LIBER VIGESIMUS QUINTUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Deus finem habet, aut infinitus est? Si oratio vestra non fallit, quae dicit, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 15), habet finem Deus: nisi forte alter est hic de quo perrogas, et alter quem oratis: alioquin circumcisionis terminus, qui Abraham et Isaac et Jacob a gentium caeterarum societate dissignat (Gen. XVII, 9-14), etiam Dei ipsius circa eos terminat potestatem. Cujus autem finita potestas est, et ipse non caret fine. Denique ne antiquorum quidem hac oratione mentionem facitis, qui ante Abraham fuerunt; Enoch dico, et Noe, et Sem (Gen. V), ac reliquos eorum similes, quos fuisse quidem justos in praeputio non negatis, sed quia iidem circumcisionis insigni carebant, ne ipsorum quidem vultis esse Deum, sed solius Abrahae et seminis ejus. Igitur si est unus et infinitus Deus, quid sibi vult haec invocationis vestrae tam diligens et sollicita cautio, ut non contenti nominasse Deum, adjiciatis et cujus, Abraham scilicet, et Isaac et Jacob: tanquam in turba aliqua deorum erratura aut naufragium passura vestra oratione, nisi ad signum naviget Abrahae? Et hunc quidem certa de causa Judaeos orare haud absurdum est, utpote circumcisos; sic enim circumcisionis se invocare designant Deum, propter deos praeputii: vos vero cur hoc ipsum faciatis, parum intelligo; cum minime geratis signum quod habuerit Abraham, cujus vos invocatis Deum. Vere enim, quod intelligi datur, cognitionis mutuae causa, ne a se scilicet invicem oberrarent, notas sibimet hujusmodi alternis imposuisse videntur Judaei, ac Judaeorum Deus: atque ipse quidem eos circumcisionis obscoeno charactere signavit, quo ubicumque terrarum fuerint, ubicumque gentium, per circumcisionem tamen, ipsius esse noscantur; iidem vero suum vicissim Deum parentum suorum cognomine signaverunt, quo ubicumque et ipse fuerit, in magna quamvis deorum frequentia, cum Deus Abraham audierit, et Deus Isaac, et Deus Jacob, protinus se invocari cognoscat. Quod fere in multis fieri solet unum habentibus nomen, ut eorum nemo appellatus respondeat, nisi audito cognomine. Sic namque et pastor atque armentarius pecoribus notas inurunt, ne eorum quisque pro suo usurpet alienum. Quibus quia et vos similiter facitis, Deum Abraham dicentes, et Deum Isaac et Deum Jacob, non solum finem ostenditis habere [PL42.478] Deum, sed quod sitis etiam vos ab eodem alieni, signi ejus ac sacramenti expertes, quod est virilium mutilatio, per quam idem suos agnoscit. Quapropter hic si est Deus quem colitis, liquet ex hoc admodum quod habeat finem. Si vero infinitum Deum esse vultis, huic vos ante renuntiare necesse est, et oratione mutata erroris praeteriti vestri poenitudinem gerere. Et hoc quidem dictum ita est, ut de vestro vos vicisse videamur: alioquin summus et verus Deus, utrum sit idem infinitus necne, si quaeritur, de hoc vero nos boni et mali contrarietas breviter poterit edocere. Quoniam quidem si non est malum, profecto infinitus est Deus; habet autem finem, si malum est: constat autem esse malum: non igitur infinitus est Deus: illinc enim esse mala accipiunt, ubi bonorum est finis.

CAPUT II

AUGUSTINUS respondit: Absit ut hoc vos quisquam interroget, qui vos novit, aut de hac omnino re cum talibus disputet. Prius enim estis a figmento carnalium corporaliumque cogitationum pia fide et quantulacumque veritatis ratione mundandi, ut spiritualia quoquo modo et ex quantacumque parte cogitare possitis. Quod quamdiu non potestis (haeresis quippe vestra nihil aliud novit, quam et corpus et animam et Deum per locorum spatia vel finita vel infinita distendere, cum solum corpus talia occupet spatia, vel spatiis talibus occupetur), consultius feceritis, si vos huic quaestioni non commiscueritis, ubi nec docere potestis aliquid veri, sicut nec in caeteris; nec discere estis idonei, quod fortasse potestis in caeteris, si superbi litigiosique non sitis. Cum enim quaeri coeperit, quomodo sit Deus finitus, quem nullus locus capit; quomodo infinitus, quem totum Filius novit: quomodo finitus, immensus; quomodo infinitus, perfectus: quomodo finitus, nullum habens modum; quomodo infinitas, modus omnium: omnis cogitatio carnalis evanescit; et si vult se fieri quod nondum est, prius ex eo quod est erubescit. Quapropter hoc quod nobis proponitis de Deo finito et infinito, melius tacendo finitis, donec a fine Legis, quod est Christus, tam longe aberrare desinatis. De Deo autem Abraham et Isaac et Jacob, cum ipse sit omnis creaturae verus Deus, cur illo nomine se populo suo insinuare voluerit, jam quantum sat erat diximus. De circumcisione etiam in superioribus operis partibus [PL42.479] contra calumnias imperitas saepe respondimus. Isti autem signum in parte corporis congrua divinitus datum, quo carnis exspoliatio figurata est, si quemadmodum dictum sit, Omnia munda mundis, christiana, non haeretica mente cogitarent, nullo modo irriderent. Sed quia verum est et quod sequitur, Immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta [PL42.480] sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15): ridentes eos, et dicaciter insultantes, leniter admonemus, si secundum ipsos circumcisio turpis est, non eos habere quod ibi rideant, sed quod lugeant; quia deus eorum et illi particulae quae praeciditur, et illi sanguini qui distillat, illigatus et inquinatus admixtus est.

LIBER VIGESIMUS SEXTUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Jesus si natus non est, quomodo mortuus est? Hoc jam sane conjectura est: conjecturis autem nemo, nisi quem probationes defecerint, utitur. Respondebimus tamen etiam ad hoc, nec aliunde quam de his quae credere soletis, afferentes exempla: quae, si vera sunt, confirmabunt et nos; si falsa, destruent et vos. Dicis ergo: Quomodo mortuus est Jesus, si homo non fuit? Et ego abs te requiro: Elias quomodo mortuus non est, cum fuerit homo? An huic mortali praeter conditionem suam licuit jus immortalitatis invadere, Christo non licuit immortali de morte, si necesse fuit, aliquid usurpare? Et si Elias in aeternum vivit contra naturam, Jesum ad triduum tantum cur non magis contra naturam mori potuisse concedas: praesertim cum etiam hoc non solum de Elia credatis, sed et de Moyse atque Enoch, quod sint immortales, et ipsi rapti cum corporibus suis in coelum? Quapropter si hoc argumento recte colligitur Jesum fuisse hominem, quia mortuus est; poterit eodem nihilominus argumento colligi et Eliam non fuisse hominem, quia mortuus non est. Falsum est autem non fuisse Eliam hominem, quamvis immortalis credatur: falsum aeque erit Jesum fuisse hominem, quamvis aestimetur mortuus. Et si mihi vera dicenti vis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Jesus de morte, et de immortalitate Elias: nam nec hic mortuus est, nec ille non mortuus: sed vos quod vultis, creditis; quod non, redigitis ad naturam. Quapropter si quid naturae proprium sit quaeritur, illa quidem nec immortalem mori vult, nec non mori mortalem. Si vero potestatem in Deo atque homine ad efficienda quae velint quaerimus, magis puto Jesum mori potuisse, quam non mori Eliam: major enim potestas in Jesu quam in Elia. Et si tu impotentiorem contra naturae licentiam levas in coelum, consecrasque perpetuitati, naturae et conditionis ejus oblitus; ego Jesum, potuisse mori, si voluit, cur non concedam, etiamsi vere mortem illam fuisse, et non mortis figuram consentiam? Ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae conditionis simulavit affectus, sic ab re non erat, si in fine quoque consignandae oeconomiae gratia fuisset visus et mori.

CAPUT II

Praeterea illud quoque commemorandum, quia si quid cuique per naturam liceat quaeritur, circa omnia id quaeri deberet quae Jesus gessit, non circa mortem tantummodo ipsius. Nam et caecum a nativitate lumen videre natura non sinit; quod tamen [PL42.480] Jesus potenter operatus videtur erga hujus generis caecos, adeo ut Judaei et ipsi exclamarent, ab initio saeculi nunquam fuisse visum, ut aliquis aperuisset oculos caeci nati (Joan. IX): manum aridam sanasse, vocem ac verbum privatis his per naturam, redonasse, mortuis et in tabem jam resolutis corporibus compage reddita vitalem redintegrasse spiritum, quem non ad stuporem adducat, et cogat quodam modo minime credere cogitantem quid liceat, quidve non liceat per naturam? Quae tamen omnia nos communiter facta ab eodem credimus Christiani, non consideratione jam naturae, sed potestatis tantum et virtutis Dei. Legitur id quoque, quod de supercilio montis jactatus aliquando a Judaeis, illaesus abierit. Qui ergo de sublimi monte praecipitatus, mortuus non est, quia utique noluit; cur non potuerit etiam mori cum voluit? Et hoc quidem nunc a nobis ita responsum sit, quia vobis placet argumentari, et arma tentatis aliena, dialectice disputare volentes: alioquin nobis nec Jesus mortuus est, nec est immortalis Elias.

CAPUT III

AUGUSTINUS respondit: Quidquid de Enoch et de Elia et de Moyse Scriptura sancta, certis et magnis suae fidei documentis in summo culmine auctoritatis locata testatur, hoc credimus, non quod Faustus nos credere suspicatur. Quid sit autem secundum naturam, quid contra naturam, homines qui sicut vos errant, nosse non possunt. Dici autem humano more contra naturam esse, quod est contra naturae usum mortalibus notum, nec nos negamus: sicut illud est quod Apostolus ait, Si tu ex naturali incisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam (Rom. XI, 24); id esse contra naturam dixit, quod est contra consuetudinem naturae, quam notitia humana comprehendit, ut oleaster insertus in olea, non oleastri baccas, sed olivae pinguedinem ferat. Deus autem creator et conditor omnium naturarum, nihil contra naturam facit: id enim erit cuique rei naturali, quod ille fecerit, a quo est omnis modus, numerus, ordo naturae. Sed nec ipse homo contra naturam quidquam facit, nisi cum peccat, qui tamen supplicio redigitur ad naturam. Ad naturalem quippe justitiae ordinem pertinet, ut aut peccata non fiant, aut impunita esse non valeant: quodlibet horum sit, naturalis ordo servatur, si non ab anima, certe a Deo. Vexant enim peccata conscientiam, ipsique animo nocent, cum luce justitiae peccando privatur, etiamsi [PL42.481] non consequantur dolores, qui vel corrigendis ingeruntur, vel non correctis ultimi reservantur. Sed contra naturam non incongrue dicimus aliquid Deum facere, quod facit contra id quod novimus in natura. Hanc enim etiam appellamus naturam, cognitum nobis cursum solitumque naturae, contra quem Deus cum aliquid facit, magnalia vel mirabilia nominantur. Contra illam vero summam naturae legem, a notitia remotam, sive impiorum, sive adhuc infirmorum, tam Deus nullo modo facit, quam contra se ipsum non facit. Spiritualis autem eademque rationalis creatura, in quo genere et anima humana est, quanto amplius illius incommutabilis legis lucisque fit particeps, tanto magis videt quid fieri possit, quidve non possit: quanto autem remotior inde fuerit, eo magis miratur insolita, quo minus cernit futura.

CAPUT IV

Ac per hoc quid de Elia factum sit, nescimus: hoc de illo tamen credimus, quod verax Scriptura testatur. Illud sane scimus, hoc de illo factum quod Dei voluntas habet; quod autem Dei voluntas non habet, fieri de quoquam omnino non posse. Proinde, si mihi dicatur posse fieri ut caro, verbi gratia, hujus vel illius hominis in corpus coeleste mutetur: concedo fieri posse, sed utrum futurum sit nescio; et ideo nescio, quia quid habeat de hac re Dei voluntas, me latet: illud me tamen non latet, sine dubio futurum, sic hoc Dei voluntas habet. Porro si audiam quod aliquid futurum erat, sed Deus fecit ne fieret; fidissime respondebo, Illud potius futurum erat quod Deus fecit, non illud, quod si futurum esset, hoc fecisset. Nam Deus quod facturus erat, utique sciebat, et ideo simul sciebat illud futurum non fuisse, quod ne fieret facturus erat: et procul dubio potius verum est quod scit Deus, quam quod opinatur homo. Unde tam non possunt futura non fieri, quam non fuisse facta praeterita: quoniam non est in Dei voluntate, ut eo sit aliquid falsum, quo verum est. Quapropter omnia quae vere futura sunt, sine dubio fient; si autem facta non fuerint, futura non erant: ita omnia quae vere praeterita sunt, sine dubio praeterierunt.

CAPUT V

Quisquis itaque dicit, Si omnipotens est Deus, faciat ut quae facta sunt, facta non fuerint; non videt hoc se dicere, Si omnipotens est, faciat ut ea quae vera sunt, eo ipso quo vera sunt falsa sint. Potest enim facere ut aliquid non sit quod erat; tunc enim facit ut non sit, quando id esse invenerit de quo fiat: velut cum aliquem, qui coepit esse nascendo, facit non esse moriendo; hoc enim factum invenit, de quo fieret. Quis autem dicat, ut id quod jam non est, faciat non esse? Quidquid enim praeteritum est, jam non est: quod si et de ipso fieri aliquid potest, adhuc est de quo fiat; et si est, quomodo praeteritum est? Non ergo est, quod vere dicimus fuisse: sed ideo verum est illud fuisse, quia in nostra sententia verum est, non in ea re quae jam non est. Sententia quippe qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est, quia illud de quo dicimus, jam non [PL42.482] est. Hanc sententiam Deus falsam facere non potest, quia non est contrarius veritati. Quod si quaeras ubi sit haec vera sententia: prius invenitur in animo nostro, cum id verum scimus et dicimus. Sed si et de animo nostro ablata fuerit, cum id quod scimus obliti fuerimus, manebit in ipsa veritate. Semper enim verum erit fuisse illud quod erat, et non est; et ibi verum erit jam fuisse quod erat, ubi verum erat antequam fieret futurum esse quod non erat. Huic veritati Deus non potest adversari, in quo est ipsa summa et incommutabilis veritas, quo illustratur ut sit, quidquid in quorumque animis et mentibus veri est. Omnipotentem autem Deum non ita dicimus, ac si eum etiam mori posse credamus; et quia hoc non potest, ideo non sit dicendus omnipotens. Ille plane omnipotens vere solus dicitur qui vere est, et a quo solo est quidquid aliquo modo est vel spirituale vel corporale. Quia universa creatura sua utitur ut ei placet: placet autem illi secundum veram incommutabilemque justitiam, quod ipse sibi est, omnia mutabilia, cum ipse sit incommutabilis, mutans pro meritis sive naturarum sive factorum. Numquid ergo dicturi sumus quod Elias cum esset creatura, mutari non posset vel in deterius vel in melius; aut eo modo non posset, qui esset humano generi insolitus, secundum Dei omnipotentis voluntatem? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Cur ergo quod de illo in Scriptura veracissima positum est, non credamus? nisi putemus hoc solum posse facere Deum, quod videre consuevimus.

CAPUT VI

Sed si homo fuit, inquit, Elias, et potuit non mori, cur Christus cum homo non fuerit, non potuerit mori? Tale est ac si quisquam diceret: Si potuit natura hominis in aliquid melius commutari, cur Dei natura in deterius non potuerit? Stulte, quia hominis est natura mutabilis, Dei autem incommutabilis. Posset enim et aliquis pariter insanissimus dicere: Si homini potest donare ut regnet in aeternum, cur non et sibi facere ut damnetur in aeternum? Non hoc, inquit, ego dico, sed triduanam saltem mortem Dei, aeternae vitae hominis comparo. Plane si sic acciperes triduanam mortem Dei, ut caro in illo moreretur, quam de mortalium genere assumpsit, verum saperes: nam istam triduanam Christi mortem pro aeterna vita hominum factam veritas evangelica praedicat. Cum autem velis triduanam mortem, nulla mortali assumpta creatura, in ipsa divina natura ideo non absurde credi, quia potest humana natura immortalitate donari; profecto sic desipis, quomodo qui nec Deum nosti, nec dona Dei. Deinde quomodo illud, quod supra posui, non dicis ac sentis, Deum sibi fecisse unde damnetur in aeternum, quando pars illa dei vestri in globo in perpetuum configetur? An et hoc dicturus es, quia pars lucis lux est, et pars Dei Deus non est? Postremo ut sine ulla ratiocinatione et plana fidei veritate [PL42.483] a nobis audiatis, cur Eliam hominem natum, raptum esse divinitus de terra credamus, Christum autem et ex virgine vere natum, et in cruce vere mortuum: haec ideo credimus, quia et illud de Elia, et hoc de Christo sancta Scriptura testatur (IV Reg. II, 11; Matth. I, 25, et XVII, 50), cui nemo pius nisi qui credit, nisi impius nemo non credit. Illud autem de Elia vos negatis, quia omnia simulatis: de Christo autem quod nasci non potuerit et mori potuerit, nec vos dicitis; sed ejus ex virgine nativitatem nullam, mortem autem in cruce falsam fuisse contenditis, hoc est etiam ipsam nullam, sed ad ludificandos humanos oculos simulatam; ad nihil aliud, nisi ut ab eis qui ista crediderint, etiam vobis omnia mentientibus ignoscatur.

CAPUT VII

Quis autem vobis proponat, quod sibi quasi ex persona catholici Faustus proponit, Jesus si natus non est, quomodo mortuus est? nisi qui parum considerat ipsum Adam et natum non esse, et tamen mortuum esse? Si voluisset ergo Filius Dei inde sibi humanam carnem veramque formare, unde formavit et illi primo homini, quoniam omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), quis eum non potuisse audeat affirmare? Si denique de coelesti vel aerea vel humida creatura corpus assumptum vellet commutare in humanae carnis verissimam qualitatem, in qua et vivere ut mortalis homo posset, et mori, hoc eum potuisse facere, quis negaret, omnipotentem omnipotentis Filium? Postremo si voluisset de nullis elementis corporeis, quae per eum creata sunt, corpus assumere, sed prorsus ex nihilo sibi creare veram carnem, sicut per eum creata sunt cuncta quae non erant; quis nostrum contradicere, quis nostrum fieri non potuisse contenderet? Non ergo ideo credimus natum ex virgine Maria, quod aliter in vera carne existere atque hominibus apparere non posset: sed quia sic scriptum est in ea Scriptura, cui nisi crediderimus, nec christiani nec salvi esse poterimus. Credimus ergo ex Maria virgine natum Christum, quia sic scriptum est in Evangelio: credimus crucifixum et mortuum, quia sic scriptum est in Evangelio: et vere natum et vere mortuum, quia veritas est Evangelium. Cur autem illa omnia in carne ex utero feminae assumpta pati voluerit, summa consilii penes illum est: sive quod utrumque sexum, quem creaverat, etiam hoc modo commendandum honorandumque judicavit, assumendo formam viri, et nascendo de femina; sive aliqua alia causa, quaenam illa sit, non temere dixerim. Illud [PL42.484] tamen fidenter dicam, nec aliter factum esse, quam evangelica veritas docuit; nec aliter fieri oportuisse, quam Dei sapientia judicavit. Evangelii fidem omnibus haereticorum disputationibus anteponimus: consilium autem sapientiae Dei supra omne consilium creaturae cujuscumque laudamus.

CAPUT VIII

Tamen Faustus, ut sibi credamus hortatur dicens, Et si mihi vera dicenti vis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Jesus de morte, et de immortalitate Elias: cum paulo post dicat, Ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae conditionis simulavit affectus; sic ab re non erat, si in fine quoque consignandae oeconomiae gratia fuisset visus et mori. Homo pessime ac fallacissime, quomodo tibi ego credam, quasi vera dicenti, cum Christum dicas mortem potuisse mentiri? Ergo ille mentiebatur, quando dicebat, Oportet Filium hominis occidi, et tertia die resurgere (Luc. XXIV, 7); et tu non mentiris, et dicis ut tibi vera dicenti credamus? Veracior ergo Petrus, quando ei dixit, Absit, Domine, non fiet istud; et unde meruit audire, Redi retro, satanas (Matth. XVI, 22, 23). Et ille quidem non hoc infructuose audivit, qui eam postea veritatem mortis Christi usque ad suam mortem correctus perfectusque praedicavit. Verum si ille, quia tantum putavit Christum non moriturum, audire meruit, Satanas; tu quid mereris audire, qui non negas mortuum, sed etiam dicis mortem fuisse mentitum? Sed ideo, inquis, mortem quoque simulasse credendus est, quia omnes humanae conditionis simulavit affectus. Quis enim tibi hoc contra Evangelium concessurus est, quod omnes humanae conditionis simulavit affectus? Prorsus si dixit evangelista, Dormivit Jesus (Id. VIII, 24); si dixit, Esurivit (Id. IV, 2), sitivit (Joan. XIX), contristatus est (Matth. XXVI, 37), exhilaratus est, et si qua talia; omnia vera sunt, quae ita narrata sunt, ut non eum simulasse, sed plane fecisse vel exhibuisse conscripta sint, sane non necessitate conditionis, sed magisterii voluntate, et divina etiam potestate. Nam homo plerumque etsi nolit, irascitur; etsi nolit, contristatur; etsi nolit, dormit; etsi nolit, esurit, ac sitit: ille autem omnia ista, quia voluit. Sic etiam nascuntur homines atque patiuntur, non quia volunt, nec quod volunt; ille autem etiam ista, quia voluit. Tamen vera haec et de illo fideliter veraciterque conscripta sunt, ut quisquis Evangelio ejus crediderit, veritate instruatur, non mendaciis illudatur.

LIBER VIGESIMUS SEPTIMUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Si natus non est Jesus, nec passus est: si autem passus est, ergo et natus est. Non vobis expedit, mihi credite, in [PL42.484] his rebus consequentiam quaerere naturae; alioquin infirmabitur omnis vestra fides. Nam et vos Jesum ex virgine natum sine viri coitu creditis, et si ex consequentibus [PL42.485] priora probanda sunt, erit hoc falsum. Poterit enim et vobis responderi in hunc modum, quia si natus est ex femina Jesus, ergo et seminatus ex viro est: si vero seminatus ex viro non est, ergo nec natus ex femina est. Potuit autem, ut vos creditis, nasci non satus: quare ergo non potuerit et pati non partus?

CAPUT II

AUGUSTINUS respondit: Nemo tibi proponit quod tibi proponis, nisi imperitus quem decipis, non instructus a quo convinceris. Nam Jesus [PL42.486] et nasci potuit non satus, et pati non partus: sed unum horum voluit, alterum noluit. Nasci enim non satus voluit, pati autem non partus noluit: quia partus est passus. Dicis mihi: Unde scis? Quia hoc in Evangelio veritatis lego. Si autem tibi dicam, Unde scis ista quae dicis? Manichaei mihi opponis auctoritatem, et dicis esse in Evangelio falsitatem. Ego autem Manichaeo ista dicenti non crederem, nec si non mihi Christum mentitum esse laudaret. Quod quidem in Christo non invenit, sed quid ipse diligat prodit.

LIBER VIGESIMUS OCTAVUS

CAPUT PRIMUM

FAUSTUS dixit: Sed non poterat mori, nisi natus esset. Et ego respondeo, Nec nasci poterat, nisi Deus non esset: aut si potuit et Deus esse et nasci, quare non et non nasci potuerit et mori? Vides ergo utile satis non esse, in his consequentiam quaerere, aut argumentis anniti, cum de rebus agitur quae pertineant ad Jesum. Sed quaerendum potius est, quid ipse de se, quidve Apostoli sui de eodem praedicarint. Ipsaque adeo pertractanda genealogia est, et videndum si sibi conveniat; non ex conjectura passionis, nativitatis ejus exquirere veritatem: quia et pati non natus potuit, et natus minime pati; praesertim ipsis vobis fatentibus Deo esse impossibile nihil: quod erit et ipsum falsum, si hoc constiterit, non potuisse mori non natum.

CAPUT II

AUGUSTINUS respondit: Iterum ac saepe tibi proponis, quod non audis ab eis a quibus confutaris. Nemo tibi dicit, Non poterat mori, nisi natus esset: quia mortuus est Adam, quamvis natus non fuisset. Sed dicitur tibi: Natus est, quia hoc sanctum Evangelium, non nescio quis haereticus loquitur: mortuus est, quia hoc in sancto Evangelio, non in libro alicujus haeretici legitur. Sed tu qui prohibes argumentari, cum de rebus agitur quae pertinent ad Jesum, et quaerendum censes quid ipse de se, quidve Apostoli sui de eodem praedicarint, cum coepero Matthaei Evangelium recitare apostoli ejus, ubi narratio nativitatis ejus tota contexitur, continuo dices illam narrationem non esse Matthaei, quam Matthaei esse dicit universa Ecclesia, ab apostolicis sedibus usque ad praesentes episcopos certa successione perducta. Tu mihi quid contra lecturus es? Aliquem forte librum Manichaei, ubi Jesus negatur esse natus ex virgine. Sicut ergo ego credo illum librum esse Manichaei, quoniam ex ipso tempore quo Manichaeus vivebat in carne, per discipulos ejus certa successione praepositorum vestrorum ad vestra usque tempora custoditus atque perductus est; sic et istum librum credite esse Matthaei, quem ex illo tempore quo Matthaeus ipse in carne vixit, non interrupta serie temporum Ecclesia certa connexionis successione usque ad tempora ista perduxit. Et dic mihi, cujus libro potius credere debeamus; ejusne apostoli, qui Christo cum adhuc in terra esset, adhaeserat, an [PL42.486] nescio cujus Persae, qui tanto post natus est? Sed alium forte proferes librum, qui nomen habeat alicujus apostoli, quem a Christo constat electum, et ibi Christum natum ex Maria non esse lecturus es. Cum ergo necesse sit alterum horum librorum esse mendacem, cui nos potius censes fidem accommodare debere? Eine quem illa Ecclesia ab ipso Christo inchoata et per Apostolos provecta certa successionum serie usque ad haec tempora, toto terrarum orbe dilatata, ab initio traditum et conservatum agnoscit atque approbat; an ei quem eadem Ecclesia incognitum reprobat, cum etiam proferatur ab hominibus ita veracibus, ut Christum laudent esse mentitum?

CAPUT III

Hic dicturus es, Genealogia ipsa consideretur duorum Evangelii librorum, utrum sibi conveniat. Jam hinc alibi in hoc opere diximus, quod dicendum fuit (Supra, lib. 3, cap. 3). Neque enim vos movet, nisi quemadmodum duos patres potuerit habere Joseph. Quod si cogitantibus non occurrisset unus qui genuit, alius qui adoptavit, nec sic facile debuistis adversus tantam auctoritatem praeproperam proferre sententiam: nunc vero si vel admoniti cogitatis quam hoc fieri potuerit, Evangelio simpliciter credite, et vos potius tam male ac perverse argumentari desistite.

CAPUT IV

Quod autem putat quaerendum esse Faustus, quid de se Jesus ipse praedicaverit; cui non justum videatur? Sed numquid hoc sciri potest, nisi discipulis ejus narrantibus? Quibus si non creditur annuntiantibus quod de virgine natus sit, quomodo eis fides habebitur annuntiantibus quid de se ipse praedicaverit? Si enim prolatae fuerint aliquae litterae, quae nullo alio narrante ipsius proprie Christi esse dicantur; unde fieri poterat ut si vere ipsius essent, non legerentur, non acciperentur, non praecipuo culmine auctoritatis eminerent in ejus Ecclesia, quae ab ipso per Apostolos succedentibus sibimet episcopis, usque ad haec tempora propagata dilatatur; multis in ea jam completis, quae ante praedicta sunt, et usque in finem quae restant, sine dubio futuris atque venturis? Quia et illae litterae si proferrentur, utique considerandum erat a quibus proferrentur. Si ab ipso, illis primitus sine dubio proferri potuerunt, qui tunc eidem cohaerebant, et per illos etiam ad alios pervenire. [PL42.487] Quod si factum esset, per illas quas commemoravi praepositorum et populorum successiones confirmatissima auctoritate clarescerent. Quis est ergo tam demens, qui hodie credat esse epistolam Christi quam protulerit Manichaeus, et non credat facta vel dicta esse Christi quae scripsit Matthaeus? aut si etiam de Matthaeo utrum ipse ista scripserit dubitat, de ipso quoque Matthaeo non potius id credat, quod invenit in Ecclesia, quae ab ipsius Matthaei temporibus usque ad hoc tempus certa successionum serie declaratur; et credat nescio cui ex transverso de Perside post ducentos vel amplius annos venienti, et suadenti ut illi potius quid Christus dixerit feceritque credatur: cum ipse apostolus Paulus post ascensionem Domini de coelo vocatus (Act. IX), si non inveniret in carne Apostolos, quibus communicando et cum quibus conferendo Evangelium, ejusdem societatis esse appareret, Ecclesia illi omnino non crederet? Sed cum cognovisset eum hoc annuntiantem, quod etiam illi annuntiabant, et in eorum communione atque unitate viventem, accedentibus etiam per eum talibus signis, qualia et illi operabantur; ita, eum Domino commendante, meruit auctoritatem, ut verba illius hodie sic audiantur in Ecclesia, tanquam in illo Christus, sicut ipse verissime dixit, locutus audiatur (II Cor. XIII, 3). Et putat Manichaeus credi sibi debere ab Ecclesia Christi, loquenti contra Scripturas, tanta et tam ordinata auctoritate firmatas: per quas ei praecipue commendatum est, ut quisquis illi annuntiaverit praeterquam quod accepit, anathema sit (Gal. I, 8, 9).

CAPUT V

Sed rationem, inquit, profero, qua demonstrem Scripturis illis non esse credendum. Certe non argumentaris? Et tamen in ipsa quoque argumentatione superaris. Ad hoc enim redigitur omnis argumentatio tua, ut ad extremum credat anima, ideo se in hoc mundo esse miseram, quia miseria sua Deo suo subvenit, ne ille regno privaretur: ejusque naturam atque substantiam usque adeo esse mutabilem, corruptibilem, violabilem, coinquinabilem, ut pars ejus quaedam nec mundari valeat, et ab ipso, qui eam sciens innocentem de suis visceribus, nihilque apud se peccantem, tantae contaminationi permiscuit, aeterno globi supplicio puniatur. Iste finis est omnium argumentationum fabularumque vestrarum: quarum utinam sit finis, sed in corde et in ore vestro, ut aliquando tam exsecrandas blasphemias credere ac dicere desinatis. Sed ex ipsis, inquit, litteris probo, quam eis non ubique credendum sit, quoniam contraria sibi loquuntur. Cur non ergo dicis potius nusquam eis esse credendum, tanquam inconstantibus seseque impugnantibus testibus? Sed hoc, inquit, eligo, quod consentaneum video veritati. Cui veritati? Fabulae scilicet tuae, habenti in capite bellum Dei, in medio contaminationem Dei, in fine damnationem Dei. Et nusquam, inquit, creditur litteris sibimet adversis atque contrariis. Sed ideo tibi hoc videtur, quia non intelligis: nam et quidquid protulisti quod tale videretur, demonstratum est quam non intelligas; et quidquid protuleris, demonstrabitur. Nulla ergo causa est quare illis Litteris tanta auctoritate praeditis non credamus: et plane ista maxima causa est cur eos qui aliud annuntiant anathememus.

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 42, coll. 478-487 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22