Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

In Epistolam Ioannis, 8–10

TRACTATUS VIII. De eo quod sequitur, Si diligamus invicem, Deus in nobis manebit; usque ad id, Deus dilectio est; et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in eo. Cap. IV, V\. 12-16

1. Dilectio dulce verbum, sed dulcius factum. Semper de illa loqui non possumus. Multa enim agimus, et diversae actiones distendunt nos, ut non vacet linguae nostrae semper de dilectione loqui: nam nihil melius ageret lingua nostra. Sed de qua semper loqui non licet, semper eam custodire licet. Sicut nunc quod cantamus, Alleluia, numquid semper hoc facimus? Vix unius horae non toto spatio, sed parva particula cantamus, Alleluia; et vacamus ad aliud. Est autem Alleluia, sicut jam nostis, Laudate Deum. Qui Deum laudat lingua, non semper potest: qui moribus Deum laudat, semper potest. Opera misericordiae, [PL35.2036] affectus charitatis, sanctitas pietatis, incorruptio castitatis, modestia sobrietatis, semper haec tenenda sunt: sive cum in publico sumus, sive cum in domo, sive cum ante homines, sive cum in cubiculo, sive loquentes, sive tacentes, sive aliquid agentes, sive vacantes; semper haec tenenda sunt; quia intus sunt omnes istae virtutes quas nominavi. Quis autem sufficit omnes nominare? Quasi exercitus est imperatoris, qui sedet intus in mente tua. Quomodo enim imperator per exercitum suum agit quodque placet; sic Dominus Jesus Christus incipiens habitare in interiore homine nostro, id est in mente per fidem (Ephes. III, 17), utitur istis virtutibus quasi ministris suis. Et per has virtutes quae videri oculis non possunt, et tamen quando nominantur, laudantur: non autem laudarentur nisi amarentur, non amarentur nisi viderentur; et si utique non amarentur nisi viderentur, alio oculo videntur, id est, interiori cordis aspectu: per has virtutes invisibiles, moventur membra visibiliter: pedes ad ambulandum; sed quo? Quo moverit bona voluntas, quae militat bono imperatori. Manus ad operandum; sed quid? Quod jusserit charitas, quae inspirata est intus a Spiritu sancto. Membra ergo videntur cum moventur; qui jubet intus, non videtur. Et quis intus jubeat, prope ipse solus novit qui jubet, et ille intus cui jubetur.

2. Namque, fratres, audistis modo, cum Evangelium legeretur; certe si aurem ibi non tantum corporis, sed et cordis habuistis. Quid ait? Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Numquid hoc voluit dicere, ut quaecumque bona facimus, abscondamus ab oculis hominum, et timeamus videri? Si times spectatores, non hebebis imitatores debes ergo videri. Sed non ad hoc debes facere ut videaris. Non ibi debet esse finis gaudii tui, non ibi terminus laetitiae tuae, ut putes te totum fructum consecutum esse boni operis tui, cum visus fueris atque laudatus. Nihil est hoc. Contemne te cum laudaris: ille in te laudetur, qui per te operatur. Noli ergo ad laudem tuam operari quod bonum agis, sed ad laudem illius a quo habes ut bonum agas. Abs te habes male agere, a Deo habes bene agere. Contra perversi homines videte quam praeposteri sint. Quod faciunt bene, volunt sibi tribuere: si male faciunt, Deum volunt accusare. Converte hoc distortum nescio quid et praeposterum, faciens illud quodammodo capite deorsum: quod susum, faciens jusum: quod deorsum, faciens sursum. Jusum vis facere Deum, et te susum? Praecipitaris, non elevaris: ille enim semper sursum est. Quid ergo? tu bene, et Deus male? Imo hoc dic, si vis verius dicere, Ego male, ille bene; et quod ego bene, ab illo bene: nam a me quidquid ago male. Ista confessio firmat cor, et facit [PL35.2037] dilectionis fundamentum. Nam si opera nostra abscondere debemus bona, ne videantur ab hominibus; ubi est illa sententia Domini in eo sermone quem habuit in monte? Ubi hoc dixit, ibi et illud paulo ante dixit: Luceant opera vestra bona coram hominibus. Et non ibi cessavit, non ibi finem fecit; sed addidit, Et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Et Apostolus quid ait? Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae in Christo sunt: tantum autem audientes erant quia qui nos aliquando persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum (Galat. I, 22-24). Videte quemadmodum et ipse, quia sic innotuit, finem non posuerit in laudem suam, sed in laudem Dei. Et quantum ad ipsum pertinet, vastator Ecclesiae, persecutor invidus, malignus, ipse confitetur, non nos conviciamur. Amat Paulus dici a nobis peccata sua, ut glorificetur ille qui talem morbum sanavit. Magnitudinem enim vulneris manus medici secuit, et sanavit. Vox illa de coelo prostravit persecutorem, et erexit praedicatorem; occidit Saulum, et vivificavit Paulum (Act. IX). Saül enim persecutor erat sancti viri (I Reg. XIX); inde nomen habebat iste quando persequebatur Christianos: postea de Saulo factus est Paulus (Act. XIII, 9). Quid est Paulus? Modicus. Ergo quando Saulus, superbus, elatus: quando Paulus, humilis, modicus. Ideo sic loquimur, Paulo post videbo te, id est, post modicum. Audi quia modicus factus est: Ego enim sum minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9); et, Mihi minimo omnium sanctorum, dicit alio loco (Ephes. III, 8). Sic erat inter Apostolos tanquam fimbria vestimenti: sed tetigit Ecclesia Gentium tanquam fluxum patiens, et sanata est (Matth. IX, 20-22).

3. Ergo, fratres, hoc dixerim, hoc dico, hoc si possem non tacerem: opera modo illa sint in vobis, modo illa, pro tempore, pro horis, pro diebus. Numquid semper loqui? numquid semper tacere? numquid semper reficere corpus? numquid semper jejunare? numquid semper panem dare egenti? numquid semper nudum vestire? numquid semper aegrotos visitare? numquid semper discordantes concordare? numquid semper mortuos sepelire? Modo illud, modo illud. Inchoantur ista, et cessant: ille autem imperator, nec inchoatur, nec cessare debet. Charitas intus non intermittatur: officia charitatis pro tempore exhibeantur. Charitas ergo, sicut scriptum est, fraterna permaneat (Hebr. XIII, I).

4. Fortassis autem moverit aliquos vestrum, ex quo istam Epistolam beati Joannis tractamus vobis, quare non commendaverit maxime nisi fraternam charitatem. Qui diligit fratrem (I Joan. II, 10), dicit; et, Praeceptum nobis est datum, ut diligamus invicem (Id. III, 23). Assidue nominavit charitatem fraternam: Dei autem charitatem, id est qua debemus diligere Deum, non tam assidue nominavit; sed tamen non omnino tacuit. De inimici vero dilectione prorsus tacuit prope per totam ipsam Epistolam. Cum vehementer nobis praedicet, commendetque charitatem, non nobis dicit ut diligamus inimicos; sed dicit nobis [PL35.2038] ut fratres diligamus. Modo vero cum Evangelium legeretur, audivimus, Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt (Matth. V, 46)? Quid est igitur quod pro magno nobis ad perfectionem quamdam fraternam dilectionem commendat Joannes apostolus; Dominus autem dicit non nobis sufficere ut fratres diligamus, sed debere nos extendere ipsam dilectionem, ut perveniamus ad inimicos? Qui usque ad inimicos pervenit, non transilit fratres. Necesse est sicut ignis, prius occupet proxima, et sic se in longinquiora distendat. Propinquior est tibi frater quam nescio quis homo. Rursus tibi magis adhaeret ille quem non noveras, qui tibi tamen non adversatur, quam inimicus qui etiam adversatur. Extende dilectionem in proximos, nec voces illam extensionem. Prope enim te diligis, qui eos diligis qui tibi adhaerent. Extende ad ignotos, qui tibi nihil mali fecerunt. Transcende et ipsos; perveni, ut diligas inimicos. Hoc certe Dominus jubet. Quare iste tacuit de dilectione inimici?

5. Omnis dilectio, sive quae carnalis dicitur, quae non dilectio, sed magis amor dici solet (dilectionis enim nomen magis solet in melioribus rebus dici, in melioribus accipi): tamen omnis dilectio, fratres charissimi, utique benevolentiam quamdam habet erga eos qui diliguntur. Non enim sic debemus diligere homines, aut sic possumus diligere, vel amare; hoc enim verbo etiam usus est Dominus cum diceret, Petre, amas me (Joan. XXI, 17)? non sic debemus amare homines, quomodo audimus gulosos dicere, Amo turdos. Quaeris quare? Ut occidat, et consumat. Et amare se dicit, et ad hoc illos amat ut non sint, ad hoc amat ut perimat. Et quidquid ad cibandum amamus, ad hoc amamus, ut illud consumatur, et nos reficiamur. Numquid sic amandi sunt homines, tanquam consumendi? Sed amicitia quaedam benevolentiae est, ut aliquando praestemus eis quos amamus. Quid, si non sit quod praestemus? Sola benevolentia sufficit amanti. Non enim optare debemus esse miseros, ut possimus exercere opera misericordiae. Das panem esurienti: sed melius nemo esuriret, et nulli dares. Vestis nudum: utinam omnes vestiti essent, et non esset ista necessitas! Sepelis mortuum: utinam veniat aliquando illa vita ubi nemo moriatur! Concordas litigantes: utinam aliquando sit pax illa aeterna Jerusalem, ubi nemo discordet! Haec enim omnia officia necessitatum sunt. Tolle miseros; cessabunt opera misericordiae. Opera misericordiae cessabunt; numquid ardor charitatis exstinguetur? Germanius amas felicem hominem, cui non habes quod praestes; purior ille amor erit, multoque sincerior. Nam si praestiteris misero, fortassis extollere te cupis adversus eum, et eum tibi vis esse subjectum, qui auctor est tui beneficii. Ille indiguit, tu impertitus es; quasi major videris quia tu praestitisti, quam [PL35.2039] ille cui praestitum est. Opta aequalem, ut ambo sub uno sitis cui nihil praestari potest.

6. Nam in hoc excessit modum superba anima, et quodammodo, avara fuit; quia radix omnium malorum avaritia (Tim. VI, 10). Et item dictum est, Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Et quaerimus aliquando quomodo sibi concordent istae duae sententiae: Radix omnium malorum avaritia; et, Initium omnis peccati superbia. Si initium omnis peccati superbia, radix omnium malorum superbia est. Certe radix omnium malorum avaritia est: invenimus et in superbia avaritiam esse; excessit enim modum homo. Quid est avarum esse? Progredi ultra quam sufficit. Adam superbia cecidit: Initium omnis peccati superbia, inquit. Numquid avaritia? Quid avarius illo, cui Deus sufficere non potuit? Ergo, fratres, legimus quemadmodum factus sit homo ad imaginem et similitudinem. Dei: et quid de illo dixit Deus? Et habeat potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum quae repunt super terram (Gen. I, 26). Numquid dixit, Habeat potestatem hominum? Habeat potestatem, ait: dedit potestatem naturalem. Quorum habeat potestatem? Piscium maris, volatilium coeli, et omnium repentium quae repunt super terram. Quare haec est naturalis potestas hominis in ista? Quia homo ex eo habet potestatem, ex quo factus est ad imaginem Dei. Ubi autem factus est ad imaginem Dei? In intellectu, in mente, in interiore homine; in eo quod intelligit veritatem, dijudicat justitiam et injustitiam, novit a quo factus est, potest intelligere creatorem suum, laudare creatorem suum. Habet hanc intelligentiam, qui habet prudentiam. Ideo multi cum per cupiditates malas detererent in se imaginem Dei, et ipsam quodammodo flammam intelligentiae perversitate morum exstinguerent; clamabat illis Scriptura, Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Hoc est dicere, Praeposui te equo et mulo; te ad imaginem meam feci, potestatem tibi super ista dedi. Quare? Quia non habent ferae rationalem mentem: tu autem rationali mente capis veritatem, intelligis quod supra te est; subdere ei qui supra te est, et infra te erunt illa quibus praepositus es. Quia vero per peccatum homo deseruit eum sub quo esse debuit, subditur eis supra quae esse debuit.

7. Intendite quid dicam: Deus, homo, pecora: verbi gratia, supra te Deus; infra te pecora. Agnosce eum qui supra te est, ut agnoscant te quae infra te sunt. Ideoque cum Daniel agnovisset supra se Deum, agnoverunt illum supra se leones (Dan. VI, 22). Si autem non agnoscis illum qui supra te est, superiorem contemnis, subderis inferiori. Propterea superbia Aegyptiorum unde domita est? De ranis et muscis (Exod. VIII). Poterat Deus et leones mittere, sed aliquis magnus leone terrendus est. Quanto illi erant superbiores, tanto de rebus contemptibilibus et abjectis fracta est eorum cervix mala. Sed Danielem agnoverunt leones, quia ille subditus Deo erat. Quid? martyres qui ad bestias pugnaverunt, et ferarum morsibus lacerati sunt, non erant sub Deo? Aut erant servi Dei tres viri, [PL35.2040] et non erant servi Dei Machabaei? Agnovit ignis servos Dei tres viros, quos non ussit, quorum nec vestimenta corrupit (Dan. III, 50); et non agnovit Machabaeos? Agnovit Machabaeos; agnovit, fratres et istos (II Machab. VII). Sed opus erat quodam flagello, permittente Domino, qui dixit in Scriptura, Flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Putatis enim, fratres, quia ferrum transverberaret viscera Domini, nisi ipse permitteret; aut haereret in ligno, nisi ipse voluisset? Non eum agnovit creatura sua? An exemplum patientiae proposuit fidelibus suis? Ideo Deus quosdam liberavit visibiliter, quosdam non liberavit visibiliter: omnes tamen spiritualiter liberavit, spiritualiter neminem deseruit. Visibiliter quosdam visus est deseruisse, quosdam visus est eripuisse. Ideo quosdam eripuit, ne putes illum non potuisse eripere. Testimonium dedit quia potest, ut ubi non facit, secretiorem intelligas voluntatem, non suspiceris difficultatem. Sed quid, fratres? Cum evaserimus omnes istos mortalitatis laqueos, cum transierint tempora tentationis, cum saeculi hujus fluvius decucurrerit et receperimus illam stolam primam, immortalitatem illam quam peccando perdidimus, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, id est, caro ista induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54); jam perfectos filios Dei, ubi non opus est tentari, nec flagellari, agnoscet omnis creatura: subdita nobis erunt omnia, si nos hic subditi sumus Deo.

8. Sic ergo debet esse christianus, ut non glorietur super alios homines. Dedit enim tibi Deus esse super bestias, id est, meliorem esse quam bestias. Hoc naturale habes; semper melior eris quam bestia. Si vis melior esse quam alius homo, invidebis ei quando tibi esse videbis aequalem. Debes velle omnes homines aequales tibi esse; et si viceris aliquem per prudentiam, optare debes ut sit et ipse prudens. Quamdiu tardus est, discit a te; quamdiu indoctus est, indiget tui; et tu videris doctor, ille autem discens: tu ergo superior, quia doctor es; ille inferior, quia discens. Nisi illum optes aequalem, semper vis habere discentem. Si autem vis semper habere discentem, invidus eris doctor. Si invidus doctor, quomodo eris doctor? Rogo te, noli docere ipsum invidentiam tuam. Audi Apostolum dicentem de visceribus charitatis: Vellem omnes homines esse sicut meipsum (Id. VII, 7). Quomodo volebat omnes esse aequales? Ideo erat omnibus superior, quia charitate optabat omnes aequales. Excessit ergo homo modum; avarior voluit esse, ut supra homines esset, qui supra pecora factus est: et ipsa est superbia.

9. Et videte quanta opera faciat superbia; ponite in corde quam similia facit, et quasi paria charitati. Pascit esurientem charitas, pascit et superbia - charitas, ut Deus laudetur; superbia, ut ipsa laudetur. Vestit nudum charitas, vestit et superbia; jejunat charitas, jejunat et superbia; sepelit mortuos charitas, sepelit et superbia. Omnia opera bona quae vult facere charitas et facit, agitat contra superbia, et quasi [PL35.2041] ducit equos suos. Sed interior est charitas: tollit locum male agitatae superbiae; non male agitanti, sed male agitatae. Vae homini cujus auriga superbia est, necesse est enim ut preceps eat. Ut autem non sit superbia quae agitet facta bona, quis novit? quis videt? ubi est hoc? Opera videmus: pascit misericordia, pascit et superbia; hospitem suscipit misericordia, hospitem suscipit et superbia; intercedit pro paupere misericordia, intercedit et superbia. Quid est hoc? In operibus non discernimus. Audeo aliquid dicere, sed non ego; Paulus dixit: moritur charitas, id est, homo habens charitatem, confitetur nomen Christi, ducit martyrium; confitetur et superbia, ducit et martyrium. Ille habet charitatem, ille non habet charitatem. Sed audiat ab Apostolo ille qui non habet charitatem: Si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Ergo Scriptura divina intro nos revocat a jactatione hujus faciei forinsecus; et ab ista superficie quae jactatur ante homines, revocat nos intro. Redi ad conscientiam tuam, ipsam interroga. Noli attendere quod floret foris, sed quae radix est in terra. Radicata est cupiditas? species potest esse bonorum factorum, vere opera bona esse non possunt. Radicata est charitas? securus esto, nihil mali procedere potest. Blanditur superbus, saevit amor. Ille vestit, ille caedit. Ille enim vestit ut placeat hominibus: ille caedit ut corrigat disciplina. Accipitur magis plaga charitatis, quam eleemosyna superbiae. Redite ergo intro, fratres; et in omnibus quaecumque facitis, intuemini testem Deum. Videte, si ille videt, quo animo faciatis. Si cor vestrum non vos accusat, quia jactantiae causa facitis; bene, securi estote. Nolite autem timere quando facitis bene, ne videat alter. Time ne propterea facias, ut tu lauderis: nam videat alter, ut Deus laudetur. Si enim abscondis ab oculis hominis; abscondis ab imitatione hominis, laudem subtrahis Deo. Duo sunt quibus eleemosynam facis: duo esuriunt; unus panem, alter justitiam. Inter duos istos famelicos, quia dictum est, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6): inter duos istos famelicos, bonus operator constitutus es; si charitas de illo operatur, ambos miseratur, ambobus vult subvenire. Ille enim quaerit quod manducet, ille quaerit quod imitetur. Pascis istum, praebe te isti; ambobus dedisti eleemosynam: illum fecisti gratulatorem de fame interfecta; hunc fecisti imitatorem de exemplo proposito.

10. Miseremini ergo tanquam misericordes; quia in eo etiam quod diligitis inimicos, fratres diligitis. Ne putetis Joannem nihil de dilectione inimici praecepisse; quia de fraterna charitate non tacuit: fratres diligitis. Quomodo, inquis, fratres diligimus? Quaero quare diligas inimicum: quare illum diligis? Ut sanus sit in hac vita? quid, si non illi expedit? Ut dives sit? quid, si ipsis divitiis excaecabitur? Ut uxorem ducat? [PL35.2042] quid, si amaram vitam inde patietur? Ut filios habeat? quid, si mali erunt? Incerta sunt ergo ista quae videris optare inimico tuo, quia diligis eum; incerta sunt. Opta illi ut habeat tecum vitam aeternam; opta illi ut sit frater tuus. Si ergo hoc optas, diligendo inimicum, ut sit frater tuus; cum eum diligis, fratrem diligis. Non enim amas in illo quod est; sed quod vis ut sit. Dixeram aliquando Charitati vestrae, nisi fallor: Robur est ligni positum ante oculos; faber optimus vidit lignum non dolatum, de silva praecisum, adamavit: nescio quid inde vult facere. Non enim ad hoc amavit, ut semper sic maneat. In arte vidit quod futurum est, non in amore quod est; et amavit quod inde facturus est, non illud quod est. Sic et nos Deus amavit peccatores. Dicimus quia Deus amavit peccatores: ait enim, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Numquid ad hoc amavit peccatores, ut peccatores remaneremus? Quasi lignum de silva vidit nos faber, et cogitavit aedificium quod inde facturus est, non silvam quod erat. Sic et tu respicis inimicum tuum adversantem, saevientem, mordentem verbis, exasperantem contumeliis, insectantem odiis; attendis ibi quia homo est. Vides ista omnia quae adversa sunt ab homine facta; et vides in illo quod a Deo factus est. Quod autem homo factus est, a Deo factus est. Quod autem te odit, ipse fecit; quod invidet, ipse fecit. Et quid dicis in animo tuo? Domine, propitius illi esto, dimitte illi peccata; incute illi terrorem, muta illum. Non amas in illo quod est, sed quod vis ut sit. Ergo cum inimicum amas, fratrem amas. Quapropter perfecta dilectio, est inimici dilectio: quae perfecta dilectio est in dilectione fraterna. Et nemo dicat quia aliquid minus nos monuit Joannes apostolus, et plus nos monuit Dominus Christus: Joannes nos monuit ut fratres diligamus; Christus nos admonuit ut etiam inimicos diligamus (Id. V, 44). Attende quare te monuit Christus ut diligas inimicos. Numquid ut semper remaneant inimici? Si ad hoc te monuit ut inimici remaneant, odis, non diligis. Attende quomodo ipse dilexit, id est, quia nolebat ut sic remanerent persecutores; ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quibus voluit ignosci, mutari illos voluit: quos voluit mutari, ex inimicis fratres facere dignatus est, et vere sic fecit. Occisus est, sepultus est, resurrexit, in coelum ascendit, Spiritum sanctum misit discipulis; coeperunt cum fiducia praedicare nomen ipsius, miracula faciebant in nomine crucifixi et occisi: viderunt illi interfectores Domini; et qui sanguinem ejus saeviendo fuderunt, credendo biberunt.

11. Haec dixi, fratres, et longiuscule: tamen quia vehementius commendanda fuit Charitati vestrae ipsa charitas, ideo commendanda sic erat. Si enim chariritas nulla est in vobis, nihil diximus. Si autem est in vobis, tanquam oleum in flammas adjecimus; et in quo non erat, forte verbis accensa est. In alio crevit quod erat; in alio coepit esse quod non erat. Ad hoc ergo ista diximus, ne pigri sitis diligere inimicos. Saevit in te homo? ille saevit, tu precare; ille odit, tu miserere. Febris animae ipsius te odit: sanus erit, et [PL35.2043] gratias tibi aget. Quomodo medici diligunt aegrotos? Numquid aegrotos diligunt? Si aegrotos diligunt, volunt ut semper aegrotent. Ad hoc diligunt aegrotos, non ut aegroti remaneant, sed ut ex aegrotis sani fiant. Et quanta plerumque patiuntur a phreneticis? quales contumelias verborum? Plerumque et percutiuntur. Persequitur ille febrem, ignoscit homini: et quid dicam, fratres? amat inimicum suum? Imo odit inimicum suum morbum; ipsum enim odit, et amat hominem a quo percutitur: odit febrem. A quo enim percutitur? A morbo, ab aegrotatione, a febre. Illud tollit quod illi adversatur, ut remaneat illud unde gratuletur. Sic et tu: si odit te inimicus tuus, et injuste te odit; noveris quia cupiditas saeculi in illo regnat, propterea te odit. Si odisti illum et tu, contra reddis malum pro malo. Quid facit reddere malum pro malo? Unum aegrotum flebam, qui te oderat; jam duos plango, si et tu odisti. Sed persequitur rem tuam; tollit tibi nescio quae, quae habes in terra: ideo illum odisti, quia angustias tibi facit in terra. Noli pati angustias, migra in coelum sursum: cor ibi habebis ubi latitudo est, ut nullas angustias patiaris in spe vitae aeternae. Attende quae tibi tollit: nec ipsa tibi tolleret, nisi ille permitteret qui flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Quodammodo ferramentum Dei est quo saneris, ipse inimicus tuus. Si novit Deus utile tibi esse ut exspoliet te, permittit illum; si novit tibi utile esse ut vapules, permittit illum, ut caedaris: de illo te curat, opta ut ille sanetur.

12. Deum nemo vidit unquam. Videte, dilectissimi: Si diligamus invicem, Deus in nobis manebit, et dilectio ejus erit perfecta in nobis. Incipe diligere, perficieris. Coepisti diligere? coepit in te Deus habitare; ama eum qui in te coepit habitare, ut perfectius inhabitando faciat te perfectum. In hoc cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis. Bene, Deo gratias. Cognoscimus quia habitat in nobis. Et hoc ipsum unde cognoscimus, quia cognovimus quia habitat in nobis? Quia hoc ipse Joannes dixit: Quia de Spiritu suo dedit nobis. Unde scimus quia de Spiritu suo dedit nobis? Hoc ipsum, quia de Spiritu suo dedit tibi, unde cognoscis? Interroga viscera tua: si plena sunt charitate, habes Spiritum Dei. Unde cognoscimus quia inde cognoscis habitare in te Spiritum Dei? Paulum interroga apostolum: Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).

13. Et nos vidimus, et testes sumus, quia Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. Securi estote qui aegrotatis: talis medicus venit, et desperatis? Magni erant morbi, insanabilia erant vulnera, desperata erat aegritudo. Magnitudinem mali tui attendis, omnipotentiam medici non attendis? Tu desperatus es; sed ille omnipotens est: cujus testes isti sunt qui primo sanati, et annuntiantes medicum; et ipsi tamen plus [PL35.2044] spe sanati quam re. Nam sic dicit Apostolus: Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). Coepimus ergo sanari in fide: perficietur autem salus nostra, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54). Haec spes est, nondum res. Sed qui gaudet in spe, tenebit et rem: qui autem spem non habet, ad rem non poterit pervenire.

14. Quicumque confessus fuerit quod Jesus est Filius Dei, Deus in ipso manet, et ipse in Deo. Jam non multis dicamus: Qui confessus fuerit, non verbo, sed facto; non lingua, sed vita. Nam multi confitentur verbis, sed factis negant. Et nos cognovimus, et credidimus, quam dilectionem Deus habet in nobis. Et iterum unde cognovisti? Deus dilectio est. Jam dixit illud superius, ecce iterum dicit. Amplius tibi non potuit dilectio commendari, quam ut diceretur Deus. Forte munus Dei contempturus eras. Et Deum contemnis? Deus dilectio est. Et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in eo manet. Vicissim in se habitant, qui continet et qui continetur. Habitas in Deo, sed ut continearis: habitat in te Deus, sed ut te contineat, ne cadas. Ne forte sic te putes domum Dei fieri, quomodo domus tua portat carnem tuam: si subtrahat se domus in qua es, cadis; si autem tu te subtrahas, non cadit Deus. Integer est, cum eum deseris; integer, cum ad illum redieris. Tu sanaris, non illi aliquid praestabis; tu mundaris, tu reficeris, tu corrigeris. Ille medicamentum est non sano, regula est pravo, lux est tenebrato, habitatio est deserto. Omnia ergo tibi conferuntur. Vide ne putes Deo aliquid conferri, quando venis ad eum; nec mancipium saltem. Ergo non habebit Deus servos, si tu nolueris, et si omnes noluerint? Deus non indiget servis, sed servi Deo: ideo dicit Psalmus, Dixi Domino, Deus meus es tu. Ipse est verus Dominus. Et quid ait? Quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Tu eges bono servi tui. Eget servus bono tuo, ut pascas illum: eges et tu bono servi tui, ut adjuvet te. Non tibi potes aquam implere, non tibi potes coquere, non tibi potes ante equum currere, jumentum tuum non potes curare. Vides quia indiges bono servi tui, obsequio illius indiges. Non es ergo verus dominus, quando indiges inferiore. Ille est verus Dominus qui nihil a nobis quaerit; et vae nobis, si eum non quaeramus. Nihil a nobis quaerit; et quaesivit nos, cum eum non quaereremus. Ovis una erraverat; invenit eam, gaudens in humeris suis reportavit (Luc. XV, 4, 5). Et numquid ovis erat pastori necessaria, et non ovi potius pastor necessarius erat? Quanto libentius de charitate loquor, tanto minus volo finiri Epistolam istam. Nulla est ardentior ad commendandam charitatem. Nihil vobis dulcius praedicatur, nihil salubrius bibitur: sed si bene vivendo confirmetis in vobis munus Dei. Ne sitis ingrati tantae gratiae illius, qui cum haberet Unicum, noluit illum esse unum; sed ut fratres haberet, adoptavit illi, qui cum illo possiderent vitam aeternam

TRACTATUS IX. De eo quod sequitur, In hoc perfecta est dilectio in nobis; usque ad id, Et hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Cap. IV, V\. 17-21

1. Meminit Charitas vestra, ex Epistola Joannis apostoli ultimam partem restare nobis tractandam, et exponendam vobis, quantum Dominus donat. Hujus ergo debiti nos memores sumus: exactionis autem vos memores esse debetis. Eadem quippe charitas quae in ipsa Epistola maxime et prope sola commendatur, et nos facit fidelissimos debitores, et vos dulcissimos exactores. Ideo dixi dulcissimos exatores, quia ubi charitas non est, amarus exactor est: ubi autem charitas est, et qui exigit dulcis est; et a quo exigitur, etsi aliquem laborem suscipit, facit eumdem laborem prope nullum et levem ipsa charitas. Nonne videmus etiam in mutis animantibus et irrationalibus ubi non est spiritualis charitas, sed carnalis et naturalis, exigi tamen magno affectu de uberibus matris lac a parvulis? Et quamvis sugens impetum faciat in ubera; melius est tamen matri quam si non sugat, nec exigat quod charitate debetur. Saepe videmus ubera vaccarum etiam a grandiusculis vitulis capite percuti, et prope ipso impetu levari matrum corpora, nec eos tamen calce repelli; sed et si desit filius qui sugat, mugitu vocari ad ubera. Si ergo est in nobis illa charitas spiritualis, de qua Apostolus dicit, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos (I Thess. II, 7); tunc vos diligimus quando exigitis. Pigros non amamus; quia languentibus formidamus. Intercesserunt autem, ut intermitteremus textum hujus Epistolae, quaedam pro diebus festis solemnia lectionum, quae non potuerunt nisi legi, et ipsa tractari. Nunc ergo ad praetermissum ordinem redeamus; et quae restant, intente accipiat Sanctitas vestra. Nescio utrum magnificentius nobis charitas commendari posset, quam ut diceretur, Deus charitas est. Brevis laus, et magna laus: brevis in sermone, et magna in intellectu. Quam cito dicitur, Deus dilectio est! Et hoc breve est: si numeres, unum est; si appendas, quantum est! Deus dilectio est. Et qui manet, inquit, in dilectione, in Deo manet et Deus in illo manet (I Joan. IV, 16). Sit tibi domus Deus, et esto domus Dei; mane in Deo, et maneat in te Deus. Manet in te Deus, ut te contineat: manes in Deo, ne cadas; quia sic de ipsa charitate dicit Apostolus, Charitas nunquam cadit (I Cor. XIII, 8). Quomodo cadit quem continet Deus?

2. In hoc perfecta est dilectio in nobis, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Dicit quomodo se probet unusquisque, quantum in illo profecerit charitas: vel potius quantum ipse in charitate profecerit. Nam si charitas Deus est, nec proficit nec deficit Deus: sic dicitur proficere in te charitas, quia tu in ea proficis. Interroga ergo quantum in charitate profeceris, et quid tibi respondeat cor tuum, ut noveris mensuram profectus tui. Promisit enim ostendere nobis in quo cognoscamus [PL35.2046] eum, et ait, In hoc perfecta est in nobis dilectio. Quaere, in quo? Ut fiduciam habeamus in die judicii. Quisquis fiduciam habet in die judicii, perfecta est in illo charitas. Quid est habere fiduciam in die judicii? Non timere ne veniat dies judicii. Sunt homines qui non credunt diem judicii; isti fiduciam non possunt habere in die quam venturam esse non credunt. Praetermittamus istos: excitet illos Deus, ut vivant; de mortuis utquid loquimur? Non credunt futurum diem judicii, nec timent, nec desiderant quod non credunt. Coepit aliquis credere diem judicii: si coepit credere, coepit et timere. Sed quia timet adhuc, nondum habet fiduciam in die judicii, nondum est in illo perfecta charitas. Numquid tamen desperandum est? In quo vides initium, cur desperas finem? Quod initium video, inquis? Ipsum timorem. Audi Scripturam: Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16). Coepit ergo timere diem judicii: timendo corrigat se; vigilet adversus hostes suos, id est, adversus peccata sua; incipiat reviviscere interius, et mortificare membra sua quae sunt super terram, sicut Apostolus dicit, Mortificate membra vestra quae sunt super terram. Spiritualia nequitiae dicit membra super terram: nam sequitur et exponit, Avaritiam, immunditiam (Coloss. III, 5), et caetera quae illic exsequitur. Quantum autem mortificat iste, qui timere coepit diem judicii, membra sua super terram, tantum surgunt et corroborantur membra coelestia. Membra autem coelestia, omnia opera bona. Surgentibus coelestibus membris, incipit desiderare quod timebat. Timebat enim ne veniret Christus, et inveniret impium quem damnaret; desiderat ut veniat, quia inventurus est pium quem coronet. Jam cum coeperit desiderare venientem Christum casta anima, quae desiderat amplexus sponsi, renuntiat adultero; fit virgo interius ipsa fide, spe, et charitate. Habet jam fiduciam in die judicii: non contra se pugnat quando orat, et dicit, Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Qui enim timet ne veniat regnum Dei, timet ne exaudiatur. Quomodo orat, qui timet ne exaudiatur? Qui autem orat cum fiducia charitatis, optat jam ut veniat. De ipso desiderio dicebat quidam in Psalmo, Et tu, Domine, usquequo? Convertere, Domine, et erue animam meam (Psal. VI, 4, 5). Gemebat se differri. Sunt enim homines qui cum patientia moriuntur: sunt autem quidam perfecti qui cum patientia vivunt. Quid dixi? Qui adhuc desiderat istam vitam, quando illi venerit dies mortis, patienter tolerat mortem: luctatur adversum se, ut sequatur voluntatem Dei; et hoc potius agit animo, quod eligit Deus, non quod eligit voluntas humana: et ex desiderio vitae praesentis fit lucta cum morte; et adhibet patientiam et fortitudinem, ut aequo animo moriatur: iste patienter moritur. Qui autem desiderat, sicut dicit Apostolus, dissolvi et esse cum Christo, non patienter moritur; sed patienter vivit, delectabiliter moritur. Vide Apostolum patienter viventem, id est, cum patientia hic non amare vitam, sed tolerare. Dissolvi, inquit, et esse cum Christo multo magis optimum manere autem in carne necessarium propter vos (Philipp. I, [PL35.2047] 23, 24). Ergo, fratres, date operam, intus agite vobiscum, ut desideretis diem judicii. Aliter non probatur perfecta charitas, nisi cum coeperit ille dies desiderari. Ille autem eum desiderat, qui fiduciam habet in illo: ille autem fiduciam habet in illo, cujus conscientia non trepidat in charitate perfecta atque sincera.

3. »In hoc perfecta est dilectio ejus in nobis, ut fiduciam habeamus in die judicii.« Quare habebimus fiduciam? »Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.« Audisti causam fiduciae tuae: »Quia sicut ille est, inquit, et nos sumus in hoc mundo.« Nonne videtur aliquid impossibile dixisse? Numquid enim potest esse homo sicut Deus? Jam vobis exposui quia non semper ad aequalitatem dicitur, sicut; sed dicitur ad quamdam similitudinem. Quomodo enim dicis, Sicut aures habeo, ita habet et imago? Numquid omnino sic? Sed tamen dicis, sicut. Si ergo facti sumus ad imaginem Dei, quare non sicut Deus sumus? Non ad aequalitatem, sed pro modo nostro. Unde ergo nobis datur fiducia in die judicii? Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Debemus hoc referre ad ipsam charitatem, et intelligere quid dictum sit. Dominus in Evangelio dicit, »Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?« Quid ergo vult nos? »Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus vos.« Si ergo jubet nos diligere inimicos nostros, unde nobis dat exemplum? De ipso Deo: ait enim, »Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est.« Quomodo illud facit Deus? Diligit inimicos suos, »qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos« (Matth. V, 44-46). Si ergo ad hanc perfectionem nos invitat Deus, ut diligamus inimicos nostros sicut et ipse dilexit suos; ea nobis fiducia est in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo: quia sicut ille diligit inimicos suos, faciendo solem suum oriri super bonos et malos, et pluendo super justos et injustos; ita nos quia inimicis nostris non possumus praestare solem et pluviam, praestamus lacrymas, cum pro illis oramus.

4. Jam ergo de ipsa fiducia videte quid dicat. Unde intelligitur perfecta charitas? Timor non est in charitate. Quid ergo dicimus de illo qui coepit timere diem judicii? Si perfecta in illo esset charitas, non timeret. Perfecta enim charitas faceret perfectam justitiam, et non haberet quare timeret: imo haberet quare desideraret ut transeat iniquitas, et veniat regnum Dei. Ergo timor non est in charitate. Sed in qua charitate? Non in inchoata. In qua ergo? Sed perfecta, inquit, charitas foras mittit timorem. Ergo incipiat timor; quia initium sapientiae timor Domini. Timor quasi locum praeparat charitati. Cum autem coeperit charitas habitare, pellitur timor qui ei praeparavit locum. Quantum enim illa crescit, ille decrescit; et quantum illa fit interior, timor pellitur foras. Major charitas, minor timor; minor charitas, major timor. Si autem nullus timor, non est qua intret charitas. Sicut videmus per setam introduci linum, quando [PL35.2048] aliquid suitur; seta prius intrat, sed nisi exeat, non succedit linum: sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit, ut introduceret charitatem. Jam facta securitate in animo, quale gaudium nobis est vel in hoc, vel in futuro saeculo? Et in hoc saeculo quis nobis nocebit plenis charitate? Videte quomodo exsultet Apostolus de ipsa charitate. »Quis nos, inquit, separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius« (Rom. VIII, 35)? Et Petrus dicit: »Et quis vobis nocere potest, si boni aemulatores fueritis« (I Petr. III, 13)? »Timor non est in dilectione: sed perfecta dilectio foras mittit timorem; quia timor tormentum habet.« Torquet cor conscientia peccatorum, nondum facta est justificatio. Est ibi quod titillet, quod pungat. Ideo in Psalmo de ipsa perfectione justitiae quid dicit? »Convertisti luctum meum in gaudium mihi: concidisti saccum meum, et cinxisti me laetitia; ut cantet tibi gloria mea, et non compungar« (Psal. XXIX, 12, 13). Quid est, »non compungar?« Non sit quod stimulet conscientiam meam. Stimulat timor: sed noli timere; intrat charitas quae sanat quod vulnerat timor Timor Dei sic vulnerat, quomodo medici ferramentum; putredinem tollit, et quasi videtur vulnus augere. Ecce putredo quando erat in corpore, minus erat vulnus, sed periculosum: accedit ferramentum medici; minus dolebat illud vulnus, quam dolet modo cum secatur. Plus dolet cum curatur, quam si non curaretur; sed ideo plus dolet accedente medicina, ut nunquam doleat succedente salute. Occupet ergo cor tuum timor, ut inducat charitatem; succedat cicatrix ferramento medici. Talis est medicus, ut nec cicatrices appareant: tu tantum subde te dexterae ipsius. Nam si sine timore es, non poteris justificari. Sententia dicta est de Scripturis: Nam qui sine timore est, non poterit justificari (Eccli. I, 28). Opus est ergo ut intret timor primo, per quem veniat charitas. Timor medicamentum, charitas sanitas. »Qui autem timet, non est perfectus in dilectione.« Quare? »Quia timor tormentum habet,« quomodo sectio medici tormentum habet.

5. Est autem alia sententia, quae videtur huic esse contraria, si non habeat intellectorem: dicitur enim quodam loco in Psalmo, Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal XVIII, 10). Aeternum quemdam timorem nobis ostendit, sed castum. Quod si ille aeternum nobis timorem ostendit, numquid contradicit illi forte ista Epistola quae dicit, Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem? Interrogemus ambo eloquia Dei. Spiritus unus est, etsi codices duo, etsi ora duo, etsi linguae duae. Hoc enim dictum est per Joannem, illud dictum est per David; sed nolite putare alium esse spiritum. Si unus flatus inflat duas tibias, non potest unus Spiritus implere duo corda, agitare duas linguas? [PL35.2049] Sed si spiritu uno, id est uno flatu, impletae duae tibiae consonant; impletae duae linguae Spiritu Dei, dissonare possunt? Est ergo ibi quaedam consonantia, est quaedam concordia, sed auditorem desiderat. Ecce inspiravit et implevit duo corda, duo ora, movit duas linguas Spiritus Dei: et audivimus ex una lingua, »Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem;« audivimus ex alia, »Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi.« Quid est hoc? quasi dissonant? Non: excute aures, intende melodiam. Non sine causa hic addidit, castus, illic non addidit: nisi quia est timor alius qui dicitur castus, est autem alius qui non dicitur castus. Discernamus istos duos timores, et intelligamus consonantiam tibiarum. Quomodo intelligimus, vel quomodo discernimus? Attendat Charitas vestra. Sunt homines qui propterea timent Deum, ne mittantur in gehennam, ne forte ardeant cum diabolo in igne aeterno. Ipse est timor ille qui introducit charitatem: sed sic venit ut exeat. Si enim adhuc propter poenas times Deum, nondum amas quem sic times. Non bona desideras, sed mala caves. Sed ex eo quod mala caves, corrigis te, et incipis bona desiderare. Cum bona desiderare coeperis, erit in te timor castus. Quis est timor castus? Ne amittas ipsa bona. Intendite. Aliud est timere Deum, ne mittat te in gehennam cum diabolo; aliud est timere Deum, ne recedat a te. Ille timor quo times ne in gehennam mittaris cum diabolo, nondum est castus; non enim venit ex amore Dei, sed ex timore poenae: cum autem times Deum, ne deserat te praesentia ejus; amplecteris eum, ipso frui desideras.

6. Non potest melius explanari quid intersit inter duos istos timores, unum quem foras mittit charitas, alterum castum qui permanet in saeculum saeculi, nisi ponas duas mulieres maritatas, quarum unam ita constituas volentem facere adulterium, delectari nequitia, sed timere ne damnetur a marito. Timet maritum, sed quia adhuc amat nequitiam, ideo timet maritum: huic non grata, sed onerosa est mariti praesentia; et si forte vivit nequiter, timet maritum ne veniat. Tales sunt qui timent ne veniat dies judicii. Fac alteram amare virum, debere illi castos amplexus, nulla se adulterii immunditia maculare; optat praesentiam viri. Et quomodo discernuntur duo isti timores? timet illa, timet et illa. Interroga; quasi unum tibi respondent: interroga illam, Times virum? respondet, Timeo. Interroga et illam si timeat virum; respondet, Timeo. Una vox est, sed diversus animus. Jam ergo interrogentur, Quare? Illa dicit, Timeo virum ne veniat: illa dicit, Timeo virum ne discedat. Illa dicit, Timeo ne damner: illa dicit, Timeo ne deserar. Pone hoc in animo Christianorum, et invenis timorem quem foras mittit charitas, et alium timorem castum permanentem in saeculum saeculi.

7. Loquamur ergo his primo qui sic timent Deum, quomodo illa mulier quam delectat nequitia; timet enim virum ne damnet illam: talibus primo loquamur. [PL35.2050] O anima quae sic times Deum, ne damnet te Deus, quomodo timet mulier quam delectat nequitia; timet virum, ne damnetur a viro: quomodo tibi displicet illa mulier, displice et tu tibi. Si forte habes uxorem, numquid vis ut sic tameat te uxor tua, ne damnetur abs te; ut delectet illam nequitia, sed pondere timoris tui reprimatur, non damnatione iniquitatis? Castam eam vis, ut te diligat, non ut te timeat. Exhibe te talem Deo, qualem vis habere uxorem. Et si nondum habes, et habere vis; talem vis habere. Et quid dicimus, fratres? Illa mulier quae ideo timet virum, ne damnetur a viro, forte non facit adulterium, ne aliquo modo perveniat ad virum, et tollat illi lucem istam temporalem. Potest autem vir ille et falli; homo est enim, sicut et illa quae potest fallere. Timet illa eum, extra cujus oculos potest esse: tu non times semper faciem supra te viri tui? Vultus autem Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 17). Captat illa absentiam viri sui, et incitatur forte delectatione adulterii; et dicit sibi tamen, Non faciam: absens est quidem ille, sed difficile est ut non ad illum quoquo modo perveniat. Temperat se ne perveniat ad hominem, qui potest et nescire, qui potest et falli, qui potest et bonam suspicari etiam malam, qui potest et castam suspicari quae adultera est: tu non times oculos ejus quem fallere nemo potest? tu non times ejus praesentiam, qui averti a te non potest? Roga Deum ut intueatur te, et avertat faciem a peccatis tuis: Averte faciem tuam a peccatis meis. Sed unde mereris ut ille faciem suam avertat a peccatis tuis? Si tu non avertas faciem tuam a peccatis tuis. Ipsa enim vox dicit in Psalmo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 11, 5). Tu agnosce, et ille ignoscit.

8. Allocuti sumus eam quae habet adhuc timorem non permanentem in saeculum saeculi, sed quem charitas excludit et foras mittit; alloquamur et illam quae habet jam timorem castum, permanentem in saeculum saeculi. Putamus, invenimus illam, ut alloquamur illam? putas, est in hoc populo? putas, est in ista exedra? putas, est in hac terra? Non potest nisi esse, sed latet. Hiems est, intus est viriditas in radice. Forte invenimus aures illius. Sed ubicumque est illa anima, utinam illam invenirem, et non aures suas praeberet mihi, sed ego meas aures illi! Illa me doceret aliquid potius, quam a me disceret. Anima quaedam sancta, ignea, et desiderans regnum Dei: hanc non ego alloquor, sed Deus ipse, et patienter viventem in hac terra ita consolatur: Jam vis veniam, et ego novi quia jam vis ut veniam: novi qualis es, ut secura exspectes adventum meum; novi quia molestia est tibi: sed magis exspecta, tolera; venio et cito venio. Sed amanti tardum est. Audi eam cantantem tanquam lilium de medio spinarum: audi suspirantem, et dicentem, Psallam et intelligam in via immaculata; quando venies ad me (Psal. C, 1, 2)? Sed in via immaculata merito non timet; quia perfecta charitas foras mittit timorem. Et cum venerit ad ejus amplexum, [PL35.2051] timet, sed securiter. Quid timet? Cavebit, et observabit se ab iniquitate sua, ne iterum peccet: non ne mittatur in ignem, sed ne ab illo deseratur. Et erit in illa, quid? Timor castus, permanens in saeculum saeculi. Audivimus duas tibias consonantes. Illa de timore dicit, et illa de timore: sed illa de timore quo timet anima ne damnetur, illa de timore quo timet anima ne deseratur. Ille est timor quem charitas excludit: ille est timor permanens in saeculum saeculi.

9. Nos diligamus, quia ipse prior nos dilexit. Nam unde diligeremus, nisi ille prior dilexisset nos? Diligendo amici facti sumus; sed inimicos ille dilexit, ut amici efficeremur. Prior dilexit nos, et donavit nobis ut diligeremus eum. Nondum diligebamus eum; diligendo pulchri efficimur. Quid facit homo deformis et distorta facie, si amet pulchram? Aut quid facit femina deformis et distorta et nigra, si amet pulchrum? Numquid amando poterit esse pulchra? Numquid et ille amando poterit esse formosus? Amat pulchram; et quando se in speculo videt, erubescit faciem suam levare ad illam formosam suam quam amat. Quid faciet ut pulcher sit? Exspectat ut veniat pulchritudo? Imo exspectando senectus additur, et turpiorem facit. Non est ergo quid agere, non est quomodo illi des consilium, nisi ut compescat se, et non audeat amare impar imparem: aut si forte amat et ducere uxorem optat, in illa castitatem amet, non carnis faciem. Anima vero nostra, fratres mei, foeda est per iniquitatem: amando Deum pulchra efficitur. Qualis amor est qui reddit pulchram amantem? Deus autem semper pulcher est, nunquam deformis, nunquam commutabilis. Amavit nos prior qui semper est pulcher; et quales amavit, nisi foedos et deformes? Non ideo tamen ut foedos dimitteret; sed ut mutaret, et ex deformibus pulchros faceret. Quomodo erimus pulchri? Amando eum qui semper est pulcher. Quantum in te crescit amor, tantum crescit pulchritudo; quia ipsa charitas est animae pulchritudo. Nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos. Audi apostolum Paulum: Ostendit autem Deus dilectionem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 8, 9), justus pro injustis, pulcher pro foedis. Quomodo invenimus pulchrum Jesum? Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV, 3). Unde? Item videte unde sit pulcher, Speciosus forma prae filiis hominum; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Quia vero carnem suscepit, quasi foeditatem tuam suscepit, id est, mortalitatem tuam, ut aptaret se tibi, et congrueret tibi, et excitaret te ad amandam intus pulchritudinem. Unde ergo invenimus quia foedus et deformis est Jesus, sicut invenimus quia pulcher et speciosus forma prae filiis hominum? Unde invenimus quia et deformis? Isaiam interroga: Et vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem (Isai. LIII, 2). Illae sunt duae tibiae quasi diverse sonantes; sed unus Spiritus ambas inflat. Hac dicitur, Speciosus forma prae filiis hominum: [PL35.2052] hac dicitur in Isaia, Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem. Uno Spiritu implentur ambae tibiae, non dissonant. Noli aures avertere, adhibe intellectum. Interrogemus Paulum apostolum, et exponat nobis consonantiam duarum tibiarum. Sonet nobis, Speciosus forma prae filiis hominum: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ecce speciosus forma prae filiis hominum. Sonet nobis etiam, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7). Non habebat speciem neque decorem, ut tibi daret speciem et decorem. Quam speciem? quem decorem? Dilectionem charitatis; ut amans curras, currens ames. Pulcher es jam: sed noli te attendere, ne perdas quod accepisti; illum attende, a quo factus es pulcher. Ideo sis pulcher, ut ille te amet. Tu autem totam intentionem tuam in illum dirige, ad illum curre, ejus amplexus pete, ab illo time discedere; ut sit in te timor castus, permanens in saeculum saeculi. Nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos.

10. Si quis dixerit, Diligo Deum. Quem Deum? Quare diligimus? Quia ipse prior dilexit nos, et donavit nobis diligere. Dilexit impios, ut faceret pios; dilexit injustos, ut faceret justos; dilexit aegrotos, ut faceret sanos. Ergo et nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos. Interroga unumquemque, dicat tibi si diligat Deum. Clamat, confitetur, Diligo, ipse scit. Est aliud unde interrogetur. Si quis dixerit, inquit, Diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est. Unde probas quia mendax est? Audi: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Quid ergo? qui diligit fratrem, diligit et Deum? Necesse est ut diligat Deum, necesse est ut diligat ipsam dilectionem. Numquid potest diligere fratrem, et non diligere dilectionem? Necesse est ut diligat dilectionem. Quid ergo, qui diligit dilectionem, ideo diligit Deum? Utique ideo. Diligendo dilectionem, Deum diligit. An oblitus es quod paulo ante dixisti, Deus dilectio est (Joan. IV, 8, 16)? Si Deus dilectio, quisquis diligit dilectionem, Deum diligit. Dilige ergo fratrem, et securus esto. Non potes dicere, Diligo fratrem, sed non diligo Deum. Quomodo mentiris si dicas, Diligo Deum, quando non diligis fratrem; sic falleris, quando dicis, Diligo fratrem, si putes quia non diligis Deum. Necesse est qui diligis fratrem, diligas ipsam dilectionem; dilectio autem Deus est: necesse est ergo ut Deum diligat quisquis diligit fratrem. Si autem non diligis fratrem quem vides, Deum quem non vides quomodo potes diligere? Quare non videt Deum? Quia non habet ipsam dilectionem. Ideo non videt Deum, quia non habet dilectionem; ideo non habet dilectionem, quia non diligit fratrem: propterea ergo non videt Deum, quia non habet dilectionem. Nam si habeat dilectionem, Deum videt; quia Deus dilectio est: et purgatur ille oculus magis magisque dilectione, ut videat illam incommutabilem [PL35.2053] substantiam; cujus praesentia semper gaudeat, qua perfruatur in aeternum conjunctus Angelis. Sed currat modo, ut aliquando in patria laetetur. Non amet peregrinationem, non amet viam: totum amarum sit, praeter illum qui vocat, quousque inhaereamus illi, et dicamus quod dictum est in Psalmo, Perdidisti omnes quia fornicantur abs te. Et qui sunt qui fornicantur? Qui discedunt, et amant mundum. Tu autem quid? Sequitur et dicit: Mihi autem inhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27, 28). Totum bonum meum est, Deo inhaerere gratis. Nam si interroges, et dicas, Quare inhaeres Deo? Et dicat, Ut donet mihi. Quid tibi donet? Coelum ipse fecit, terram ipse fecit: quid tibi donaturus est? jam inhaeres illi: inveni melius, et donat tibi.

11. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Magnifice dicebas, Diligo Deum; et odis fratrem! O homicida, quomodo diligis Deum? Non audisti superius in ipsa Epistola, Qui odit fratrem suum, homicida est? Sed prorsus diligo Deum, quamvis oderim fratrem meum. Prorsus non diligis Deum, si odis fratrem. Et modo probo alio documento. Ipse dixit, Dedit nobis praeceptum, ut diligamus invicem (I Joan. III, 15, 23): quomodo diligis eum, cujus odisti praeceptum? Quis est qui dicat, Diligo imperatorem, sed odi leges ejus? In hoc intelligit imperator si diligis eum, si observentur leges ejus per provincias. Lex imperatoris quae est? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Dicis ergo te diligere Christum; serva mandatum ejus, et fratrem dilige. Si autem fratrem non diligis; quomodo eum diligis, cujus mandatum contemnis? Fratres, ego non satior loquendo de charitate in nomine Christi. Quantum et vos habetis hujus rei avaritiam, tantum speramus quia crescit in vobis ipsa, et foras mittit timorem, ut remaneat ille timor castus permanens in saeculum saeculi. Toleremus mundum, toleremus tribulationes, toleremus scandala tentationum. Non recedamus a via; teneamus unitatem Ecclesiae, teneamus Christum, teneamus charitatem. Non divellamur a membris sponsae ipsius, non divellamur a fide, ut gloriemur in praesentia ipsius: et securi manebimus in eo, modo per fidem, tunc per speciem, cujus tantas arrhas habemus donum Spiritus sancti.

TRACTATUS X. De eo quod Joannes scribit, Omnis qui credit quod Jesus sit Christus, ex Deo natus est; usque ad id, Haec est enim dilectio Dei, ut praecepta ejus servemus. Cap. V, V\. 1-13

1. Meminisse vos credo, qui adfuistis hesterno die, ad quem locum in progressu hujus Epistolae pervenerit nostra tractatio: id est, Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Huc usque disputatum erat. Quae sequuntur ergo ex ordine [PL35.2054] videamus. Omnis qui credit quod Jesus sit Christus, ex Deo natus est. Quis est qui non credit quod Jesus sit Christus? Qui non sic vivit quomodo praecepit Christus. Multi enim dicunt, Credo; sed fines sine operibus non salvat. Opus autem fidei ipsa dilectio est, dicente Paulo apostolo, Et fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Opera quidem tua praeterita, antequam crederes, vel nulla erant; vel si bona videbantur, inania erant. Si enim nulla erant; sic eras quasi homo sine pedibus, aut vexatis pedibus ambulare non valens: si autem bona videbantur; antequam crederes, currebas quidem, sed praeter viam currendo, errabas potius quam perveniebas. Est ergo nobis et currendum, et in via currendum. Qui praeter viam currit, inaniter currit: imo ad laborem currit. Tanto plus errat, quanto praeter viam currit. Quae est via per quam currimus? Christus dixit, Ego sum via. Quae patria, quo currimus? Christus dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Per illum curris, ad illum curris, in ipso requiescis. Sed ut curreremus per illum, extendit se usque ad nos: longe enim eramus, et longe peregrinabamur. Parum est quia longe peregrinabamur; et languidi nos movere non poteramus. Medicus venit ad aegrotos, via porrecta est ad peregrinos. Salvemur ab ipso, ambulemus per ipsum. Hoc est credere quia Jesus Christus est, quomodo credunt christiani, qui non solo nomine christiani sunt, sed et factis et vita: non quomodo credunt daemones. Nam et daemones credunt, et contremiscunt, sicut dicit Scriptura (Jacobi II, 19). Quid potuerunt plus credere daemones, quam ut dicerent, Scimus qui sis, Filius Dei? Quod dixerunt daemones, hoc dixit et Petrus. Cum Dominus quaereret quis esset, et quem illum dicerent homines, responderunt illi discipuli: Alii dicunt te Joannem Baptistam, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis. Et ille: Vos autem quem me esse dicitis? Respondit Petrus, et ait: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et audivit a Domino: Beatus es, Simon Bar Jona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis. Videte quae laudes prosequantur hanc fidem: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 13-18). Quid est, super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam? Super hanc fidem, super id quod dictum est, Tu es Christus Filius Dei vivi. Super hanc petram, inquit, fundabo Ecclesiam meam. Magna laus! Ergo dicit Petrus. Tu es Christus Filius Dei vivi: dicunt et daemones, Scimus qui sis, Filius Dei, sanctus Dei. Hoc Petrus, hoc et daemones: eadem verba, non idem animus. Et unde constat quia hoc Petrus cum dilectione dicebat? Quia fides christiani cum dilectione est; daemonis autem sine dilectione. Quomodo sine dilectione? Hoc dicebat Petrus, ut Christum amplecteretur: hoc dicebam daemones, ut Christus ab eis recederet. Nam antequam dicerent, Scimus qui sis; tu es Filius Dei: Quid nobis et tibi est, dixerunt? Quid venisti ante tempus perdere nos (Matth. VIII, 29, et Marc. I, 24)? Aliud est ergo confiteri Christum, ut teneas Christum, [PL35.2055] aliud confiteri Christum, ut repellas a te Christum. Ergo videtis quia quomodo hic dicit, Qui credit, propria quaedam fides est; non quomodo cum multis. Itaque, fratres, nemo haereticorum dicat vobis, Et nos credimus. Ideo enim de daemonibus exemplum proposui, ne gaudeatis ad verba credentium, sed exploretis facta viventium.

2. Videamus ergo quid est credere in Christum; quid, credere quia Jesus ipse est Christus. Sequitur, Omnis qui credit quod Jesus sit Christus, ex Deo natus est. Sed quid est credere illud? Et omnis qui diligit qui genuit eum, diligit eum qui genitus est ab ipso. Statim fidei conjunxit dilectionem; quia sine dilectione fides inanis est. Cum dilectione fides christiani, sine dilectione fides daemonis: qui autem non credunt, pejores sunt quam daemones, et tardiores quam daemones. Nescio quis non vult credere in Christum; adhuc nec daemones imitatur. Jam credit in Christum, sed odit Christum; habet confessionem fidei in timore poenae, non in amore coronae: nam et illi puniri timebant. Adde huic fidei dilectionem, ut fiat fides qualem dicit Apostolus Paulus, Fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6): invenisti christianum, invenisti civem Jerusalem, invenisti civem Angelorum, invenisti in via suspirantem peregrinum; adjunge te illi, comes tuus est, curre cum illo, si tamen et tu hoc es. Omnis qui diligit qui genuit eum, diligit eum qui genitus est ab ipso. Quis genuit? Pater. Quis est genitus? Filius. Quid ergo ait? Omnis qui diligit Patrem, diligit Filium.

3. In hoc cognoscimus quia diligimus filios Dei. Quid est hoc, fratres? Paulo ante de Fili o Dei dicebat, non de filiis Dei: ecce unus positus est Christus contemplandus nobis, et dictum est nobis, Omnis qui credit quod Jesus sit Christus, est ex Deo natus: et omnis qui diligit qui genuit eum, id est, Patrem, diligit eum qui genitus est ex ipso, id est, Filium Dominum nostrum Jesum Christum. Et sequitur, In hoc cognoscimus quia diligimus filios Dei; quasi dicturus esset, In hoc cognoscimus quia diligimus Filium Dei: filios Dei dixit, qui Filium Dei paulo ante dicebat; quia filii Dei corpus sunt unici Filii Dei; et cum ille caput, nos membra, unus est Filius Dei. Ergo qui diligit filios Dei, Filium Dei diligit; et qui diligit Filium Dei, Patrem diligit: nec potest quisquam diligere Patrem, nisi diligat Filium; et qui diligit Filium, diligit et filios Dei. Quos filios Dei? Membra Filii Dei. Et diligendo fit et ipse membrum, et fit per dilectionem in compage corporis Christi; et erit unus Christus amans seipsum. Cum enim se invicem amant membra, corpus se amat. Et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Et quid secutus ait? Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 26, 27). Dicebat paulo ante de dilectione fraterna, et ait, Qui non diligit fratrem quem videt, Deum quem non videt quomodo poterit diligere (I Joan. IV, 20)? Si autem diligis fratrem, forte fratrem diligis, et Christum non diligis? [PL35.2056] Quomodo, quando membra Christi diligis? Cum ergo membra Christi diligis, Christum diligis; cum Christum diligis, Filium Dei diligis; cum Filium Dei diligis, et Patrem diligis. Non potest ergo separari dilectio. Elige tibi quid diligas; sequuntur te caetera. Dicas, Deum solum diligo, Deum Patrem. Mentiris: si diligis, non solum diligis; sed si diligis Patrem, diligis et Filium. Ecce, inquis, diligo Patrem, et diligo Filium: sed hoc solum, Patrem Deum et Filium Deum et Dominum nostrum Jesum Christum qui ascendit in coelos, et sedet ad dexteram Patris, illud Verbum per quod facta sunt omnia, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 3, 14); hoc solum diligo. Mentiris: si enim diligis caput, diligis et membra; si autem membra non diligis, nec caput diligis. Non expavescis vocem capitis de coelo clamantem pro membris, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Persecutorem suum vocavit persecutorem membrorum suorum: dilectorem suum vocavit dilectorem membrorum suorum. Jam quae sunt membra ejus, nostis, fratres; ipsa est Ecclesia Dei. In hoc cognoscimus quia diligimus filios Dei, quia Deum diligimus. Et quomodo? Non aliud sunt filii Dei, aliud Deus? Sed qui Deum diligit, praecepta ejus diligit. Et quae sunt praecepta Dei? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Nemo se excuset per aliam dilectionem, ad aliam dilectionem; omnino sic se tenet ista dilectio: quomodo ipsa compaginata est in unum, sic omnes quae ex illa pendent, unum facit, et quasi conflat illos ignis. Aurum est, conflatur massa, et fit unum aliquid: sed nisi fervor charitatis accendat, ex multis in unum conflari non potest. Quia Deum diligimus, inde cognoscimus quia diligimus filios Dei.

4. Et unde cognoscimus quia diligimus filios Dei? Quia Deum diligimus, et praecepta ejus facimus. Suspiramus hic ex difficultate faciendi praeceptum Dei. Audi quid sequatur. Homo, quid laboras amando? Amando avaritiam. Cum labore amatur quod amas: sine labore amatur Deus. Avaritia jussura est labores, pericula, trituras, tribulationes; et obtemperaturus es. Quo fine? Ut habeas unde impleas arcam, perdas securitatem. Securior forte eras antequam haberes, quam cum habere coepisti. Ecce quid tibi jussit avaritia: implesti domum, timentur latrones; acquisisti aurum, perdidisti somnum. Ecce quid tibi jussit avaritia, Fac, et fecisti. Quid tibi jubet Deus? Dilige me. Aurum diligis, quaesiturus es aurum, et forte non inventurus: quisquis me quaerit, cum illo sum. Amaturus es honorem, et forte non perventurus: quis mo amavit, et non ad me pervenit? Dicit tibi Deus, Patronum tibi vis facere, aut amicum potentem; ambis per alium inferiorem. Me ama, dicit tibi Deus: non [PL35.2057] ad me ambitur per aliquem; ipse amor praesentem me tibi facit. Quid dulcius dilectione ista, fratres? Non sine causa modo audistis in Psalmo, fratres, Narraverunt mihi injusti delectationes; sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Quae est lex Dei? Mandatum Dei. Quod est mandatum Dei? Novum illud mandatum, quod ideo novum dicitur, quia innovat: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Audi quia ipsa est lex Dei: Apostolus dicit, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Ipsa est consummatio omnium operum nostrorum, dilectio. Ibi est finis: propter hoc currimus; ad ipsam currimus; cum venerimus ad eam requiescemus.

5. Audistis in Psalmo, Omnis consummationis vidi finem (Psal. CXVIII, 96). Dixit, Omnis consummationis vidi finem: quid viderat iste? Putamus, ascenderat in verticem alicujus altissimi montis et acutissimi, et perspexerat, et viderat ambitum terrae et circulos orbis universi; et ideo dixit, Omnis consummationis vidi finem? Si hoc laudabile est, oculos carnis quaeramus a Domino tam acutos, ut aliquem excelsissimum montem, qui est in terra, requiramus, de cujus cacumine videamus omnis consummationis finem. Noli ire longe: ecce dico tibi, ascende in montem, et vide finem. Christus mons est; veni ad Christum, vides inde finem omnis consummationis. Quis est iste finis? Paulum interroga: Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5); et alio loco, Plenitudo autem legis charitas (Rom. XIII, 10). Quid tam finitum et terminatum quam plenitudo? Etenim, fratres, finem ponit laudabiliter. Nolite putare consumptionem, sed consummationem. Aliter enim dicitur, Finivi panem; aliter Finivi tunicam. Finivi panem manducando; finivi tu nicam intexendo. Et ibi finis sonat, et illic finis sonat: sed tamen panis finitur ut consumatur, tunica finitur ut consummetur; panis finitur ut non sit, tunica finitur ut perfecta sit. Ergo sic audite finem, et quando legitur Psalmus, et auditis, In finem Psalmus David. Assidue auditis hoc in Psalmis, et debetis nosse quod auditis. Quid est, in finem? Finis enim Legis Christus est, ad justitiam omni credenti (Id. X, 4). Et quid est, finis Christus? Quia Christus Deus, et finis praecepti charitas, et Deus charitas: quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unum sunt. Ibi tibi finis est: alibi via est. Noli haerere in via, et non pervenire ad finem. Ad quidquid aliud veneris, transi usquequo pervenias ad finem. Quid est finis? Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Adhaesisti Deo, finisti viam; permanebis in patria. Intendite. Pecuniam aliquis quaerit; non sit tibi finis: transi tanquam peregrinus. Quaere ubi transeas, non ubi remaneas. Si autem amas, per avaritiam implicatus es: erit tibi avaritia catena pedum; ultra progredi non potes. Transi ergo et hoc; quaere finem. Salutem corporis quaeris, adhuc noli ibi remanere. Quae est enim ista salus corporis, quae morte perimitur, quae aegritudine debilitatur, frivola, [PL35.2058] mortalis, fluxa? Quaere illam, ne impediat forte morbida valetudo opera tua bona. Ergo non est ibi finis; quia propter aliud quaeritur. Quidquid propter aliud quaeritur, non est ibi finis: quidquid propter se et gratis quaeritur, ibi est finis. Quaeris honores; forte ad aliquid agendum quaeris, ut peragas aliquid, ut placeas Deo: noli ipsum honorem amare, ne ibi remaneas. Quaeris laudem? Si Dei quaeris, bene facis: si tuam quaeris, male facis; remanes in via. Sed ecce amaris tu, laudaris: noli gratulari quando in te laudaris; laudare in Domino, ut cantes, In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII, 3). Sermonem aliquem bonum dicis, et laudatur sermo tuus? Non laudetur quasi tuus, non est ibi finis. Si ibi ponis finem, finiris: sed non finiris quasi perficiaris, sed finiris ut consumaris. Ergo non laudetur sermo tuus quasi abs te, quasi tuus. Sed quomodo laudetur? Quomodo dicit Psalmus, In Deo laudabo sermonem, in Deo laudabo verbum. Ex hoc fit ut fiat in te quod sequitur, In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. LV, 5, 11). Quando enim omnia tua in Deo laudantur, non timetur ne pereat laus tua; quia non deficit Deus. Ergo transi et ipsam.

6. Videte, fratres, quanta transimus, in quibus non est finis. His utimur quasi in via; quasi in mansionibus stabulorum reficimur, et transimus. Ubi ergo finis? Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; hic dictum est, in hac Epistola. Adhuc ergo in via sumus; adhuc quocumque venerimus, transire debemus, usquequo perveniamus ad aliquem finem. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Iste finis; ibi perpetua laudatio, ibi semper Alleluia sine defectu. Ergo ipsum finem dixit in Psalmo, Omnis consummationis vidi finem. Et quasi diceretur illi, Quis est finis quem vidisti? Latum mandatum tuum valde (Psal. CXVIII, 96). Ipse est finis, latitudo mandati. Latitudo mandati charitas est; quia ubi est charitas, non sunt angustiae. In ipsa latitudine erat Apostolus, cum diceret, Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est: non angustamini in nobis (II Cor. VI, 11-12). Ideo ergo latum mandatum tuum valde. Quod est latum mandatum? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Charitas ergo non angustatur. Vis non angustari in terra? In lato habita. Quidquid enim tibi fecerit homo, non te angustat; quia illud diligis quod non nocet homo: Deum diligis, fraternitatem diligis, legem Dei diligis, Ecclesiam Dei diligis; sempiterna erit. Laboras in terra, sed pervenies ad fructum promissum. Quis tibi tollit quod diligis? Si nemo tollit tibi quod diligis, securus dormis: imo securus vigilas, ne dormiendo perdas quod diligis. Non enim frustra dictum est, Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte (Psal. XII, 4). Qui claudunt oculos contra charitatem, obdormiscunt in concupiscentiis delectationum carnalium. Evigila ergo. Delectationes enim sunt, manducare, bibere, luxuriari, ludere, venari: pompas istas vanas omnia mala sequuntur. Numquid nescimus quia delectationes [PL35.2059] sunt? Quis neget quia delectant? Sed plus diligitur lex Dei. Clama contra tales suasores, Narraverunt mihi injusti delectationes; sed non sicut lex tua, Domine. Ista delectatio manet. Non solum manet quo venias, sed etiam revocat fugientem.

7. Haec est enim dilectio Dei, ut praecepta ejus servemus. Jam audistis, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Quomodo noluit te dividere per multas paginas? In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. In quibus duobus praeceptis? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Ecce de quibus praeceptis narrat tota ista Epistola. Tenete ergo dilectionem, et securi estote. Quid times ne male facias alicui? Quis male facit ei quem diligit? Dilige, non potest fieri nisi bene facias. Sed forte corripis? Amor hoc facit, non saevitia. Sed forte caedis? Ad disciplinam facis; quia amor ipsius dilectionis non te permittit negligere indisciplinatum. Et fit quodammodo quasi diversus fructus et contrarius, ut aliquando odium blandiatur, et charitas saeviat. Nescio quis odit inimicum suum, et fingit illi amicitiam: videt illum facere aliquid mali, laudat: vult eum esse praecipitem, vult caecum ire per abrupta cupiditatum suarum, unde forte non redeat; laudat, Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae (Psal. IX, 3); adhibet illi unctionem adulationis suae: ecce odit, et laudat. Alter videt amicum suum tale aliquid facere, revocat; si illum non audiat, profert verba etiam castigationis, objurgat, litigat: aliquando venitur ad hanc necessitatem ut litiget. Ecce odium blanditur, et charitas litigat. Noli attendere verba blandientis, et quasi saevitiam objurgantis; venam inspice, radicem unde procedant quaere. Ille blanditur ut decipiat, iste litigat ut corrigat. Ergo non opus est, fratres, ut per nos distendatur cor vestrum; impetrate a Deo ut diligatis invicem. Omnes homines, etiam inimicos vestros diligatis: non quia sunt fratres, sed ut fratres sint; ut semper fraterno amore flagretis, sive in fratrem factum, sive in inimicum, ut frater fiat diligendo. Ubicumque fratrem diligitis, amicum diligitis. Jam tecum est, jam in unitate etiam catholica tibi conjunctus est. Si bene vivis, fratrem diligis factum ex inimico. Sed diligis aliquem qui nondum credidit Christo, aut si credidit Christo, ut daemones credit; reprehendis vanitatem ipsius. Tu dilige, et fraterno amore dilige: nondum est frater, sed ideo diligis ut sit frater. Ergo tota dilectio nostra fraterna est erga Christianos, erga omnia membra ejus. Disciplina charitatis, fratres mei, robur, flores, fructus, pulchritudo, amoenitas, pastus, potus, cibus, amplexus, sine satietate est. Si sic nos delectat peregrinos, in patria quomodo gaudebimus?

[PL35.2060] 8. Curramus ergo, fratres mei, curramus, et diligamus Christum. Quem Christum? Jesum Christum. Quis est iste? Verbum Dei. Et quomodo venit ad aegrotos? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Completum est ergo quod Scriptura praedixit, Oportebat Christum pati, et resurgere tertia die a mortuis. Corpus ipsius ubi jacet? Membra ipsius ubi laborant? Ubi esse debes, ut sub capite sis? Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Ibi diffundatur charitas tua. Dicit Christus et Psalmus, id est, Spiritus Dei, Latum mandatum tuum valde; et nescio quis ponit in Africa fines charitatis! Extende charitatem per totum orbem, si vis Christum amare; quia membra Christi per orbem jacent. Si amas partem, divisus es: si divisus es, in corpore non es: si in corpore non es, sub capite non es. Quid prodest quia credis, et blasphemas? Adoras illum in capite, blasphemas in corpore. Amat ille corpus suum. Si tu te praecidisti a corpore ipsius, caput non se praecidit a corpore suo. Sine causa me honoras, clamat tibi caput desuper; sine causa me honoras. Tanquam si velit tibi aliquis osculari caput, et calcare tibi pedes: forte caligis clavatis contereret pedes tuos, volens tibi tenere caput, et osculari; nonne inter verba honorantis clamares et diceres, Quid facis, homo? calcas me. Non diceres, Calcas caput meum; quia caput honorabat: sed plus clamaret caput pro membris calcatis, quam pro se, quia honorabatur. Nonne clamat ipsum caput, Nolo honorem tuum; calcare me noli? Jam tu dic, si potes, Quare te calcavi? dic illud capiti, Te osculari volui, amplecti volui. Sed non vides, o stulte, quia quod vis amplecti, per quamdam compagem unitatis pervenit ad id quod calcas? Susum me honoras, jusum me calcas. Plus dolet quod calcas, quam gaudet quod honoras; quia quod honoras, dolet pro eis quos calcas. Quomodo clamat lingua? Dolet mihi. Non dicit, Dolet pedi meo; sed, Dolet mihi, dicit. O lingua, quis te tetigit? quis percussit? quis stimulavit? quis pupugit? Nemo, sed conjuncta sum eis quae calcantur. Quomodo vis non doleam, quando non sum separata?

9. Dominus ergo noster Jesus Christus ideo ascendens in coelum die quadragesimo, commendavit corpus suum qua habebat jacere, quia vidit multos honoraturos se, quia ascendit in coelum; et vidit quia honor ipsorum inutilis est, si conculcant membra ipsius in terra. Et ne quis erraret, et cum adoraret caput in coelo, calcaret pedes in terra, dixit ubi essent membra ipsius. Ascensurus enim dixit verba novissima; post ipsa verba non est locutus in terra. Ascensurum caput in coelum commendavit membra in terra, et discessit. Jam non invenis loqui Christum in terra: invenis illum loqui, sed de coelo. Et de ipso coelo quare? Quia membra calcabantur in terra. Persecutori enim Saulo dixit desuper, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ascendi in coelum, sed adhuc in terra jaceo: [PL35.2061] hic ad dexteram Patris sedeo; ibi adhuc esurio, sitio, et peregrinus sum. Quomodo ergo corpus commendavit in terra ascensurus? Cum interrogarent illum discipuli, Domine, si hoc in tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? respondit iturus, Non est vestrum scire tempus quod Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes. Videte qua diffundat corpus suum, videte ubi se calcari non vult: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam, et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 6-8). Ecce qua jaceo qui ascendo. Ascendo enim, quia caput sum: jacet adhuc corpus meum. Qua jacet? Per totam terram. Cave ne percutias, cave ne violes, cave ne calces: novissima verba Christi sunt ista, ituri in coelum. Considerate languentem in lecto hominem, in domo jacentem, et maceratum aegritudine, proximum morti, anhelantem, jam animam quodammodo inter dentes habentem, qui forte sollicitus de aliqua re chara sibi, quam multum diligit, veniat illi in mentem, et vocet haeredes suos et dicat, Rogo vos, facite hoc. Tenet quodammodo violenter animam, ne ante exeat quam illa verba firmentur. Cum illa verba novissima dictaverit, efflat animam: tollitur cadaver in sepulcrum. Haeredes ipsius quomodo meminerunt novissima verba morientis? Quomodo, si quis existat qui dicat eis, Nolite facere: quid ergo illi dicant? Ergo non facio quod mihi pater meus efflans animam novissime mandavit, quod ultimum sonuit in aures meas, proficiscente hinc patre meo? Quaevis alia verba ipsius aliter possum habere, novissima verba me plus tenent: non eum vidi amplius, non audivi loquentem. Fratres, cogitate visceribus christianis, si haeredibus sunt tam dulcia, tam grata, tam magni ponderis verba ituri in sepulcrum; haeredibus Christi, qualia debent esse verba novissima, non redituri in sepulcrum, sed ascensuri in coelum! Namque ille qui vixit et mortuus est, rapitur ad alia loca anima ipsius, corpus ipsius ponitur in terra: an fiant illa verba, an non fiant, non ad eum pertinet; jam aliud agit, aut aliud patitur: aut in sinu Abrahae gaudet, aut in igne aeterno aquae modicum desiderat (Luc. XVI, 22, etc.); in sepulcro autem ipsius [PL35.2062] jacet cadaver sine sensu; et custodiuntur verba novissima morientis. Quid sibi sperant illi qui verba novissima sedentis in coelo non custodiunt, videntis desuper an contemnantur, an non contemnantur? illius qui dixit, Saule, Saule, quid me persequeris? qui servat ad judicium quidquid videt pati membra sua?

10. Et quid nos fecimus, inquiunt? nos sumus passi persecutionem, non fecimus. Vos fecistis, o miseri: primo, quia divisistis Ecclesiam. Major est machaera linguae quam ferri. Superba fuit ancilla Sarae Agar; et afflicta est a domina sua propter superbiam. Disciplina erat illa, non poena. Ideo cum recessisset a domina sua, quid ei dixit angelus? Revertere ad dominam tuam (Gen. XVI, 4-9). Sic ergo carnalis anima, tanquam ancilla superba, si forte aliquas molestias passa es propter disciplinam, quid insanis? Redi ad dominam tuam, tene dominicam pacem. Ecce proferuntur Evangelia, legimus qua diffunditur Ecclesia: disputatur contra, et dicitur nobis, Traditores. Cujus rei traditores? Christus commendat Ecclesiam suam, et non credis: ego tibi crediturus sum maledicenti parentibus meis? Vis ut credam tibi de traditoribus? crede tu prius Christo. Quid est dignum? Christus Deus est, tu homo es: cui prius debet credi? Christus Ecclesiam suam toto orbe diffudit: ego dico, contemne; Evangelium loquitur, cave. Quid dicit Evangelium? Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum. Ubi remissio peccatorum, Ecclesia est. Quomodo Ecclesia? Illi enim dictum est, Tibi dabo claves regni coelorum: et quae solveris in terra, soluta erunt et in coelis; et quae ligaveris in terra, ligata erunt et in coelis (Matth. XVI, 19). Qua diffunditur ista remissio peccatorum? Per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47). Ecce crede Christo. Sed quia intelligis, si credideris Christo, non te habere quod dicas de traditoribus; tibi vis ut credam parentibus meis maledicenti, quam tu credas Christo praedicenti.

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 35, coll. 2036-2062 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22