Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

De Natura et Gratia (2/2)

CAPUT LXII

72. Facere et perficere justitiam. Beatus vero Hilarius, cujus verba haec posuit, »Non enim nisi spiritu perfecti et immortalitate mutati, quod solis mundis corde dispositum est, hoc quod in Deo est immortale cernemus« (Hilarius in illud Matth. V, Beati mundo corde); quid dixerit contra id quod dicimus, vel quid istum adjuvet, nescio, nisi quia posse esse hominem mundo corde testatus est. Quod quis negat? sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non sola arbitrii libertate. Item quod eum dixisse commemorat, »Quas Job litteras legerat, ut abstineret se ab omni re maligna; quia Deum sola mente vitiis non admixta venerabatur, Deum autem colere justitiae proprium officium est:« quid fecisset Job dixit, non quid in hoc saeculo perfecisset, aut sine gratia Salvatoris, quem etiam prophetavit, vel fecisset vel perfecisset. Abstinet enim se ab omni re mala, etiam qui habet peccatum, quod in se regnare non sinit, cui subrepit improbanda cogitatio, quam pervenire ad finem operis non permittit. Sed aliud est non habere peccatum, aliud non obedire desideriis ejus. Aliud est implere quod praeceptum est, Non concupisces (Exod. XX, 16); et aliud est per quemdam abstinentiae conatum saltem id agere quod item scriptum est, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30): nihil horum tamen scire se recte posse sine gratia Salvatoris. Facere est ergo justitiam, in vero Dei cultu cum interno concupiscentiae malo interna conflictatione pugnare: perficere autem, omnino adversarium non habere. Nam qui pugnat, et adhuc periclitatur, et aliquando percutitur, etiam si non sternitur: qui autem non habet adversarium, plena pace laetatur. Et ipse esse sine peccato verissime dicitur, in quo nullum habitat peccatum; non qui per abstinentiam mali operis dicit, Jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum (Rom. VII, 20).

73. Nam et ipse Job de peccatis suis non tacet, et utique huic amico vestro merito placet, humilitatem nullo modo in falsitatis parte ponendam: unde id quod Job confitetur, quia verax Dei cultor est, procul dubio veraciter confitetur. Et ipse Hilarius cum locum Psalmi exponeret, ubi scriptum est, Sprevisti omnes discedentes a justificationibus tuis, ait: »Si enim Deus peccatores sperneret, omnes utique sperneret; quia sine peccato nemo est. Sed spernit discedentes a se, quos apostatas vocant« (Hilarius, in Psal. CXVIII, 118). Videtis quemadmodum non dixerit, quia sine peccato nemo fuerit, tanquam de praeteritis loquens, sed quod sine peccato nemo sit; unde quidem, ut dixi, non contendo. Quisquis enim non cedit Joanni apostolo, qui nec ipse ait, Si dixerimus quia peccatum non habuimus; sed non habemus [PL44.284] (I Joan. I, 8): episcopo Hilario quomodo cessurus est? Pro gratia Christi clamo, sine qua nemo justificatur, tanquam sufficiente naturae libero arbitrio. Imo ipse pro ea clamat: ei cedatur dicenti, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).

CAPUT LXIII

74. Opponit alia Ambrosii testimonia. Sanctus autem Ambrosius revera in eo loco quem iste commemorat, illis resistit qui dicunt hominem non esse posse sine peccato in hac vita. Ut enim ea diceret, accepit occasionem de Zacharia et Elisabeth, quod in Evangelio commemorati sunt ambulasse in omnibus justificationibus legis sine querela: numquid tamen negat gratia Dei fieri per Jesum Christum Dominum nostrum? Ex qua fide etiam ante ejus passionem justos vixisse non dubium est, qui praestat Spiritum sanctum qui datus est nobis, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, qua una justi sunt quicumque justi sunt. Quem Spiritum memoratus episcopus etiam precibus impetrandum admonet (ita illi voluntas divinitus non adjuta non sufficit), ubi in hymno suo dicit, Votisque praestat sedulis, Sanctum mereri Spiritum.

75. Commemorabo et ego de hoc ipso opere sancti Ambrosii aliquid, ex quo iste commemoravit quod commemorandum putavit. »Visum est,« inquit, »mihi. Potest non soli visum esse, quod visum sibi esse declarat. Non enim voluntate tantum humana visum est, sed sicut placuit ei qui in me, inquit, loquitur Christus, qui ut id quod bonum est, nobis quoque bonum videri possit operatur. Quem enim miseratur, et vocat. Et ideo qui Christum sequitur, potest interrogatus cur esse voluerit christianus, respondere, Visum est mihi. Quod cum dicit, non negat Deo visum; a Deo enim praeparatur voluntas hominum: ut enim Deus honorificetur a sancto, Dei gratia est.« Ecce quid iste sapiat, si verbis Ambrosii delectatur, quod a Deo praeparatur voluntas hominum, et nulla, vel non magna quaestio est, quis vel quando perficiatur, dum tamen sine gratia Christi idipsum fieri posse minime dubitetur. Deinde quantum erat, ut attenderet iste unum versum de Ambrosii verbis quae posuit. Cum enim ille dixisset, »Nam cum Ecclesia ex gentibus, hoc est, ex peccatoribus congregata sit, quomodo ex maculatis immaculata potest esse, nisi primo per Christi gratiam, quod abluta delicto sit; deinde, quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis?« Ille addidit, quod iste apparet cur addere noluerit: ait namque ille, »Nec ab initio immaculata; humanae enim hoc impossibile naturae: sed per Dei gratiam et qualitatem sui, quia jam non peccat, fit ut immaculata videatur« (Ambrosius, in Lucae caput 1). Haec verba, iste cur non addiderit, quis non intelligat? Hoc agitur utique nunc in hoc [PL44.285] saeculo, ut ad istam, quam omnes sancti cupiunt, immaculatissimam puritatem Ecclesia sancta perveniat, quae in futuro saeculo neque aliquo malorum hominum sibi permixto, neque aliqua in se lege peccati resistente legi mentis, ducat mundissimam vitam in aeternitate divina. Tamen attendat iste quid secundum Scripturas Ambrosius episcopus dixerit, »Nec ab initio immaculata; humanae enim hoc impossibile naturae.« Utique enim ab initio dicit, quo ex Adam nascimur. Nam et ipse Adam immaculatus procul dubio factus est: sed in eis qui sunt natura filii irae, ducentes ex illo quod vitiatum est in illo, ab initio esse immaculatos, humanae naturae impossibile definivit.

CAPUT LXIV

76. Idem tractatur argumentum. Item Joannes Constantinopolitanus episcopus cujus posuit sententiam, dicit peccatum non esse substantiam, sed actum malignum: quis hoc negat? Et quia non est naturale, ideo contra illud legem datam, et quod de arbitrii libertate descendit: etiam hoc quis negat? Sed nunc agitur de humana natura quae vitiata est; agitur et de gratia Dei qua sanatur per medicum Christum, quo non indigeret si sana esset, quae ab isto tanquam sana, vel tanquam sibi sufficiente voluntatis arbitrio, posse non peccare defenditur.

77. Quis item christianus ignorat, quod beatissimum Xystum Romanae Ecclesiae episcopum et Domini martyrem dixisse commemorat, Quia libertatem arbitrii sui permisit hominibus Deus, ut pure et sine peccato viventes similes fiant Deo? Sed ad ipsum arbitrium pertinet vocantem audire et credere, et ab eo in quem credit non peccandi adjutorium postulare. Nam utique eum dicit, similes fiant Deo; per charitatem Dei futuri sunt similes Deo, quae diffusa est in cordibus nostris, non naturae possibilitate, nec libero arbitrio quod est in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Et quod dicit idem martyr, Templum sanctum est Deo mens pura, et altare optimum est ei cor mundum et sine peccato; quis nescit ad istam perfectionem perducendum cor mundum, dum interior homo renovatur de die in diem; non tamen sine gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum? Item quod ait ipse, Vir castus et sine peccato potestatem accepit a Deo esse filius Dei; utique admonuit, ne cum quisque factus fuerit ita castus et sine peccato (quod ubi et quando in eo perficiatur nonnulla quaestio est, sed inter pios bene quaeritur, inter quos tamen constat fieri posse, et sine mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu fieri non posse): tamen, ut dicere coeperam, prudenter Xystus admonuit, ne cum fuerit quisque talis factus, et per hoc recte inter filios Dei deputatus, putetur ipsius fuisse potestatis, quam per gratiam accepit a [PL44.286] Deo, cum eam non haberet in natura jam vitiata atque depravata, sicut in Evangelio legitur, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12): quod utique non erant per naturam, nec omnino essent, nisi eum recipiendo accepissent per ejus gratiam hujusmodi potestatem. Haec est potestas, quam sibi vindicat fortitudo charitatis, quae non est in nobis, nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis.

CAPUT LXV

78. Idem tractatur argumentum. Quod vero presbyter venerabilis Hieronymus dixit, in iis quae illum dixisse commemorat, cum exponeret quod scriptum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: »Quos non arguit conscientia ulla peccati;« et adjecit: »Mundus mundo corde conspicitur, templum Dei non potest esse pollutum« (Hieronymus, in caput V Matthaei): hoc utique agitur in nobis conando, laborando, orando, impetrando, ut ad illam perfectionem, in qua possimus Deum mundo corde conspicere, ejus gratia perducamur per Jesum Christum Dominum nostrum. Item quod ait a memorato dictum esse presbytero, Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutem, nec ad vitia necessitate trahimur; alioquin ubi necessitas, nec corona est (Id. contra Jovinianum, lib. 2), quis non agnoscat? quis non toto corde suscipiat? quis aliter conditam humanam neget esse naturam? Sed in recte faciendo ideo nullum est vinculum necessitatis, quia libertas est charitatis.

CAPUT LXVI

79. Quaedam peccandi necessitas. Redi ergo ad apostolicam sententiam: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). A quo, nisi ab illo qui ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV, 8)? Quod autem ex vitiis naturae, non ex conditione naturae, sit quaedam peccandi necessitas, audiat homo, atque ut eadem necessitas non sit, discat Deo dicere, De necessitatibus meis educ me (Psal. XXIV, 17). Quia et in hujusmodi oratione certamen est adversus tentatorem de ipsa contra nos necessitate pugnantem; ac per hoc opitulante gratia per Jesum Christum Dominum nostrum, et mala necessitas removebitur, et libertas plena tribuetur.

CAPUT LXVII

80. Duobus modis ut morbi, ita et peccata caventur. Veniamus ad nos: Item, inquit, Augustinus episcopus in libris de Libero Arbitrio, Quaecumque ista causa est voluntatis, si non potest ei resisti, sine peccato ei ceditur: si autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur. An forte fallit incautum? ergo caveat, ne fallatur. An tanta fallacia est, ut caveri omnino non possit? Si ita est, nulla ergo peccata sunt. Quis enim peccat in eo quod caveri nullo modo potest? Peccatur autem: caveri igitur potest. Agnosco, verba mea sunt: sed etiam ipse dignetur agnoscere superius cuncta quae dicta sunt. De gratia quippe Dei agitur, quae nobis per Mediatorem medicina opitulatur, non de impossibilitate justitiae. Potest ergo ei causae, quaecumque illa est, resisti: potest plane. Nam in Possidius in [PL44.287] hoc adjutorium postulamus, dicentes, Ne nos inferas in tentationem: quod adjutorium non posceremus, si resisti nullo modo posse crederemus. Potest peccatum caveri, sed opitulante illo, qui non potest falli. Nam et hoc ipsum ad cavendum peccatum pertinet, si veraciter dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 13, 12). Duobus enim modis etiam in corpore cavetur morbi malum; et ut non accidat, et ut si acciderit, cito sanetur: ut non accidat, caveamus dicendo, Ne nos inferas in tentationem; ut cito sanetur, caveamus dicendo, Dimitte nobis debita nostra. Sive ergo immineat, sive insit, caveri potest.

81. Sed ut non tantum illi, verum etiam iis qui eosdem libros meos, quos iste legit, de Libero Arbitrio non legerunt, atque illis non lectis, hunc forsitan legunt, de hac re sententia mea satis appareat, ex ipsis libris commemorare me oportet, quod iste si sentiret atque in suis litteris poneret, nulla inter nos de hac re controversia remaneret. Continuo quippe post verba mea quae iste commemoravit, quod occurrere poterat ipse subjeci, et quantum potui pertractavi, dicens: Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam improbantur, et corrigenda judicantur, sicut in divinis auctoritatibus legimus. Atque hinc adhibitis exemplis, etiam de infirmitate locutus sum, dicens: Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere, et non potest. Nam unde sunt illae voces, »Non enim quod volo facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago?« Atque aliis in hanc sententiam commemoratis testimoniis divinorum eloquiorum: »Sed haec,« inquam, »omnia hominum sunt voces ex illa mortis damnatione venientium. Nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt.« Deinde paulo post: »Relinquitur ergo,« inquam, »ut haec poena justa de damnatione hominis veniat. Nec mirandum est quod vel ignorando non habet liberum arbitrium voluntatis ad eligendum quid recte faciat: vel resistente carnali consuetudine, quae violentia mortalis successionis quodam modo naturaliter inolevit, videat quid recte faciendum sit, et velit, nec possit implere. Illa est enim peccati poena justissima, ut amittat quisque quo bene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si vellet: id est autem, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit; et qui recte facere cum posset noluit, amittat posse cum velit. Nam sunt revera omni peccanti animae duo ista poenalia, ignorantia et difficultas. Ex ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est, loquimur.« Hinc jam hominibus de ipsius ignorantiae difficultatisque in prolem [PL44.288] primi hominis trajectis vitiis atque transfusis, velut justam querelam deponentibus ita responsum est. »Quibus breviter,« inquam, »respondetur, ut quiescant, et adversus Deum murmurare desistant. Recte enim fortasse quererentur, si erroris et libidinis nullus hominum victor existeret: cum vero ubique sit praesens, qui multis modis per creaturam sibi Domino servientem, aversum vocet, doceat credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adjuvet, exaudiat deprecantem; non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras; sed quod negligis quaerere quod ignoras; neque illud quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis.« Ita et exhortatus sum, quantum potui, ad recte vivendum; et gratiam Dei non evacuavi, sine qua natura humana jam contenebrata atque vitiata illuminari non potest et sanari: de qua re cum istis tota vertitur quaestio, ne gratiam Dei quae est in Christo Jesu Domino nostro, perversa naturae defensione frustremus. De qua natura item paulo post dixi (De Libero Arbitrio, lib. 3; n. 50-54): »Etiam ipsam naturam aliter dicimus, cum proprie loquimur, naturam hominis in qua primum in suo genere inculpabilis factus est: aliter istam, in qua ex illius damnati poena et ignari et carni subditi nascimur; juxta quem modum dicit Apostolus, Fuimus enim et nos naturaliter filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3).

CAPUT LXVIII

82. Quomodo adhortandi ad fidem, ad poenitentiam, ad profectum. Si ergo volumus animos ad recte vivendum frigidos et pigros christianis exhortationibus excitare et accendere; primitus exhortemur ad fidem, qua christiani fiant, et ejus nomini subjiciantur, sine quo salvi esse non possunt. Si autem jam christiani sunt, et recte vivere negligunt; verberentur terroribus, et praemiorum laudibus erigantur: ita sane, ut non solum ad bonas actiones, verum etiam ad pias orationes eos exhortari meminerimus, atque hac instruere sanitate doctrinae, ut et illinc gratias agant, cum instituerint bene vivere, quod aliquid sine difficultate fecerint; et ubi difficultatem aliquam sentiunt, fidelissimis et perseverantissimis precibus et misericordiae promptis operibus facilitatem a Domino impetrare persistant. Sic autem proficientes, ubi et quando plenissima justitia perficiantur, non nimis curo: ubicumque autem et quandocumque perfecti fuerint, nonnisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum perfici posse confirmo. Sane quando liquido cognoverint nullum peccatum se habere, non se dicant habere peccatum, ne veritas in eis non sit: sicut in eis veritas non est, qui cum habeant, non habere se dicunt.

CAPUT LXIX

83. Nihil impossibile Deus praecipit, quia omnia facilia charitati. Valde autem bona sunt praecepta, si legitime his utamur (I Tim. I, 8). Eo quippe ipso quo firmissime creditur, Deum justum [PL44.289] et bonum impossibilia non potuisse praecipere; hinc admonemur, et in facilibus quid agamus, et in difficilibus quid petamus. Omnia quippe fiunt facilia charitati: cui uni Christi sarcina levis est (Matth. XI, 30), aut ea una est sarcina ipsa quae levis est. Secundum hoc dictum est, Et praecepta ejus gravia non sunt (I Joan. V, 3): ut cui gravia sunt, consideret non potuisse divinitus dici, gravia non sunt, nisi quia potest esse cordis affectus cui gravia non sunt, et petat quo destituitur, ut impleat quod jubetur. Et quod dicitur ad Israel in Deuteronomio, si pie, si sancte, si spiritualiter intelligatur, hoc idem significat: quia utique cum hoc testimonium commemorasset Apostolus, Prope te est verbum in ore tuo, et in corde tuo (quod hic habet, in manibus tuis; in corde enim sunt spirituales manus); hoc est, inquit, verbum fidei quod praedicamus (Deut. XXX, 14; Rom. X, 8). Conversus ergo quisque, sicut ibi praecipitur, ad Dominum Deum suum ex toto corde suo, et ex tota anima sua, mandatum Dei non habebit grave. Quomodo est enim grave, cum sit dilectionis mandatum? Aut enim quisque non diligit, et ideo grave est: aut diligit, et grave esse non potest. Diligit autem, si quod illic admonetur Israel, conversus fuerit ad Dominum Deum suum ex [PL44.290] toto corde suo, et ex tota anima sua. Mandatum, inquit, novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34): et, Qui diligit proximum, legem implevit: et, Plenitudo legis, charitas (Rom. XIII, 8 et 10). Secundum hoc et illud dictum est, Si ambularent semitas bonas, invenis, sent utique semitas justitiae leves (Prov. II, 20, sec. LXX). Quomodo ergo dicitur, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4); nisi quia utrumque verum est? Durae sunt timori, leves amori.

CAPUT LXX

84. Charitatis gradus faciunt et justitiae gradus. Charitas ergo inchoata, inchoata justitia est; charitas provecta, provecta justitia est; charitas magna, magna justitia est; charitas perfecta, perfecta justitia est: sed charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta; quae tunc maxima est in hac vita, quando pro illa ipsa contemnitur vita: sed miror si non habet quo crescat, cum de mortali excesserit vita. Ubicumque autem et quandocumque ita plena sit, ut ei non sit quod adjiciatur; non tamen diffunditur in cordibus nostris, vel naturae, vel voluntatis opibus quae sunt in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis, qui et infirmitati nostrae opitulatur, et sanitati cooperatur. Ipsa est enim gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, cui est cum Patre et Spiritu sancto aeternitas, bonitas, in saecula saeculorum. Amen.

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 44, coll. 284-290 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22