AUGUSTINUS episcopus servus Christi, et per ipsum servus servorum ipsius, VITALI fratri, in ipso salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Cum de te mihi essent nuntiata non bona, et rogavi Dominum, et donec mihi bona nuntientur, adhuc rogo ut litteras meas nec aspernanter sumas, et salubriter legas. Si hanc exaudit pro te orationem meam, etiam de te gratiarum actionem donat ut offeram. Quod si impetro, procul dubio non contradices huic ipsi principio epistolae meae. Hoc enim pro te oro, ut sis rectae fidei. Si hoc ergo pro charis nostris non tibi displicet ut oremus, si hanc orationem recognoscis esse christianam, si et tu pro charis tuis talia vel orare te recolis, vel orare te debere cognoscis; quomodo dicis quod te audio dicere, Ut recte credamus in Deum et Evangelio consentiamus, non esse donum Dei, sed hoc nobis esse a nobis, id est ex propria voluntate, quam nobis in nostro corde non operatus est ipse? Et ad hoc, cum audieris, Quid est ergo quod ait Apostolus, Deus in vobis operatur et velle, et perficere (Philipp. II, 13)? respondes, Per legem suam, per Scripturas suas, Deum operari ut velimus, quas vel legimus vel audimus: sed eis consentire vel non consentire ita nostrum est, ut, si velimus, fiat; si autem nolimus, nihil in nobis operationem Dei valere faciamus. Operatur quippe ille, dicis, quantum in ipso est ut velimus, cum nobis nota fiunt ejus eloquia: sed si eis acquiescere nolumus, nos ut operatio ejus nihil in nobis prosit efficimus. Quae si dicis, profecto nostris orationibus contradicis.

2. Dic ergo apertissime nos pro iis quibus Evangelium praedicamus, non debere orare ut credant, sed eis tantummodo praedicare. Exsere contra orationes Ecclesiae disputationes tuas: et quando audis sacerdotem Dei ad altare exhortantem populum Dei orare pro incredulis, ut eos Deus convertat ad fidem, et pro catechumenis, ut eis desiderium regenerationis inspiret, [PL33.979] et pro fidelibus, ut in eo quod esse coeperunt, ejus munere perseverent; subsanna pias voces, et dic te non facere quod hortatur, id est, Deum pro infidelibus, ut eos fideles faciat, non rogare, eo quod non sint ista divinae miserationis beneficia, sed humanae officia voluntatis. Et homo in Carthaginensi eruditus Ecclesia, etiam beatissimi Cypriani librum de Dominica Oratione condemna; quam doctor ille cum exponeret, ea petenda esse ostendit a Deo patre, quae tu dicis esse homini ab homine, hoc est a seipso.

3. Quod si de precibus Ecclesiae et de martyre Cypriano parum putas esse quod dixi, aude majora, reprehende Apostolum, qui dixit, Oramus ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7). Neque enim dicturus es nihil mali eum facere qui non credit in Christum, aut qui fidem deserit Christi; ac per hoc qui dicit, ne quid faciatis mali, nec ista vult fieri: satisque illi non est praecipere, sed confitetur se Deum rogare ne fiant, sciens hominis voluntatem ab ipso corrigi ac dirigi, ut ista non faciat. A Domino enim gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23): non dixit, Et viam ejus discet, aut, tenebit, aut, ambulabit, aut aliquid hujusmodi quod posses dicere a Domino quidem dari, sed homini jam volenti; ut scilicet beneficium Dei quo gressus hominis dirigit, ut viam ejus discat, teneat, gradiatur, sua homo voluntate praecedat, et hoc Dei donum praecedente sua voluntate mereatur. Sed ideo dixit, A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet, ut intelligeremus ipsam voluntatem bonam qua incipimus velle credere (quoniam Dei via quid est, nisi fides recta?) illius esse donum qui gressus nostros propterea dirigit primitus ut velimus. Non enim ait Scriptura, A Domino gressus hominis diriguntur, quia viam ejus voluit; sed, diriguntur, inquit, et volet. Non igitur quia voluit, diriguntur; sed quia diriguntur, volet.

CAPUT II

4. Hic tu rursus fortasse dicturus es hoc fieri a Domino, dum doctrina ejus legitur vel auditur, si homo veritati quam legit vel audit, sua consentiat voluntate. Si enim lateret eum, inquis, doctrina Dei, non dirigerentur gressus ejus, quibus directis vellet viam Dei. Ac per hoc sic tantum putas a Domino gressus hominis dirigi ad eligendam viam Dei, quia sine doctrina Dei non ei potest innotescere veritas, cui propria voluntate consentiat. Cui si consentit, inquis (quod in ejus libero arbitrio constitutum est), recte utique dicuntur ab illo dirigi gressus ejus ut viam ejus velit, cujus doctrinam, suasione praecedente, subsequente consensione sectatur; quod libertate naturali, si vult, facit, si non vult, non facit; pro eo quod fecerit, praemium, vel supplicium recepturus. Haec est illa Pelagianorum mala, male diffamata meritoque reprobata, et ab ipso etiam Pelagio, timente damnari in orientalium episcoporum judicio, damnata sententia, qua dicunt gratiam Dei non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina: et usque [PL33.980] adeo, frater, erimus graves corde, ut de gratia Dei, imo adversus gratiam Dei, eam pelagianam sententiam teneamus, quam pectore quidem ficto, sed tamen catholicos judices timens Pelagius ipse damnavit!

5. Et quomodo, inquies, respondebitur? Quomodo censes facilius et apertius, quam ut illud quod de orando Deo superius egimus, sic amplectamur, ut hoc menti nostrae nulla subtrahat oblivionis irreptio, nulla calliditas argumentationis extorqueat? Si enim, quod scriptum est, A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet; et, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX); et, Deus est enim qui operatur in vobis et velle: et multa hujusmodi, quibus commendatur vera Dei gratia, hoc est, quae non secundum merita nostra datur, sed dat merita ipsa cum datur; quia praevenit hominis voluntatem bonam, nec eam cujusquam invenit in corde, sed facit: si ergo ita praepararet atque ita operaretur Deus hominis voluntatem, ut tantummodo legem suam atque doctrinam libero ejus adhiberet arbitrio, nec vocatione illa alta atque secreta sic ejus ageret sensum, ut eidem legi atque doctrinae accommodaret assensum; procul dubio eam legere, vel intelligere legendo, vel etiam exponere ac praedicare sufficeret, nec opus esset orare ut Deus ad fidem suam infidelium corda converteret, et conversis proficientem perseverantiam ejusdem gratiae suae largitate donaret. Si ergo haec a Domino poscenda esse non renuis, quid restat, frater Vitalis, nisi ut ab illo ea donari fatearis, a quo poscenda esse consentis? Si autem negas ab illo nos poscere ista debere, eidem doctrinae ipsius contradicis; quia et hoc in ea didicimus, ut ab illo ista poscamus.

6. Orationem dominicam nosti, nec dubito te Deo dicere: Pater noster, qui es in coelis, etc. Lege expositorem ejus beatissimum Cyprianum, et quemadmodum exposuerit quod ibi dicitur, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra (Matth. VI, 9, 10), diligenter attende, et obedienter intellige: profecto docebit te orare pro infidelibus inimicis Ecclesiae, secundum praeceptum Domini, dicentis, Orate pro inimicis vestris (Id. V, 44); et hoc orare, ut fiat voluntas Dei, sicut in eis qui jam fideles sunt et portant imaginem coelestis hominis, et propterea coeli nomine digni sunt; ita et in eis qui per infidelitatem nonnisi imaginem terreni hominis portant (I Cor. XV, 47-49), et ob hoc terra merito nuncupantur. Nempe isti, pro quibus inimicis Dominus nos jussit orare, et gloriosissimus martyr sic exposuit quod in oratione dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra, ut ipsis etiam poscamus fidem quam fideles habent: nempe ergo isti christianae pietatis inimici, legem Dei atque doctrinam qua Christi praedicatur fides, vel omnino audire nolunt, vel ad hoc audiunt sive etiam legunt ut irrideant et detestentur, et quanta possunt contradictione blasphement. Inaniter igitur et perfunctorie potius quam veraciter pro eis, ut doctrinae cui adversantur, credendo consentiant, Deo fundimus preces, si ad ejus non pertinet gratiam convertere ad fidem suam ipsi fidei contrarias hominum voluntates. Inaniter [PL33.981] etiam et perfunctorie potius quam veraciter magnas cum exsultatione agimus Deo gratias, quando aliqui eorum credunt, si hoc in eis ipse non facit.

7. Non fallamus homines, nam Deum fallere non valemus. Prorsus non oramus Deum, sed orare nos fingimus, si nos ipsos, non illum, credimus facere quod oramus. Prorsus non gratias Deo agimus, sed nos agere fingimus, si unde illi gratias agimus, ipsum facere non putamus. Labia dolosa si in hominum quibuscumque sermonibus sunt, saltem in orationibus non sint. Absit ut quod facere Deum rogamus oribus et vocibus nostris, eum facere negemus cordibus nostris: et, quod est gravius, ad alios etiam decipiendos, hoc non taceamus disputationibus nostris; et dum volumus apud homines defendere liberum arbitrium, apud Deum perdamus orationis auxilium, et gratiarum actionem non habeamus veram, dum veram non agnoscimus gratiam.

CAPUT III

8. Si vere volumus defendere liberum arbitrium, non oppugnemus unde fit liberum. Nam qui oppugnat gratiam, qua nostrum ad declinandum a malo et faciendum bonum liberatur arbitrium, ipse arbitrium suum adhuc vult esse captivum. Responde, obsecro, quomodo dicit Apostolus, Gratias agentes Patri, idoneos facienti nos in parte sortis sanctorum in lumine; qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 12, 13); si non ipse arbitrium nostrum, sed ipsum arbitrium se liberat? Mendaciter ergo agimus gratias Patri, tanquam ipse faciat quod ipse non facit: et erravit qui dixit quod ipse nos faciat idoneos in parte sortis sanctorum in lumine, quia ipse nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae. Responde quomodo ad declinandum a malo, et faciendum bonum liberum habebamus arbitrium, quando erat sub potestate tenebrarum? unde nos si, quemadmodum dicit Apostolus, Deus eruit, ipse utique illud liberum fecit. Quod tam magnum nostrum bonum, si per suae doctrinae praedicationem tantummodo facit; quid de iis dicemus, quos de ipsa tenebrarum potestate nondum eruit? praedicanda tantum illis est doctrina divina, an etiam orandum pro eis, ut de tenebrarum potestate divinitus eruantur? Si tantummodo praedicandum esse dicis, jussioni Domini et orationibus Ecclesiae contradicis: si autem fateris pro eis orandum, id utique orandum fateris, ut eidem doctrinae, arbitrio liberato a tenebrarum potestate, consentiant. Ita fit ut neque fideles fiant, nisi libero arbitrio, et tamen illius gratia fideles fiant, qui eorum a potestate tenebrarum liberavit arbitrium. Sic et Dei gratia non negatur, sed sine ullis humanis praecedentibus meritis vera monstratur; et liberum ita defenditur, ut humilitate solidetur, non elatione praecipitetur arbitrium, et qui gloriatur, non in homine, vel quolibet alio, vel seipso, sed in Domino glorietur (I Cor. I, 31).

9. Potestas enim tenebrarum quid est, nisi potestas diaboli et angelorum ejus, qui cum fuissent angeli lucis, in veritate per liberum arbitrium non stantes [PL33.982] (Joan. VIII, 44), sed inde cadentes, facti sunt tenebrae? Non te ista doceo, sed quae nosti ut recorderis admoneo. Huic igitur potestati tenebrarum, per illius ruinam, cui primo homini ab ea potestate praevaricatio persuasa est, et in quo omnes cecidimus, subjectum est genus humanum: propter quod de hac potestate tenebrarum eruuntur et parvuli, cum regenerantur in Christo. Neque hoc apparet in eorum arbitrio liberato, nisi cum ad annos pervenerint ratione utentis aetatis, habentes consentientem doctrinae salutari, in qua nutriti sunt, voluntatem, et in ea finientes istam vitam, si electi sunt in Christo ante constitutionem mundi ut essent sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, praedestinati in adoptionem filiorum (Eph. I, 4, 5).

10. Haec autem potestas tenebrarum, id est diabolus, qui dicitur etiam princeps potestatis aeris, operatur in filiis diffidentiae (Id. II, 2), princeps iste rector tenebrarum (Id. VI, 12), id est ipsorum diffidentiae filiorum, regens eos ad arbitrium suum, quod neque ipse habet liberum ad benefaciendum, sed ad maximam malevolentiam poena sui sceleris obduratum: unde nemo sanae fidei credit, aut dicit, hos apostatas angelos ad pristinam pietatem correcta aliquando voluntate converti. Quid ergo operatur haec potestas in filiis diffidentiae, nisi opera sua mala, et in primis maximeque ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sunt inimici fidei; per quam scit eos posse mundari, posse sanari, posse perfectissime liberos, quod eis vehementer invidet, in aeternitate regnare? Itaque aliquos eorum, per quos amplius decipere affectat, sinit habere nonnulla velut opera bona, in quibus laudantur, per quasque gentes, praecipueque in gente Romana, qui praeclare gloriosissimeque vixerunt. Sed quoniam, sicut veracissima Scriptura dicit, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23); et, Sine fide impossibile est utique placere Deo (Hebr. XI, 6), non hominibus; nihil sic agit hic princeps, quam ut non credatur in Deum, nec ad Mediatorem, a quo solvuntur opera ejus, credendo veniatur.

11. Sed ipse Mediator intrat in domum fortis (Matth. XII, 29), id est in hoc saeculum mortalium sub potestate diaboli, quantum ad ipsum pertinet, constitutum; de ipso quippe scriptum est, quod potestatem habeat mortis (Hebr. II, 14). Intrat in domum fortis, id est, in suo dominatu habentis genus humanum; et prius alligat eum, id est, ejus coercet et cohibet potestatem, potestatis suae fortioribus vinculis; et sic eripit vasa ejus, quaecumque praedestinavit eripere, arbitrium eorum ab ejus potestate liberans, ut illo non impediente credant in istum libera voluntate. Proinde hoc opus est gratiae, non naturae. Opus est, inquam, gratiae, quam nobis attulit secundus Adam; non naturae, quam totam perdidit in semetipso primus Adam. Opus est gratiae tollentis peccatum, et vivificantis mortuum peccatorem; non opus legis ostendentis peccatum, nec a peccato vivificantis. Nam ille magnus gratiae praedicator, Peccatum, inquit, non cognovi, nisi per legem (Rom. VII, 7): et, Si data esset, inquit, lex quae posset [PL33.983] vivificare, omnino ex lege esset justitia (Galat. III, 21). Opus est hoc gratiae, quam qui accipiunt, doctrinae salutari Scripturarum sanctarum, etsi fuerint inimici, fiunt amici; non opus ejusdem doctrinae, quam qui audiunt et legunt sine gratia Dei, pejores ejus efficiuntur inimici.

CAPUT IV

12. Non est igitur gratia Dei in natura liberi arbitrii et in lege atque doctrina, sicut pelagiana perversitas desipit; sed ad singulos actus datur illius voluntate, de quo scriptum est, Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae (Psal. LXVII, 10): quia et liberum arbitrium ad diligendum Deum primi peccati granditate perdidimus, et lex Dei atque doctrina, quamvis sancta et justa et bona (Rom. VII, 12), tamen occidit, si non vivificet Spiritus (II Cor. III, 6), per quem fit, non ut audiendo, sed ut obediendo, neque ut lectione, sed ut dilectione teneatur. Quapropter ut in Deum credamus, et pie vivamus, non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16): non quia velle non debemus et currere; sed quia ipse in nobis et velle operatur et currere. Unde et ipse Dominus Jesus credentes a non credentibus, id est, ab irae vasis vasa misericordiae discernens, Nemo, inquit, venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 65): et utique, ut hoc diceret, in ejus doctrina fuerant scandalizati discipuli ejus, qui eum postea non sunt secuti. Non ergo gratiam dicamus esse doctrinam, sed agnoscamus gratiam, quae facit prodesse doctrinam: quae gratia si desit, videmus etiam obesse doctrinam.

13. Propterea Deus ut omnia futura opera sua in praedestinatione praesciverit, sic illa disposuit, ut quosdam non credentes ad fidem suam, orationes credentium pro eis exaudiendo, convertat; unde refutentur, et, si ille est eis propitius, corrigantur qui putant gratiam Dei esse naturam liberi arbitrii, cum qua nascimur; aut gratiam Dei esse doctrinam, quamvis utilem, quae per linguas et litteras praedicatur. Non enim hoc oramus pro infidelibus, ut fiat eorum natura, id est ut homines sint; aut ut doctrina eis praedicetur, quam malo suo audiunt, si non credunt; et plerumque pro eis oramus, qui cum legant vel audiant, nolunt credere: sed oramus ut voluntas corrigatur, doctrinae consentiatur, natura sanetur.

14. Jamvero ut perseverent in eo quod esse coeperunt, etiam pro se ipsis orant fideles. Utile est quippe omnibus vel pene omnibus propter humilitatem saluberrimam, ut quales futuri sint, scire non possint. Ad hoc dicitur: Qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Propter hujus timoris utilitatem, ne regenerati et pie vivere incipientes, tanquam securi alta sapiamus, quidam non perseveraturi perseveraturis Dei permissione vel provisione ac dispositione miscentur; quibus cadentibus territi cum timore et tremore gradiamur viam justam, donec ex hac vita, quae tentatio est super terram (Job. VII, 1), transeamus ad aliam, ubi jam non sit elatio comprimenda, nec contra ejus suggestiones tentationesque luctandum.

[PL33.984] 15. Sed de hac re, id est, cur quidam non permansuri in fide et sanctitate christiana, tamen accipiant ad tempus hanc gratiam, et dimittantur hic vivere donec cadant, cum possint rapi de hac vita, ne malitia mutet intellectum eorum, quod de sancto immatura aetate defuncto scriptum est in libro Sapientiae (Sap. IV, 11); quaerat quisque ut potuerit, et si invenerit praeter hanc quae a me reddita est, aliam probabilem rationem, a rectae fidei regula non recedens, teneat eam, et ego cum illo, si me non latuerit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus donec nobis Deus revelet, si quid aliter sapimus, sicut apostolicis Litteris admonemur (Philipp. III, 15, 16). Pervenimus autem in ea quae ad fidem veram et catholicam pertinere firmissime scimus, in quibus ita nobis ambulandum est, adjuvante illo atque miserante, cui dicimus, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11), ut ab eis nullo modo deviemus.

DUODECIM SENTENTIAE CONTRA PELAGIANOS

CAPUT V

16. Quoniam ergo propitio Christo Christiani catholici sumus: 1 Scimus nondum natos nihil egisse in vita propria boni seu mali, nec secundum merita prioris alicujus vitae, quam nullam propriam singuli habere potuerunt, in hujus vitae venire miserias: sed tamen secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, nec liberari a supplicio mortis aeternae, quod trahit ex uno in omnes transiens justa damnatio, nisi per gratiam renascantur in Christo.---2 Scimus gratiam Dei nec parvulis nec majoribus secundum merita nostra dari.---3 Scimus majoribus ad singulos actus dari.---4 Scimus non omnibus hominibus dari, et quibus datur, non solum secundum merita operum non dari, sed nec secundum merita voluntatis eorum quibus datur: quod maxime apparet in parvulis.---5 Scimus eis quibus datur, misericordia Dei gratuita dari.---6 Scimus eis quibus non datur, justo judicio Dei non dari.---7 Scimus quod omnes astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae, si diutius viveret, gesturus fuit, sive bonum sive malum.---8 Scimus etiam parvulos secundum ea quae per corpus gesserunt, recepturos vel bonum vel malum. Gesserunt autem non per seipsos, sed per eos quibus pro illis respondentibus et renuntiare diabolo dicuntur et credere in Deum; unde et in numero fidelium computantur, pertinentes ad sententiam Domini dicentis: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Propter quod et illis qui hoc Sacramentum non accipiunt, contingit quod sequitur: Qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Unde et ipsi, sicut dixi, si in illa parva aetate moriuntur, utique secundum ea quae per corpus gesserunt, id est tempore quo in corpore fuerunt, quando per corda et ora gestantium crediderunt vel non crediderunt, quando baptizati vel non baptizati sunt, quando carnem Christi [PL33.985] manducaverunt vel non manducaverunt, quando et sanguinem biberunt vel non biberunt; secundum haec ergo quae per corpus gesserunt, non secundum ea quae, si diu hic viverent, gesturi fuerant, judicantur.---9 Scimus felices esse mortuos qui in Domino moriuntur, nec ad eos pertinere quidquid acturi fuerant, si tempore diuturniore vixissent.---10 Scimus eos qui corde proprio credunt in Dominum, sua id facere voluntate ac libero arbitrio.---11 Scimus pro eis qui nolunt credere, nos qui jam credimus, recta fide agere, cum Deum oramus ut velint.---12 Scimus pro eis qui ex illis crediderunt, tanquam de beneficiis, recte atque veraciter et debere nos Deo agere gratias, et solere.

17. Recognoscis me, ut puto, in iis quae nos scire dixi, non omnia quae ad fidem catholicam pertinent commemorare voluisse, sed ea tantum quae ad istam, quae inter nos agitur, de Dei gratia quaestionem, utrum praecedat haec gratia, an subsequatur hominis voluntatem; hoc est, ut planius id eloquar, utrum ideo nobis detur, quia volumus, an per ipsam Deus etiam hoc efficiat ut velimus. Si ergo istas duodecim sententias, quas nos dixi scire ad fidem rectam et catholicam pertinere, etiam tu, frater, nobiscum tenes, ago Deo gratias; quas profecto non veraciter agerem, nisi gratia Dei fieret ut teneres. Quae tibi tenenti nullum omnino remanet nobiscum de hac quaestione certamen.

CAPUT VI

18. Ut enim eadem duodecim brevi expositione percurram: quomodo voluntatis humanae meritum sequitur gratia; cum detur et parvulis, qui hoc nondum possunt velle seu nolle? Quomodo gratiam vel in majoribus dicuntur praecedere merita voluntatis; si gratia, ut vera sit gratia, non secundum merita nostra datur? Quam sententiam catholicam Pelagius ipse sic timuit, ut eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, sine dubitatione damnaret, ne a catholicis judicibus damnaretur. Quomodo dicitur gratia Dei in natura esse liberi arbitrii vel in lege atque doctrina; cum et istam sententiam Pelagius ipse damnaverit, procul dubio confitens gratiam Dei ad singulos actus dari, eis utique qui jam libero arbitrio utuntur?

19. Quomodo dicitur omnes homines eam fuisse accepturos, si non illi quibus non donatur, eam sua voluntate respuerent, quoniam Deus vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4); cum multis non detur parvulis, et sine illa plerique moriantur, qui non habent contrariam voluntatem, et aliquando cupientibus festinantibusque parentibus, ministris quoque volentibus ac paratis, Deo nolente non detur, cum repente, antequam detur, exspirat, pro quo, ut acciperet, currebatur? Unde manifestum est eos qui huic resistunt tam perspicuae veritati, non intelligere omnino qua locutione sit dictum quod omnes homines vult Deus salvos fieri; cum tam multi salvi non fiant, non quia ipsi, sed quia Deus non vult, quod sine ulla caligine manifestatur in parvulis. Sed sicut illud quod dictum est, Omnes in Christo vivificabuntur (I Cor. XV, 22), cum tam multi aeterna morte puniantur, ideo dictum est, quia omnes quicumque vitam aeternam percipiunt, non percipiunt [PL33.986] nisi in Christo: ita quod dictum est, omnes homines vult Deus salvos fieri, cum tam multos nolit salvos fieri, ideo dictum est, quia omnes qui salvi fiunt, nisi ipso volente non fiunt; et si quo alio modo illa verba apostolica intelligi possunt, ut tamen huic apertissimae veritati, in qua videmus tam multos, volentibus hominibus, sed Deo nolente, salvos non fieri, contraria esse non possint.

20. Quomodo ut detur gratia divina, voluntas meretur humana; si eis quibus datur, gratuita misericordia datur, ut vera sit gratia? Quomodo in hac re merita pensantur voluntatis humanae; quandoquidem illis quibus gratia ista non datur, nullo plerumque merito, nulla voluntate distantibus, sed unam cum eis quibus datur, habentibus causam, justo tamen judicio Dei non datur (non enim est iniquitas apud Deum [Rom. IX, 14]); ut intelligant quibus datur, quam gratis eis detur, quando juste utique non daretur, quoniam similem habentibus causam juste non datur?

21. Quomodo non gratiae Dei est, non solum credendi voluntas ab initio, verum etiam perseverandi usque in finem; cum finis ipse vitae hujus non in hominis, sed in Dei sit potestate, et possit utique Deus etiam hoc beneficium non perseveraturo conferre, ut rapiatur ex corpore, ne malitia mutet intellectum illius? Non enim recipiet homo seu bonum seu malum, nisi secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae, si diutius viveret, gesturus fuit.

22. Quomodo dicitur propterea quibusdam non dari, quibusdam morituris parvulis Dei gratia dari, quia eorum futuras praevidet voluntates, quas habituri essent si viverent; cum secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae gesturus esset, si diutius fuisset in corpore, unusquisque recipiat sive bonum sive malum, sicut Apostolus definit (II Cor. V, 10)? Quomodo secundum voluntates suas futuras homines judicantur, quas habituri fuisse dicuntur, si diutius tenerentur in carne; cum dicat Scriptura, Felices mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13)? quorum sine dubio certa et secura felicitas non est, si et ea quae non egerunt, sed acturi fuerant, si esset eis haec vita prolixior, judicabit Deus: nullumque accipit beneficium, qui rapitur ne malitia mutet intellectum ejus; quia et pro illa malitia, cui forsitan imminenti subtractus est, poenas luit: nec gaudendum est de iis quos in fide recta et vita bona novimus esse defunctos, ne secundum aliqua scelera judicentur, quae fuerant, si viverent, fortasse facturi: nec dolendi vel detestandi sunt ii qui vitam istam in infidelitate ac perditis moribus finierunt, quia forte, si viverent, acturi fuerant poenitentiam, pieque victuri, et secundum ista sunt judicandi: totusque ille de Mortalita te liber gloriosissimi martyris Cypriani reprobandus et abjiciendus est, in quo tota ejus intentio est, ut sciamus bonis fidelibus gratulandum esse morientibus, quando hujus vitae tentationibus auferuntur, deinceps in beatissima securitate mansuri. Sed quoniam hoc [PL33.987] falsum non est, et sine dubitatione felices sunt mortui qui in Domino moriuntur; ridendus est et exsecrandus error quo putatur quod homines secundum suas futuras, quae morientium non sunt futurae, judicandi sunt voluntates.

23. Quomodo dicuntur negare liberum voluntatis arbitrium, qui confitentur omnem hominem, quisquis suo corde credit in Deum, nonnisi sua libera credere voluntate; cum potius illi oppugnent arbitrium liberum, qui oppugnant Dei gratiam, qua vere ad bona eligenda et agenda fit liberum? Quomodo dicitur quod per legem Dei atque doctrinam Scripturarum fiat, quod eadem Scriptura dixit, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX); ac non potius per occultam inspirationem gratiae Dei: quandoquidem pro eis qui eidem doctrinae contradicentes nolunt ei credere, ipsum Deum fide recta rogamus ut velint?

24. Quomodo Deus exspectat voluntates hominum, ut praeveniant eum quibus det gratiam; cum gratias ei non immerito agamus de iis quibus non ei credentibus, et ejus doctrinam voluntate impia persequentibus, misericordiam praerogavit, eosque ad seipsum omnipotentissima facilitate convertit, ac volentes ex nolentibus fecit? Utquid ei inde gratias agimus, si hoc ipse non fecit? Utquid tanto magis eum magnificamus, quanto magis nolebant credere, quos credidisse gaudemus, si gratia divina voluntas in melius non mutatur humana? Apostolus Paulus, Eram, inquit, ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo; tantum autem audiebant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum (Galat. I, 22-24). Utquid magnificabant Deum, si non Deus ad seipsum cor illius viri suae gratiae bonitate converterat, quando, ut ipse confitetur, misericordiam consecutus est, ut fidelis esset (I Cor. VII, 25), ea fide quam aliquando vastabat? Ipsum etiam verbum quod posuit, quem nisi Deum hoc tam magnum bonum fecisse declarat? Quid est enim, in me magnificabant Deum, nisi in me Deum magnificum praedicabant? Quomodo autem eum magnificum praedicabant, si magnum illud factum de Pauli conversione ipse non fecerat? et quo pacto ipse fecerat, si volentem credere ex nolente ipse non fecerat?

25. Nempe manifestum est ex illis duodecim sententiis, quas pertinere ad catholicam fidem negare non sineris, non solum omnibus, verum etiam singulis id confici, ut confiteamur gratia Dei praeveniri hominum voluntates, et per hanc eas potius praeparari, quam propter earum meritum dari. Aut si aliquid earum duodecim esse verum negas, quarum propterea commendo etiam numerum, ut facilius memoriae mandentur, distinctiusque teneantur; non te pigeat rescribere ut sciam, et ea quam mihi Dominus dederit, facultate respondeam. Ego enim haereticum quidem pelagianum te esse non credo; sed ita te esse volo, ut nihil illius ad te transeat, vel in te relinquatur erroris.

CAPUT VII

26. Sed inter haec duodecim reperies [PL33.988] fortasse aliquid, quod negandum vel dubitandum putes, et unde nos operosius disputare compellas. Numquid et orare prohibebis Ecclesiam pro infidelibus, ut sint fideles; pro iis qui nolunt credere, ut velint credere; pro iis qui ab ejus lege doctrinaque dissentiunt, ut legi ejus doctrinaeque consentiant, ut det illis Deus quod per prophetam promisit, cor cognoscendi eum, et aures audiendi (Baruch II, 31), quas utique acceperant, de quibus Salvator ipse dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 9)? Numquid ubi audieris sacerdotem Dei ad ejus altare populum hortantem ad Deum orandum, vel ipsum clara voce orantem, ut incredulas gentes ad fidem suam venire compellat, non respondebis, Amen? An etiam hujus fidei sanitati contraria disputabis? Numquid beatissimum Cyprianum in hoc errasse elamabis vel susurrabis, ubi pro inimicis fidei christianae, ut etiam ipsi ad eam convertantur, orare nos docet?

27. Numquid postremo apostolum Paulum pro Judaeis infidelibus habentem talia vota culpabis? de quibus ait: Bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum fit pro illis in salutem (Rom. X, 1). Qui etiam Thessalonicensibus dicit: De caetero, fratres, orate pro nobis, ut verbum Domini currat et glorificetur, sicut etiam apud vos; et ut eruamur ab iniquis et malis hominibus: non enim omnium est fides (II Thess. III, 1, 2). Quomodo curreret et glorificaretur verbum Dei, nisi ad fidem conversis eis quibus praedicaretur; quandoquidem jam credentibus dicit, quemadmodum et apud vos? Scit certe hoc ab illo fieri, quem vult rogari ut hoc faciat, ut etiam eruatur ab iniquis et malis hominibus; qui profecto et illis orantibus non erant credituri. Propter quod addidit, non enim est omnium fides; tanquam diceret, Non enim apud omnes etiam vobis orantibus glorificabitur verbum Dei: quia ipsi utique fuerant credituri qui ordinati erant in vitam aeternam, praedestinati in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, et electi in ipso ante mundi constitutionem (Eph. 1, 4, 5); sed ideo Deus per orationes credentium nondum credentes credere facit, ut ostendat quia ipse facit. Nemo est enim tam imperitus, tam carnalis, tam tardus ingenio, qui non videat Deum facere quod rogari se praecipit ut faciat.

28. Haec et alia testimonia divina, quae commemorare longum est, ostendunt Deum gratia sua auferre infidelibus cor lapideum, et praevenire in hominibus bonarum merita voluntatum; ita ut voluntas per antecedentem gratiam praeparetur, non ut gratia merito voluntatis antecedente donetur. Hoc et gratiarum actio indicat quod oratio; oratio pro infidelibus, gratiarum actio pro fidelibus. Qui enim est orandus ut faciat, illi est actio gratiarum reddenda cum fecerit: unde idem dicit apostolus ad Ephesios, Propter hoc et ego, audita fide vestra in Domino Jesu, et dilectione in omnes sanctos, non cesso gratias agere pro vobis (Ibid. 15).

29. Loquimur autem nunc de ipsis initiis, cum homines qui erant aversi et adversi, convertuntur ad Deum, et velle incipiunt quod nolebant, et habere fidem [PL33.989] quam non habebant; quod ut fiat in eis, oratur pro eis, quamvis non oretur ab eis: ipsi enim quomodo invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? Cum vero factum fuerit quod oratur, ei qui fecit aguntur gratiae, et pro eis et ab eis. Deo rationibus autem jam fidelium, quas et pro se et pro aliis fidelibus faciunt, ut proficiant in eo quod esse coeperunt, et de gratiarum actionibus, quia proficiunt, confligendum esse tecum non puto; contra Pelagianos est iste conflictus tibi nobisque communis. Illi quippe omnia ad fidelem piamque vitam hominum pertinentia ita tribuunt libero voluntatis arbitrio, ut habenda ex nobis, non a Domino putent esse poscenda: tu autem, si ea quae de te audio vera sunt, initium fidei, ubi est etiam initium bonae, hoc est piae voluntatis, non vis donum esse Dei, sed ex nobis nos habere contendis ut credere incipiamus; caetera autem religiosae vitae bona Deum per gratiam suam jam ex fide petentibus, quaerentibus, pulsantibus, donare consentis. Nec attendis ideo pro infidelibus Deum rogari ut credant, quoniam Deus donat et fidem; ideo pro eis et qui crediderint, Deo gratias agi, quoniam donavit et fidem.

30. Quamobrem ut hunc ad te sermonem aliquando concludam: si negas orandum esse ut qui nolunt credere, velint credere, si negas agendas esse Deo gratias, quoniam credere voluerunt qui nolebant credere; aliter tecum agendum est, ut non sic erres, aut, si errare persistis, ne mittas alios in errorem. Si autem, quod de te magis credo, sentis atque consentis orare nos Deum debere ac solere pro nolentibus credere, ut velint credere, et pro eis qui adversantur et contradicunt legi ejus atque doctrinae, ut ei credant eamque sectentur; si sentis atque consentis debere nos etiam Deo agere gratias ac solere pro talibus, cum ad fidem ejus doctrinamque conversi, volentes ex nolentibus fiunt, oportet sine dubitatione fatearis voluntates hominum Dei gratia praeveniri, et ut bonum velint homines quod nolebant, Deum facere, qui rogatur ut faciat, et cui nos novimus agere gratias dignum et justum esse cum fecerit. Dominus tibi det intellectum in omnibus, domine frater.

EPISTOLA CCXVIII. Palatinum adhortatur ut in christiana sapientia proficiat ac perseveret, id summopere cavens ne spem bene vivendi collocet in propriis viribus

Domino dilectissimo, et desideratissimo filio PALATINO, AUGUSTINUS.

1. Conversatio tua fortior atque fructuosior ad Dominum Deum nostrum, magnum nobis attulit gaudium. Elegisti enim a juventute doctrinam, ut invenias usque ad canos sapientiam (Eccli. VI, 18). Cani sunt ergo sensus hominis, et senectutis aetas vita immaculata (Sap. IV, 9). Quam donet tibi Dominus petenti, [PL33.990] quaerenti atque pulsanti, qui novit bona data dare filiis suis (Matth. VII, 11). Quamvis enim abundent tibi exhortatores et exhortationes ad viam salutis et gloriae sempiternae, maxime ipsa gratia Christi, quae tibi tam salubriter in corde tuo locuta est; tamen etiam nos pro dilectionis officio, quam tibi debemus, afferimus aliquid exhortationis in hac resalutatione nostra, qua te non pigrum vel dormientem excitemus, sed provocemus incitemusque currentem.

2. Sapere te oportet, fili, ut perseveres, quia sapuisti ut eligeres. Sit hoc ipsum sapientiae tuae, scire cujus donum hoc est. Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum: et ipse faciet, et deducet velut lumen justitiam tuam, et judicium tuum velut meridiem (Psal. XXXVI, 5). Ipse faciet rectos cursus tuos, et itinera tua in pace producet (Prov. IV, 27). Sicut sprevisti quod sperabas in saeculo, ne in abundantia divitiarum gloriareris, quas more filiorum saeculi hujus concupiscere coeperas; ita nunc ad tollendum jugum Domini et sarcinam ejus, in virtute tua non confidas; et illud lene erit, et haec levis (Matth. XI, 29, 30). Pariter quippe improbantur in Psalmo et qui confidunt in virtute sua, et qui in abundantia divitiarum suarum gloriantur (Psal. XLVIII, 7). Ergo divitiarum gloriam non jam habebas, sed quam habere cupiebas, prudentissime contempsisti. Cave ne tibi subrepat in tua virtute confidere; homo es enim, et maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Sed plane in Deo tuo toto corde confide, et ipse erit virtus tua, in qua pius gratusque confidas, cui dicas humiliter et fideliter, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2): quia et ipsa charitas Dei, quae perfecta foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), non per vires nostras, id est humanas, diffunditur in cordibus nostris, sed sicut dicit Apostolus, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).

3. Vigila ergo et ora, ne intres in tentationem (Marc. XIV, 38). Ipsa quippe oratio admonet te quod indigeas adjutorio Domini tui, ne spem bene vivendi in te ponas. Oras enim non jam ut accipias divitias et honores praesentis saeculi, aut aliquid vanitatis humanae, sed ne intres in tentationem: quod utique si homo sibi praestare posset volendo, non posceretur orando. Quapropter, ut non intremus in tentationem, si voluntas sufficeret, non oraremus; quae tamen si deesset, nec orare possemus. Adsit ergo ut velimus, oremus autem ut valeamus quod voluerimus, cum ipso donante recte sapuerimus. Quod bonum quoniam jam coepisti, est unde gratias agas Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, cave ne glorieris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7), hoc est, quasi ex te ipso habere potueris. Sciens autem unde acceperis, ab illo pete ut perficiatur, a quo datum est ut inciperetur. Cum timore itaque et tremore tuam salutem operare. Deus est enim qui operatur in te et velle, et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13): quoniam praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. [PL33.991] LXX), atque ab ipso gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23). Haec cogitatio sancta servabit te, ut sapientia tua pietas sit; id est, ut ex Deo sis bonus, et Christi gratiae non ingratus.

4. Desiderant te parentes tui, fideliter congratulantes meliori spei tuae quam in Domino habere coepisti. Nos autem te sive absentem corpore sive praesentem, in uno spiritu habere cupimus, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, ut quolibet loco fuerit caro nostra, nullo modo separata possit esse anima nostra. Gratissime accepimus cilicia quae misisti, ubi nos de frequentanda et servanda humilitate orationum prior ipse monuisti.

EPISTOLA CCXIX. Augustinus aliique Africani patres, Gallicanis episcopis Proculo et Cylinnio qui Leporium monachum in fide incarnationis Verbi errantem ejecerant, ut amplectantur jam Dei gratia poenitentem et correctum

Dilectissimis et honorabilibus fratribus et consacerdotibus PROCULO et CYLINNIO, AURELIUS, AUGUSTINUS, FLORENTIUS, et SECUNDINUS, in Domino salutem.

1. Filium nostrum Leporium apud vestram Sanctitatem pro sui erroris praesumptione merito idoneeque correptum, cum ad nos, posteaquam inde exturbatus est, venisset, salubriter perturbatum, corrigendum sanandumque suscepimus. Nam sicut vos obedistis Apostolo ut corriperetis inquietos; ita et nos ut consolaremur pusillanimes ac susciperemus infirmos (I Thess. V, 14). Cum enim praeoccupatus esset sicut homo in aliquo delicto, eodemque non parvo, ut de unigenito Filie Dei, quod erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, cum autem venit plenitudo temporis Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14), non recta quaedam saperet, nec vera sentiret; negans Deum hominem factum, ne videlicet substantiae divinae, qua aequalis est Patri, indigna mutatio vel corruptio sequeretur; nec videns quartam se subintroducere in Trinitate personam, quod a sanitate symboli catholicaeque veritatis prorsus alienum est; cum, sicuti potuimus, adjuvante Domino instruximus in spiritu lenitatis: praesertim quia cum hoc admoneret Vas electionis, adjecit, Intendens teipsum, ne et tu tenteris, [PL33.992] ne ita se quidam ad provectum spiritualem pervenisse gauderent, ut se jam non posse tentari tanquam homines putarent; addiditque salubrem pacificamque sententiam, ut alter alterius onera portemus, quoniam sic adimplebimus legem Christi: Qui enim putat se esse aliquid, cum sit nihil, seipsum seducit (Galat. VI, 1-3), dilectissimi et honorabiles fratres.

2. Quam tamen ejus emendationem nequaquam forte implere possemus, nisi vos ante, quae in eo mendosa fuerant, damnaretis. Idem igitur et Dominus et medicus noster utens vasis ac ministris suis, qui dixit, Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39), per vos percussit tumentem, per nos sanavit dolentem. Idem suae domus administrator atque provisor, per vos destruxit male constructa; per nos bene composita restauravit. Idem diligens agricola possessionis suae sterilia per vos eradicavit, et noxia; utilia per nos et fecunda plantavit. Non itaque nobis, sed ejus misericordiae demus gloriam, in cujus manu sumus et nos et sermones nostri. Et sicut in supradicto filio nostro ministerium vestrum humilitas nostra laudavit; sic etiam Sanctitas vestra nostro ministerio gratuletur. Paterno igitur et fraterno corde suscipite a nobis misericordi severitate correctum. Etsi enim aliud per nos, aliud per vos; utrumque tamen fraternae saluti necessarium una charitas fecit. Unus ergo Deus fecit, quoniam Deus charitas est (I Joan. IV, 8, 16).

3. Proinde sicut per suam poenitentiam susceptus est a nobis, sic per suam epistolam suscipiatur a vobis: cui quidem epistolae nostra etiam manu subscribendum putavimus, ipsius esse testantes. Hanc ejus correctionem dilectionem vestram minime dubitamus et gratanter accipere, et eis notam facere quibus ejus error scandalum fuit. Quia et illi qui cum eo venerunt ad nos, cum illo correcti atque sanati sunt, sicut eorum subscriptionibus, quae coram nobis factae sunt, tenetur expressum. Superest ut de fraterna salute laetati, rescriptis Beatitudinis vestrae nos vicissim laetificare dignemini. Optamus vos, dilectissimi et honorabiles fratres, in Domino bene valere memores nostri.

EPISTOLA CCXX. Augustinus Bonifacio comiti, qui concepto prius voto monachismi, post, ex ipsius consilio, suscepit comitis potestatem; at praeter ipsius consilium duxit uxorem et in multis graviter deliquit. Hunc hortatur ad vetus propositum, si per uxorem liceat; si non liceat, potestate mundana utatur in bonum, non in malum

Domino filio in praesentem et in aeternam salutem Dei misericordia protegendo et regendo BONIFACIO, AUGUSTINUS.

1. Fideliorem hominem, et qui faciliores haberet accessus ad aures tuas ferens litteras meas, nunquam [PL33.993] potui reperire, quam nunc obtulit Dominus servum et ministrum Christi, diaconum Paulum, ambobus nobis charissimum, ut aliquid tibi loquerer, non pro potentia tua, et honore quem geris in isto saeculo maligno; nec pro incolumitate carnis tuae corruptibilis atque mortalis, quia et ipsa transitoria est, et quamdiu sit, semper incertum est; sed pro illa salute quam nobis promisit Christus: qui propterea hic exhonoratus atque crucifixus est, ut doceret nos bona hujus saeculi magis contemnere quam diligere, et hoc amare et sperare ab illo, quod in sua resurrectione monstravit. Resurrexit enim a mortuis, nec jam moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).

2. Scio non deesse homines qui te secundum vitam mundi hujus diligunt, et secundum ipsam tibi dant consilia, aliquando utilia, aliquando inutilia; quia homines sunt, et sicut possunt ad praesens sapiunt, nescientes quid contingat sequenti die. Secundum autem Deum ne pereat anima tua, non facile tibi quisquam consulit; non quia desunt qui hoc faciant, sed quia difficile est invenire quando tecum ista possunt loqui. Nam et ego semper desideravi, et nunquam inveni locum vel tempus, ut agerem tecum quod me agere oportebat cum homine quem multum diligo in Christo. Scis autem qualem me apud Hipponem videris, quando ad me venire dignatus es, quia vix loquebar, imbecillitate corporis fatigatus. Nunc ergo, fili, audi me, saltem per litteras tibi sermocinantem, quas in periculis tuis nunquam tibi mittere potui, periculum cogitans perlatoris, et cavens ne ad eos ad quos nollem, mea epistola perveniret. Unde peto ut ignoscas, si me putas plus timuisse quam debui: tamen dixi quod timui.

3. Audi ergo me, imo Dominum Deum nostrum per ministerium infirmitatis meae. Recole qualis fueris, adhuc in corpore constituta religiosae memoriae priore conjuge tua, et recenti ejus obitu quomodo tibi vanitas saeculi hujus horruerit, et quomodo concupieris servitutem Dei. Nos novimus, nos testes sumus quid nobiscum apud Tubunas de animo et voluntate tua fueris collocutus. Soli tecum eramus, ego et frater Alypius. Non enim existimo tantum valuisse terrenas curas quibus impletus es, ut hoc de memoria tua penitus delere potuerint. Nempe omnes actus publicos, quibus occupatus eras, relinquere cupiebas, et te in otium sanctum conferre, atque in ea vita vivere in qua servi Dei monachi vivunt. Ut autem non faceres, quid te revocavit, nisi quia considerasti, ostendentibus nobis, quantum prodesset Christi Ecclesiis quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus barbarorum quietam et tranquillam vitam agerent, sicut dicit Apostolus, In omni pietate et castitate (I Tim. II, 2); tu autem ex hoc mundo nihil quaereres, nisi ea quae necessaria essent huic vitae sustentandae tuae ac tuorum, accinctus balteo castissimae continentiae, et inter arma corporalia spiritualibus armis tutius fortiusque munitus?

[PL33.994] 4. Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, navigasti, uxoremque duxisti: sed navigasse obedientiae fuit, quam secundum Apostolum debebas sublimioribus potestatibus (Rom. XIII, 1); uxorem autem non duxisses, nisi susceptam deserens continentiam concupiscentia victus esses. Quod ego cum comperissem, fateor, miratus obstupui: dolorem autem meum ex aliqua parte consolabatur, quod audivi te illam ducere noluisse, nisi prius catholica fuisset facta; et tamen haeresis eorum qui verum Filium Dei negant, tantum praevaluit in domo tua, ut ab ipsis filia tua baptizaretur. Jamvero, si ad nos non falsa perlata sunt, quae utinam falsa sint, quod ab ipsis haereticis etiam ancillae Deo dicatae rebaptizatae sint, quantis tantum malum plangendum est fontibus lacrymarum? Ipsam quoque uxorem non tibi suffecisse, sed concubinarum nescio quarum commixtione pollutum loquuntur homines, et forsitan mentiuntur.

5. Ista quae omnibus patent tot et tanta mala, quae a te, posteaquam conjugatus es, consecuta sunt, quid ego dicam? Christianus es, cor habes, Deum times: tu ipse considera quae nolo dicere, et invenies de quantis malis debeas agere poenitentiam, propter quam tibi credo Dominum parcere, et a periculis omnibus liberare, ut agas eam sicut agenda est; sed si illud audias quod scriptum est, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem (Eccli. V, 8). Justam quidem dicis habere te causam, cujus judex ego non sum, quoniam partes ambas audire non possum: sed qualiscumque sit tua causa, de qua modo quaerere vel disputare non opus est; numquid coram Deo potes negare quod in istam necessitatem non pervenisses, nisi bona saeculi hujus dilexisses, quae tanquam servus Dei, quem te ante noveramus, contemnere omnino et pro nihilo habere debuisti; et oblata quidem sumere, ut eis utereris ad pietatem, non autem negata vel delegata sic quaerere, ut propter illa in istam necessitatem perducereris: ubi cum amantur bona, perpetrantur mala, pauca quidem a te, sed multa propter te; et cum timentur quae ad exiguum tempus nocent, si tamen nocent, committuntur ea quae vere in aeternum noceant?

6. De quibus ut unum aliquid dicam, quis non videat quod multi homines tibi cohaereant ad tuendam tuam potentiam vel salutem, qui, etiamsi tibi omnes fideles sint, nec ab aliquo eorum ullae timeantur insidiae, nempe tamen ad ea bona quae ipsi quoque non secundum Deum, sed secundum saeculum diligunt, per te cupiunt pervenire; ac per hoc qui refrenare et compescere debuisti cupiditates tuas, explere cogeris alienas? Quod ut fiat, necesse est multa quae Deo displicent, fiant: nec sic tamen explentur tales cupiditates; nam facilius resecantur in eis qui Deum diligunt, quam in eis qui mundum diligunt, aliquando satiantur. Propter quod dicit divina Scriptura: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, [PL33.995] dilectio Patris non est in eo: quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15-17). Quando ergo poteris tot hominum armatorum, quorum fovenda est cupiditas, timetur atrocitas; quando, inquam, poteris eorum concupiscentiam, qui diligunt mundum, non dico satiare, quod fieri nullo modo potest, sed aliqua ex parte pascere, ne universa plus pereant, nisi tu facias quae Deus prohibet, et facientibus comminatur? Propter quod vides tam multa contrita, ut jam vile aliquid quod rapiatur, vix inveniatur.

7. Quid autem dicam de vastatione Africae, quam faciunt Afri barbari, resistente nullo, dum tu talibus tuis necessitatibus occuparis, nec aliquid ordinas unde ista calamitas avertatur? Quis autem crederet, quis timeret, Bonifacio domesticorum et Africae comite in Africa constituto cum tam magno exercitu et potestate, qui tribunus cum paucis foederatis omnes ipsas gentes expugnando et terrendo pacaverat, nunc tantum fuisse barbaros ausuros, tantum progressuros, tanta vastaturos, tanta rapturos, tanta loca quae plena populis fuerant, deserta facturos? Qui non dicebant quandocumque tu comitivam sumeres potestatem, Afros barbaros, non solum domitos, sed etiam tributarios futuros Romanae reipublicae? Et nunc quam in contrarium versa sit spes hominum vides; nec diutius hinc tecum loquendum est, quia plus ea tu potes cogitare quam nos dicere.

8. Sed forte ad ea respondes, illis hoc esse potius imputandum, qui te laeserunt, qui tuis officiosis virtutibus non paria, sed contraria reddiderunt. Quas causas ego audire et judicare non possum: tuam causam potius aspice et inspice, quam non cum hominibus quibuslibet, sed cum Deo habere te cognoscis; quia in Christo fideliter vivis, ipsum debes timere ne offendas. Nam causas ego superiores potius attendo, quia ut Africa tanta mala patiatur, suis debent homines imputare peccatis. Verumtamen nolim te ad eorum numerum pertinere, per quos malos et iniquos Deus flagellat poenis temporalibus quos voluerit. Ipsis namque iniquis, si correcti non fuerint, servat aeterna supplicia, qui eorum malitia juste utitur, ut aliis mala ingerat temporalia. Tu Deum attende, tu Christum considera, qui tanta bona praestitit, et tanta mala pertulit. Quicumque ad ejus regnum cupiunt pertinere, et cum illo ac sub illo semper beate vivere, diligunt etiam inimicos suos, benefaciunt illis qui eos oderunt, et orant pro eis a quibus persecutionem patiuntur (Matth. V, 44): et si quando adhibent pro disciplina molestam severitatem, non tamen amittunt sincerissimam charitatem. Si ergo tibi bona sunt praestita, quamvis terrena, transitoria, ab imperio Romano, quia et ipsum terrenum est, non coeleste, nec potest praestare nisi [PL33.996] quod habet in potestate; si ergo bona in te collata sunt, noli reddere mala pro bonis: si autem mala tibi irrogata sunt, noli reddere mala pro malis. Quid istorum duorum sit, nec discutere volo, nec valeo judicare; ego christiano loquor: noli reddere vel mala pro bonis, vel mala pro malis.

9. Dicis mihi fortasse: In tanta necessitate quid vis ut faciam? Si consilium a me secundum hoc saeculum quaeris, quomodo ista salus tua transitoria tuta sit, et potentia atque opulentia vel ista servetur quam nunc habes, vel etiam major addatur; quid tibi respondeam nescio: incerta quippe ista certum consilium habere non possunt. Si autem secundum Deum me consulis, ne anima tua pereat, et times verba veritatis, dicentis, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur (Id. XVI, 26); habeo plane quod dicam; est apud me consilium quod a me audias. Quid autem opus est ut aliud dicam, quam illud quod supra dixi? Noli diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Si quis enim dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15-17). Ecce consilium; arripe, et age. Hic appareat si vir fortis es; vince cupiditates quibus iste diligitur mundus, age poenitentiam de praeteritis malis, quando ab eis cupiditatibus victus per desideria non bona trahebaris. Hoc consilium si acceperis, si tenueris atque servaveris, et ad bona illa certa pervenies, et cum salute animae tuae inter ista incerta versaberis.

10. Sed forte iterum quaeris a me, quomodo ista facias tantis mundi hujus necessitatibus implicatus. Ora fortiter, et dic Deo quod habes in Psalmo, De necessitatibus meis erue me (Psal. XXIV, 17): tunc enim finiuntur istae necessitates, quando vincuntur illae cupiditates. Qui exaudivit te, et nos pro te, ut liberareris de tot tantisque periculis visibilium corporaliumque bellorum, ubi sola ista vita quandoque finienda periclitatur, anima vero non perit, si non malignis cupiditatibus captiva teneatur; ipse te exaudiet ut interiores et invisibiles hostes, id est ipsas cupiditates invisibiliter et spiritualiter vincas, et sic utaris hoc mundo tanquam non utens; ut ex bonis ejus bona facias, non malus fias: quia et ipsa bona sunt, nec dantur hominibus nisi ab illo qui habet omnium coelestium et terrestrium potestatem. Sed ne putentur mala, dantur et bonis: ne putentur magna vel summa bona, dantur et malis. Itemque auferuntur ista et bonis ut probentur, et malis ut crucientur.

11. Quis enim nesciat, quis ita sit stultus, ut non videat quod salus hujus mortalis corporis, et membrorum corruptibilium virtus, et victoria de hominibus inimicis, et honor atque potentia temporalis, et caetera ista bona terrena, et bonis dentur et malis, et [PL33.997] bonis auferantur et malis? Salus vero animae cum immortalitate corporis, virtusque justitiae, et victoria de cupiditatibus inimicis, et gloria et honor et pax in aeternum, non dantur nisi bonis. Ista ergo dilige, ista concupisce, ista omnibus modis quaere. Propter haec acquirenda et obtinenda fac eleemosynas, funde orationes, exerce jejunia, quantum sine laesione corporis tui potes. Bona vero illa terrena noli diligere, quantalibet tibi abundent: sic eis utere, ut bona multa ex illis, nullum autem malum facias propter illa. Omnia quippe talia peribunt; sed bona opera non pereunt, etiam quae de bonis pereuntibus fiunt.

12. Si enim conjugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubunis diximus, ut in sanctitate continentiae viveres: adderem, quod tunc fieri prohibuimus, ut jam te, quantum rerum humanarum salva pace potuisses, ab istis rebus bellicis abstraheres, et ei vitae vacares in societate sanctorum, cui tunc vacare cupiebas; ubi in silentio pugnant milites Christi, non ut occidant homines, sed ut expugnent principes et potestates et spiritualia nequitiae (Eph. VI, 12), id est diabolum et angelos ejus. Hos enim hostes sancti vincunt, quos videre non possunt; et tamen quos non vident, vincunt, ista vincendo quae sentiunt. Sed ut te ad istam vitam non exhorter, conjux impedimento est, sine cujus consensione continenter tibi non licet vivere; quia etsi tu eam post illa tua verba Tubunensia ducere non debebas, illa tibi tamen, nihil eorum sciens, innocenter et simpliciter nupsit. Atque utinam posses ei persuadere continentiam, ut sine impedimento redderes Deo quod te debere cognoscis. Sed si cum illa agere non potes, serva saltem pudicitiam conjugalem, et roga Deum, qui te de necessitatibus eruet, ut quod non potes modo, possis aliquando. Verumtamen ut Deum diligas, non diligas mundum; ut in ipsis bellis, si adhuc in eis te versari opus est, fidem teneas, pacem quaeras; ut ex mundi bonis facias bona opera, et propter mundi bona non facias opera mala, aut non impedit conjux, aut impedire non debet. Haec ad te, fili dilectissime, ut scriberem charitas jussit, qua te secundum Deum, non secundum hoc saeculum diligo: quia et cogitans quod scriptum est, Corripe sapientem, et amabit te; corripe stultum, et adjiciet odisse te (Prov. IX, 8); non te utique stultum, sed sapientem debui cogitare.

EPISTOLA CCXXI. Quodvultdeus Augustino, flagitans ut haereseon omnium quae adversus christianam fidem pullularunt, catalogum scribat, earumque errores et ritus paucis complectatur

Domino merito venerabili, et vere beatissimo patri AUGUSTINO episcopo, QUODVULTDEUS diaconus.

1. Diu trepidus fui, et ausus hos meos aliquoties distuli: sed me principaliter, ut dici assolet, animavit [PL33.998] Beatitudinis tuae benevolentia omnibus comprobata: quam dum considero, magis timui ne non petendo superbus, non quaerendo desidiosus, non pulsando piger a Domino judicarer. Sufficere autem mihi crederem hujusmodi tantummodo voluntatem, si fructum adipisci non possem: cum autem pro certo noverim, ostium divini sermonis, quod Venerationi tuae coelestis gratia patefecit, paratam esse mentem tuam sanctam, quam possidet Christus, non solum cunctis volentibus pandere, verum etiam nolentibus, ut introire non pigeat, persuadere; occupationi Reverentiae tuae multiloquio superfluo moram non faciam, sed desiderium obsecrationis meae breviter indicabo.

2. Nonnullos in clero hujusce etiam amplissimae civitatis esse imperitos, ex meipso conjicio, et quantum universo illi ordini profuturum sit quod expeto, considerationi Sanctitatis tuae discutiendum offero. Privilegio namque cunctorum qui hoc de spiritualibus tuis laboribus promerentur, etiam me indignum consecuturum esse praesumo, domine merito venerabilis, et vere beatissime pater. Precor igitur Beatitudinem tuam, ut ex quo christiana religio haereditatis promissae nomen accepit, quae haereses fuerint, sint; quos errores intulerint, inferant; quid adversus catholicam Ecclesiam senserint, sentiant, de fide, de Trinitate, de Baptismo, de Poenitentia, de homine Christo, de Deo Christo, de resurrectione, de Novo et Vetere Testamento; et omnia omnino, quibus a veritate dissentiunt: quae etiam Baptismum habeant, quaeve non habeant; et post quas baptizet, nec tamen rebaptizet Ecclesia; qualiter suscipiat venientes, et quid singulis lege, auctoritate, atque ratione respondeat, digneris exponere.

3. Nec me tantae Beatitudo tua credat ineptiae, ut non inspiciam quantis et quam ingentibus voluminibus opus sit, ut possint ista dissolvi. Verum hoc ego fieri non expeto; id enim multipliciter factum esse non dubito: sed breviter, perstricte atque summatim, et opiniones rogo cujuslibet haeresis exponi, et quid contra teneat Ecclesia catholica, quantum instructioni satis est, subdi: ut velut quodam ex omnibus concepto commonitorio, si quis aliquam objectionem aut convictionem uberius, plenius ac planius nosse voluerit, ad opulenta et magnifica volumina transmittatur, quibus a diversis, et praecipue a Veneratione tua in hoc ipsum constat elaboratum. Sufficiet autem admonitio talis, ut puto, doctis et imperitis, otiosis et occupatis, et ad cujuslibet gradus ministerium Ecclesiae undecumque promotis; dum et ille qui multa legit, eadem breviter recordatur, et compendio ignarus instruitur, ut noverit quid teneat, quid evitet quid aversetur ne faciat, quid ut faciat assequatur. Fortassis autem, si tamen quod arbitror verum est, etiam adversus calumniantium malignas mentes et dolosa labia opus hoc parvum inter caetera mirifica testimonio coronae tuae non deerit: ut quibus patet campus calumniandi profusior, validis et ex omni parte conclusis fidei limitibus coarctati, omnibusque veritatis telorum generibus circumacti, etiam uno multiformi jaculo repente prostrati, morticinos spiritus non audeant anhelare.

4. Video quam onerosus exsistam, meliora cogitanti, [PL33.999] et disponenti majora sancto seni, et querelas corporis sustinenti. Sed per Christum Dominum rogo, qui te participem sapientiae suae sine invidia esse concessit, ut hanc gratiam dones indoctis Ecclesiae, qui te agnoscis sapientibus atque insipientibus debitorem (Rom. I, 14), merito ac jure dicturus: »Videte quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem« (Eccli. XXIV, 47, et XXXIII, 18). Potui adhuc offerre supplices et multiplices preces, et mecum imperitorum classes adsciscere; sed malui jam audire dictantem, quam adhuc occupare legentem.

EPISTOLA CCXXII. Augustinus Quodvultdeo, excusans propositi operis difficultatem, remque ab aliis tentatam esse admonens

Dilectissimo filio et condiacono QUODVULTDEO, AUGUSTINUS episcopus.

1. Acceptis litteris Charitatis tuae, ubi a me ardentissimo studio postulasti ut de omnibus haeresibus quae post Domini Salvatoris adventum adversus ejus doctrinam pullulaverunt, aliquid breviter scriberem; quam sit hoc difficile, continuo reperta occasione rescripsi per filium meum Hipponensium primarium Philocalum: mox autem etiam ista oblata est, qua nunc rescribo, et breviter difficultatem operis ejus ostendo.

2. Philastrius quidam Brixiensis episcopus, quem cum sancto Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum; nec illas haereses praetermittens, quae in populo Judaeo fuerunt ante adventum Domini, easque viginti octo commemoravit; et post Domini adventum centum viginti octo. Scripsit hinc etiam graece episcopus Cyprius Epiphanius, in doctrina catholicae fidei laudabiliter diffamatus: sed ipse utriusque temporis haereses colligens, octoginta complexus est. Cum ergo ambo id vellent facere quod a me petis, quantum tamen inter se differant de numero interim sectarum, vides: quod utique non evenisset, nisi aliud uni eorum videretur esse haeresis, et aliud alteri. Neque enim putandum est aliquas ignorasse Epiphanium, quas noverat Philastrius, cum Epiphanium longe Philastrio doctiorem invenerimus; ita ut Philastrium potius dicere deberemus latuisse plurimas, si tam plures esset ille complexus, et iste pauciores. Sed procul dubio in ea quaestione ubi disceptatur quid sit haeresis, non idem videbatur ambobus; et revera hoc omnino definire difficile est: et ideo cavendum, cum omnes in numerum redigere conamur, ne praetermittamus aliquas, quamvis haereses sint; aut annumeremus aliquas, cum haereses non sint. Vide ergo ne forte librum sancti Epiphanii tibi mittere debeam: ipsum enim arbitror Philastrio doctius hinc locutum; qui possit apud Carthaginem in latinam linguam verti facilius atque commodius, ut tu potius praestes nobis quod quaeris a nobis.

3. Perlatorem multum commendo. Subdiaconus est de nostra dioecesi; de fundo autem viri spectabilis, [PL33.1000] nobisque charissimi Orontii. Pro illo autem, et pro ejus patre, a quo adoptatus est, etiam ad ipsum scripsi: quas litteras cum legerit christiana Benignitas tua, peto ut eas apud memoratum virum tua intercessione adjuvare digneris. Misi autem cum illo etiam hominem Ecclesiae, ne ad tuam Sanctitatem difficilis ei esset accessus: non enim parum de illo sollicitus sum; a qua me sollicitudine Dominus, ut spero, per tuae charitatis instantiam liberabit. Peto etiam mihi rescribere non graveris, quemadmodum sit in fide catholica ille Theodosius per quem Manichaei nonnulli sunt proditi; et ipsi quos ab eo proditos, putamus esse correctos. Si quid etiam de profectione sanctorum episcoporum forte audivisti, fac ut noverim. Deo vivas.

EPISTOLA CCXXIII. Augustino Quodvultdeus, rursum efflagitans ut scribat opusculum de haeresibus

Domino merito venerabili, ac beatissimo sacro patri AUGUSTINO episcopo, QUOVULTDEUS diaconus,

1. Unum quidem Reverentiae tuae commonitorium, quod per ecclesiasticum dignatus es destinare, suscepi. Nam quod prius directum esse Beatitudo tua significavit, per virum honorabilem Philocalum, necdum ad me pervenit. Verum quamvis conscius propriorum semper fuerim peccatorum, nunc tamen evidenter agnovi adipiscendo illi quod exoravi muneri, meam toti Ecclesiae impedimento esse personam. Sed omnino confido quoniam qui per Unici sui gratiam, humani generis dignatus est delere facinora, nec mea in perniciem cunctorum praevalere permittet, potiusque ubi abundavit peccatum, gratiam faciet redundare (Rom. V, 20), domine merito venerabilis, ac beatissime pater. Difficultatem operis quod instruendis imperitissimis nobis per tuam beneficentiam praestari suppliciter exoravi, nec ipse ignorans ante praedixi; sed de divini fontis ubertate quam tibi Dominus tribuit, veraci corde praesumpsi.

2. Nam etsi Philastrius et Epiphanius venerandi episcopi tale aliquid scripsisse memorantur, quod procul dubio me inter caetera, imo sicut omnia, latet; non tamen arbitror eos hanc curam diligentiamque adhibuisse, ut singulis quibusque opinionibus contrarias etiam opiniones adjungerent, ritusque subjicerent; tum denique opus illud utriusque qualecumque sit, non habet fortassis eam quam desidero brevitatem. Frustra etiam homini qui latina non didicit, graeca facundia delegatur; quia non ego tantummodo consilium, sed et auxilium postulavi. Quid autem Venerationem tuam de interpretum non solum difficultate, sed etiam obscuritate admoneam, cum ipse hoc magis, ac plene dijudices? Accedit ad causam, quod nonnullae etiam post illorum obitum haereses emersisse doceantur, quarum nullam illi fecerint mentionem.

3. Quamobrem ad peculiare patrocinium pietatis tuae confugio, et voce mea, sed universali desiderio, paratum [PL33.1001] ad misericordiam sacrosanctum pietatis pectus appello; sequestratis saporibus peregrinis, considerato textu prioris epistolae, panem Afrum, quem nostra provincia solet habere praecipuum, coelesti etiam manna conditum, sero pulsanti, et famem patienti non deneges. Profecto enim nec ego pulsare cessabo, donec ipse concedas; ut quod non impetrat privilegium, ubi nullum est meritum, saltem indefessa importunitas mereatur.

EPISTOLA CCXXIV. Augustinus Quodvultdeo, spondens se de haeresibus scripturum, dum per alias occupationes licebit. Nunc enim ab Alypio se urgeri dicit, ut posterioribus Juliani libris respondeat

Domino sinceriter dilectissimo, fratri et condiacono QUODVULTDEO, AUGUSTINUS episcopus.

1. Cum mihi haec scribendi offerretur occasio per Fussalensem presbyterum, quem commendo charitati tuae, recensui epistolam tuam, in qua petis ut de haeresibus quae oriri potuerunt ex quo Domini in carne nuntiari coepit adventus, aliquid scriberem. Hoc autem feci, ut viderem utrum jam deberem opus ipsum aggredi, et inde tibi aliquid mittere; ubi considerares tanto esse difficilius, quanto vis effici brevius. Sed ne hoc quidem potui, talibus curis supervenientibus impeditus, a quibus omnino dissimulare non possem: nam me et ab eo quod habebam in manibus, averterunt.

2. Hoc autem est, ubi respondeo libris Juliani, quos octo edidit post illos quatuor quibus ante respondi. Hos enim cum Romae accepisset frater Alypius, nondum omnes descripserat, cum oblatam occasionem noluit praeterire, per quam mihi quinque transmisit; promittens alios tres cito se esse missurum, et multum instans ne respondere differrem. Cujus instantia coactus sum remissius agere quod agebam; ut operi utrique non deessem, uni diebus, alteri noctibus, quando mihi ab aliis occupationibus hinc atque hinc venire non desistentibus parceretur. Agebam vero rem plurimum necessariam: nam retractabam opuscula mea; et si quid in eis me offenderet, vel alios offendere posset, partim reprehendendo, partim defendendo quod legi deberet et posset, operabar. Et duo volumina jam absolveram, retractatis omnibus libris meis, quorum numerum nesciebam: eosque ducentos triginta duos esse cognovi. Restabant epistolae, deinde tractatus populares, quos Graeci homilias vocant. Et plurimas jam epistolarum legeram, sed adhuc nihil inde dictaveram, cum me etiam isti Juliani libri occupare coeperant, quorum nunc quarto respondere coepi. Quando ergo id explicavero, quintoque respondero, si tres non supervenerint, dispono (si Deus voluerit) et quod poscis incipere, simul agens utrumque, et hoc scilicet, et illud de retractatione opusculorum meorum, nocturnis et diurnis temporibus in singula distributis.

[PL33.1002] 3. Hoc ideo insinuavi Sanctitati tuae, ut quantum tibi desiderium est sumendi quod poscis, tanto flagrantius a Domino mihi poscas adjutorium, quo serviam laudabili studio tuo, atque utilitati eorum quibus id existimas profuturum, domine sinceriter dilectissime frater. Commendo iterum perlatorem, et negotium propter quod eo perrexit; si cognoveris apud quem agendum sit, peto ne pigeat adjuvare. Non enim possumus necessitates hominum ejusmodi deserere, qui nostri non coloni, sed quod majus est, fratres sunt, et in charitate Christi ad curam pertinent nostram. Deo vivas.

EPISTOLA CCXXV. Prosper Augustino, de reliquiis pelagianae haereseos in Gallia sub catholico nomine clam succrescentibus certiorem ipsum faciens, ac referens quorumdam querelas de iis quae Augustinus adversus Pelagianos scripsisset de hominum discretione, de vocatione secundum propositum ac praedestinatione electorum, de praeveniente gratia, deque praefixo electorum numero; petens ut quae in istis quaestionibus obscuriora sunt, quam lucidissimis expositionibus aperiat

Domino beatissimo papae, ineffabiliter mirabili, incomparabiliter honorando, praestantissimo patrono AUGUSTINO, PROSPER.

1. Ignotus quidem tibi facie, sed jam aliquatenus, si reminiscaris, animo ac sermone compertus; nam per sanctum fratrem meum Leontium diaconum misi epistolas et recepi; nunc quoque Beatitudini tuae scribere audeo, non solum salutationis, ut tunc, studio, sed etiam fidei, qua Ecclesia vivit, affectu. Excubante enim pro universis membris corporis Christi vigilantissima industria tua, et adversus haereticarum doctrinarum insidias veritatis virtute pugnante, nullo modo mihi verendum putavi ne onerosus tibi, aut importunus essem in eo quod ad multorum salutem, ac perinde ad pietatem tuam pertinet: cum potius reum futurum esse me crederem, si ea, quae valde perniciosa esse intelligo, ad specialem patronum fidei non referrem.

2. Multi ergo servorum Christi qui in Massiliensi urbe consistunt, in Sanctitatis tuae scriptis quae adversus Pelagianos haereticos condidisti, contrarium putant patrum opinioni et ecclesiastico sensui, quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti. Et cum aliquandiu tarditatem suam culpare maluerint, quam non intellecta reprehendere, quidamque eorum lucidiorem super hoc atque apertiorem Beatitudinis tuae expositionem voluerint postulare; evenit ex dispositione misericordiae Dei, ut cum quosdam intra Africam similia movissent, librum de Correptione et Gratia, plenum divinae auctoritatis emitteres. Quo in notitiam nostram insperata opportunitate delato, putavimus omnes querelas resistentium sopiendas; quia universis quaestionibus de quibus consulenda erat Sanctitas tua, tam plene [PL33.1003] illic absoluteque responsum est, quasi hoc specialiter studueris, ut quae apud nos erant turbata componeres. Recensito autem hoc Beatitudinis tuae libro, sicut qui sanctam atque apostolicam doctrinae tuae auctoritatem antea sequebantur, intelligentiores multo instructioresque sunt facti; ita qui persuasionis suae impediebantur obscuro, aversiores quam fuerant, recesserunt. Quorum tam abrupta dissensio primum propter ipsos metuenda est, ne tam claris tamque egregiis in omnium virtutum studio viris spiritus pelagianae impietatis illudat: deinde ne simpliciores quique, apud quos horum magna est de probitatis contemplatione reverentia, hoc tutissimum sibi aestiment quod audiant eos, quorum auctoritatem sine judicio sequuntur, asserere.

3. Haec enim ipsorum definitio ac professio est: Omnem quidem hominem Adam peccante peccasse; et neminem per opera sua, sed per Dei gratiam regeneratione salvari: universis tamen hominibus propitiationem, quae est in Sacramento sanguinis Christi, sine exceptione esse propositam, ut quicumque ad fidem et ad Baptismum accedere voluerint, salvi esse possint. Qui autem credituri sunt, quive in ea fide, quae deinceps per gratiam sit juvanda, mansuri sunt, praescisse ante mundi constitutionem Deum, et eos praedestinasse in regnum suum, quos gratis vocatos, dignos futuros electione, et de hac vita bono fine excessuros esse praeviderit. Ideoque omnem hominem ad credendum et ad operandum divinis institutionibus admoneri, ut de apprehendenda vita aeterna nemo desperet, cum voluntariae devotioni remuneratio sit parata. Hoc autem propositum vocationis Dei, quo vel ante mundi initium, vel in ipsa conditione generis humani, eligendorum et rejiciendorum dicitur facta discretio, ut secundum quod placuit Creatori, alii vasa honoris, alii vasa contumeliae sint creati, et lapsis curam resurgendi adimere, et sanctis occasionem teporis afferre; eo quod in utraque parte superfluus labor sit, si neque rejectus ulla industria possit intrare, neque electus ulla negligentia possit excidere: quoquo enim modo se egerint, non posse aliud erga eos quam Deus definivit, accidere; et sub incerta spe cursum non posse esse constantem, cum, si aliud habeat praedestinantis electio, cassa sit adnitentis intentio. Removeri itaque omnem industriam, tollique virtutes, si Dei constitutio humanas praeveniat voluntates: et sub hoc praedestinationis nomine, fatalem quamdam induci necessitatem; aut diversarum naturarum dici Dominum conditorem, si nemo aliud possit esse quam factus est. Atque ut brevius ac plenius quod opinantur exponam, quidquid in libro hoc ex contradicentium sensu Sanctitas tua sibi opposuit, quidquid etiam in libris contra Julianum ab ipso sub hac quaestione objectum, potentissime debellasti; hoc totum ab istis sanctis intentiosissime conclamatur. Et cum contra eos scripta Beatitudinis tuae validissimis et innumeris testimoniis divinarum Scripturarum instructa proferimus, ac secundum formam disputationum tuarum, aliquid etiam ipsi quo concludantur astruimus; obstinationem suam vetustate defendunt: et ea quae de Epistola apostoli Pauli Romanis scribentis, ad manifestationem divinae gratiae praevenientis electorum merita proferuntur, a nullo unquam ecclesiasticorum ita [PL33.1004] esse intellecta, ut nunc sentiuntur, affirmant. Cumque ut ipsi ea exponant secundum quorum velint sensa, deposcimus, nihil se profitentur invenisse quod placeat, et de his taceri exigunt, quorum altitudinem nullus attigerit. Eo postremo pervicacia tota descendit, ut fidem nostram aedificationi audientium contrariam esse definiant, ac sic, etiamsi vera sit, non promendam: quia et perniciose non recipienda tradantur; et nullo periculo, quae intelligi nequeant, conticeantur.

4. Quidam vero horum in tantum a pelagianis semitis non declinant, ut cum ad confitendam eam Christi gratiam quae omnia praeveniant merita humana, cogantur, ne si meritis redditur, frustra gratia nominetur; ad conditionem hanc velint uniuscujusque hominis pertinere, in qua eum nihil prius merentem, quia nec existentem, liberi arbitrii et rationalem gratia Creatoris instituat, ut per discretionem boni et mali, et ad cognitionem Dei et ad obedientiam mandatorum ejus possit suam dirigere voluntatem, atque ad hanc gratiam qua in Christo renascimur, pervenire, per naturalem scilicet facultatem, petendo, quaerendo, pulsando: ut ideo accipiat, ideo inveniat, ideo introeat, quia bono naturae bene usus, ad istam salvantem gratiam, initialis gratiae ope meruerit pervenire. Propositum autem vocantis gratiae in hoc omnino definiunt, quod Deus constituerit nullum in regnum suum, nisi per Sacramentum regenerationis assumere, et ad hoc salutis donum omnes homines universaliter, sive per naturalem, sive per scriptam legem, sive per evangelicam praedicationem vocari: ut et qui voluerint, fiant filii Dei, et inexcusabiles sint qui fideles esse noluerint; quia justitia Dei in eo sit, ut qui non crediderint, pereant; bonitas in eo appareat, si neminem repellat a vita, sed indifferenter universos velit salvos fieri et in agnitionem veritatis venire. Jam hic proferunt testimonia quibus divinarum Scripturarum cohortatio ad obediendum incitat hominum voluntates, qui ex libero arbitrio, aut faciant quae jubentur, aut negligant: et consequens putant ut quia praevaricator ideo dicitur non obedisse, quia noluit, fidelis quoque non dubitetur ob hoc devotus fuisse, quia voluit; et quantum quisque ad malum, tantum habeat facultatis ad bonum; parique momento animum se vel ad vitia, vel ad virtutes movere, quem bona appetentem gratia Dei foveat, mala sectantem damnatio justa suscipiat.

5. Cumque inter haec innumerabilium illis multitudo objicitur parvulorum, qui utique excepto originali peccato, sub quo omnes homines similiter in primi hominis damnatione nascuntur, nullas adhuc habentes voluntates. nullas proprias actiones, non sine Dei judicio secernuntur; ut ante discretionem boni ac mali de usu vitae istius auferendi, alii per regenerationem inter coelestis regni assumantur haeredes, alii sine Baptismo inter mortis perpetuae transeant debitores: tales aiunt perdi, talesque salvari, quales futuros illos in annis majoribus, si ad activam servarentur aetatem, scientia divina praeviderit Nec considerant se gratiam Dei, quam comitem, non praeviam humanorum volunt esse meritorum, etiam illis voluntatibus subdere, quas ab ea, secundum suam phantasiam, non negant esse praeventas. Sed in tantum quibuscumque [PL33.1005] commentitiis meritis electionem Dei subjiciunt, ut quia praeterita non exstant, futura, quae non sint futura, confingant, novoque apud illos absurditatis genere, et non agenda praescita sint, et praescita non acta sint. Hanc sane de humanis meritis praescientiam Dei, secundum quam gratia vocantis operetur, multo sibi rationabilius videntur astruere, cum ad earum nationum contemplationem venitur, quae vel in praeteritis saeculis dimissae sunt ingredi vias suas, vel nunc quoque adhuc in veteris ignorantiae impietate depereunt, nec ulla eis aut Legis aut Evangelii illuminatio coruscavit; cum tamen, in quantum praedicatoribus ostium apertum est et via facta est, gentium populus, qui sedebat in tenebris et in umbra mortis, lucem viderit magnam (Isai. IX, 2, et Matth. IV, 16); et qui quondam non populus, nunc autem populus Dei sit; et quorum aliquando non misertus est, nunc autem misereatur (Osee II, 23, 24, et Rom. IX, 25): praevisos inquiunt a Domino credituros, et ad unamquamque gentem ita dispensata tempora ac ministeria magistrorum, ut exortura erat bonarum credulitas voluntatum: nec vacillare illud, quod »Deus omnes homines« velit »salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire« (I Tim. II, 4); quandoquidem inexcusabiles sint qui et ad unius veri Dei cultum potuerint instrui intelligentia naturali, et Evangelium ideo non audierint, quia nec fuerint recepturi.

6. Pro universo autem humano genere mortuum esse Dominum nostrum Jesum Christum, et neminem prorsus a redemptione sanguinis ejus exceptum, etiamsi omnem hanc vitam alienissima ab eo mente pertranseat; quia ad omnes homines pertineat divinae misericordiae Sacramentum: quo ideo plurimi non renoventur, quia quod nec renovari velle habeant, praenoscantur. Itaque, quantum ad Deum pertinet, omnibus paratam vitam aeternam; quantum autem ad arbitrii libertatem, ab his eam apprehendi, qui Deo sponte crediderint, et auxilium gratiae merito credulitatis acceperint. In istam vero talis gratiae praedicationem hi, quorum contradictione offendimur, cum prius meliora sentirent, ideo se vel maxime contulerunt, quia si profiterentur ab ea omnia bona merita praeveniri, et ab ipsa ut possint esse, donari; necessitate concederent Deum secundum propositum et consilium voluntatis suae, occulto judicio, et opere manifesto, aliud vas condere in honorem, aliud in contumeliam; quia nemo nisi per gratiam justificetur, et nemo nisi in praevaricatione nascatur. Sed refugiunt istud fateri, divinoque adscribere operi sanctorum merita formidant; nec acquiescunt praedestinatum electorum numerum nec augeri posse nec minui, ne locum apud infideles ac negligentes cohortantium incitamenta non habeant, ac superflua sit industriae ac laboris indictio, cujus studium cessante electione frustrandum sit: ita demum enim posse unumquemque ad correctionem aut ad profectum vocari, si se sciat sua diligentia bonum esse posse, et libertatem suam ob hoc Dei auxilio juvandam, si quod Deus mandat, elegerit. Ac sic, cum in his qui tempus acceperunt liberae voluntatis, duo sint quae humanam operentur salutem, Dei scilicet gratia et hominis obedientia; priorem volunt obedientiam esse quam gratiam, ut initium [PL33.1006] salutis ex eo qui salvatur, non ex eo credendum sit stare qui salvat, et voluntas hominis divinae gratiae sibi pariat opem, non gratia sibi humanam subjiciat voluntatem.

7. Quod cum perversissimum esse, revelante Dei misericordia, et instruente nos tua Beatitudine noverimus; possumus quidem ad non credendum esse constantes, sed ad auctoritatem talia sentientium non sumus pares: quia multum nos et vitae meritis antecellunt, et aliqui eorum, adepto nuper summo sacerdotii honore, supereminent; nec facile quisquam praeter paucos perfectae gratiae intrepidos amatores, tanto superiorum disputationibus ausus est contraire. Ex quo non solum his qui eos audiunt, verum etiam ipsis qui audiuntur, cum dignitatibus crevit periculum; dum et multos reverentia eorum aut inutili cohibet silentio, aut incurioso ducit assensu; et saluberrimum ipsis videtur quod pene nullius contradictione reprehenditur. Unde, quia in istis pelagianae pravitatis reliquiis non mediocris virulentiae fibra nutritur, si principium salutis male in homine collocatur; si divinae voluntati impie voluntas humana praefertur, ut ideo quis adjuvetur quia voluit, non ideo quia adjuvatur, velit; si originaliter malus receptionem boni non a summo bono, sed a semetipso inchoare male creditur; si aliunde Deo placetur, nisi ex eo quod ipse donaverit: tribue nobis in hac causa, papa beatissime, pater optime, quantum juvante Domino potes, diligentiam pietatis tuae, ut quae in istis quaestionibus obscuriora, et ad percipiciendum difficiliora sunt, quam lucidissimis expositionibus digneris aperire.

8. Ac primum, quia plerique non putant christianam fidem hac dissensione violari, quantum periculi sit in eorum persuasione patefacias. Deinde, quomodo per istam praeoperantem et cooperantem gratiam liberum non impediatur arbitrium. Tum, utrum praescientia Dei ita secundum propositum maneat, ut ea ipsa quae sunt proposita, sint accipienda praescita: an per genera causarum et species personarum ista varientur; ut quia diversae sunt vocationes in his qui nihil operaturi salvantur, quasi solum Dei propositum videatur existere; in his autem qui aliquid boni acturi sunt, per praescientiam possit stare propositum: an vero uniformiter, licet dividi praescientia a proposito temporali distinctione non possit, praescientia tamen quodam ordine sit subnixa proposito; et sicut nihil sit quorumcumque negotiorum, quod non scientia divina praevenerit, ita nihil sit boni, quod in nostram participationem non Deo auctore defluxerit. Postremo, quemadmodum per hanc praedicationem propositi Dei, quo fideles fiunt qui praeordinati sunt ad vitam aeternam, nemo eorum qui cohortandi sunt impediatur, nec occasionem negligentiae habeant, si se praedestinatos esse desperent. Illud etiam qualiter diluatur, quaesumus, patienter insipientiam nostram ferendo demonstres, quod retractatis priorum de hac re opinionibus, pene omnium par invenitur et una sententia, qua propositum et praedestinationem Dei secundum praescientiam receperunt; ut ob hoc Deus alios vasa honoris, alios contumeliae fecerit, quia finem uniuscujusque praeviderit, et sub ipso gratiae adjutorio in qua futurus esset voluntate et actione praescierit.

[PL33.1007] 9. Quibus omnibus enodatis, et multis insuper, quae altiore intuitu ad causam hanc pertinentia magis potes videre, discussis; credimus et speramus non solum tenuitatem nostram disputationum tuarum praesidio roborandam, sed etiam ipsos quos meritis atque honoribus claros caligo istius opinionis obscurat, defaecatissimum lumen gratiae recepturos. Nam unum eorum praecipuae auctoritatis et spiritualium studiorum virum, sanctum Hilarium Arelatensem episcopum, sciat Beatitudo tua admiratorem sectatoremque in aliis omnibus tuae esse doctrinae; et de hoc quod in querelam trahit, jampridem apud Sanctitatem tuam sensum suum per litteras velle conferre. Sed quia utrum hoc facturus, aut quo fine sit facturus incertum est, et omnium nostrum fatigatio, providente hoc praesenti saeculo Dei gratia, in tuae charitatis et scientiae vigore respirat; adde eruditionem humilibus, adde increpationem superbis. Necessarium et utile est etiam quae scripta sunt scribere, ne leve existimetur quod non frequenter arguitur. Sanum enim putant esse quod non dolet, nec vulnus superducta cute sentiunt: sed intelligant perventurum ad sectionem, quod habuerit perseverantem tumorem. Gratia Dei et pax Domini nostri Jesu Christi coronet te in omni tempore, et ambulantem de virtute in virtutem glorificet in aeternum, domine papa beatissime, ineffabiliter mirabilis, incomparabiliter honorande, praestantissime patrone.

EPISTOLA CCXXVI. Hilarius Augustino, de eodem argumento

Domino beatissimo ac toto affectu desiderando, et multum in Christo suscipiendo patri AUGUSTINO, HILARIUS.

1. Si cessantibus contradicentium quaestionibus gratae sunt plerumque studiosorum inquisitiones, ut etiam illa quae absque periculo ignorarentur, ediscant; arbitror gratiorem fore sedulitatem nostrae relationis, quae dum indicat secundum quorumdam prosecutiones quaedam adversantia veritati, non tam sibi quam illis qui turbantur et turbant, per consilium sanctitatis tuae satagit provideri, domine beatissime ac toto affectu desiderande, et multum in Christo suscipiende pater.

2. Haec sunt itaque quae Massiliae, vel aliis etiam locis in Gallia ventilantur. Novum et inutile esse praedicationi [PL33.1008] quod quidam secundum propositum eligendi dicantur, ut id nec arripere valeant nec tenere, nisi credendi voluntate donata. Excludi putant omnem praedicandi vigorem, si nihil quod per eum excitetur, in hominibus remansisse dicatur. Consentiunt omnem hominem in Adam periisse, nec inde quemquam posse proprio arbitrio liberari: sed id conveniens asserunt veritati, vel congruum praedicationi, ut, cum prostratis et nunquam suis viribus surrecturis annuntiatur obtinendae salutis occasio, eo merito quo voluerint et crediderint a suo morbo se posse sanari, et ipsius fidei augmentum, et totius sanitatis suae consequantur effectum. Caeterum ad nullum opus vel incipiendum, nedum perficiendum, quemquam sibi sufficere posse consentiunt: neque enim alicui operi curationis eorum annumerandum putant, exterrita et supplici voluntate, unumquemque aegrotum velle sanari. Quod enim dicitur, Crede, et salvus eris; unum horum exigi asserunt, aliud offerri; ut propter id quod exigitur, si redditum fuerit, id quod offertur deinceps tribuatur. Unde consequens putant exhibendam ab eo fidem, cujus naturae id voluntate Conditoris concessum est; et nullam ita depravatam vel exstinctam putant, ut non debeat vel possit se velle sanari; propter quod vel sanetur quis a sua, vel, si noluerit, cum sua aegritudine puniatur. Nec negari gratiam, si praecedere dicatur talis voluntas, quae tantum medicum quaerat, non autem quidquam ipsa jam valeat. Nam illa testimonia, ut est illud, »Sicut unicuique partitus est mensuram fidei« (Rom. XII, 3), et similia, ad id volunt valere, ut adjuvetur qui coeperit velle, non ut etiam donetur ut velit; rejectis ab hoc dono aliis pariter reis, et qui possent similiter liberari, si ea quae pariter indignis praestatur credendi voluntas, etiam ipsis similiter praestaretur. Si autem, aiunt, dicatur vel tatem omnibus remansisse, qua vel contemnere quis valeat, vel obedire, de compendio putant rationem reddi electorum vel rejectorum in eo quod unicuique meritum propriae voluntatis adjungitur.

3. Cum autem dicitur eis quare aliis vel alicubi praedicetur, vel non praedicetur, vel nunc praedicetur quod aliquando pene omnibus, sicut nunc aliquibus gentibus non praedicatum sit; dicunt id praescientiae esse divinae, ut eo tempore, et ibi, et illis veritas annuntiaretur, vel annuntietur, quando et ubi praenoscebatur esse credenda. Et hoc non solum aliorum catholicorum testimoniis, sed etiam Sanctitatis tuae disputatione antiquiore se probare testantur; ubi tamen eamdem gratiam non minore veritatis perspicuitate docueris: ut est illud quod dixit Sanctitas tua in quaestione contra Porphyrium, de tempore christianae religionis, »Tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri« (Epist. 102, quaest. 2, n. 14): vel illud de libro in Epistolam ad Romanos, »Dicis itaque mihi, quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit« (Rom. IX, 19)? »Cui sane inquisitioni, inquis, sic respondet, ut intelligamus spiritualibus viris, etiam non secundum terrenum hominem viventibus, patere posse prima merita fidei et impietatis, quomodo Deus praescientia eligat credituros, et damnet incredulos: nec illos ex operibus eligens, [PL33.1009] nec istos ex operibus damnans; sed et illorum fidei praestans, ut bene operentur, et istorum impietatem deserendo obdurans, ut male operentur:« et iterum in eodem libro superius, »Aequales omnes sunt ante meritum, nec potest in rebus omni modo aequalibus electio nominari. Sed quoniam Spiritus sanctus non datur nisi credentibus; non quidem Deus eligit opera quae ipse largitur, cum dat Spiritum sanctum, ut per charitatem bona operemur: sed tamen eligit fidem, quia nisi quis credat, et in accipiendi voluntate permaneat, non accipit donum Dei, id est Spiritum sanctum, per quem infusa charitate bonum possit operari. Non ergo eligit opera cujusquam in praescientia, quae ipse donaturus est: sed fidem eligit in praescientia; ut quem crediturum esse praescivit, ipsum elegerit cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam aeternam vitam consequeretur. Dicit enim Apostolus: »Idem Deus qui operatur omnia in omnibus« (I Cor. XII, 6). Nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus: quod enim credimus, nostrum est; quod autem operamur, illius« (In Expos. quarumdam propositionum ex Epist. ad Rom. propp. 12 et 60): et caetera in eodem opere; quae se acceptare et probare testantur, tanquam convenientia evangelicae veritati.

4. Caeterum praescientiam, et praedestinationem, vel propositum, ad id valere contendunt, ut eos praescierit, vel praedestinaverit, vel proposuerit eligere qui fuerant credituri: nec de hac fide posse dici, »Quid habes quod non accepisti« (I Cor. IV, 7)? cum in eadem natura remanserit, licet vitiata, quae prius sana ac perfecta donata sit. Quod autem dicit Sanctitas tua, neminem perseverare, nisi perseverandi virtute percepta; hactenus accipiunt, ut quibus datur, inerti licet, praecedenti tamen proprio arbitrio tribuatur: quod ad hoc tantum liberum asserunt, ut velit vel nolit admittere medicinam. Caeterum et ipsi abominari se et damnare testantur, si quis quidquam virium in aliquo remansisse, quo ad sanitatem progredi possit, existimet. Nolunt autem ita hanc perseverantiam praedicari, ut non vel suppliciter emereri, vel amitti contumaciter possit. Nec ad incertum voluntatis Dei deduci se volunt, ubi eis quantum putant ad obtinendum vel admittendum, evidens est qualecumque initium voluntatis. Illud etiam testimonium quod posuisti, »Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus« (Sap. IV, 11); tanquam non canonicum definiunt omittendum. Unde illam praescientiam sic accipiunt, ut propter fidem futuram intelligendi sint praesciti: nec cuiquam talem dari perseverantiam, a qua non permittatur praevaricari; sed a qua possit sua voluntate deficere et infirmari.

5. Asserunt inutilem exhortandi consuetudinem, si nihil in homine remansisse dicatur, quod correptio valeat excitare: quod quidem inesse naturae sic se dicere confitentur, ut hoc ipso quod ignoranti veritas praedicatur, ad beneficium praesentis gratiae referendum sit. Nam si sic praedestinati sunt, inquiunt, ad utramque partem, ut de aliis ad alios nullus possit accedere; quo pertinet tanta extrinsecus correptionis instantia? Si ab homine, etsi non fides integra, saltem vel dolor compunctae infirmitatis exoritur, aut periculum demonstratae mortis horretur. [PL33.1010] Nam si non potest timere quis unde terretur, nisi ea voluntate quae sumitur; non ex eo culpandus quod nunc non vult: sed in eo et cum eo qui sic aliquando noluit, ut eam damnationem cum suis posteris mereretur incurrere, ut nunquam recta, semper autem prava vellet appetere. Si autem est qualiscumque dolor qui ad exhortationem corripientis oriatur: hanc ipsam dicunt causam, propter quam vel rejiciatur alius, vel alius assumatur: atque ita non opus esse partes constitui, quibus nec adjiciendum sit aliquid, nec detrahendum.

6. Deinde moleste ferunt ita dividi gratiam, quae vel tunc primo homini data est, vel nunc omnibus datur, »Ut ille acceperit perseverantiam, non qua fieret ut perseveraret, sed sine qua per liberum arbitrium perseverare non posset: nunc vero sanctis in regnum per gratiam praedestinatis non tale adjutorium perseverantiae detur, sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur; non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint« (Lib. de Corrept. et Gratia, capp. 11, 12). His verbis Sanctitatis tuae ita moventur, ut dicant quamdam desperationem hominibus exhiberi. Si enim, aiunt, ita Adam adjutus est, ut et stare posset in justitia et a justitia declinare, et nunc ita sancti juvantur, ut declinare non possint, siquidem eam acceperunt volendi perseverantiam, ut aliud velle non possint; vel sic quidam deseruntur, ut aut nec accedant, aut, si accesserint, et recedant: ad illam voluntatem pertinuisse dicunt exhortationis vel comminationis utilitatem, quae et persistendi et desistendi obtinebat liberam potestatem; non ad hanc cui nolle justitiam inevitabili necessitate conjunctum est, praeter illos qui sic concreati sunt his qui cum universa massa damnati sunt, ut exciperentur per gratiam liberandi. Unde in hoc solo volunt a primo homine omnium distare naturam, ut illum integris viribus voluntatis juvaret gratia volentem, sine qua perseverare non poterat: hos autem amissis et perditis viribus credentes tantum, non solum erigat prostratos, verum etiam suffulciat ambulantes. Caeterum quidquidlibet donatum sit praedestinatis, id posse et amitti et retineri propria voluntate contendunt: quod tunc falsum esset, si verum putarent eam quosdam perseverantiam percepisse, ut nisi perseverantes esse non possint.

7. Inde est quod et illud pariter non accipiunt, ut eligendorum rejiciendorumque esse definitum numerum nolint: atque illius sententiae expositionem, non eam quae a te est deprompta, suscipiant, id est, ut nonnisi omnes homines salvos fieri velit; et non eos tantum qui ad sanctorum numerum pertinebunt, sed omnes omnino, ut nullus habeatur exceptus. Nec hoc timendum, quod quidam eo invito perire dicantur: sed quomodo, aiunt, non vult a quoquam peccari vel deseri justitiam, et tamen jugiter illa deseritur contra ejus voluntatem, committunturque peccata; ita eum salvari velle omnes homines, nec tamen omnes homines salvari. Testimonia etiam Scripturae quae de Saüle vel de David posuisti (Id. capp. 13, 14), non pertinere putant ad quaestionem quae de exhortatione versatur: alia autem ad id referunt, ut ex his eam gratiam accipiant commendari, qua unusquisque [PL33.1011] post voluntatem juvatur; vel ad ipsam vocationem, quae praestatur indignis. Hoc enim et illis locis tuorum opusculorum et aliorum, quae persequi longum est, se demonstrare testantur.

8. Parvulorum autem causam ad exemplum majorum non patiuntur afferri: quam et tuam Sanctitatem dicunt eatenus attigisse, ut incertum esse volueris, ac potius de eorum poenis malueris dubitari. Quod in libro tertio de Libero Arbitrio ita positum meministi (lib. 3, c. 23), ut hanc eis occasionem potuerit exhibere. Hoc etiam de aliorum libris quorum est in Ecclesia auctoritas, faciunt quod perspicit Sanctitas tua non parum posse juvare contradictores, nisi majora, aut certe vel paria proferantur a nobis: non enim ignorat prudentissima pietas tua quanto plures sint in Ecclesia, qui auctoritate nominum in sententia teneantur, aut a sententia transferantur. Ad summam, fatigatis omnibus nobis, ad id prosecutio eorum, vel potius querela convertitur, consentientibus etiam his qui hanc definitionem improbare non audent, ut dicant: Quid opus fuit hujuscemodi disputationis incerto tot minus intelligentium corda turbari? Neque enim minus utiliter sine hac definitione, aiunt, tot annis a tot tractatoribus, tot praecedentibus libris et tuis et aliorum, cum contra alios, tum maxime contra Pelagianos, catholicam fidem fuisse defensam.

9. Haec, mi pater, et alia interminabiliter plura, ut summa mea vota confitear, per me deferre maluissem; vel, quia hoc non merui, saltem prolixiore tempore omnia quibus moventur, collecta dirigere: ut quidquid de hac re contradicitur, quatenus refelli, vel si ia non potest, tolerari deberet, audirem. Sed quia neutrum ex voto provenit, malui quomodo potui haec comprehensa dirigere, quam penitus de tanta quorumdam contradictione reticere. Sunt ex parte tales personae, ut his, consuetudine ecclesiastica, laicos summam reverentiam necesse sit exhibere. Quod quidem ita curavimus Deo juvante servare, ut, cum opus fuit, non taceremus quae ad quaestionis hujus assertionem exiguitas nostrarum virium suggerebat. Sed nunc summatim, quantum festinatio perlatoris admisit, haec velut commonendo suggessi. Tuae sanctae prudentiae est dispicere quid facto opus sit, ut talium et tantorum superetur vel temperetur intentio. Cui ego jam parum prodesse existimo te reddere rationem, nisi et addatur auctoritas quam transgredi infatigabiliter contentiosa corda non possint. Sed plane illud tacere non debeo, quod se dicant tuam Sanctitatem, hoc excepto, in factis et dictis omnibus admirari. Tuum erit decernere quomodo sit in hoc eorum contradictio toleranda. Nec mireris quod aliter vel aliqua in hac epistola addidi, quantum puto, quae in superiore non dixeram; talis est enim nunc eorum definitio, praeter illa quae per festinationem aut oblivionem fortasse praeterii.

10. Libros, cum editi fuerint, quos de universo opere tuo moliris, quaeso habere mereamur; maxime ut per eorum auctoritatem, si qua tibi in tuis displicent, a dignitate tui nominis jam non trepidi sequestremus. Librum etiam de Gratia et Libero Arbitrio non habemus; [PL33.1012] superest ut eum, quia utilem quaestioni confidimus, mereamur accipere. Nolo autem Sanctitas tua sic me arbitretur haec scribere, quasi de iis quae nunc edidisti, ego dubitem. Sufficiat mihi poena mea, quod a praesentiae tuae deliciis exsulatus, ubi salubribus tuis uberibus nutriebar, non solum absentia tua crucior, verum etiam pervicacia quorumdam, qui non tantum manifesta respuunt, sed etiam non intellecta reprehendunt. Caeterum hac suspicione in tantum careo, ut potius infirmitatem meam, qua tales parum patienter fero, notabilem putem. Qualiter autem ad haec consulendum judices, ut dixi, tuae sapientiae derelinquo. Nam ad me hoc pertinere credidi, pro ea quam Christo vel tibi debeo charitate, ut quae in quaestionem veniunt, non tacerem. Quidquid pro ea gratia quam in te pusilli cum magnis miramur, volueris aut valueris, gratissime accipiemus, tanquam a nobis charissima et reverendissima auctoritate decretum. Sane quia, urgente perlatore, timui ne vel non omnia, vel haec ipsa minus digne, conscius mearum virium, possem dirigere; egi cum viro, tum moribus tum eloquio et studio claro, ut quanta posset collecta suis litteris intimaret: quas conjunctas his destinare curavi. Est enim talis qui, etiam praeter hanc necessitatem, dignus tuae Sanctitatis notitia judicetur. Sanctus Leontius diaconus cultor tuus, cum meis parentibus multum te salutat. Memorem mei Paternitatem tuam Dominus Christus Ecclesiae suae annis pluribus donare dignetur, domine pater. Et infra: Sciat Sanctitas tua, fratrem meum, cujus maxime causa hinc discessimus, cum matrona sua ex consensu perfectam Deo continentiam devovisse. Unde rogamus Sanctitatem tuam, ut orare digneris quo hoc ipsum in eis Dominus confirmare et custodire dignetur.

EPISTOLA CCXXVII. Augustinus Alypio seni, de Gabiniano recens baptizato, et de Dioscoro miraculis converso ad Christianismum

AUGUSTINUS, ALYPIO seni.

Frater Paulus hic est incolumis, apportat negotiorum suorum secundas curas; praestabit Dominus ut etiam ipsae ultimae sint. Multum vos salutat, et narrat gaudia de Gabiniano, quod ab illa sua causa misericordia Dei liberatus, non solum christianus, sed etiam fidelis sit valde bonus, per Pascha proxime baptizatus, in corde atque in ore habens gratiam quam percepit. Quantum eum desiderem, quando explicabo? sed nosti ut eum diligam. Archiater etiam Dioscorus christianus fidelis est, simul gratiam consecutus; audi etiam quemadmodum: neque enim cervicula illa vel lingua, nisi aliquo prodigio domaretur. Filia ejus in qua unica acquiescebat, aegrotabat, et usque ad totam desperationem salutis [PL33.1013] temporalis, eodem ipso patre renuntiante, pervenit. Dicitur ergo; et constat, cum mihi hoc et ante fratris Pauli reditum, comes Peregrinus, vir laudabilis et bene christianus, qui cum eis eodem tempore baptizatus est, indicarit: dicitur ergo ille senex tandem conversus ad implorandam Christi misericordiam, voto se obligasse, christianum fore, si illam salvam videret. Factum est. At ille quod voverat dissimulabat exsolvere: sed adhuc manus excelsa. Nam repentina caecitate suffunditur: statimque venit in mentem unde illud esset; exclamavit confitens, atque iterum vovit, se recepto lumine impleturum esse quod voverat. Recepit, implevit: et adhuc manus excelsa. Symbolum non tenuerat, aut fortasse tenere recusaverat, et se non potuisse excusaverat: Deus viderat. Jam tum post festa omnia receptionis suae in paralysim solvitur multis ac pene omnibus membris, et etiam lingua. Tunc somnio admonitus confitetur per scripturam ob hoc sibi dictum esse accidisse, quod symbolum non reddiderit. Post illam confessionem redduntur officia omnium membrorum, nisi linguae solius; se tamen didicisse symbolum, ideoque memoria jam tenere nihilominus in eadem tentatione litteris fassus est: sicque omnis est ab eo deleta nugacitas, quae, ut scis, multum decolorabat naturalem quamdam ejus benignitatem, eumque insultantem Christianis faciebat valde sacrilegum. Quid dicam, nisi, Domino hymnum canamus, et superexaltemus eum in saecula, Amen?

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 979-1013 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22