur, merito quaeritur. Sed si aliud est perire sine Lege, aliud judicari per Legem, et illud est gravius, hoc autem levius; procul dubio non sunt isti in hac poena leviore ponendi, quia neque in Lege peccaverunt, sed omnino Legem Christi accipere noluerunt, et eam quantum ad ipsos attinet, omnino nullam esse voluerunt. Illi autem peccant in Lege, qui sunt in Lege, id est, qui eam suscipiunt, eamque sanctam, et mandatum sanctum et justum et bonum fatentur (Id. VII, 12); sed infirmitate non implent quod ab ea rectissime praecipi dubitare non possunt. Hi sunt qui [PL35.1858] aliquo modo forsitan possunt ab eorum, qui sine Lege sunt, perditione discerni: si tamen quod Apostolus ait, per Legem judicabuntur, sic accipiendum est tanquam dixerit, non peribunt; quod mirum si ita est. Neque enim de infidelibus et fidelibus erat sermo ut hoc diceret, sed de Gentibus et Judaeis: qui certe utrique nisi in eo Salvatore salventur, qui venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10), ad perditionem sine dubio pertinebunt. Quamvis dici possit, alios gravius, alios levius perituros, id est, alios graviores, alios leviores poenas in sua perditione passuros. Ille enim perire Deo dicitur, quisquis ab illa beatitudine quam dat sanctis suis, per supplicium separatur: tanta est autem suppliciorum, quanta est diversitas peccatorum; quae quomodo se habeat, altius judicat sapientia divina, quam conjectura scrutatur aut effatur humana. Isti certe ad quos venit, et quibus locutus est Christus, non habent de magno infidelitatis peccato illam excusationem, qua possint dicere, Non vidimus, non audivimus: sive non acceptaretur ista excusatio ab illo cujus inscrutabilia sunt judicia, sive acceptaretur, et si non ut ab omni damnatione liberarentur, certe ut aliquanto lenius damnarentur.

5. Qui me odit, inquit, et Patrem meum edit. Hic nobis fortasse dicatur: Quis potest odisse quem nescit? Et utique antequam diceret, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, dixerat discipulis suis, Haec facient vobis, quia nesciunt eum qui misit me. Quomodo ergo nesciunt et oderunt? Si enim non quod est ipse, sed nescio quid aliud de illo opinantur; non utique ipsum, sed illud inveniuntur odisse quod fingunt, aut errando potius suspicantur. Et tamen nisi possent homines odisse quod nesciunt, non veritas utrumque dixisset, quia ejus Patrem et nesciunt et oderunt. Sed quomodo id fieri possit, si adjuvante Domino per nos demonstrari potest; quia haec disputatio est jam claudenda, nunc non potest.

TRACTATUS XC. In illud, Qui me odit, et Patrem meum odit. Cap. XV, V\. 23

1. Audistis Dominum dicentem, Qui me odit, et Patrem meum odit; qui superius dixerat, Haec facient vobis, quia nesciunt eum qui misit me. Non itaque dissimulanda nascitur quaestio, quomodo possint odisse quem nesciunt. Si enim Deum non quod est ipse, sed nescio quid aliud eum suspicantur aut credunt, et hoc oderunt; utique non ipsum oderunt, sed quod sua mendaci suspicione vel vana credulitate concipiunt: si autem quod est, hoc de illo sentiunt, quomodo eum nescire dicuntur? Et de hominibus quidem fieri potest ut eos saepe quos nunquam vidimus, diligamus; ac per hoc nec illud a contrario impossibile est, ut eos quos nunquam vidimus, oderimus. Fama quippe de aliquo sermocinante seu bene seu male, fit non immerito ut amemus vel oderimus ignotum. Sed si fama sit verax, quomodo est de quo vera didicimus, dicendus ignotus? An quia ejus faciem non vidimus? Quam cum et ipse non videat, nulli tamen [PL35.1859] potest potior esse quam sibi. Non igitur in ejus facie corporali nobis intimatur cujusque notitia. Sed tunc nobis ad cognitionem patet, quando ejus mores et vita non latet. Alioquin nec seipsum nosse quisquam potest, qui videre faciem suam non potest. Sed utique tanto certius quam notus est aliis ipse se novit, quanto certius interiore conspectu potest videre quod sapit, videre quod cupit, videre quod vivit: quae cum aperiuntur et nobis, tunc vere fit cognitus nobis. Haec itaque quoniam plerumque ad nos de absentibus vel etiam mortuis, sive fama, sive litteris perferuntur; hinc fit ut saepe quos nunquam facie corporis vidimus (non tamen quos omnino nescimus), vel oderimus homines, vel amemus.

2. Sed plerumque in eis nostra credulitas fallitur; quia nonnunquam et historia, et multo magis fama mentitur. Pertinet autem ad nos ne perniciosa opinione fallamur, ut quia non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam. Hoc est, ut si ille vel ille homo utrum sit impudicus pudicusve nescimus, oderimus tamen impudicitiam, et pudicitiam diligamus: et si illum vel illum injustum esse justumve nescimus, amemus tamen justitiam, et injustitiam detestemur; non quas nobis ipsi errando confingimus, sed quas fideliter, hanc appetendam, illamque vitandam in Dei veritate conspicimus: ut cum de ipsis rebus quod appetendum est appetimus, quod devitandum est devitamus, ignoscatur nobis quod de occultis hominum aliquando, imo assidue non vera sentimus. Hoc enim ad humanam tentationem pertinere arbitror, sine qua duci ista non potest vita, ita ut Apostolus diceret, Tentatio vos non apprehendat nisi humana (I Cor. X, 13). Quid enim tam humanum quam non posse inspicere cor humanum; et ideo non ejus latebras perscrutari, sed plerumque aliud quam id quod ibi agitur suspicari? Quanquam et in his rerum tenebris humanarum, hoc est cogitationum alienarum, etsi suspiciones intelligere non possumus, quia homines sumus; judicia tamen, id est, definitas firmasque sententias continere debemus, nec ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo (Id. IV, 5). Quando ergo non erratur in rebus, ut recta sit improbatio vitiorum virtutumque probatio; profecto si erratur in hominibus, venialis est humana tentatio.

3. Per has autem humanorum cordium tenebras, res multum miranda et multum dolenda contingit, ut eum nonnunquam quem injustum putamus, et tamen justus est et justitiam in eo nescientes diligimus, devitemus, aversemur, a nostro prohibeamus accessu, communem cum illo vitam victumque habere nolimus; eumque etiam, si disciplinae imponendae necessitas cogit, sive ne aliis noceat, sive ut fiat ipse correctior, asperitate salubri persequamur; et hominem bonum tanquam malum affligamus, quem nescientes amamus. Hoc fit, si quis, verbi gratia, [PL35.1860] cum sit pudicus, a nobis creditur impudicus. Sine dubio enim si pudicum diligo, hoc est ipse quod diligo: ergo etiam ipsum diligo, et nescio. Et si impudicum odi, non ergo ipsum odi; quia non est quod odi: et tamen dilecto meo, cum quo semper in charitate pudicitiae habitat anima mea, facio ignarus injuriam, non errans in discretione virtutum atque vitiorum, sed in cordium tenebris humanorum. Proinde sicut fieri potest ut homo bonus hominem bonum oderit nesciens, vel potius diligat nesciens (ipsum enim diligit cum bonum diligit, quia id quod est ille, hoc iste diligit); oderit autem nesciens non ipsum, sed quod putat esse ipsum: ita fieri potest ut etiam homo injustus hominem oderit justum, et dum aestimat se sui similem injustum diligere, nesciens diligat justum; et tamen dum eum credit injustum, diligat non ipsum, sed quod putat esse ipsum. Quemadmodum autem hominem, sic et Deum. Denique si interrogarentur Judaei, utrum diligerent Deum; quid se aliud quam diligere responderent, nec ex animo mentientes, sed errando potius opinantes? Quomodo enim diligerent Patrem veritatis, qui haberent odio veritatem? Nolunt enim sua facta damnari, et hoc habet veritas ut talia facta damnentur: tantum igitur oderunt veritatem, quantum oderunt suas poenas, quas talibus irrogat veritas. Nesciunt autem illam esse veritatem, quae tales quales ipsi sunt damnat: oderunt ergo quam nesciunt; et cum illam oderunt, profecto et eum de quo nata est nisi odisse non possunt. Ac per hoc quia veritatem qua judicante damnantur, de Patre Deo natam nesciunt; utique etiam ipsum et nesciunt, et oderunt. O miseros homines, qui cum esse volunt mali, nolunt esse veritatem qua damnantur mali! Nolunt enim eam esse quod est, cum seipsos debeant nolle esse quod sunt; ut ipsa manente mutentur, ne ipsa judicante damnentur.

TRACTATUS XCI. In haec verba, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit; usque ad id, Quia odio habuerunt me gratis. Cap. XV, V\ V\. 24, 25

1. Dixerat Dominus: Qui me odit, et Patrem meum odit. Utique enim qui odit veritatem, necesse est oderit et a quo veritas nata est: unde jam quantum datum est, locuti sumus. Deinde addidit unde nobis nunc loquendum est: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Peccatum illud scilicet magnum, de quo et superius ait, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Hoc est peccatum quo in eum loquentem et operantem non crediderunt. Neque enim nullum habebant peccatum, antequam loqueretur eis et operaretur in eis; sed hoc peccatum quo in eum non crediderunt, ideo sic commemoratur, quia ipso peccato tenentur et caetera. Hoc enim si non haberent, et in eum crederent, dimitterentur et caetera.

2. Sed quid est hoc quod cum dixisset, Si opera non fecissem in eis, mox addidit, quae nemo alius fecit? Nulla quippe in operibus Christi videntur esse majora quam suscitatio mortuorum; quod scimus etiam antiquos [PL35.1861] fecisse Prophetas. Fecit enim Elias (III Reg. XVII, 21, 22), fecit Elisaeus et cum in hac carne viveret (IV Reg. IV, 35), et cum in suo monumento sepultus jaceret. Nam quidam portantes mortuum, cum irruentibus hostibus eo refugissent, eumque ibi posuissent, continuo resurrexit (Id. XIII, 21). Fecit tamen aliqua Christus, quae nemo alius fecit: quod quinque millia hominum de quinque, et quatuor millia de septem panibus pavit (Matth. XIV, 15-21, et XV, 32-38); quod super aquas ambulavit, et Petro ut hoc faceret praestitit (Id. XIV, 25 et 29); quod aquam mutavit in vinum (Joan. II, 9); quod aperuit oculos caeci nati (Id. IX, 7), et alia multa quae commemorare longum est. Sed respondetur nobis, et alios fecisse quae ipse non fecit, et quae nemo alius fecit. Quis enim nisi Moyses Aegyptios plagis tot tantisque percussit (Exod. VII-XII), diviso mari populum duxit (Id. XIV, 21-29), manna de coelo esurientibus impetravit (Id. XVI,) aquam de Petra sitientibus fudit (Id. XVII, 6)? Quis nisi Jesus Nave populo transituro Jordanis fluenta divisit (Josue III), et currentem solem emissa ad Deum oratione frenavit et fixit (Id. X, 12-14)? Quis praeter Samson propter suam sitim maxilla mortui asini exundante satiatus est (Judic. XV, 19)? Quis praeter Eliam curru igneo in alta subvectus est (IV Reg. II, 11)? Quis praeter Elisaeum, quod paulo ante commemoravi, sepulto suo cadavere, cadaver alterius reddidit vitae? Quis praeter Danielem inter ora inclusorum secum leonum esurientium vixit innocuus (Dan. VI, 22)? Quis praeter tres viros, Ananiam, Azariam, Misaelem, in flammis ardentibus et non urentibus deambulavit illaesus (Id. III, 93)?

3. Praetereo caetera, quoniam haec satis esse arbitror, quibus demonstretur et aliquos sanctos quaedam opera miranda fecisse, quae nemo alius fecit. Sed qui tam multa vitia et malas valetudines vexationesque mortalium tanta potestate sanaret, nullus omnino legitur antiquorum. Ut enim taceantur quos jubendo, sicut occurrebant, salvos singulos fecit; Marcus evangelista quodam loco ait: Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes; et erat omnis civitas ad januam congregata: et curavit multos qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat (Marc. I, 32-34). Id autem cum commemorasset Matthaeus, etiam testimonium propheticum addidit dicens: Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem, Ipse infirmitates nostras accepit, et aegritudines portavit (Matth. VIII, 17). Item alio loco dicit Marcus: Et quocumque introibat in vicos, vel in villas, aut in civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent; et quotquot tangebant eum, salvi fiebant (Marc. VI, 56). Haec nemo alius fecit in eis. Sic enim intelligendum est quod ait, in eis, non inter eos vel coram eis; sed prorsus in eis, quia sanavit eos. Haec quippe intelligi voluit quae non solum facerent admirationem, verum etiam manifestam conferrent salutem; pro quibus beneficiis utique amorem, non odium retribuere debuerunt. Omnia quidem caeterorum miracula superat, quod est natus ex virgine, [PL35.1862] matrisque integritatem solus potuit nec conceptus violare nec natus: sed hoc nec coram eis factum est, nec in eis. Ad cognoscendam quippe hujus miraculi veritatem, non communi cum eis aspectu, sed discreto ab eis discipulatu Apostoli pervenerunt. Jam vero illud quod die tertia in carne in qua occisus fuerat, de sepulcro se reddidit vivum, et nunquam deinde moriturus cum illa ascendit in coelum, superat etiam cuncta quae fecit: sed neque hoc factum est in Judaeis, neque coram eis; et nondum hoc fecerat, quando dicebat, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit.

4. Nimirum ergo sunt illa quae in eorum valetudinibus tanta miracula salutis ostendit, quanta in illis antea nemo donavit: haec enim viderunt, et hoc eis exprobrans adjungit, et dicit, Nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: sed ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Eorum Legem dicit, non ab ipsis inventam, sed ipsis datam: sicut dicimus, Panem nostrum quotidianum; quem tamen a Deo petimus, addendo, da nobis (Matth. VI, 11). Gratis autem odit, qui nullum ex odio commodum quaerit, vel incommodum fugit: sic oderunt Dominum impii; sic diligunt justi, hoc est gratis, ut alia praeter illum non exspectent bona, quoniam ipse erit in omnibus omnia. Quisquis vero altius attenderit Christum dicentem, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit (sed haec et si Pater aut Spiritus sanctus fecit, nemo alius fecit, quia totius Trinitatis una substantia est), inveniet ipsum fecisse, si quando quispiam Dei homo tale aliquid fecit. Potest quippe in seipso cuncta per seipsum; nemo autem potest aliquid sine ipso. Christus namque cum Patre et Spiritu sancto, non sunt tres dii, sed unus Deus, de quo scriptum est, Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18). Nemo ergo alius fecit quaecumque opera in eis fecit; quoniam quisquis alius homo aliquid eorum fecit, ipso faciente fecit. Haec autem ipse, non illis facientibus, fecit.

TRACTATUS XCII. In haec verba, Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, etc. Cap. XV, V\ V\. 26, 27

1. Dominus Jesus in sermone quem locutus est discipulis suis post coenam, proximus passioni, tanquam iturus et relicturus eos praesentia corporali, cum omnibus autem suis usque in consummationem saeculi futurus praesentia spirituali, exhortatus est eos ad perferendas persecutiones impiorum, quos mundi nomine nuncupavit: ex quo tamen mundo etiam ipsos discipulos se elegisse dixit, ut scirent se Dei gratia esse quod sunt, suis autem vitiis fuisse quod fuerunt. Deinde persecutores et suos et ipsorum Judaeos evidenter expressit, ut omnino appareret etiam ipsos mundi damnabilis appellatione conclusos, qui persequitur sanctos. Cumque de illis diceret quod ignorarent eum a quo missus est, et tamen odissent [PL35.1863] et Filium et Patrem, hoc est, et eum qui missus est, et eum a quo missus est, de quibus omnibus in aliis sermonibus jam disseruimus; ad hoc pervenit ubi ait, Ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Deinde tanquam consequenter adjunxit, unde modo disputare suscepimus: »Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.« Quid hoc pertinet ad illud quod dixerat. »Nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: sed ut impleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis?« An quia Paracletus quando venit, Spiritus veritatis, eos qui viderunt et oderunt, testimonio manifestiore convicit? Imo vero etiam aliquos ex illis qui viderunt, et adhuc oderant, ad fidem quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), sui manifestatione convertit. Hoc ut ita intelligamus, ita factum esse recolimus. Venit enim die Pentecostes Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, in quibus et Apostoli omnes erant, qui illo adimpleti cum linguis omnium gentium loquerentur, plures ex his qui oderant, tanto miraculo stupefacti (quandoquidem viderunt loquente Petro tam magnum atque divinum testimonium perhiberi de Christo, ut ille qui occisus ab eis inter mortuos deputabatur, resurrexisse et vivere probaretur), compuncti corde conversi sunt; et tanti sanguinis tam impie atque immaniter fusi indulgentiam perceperunt, ipso redempti sanguine quem fuderunt (Act. II, 2). Christi enim sanguis sic in remis ionem peccatorum omnium fusus est, ut ipsum etiam peccatum posset delere quo fusus est. Hoc ergo intuens Dominus dicebat, Odio habuerunt me gratis: cum autem venerit Paracletus, ille testimonium perhibebit de me: tanquam diceret, Odio me habuerunt, et occiderunt videntes; sed tale de me Paracletus testimonium perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes.

2. Et vos, inquit, testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Perhibebit Spiritus sanctus, perhibebitis et vos. Quia enim ab initio mecum estis, potestis praedicare quod nostis: quod ut modo non faciatis, illius Spiritus plenitudo nondum adest vobis. Ille ergo testimonium perhibebit de me, et vos perhibebitis: dabit enim vobis fiduciam testimonium perhibendi charitas Dei diffusa in cordibus vestris per Spiritum sanctum qui dabitur vobis (Rom. V, 5). Quae utique Petro adhuc defuit, quando mulieris ancillae interrogatione perterritus, non potuit verum testimonium perhibere; sed contra suam pollicitationem timore magno compulsus est ter negare (Matth. XXVI, 69-74). Timor autem iste non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Denique ante passionem Domini, servilis timor ejus interrogatus est a femina servitutis; post resurrectionem vero Domini liberalis ejus amor ab ipso Principe libertatis (Joan. XXI, 15): et ideo ibi turbabatur, hic [PL35.1864] tranquillabatur; ibi quem dilexerat negabat, hic quem negaverat diligebat. Sed adhuc etiam tunc amor ipse infirmus fuerat et angustus, donec eum roboraret et dilataret Spiritus sanctus. Qui posteaquam illi est abundantia gratiae largioris infusus, sic ad perhibendum de Christo testimonium quondam ejus frigidum pectus accendit, atque illa prius trepida quae veritatem suppresserant, ora reseravit, ut cum omnes in quos venerat Spiritus sanctus, linguis omnium gentium loquerentur, Judaeorum circumstantibus turbis, solus ad testimonium de Christo perhibendum praecaeteris promptius emicaret, ejusque interfectores de illius resurrectione confunderet. Si quem delectat tam suaviter sanctum tale spectaculum intueri, Actus Apostolorum legat (Act. II-V.): ibi beatum Petrum quem negantem doluerat, stupeat praedicantem; ibi linguam illam videat ad fiduciam a diffidentia, et ad libertatem a servitute translatam, tot linguas inimicorum convertere ad Christi confessionem, quarum non valendo unam ferre, versa fuerat in negationem. Quid plura? Tantus in illo fulgor gratiae, tanta Spiritus sancti plenitudo apparebat, tanta de ore praedicantis pretiosissimae veritatis pondera procedebant, ut ingentis multitudinis adversarios interfectores Christi Judaeos faceret pro illo paratos mori, a quibus cum illo formidabat occidi. Hoc fecit Spiritus sanctus tunc missus, ante promissus. Ista Dominus magna atque miranda sua beneficia praevidebat, quando dicebat, »Et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis. Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis.« Ille quippe testimonium perhibens et testes fortissimos faciens, abstulit Christi amicis timorem, et inimicorum odium convertit in amorem.

TRACTATUS XCIII. De eo quod Dominus dicit, Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini; usque ad id, Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini, quia ego dixi vobis. Cap. XVI, V\. 1-4

1. In his quae praecedunt hoc Evangelii capitulum, Dominus discipulos suos ad inimicorum odia perferenda confirmans, suo quoque praeparavit exemplo, ut eum imitando fierent fortiores: addens et promittens eis quod venturus esset Spiritus sanctus, qui de illo testimonium perhiberet, et adjiciens quod et ipsi fierent testes ejus, hoc utique in eis operante Spiritu sancto. Sic enim ait: Ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis. Utique quia ille perhibebit, etiam vos perhibebitis: ille in cordibus vestris, vos in vocibus vestris; ille inspirando, vos sonando: ut possit impleri, In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5). Parum quippe fuerat eos adhortari exemplo suo, nisi impleret Spiritu suo. Denique apostolus Petrus cum jam verba ejus audisset, ubi dixerat, Non est servus major domino suo: si me [PL35.1865] persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20); et hoc in illo jam videret impleri, in quo patientiam Domini sui, si exemplum sufficeret, debuit imitari: succubuit et negavit, non utique ferens quod illum ferre cernebat. Cum vere accepit donum Spiritus sancti, quem negaverat praedicavit; et quem confiteri timuerat, non timuit profiteri. Prius enim exemplo quidem fuerat edoctus, ut quod fieri convenerat nosset; sed nondum fuerat virtute fultus, ut quod noverat faceret: instructus erat ut staret, sed non erat firmatus ne caderet. Quod posteaquam per Spiritum sanctum factum est, annuntiavit usque ad mortem, quem negaverat timens mortem. Ideo Dominus in hoc consequenti capitulo, de quo nunc vobis loquendum est, Haec, inquit, locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Canitur quippe in Psalmo, Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII, 165). Merito itaque promisso Spiritu sancto, quo in eis operante fierent testes ejus, subjunxit, Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Cum enim charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), fit pax multa diligentibus legem Dei, ut non sit illis scandalum.

2. Deinde quid passuri essent, jam exprimens ait: Extra synagogas facient vos. Quid autem mali erat Apostolis expelli de synagogis Judaicis, quasi non inde fuerant se separaturi, etiamsi eos nullus expelleret? Sed nimirum hoc voluit denuntiare, quia Judaei Christum non fuerant recepturi, a quo isti non fuerant recessuri; et ideo futurum erat ut foras mitterentur cum illo, ab eis qui esse nollent in illo, hi qui esse non possent sine illo. Nam profecto, quia non erat ullus alius populus Dei quam illud semen Abrahae, si agnoscerent et reciperent Christum, tanquam rami naturales in olea permanerent (Id. XI, 17); nec aliae fierent Ecclesiae Christi, aliae Synagogae Judaeorum: eaedem quippe essent, si in eodem esse voluissent. Quod quia noluerunt, quid restabat nisi ut remanentes extra Christum, extra synagogas facerent eos qui non relinquerent Christum? Accepto quippe Spiritu sancto testes ejus effecti, non utique tales essent, de quibus dicitur: Multi principes Judaeorum crediderunt in eum; sed propter metum Judaeorum, ne pellerentur de synagogis, non audebant confiteri eum: dilexerunt enim gloriam hominum magis quam Dei (Joan. XII, 42 et 43). Crediderunt ergo in eum, sed non sic quomodo eos volebat credere, qui dicebat: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes (Id. V, 44)? Discipulis ergo sic in eum credentibus, ut impleti Spiritu sancto, hoc est dono gratiae Dei, non sint de numero eorum qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3); nec de illorum de quibus dictum est, Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei: illa congruit prophetia, quae de ipsis invenitur impleta, Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in tua justitia exaltabuntur; quoniam gloria virtutis eorum [PL35.1866] tu es (Psal. LXXXVIII, 16-18). Merito eis dicitur, Extra synagogas facient vos: illi scilicet qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam; propter quod ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere (Rom. X, 2 et 3), eos expellunt qui non in sua, sed in Dei justitia exaltantur, nec expulsi ab hominibus erubescunt, quoniam gloria virtutis eorum ipse est.

3. Denique cum hoc eis dixisset, adjecit: Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo: et haec facient vobis, quia non cognoverunt Patrem neque me. Hoc est, non cognoverunt Deum nec ejus Filium, cui se in vobis occidendis praestare arbitrantur obsequium. Quae verba Dominus ita subjecit, tanquam ex hoc consolaretur suos, qui de synagogis Judaicis pellerentur. Praenuntians enim quae mala essent pro ejus testimonio perpessuri, Extra synagogas, inquit, facient vos. Nec ait, Et venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Quid ergo ait? Sed venit hora: quemadmodum diceret, si aliquid boni post mala ista praediceret. Quid sibi ergo vult, Extra synagogas facient vos: sed venit hora? Tanquam hoc dicturus fuisset: Separabunt illi quidem vos, sed ego vos colligam; aut, Separabunt quidem illi vos, sed venit hora laetitiae vestrae. Quid ergo tibi facit hoc verbum quod ait, Sed venit hora, quasi consolationem eis promitteret post tribulationem; cum magis dicere debuisse videatur indicativo modo, Et venit hora? Sed non ait, Et venit, cum tribulationem super tribulationem, non consolationem post tribulationem venturam illis esse praediceret. An forte sic eos illa de synagogis separatio fuerat turbatura, ut mori mallent, quam in hac vita sine Judaeorum congregationibus immorari? Absit ut sic turbarentur, qui Dei, non hominum gloriam requirebant. Quid ergo est, Extra synogogas facient vos: sed venit hora; cum potius dicere debuisse videatur, Et venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo? Neque enim saltem dictum est, Sed venit hora ut interficiant vos, quasi ut eis mors pro consolatione illius separationis accideret; sed, Venit, inquit, hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Prorsus non mihi videtur aliud significare voluisse, nisi ut intelligerent atque gauderent tam multos se Christo acquisituros, cum de Judaeorum congregationibus pellerentur, ut eos non sufficeret pellere, sed non sinerent vivere, ne omnes ad nomen Christi sua praedicatione converterent, et ab observatione Judaismi, tanquam divinae veritatis, averterent. Hoc enim de Judaeis dictum debemus accipere, de quibus dixerat, Extra synagogas facient vos. Nam testes, id est martyres Christi, etiamsi occisi sunt a Gentilibus; non tamen illi arbitrati sunt Deo, sed diis suis falsis obsequium se praestare, cum haec facerent. Judaeorum autem omnis qui occidit praedicatores Christi, Deo se praestare putavit [PL35.1867] obsequium; credens quod desererent Deum Israel, quicumque converterentur ad Christum. Ut enim et ipsum Christum occiderent, ista ratione commoti sunt: nam eorum de hac re etiam verba conscripta sunt. Videtis quia totus mundus post eum abiit (Joan. XII, 19): si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Et quod Caiphas dixit: Expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat (Id. XI, 48, 50). Et in hoc ergo sermone suos discipulos suo erexit exemplo, quibus dixerat, Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Id. XV, 20); ut quemadmodum illum occidendo, Deo se praestitisse obsequium putaverunt, sic etiam illos.

4. Iste itaque sensus est in his verbis: Extra synagogas facient vos; sed nolite solitudinem formidare: separati quippe a congregatione eorum, tam multos in nomine meo congregabitis, ut illi metuentes ne templum quod erat apud eos, et omnia Legis veteris sacramenta deserantur, interficiant vos; sic fundentes sanguinem vestrum, ut Deo se praestare arbitrentur obsequium. Ecce est illud quod de his dixit Apostolus, Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2): obsequium se putant praestare Deo, interficiendo famulos Dei. O error horrendus! Itane ut placeas Deo, percutis placentem Deo; et templum Dei vivum te feriente prosternitur, ne Dei templum lapideum deseratur? O exsecrabilis caecitas! Sed ex parte in Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret: ex parte, inquam, facta est, non ex toto. Non enim omnes, sed aliqui ex ramis fracti sunt, ut insereretur oleaster (Id. XI, 25, 17). Nam Spiritu sancto implente discipulos Christi, cum linguis omnium gentium loquerentur, cum per eos divina miracula frequentarentur, et divina eloquia spargerentur, etiam occisus ita dilectus est Christus, ut ejus discipuli expulsi a congregationibus Judaeorum, ex ipsis quoque Judaeis ingentem multitudinem congregarent, et nullam solitudinem formidarent (Act. II-IV). Hinc ergo accensi caeteri reprobi et caeci, zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam, et obsequium se praestare Deo credentes, occidebant eos. Sed pro illis occisus colligebat eos; qui de his futuris, antequam occideretur, instruxerat eos, ne ignaros atque imparatos animos mala inopinata et improvisa, quamvis cito transitura, turbarent, sed praecognita et patienter accepta ad bona sempiterna perducerent. Hanc enim fuisse causam ut haec eis praenuntiaret, etiam ipse demonstravit adjungens: Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. Hora eorum hora tenebrosa, hora nocturna. Sed in die mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte declaravit (Psal. XLI, 9): quando nox Judaeorum separatum a se diem Christianorum nulla confusione fuscavit; et quando carnem occidere potuit, fidem tenebrare non potuit.

TRACTATUS XCIV. De eo quod dicit Jesus, Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram; usque ad id, Si autem abiero, mittam eum ad vos. Cap. XVI, V\. 5-7

1. Cum Dominus Jesus praedixisset discipulis suis persecutiones quas passuri fuerant post ejus abscessum, subjunxit, atque ait: Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nunc autem vado ad eum qui me misit. Ubi primum videndum est, utrum eis futuras non praedixerit ante passiones. Sed alii tres evangelistae satis eum praedixisse ista demonstrant, antequam ventum esset ad coenam (Matth. XXIV, 9; Marc. XIII, 9-13, et Luc. XXI, 12-17): qua peracta secundum Joannem ista locutus est, ubi ait, Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. An forte hinc ista solvitur quaestio, quia et illi eum narrant passioni proximum fuisse cum haec diceret? Non ergo ab initio quando cum illis erat, quia jam discessurus, jamque ad Patrem perrecturus haec dixit: et ideo etiam secundum illos evangelistas verum est quod hic dictum est, Haec autem vobis ab initio non dixi. Sed quid agimus de fide Evangelii secundum Matthaeum, qui haec eis a Domino non solum cum jam esset Pascha cum discipulis coenaturus imminente passione, verum et ab initio denuntiata esse commemorat, ubi primum nominatim duodecim exprimuntur Apostoli, et ad opera divina mittuntur (Matth. X, 17)? Quid sibi ergo vult quod hic ait, Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nisi quia ea quae hic dicit de Spiritu sancto, quod sit venturus ad eos et testimonium perhibiturus, quando mala illa passuri sunt, haec ab initio eis non dixit, quia cum ipsis erat?

2. Consolator ergo ille vel advocatus (utrumque enim interpretatur quod est graece paracletus), Christo abscedente fuerat necessarius; et ideo de illo non dixerat ab initio quando cum illis erat, quia ejus praesentia consolabantur: abscessurus autem oportebat ut diceret illum esse venturum, per quem futurum erat ut charitate diffusa in cordibus suis verbum Dei cum fiducia praedicarent; et illo intrinsecus apud eos testimonium perhibente de Christo, ipsi quoque testimonium perhiberent; neque scandalizarentur cum inimici Judaei absque synagogis facerent eos, et interficerent arbitrantes obsequium se praestare Deo: quoniam charitas omnia tolerat (I Cor. XIII, 7), quae diffundenda erat in cordibus eorum per Spiritus sancti donum (Rom. V, 5). Hinc ergo iste totus ducitur sensus, quia facturus eos erat martyres suos, id est testes suos per Spiritum sanctum; ut illo in eis operante, persecutionum quaecumque aspera tolerarent, nec frigescerent a charitate praedicandi, illo divino igne succensi. Haec ergo, inquit, locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis (Joan. XVI, 4). Haec scilicet locutus sum vobis, non tantum quia passuri estis ista; sed quia cum venerit paracletus ille, testimonium perhibebit de me, ne ista timendo taceatis, unde fiet ut etiam vos testimonium perhibeatis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram, et ego vos consolabar mea corporali praesentia, exhibita humanis sensibus vestris, [PL35.1869] quam parvuli capere poteratis.

3. Nunc autem vado ad eum qui me misit: et nemo, inquit, ex vobis interrogat me, Quo vadis? Significat sic se iturum ut nullus interrogaret, quod palam fieri visu corporis cernerent: nam superius interrogaverant eum quo esset iturus, et responderat eis se iturum quo ipsi tunc venire non possent (Joan. XIII, 36). Nunc vero ita se promittit iturum, ut nullus eorum quo vadit interroget. Nubes enim suscepit eum quando ascendit ab eis; et euntem in coelum non verbis quaesierunt, sed oculis deduxerunt (Act. I, 9-11).

4. Sed quia haec locutus sum vobis, inquit, tristitia implevit cor vestrum. Videbat utique quid illa sua verba in eorum cordibus agerent: spiritualem quippe nondum interius habentes consolationem, quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant, amittere metuebant; et quia se amissuros esse illum vera denuntiantem dubitare non poterant, contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur aspectus. Noverat autem ille quid eis potius expediret, quia visus interior ipse est utique melior, quo eos consolaturus fuerat Spiritus sanctus; non cernentium corporibus ingesturus corpus humanum, sed seipsum credentium pectoribus infusurus. Denique adjungit, Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos: tanquam diceret, Expedit vobis ut haec forma servi auferatur a vobis: caro quidem factum Verbum habito in vobis; sed nolo me carnaliter adhuc diligatis, et isto lacte contenti semper infantes esse cupiatis. Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Si alimenta tenera quibus vos alui, non subtraxero, solidum cibum non esurietis; si carni carnaliter haeseritis, capaces Spiritus non eritis. Nam quid est, Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos? Numquid hic positus, eum non poterat mittere? Quis hoc dixerit? Neque enim ubi ille erat, iste inde recesserat; et sic venerat a Patre, ut non maneret in Patre. Postremo, quomodo eum etiam hic constitutus non poterat mittere, quem scimus super eum baptizatum venisse atque mansisse (Joan. I, 32); imo vero a quo scimus eum nunquam separabilem fuisse? Quid est ergo, Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; nisi, non potestis capere Spiritum, quamdiu secundum carnem persistitis nosse Christum? Unde ille qui jam acceperat Spiritum: Etsi noveramus, inquit, secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Etiam ipsam quippe carnem Christi non secundum carnem novit, qui Verbum carnem factum spiritualiter novit. Hoc nimirum significare voluit magister bonus dicendo, Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.

5. Christo autem discedente corporaliter, non solum Spiritus sanctus, sed et Pater et Filius illis adfuit spiritualiter. Nam si ab eis sic abscessit Christus, ut pro illo, non cum illo in eis esset Spiritus sanctus; [PL35.1870] ubi est ejus promissio dicentis, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); et, Veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23): cum et Spiritum sanctum ita se promiserit esse missurum, ut cum eis esset in aeternum? Ac per hoc cum ex carnalibus vel animalibus essent spirituales futuri, profecto et Patrem et Filium et Spiritum sanctum capacius fuerant habituri. In nullo autem credendus est esse Pater sine Filio et Spiritu sancto, aut Pater et Filius sine Spiritu sancto, aut Filius sine Patre et Spiritu sancto, aut sine Patre et Filio Spiritus sanctus, aut Pater et Spiritus sanctus sine Filio: sed ubi eorum quilibet unus, ibi Trinitas Deus unus. Oportebat autem ita insinuari Trinitatem, ut quamvis nulla esset diversitas substantiarum, singillatim tamen commendaretur distinctio personarum; ubi eis qui recte intelligunt, nunquam videri potest separatio naturarum.

6. Quod autem sequitur, Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio: de peccato quidem, quia non credunt in me; de justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me; de judicio autem, quia princeps hujus mundi judicatus est (Id. XVI, 8-11): tanquam solum sit peccatum non credere in Christum, et tanquam ipsa sit justitia non videre Christum, et tanquam ipsum sit judicium quod princeps hujus mundi, hoc est diabolus judicatus est: valde latebrosum est, nec isto sermone coarctandum, ne fiat obscurius brevitate; sed alio potius quantum Dominus adjuverit explicandum.

TRACTATUS XCV. In haec verba superioris lectionis, Cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, etc. Cap. XVI, V\. 8-11

1. Promittens Dominus missurum se Spiritum sanctum, Cum venerit, inquit, ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Quid est hoc? Numquidnam Dominus Christus non arguit mundum de peccato, cum ait: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo? Sed ne quis forte dicat hoc ad Judaeos proprie pertinere, non ad mundum; nonne ait alio loco: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset diligeret (Id. XV, 22, 19)? Numquid non arguit de justitia, ubi ait: Pater juste, mundus te non cognovit (Joan. XVII, 25)? Numquid non arguit de judicio, ubi se ait sinistris esse dicturum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41)? Et multa alia reperiuntur in sancto Evangelio, ubi de his Christus arguit mundum. Quid est ergo quod tanquam proprie tribuit hoc Spiritui sancto? An forte, quia Christus in Judaeorum tantum gente locutus est, mundum non videtur arguisse, ut ille intelligatur argui qui audit arguentem? Spiritus autem sanctus in discipulis ejus toto orbe diffusis, non unam gentem intelligitur arguisse, sed mundum. Nam hoc illis ait ascensurus in coelum: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: sed [PL35.1871] accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et in Samaria, et usque in fines terrae (Act. I, 7 et 8). Hoc est arguere mundum. Sed quis audeat dicere quod per discipulos Christi arguit mundum Spiritus sanctus, et non arguat ipse Christus; cum clamet Apostolus, An vultis experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Quos itaque arguit Spiritus sanctus, arguit utique et Christus. Sed quantum mihi videtur, quia per Spiritum sanctum diffundenda erat charitas in cordibus eorum (Rom. V, 5), quae foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), quo impediri possent ne arguere mundum qui persecutionibus fremebat, auderent; propterea dixit, Ille arguet mundum: tanquam diceret, Ille diffundet in cordibus vestris charitatem; sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Saepe autem diximus inseparabilia opera esse Trinitatis (Supra, Tract. 20); sed singillatim commendandas fuisse personas, ut non solum sine separatione, verum etiam sine confusione et unitas intelligatur et Trinitas.

2. Exponit deinde quid dixerit de peccato, et de justitia et de judicio. De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me. Hoc enim peccatum quasi solum sit, prae caeteris posuit; quia hoc manente caetera detinentur, et hoc discedente caetera remittuntur. De justitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Hic primo videndum est, si recte quisque arguitur de peccato, quomodo recte arguatur et de justitia. Numquid enim si arguendus est peccator propterea quia peccator est, arguendum putabit quisquam et justum propterea quia justus est? Absit. Nam et si aliquando justus arguitur, ideo recte arguitur, quia, sicut scriptum est, Non est justus in terra qui faciet bonum, et non peccabit. Quocirca etiam cum justus arguitur, de peccato arguitur, non de justitia. Quoniam et in illo quod legimus divinitus dictum, Noli effici justus multum (Eccle. VII, 21, 17); non est notata justitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo fit multum justus, ipso nimio fit injustus. Multum enim se facit justum, qui dicit se non habere peccatum; aut qui se putat non gratia Dei, sed sua voluntate sufficiente effici justum; nec recte vivendo justus est, sed potius inflatus, putando se esse quod non est. Quo pacto igitur mundus arguendus est de justitia, nisi de justitia credentium? Arguitur itaque de peccato, quia in Christum non credit; et arguitur de justitia eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio, infidelium est vituperatio. Hoc et ipsa expositio satis indicat. Volens enim aperire quid dixerit, De justitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Non ait, Et jam non videbunt me; de quibus dixerat, quia non crediderunt in me. Sed peccatum quid vocaret exponens, de illis locutus est dicens, quia non crediderunt in me: exponens autem quam diceret justitiam, de qua mundus arguitur, ad ipsos quibus loquebatur, se convertit, atque ait, Quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Quapropter mundus de peccato quidem suo, de justitia vero arguitur aliena, [PL35.1872] sicut arguuntur de lumine tenebrae: Omnia enim quae arguuntur, ait Apostolus, a lumine manifestantur (Ephes. V, 13). Quantum enim malum sit eorum qui non credunt, non solum per seipsum, verum etiam ex bono potest eorum apparere qui credunt. Et quoniam ista vox infidelium esse consuevit, Quomodo credimus quod non videmus? ideo credentium justitiam sic oportuit definiri, Quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Beati enim qui non vident, et credunt (Joan. XX, 29). Nam et qui viderunt Christum, non in eo laudata est fides eorum, quia credebant quod videbant, id est Filium hominis; sed quia credebant, quod non videbant, id est Filium Dei. Cum vero et ipsa forma servi subtracta eorum esset aspectibus, tum vero ex omni parte impletum est, Justus ex fide vivit (Rom. I, 17; Habac. II, 4, et Hebr. XI, 1). Est enim fides, sicut in Epistola quae ad Hebraeos est definitur, sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur.

3. Sed quid est, Jam non videbitis me? Non enim ait, Ad Patrem vado, et non videbitis me; ut temporis intervallum quo non videbitur, significasse intelligeretur, sive breve, sive longum, tamen utique terminatum: sed dicendo, Jam non videbitis me, velut nunquam eos de caetero visuros Christum, veritas praenuntiavit. Haeccine justitia est nunquam Christum videre, et in eum tamen credere; cum propterea laudetur fides ex qua justus vivit, quoniam credit, quem modo non videt Christum, se aliquando esse visurum? Postremo secundum hanc justitiam, numquid dicturi sumus Paulum apostolum non fuisse justum, confitentem se Christum vidisse post ascensionem ejus in coelum (I Cor. XV, 8), de quo utique jam tempore dixerat, Jam non videbitis me? Numquid secundum hanc justitiam justus non erat gloriosissimus Stephanus, qui cum lapidaretur, ait: Ecce video coelum apertum, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei (Act. VII, 55)? Quid ergo est, Ad Patrem vado, et jam non videbitis me; nisi, quomodo sum, cum vobiscum sum? Tunc enim adhuc erat mortalis in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), qui esurire poterat ac sitire, fatigari atque dormire: hunc ergo Christum, id est talem Christum, cum transisset de hoc mundo ad Patrem, non erant jam visuri; et ipsa est justitia fidei, de qua dicit Apostolus, Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Erit itaque, inquit, vestra justitia, qua mundus arguetur, quia vado ad Patrem, et jam non videbitis me: quoniam in eum quem non videbitis credetis in me: et quando me videbitis, quod tunc ero, non videbitis me quod sum vobiscum modo; non videbitis humilem, sed excelsum; non videbitis mortalem, sed sempiternum; non videbitis judicandum, sed judicaturum: et de hac fide vestra, id est justitia vestra, arguet Spiritus sanctus incredulum mundum.

4. Arguet etiam de judicio, quia princeps hujus mundi judicatus est. Quis est iste, nisi de quo ait alio loco, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30); id est, nihil juris sui, nihil quod ad [PL35.1873] eum pertineat, nullum scilicet omnino peccatum? Per hoc enim est diabolus princeps mundi. Non enim coeli et terrae et omnium quae in eis sunt, est diabolus princeps, qua significatione intelligitur mundus, ubi dictum est, Et mundus per eum factus est: sed mundi est diabolus princeps, de quo mundo ibi continuo subjungit atque ait, Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10), hoc est homines infideles, quibus toto orbe terrarum mundus est plenus: inter quos gemit fidelis mundus, quem de mundo elegit, per quem factus est mundus; de quo ipse dicit, Non venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Id. III, 17). Mundus eo judicante damnatur, mundus eo subveniente salvatur: quoniam sicut arbor foliis et pomis, sicut area paleis et frumentis, ita infidelibus et fidelibus plenus est mundus. Princeps ergo mundi hujus, hoc est princeps tenebrarum harum, id est infidelium; de quibus eruitur mundus, quibus dicitur, Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8): princeps mundi hujus de quo alibi dicit, Nunc princeps mundi hujus missus est foras (Joan. XII, 31), utique judicatus est; quoniam judicio ignis aeterni irrevocabiliter destinatus est. Et de hoc itaque judicio quo princeps judicatus est mundi, arguitur a Spiritu sancto mundus; quoniam cum suo principe judicatur, quem superbus atque impius imitatur. Si enim Deus, sicut dicit apostolus Petrus, peccantibus angelis non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in judicio puniendos servari (II Petr. II, 4); quomodo non a Spiritu sancto de hoc judicio mundus arguitur, quando in Spiritu sancto haec loquitur Apostolus? Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccata omnia detinentur: transeant in numerum fidelium, ne arguantur de justitia eorum, quos justificatos non imitantur: caveant futurum judicium, ne cum mundi principe judicentur, quem judicatum imitantur. Etenim ne sibi existimet parci superbia dura mortalium, de superborum supplicio terrenda est angelorum.

TRACTATUS XCVI. In haec verba, Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo: cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Cap. XVI, V\ V\. 12, 13

1. In isto sancti Evangelii capitulo, ubi Dominus ait discipulis suis, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, prius quaerendum illud occurrit, quomodo superius dixerit, Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15): et hic dicat, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Verum illud quomodo dixerit, quod nondum fecerat tanquam fecerit, sicut ea quae futura sunt, Deum fecisse propheta testatur dicens, Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV, 11, sec. LXX), jam cum ipsa verba tractaremus, ut potuimus, exposuimus. Nunc [PL35.1874] ergo quae ista sint quae Apostoli tunc portare non poterant, vultis forsitan scire. Sed quis nostrum audeat eorum se dicere jam capacem, quae illi capere non valebant? Ac per hoc nec a me exspectanda sunt ut dicantur, quae forte non caperem, si mihi ab alio dicerentur; nec vos ea portare possetis, etiamsi ego tantus essem, ut a me ista quae vobis altiora sunt audiretis. Et fieri quidem potest ut sint in vobis aliqui ad ea capienda jam idonei, quae alii capere nondum valent; et si non omnia de quibus magister Deus ille dicebat, Adhuc multa habeo vobis dicere, tamen eorum fortasse nonnulla: sed quaenam sint ista quae ipse non dixit, temerarium est velle praesumere ac dicere. Nam et mori pro Christo nondum erant idonei tunc Apostoli, quibus dicebat, Non potestis me sequi modo; unde primus eorum Petrus, qui hoc jam se posse praesumpserat, aliud expertus est quam putabat (Joan. XIII, 36-38): et tamen postea et viri et mulieres, pueri et puellae, juvenes et virgines, seniores cum junioribus innumerabiles martyrio coronati sunt; et posse inventae sunt oves, quod tunc quando ista Dominus loquebatur, nondum poterant portare pastores. Numquid ergo debuit illis ovibus dici in illo tentationis articulo, quo certare usque ad mortem pro veritate oportebat, et pro Christi nomine vel doctrina sanguinem fundere; numquid, inquam, debuit eis dici, Quis vestrum audeat idoneum martyrio se putare, cui Petrus idoneus nondum fuerat; quando eum os ad os ipse Dominus instruebat? Sic itaque dixerit aliquis non debere dici populis christianis, audire cupientibus quae sint de quibus Dominus tunc dicebat, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, Si Apostoli nondum poterant, multo minus vos potestis: quia forte sic multi possunt audire, quod tunc nondum poterat Petrus, sicut multi possunt martyrio coronari, quod tunc nondum poterat Petrus: praesertim jam misso Spiritu sancto, qui tunc nondum erat missus, de quo continuo subjunxit, atque ait, Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; sic utique demonstrans illos ideo quae habebat dicere, portare non posse, quia nondum ad eos venerat Spiritus sanctus.

2. Ecce concedamus ut ita sit, multos ea modo portare posse jam misso Spiritu sancto, quae tunc eo nondum misso non poterant portare discipuli: numquid ideo scimus quae sint quae dicere noluit, quae tunc sciremus si ab eo dicta legeremus vel audiremus? Aliud est enim scire utrum a nobis vel a vobis portari possint; aliud autem scire quae sint, sive portari possint, sive non possint. Quae cum ipse tacuerit, quis nostrum dicat, Ista vel illa sunt? Aut si dicere audeat, unde probat? Quis enim est tam vanus aut temerarius, qui cum dixerit etiam vera quibus voluerit, quae voluerit, sine ullo testimonio divino affirmet ea esse quae tunc Dominus dicere noluit? Quis hoc nostrum faciat, et non maximam culpam temeritatis incurrat, in quo nec prophetica nec apostolica excellit auctoritas? Nam profecto si eorum aliquid legissemus in Libris canonica auctoritate firmatis, qui post [PL35.1875] ascensionem Domini scripti sunt, parum fuerat hoc legisse, nisi illic id etiam legeretur, hoc ex eis esse quae tunc Dominus noluit discipulis dicere, quia non poterant illa portare. Tanquam si, verbi gratia, ego dicerem, illud quod legimus in hujus Evangelii capite, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2), et alia quae sequuntur, quoniam postea scripta sunt, nec ea Dominum Jesum dixisse narratum est, cum hic esset in carne, sed haec unus ex Apostolis ejus, ac Spiritu ejus sibi revelante conscripsit, ex his esse quae noluit tunc Dominus dicere, quia ea discipuli portare non poterant; quis me audiat tam temere ista dicentem? Si autem ubi hoc legimus, ibi hoc etiam legeremus, quis non tanto apostolo crederet?

3. Sed id quoque mihi videtur absurdissime dici, ea tunc non potuisse portare discipulos, quae de invisibilibus et altissimis rebus invenimus in apostolicis Litteris, quae postmodum scriptae sunt, nec ea Dominum quando cum illis visibiliter erat, dixisse narratur. Cur enim ea tunc ferre non poterant, quae nunc in eorum Libris quis non legat, quis non ferat, etiamsi non intelligat? Nonnulla quidem homines infideles in Scripturis sanctis et non intelligunt cum legunt vel audiunt, et lecta vel audita ferre non possunt: sicut Pagani, quod per eum qui crucifixus est, factus est mundus; sicut Judaei, quod Filius Dei sit, qui eo modo quo ipsi celebrant sabbatum solvit; sicut Sabelliani, quia Trinitas est Pater et Filius et Spiritus sanctus; sicut Ariani, quia aequalis est Patri Filius, et Patri ac Filio Spiritus sanctus; sicut Photiniani, quia non homo tantum similis nobis, sed etiam Deus Deo Patri aequalis est Christus; sicut Manichaei, quod Christus Jesus per quem liberandi sumus, nasci in carne et de carne dignatus est: et caeteri omnes perversarum ac diversarum sectarum homines, utique ferre non possunt, quidquid in Scripturis sanctis et in fide catholica reperitur, quod contra eorum proferatur errores; sicut nos ferre non possumus sacrilegas eorum vanitates et insanias mendaces. Quid est enim ferre non posse, nisi aequo animo non habere? Sed omnia quae post ascensionem Domini canonica veritate atque auctoritate conscripta sunt, quis fidelis vel etiam catechumenus, antequam Spiritum sanctum baptizatus accipiat, non aequo animo legit atque audit, etiamsi nondum sicut oportet intelligit? Quomodo ergo aliquid eorum quae post ascensionem Domini scripta sunt, non possent ferre discipuli, etiam nondum sibi misso Spiritu sancto, cum omnia nunc ferant catechumeni nondum accepto Spiritu sancto? Quia etsi non eis fidelium sacramenta produntur, non ideo fit quod ea ferre non possunt; sed ut ab eis tanto ardentius concupiscantur, quanto eis honorabilius occultantur.

4. Quapropter, charissimi, non a nobis exspectetis audire quae tunc noluit Dominus discipulis dicere, quia nondum poterant illa portare: sed potius in charitate proficite, quae diffunditur in cordibus vestris per Spiritum [PL35.1876] sanctum qui datus est vobis (Rom. V, 5); ut spiritu ferventes et spiritualia diligentes, spritualem lucem spiritualemque vocem, quam carnales homines ferre non possunt, non aliquo signo corporalibus oculis apparente, nec aliquo sono corporalibus auribus instrepente, sed interiore conspectu et auditu nosse possitis. Non enim diligitur quod penitus ignoratur. Sed cum diligitur quod ex quantulacumque parte cognoscitur, ipsa efficitur dilectione ut melius et plenius cognoscatur. Si ergo in charitate proficiatis, quam diffundit in cordibus Spiritus sanctus, docebit vos omnem veritatem: vel, sicut alii codices habent, deducet vos in omni veritate: unde dictum est, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). Sic fiet ut non a doctoribus exterioribus illa discatis, quae noluit Dominus tunc dicere, sed sitis omnes docibiles Deo (Joan. VI, 45); ut ea ipsa quae per lectiones atque sermones extrinsecus adhibitos didicistis et credidistis de natura Dei non corporea, nec loco aliquo inclusa, nec per infinita spatia locorum quasi mole distenta, sed ubique tota et perfecta et infinita, sine nitoribus colorum, sine figuris lineamentorum, sine notis litterarum, sine serie syllabarum, ipsa mente conspicere valeatis. Ecce dixi aliquid quod forte inde sit, et tamen accepistis; et non solum ferre potuistis, verum etiam libenter audistis. Sed ille magister interior, qui cum adhuc discipulis exterius loqueretur, ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, si vellet nobis id quod de incorporea Dei natura dixi, intrinsecus ita dicere, sicut sanctis Angelis dicit, qui semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10); nondum ea portare possemus. Proinde quod ait, Docebit vos omnem veritatem, vel, deducet vos in omni veritate, non arbitror in hac vita in cujusquam mente posse compleri (quis enim vivens in hoc corpore quod corrumpitur et aggravat animam [Sap. IX, 15], possit omnem cognoscere veritatem; cum dicat Apostolus, Ex parte scimus?); sed quia per Spiritum sanctum fit, unde nunc pignus accepimus (II Cor. I, 22), ut ad ipsam quoque plenitudinem veniamus: de qua idem dicit apostolus, Tunc autem facie ad faciem; et, Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 9, 12): non quod in hac vita scit totum, quod usque ad illam perfectionem futurum nobis Dominus promisit per charitatem Spiritus, dicens, Docebit vos omnem veritatem; vel, deducet vos in omni veritate.

5. Quae cum ita sint, dilectissimi, moneo vos in charitate Christi, ut seductores caveatis impuros et obscoenae turpitudinis sectas, de quibus ait Apostolus, Quae autem occulte fiunt ab istis, turpe est et dicere (Ephes. V, 12): ne cum horrendas immunditias docere coeperint, quas humanae aures qualescumque sint, portare non possunt, dicant ipsa esse quae Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; et per Spiritum sanctum asserant fieri ut possint illa immunda et nefanda portari. [PL35.1877] Alia sunt mala quae portare non potest qualiscumque pudor humanus, et alia sunt bona quae portare non potest parvus sensus humanus: ista fiunt in corporibus impudicis, illa remota sunt a corporibus universis; hoc impura carne committitur, illud pura mente vix cernitur. »Renovamini ergo spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23), et intelligite quae sit voluntas Dei, quod bonum est et beneplacitum et perfectum« (Rom. XII, 2): »ut in charitate radicati et fundati, possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei« (Ephes. III, 17-19). Isto enim modo vos docebit Spiritus sanctus omnem veritatem, cum magis magisque diffundet in cordibus vestris charitatem.

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 35, coll. 1857-1877 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22