Ambrosius Mediolanensis, saeculo IV

Expositio Evangelii secundum Lucam, Liber 7 (2/2)

126. Sed tamen ut etiam altius ista pendamus; quia non otiosum videtur quod flos vel homini confertur, vel certe plus quam hominibus in Salomone praefertur, qui tantum meruit ut vel in specie templum Deo conderet, vel in mysterio Christi Ecclesiam figuraret; non alienum videtur ut per claritatem coloris, angelorum coelestium gloriam putemus expressam, qui vere mundi istius flores sunt; quando [PL15.1731D] eorum claritatibus mundus ornatur, et bonum odorem sanctificationis aspirant. Quorum praesidio fulti possumus dicere: Bonus odor Christi sumus Deo in iis qui salvi fiunt (II Cor. II, 15); qui nulla sollicitudine praepediti, nullo usu laboris exercitati, divinae in se liberalitatis gratiam, et coelestis servant dona [PL15.1732A] naturae. Unde bene et hic vestitus gloria sua Salomon, et alibi coopertus ostenditur (Matth. VI, 29), quod infirmitatem corporeae naturae veluti virtute quadam mentis adopertam operum gloria vestiebat. Angeli vero quorum natura divinior expers manet injuriae corporalis recte, licet maximo viro, consideratione tamen nostrae injuriae praeferuntur. Ergo quoniam per resurrectionem erunt homines sicut angeli in coelis, nos quoque exemplo Angelorum gloriae coelestis augmentum Dominus, qui et illis eam tribuit, sperare praecepit, quoad absorbeatur hoc mortale a vita: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53).

127. Plerique etiam comparationem hanc secundum [PL15.1732B] naturam floris et usum putant propositi germinis aptiorem; eo quod lilia nullius annui usus cultum requirant, nec sicut erga proventum fructuum caeterorum, ita etiam erga generationem istius floris sollicitis in orbem redeat labor actus agricolis. Quibuslibet enim siccitatibus agri omne illud quod alitur in florem, quadam virtute genitali ex sese atque in se succi semper manentis animatur; ita cum foliorum puberum caulem videas aruisse, floris tamen natura virescit; absconditur enim viriditas, non amittitur. At ubi vernis fuerit provocata blanditiis, indumentum germinis, comam floris, liliive resumit ornatus. Quem locum nunc, quoniam alibi uberius tractatum esse reminiscimur, perstrinxisse satis est; ne in eadem sit recursus.

[PL15.1732C] 128. Illud quoque advertendum est, quia non in asperitatibus montium, incultisque sylvarum lilia, sed in hortorum amoenitate generantur. Sunt enim horti quidam diversarum pomiferi virtutum, juxta quod scriptum est: Hortus clausus, soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12); eo quod ubi integritas, ubi castitas, ubi religio, 1441 ubi fida silentia secretorum, ubi claritas Angelorum est, illic confessorum violae, lilia virginum, rosae martyrum sunt. Nec incongruum quisquam putet quod angelis lilia comparentur, cum lilium se Christus ipse memoraverit dicens: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1). Et bene lilium Christus; quia ubi martyrum sanguis, ibi Christus, qui est flos sublimis, immaculatus, innoxius; in quo non [PL15.1732D] spinarum offendat asperitas, sed gratia circumfusa clarescat. Sunt enim spinae rosarum, quia tormenta sunt martyrum. Non habet spinas inoffensa divinitas, quae tormenta non sensit.

129. Ergo si lilia vel angeli supra hominum gloriam vestiuntur, nec in nobis misericordiam Dei [PL15.1733A] desperare debemus, quibus per resurrectionis gratiam Dominus similem angelorum speciem pollicetur (Matth. XXII, 30). Quo loco etiam illam videtur perstringere quaestionem, quam etiam Apostolus non omisit; quia gentes hujus mundi quaerunt, quomodo resurgant mortui, et quali corpore veniant (I Cor. XV, 35).

130. (Vers. 31.) Nam cum dicat: Quaerite regnum Dei: et haec omnia adjicientur vobis; nec ad praesens, nec in reliquum fidelibus ostendit gratiam defuturam: si modo qui divina desiderant, terrena non quaerant. Indecorum quippe est homines curare de cibo, qui militant de regno. Novit rex quemadmodum familiam suam pascat, alat, vestiat; et ideo dixit: Jacta in Deum cogitatum tuum, et ipse te enutriet [PL15.1733B] (Psal. LIV, 23).

(Vers. 49, 50.) Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi jam accendatur? Baptisma habeo baptizari, et quomodo angor, usque dum perficiatur?

131. In superioribus vigilare nos voluit, per omnia exspectantes momenta Domini Salvatoris adventum; ne dum aliquis remittit et negligit, de die in diem opera sua differens, judicii futuri die, vel propria morte praeventus, meritum suae commendationis amittat. Et illa quidem in omnes praecepti forma generalis: verum series sequentis exempli dispensatoribus, hoc est, sacerdotibus videtur esse proposita; quo sciant sibi gravem in futurum poenam esse subeundam, si saecularibus intenti deliciis, familiam Domini plebemque commissam sibi gubernare [PL15.1733C] neglexerint.

132. Sed quia exiguus est profectus, et parva meritorum gratia, supplicii metu ab errore revocari, majorque praerogativa charitatis et amoris est, Dominus ad promerendam sui gratiam studia nostra acuit, et acquirendae cupiditate divinitatis inflammat dicens: Ignem veni mittere in terram. Non utique illum ignem consumptorem bonorum, sed bonae voluntatis auctorem, qui aurea Dominicae domus vasa meliorat, fenum vero consumit et stipulam, ac saecularia omnia mundi voluptate concreta, perituraeque opus carnis exurit ignis ille divinus, qui flammigerabat in ossibus prophetarum, sicut sanctus Hieremias 1442 dicit: Quia factus est sicut ignis ardens, flammigerans in ossibus meis (Jerem. II, 9). Est [PL15.1733D] enim ignis Domini, de quo dictum est: Ignis ante eum ardebit (Psal. XCVI, 3). Est et idem Dominus ignis, sicut ipse dixit: Ego sum ignis ardens, et non consumens (Exod. III). Ignis enim Domini lumen aeternum est. Quo igni illae accenduntur lucernae, de quibus supra dixit: Sint autem lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes. Et ideo quia nox est dies hujus vitae, lucerna est necessaria. Hunc ignem in se etiam Amaon et Cleophas a Domino missum esse testantur dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Evidenter itaque docuerunt qualis istius ignis sit operatio, [PL15.1734A] qui secreta cordis illuminat. Ideo fortasse Dominus in igne venturus est; ut resurrectionis tempore vitia universa consumat, suique conspectu desideria compleat singulorum, meritorumque et mysteriorum lumen accendat.

133. Tanta itaque Domini dignatio est, ut infundendae nobis devotionis, et consummandae perfectionis in nobis, et maturandae pro nobis studium passionis sibi inesse testetur: qui cum in se nihil habuerit quod doleret, nostris tamen angebatur aerumnis, et sub tempore mortis moestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed ex mora nostrae redemptionis assumpserat, juxta quod scriptum est: Et quomodo angor usque dum perficiatur? Utique qui usque ad perfectionem angitur, de perfectione securus [PL15.1734B] est. Et ait alibi: Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Non propter mortem, sed usque ad mortem tristis est Dominus; quia eum conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit. Nam qui corpus suscepit, omnia debuit subire quae corporis sunt; ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur: divinitas autem commutari per hos nescit affectus. Simul ostendit quod in certamine passionis mors corporis, absolutio anxietatis, non coacervatio sit doloris.

(Vers. 51-53.) Putatis quod pacem veni dare in terram? Non dico vobis, sed separationem. Erunt autem ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres dividentur. Pater in filium, et filius in patrem dividentur: mater in filiam, et filia in matrem: [PL15.1734C] socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.

134. Cum in omnibus fere Evangelicis locis spiritualis intellectus operetur; tamen in praesenti maxime ne quem duritia nudae expositionis offendat, spiritali altitudine sensus series temperanda est: praesertim cum sacrosancta religio moralibus disciplinis, et mitibus pietatis exemplis etiam fidei exsules ad reverentiam tamen sui clementer invitet; ut praevia fidei disciplina mansuetudine sui superstitionum dura dissolvat, et obnoxias erroribus mentes cogat etiam fide credere, quas potuit pietate mulcere. Etenim cum fidei alta pectoribus non capiuntur infirmis, per ea quae praecepta sunt, ea quae veneranda sunt, aestimantur; ut justa de justo, sancta 1443 de sancto bonorum suorum bonum testentur [PL15.1734D] auctore.

135. Ergo Dominum illum qui simul divinitatis reverentiam, et pietatis gratiam suadere complexus est dicens: Diliges Dominum Deum tuum.... et diliges proximum tuum (Luc. X, 27); ita nunc mutatum esse opinabimur, ut abolere necessitudinum nomina, collidere pietatis affectus, charissimorum pignorum dissidia mandasse credamus? Et quomodo ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14)? Quomodo ipse dicit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27), si parentes a filiis, filios a parentibus dissidio necessitudinis [PL15.1735A] separaturus advenit? Quomodo Maledictus qui non honorat patrem (Deut. XXVII, 16), religiosus qui deserit?

136. Sed si advertamus quia prima causa religionis, secunda pietatis est, enodem etiam hanc aestimabimus quaestionem; oportet enim ut divinis humana posthabeas. Nam si officium parentibus exhibendum est, quanto magis auctori parentum, cui gratiam etiam pro parentibus tuis debes! Aut si illi omnino non recognoscunt parentem, quemadmodum tu recognoscas? Non igitur dicit renuntiandum esse pignoribus, sed Deum omnibus praeferendum. Denique habes in alio libro: Qui diligit patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Non diligere parentes, sed eos Deo praeferre prohiberis; [PL15.1735B] etenim naturae pignora Domini beneficia sunt: nec quisquam debet plus amare beneficium quod accepit, quam Deum a quo beneficium servatur acceptum. Ergo etiam secundum litteram pie intelligentibus expositio religiosa non deest; subest tamen quo altius referendum putemus hunc sensum, quia addidit:

(Ibid.) Erunt ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres dividentur.

137. Qui sunt enim quinque, cum sex personarum facta videatur subjectio, patris et filii, matris et filiae, socrus et nurus? Quamquam eadem mater quae socrus accipi possit, quae enim mater est filii, socrus ejus uxoris est; ut juxta litteram quoque numeri non absurda sit ratio, liquidoque clareat fidem [PL15.1735C] vinculis nexam non esse naturae, quo licet officio pietatis obnoxii, fide tamen liberi sunt.

138. Non incongruum quoque videtur si mystica interpretatione enodemus hunc sensum. Domus una, homo unus est. Unusquisque enim domus aut Dei est, aut diaboli. Itaque domus spiritualis, homo est spiritualis, sicut habemus in epistola Petri: Et vos tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritualis in sacerdotium sanctum (I Pet. II, 5). In hac ergo domo duo in tres, tres in duos dividuntur. Duos legimus frequenter animam et corpus (Matth. XVIII, 19). Quod si duobus in terra convenerit, effecit utraque unum. Et alibi: Castigo corpus meum, et servituti redigo (I Cor. IX, 27). Aliud est quod servit, aliud cui subjicitur.

[PL15.1735D] 139. Si duos agnovimus, etiam tres agnoscamus: 1444 quod proclive ex illis duobus est intelligere. Tres enim animae in corpore affectiones sunt: una rationabilis, alia concupiscibilis, tertia impetibilis, hoc est, λογιστικὸν, ὀρεκτικὸν, ὀργιστικόν. Non ergo duo in duos: sed duo in tres, et tres in duos dividentur; etenim per adventum Christi homo qui erat irrationabilis [PL15.1736A] rationabilis factus est. Ante eramus similes bestiarum quae rationem nesciunt, eramus carnales, eramus terreni juxta illam sententiam: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Venit Dei Filius, misit Spiritum suum in corda nostra; facti sumus filii spirituales.

140. Possumus dicere quia in hac domo sunt alii quinque, id est, odor, tactus, gustus, visus, auditus. Ergo si secundum ea quae audimus aut legimus, separato sensu visus atque auditus, excludamus superfluas corporis voluptates, quae gustu, tactuque, et odore pariuntur, duos in tres dividimus, eo quod mentis habitus vitiorum non capiatur illecebris, sed aemulatione virtutis a lenociniis se voluptatis abducat: et ne fiat omnium una consensio, quae [PL15.1736B] praecipitet in errorem, sed dividendo se separent desideria cordis, et officia virtutis. Aut si quinque sensus accipimus corporales, vitia jam corporis et peccata se separant. Et fortasse quinque sunt quos fratres suos ille in Evangelio dives luxuriosus appellat (Luc. XVI, 28), qui cruciari describitur apud inferos, quibus mandari rogat ut noverint in hoc saeculo delicias abdicandas, ut possint requiem habere post saeculum, studio virtutis.

141. Possunt etiam (Cf. Aug. lib. II contra Jul. Pelag., cap. 5) videri caro atque anima ab odore, tactu, gustuque luxuriae separata, in una domo se adversus incursantia vitia dividentes, caro et anima subjicientes se legi Dei, et removentes a lege peccati: quorum licet dissensio per praevaricationem [PL15.1736C] primi hominis in naturam se verterit; ut nequaquam sibi paribus ad virtutem studiis convenirent; tamen per crucem Domini Salvatoris tam inimicitiis, quam etiam mandatorum lege vacuatis in societatis concordiam congruerunt, posteaquam Christus e coelo pax nostra descendens, fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvit, inimicitias in carne sua lege mandatorum in decretis evacuans; ut duos conderet in uno novo homine faciens pacem, et reconciliaret utrosque in uno corpore Deo (Ephes. II, 14-16). Quis est uterque, nisi unus interior, alter exterior? Alter animae spectat vigorem, alterum refert ad corporis sensum; quamquam in se separabilis affectus conspiratione concordent, cum caro subjecta meliori, salutaribus obedit imperiis: non quod in naturam [PL15.1736D] animae subtilitate materiae transfusa demigret, sed quia deliciis abdicatis, ab omni defaecata labe vitiorum, coelestis conversationis tramitem obedientiae affectione gradiatur: jam non ut antea legi mentis repugnans, sed per legem mentis et spiritum vitae liberata a lege peccati; ut animae caro fiat appendix, [PL15.1737A] non jam lena vitiorum, sed aemula quaedam et quasi pedissequa virtutis.

1445 142. Et rursus quando anima corporis non connivet illecebris, nec carnalium voluptatum delectatione vincitur, sed mens pura mundique hujus exuta famulatu, sensus corporis in suas illicit et attrahit voluptates; ut audiendi legendique usu incrementa virtutis epuletur, atque interioris succi spiritualibus nescitura famem satietur alimentis. Etenim (Cf. Aug. lib. II cont. Jul. Pelag., c. 5) oratio cibus mentis est, praeclaraque alimonia suavitatis, quae membra non oneret, neque se in naturae pudenda, sed in ornamenta convertat; cum libidinum volutabrum commutatur in Dei templum, diversoriumque vitiorum sacrarium incipit esse virtutum. [PL15.1737B] Quod utique tunc facit cum caro in naturam regressa, vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderantis animae conjugatur arbitrio: qualis fuit cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta, sacrilegam famem sciret, divinorumque memoriam praeceptorum animae sensibus inhaerentem, edacitatis studio praeteriret.

143. Hinc peccatum manasse proditur, tamquam corpore animaque genitoribus, dum corporis natura tentatur, anima male sana compatitur. Quae si appetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu exstincta esset origo peccati, quam velut virili infusam corporis motu, madefacta anima etiam sui vigore corrupto, alienis gravis operibus parturivit. Etenim ille [PL15.1737C] violentior et fortior sexus quodam valido impetu velut virilis fertur affectus: haec molliorem quam vehementiorem studet tenere rationem. Ex his itaque diversarum cupiditatum motus adolevit.

144. Sed ubi in se anima redit, deformis partus pudore conventa, degeneres abjurat haeredes abdicans motus, exosa peccatum. Caro quoque gravium laborum defenerata sorte, et usura injuriae miserabilis fatigata, ubi se cupiditatibus suis quas sibi ipsa generavit, tamquam sentibus mundi doluit esse confixam, veterem hominem festinat exuere; ut se sibi auferat, ne improvidam parentem successio peritura destituat. Rursus cupiditatum irrationabilis motus, quasi cujusdam formae decore fucato, voluptatis lenociniis illectans, eam sibi tamquam in usum societatis [PL15.1737D] adscivit: ita velut quaedam corporis atque animae nurus voluptas motui pravae cupiditatis innubit.

145. Ergo quamdiu mansit in una domo, conspirantibus vitiis, individua inseparabilisque consensio, nulla videbatur esse divisio. Ubi vero Christus ignem [PL15.1738A] quo delicta carnis exureret, vel gladium qui significat exertae aciem potestatis, quo spiritus medullarumque secreta penetrantur, misit in terras; tunc caro atque anima regenerationis innovata mysteriis, oblita quod erat, incipit esse quod non erat: ac sic veteris vitii, quamvis sibi ante dilecti, societatem secernit, et quasi prodigae copulam posteritatis eliminat; ut dividantur parentes in filios, dum intemperans motus temperantia corporis abdicatur, et anima 1446 declinat consortium culpae, nec extrariae illi et foris sumptae locus remanet voluptati.

146. Filii quoque in parentes dividuntur, dum renovati hominis censuram senilem vitia vetusta declinant, pietatisque normam voluptas adolescentior, tamquam seriae domus refugit disciplinam. Non [PL15.1738B] incongruum quoque est si putemus quod et isti ideo se dividant, ut meliores fiant parentibus; maxime cum in posterioribus dixerit: Si quis venit ad me, et non odit patrem aut matrem, aut filios, et fratres, et sorores, etiam et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26). Et ideo secundum simplicem intelligendi formam, gentilibus parentibus qui Christum sequitur filius antefertur; religio enim praestat pietatis officiis.

147. Illud quoque secundum altiorem interpretationem, quia de carne peccatum nascitur, et velut in utero carnis operatur, de quo ait Apostolus: Si autem quod nolo hoc ago, jam non ego illud operor: sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 20). Cum pro vita mundi hujus effusus Domini sanguis aboleverit vitia, [PL15.1738C] in gratiam ex offensione convertitur: Superabundavit enim peccatum, ut superabundaret gratia (Rom. V, 20); fitque ut ex peccato orta poenitentia ad conversionem propositi, et ad cupiditatem gratiae spiritalis impellat. Itaque quod erat mihi ad mortem, hoc erit in salutem. Ergo peccatum irriguo fontis ablutum, ab ea unde generatum est carne secernitur: et dum unusquisque cupit redimere delictum, fit ex serie culpae studium disciplinae.

148. Concupiscentia quoque rerum malarum, et quidam motus fervidior cupiditatis Dei verbo in appetitum transfunditur divinae charitatis et amoris, atque in eadem natura fit varia disciplina, multoque meliorem quam antea voluptatem sibi mysteriorum coelestium ille corporis atque animae appetitus acquirit. [PL15.1738D] Alitur enim animus cognitione rerum, et comperta futurorum repromissione sublimior, animae opera vetusta fastidit: Animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus Dei; stultitia enim illi est (I Cor. II, 14): spiritalis autem dijudicat omnia; ipse autem a nemine dijudicatur.

[PL15.1739A] (Vers. 58, 59.) Dum vadis cum adversario tuo ad magistratum, in via da operam liberari ab illo; ne forte condemnet te apud judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Dico tibi, non exies inde donec etiam novissimum quadrantem reddas.

149. Hoc etiam Matthaeus posuit (Matth. V, 25): sed ille specialiter, iste generaliter: ille enim de reconcilianda pace dissidentium fratrum dictum putavit: hic de poenitentia, et omnis emendatione delicti. Discutiamus igitur qui sit adversarius, qui magistratus, qui judex, quive exactor, quemve putemus esse quadrantem, quem nisi quis exsolverit, mittatur in carcerem.

150. Et juxta Matthaeum quidem adversarius est, [PL15.1739B] cum quo minime tibi in hac vita convenisse videatur, qui apud judicem futurum vivorum 1447 atque mortuorum manentis simultatis te crimine persequatur: juxta Lucam autem est adversarius noster ille praecipue, qui serit illecebras delictorum; ut habeat in supplicio participes, quos habuit in errore consortes: atque ideo socios quaerit ad culpam; ut obnoxios prodat ad poenam. Quem nobis cavendum Petrus apostolus monet dicens: Adversarius vester diabolus tamquam leo rapiens et rugiens quaerit quem devoret (I Petr. V, 8).

151. Est et adversarius noster juxta Matthaeum omnis virtutis usus, et apostolicus et propheticus sermo, qui nos ad asperiora praecepta, et durioris vitae documenta constringit: cui consentire [PL15.1739C] nos convenit, ut eum operibus aemulemur; ne aliqua nostri contumacia ab eo descivisse prodamur. Juxta Lucam autem nemo nobis magis adversarius quam noster est lapsus, qui nos vitae nostrae accusat indiciis: non quod accusationis ullius judex futurus quaerat officium, sed quod apud omnium cognitorem noster nos actus accusat, dum ab usu virtutis, apostolicisque praeceptis invenitur alienus.

152. Itaque adversarius nobis omnis vitiorum usus, adversaria nobis libido, adversaria avaritia, adversaria omnis improbitas, adversaria omnis iniqua cogitatio: denique mala est conscientia, quae nos et hic afficit, et in futurum accusabit et prodet, sicut testatur Apostolus dicens: Testimonium reddente illis conscientia illorum, et invicem cogitationibus accusantibus, [PL15.1739D] aut etiam defendentibus (Rom. II, 15). Quod si conscientia unumquemque prodit, quanto magis gestorum nostrorum opus ante Deum praesto est, quod expressum in nostro corpore ultimo tempore recensebitur, et secretum cogitationis scriptum in cordibus nostris legetur! Demus igitur operam, ut dum in hoc sumus vitae curriculo constituti, tamquam a malo adversario, ita ab improbo liberemur actu; [PL15.1740A] ne dum imus cum adversario ad magistratum, in via nostrum condemnet errorem.

153. Ideo et Matthaeus ait: Esto consentiens adversario tuo dum es cum illo in via (Matth. V, 25): εὐνοέων autem Graecus dixit, hoc est benevolens; si enim dum sumus in hac vita, exsolvamus nos a vinculis diaboli, nec ille propter nos damnabitur, et nos a vinculis ejus erimus alieni. Unde et pro Assyrio psalmus inscribitur septuagesimus quintus. Bene ergo consulis adversario, et pro ille Assyrio, hoc est vano, bene facis, si ejus laqueis exutus praestes hanc benevolentiam; ut et poenam tui lapsus et mortis evadat. Quod si vinculis ejus inhaereas, tradet te tamquam reum magistratui, idem accusator et proditor.

154. Quis est magistratus, nisi penes quem omnis [PL15.1740B] potestas est, et qui pleni et perfecti temporis sublimem sibi vindicat dignitatem? Ad quem bonorum operum fretus conscientia, non timens adversarium sanctus Propheta festinat dicens: Sitivit anima mea ad Dominum vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? Hic enim magistratus tradet reum judici, ei scilicet cui vivorum et mortuorum tribuit potestatem: et tribuit per naturam, non per gratiam; non enim 1448 quam non habebat accepit, sed quam ex substantia Patris cum generaretur, assumpsit. Hunc magistratum tibi et judicem monstrat, qui monstravit accusatorem, et ostendit quando sit revelandus: In die, inquit, qua judicabit Deus occulta hominum secundum Evangelium meum per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. II, 16). [PL15.1740C] Hic igitur est judex Jesus Christus, per quem occulta redarguuntur, et improbi operis poena mandatur.

155. Vis scire Christum esse judicem qui exactori tradit, et in carcerem mittit? Ipsum interroga, immo ipsum lege in Evangelio dicentem: Tollite et mittite illum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Exactores quoque suos ipse monstravit alio loco ubi dicit: Sic erit in consummatione saeculi, exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 49 et 50).

156. Superest nunc ut intelligamus quid sibi velit figura quadrantis. Et videtur usualis rei expressum nomine intellectus spiritualis arcanum. Nam sicut qui pecunias solvunt, debitum reddunt, nec prius [PL15.1740D] evacuatur fenoris nomen, quam totius sortis ad nummum usque quocumque solutionis genere quantitas universa solvatur: sic compensatione charitatis actuumque reliquorum, vel satisfactione quacumque, peccati poena dissolvitur.

157. Non otiosum etiam, quia non aera (sicut alibi, Luc. XXI, 2) duo, non assem (Matth. X, 29), non denarium (Matth. XX, 2), sed quadrantem hoc [PL15.1741A] posuit loco; quadrantaria enim permutatio velut quaedam est compensatio, cum aliud redditur, et aliud significatur solutum: ita et hic aut pretio charitatis redimitur injuria, aut injuriae aestimatione poena laxatur.

158. Quadrantem autem in balneis dari solere reminiscimur, cujus oblatione ut illic unusquisque lavandi accipit facultatem, ita hic accipit eluendi; quia uniuscujusque peccatum supra scriptae genere conditionis eluitur; cum tamdiu exercetur noxius poenis, ut commissi supplicia erroris expendat.

159. (Cap. XIII. --- Vers. 1.) De Galilaeis autem illis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, figura quaedam videtur eos tangens, qui coactu diabolico, non pure offerunt sacrificium: quorum [PL15.1741B] oratio in peccatum, sicut de Juda scriptum est (Psal. CVIII, 7) proditore, qui proditionem sanguinis Dominici inter sacrificia positus cogitabat.

(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.

160. Quid sibi vult quod in Evangelio suo Dominus fici parabolam frequenter inducit (Matth. XXI, 19, et Marc. XI, 13)? Habes enim alibi, quod jussu Domini, viriditas omnis hujus ligni frondentis aruerit: unde intelligis omnium creatorem, qui potest imperare naturis, ut vel arescant subito, vel virescant. Alibi ex teneritudine arboris hujus et foliis commemorat conjici solere aestatis adventum (Matth. XXIV, 32), utroque significans et Judaicae plebis inanem quam praetendebat gloriam, velut florem in adventu Domini [PL15.1741C] decidisse; quia operibus infructuosa durabat: 1449 et judicii diem velut aestatis adventum, quo adulti fructus terrarum omnium reconduntur, ex plenitudine Ecclesiae, in quam Judaei quoque credituri sunt, metiendum.

161. Hic ergo altioris sensus aliquod etiam quaeramus arcanum (Esai. V, 5). Ficus in vinea est: erat autem vinea Domini Sabaoth, quam dedit in rapinam gentium. Itaque qui vineam suam diripi fecit, hic etiam ficum jussit excidi. Apta autem synagogae arboris istius comparatio est; quia sicut ista arbor foliis redundans fluentibus spem possessoris sui cassa speratorum proventuum exspectatione destituit: ita etiam in Synagoga dum doctores ejus operibus infecundis, verbis tantum velut foliis redundantibus [PL15.1741D] gloriantur, inanis umbra Legis exuberat, spes autem falsi exspectata proventus, populi vota credentis illudit.

162. Est etiam in natura arboris, quo magis credas Synagogae speciem comparatione hujus expressam; etenim si diligenter inquiras, discretam ab usu arborum caeterarum consuetudinem naturae hujus invenies. Namque aliae florem ferunt, antequam fructum, pomaque ventura praenuntio sui flore designant; [PL15.1742A] haec sola ab initio germinat poma pro floribus: in aliis flos decutitur, et poma nascuntur; in hac poma decidunt, ut poma succedant. Ergo priora illa cassa fructuum, vice floris emergunt: ita praecoqua quodam nascendi usu, quae ordinem naturae nesciunt, beneficium naturae servare non possunt. Etenim qua se medio trudere de cortice gemma consuevit, ea minutissima quaeque hujus generis poma prorumpunt. De quibus legimus in Canticis canticorum: Ficus producit grossos suos (Cant. II, 13). Itaque caeteris albentibus primo vere virgultis, sola ficus proprio nescit flore canescere; ideo fortasse quod nullus istis maturior sit usus in pomis. Nam succedentibus aliis, haec quasi degenerantia respuuntur, et arenti infirma radice, renovatis quibus sit succus utilior, [PL15.1742B] exuruntur. Manent tamen aliqua perrara, nec decidunt, quibus hic proventus arriserit; ut de medio duarum virgarum claviculo brevi erumpente promergant, quo geminis tecta praesidiis tamquam naturae parentis gremio, succi fotu plenioris inolescant. Ea clementioris aurae provocata temperie, et prolixioribus adultiora temporibus, ubi silvestrem animum succi prioris exuerint, specie caeteris et maturitatis gratia praeferuntur.

163. Specta nunc cultus et animos Judaeorum, qui quasi primi fructus male feracis Synagogae, grossi labentis similitudine corruerunt; ut mansura supra aevum nostri generis poma succederent. Etenim primus Synagogae populus quasi radice operum infirmus arentium, ubertatem sapientiae naturalis haurire [PL15.1742C] non potuit. Et ideo velut inutilis decidit fructus; ut quasi ex iisdem claviculis arboris fructuosae de pinguedine religionis antiquae novus Ecclesiae populus emergeret. Ergo ille qui erat, esse desiit; ut esse inciperet qui non erat. Primi tamen ex Israel quos naturae validioris ramus extulerat, sub umbra Legis et crucis, in utriusque sinu succo gemino colorati, 1450 grossi maturescentis exemplo, pulcherrimorum gratia fructuum caeteris praestiterunt, quibus dicitur: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28).

164. Nec illud alienum quod Adam atque Eva, primi illi nostri ut generis ita erroris parentes, qui hujus arboris texere se foliis (Gen. III, 7), paradisi exsules esse meruerunt: cum Domini deambulantis [PL15.1742D] praesentiam transgressionis suae conscii declinarent; ut significarent futurum quod ultimis temporibus populus Judaeorum sub Domini Salvatoris adventu, qui eos vocaturus advenit, exutum se virtutibus per diaboli tentamenta cognoscens, et intecta conscientiae probra formidans, a religione devius, praevaricatione confusus, esset a Domino recessurus, verborum fluentium velut foliorum velaminibus adopertus pudenda gestorum.

[PL15.1743A] 165. Ergo illi qui folia de ficulnea, non poma carpserunt, eliminati sunt a Dei regno; erant enim in animam viventem. Venit secundus Adam, et jam non folia, sed poma quaerebat; erat enim in spiritum vivificantem. In spiritu autem fructus virtutis acquiritur, Dominus adoratur (I Cor. XV, 45). Quaerebat autem Dominus non quia fructum ficulneae deesse nesciret, sed ut ostenderet in figura, quia fructum Synagoga jam habere deberet. Denique ex sequentibus docet non se ante tempus venisse, qui per triennium venit; sic enim habes:

(Vers. 7.) Ecce anni tres sunt ex quo veni quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Succide ergo illam; ut quid etiam terram occupat?

166. Venit ad Abraham, venit ad Moysen, venit [PL15.1743B] ad Mariam, hoc est, venit in signaculo, venit in Lege, venit in corpore. Adventum ejus ex beneficiis recognoscimus. Alibi purificatio, alibi sanctificatio, alibi justificatio est: circumcisio purificavit, sanctificavit Lex, justificavit gratia. Unus in omnibus, et in uno omnia. Nemo enim mundari potest, nisi qui metuit Dominum: nemo Legem meretur accipere, nisi purificatus a culpa: nemo accedit ad gratiam, nisi noverit Legem. Ergo populus Judaeorum neque purificari potuit; quia circumcisionem non animi, sed corporis habuit, neque sanctificari; quia virtutem Legis ignoravit, qui carnalia magis quam spiritalia sequebatur (Lex autem (Rom. VII, 14) spiritalis est), neque justificari; quia delictorum suorum poenitentiam non gerebat, et ideo gratiam nesciebat.

[PL15.1743C] 167. Merito ergo nullus in Synagoga fructus inventus est: et ideo jubetur excidi. Sed bonus cultor, et fortasse ille in quo Ecclesiae fundamentum est, praesciens alterum ad gentes, se autem ad eos qui ex circumcisione sunt, esse mittendum; religiose ne excidatur intervenit, fretus vocatione sua etiam populum Judaeorum per Ecclesiam posse salvari. Ideoque dicit:

(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.

168. Quam cito duritiam Judaeorum superbiamque 1451 causas esse sterilitatis agnovit! Itaque novit excolere, qui novit vitia deprehendere. Pollicetur dura cordis eorum apostolicis ligonibus esse fodienda; ut longo incultu situm mentis obductum sermo [PL15.1743D] bis acutus invertat, et corde proscisso, excitet sensum aerio spiramine jam vigentem; ne radicem sapientiae terrarum acervus obruat et abscondat. Cophinum quoque stercoris dicit esse mittendum. Magna profecto vis stercoris, quae tanta est, ut de infecundis fecunda, de arentibus virentia, de sterilibus faciat fructuosa. In quo sedit Job cum tentaretur, et vinci nequivit (Job. II. 8). Et Paulus aestimat ut stercora, ut Christum lucrifaciat (Philip. III, 8). Denique cum ante Job plurima perdidisset, posteaquam sedit in stercore, non habuit quod ei diabolus posset auferre. Bona ergo terra quae foditur, bonum [PL15.1744A] stercus quod mittitur. Denique Dominus de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII, 7).

169. Itaque per intellectus exercitium spiritualis et humilitatis affectum etiam Judaeos in Evangelium Christi cultor ille bonus fore aestimat fructuosos. Meminerat enim quia per Aggaeum Dominus locutus est, quoniam quarto et vicesimo noni mensis, a die quo fundatum est templum Domini omnipotentis, vineam, inquit, et ficus, et malogranata, et ligna olivae, quae non afferent fructum, ex hac die benedicam (Agg. II, 20): quo revelatur sub ipsum anni vergentis occasum, hoc est, saeculi jam senescentis occiduo, sanctum Dei templum, quod est Ecclesia, esse condendum, cujus gratia per sanctificationem [PL15.1744B] lavacri Judaeorum nationumque populi fructum suorum possint habere meritorum.

170. Ergo per naturam arboris, Synagogae species indicatur, secundis proventibus fructuosa; nos enim ex patrum semine. Meritoque Judaei grossis labentibus comparantur, quod incrassato corde, et praedura cervice ad perennitatem sui pervenire non possunt. Qui si moriantur, et quasi decidant huic mundo, ut in interiorem hominem per lavacri gratiam renascantur, erunt utique fructuosi. Perfidia autem hominum pertinacium Synagogam inutilem fecit; et ideo quasi sterilis jubetur excidi.

171. Quod de Judaeis dictum, omnibus cavendum arbitror, et nobis maxime; ne fecundum Ecclesiae locum vacui meritis occupemus: qui quasi malogranata [PL15.1744C] benedicti, fructus ferre debemus internos, fructus pudoris, fructus conjunctionis, fructus mutuae charitatis et amoris, sub uno utero Ecclesiae matris inclusi; ne aura noceat, ne grando decutiat, ne aestus cupiditatis exurat, ne humoris imber elidat.

172. Nonnulli tamen ficum istam per allegoriam non Synagogae, sed malitiae improbitatisque figuram putant; hi tamen in nullo distant, nisi quod pro specie genus eligunt. Id autem cavere se dicunt, quia Dominus dixit ad ficum: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum (Matth. XXI, 19); cum utique plurimos ex Judaeis credidisse, et credituros esse noverimus. Sed qui credit, non Synagogae jam fructus est, sed Ecclesiae: nec ex Synagoga 1452 nascitur, qui renascitur in Ecclesia: Sicut enim sunt qui [PL15.1744D] ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; si enim ex nobis essent, nobiscum mansissent (I Joan. II, 19): sic de iis qui ex Judaeis credunt, dicimus quia si ex Synagoga essent, in Synagoga manerent: sed propterea exierunt de Synagoga, ut ex Synagoga non fuisse credantur. Deinde pro malitia interveniret aliquis, et diceret excolendam ut fructum afferret; cum ideo venerit Dominus, ut semina improbitatis aboleret (I Joan. III, 5).

(Vers. 10, 11.) Erat autem docens in Synagoga eorum sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata.

[PL15.1745A] 173. Quam cito quod de Synagoga diceret indicavit (Matth. XV, 23)! Ad ipsam utique arborem venisse se monstrat, qui in eadem praedicabat. Denique in muliere infirma quasi Ecclesiae figura succedit, quae cum mensuram Legis et resurrectionis impleverit, in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium, inclinationem nostrae infirmitatis sentire non poterit. Nec aliter curari potuisset haec mulier, nisi quia Legem implevit et gratiam: Legem in praeceptis, in lavacro gratiam, per quam mortui saeculo resurgimus Christo; nam in decem verbis, Legis perfectio est: in octavo numero, resurrectionis est plenitudo. Opus ergo sabbati signum futuri est, quod unusquisque Lege perfunctus et gratia, per misericordiam Christi corporeae fragilitatis molestiis exuetur. [PL15.1745B] Et ideo in signo ante per Moysen praemissa est sanctificatio (Exod. XIX, 10); ut esset exercitium futurae sanctificationis, et observantiae spiritualis, a saecularibus operibus abstinendo. Denique et Deus ab operibus mundi quievit (Gen. II, 2), sed non ab operibus, cujus sempiterna et jugis operatio est; sicut Filius ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17); ut ad similitudinem Dei saecularia nostra opera, non religiosa cessarent.

174. (Vers. 14.) Hoc autem non intelligens archisynagogus, prohibebat quemquam curari sabbato, cum sabbatum futurarum typus sit feriarum. Et ideo non operis boni, sed mali feriae sunt; eoque praescriptum sit ut nullam ferentes sarcinam delictorum, nec bonorum jejuni operum sabbata post mortem [PL15.1745C] futura celebremus. Unde Dominus spiritaliter videtur respondere, cum dicit:

(Vers. 15.) Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum, et ducit adaquare?

175. Cur non aliud animal indicavit, nisi ut ostenderet, adversantibus licet Synagogae principibus, futurum tamen ut Judaicus et gentilis populus sitim corporis, aestusque mundi istius Dominici fontis ubertate deponat? Agnovit enim bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Esai. I, 3). Itaque ille populus qui antea feni vilis quod priusquam evellatur arescit, alimonia pascebatur, panem illum qui e coelo descendit accepit. Et ideo per vocationem duorum populorum Ecclesiam dicit salvam futuram, quae [PL15.1745D] tempore Legis impleto, et Dominicae resurrectionis aetate, tempus suae absolutionis acceperat. Quam clemens ergo 1453 Dominus, quam pius in utroque, cum aut miseretur, aut vindicat! In Synagogae [PL15.1746A] typo arborem excidi jubet, in typo Ecclesiae feminam salvat. Quam dulcis parabola! facilis autem solutio. Vinculum vinculo comparat; ut insimulatione Judaeorum actus ipsorum redarguatur. Nam cum ipsi animalibus sabbato solvant vincula, reprehendunt Dominum, qui homines a peccatorum vinculis liberavit.

(Vers. 18, 19.) Cui simile est regnum Dei, et cui simile illud aestimabo? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit: et facta est arbor, et volucres coeli requieverunt in ramis ejus.

176. Docet nos praesens lectio naturam comparationum spectandam esse, non speciem. Itaque videamus cur sublime regnum coelorum grano sinapis comparetur: nam memini etiam alio loco granum [PL15.1746B] sinapis lectum, ubi fidei confertur, dicente Domino: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, et jactare in mare (Matth. XVII, 19 et 21). Nec exigua haec, sed magna est fides, quae monti possit ut se transferat, imperare; neque enim mediocrem fidem Dominus exigit ab apostolis, quibus adversus altitudinem extollentem se nequitiae spiritalis scit esse certandum. Vis scire magnam fidem requiri? Lege in Apostolo: Et si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam (I Cor. XIII, 2).

177. Ergo si regnum coelorum sicut granum sinapis, et fides sicut granum sinapis: fides utique regnum coelorum est, et regnum coelorum est fides. Itaque qui fidem habet, habet regnum coelorum. Et regnum Dei intra nos, et fides intra nos est; legimus [PL15.1746C] enim: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Et alibi: Habete fidem in vobis ipsis (Matth. XVI, 19). Denique sanctus Petrus qui omnem habuit fidem, regni coelorum claves ut et aliis reseraret, accepit.

178. Nunc ex natura sinapis, quae virtus comparationis sit aestimemus. Granum ejus certe res est vilis et simplex: si teri coeperit, vim suam fundit. Etiam fides primo simplex videtur: sed si teratur adversis, gratiam suae virtutis effundit; ut alios quoque qui vel audiunt, vel legunt, odore sui compleat. Granum sinapis martyres nostri sunt Felix, Nabor, et Victor: habebant odorem fidei, sed latebat. Venit persecutio, arma posuerunt, colla flexerunt, contriti gladio per totius terminos mundi gratiam sui sparsere martyrii, ut jure dicatur: In omnem terram exivit sonus eorum [PL15.1746D] (Psal. XVIII, 5).

179. Sed alias teritur fides, alias premitur, alias seminatur. Ipse Dominus granum est sinapis. Erat integer ab injuria: sed eum velut granum sinapis [PL15.1747A] qui non attriverat populus, nesciebat. Teri maluit, ut diceremus: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15). Comprimi maluit; unde et Petrus dixit: Comprimunt te turbae (Luc. VIII, 45). Seminari maluit velut granum quod acceptum homo misit in hortum suum; in horto enim Christus et captus et sepultus: in horto crevit, ubi etiam resurrexit, et factus est arbor, sicut scriptum est: Sicut arbor mali 1454 inter ligna silvae: ita frater meus inter medium filiorum (Cant. II, 3).

180. Ergo et tu semina in horto tuo Christum. Hortus utique locus plenus est florum et fructuum diversorum, in quo gratia tui operis effloreat, et multiplex odor variae virtutis exhalet. Ibi ergo sit Christus, ubi fructus est. Semina Dominum Jesum. Granum [PL15.1747B] est cum comprehenditur, arbor est cum resurgit, arbor mundum obumbrans. Granum est cum sepelitur in terra, arbor est cum elevatur ad coelum.

181. Preme etiam cum Christo, et semina fidem. Premitur fides, cum crucifixum credimus Christum. Pressit fidem Paulus, cum diceret: Et ego veniens ad vos, fratres, veni non cum eminentia sermonis aut sapientiae, praedicans vobis mysterium Dei; neque enim judicavi me scire quid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 1 et 2). Et quia docuit premere fidem, docuit et levare, dicens: Nunc enim crucifixum jam non novimus Christum (II Cor. V, 16). Seminamus autem fidem, cum ex Evangelio et apostolicis ac propheticis lectionibus credimus in Domini passionem. Seminamus ergo fidem, cum eam velut [PL15.1747C] mollito et subacto solo Dominicae carnis operimus; ut quasi vapore et compressu sacri corporis fides se ipsa disseminet. Qui enim crediderit factum hominem Dei Filium, credit mortuum esse pro nobis, credit resurrexisse pro nobis, credit ascendisse pro nobis. Semino ergo fidem, cum sepulturam ejus intersero.

182. Vis scire granum Christum, et seminatum Christum? Nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum afferet (Joan. XII, 24). Ergo non erravimus, quia diximus quod ipse jam dixerat. Est autem et granum tritici; quia confirmat cor hominis: et granum sinapis; quia cor hominis accendit. Et licet ad omnia utrumque conveniat; videtur tamen granum tritici, cum de ejus resurrectione tractatur: [PL15.1747D] panis enim Dei est, qui de coelo descendit (Joan. VI, 33); eo quod Verbum Dei, et resurrectionis exemplum mentes alat, spem acuat, firmet affectum: granum autem sinapis; eo quod amarior et acrior sermo sit de Domini passione: amarior ad flendum, acrior ad commovendum. Itaque cum audimus et legimus jejunasse Dominum (Matth. IV, 2), sitisse Dominum (Joan. IV, 7), lacrymasse Dominum (Joan. XI, 35), vapulasse Dominum, dicentem quoque eum [PL15.1748A] sub tempore passionis: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41); velut succo amarioris sermonis increpiti, dulciores justo voluptatum suavitates corporalium temperamus. Ergo qui seminat granum sinapis, seminat regnum coelorum.

183. Ne despicias hoc granum sinapis: Minimum quidem est omnibus seminibus, fit autem cum creverit, majus omnibus oleribus (Matth. XIII, 32). Si granum sinapis Christus, quemadmodum Christus aut minimus est, aut crescit? Verum non per naturam, sed per speciem rursus excrescit. Vis scire minimum? Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Esai. XIII, 2). Disce maximum: Speciosus forma prae 1455 filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Etenim ille qui non habebat speciem neque decorem, excellentior factus [PL15.1748B] est angelis, ultra omnem gloriam prophetarum, quos infirmus Israel velut olera manducaverat; panem enim quo corda firmantur, alterum refutaverat, alterum non acceperat.

184. Semen autem Christus, quia semen Abrahae: Abrahae enim dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed sicut in uno: Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Nec solum semen est Christus, sed etiam minimum omnibus seminibus; quia non venit in regno, non in divitiis, non in istius mundi sapientia. Subito autem velut arbor sublimem suae verticem potestatis effudit, ut dicamus: Sub umbra ejus concupivi, et sedi (Cant. II, 3). Et frequenter simul, ut arbitror, videbatur et arbor, et granum. Granum est cum dicitur: [PL15.1748C] Nonne hic est filius Joseph fabri (Matth. XIII, 55)? Sed inter haec verba crevit subito, testantibus Judaeis, quia quasi latae arboris ramos non poterant comprehendere, dicentes: Unde huic ista sapientia (Ibid., 56).

185. Granum igitur est figura, arbor est sapientia: in cujus frondentibus ramis ille nycticorax in domicilio, ille passer singularis in aedificio (Psal. CI, 7 et 8), ille raptus in paradisum, in aerem rapiendus et nubes, tuta jam sede requiescat (II Cor. XII, 4, et I Thess. IV, 16). Requiescunt etiam potestates et angeli coelorum, et quicumque spiritualibus factis evolare meruerunt. Requievit sanctus Joannes, cum recumberet super pectus Jesu; immo et ipse ejus arboris succo velut ramus extenditur. Ramus est Petrus, ramus est Paulus posteriora obliviscens, et ea quae [PL15.1748D] sunt priora appetens.

186. In quorum sinus, et quosdam disputationum recessus, qui eramus longe, nos scilicet ex nationibus congregati, quos diu per inane mundi procella et turbo nequitiae spiritalis agitabat, assumptis virtutum remigiis advolamus; ut nos umbra sanctorum ab istius mundi ardore defendat, certae stationis jam securitate vernantes: eo quod anima nostra gravibus ante, sicut illa mulier, inclinata peccatis, [PL15.1749A] ut passer erepta de laqueo venantium in ramos Domini montesque migravit. Itaque ante superfluis observationibus vani, et inani levitate volitantes, nunc jam per fidem Christi soluti manus, et liberi a vinculis sabbatorum, bonis operibus intendimus: et in ipsis epulis libertatem habemus, intemperantiam excludimus; ne liberi a Lege, cupiditatibus serviamus: Lex enim ligavit sibi, ut absolveret cupiditatibus. Gratia quae minorem abstulit servitutem, multo graviora praecepit. Omnia nobis licent, sed non omnia expediunt (I Cor. X, 22); grave est enim potestate uti, ut sub potestatem recidas. Desiste esse sub Lege, ut virtute supra Legem sis.

(Vers. 21.) Cui simile aestimabo regnum Dei? Simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farina, [PL15.1749B] donec fermentatum est totum.

187. Haec de requirendis quaestionibus comparatio tantum ambiguitatis offundit, ut diversas 1456 habeat sententias plurimorum. Opportune itaque granum tritici supra diximus Christum, quia suberat nobis spiritale fermentum, eoque plerique fermentum Christum putant, quod virtutem attollat acceptam. Et quia fermentum ex farina, ut non specie generi suo praestat: Christus quoque ex patribus, aequalis corpore, sed divinitate incomparabilis praeeminebat. Igitur sancta Ecclesia quae typo mulieris istius Evangelicae figuratur, cujus farina nos sumus, Dominum Jesum in interioribus nostrae mentis abscondat, donec animi nostri secreta penetralia calor sapientiae coelestis obducat.

188. Et quia in Matthaeo legimus tribus mensuris absconditum esse fermentum (Matth. XVI, 33), congruere visum est ut Dei Filium crederemus absconditum in Lege, adopertum in Prophetis, Evangelicis praedicationibus adimpletum; ut perfectam fidem nobis acquirat ex omnibus, et scriptorum collatione formatus in nobis, qui sumus corpus ipsius, omnia et in omnibus impleatur; ipse enim erat Verbum Dei, atque mysterium quod absconditum est a saeculis et a generationibus: quo nihil potest ad expressionem perennitatis ejus attestatius dici (Coloss. I, 26). Erat enim profecto, ut absconditus sacrilegis, manifestatus in sanctis, praedestinatus ante saecula, servaretur ad gloriam. Haec est autem gloria, ut possimus, fratres, investigare mysterium absconditum a saeculis in Deo. Quod in Deo, utique et ex Deo; [PL15.1749D] neque enim Deus alienae capax potest esse naturae.

189. Nec sum dubius animi, quod aliqui de hoc mundo dictum putent, donec fermentetur in Lege, Prophetis, Evangelio; ut Dominum omnis lingua fateatur. Itaque discutiamus omnia, et diligentius requiramus. Nemo invenit nisi qui ante quaesierit. [PL15.1750A] Aedificemus turrim, computemus sumptus Scripturarum, conferamus impensas; ne quis etiam de nostrum aliquo dicat: Hic voluit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV, 30). Qui aedificat domum, bonum debet jacere fundamentum. Bonum fundamentum est fides, bonum fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20); duobus enim Testamentis fides nostra consurgit: nec injuriam facit qui parem dixerit in utroque perfectamque fidei esse mensuram, cum ipse dicat Dominus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Joan. V, 46); quia et in Moyse Dominus est locutus. Bene ergo in utroque perfecta mensura quia perfectus in utroque: et fides utriusque una; quia unius est virtutis et sensus oraculum atque responsum.

190. Me tamen sequi juvat quod ipse Dominus [PL15.1750B] docuit fermentum Ecclesiae spiritalem esse doctrinam; nam cum scriptum sit: Cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 6); et cum Apostolus dixerit: Non in fermento nequitiae et malitiae (I Cor. V, 8), ostenditur quia doctrina fermentum est. Sed aliud est fermentum zizaniae, aliud fermentum tritici. Unde et bonis auctoribus acquiescimus, ut dicamus quia Ecclesia renatum hominem qui est in corpore et anima et spiritu, fermento sanctificat spirituali. Sanctificatur enim corpus atque anima, et ipsa 1457 gratia spiritalis accipit sanctificationis augmentum; cum per Ecclesiae velut quoddam fermentantis officium, Scripturarumque doctrinam, quae velut coelestium collatione sermonum et ubertate concrescit, infusus toti homini atque permixtus usus [PL15.1750C] inoleverit, ut fiant unum etiam ipsa fermentum. Quod utique tunc fit, cum sibi tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt, et aequalis aspirat concordia voluptatum.

191. Hoc igitur Ecclesiae opus non tumultuarium, nec fortuitum, sed diuturna meditatione collatum; ut haec tria unum sint, integra a lege peccati. Cujus sententiae assertorem habemus Apostolum dicentem: Ipse autem Dominus sanctificet vos per omnia; ut integer spiritus, et anima, et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23). Quod per saecularia quidem tentamenta non provenit, nisi fermentum illud cui comparatur regnum coelorum, mulier illa Evangelica abscondat in farinae mensuris tribus, donec fermentetur totum (Matth. [PL15.1750D] XIII, 33); tres enim mensurae sunt, ut dixi, carnis, animae, et spiritus, sed spiritus quo vivimus omnes in hoc corpore siti: hoc verius quando carnis lascivia non redundat, et anima corporalibus non incurvatur erroribus, ac mensura vivendi in toto homine inoffensa servatur. Sed quia mensurarum aequalitas [PL15.1751A] sine adjumento Ecclesiae atque doctrinae difficile perseverat; idcirco mulier illa, quae figuram Ecclesiae gerit, tamdiu virtutem illis doctrinae spiritalis admiscet, donec fermentetur totus ille interior homo cordis absconditus, et in gratiam panis coelestis assurgat. Bene enim fermentum doctrina dicitur Christi, quia panis est Christus, et Apostolus ait: Quia unus panis unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17).

192. Fit ergo unum fermentum, quando caro non concupiscit adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem: sed facta carnis mortificamus, et anima ex flatu Dei flatum vitae sumpsisse se conscia, saecularis necessitudinis contagia terrena declinat. Unde et Apostolus non in carne, sed in spiritu ambulare nos praecipit: ut sanctificati per lavacrum regenerationis, [PL15.1751B] veterem hominem cum suis desideriis exuentes, induti novum, qui secundum Christum creatur, non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus gradiamur (Coloss. III, 9 et 10); quo possit nobis etiam resurrectionis tempore incorrupta corporis et animae et spiritus manere communio: et tunc omnia quae petimus, impetremus (Rom. VI, 4). Quod plerisque videtur etiam Dominus significasse, dum dicit: Si duobus ex vobis convenerit, super terram, de omni re quamcumque petieritis, fiet vobis a Patre meo, qui in coelis est (Matth. XVIII, 19).

193. Itaque alii duos, animam et corpus accipiunt: alii animam et spiritum; ut si in terra, hoc est, in corpore sibi anima spiritusque consentiant, nec se impugnent invicem diversis cupiditatibus, omnia in [PL15.1751C] effectum videantur orata posse deduci. Quod ita fit, cum fuerint utraque unum, si subtractis inimicitiis, vel solutis, duo condantur in unum novum hominem, id est, anima 1458 et spiritus: Ut oremus spiritu, oremus et mente (I Cor. XIV, 15). Licet plerique duos populos accipiant, ex Israele et ex gentibus in unum resurrectionis tempore congregandos; ut fiat in aeternum mansura perfectio, et id quod ex parte est, destruatur. Plerique autem virum et uxorem consentientes sibi studio charitatis accipiunt.

194. Itaque si in hac vita tres mensurae in eodem fermento manserint, donec fermententur, et fiant unum; ut aequalitatum nulla distantia sit, nec compositi ex trium diversitate videamur, erit in futurum diligentibus Christum incorrupta communio: nec [PL15.1751D] compositi manebimus; nam et qui compositi nunc sumus, unum erimus, et in unam substantiam transformabimur. Neque enim in resurrectione aliud erit alio inferius, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas, et corporalis habitudo naturae vel vulneribus patet, vel injuriis subjacet, vel sui oneris mole depressa supra terras nequit extollere altius atque elevare vestigium: sed in simplicis creaturae gratiam figurabimur, cum completum fuerit quod dictum est a Joanne: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum revelatum est quid erimus: sed scimus quia [PL15.1752A] cum revelatum fuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2). Itaque cum Dei natura sit simplex (spiritus enim Deus est), nos quoque in eamdem imaginem figurabimur (II Cor. III, 18); ut qualis coelestis, tales et coelestes. Igitur sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 48 et 49), quam animus noster debet induere.

195. (Cap. XIV. --- Vers. 2-14.) Et ideo primo abhinc loco curatur hydropicus, in quo fluxus carnis exuberans, animae gravabat officia, spiritus exstinguebat ardorem. Deinde docetur humilitas, dum in illo convivio nuptiali appetentia loci superioris arcetur; clementer tamen, ut persuasionis humanitas asperitatem coercitionis excluderet, ratio proficeret ad persuasionis effectum, et correctio emendaret [PL15.1752B] affectum. Huic quasi proximo limite humanitas copulatur, quae ita Dominicae sententiae definitione distinguitur, si in pauperes et debiles conferatur; nam hospitalem remuneraturis esse affectus avaritiae est.

196. (Vers. 18-21.) Postremum quasi emeritae militiae viro contemnendarum stipendium praescribitur facultatum; quod neque ille qui studiis intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit, regnum coeli possit adipisci, cum Dominus dicat: Vende omnia tua, et sequere me (Matth. XIX, 21); nec ille qui emit boves, cum Elisaeus occiderit, et populo diviserit quos habebat (III Reg. XIX, 21): et ille qui ducit uxorem, cogitet quae mundi sunt, non quae Dei. Non quo conjugium reprehendatur, sed quia ad majorem honorem vocetur integritas; quoniam [PL15.1752C] Mulier innupta et vidua cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34).

197. Sed ut in gratiam, ut supra cum viduis, ita nunc etiam cum conjugibus revertamur, non refugimus opinionem, quam sequuntur plerique ut tria genera hominum a consortio magnae illius 1459 coenae aestimemus excludi, gentilium, Judaeorum, haereticorum.

198. Et ideo Apostolus avaritiam dicit esse fugiendam, ne impediti more gentili, iniquitate, malitia, impudicitia, avaritia, ad regnum Christi pervenire nequeamus (Rom. I, 29). Omnis enim immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem [PL15.1752D] in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5).

199. Judaei autem corporali ministerio juga sibi Legis imponunt, et ideo secundum Prophetam: Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. II, 3); Christum enim recepimus, qui cervicibus nostris pietatis suae jugum mite suspendit. Quinque autem juga sunt verborum decem, vel quinque libri veteris legis, de quibus in Evangelio videtur Samaritanae dicere: Quinque enim viros habuisti (Joan. IV, 18).

200. At vero haeresis velut Eva femineo rigorem fidei [PL15.1753A] tentat affectu, et lubrica facilitate prolabens, lenocinia falsi decoris affectat, intemeratam negligens pulchritudinem veritatis. Ideo igitur excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi ei quem suae professio vocis excluserit: Dominus autem omnes clementer invitat, sed nos aut desidia nostra, aut error avertit.

201. Ergo et ille qui villam emit, alienus a regno est; ementes enim atque vendentes Noe, ut legisti, tempore diluvia obruerunt (Luc. XVII, 21), et ille qui jugum potius legis quam gratiae munus elegit: et ille qui propter ducendam excusat uxorem; scriptum est enim: Si quis venit ad me et non odit patrem suum, et matrem et uxorem, non potest meus discipulus esse (Luc. XIV, 21). Etenim si propter te Dominus suae renuntiat matri, dicens: Quae est mater mea, aut qui fratres mei (Matth. [PL15.1753B] XII, 48); cur tu Domino tuo cupias anteferre? Sed neque ignorare naturam, neque servire naturae Dominus jubet: sed ita indulgere naturae, ut venereris auctorem, nec a Deo parentum amore desciscas.

202. (Vers. 21-23.) Itaque post divitum resupina fastidia contulit se ad gentes, jubet bonos et malos introire, ut bonos augeat, malorum affectum in meliora commutet; ut compleretur illud quod hodie lectum est: Tunc lupi et agni simul pascentur (Esai. LXV, 25). Invitat pauperes, debiles, caecos: quo ostenditur nobis quod nullum debilitas corporis excludat a regno, rariusque delinquat cui illecebra desit peccandi: vel quod infirmitas peccatorum per misericordiam Domini remittatur; ut non ex operibus, sed ex fide redemptus a crimine sit, ut 1460 qui [PL15.1753C] gloriatur, in Domino glorietur.

203. Mittit itaque ad exitus viarum; prudentia enim in exitu canitur. Mittit ad plateas, quia misit ad peccatores; ut de latioribus viis ad angustam venirent, quae ducit ad vitam. Mittit ad vias, et circa sepes, quod hi videlicet apti sint regno coelorum, qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinant, in quodam bonae voluntatis tramite constituti: et qui modo sepis quae ab incultis culta secernat, et incursus arceat bestiarum, norint bona [PL15.1754A] malaque distinguere, et adversus tentamenta nequitiae spiritalis, fidei munimen obtendere. Denique Dominus, ut vineam suam ostenderet fuisse munitam, Et sepem, inquit, circumdedi, et circumfodi eam (Matth. XXI, 33). Et Apostolus medium parietem sepis dicit esse sublatum, qui continuationem munitionis irruperat (Ephes. II, 14). Fides igitur et ratio quaeritur, et quaeritur in plateis, hoc est, in meatibus interioris affectus; quia scriptum est: In plateis tuis diffundantur aquae tuae (Prov. V, 16).

204. Nec hoc tamen plenum est, ut aliquis vocatus adveniat, nisi vestem habeat nuptialem, hoc est, fidem habeat et charitatem. Et ideo qui pacem et charitatem non detulerit ad Christi altaria, tolletur ligatis pedibus et manibus, et mittetur in tenebras exteriores. [PL15.1754B] Illic erit fletus, et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Quae sunt tenebrae exteriores? Numquid illic quoque carceres aliqui latumiaeque subeundae sunt? Minime. Sed quicumque extra promissa sunt coelestium mandatorum, in tenebris exterioribus sunt; quia mandata Dei lumen sunt: et quicumque sine Christo est, in tenebris est; quia lumen in tenebris est Christus.

205. Ergo neque est corporalium stridor aliquis dentium, neque ignis aliquis perpetuus flammarum corporalium, neque vermis est corporalis. Sed haec ideo ponuntur, quia sicut ex multa cruditate et febres nascuntur et vermes, ita si quis non decoquat peccata sua, velut quadam interposita sobrietate abstinentiae, sed miscendo peccata peccatis, tamquam [PL15.1754C] cruditatem quamdam contrahat veterum et recentium delictorum, igne aduretur proprio, et suis vermibus consumetur. Unde et Esaias ait: Ambulate in lumine ignis vestri, et flamma quam accendistis vobis (Esai. L, 11). Ignis est quem generat moestitia delictorum: vermis est, eo quod irrationabilis animae peccata mentem rei sensumque compungant, et quaedam exedant viscera conscientiae: quae tamquam vermes 1461 ex unoquoque nascuntur, tamquam ex corpore peccatoris. Denique Dominus id per [PL15.1755A] Esaiam declaravit dicens: Et videbunt membra hominum praevaricantium in me: et vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Esai. LXVI, 24).

206. Stridor quoque dentium prodit indignantis affectum; eo quod sero unumquemque poeniteat, sero ingemiscat, sero irascatur sibi, quod tam pervicaci improbitate deliquerit.

(Cap. XV. --- Vers. 4.) Quis ex vobis, inquit, homo qui habet centum oves, et si erraverit una ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et ibit ad illam quae erravit?

207. Didiceras in superioribus ablegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis: sed quia fragilitas humana [PL15.1755B] firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedia tibi bonus medicus demonstravit, spem veniae judex misericors non negavit. Itaque non otiose sanctus Lucas (Vers. 8 et seq.) ex ordine tres parabolas posuit: ovis quae perierat, et inventa est: drachmae quae perierat, et inventa est: filii qui erat mortuus, et revixit; ut triplici remedio provocati, vulnera nostra curemus; spartum enim triplex non corrumpetur.

208. Qui sunt isti, pater, pastor, mulier? Nonne Deus Pater, Christus pastor, mulier Ecclesia? Christus te suo corpore vehit, qui tua in se peccata suscepit, quaerit Ecclesia, recipit Pater. Quasi pastor revehit, quasi mater inquirit, quasi pater vestit. [PL15.1755C] Prima misericordia, secunda suffragatio, tertia reconciliatio. Singula singulis quadrant: redemptor subvenit, Ecclesia suffragatur, auctor reconciliatur. Eadem divini operis misericordia, sed diversa pro meritis nostris gratia. Ovis a pastore lassa revocatur: drachma quae perierat, invenitur: ad Patrem filius suis vestigiis redit, et plena condemnati erroris regreditur poenitentia. Unde bene scriptum est: Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV, 8). Quae sunt ista jumenta? Dixit propheta: Semen Israel in semen hominum, et Juda in semen animalium (Jerem. XXXI, 27). Itaque Israel quasi homo salvatur, quasi ovis Juda colligitur. Malo ergo filius esse, quam ovis; ovis enim a pastore repetitur, a Patre Filius honoratur.

[PL15.1755D] 209. Gaudeamus igitur, quoniam ovis illa quae perierat in Adam, levatur in Christo. Humeri Christi, crucis brachia sunt. Illic peccata mea deposui, in illa patibuli nobilis cervice requievi. Ovis illa genere est una, non specie: Omnes enim unum corpus sumus, sed multa membra (I Cor. X, 17); et ideo scriptum [PL15.1756A] est: Vos autem corpus estis Christi, et memora ex membris ejus (Ibid., 15). Venit itaque Filius hominis salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10); omnes scilicet; Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22).

210. Dives igitur pastor cujus omnes nos centesima 1462 portio sumus. Habet Angelorum, habet Archangelorum, Dominationum, Potestatum, Thronorum, aliorumque innumerabiles greges, quos in montibus dereliquit. Qui quoniam sunt rationabiles, non immerito hominum redemptione laetantur. Quamquam hoc quoque proficiat ad incentiva probitatis, si unusquisque conversionem suam gratam fore credat coetibus angelorum, quorum aut affectare patrocinium, aut vereri debet offensam. Et tu igitur [PL15.1756B] esto angelis laetitiae, gaudeant de reditu tuo.

211. Non otiosum etiam quod mulier illa drachma laetatur inventa. Non mediocris haec drachma est, in qua principis est figura. Et ideo imago regis, census Ecclesiae est. Oves sumus, oremus ut super aquam refectionis nos collocare dignetur. Oves, inquam, sumus, petamus pascua: drachmae sumus, habeamus pretium: filii sumus, festinemus ad Patrem.

212. Nec vereamur quia acceptum spiritalis patrimonium dignitatis terrenis prodegimus voluptatibus, quod Pater in filios quem habebat, thesaurum contulit. Fidei census numquam exinanitur: licet totum dederit, totum habet; quia quod donavit, non amittit. Nec vereare, ne te non recipiat: Non enim [PL15.1756C] delectatur Deus perditione vivorum (Sap. I, 13): etiam occurrens venienti tibi cadet supra collum: Dominus enim erigit allisos (Psal. CXLV, 8). Osculum dabit quod est pignus pietatis et amoris. Stolam, annulum, calceamenta proferri jubebit. Tu adhuc injuriam metuis, ille restituit dignitatem: tu supplicium vereris, ille osculum defert: tu convicium times, adornat ille convivium. Sed jam ipsam parabolam discutiamus.

(Vers. 11, 12.) Homo quidam habuit duos filios, et dixit illi adolescentior: Da mihi portionem substantiae.

213. Vides quod divinum patrimonium petentibus datur. Nec putes culpam patris, quod adolescentiori [PL15.1756D] dedit: nulla Dei regno infirma aetas, nec fides gravatur annis. Ipse certe se judicavit idoneum qui poposcit. Atque utinam non recessisset a patre, impedimentum nescisset aetatis: sed posteaquam domum patriam derelinquens peregre profectus est, coepit egere. Merito ergo prodegit patrimonium, [PL15.1757A] qui recessit ab Ecclesia. Posteaquam domum, inquit, patriam derelinquens,

(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.

214. Quid enim longinquius quam a se recedere; nec regionibus, sed moribus separari: studiis discretum esse, non terris; et quasi interfuso luxuriae saecularis aestu, divortia habere factorum? Etenim qui se a Christo separat, exsul est patriae, civis est mundi. Sed nos non sumus advenae atque peregrini, sed cives sumus sanctorum, et domestici Dei (Ephes. II, 19); qui enim eramus longe, facti sumus prope in sanguine Christi (Ibid., 13). Non invideamus de longinqua regione remeantibus; quia et nos fuimus in regione longinqua, sicut Esaias docet dicens: [PL15.1757B] 1463 Qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis (Esai. IX, 2). Regio ergo longinqua, umbra est mortis: nos autem, quibus spiritus ante faciem Christus est Dominus, in umbra vivimus Christi. Et ideo dicit Ecclesia: In umbra ejus concupivi, et sedi (Cant. II, 3). Ille igitur vivendo luxuriose consumpsit omnia ornamenta naturae. Unde tu qui accepisti imaginem Dei, qui habes similitudinem ejus, noli eam irrationabili foeditate consumere. Opus Dei es, noli ligno dicere: Pater meus es tu (Jerem. II, 27); ne accipias similitudinem ligni; quia scriptum est: Similes fiant illis, qui faciunt ea (Psal. CXIII, 8).

(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.

215. Fames non epularum, sed bonorum operum [PL15.1757C] atque virtutum, quae sunt miserabiliora jejunia. Etenim qui recedit a verbo Dei, esurit: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4). Qui recedit a fonte, sitit: qui recedit a thesauro, eget: qui recedit a sapientia, hebetatur: qui recedit a virtute, dissolvitur. Merito ergo iste egere coepit, quia thesauros sapientiae et scientiae Dei, divitiarumque coelestium altitudinem dereliquit. Egere ergo ideo coepit, et famem pati, quia nihil prodigae satis est voluptati. Semper famem patitur sui, qui alimentis perpetuis nescit impleri.

(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.

216. Qui enim haeret, in laqueo est. Et videtur civis iste princeps esse istius mundi. Denique ad villam ejus mittitur quam emit, qui excusat a [PL15.1757D] regno. Et pascit porcos: illos utique in quos petit diabolus introire, quos praecipitat in mare istius mundi, in sordibus ac fetore viventes.

(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.

217. Neque enim alia cura est luxuriosis, nisi [PL15.1758A] ut ventrem suum impleant, quorum Deus venter est (Philip. III, 19). Quis autem aptior hujuscemodi hominibus cibus, quam is qui siliquae modo intus inanis, foris mollis est: quo corpus non reficitur, sed impletur; ut fit magis oneri, quam usui?

218. Sunt qui porcos accipiant pro gregibus daemonum, siliquas pro exili virtute inanium hominum, sermonumque jactantia, qui nihil prodesse possunt, inani quadam philosophiae seductione, et quodam sonoro facundiae plausu pompam magis quam utilitatem aliquam demonstrantes. Sed haec diuturna oblectamenta esse non possunt; et ideo,

219. Nemo illi dabat; erat enim in regione illius, qui neminem habet; quia eos qui sunt, non habet. Omnes quippe gentes in nihilo aestimantur (Esai. [PL15.1758B] XL, 15): solus autem Deus est qui vivificat mortuos, Et vocat quae non sunt, tamquam quae sunt (Rom. IV, 17).

(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!

220. Bene in se revertitur, qui a se recessit. Etenim qui ad Dominum regreditur, se sibi reddit: 1464 et qui recedit a Christo, se sibi abdicat. Mercenarii autem qui sunt, nisi qui ad mercedem serviunt, qui sunt ex Israel, non id quod bonum est probitatis studio persequentes, nec virtutis gratia, sed utilitatis studio provocati? At vero filius qui habet Spiritus sancti pignus in corde, saecularis mercedis lucella non quaerit, quibus serviat. Haeredes sunt etiam mercenarii qui conducuntur ad vineam. [PL15.1758C] Bonus mercenarius Petrus, Joannes, Jacobus, quibus dicitur: Venite, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Isti non siliquis, sed panibus abundant. Denique collegerunt fragmentorum cophinos duodecim (Matth. XIV, 20). O Domine Jesu, si nobis auferas siliquas, et panes tribuas! Tu enim dispensator in domo es Patris. O si nos quoque mercenarios digneris conducere, licet sero venientes! Nam et undecima conducis hora (Matth. XX, 9), et aequalem dignaris mercedem solvere, aequalem mercedem vitae, non gloriae; neque enim omnibus reposita est corona justitiae, sed ei qui potest dicere: Certamen bonum certavi (II. Tim. IV, 7.)

221. Quod ideo non praetermittendum arbitratus sum, quia scio quosdam dicere quod ad mortem [PL15.1758D] sibi lavacri gratiam, vel poenitentiam reservent. Primum qui scis an nocte proxima, tua a te anima reposcatur? Deinde cur putas otioso tibi omnia posse deferri? Pone unam gratiam, unam esse mercedem; diversum tamen bravium victoriae est, ad quod se non frustra Paulus extendit, qui post mercedem gratiae, [PL15.1759A] bravium tamen ut comprehenderet sequebatur (Philip. XXXIII, 14); quia sciebat etsi par esset merces gratiae, palmam tamen esse paucorum.

222. Et quoniam in vineam Domini venimus, non vacui recedamus: juvat enim fructus legere, mercenarios ejus videre. Quid enim sibi vult quod una die diversis horis conducuntur operarii (Matth. XX, 1 et seq.), nisi quia mille anni in oculis Domini, sicut dies hesterna quae praeteriit, et hora in nocte (Psal. LXXXIX, 4)? Quae est nox, nisi quae praecessit, ut dies appropinquaret? Et bene hora in nocte, quia mille anni sicut dies una (II Pet. III, 8). Novit vim diei hujus ille qui dixit: Jesus Christus heri et hodie, ipse est et in saecula (Hebr. XIII, 8). Scivit et ille diem esse multiplicem, qui scripsit: Hic dies generationis coeli et [PL15.1759B] terrae, cum facta sunt; qua die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri (Gen. II, 4). Cum enim supra septem descripsisset dies, postea uno die omnia facta complexus est, totum mundi tempus ostendens in conspectu Domini tamquam diem unum; eo quod ex incompositis atque tenebrosis forma istius mundi, divini operis claritate processerit. Ergo si dies totum tempus est mundi, habet utique etiam in saeculis horas suas: aut ipsa saecula horae sunt. Horae autem diei duodecim sunt; unde bene in mysterio dies Christus, cujus apostoli duodecim, qui coelesti lumine distinctis in se gratiae vicibus refulserunt.

223. Venit ergo paterfamilias et prima hora conduxit operarios, fortassis eos qui a principio mundi usque ad diluvium justi esse meruerunt, 1465 de [PL15.1759C] quibus ait: Et locutus sum ad vos ante lucem: et misi ad vos servos meos prophetas ante lucem (Jerem., VII, 25). Tertia post diluvium incipit, Noe caeterorumque tempora comprehendens, qui quasi boni operarii in vineam destinantur; ideo quasi in prandio inebriatus est Noe. Sexta et reliquae Abrahae, Isaac, et Jacob patriarcharum merita distinguunt. Nona, inclinante jam saeculo, et tamquam pallescente luce virtutis, Lex et Prophetae decolores mores hominum notaverunt. Undecimam, et quod superest diei, sacer producit adventus. Unde et ipse in Evangelio dicit: Ambulate dum lumen habetis (Joan. XII, 35.)

224. Sed jam redeamus ad Patrem; licet non verear ne istius poenitentiam gerentis exemplo diu abfuisse videamur (numquam enim abfuimus, qui versabamur [PL15.1759D] in vinea, in qua si et iste mansisset, non recessisset a Patre), cavendum tamen est, ne nos ei reconciliationis faciamus moram, quam non fecit Pater. Facile reconciliatur, quando impense rogatur. Et ideo discamus quali Pater obsecratione sit ambiendus. Pater, inquit. Quam misericors, quam pius, qui nec offensus patrium dedignatur nomen audire!

[PL15.1760A] (Vers. 18.) Pater, inquit, peccavi in coelum, et coram te.

225. Haec est prima confessio apud auctorem naturae, praesulem misericordiae, arbitrum culpae. Sed etsi Deus novit omnia, vocem tamen tuae confessionis exspectat. Ore enim confessio fit ad salutem (Rom. X, 10); quia allevat pondus erroris, quisquis ipse se onerat; et accusationis excludit invidiam, qui accusatorem praevenit confitendo: Justus enim in primordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Frustra autem velis occultare, quem nihil fallat; et sine periculo prodas, quod scias esse jam cognitum. Confitere magis, ut interveniat pro te Christus, quem advocatum habemus apud Patrem; roget pro te Ecclesia, et illacrymet populus. Nec vereare [PL15.1760B] ne non impetres. Advocatus spondet veniam, patronus promittit gratiam, reconciliationem tibi paternae pietatis pollicetur assertor. Crede, quia veritas est; acquiesce, quia virtus est. Habet causam ut pro te interveniat, ne pro te gratis mortuus sit. Habet causam ignoscendi Pater, quia quod vult filius, vult et Pater.

226. (Vers. 18.) Peccavi in coelum, et coram te. Non utique elementum exprimitur; sed peccato animae coelestia significantur dona Spiritus imminuta; vel quia ab illius gremio matris Hierusalem quae in coelo est, non oportuit deviari.

(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.

227. Dejectus enim se exaltare non debet; ut merito suae possit humilitatis attolli.

[PL15.1760C] (Ibid.) Fac me sicut unum mercenariorum tuorum.

228. Novit esse distantiam inter filios, amicos, 1466 mercenarios, et servos; filius per lavacrum, amicus per virtutem, mercenarius per laborem, servus per timorem. Sed etiam ex servis et mercenariis fiunt amici, juxta quod scriptum est: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis: jam non dico vos servos (Joan. XV, 14).

229. Haec apud se dixit; sed non satis est dicere, nisi ad patrem venias. Ubi illum requiras, ubi invenias? Exsurge primo, hoc est, qui sedens ante dormiebas. Et ideo dicit Apostolus: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14). Iniquitas in talento plumbeo sedet. Moysi dicitur: Tu autem hic sta (Deut. V, 31). Stantes elegit Christus. Exsurge [PL15.1760D] ergo, curre ad Ecclesiam; hic est Pater, hic est Filius, hic est Spiritus sanctus.

230. (Vers. 20, 21.) Occurrit tibi, qui audit te intra mentis secreta tractantem. Et cum adhuc longe sis, videt, et accurrit. Videt in pectore tuo, accurrit ne quis impediat, complectitur quoque: in occursu praescientia est, in complexu clementia, et quasi [PL15.1761A] quidam patrii amoris affectus. Supra collum cadit, ut jacentem erigat, et oneratum peccatis, atque in terrena deflexum reflectat ad coelum, in quo suum quaerat auctorem. Cadit in collum tuum Christus, ut cervicem jugo exuat servitutis, et collo tuo jugum suave suspendat. Nonne tibi videtur cecidisse in collum Joannis, quando erat Joannes in sinu Jesu, cervice recumbens reflexa? Et ideo Verbum apud Deum vidit; quia erectus est ad superna. Cadit in collum, cum dicit: Venite ad me, qui laboratis..... et ego vos reficiam: tollite jugum meum super vos (Matth. XI, 28 et 29). Cadit ergo hoc modo, si convertaris.

231. (Vers. 22.) Et jubet proferri stolam, annulum, calceamenta. Stola amictus est sapientiae, quo [PL15.1761B] nuda corporis apostoli tegunt, eo quod se unusquisque convolvat; et ideo stolam accipiunt, ut corporis infirmitatem sapientiae spiritalis virtute convestiant. De Sapientia enim dictum est: Lavabit in vino stolam suam (Gen. XLIX, 11). Ergo stola spirituale indumentum, et vestimentum est nuptiale. Annulus quid est aliud, nisi sincerae fidei signaculum, et expressio veritatis? Calceamentum autem Evangelii praedicatio est; et ideo accepit sapientiam primam. Est enim et aliud mysterium quod nescit, nisi qui accepit dictorum suorum, factorumque signaculum, et quoddam munimentum bonae intentionis et cursus; necubi offendat ad lapidem pedem suum, et supplantatus a diabolo Dominicae praedicationis officium derelinquat. Haec est praeparatio Evangelii, ad coelestium [PL15.1761C] cursum dirigens praeparatos; ut non in carne ambulemus, sed in spiritu.

232. (Vers. 23.) Occiditur et vitulus saginatus, ut carnem Domini spirituali opimam virtute per gratiam sacramenti mysteriorum consortio restitutus epuletur. Nemo enim nisi qui timuerit Deum (quod est initium sapientiae), nisi signaculum spirituale 1467 vel custodierit vel receperit, nisi Dominum praedicaverit, sacramentis debet interesse coelestibus. Qui autem annulum habet, et Patrem habet, et Filium, et Spiritum sanctum; quia signavit nos Deus, cujus imago Christus: et dedit pignus Spiritum in cordibus nostris; ut sciamus hoc annuli istius qui in manu datur, esse signaculum, quo cordis interiora, factorumque nostrorum ministeria signantur. Ergo [PL15.1761D] signati sumus, sicut et legimus: Credentes, inquit, signati estis Spiritu sancto (Ephes. I, 13). Bene autem carnem vituli, quia sacerdotalis est victima, quae pro peccatis fiebat.

233. (Vers. 23.) Epulantem patrem inducit filius; [PL15.1762A] ut ostenderet quoniam paternus cibus est salus nostra, et Patris gaudium nostrorum redemptio peccatorum est. Et hic quidem si ad Patrem referas, quia hostia pro peccatis Filius est, delectatur Pater reditu peccatoris: supra delectatur Filius, inventa ove; ut scias quia una est Patris et Filii delectatio, una operatio in Ecclesiae fundamento. Laetatur autem pater;

(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.

234. Ille perit qui fuit; non enim potest perire qui non fuit. Itaque gentes non sunt, Christianus est, juxta quod supra dictum est: Quia elegit Deus quae non sunt; ut quae sunt, destrueret (I Cor. I, 28). Potest tamen et hic in uno accipi species generis humani. [PL15.1762B] Fuit Adam, et in illo fuimus omnes. Periit Adam, et in illo omnes perierunt (Cf. August. lib. I cont. Jul. Pelag., cap. 3). Homo igitur et in illo homine qui perierat, reformatur: et ille ad similitudinem Dei factus et imaginem divina patientia et magnanimitate reparatur. Quid est ergo: Elegit Deus quae non sunt; ut quae sunt, destrueret (I Cor. I, 28)? Id est, elegit populum gentium qui non erat; ut destrueret populum Judaeorum.

235. Potest et de agente poenitentiam dictum videri; quia non moritur, nisi qui aliquando vixit. Et ideo gentes non moriuntur, sed mortuae sunt; etenim qui in Christum non credidit, semper est mortuus. Et gentes quidem cum crediderint, per gratiam vivificantur: qui vero lapsus fuerit, per poenitentiam [PL15.1762C] reviviscit.

236. Sequitur locus, ut remittendis post poenitentiam debeamus favere peccatis; ne dum veniae alterius invidemus, ipsi eam non mereamur a Domino. Quis enim tu es qui Domino contradicas, ne cui velit, culpam relaxet; cum tu cui volueris, ignoscas? Vult rogari, vult obsecrari. Si omnium justitia, ubi Dei gratia? Quis tu es, qui invideas Deo?

237. (Vers. 25, 27.) Et ideo notatur hic frater, usque adeo ut de villa venire dicatur, hoc est, terrenis operibus occupatus, ignorans quae sunt Spiritus Dei: ut denique numquam pro se vel haedum queratur occisum; non enim pro invidia, sed pro venia 1468 mundi agnus est immolatus. Invidus haedum quaerit: innocens agnum pro se desiderat immolari. [PL15.1762D] Ideo et senior dicitur; eo quod cito aliquis per invidiam consenescat. Ideo et foris stat; eo quod malevolentia eum animi liventis excludat. Ideo chorum et symphoniam audire non potest, hoc est, non illa theatralis incentiva luxuriae, nec aulicorum concentus [PL15.1763A] sonorum, sed plebis concordiam concinentis, quae de peccatore servato dulcem resultet laetitiae suavitatem.

238. Constitue mihi aliquem ex his qui sibi justi videntur, qui trabem in oculo suo non vident, et alieni festucam vitii ferre non possunt. Quomodo indignatur, quando alicui peccatum fatenti, et diu indulgentiam deploranti venia relaxatur? Quomodo aures ejus symphoniam populi spiritualem ferre non possunt? Haec est enim symphonia, quando concinit in Ecclesia diversorum actuum atque virtutum, velut variarum chordarum indiscreta concordia, psalmus respondetur, amen dicitur. Haec est symphonia quam scivit et Paulus; et ideo ait: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 13). Haec de [PL15.1763B] parabola praesenti putavimus esse tractanda.

239. Nec invidemus si quis duos fratres istos velit referre ad populos duos; ut sit adolescentior populus ex gentibus tamquam Israel, cui frater major beneficium paternae benedictionis invidit. Quod faciebant Judaei, cum quererentur quia Christus cum gentibus epularetur; et ideo haedum, mali odoris sacrificium requisierunt. Judaeus haedum requirit, Christianus agnum; et ideo illis Barabbas solvitur, nobis agnus immolatur. Unde apud illos fetor est criminum, apud nos remissio peccatorum, dulcis in spe, suavis in fructu. Qui haedum quaerit, exspectat Antichristum; Christus enim boni odoris est victima (Ephes. V, 2).

240. Queri etiam in haedo videtur, quia Judaei [PL15.1763C] ritum veteris sacrificii perdiderunt: vel quia nullius sanguis his profuit, sicut Christi sanguis Ecclesiae; non enim redimere eos sanguis potuit prophetarum. Impudens autem et similis illius pharisaei justificantis se arroganti prece, qui putabat quod numquam praeterierit mandatum Dei, quia Legem servabat in litteris. Impius, qui accusabat fratrem quod cum meretricibus paternam substantiam prodegisset, cum debuerit advertere quia sibi dictum est: Meretrices et publicani praecedunt vos in regnum coelorum (Matth. XXI, 31).

241. (Vers. 28.) Stat autem foris, nec excluditur; sed non ingreditur, ignorans voluntatem Dei de vocatione gentium, servus jam factus ex filio; servus enim nescit quid dominus agat (Joan. XV, 15). Ubi cognovit, [PL15.1763D] invidet, et torquetur Ecclesiae bonis, et foris stat. Foris enim Israel audit chorum et symphoniam; [PL15.1764A] sed irascitur quia hic concinit plebis gratia, et consona populi jubilatio. Sed 1469 bonus pater etiam hunc salvare cupiebat, dicens:

(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti;

242. Vel quasi Judaeus in Lege, vel quasi justus in communione; et es, si desinas invidere.

(Ibid.) Et omnia mea tua sunt;

243. Vel Judaeus sacramenta veteris Testamenti, vel baptizatus etiam novi possidens.

(Cap. XVI. --- Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire;

244. Quia non duo, sed unus est dominus. Nam etsi sunt qui mammonae serviant; tamen non ille novit aliqua jura dominatus; sed ipsi sibi jugum servitutis imponunt; neque enim justa potestas, [PL15.1764B] sed injusta est servitus. Et ideo ait.

(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona;

245. Ut largiendo pauperibus, angelorum nobis, caeterorumque sanctorum gratiam comparemus. Nec reprehenditur villicus, in quo discimus non ipsi esse domini, sed potius alienarum villici facultatum. Et ideo licet peccaverit, tamen quia sibi in posterum ex indulgentia domini quaesivit auxilia, praedicatur. Pulchre autem iniquum mammona dixit; quia variis divitiarum illlecebris nostros avaritia tentabat affectus, ut velimus servire divitiis. Unde ait:

(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?

246. Alienae nobis divitiae sunt, quia praeter 1470 naturam sunt; neque nobiscum nascuntur, neque [PL15.1764C] nobiscum transeunt: Christus autem noster est, quia vita est. Denique In sua propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11). Ergo nemo dabit quod vestrum est; quia vestrum non credidistis, vestrum non recepistis.

247. Argui igitur videntur Judaei et fraudis et avaritiae. Et ideo qui in facultatibus fideles non fuerunt, quas cum alienas scirent (communem enim ad usum fructus terrarum a Domino Deo datus est omnibus), debuerunt utique participare pauperibus: nec Christum accipere meruerunt, quem Zacchaeus ut acquireret, dimidiam partem bonorum suorum obtulit (Luc. XIX, 8).

248. Ergo non serviamus alienis quia nullum dominum debemus scire nisi Christum: Unus enim [PL15.1764D] Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6). Quid [PL15.1765A] ergo, Pater Dominus, aut Filius Deus non est? Sed et Pater Dominus, quia Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6); et Filius Deus qui est super omnes Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Quomodo ergo nemo potest duobus dominis servire? Unus enim Dominus, quia unus Deus: denique Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10). Unde claret unum Patris et Filii esse dominatum. [PL15.1766A] Unus autem est, si non dividatur; sed totus in Patre, totus in Filio sit. Itaque quia unius deitatis atque dominatus asserimus Trinitatem, unum Deum, et unum Dominum confitemur. Qui autem aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus memorant potestatem, plures deos, et plures dominos in Ecclesiam gentilis vitio erroris inducunt.

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 15, coll. 1731D-1766A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22