SERMO DECIMUS SEXTUS. Ain

1. Incipit littera decima sexta Ain, cujus interpretatio est, Oculus, sive fons. Oculus utitur videndi munere: sed saepe videmus ea quae complacent, et saepe quae displicent: nec in eo oculi est vel culpa vel probitas pro eorum qualitate quae viderit; oculi est enim officium nuntiare quod viderit. Est sane vel offensa vel gratia, si aut delectetur suavibus, aut offendatur adversis. Ideo frequenter oculus suppliciorum dicitur, oculus tentationis, oculus hoedi, oculus vitulae, oculus generationis, aut fons generationis.

2. Legimus in Evangelio quia baptizabat Joannes [PL15.1424D] in Ennon (Joan. III, 23). Ennon oculum suppliciorum interpretati sunt. Itaque nemo venit ad baptismum, nisi qui desiderat sibi propria peccata dimitti, quorum supplicia corde provido perhorrescat. Itaque licet oculus suppliciorum dicatur, praevidentis est tamen supplicia, non sustinentis: licet baptismum poenitentiae habeat aliquam de suppliciorum susceptione tolerantiam. Oculi est ut intuendi officio fungatur: tuum est cavere quod videris.

[PL15.1425A] 3. Denique et oculus tentationis dicitur; quia per oculum saepe tentamur. Oculus meretricis laqueus amatoris. Sed oculus nihil delinquit; ideoque Salvatoris sententia plena justitiae est, dicentis: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam adulteravit eam in corde suo (Matth. V, 28). Non dixit: Qui viderit mulierem, sed ad concupiscendum viderit. Oculum absolvit, mentem ligavit. Nec dixit: Adulteravit eam in oculo, sed in corde. In oculo visus est, in corde peccatum.

4. Oculus hoedi qui ad sinistram est; quod ea quae dextra sunt, peccator videre non possit. Sanctus autem dicit: Providebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV, 8). Et Petro sancto apostolo, cum [PL15.1425B] tota nocte nihil cepisset, ut legimus in Evangelio, a Salvatore dictum est: Mitte in dexteram partem navigii retia (Joan. XXI, 6). Itaque fretus imperatis coelestibus, misit retia, et plurimum piscium congregavit. In sinistra nox erat: in dextera divini sermonis claritudo fulgebat diurna.

5. Est et oculus vitulae: quod aeque ad peccatores refertur; quia sicut jugi loro vitulae attrahunt iniquitates, non dirumpentes neque abscindentes proprium, sed longo trahentes fune peccatum. Indomita enim vitula sero mansuescit, et trahit lora, non suscipit; quia impatiens est tenendi: et quo diutius traxerit, eo amplius impeditur.

6. Oculus quoque generationis, aut fons generationis dicitur; quia ex oculorum conspectu aut bona, aut adversa generantur. Vidisti mulieris pulchritudinem, [PL15.1425C] laudasti artificis opus, venustatem 1171 naturae: generatio fidei, devotionis est partus. Contentus fuisti formae decore, non census ambitione, sumpsisti in uxorem, genuit filios liberalioris gratiae: oculus tibi fuit generatio prosperorum. Contemplatus es sacram puellam, pressit oculos tuos augustae reverentia castitatis: praedicasti Dominum Jesum, qui senilem dedisset in adolescentula aetate gravitatem, immaculatamque vitam inter infirmas tam lubricae hujus carnis illecebras humanis infudisset affectibus: fons bonorum est. Vidisti possessiones pupillorum, non ad invadendum, sed ad tuendum: et paternis ingemuisti visceribus, si quid advertisti de minoris commodis esse [PL15.1425D] neglectum: repulisti eum qui fines ejus volebat invadere: judicasti pupillo: oculus tuus fons tibi fuit et origo justitiae. Judicasti viduae (sicut enim mala drachma, non drachma: sic malum judicium, non utique judicium), judicasti ergo sicut justus et bonus judex: vidisti usurpatorem improbum, qui maritali auxilio destitutam, suam praedam putaret: iniquitatem non passus es: tulisti indefensae opem, quo adjuta praesidio, inoffensa opera castitatis exercuit, nec [PL15.1426A] auxilium quaerere maritale compulsa est; dicit tibi Dominus: Venite, disputemus (Esaiae I, 18). Quia judicasti viduam, oculus tuus fons gratiae tibi factus est. Vidisti nudum corpus inopis jacere defuncti, non praeteristi, ut ille qui exponitur in Evangelio (Luc. X, 31 et 32), sacerdos atque levita: sed continuo miseratus, sepulturae solatiis tradidisti: generavit tibi oculus materiam redemptionis.

7. Contra si aspiciens agrum pupilli vineis consitum, laetum segetibus, nemoribus umbrosis, aut fluviis decurrentibus, aut fontibus scaturientibus, aut riparum herbosis amoenum thoris, et avaritiae facibus accensus transtulisti patrum limites, atque in possessionem indefensam improbus irruisti: oculus tuus tibi mortis perpetuae acerba generavit. Vicinae [PL15.1426B] viduae jura temerasti: coegisti eam quae aut dolorem suum, aut pudorem secretis clausa parietibus fovere deberet, prosilire in publicum, inverecundius quam injustius litigare: oculus tuus partus iniquitatis est factus. Vidisti inopem superbo oculo, et insatiabili corde: despexisti precem pauperis: et quem misereri debueras, cum fastidio praeteristi: oculus tuus fons tibi fuit et origo peccati.

8. Ideoque oculi tui non lupi oculi sint, et insidiantis ad praedam, sed sicut Sponsae dicitur: Oculi tui stagna in Esebon, in portis filiae multorum: nares tuae sicut turris Libani (Cant. VII, 4). Stagna in Esebon quid est, nisi in cogitationibus rationabilibus abundatia, quae est in portis Ecclesiae, cui merito defertur multitudo doctrinae? Filia enim multorum, [PL15.1426C] plurimarum doctrinarum posteritas effecta est, cujus nares odor est sacrificiorum floribus omnibus praestans. Quid enim Christi odore sublimius, qui abolebat thuris flagrantiam? Oculus ergo iste provideat quae futura sunt: et si adversa 1172 imminere praeviderit, fletu lacrymisque emollire ac mitigare non desinat.

9. Ideo Hieremias in captivitate gentis Judaeae positus, futuram praevidens perpetuae captivitatis aerumnam, quam perfidiae pretio Judaeorum populus habebat exsolvere, dicebat in Threnis sub hac eadem littera: In hoc ego fleo, oculi mei caligaverunt a fletu; quia elongavit a me qui me consolabatur (Thren. I, 15 et 16). Non igitur abductum se esse de terris suis dolebat, sed a Christo populum relinquendum, [PL15.1426D] consolationemque futurae vitae cernebat amissam. Haec est vere dolenda captivitas, quae aeternae spe libertate privata videbatur. Alio quoque loco sub hac eadem littera repetivit in Threnis, dicens: Dominus quae cogitavit, consummavit, verbum suum quod mandavit a diebus antiquis. Destruxit, et non pepercit, et laetificavit super te inimicum, et exaltavit cornu tribulantis te (Thren. II, 17). Nonne evidenter futurum judicium Christi annuntiatur, sicut in psalmo quoque [PL15.1427A] praesenti declarari certum est. Oculus ergo praevideat quae ventura sunt, et ea aut profusione lacrymarum, aut erroris correctione detorqueat. Denique Hieremias flebat; quia malam causam impiae plebis susceperat, quae perfidiae pertinacia proprium negabat auctorem.

10. (Vers. 121.) David autem prophetico spiritu judicium praevidens Christi, in quo nemo innocens periclitabitur; nemo sceleratus eludet, bona fretus conscientia dicit: Feci judicium et justitiam: ne tradas me nocentibus me. Non quasi gloriosus ac insolens se ipse laudat, cum utique peritus legis, alterius magis quam proprio ore unumquemque laudandum esse non ignoraret. Non, inquam, praedicatarum jactantia est hic ulla virtutum, sed vitae innocentis [PL15.1427B] assertio jure praesumpta; ne dignus aestimaretur qui propter gravia peccata a Domino relinqueretur, et nocentium potestati traderetur. Defensio est igitur, non arrogantia, quando non excellentia aliqua honoris assumitur, sed formidabilis aerumna propulsatur. Denique Petrus hoc genere defensionis utitur dicens: Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: quid ergo erit nobis (Matth. XIX, 27)? In quo si dicti arrogantis decolor aliquis naevus fuisset, non tantum gratiae de Domini Salvatoris sententia retulisset (Ibid. 28); ut non solum minime subdendus ipse judicio, sed etiam judicaturus de aliorum meritis ipse nuntiaretur. Neque enim in judicio, si quis innocentiae suae tuendae gratia, quid fecisset aperiret, ad jactantiam potius quam ad defensionem [PL15.1427C] causae dictum aestimaretur. Aliud est dignum se praemio dicere, aliud indignum injuria.

11. Et tamen ille ipse philosophiae summus, ut aiunt, magister, cum accusaretur, interrogatus qua tandem poena se dignum putaret, respondisse fertur, ut in Prytaneo publico quotidie convivio susciperetur. Ille honorem usurpavit, hic praecavit aerumnam: ille gloriam arrogavit, hic humilitatem servavit. Nam quae major esse 1173 humilitas potest, quam ut conscius sibi judicii et justitiae reservatae, tradi potestati diaboli vereretur? Hominem se esse cognovit, impar sibi bellum adversum spiritalia nequitiae in coelestibus: raptum novit Enoch esse, ne malitia mutaret cor ejus: Noe inebriatum, Lot incestatum, sacerdotem primum ipsum Aaron cum [PL15.1427D] Maria sorore tentatum, leprae maculis aspersam Mariam primum, post, absolutam: Moysen pene internecatum, nisi circumcisione filii et ejusmodi sanguinis fusione Sephora mulier ejus omne ab eo periculum depulisset. His igitur commonitus exemplis [PL15.1428A] nequaquam se fortitudini suae credit: sed cauta humilitas divinum sibi precando adsciscit auxilium, petens ne tradatur nocentibus.

12. Scit enim auctorem esse principem mundi omnium delictorum. Ipse individuos proximorum irarum stimulis excitatos scindit affectus: ipse flammam accendit libidinis: ipse adolet avaritiae cupiditates; ut quo plus rapuerimus, amplius requiramus: ipse suggerit et ministrat fomenta luxuriae: ipse odia exasperat, et immodicae studium ambitionis inflammat. Quod vitium blandum in exordio, saevum in processu, nec fraternae germanitatis potuit contemplatione revocari. Dum dolet sibi gratiae coelestis ambitor fratrem esse praelatum, de sacrificio processit ad parricidium. Auctorem igitur incontinentiae [PL15.1428B] diabolum esse Apostolus docet: Ne tentet vos propter incontinentiam vestram (I Cor. VII, 5). Incentorem quoque a varitiae ipsum esse legimus, dicente Paulo: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli (I Tim. VI, 9). Et alibi: Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idololatria (Coloss. III, 5). In his enim diaboli voluntatem facimus, et exsequimur potestatem, qui per carnis istius desideria incentivum suae fraudis operatur.

13. Quemcumque ergo in vitiorum suorum possessione repererit, tamquam obnoxium suo juri vindicat. Adulterium quis facit, luxuriam exercet, aliena diripit; portio diaboli est: pudicus autem, et [PL15.1428C] continens, et misericors, Christi portio est. Christi ergo servum sibi non potest vindicare, nisi forte illapsum in vitia deprehenderit: nec tunc quidem vindicat, sed tamquam suum sibi tradi postulat. Ideo ergo dicit David: Feci judicium et justitiam, non ut arroget, sed excuset; ne quasi peccator deseratur a Christo. Exemplo sit nobis apostolica lectio quam ob rem unusquisque tradatur. Illum enim qui uxorem patris habuit, quia sic operatus est, tradidi satanae, dicit Apostolus (I Cor. V, 4 et 5): non ergo esset traditus, nisi opera fecisset diaboli. Unde non immerito recusat propheta nocentibus tradi, qui allegat non diaboli opera se fecisse, sed Christi; Christus enim dicit: Judicate pupillo, et justificate viduam (Esai. I, 17). Hoc est ergo: Feci judicium et [PL15.1428D] justitiam, in judicio non contempsi pauperem, non oppressi viduam, personam divitis non recepi, in omnibus operibus justitiam reservavi.

14. Judicii finis justitia est. In altero veritatis custodia, in altero fructus est aequitatis: utraque [PL15.1429A] 1174 tamen non privata virtus, sed publica. Nam immaculatum corpus a virili permixtione servare, et palmam castimoniae limoso in corpore usque ad Angelorum conversationem custodia integritatis evehere, utilitas privata, laus publica est: Frugi esse ac modestum, et sobriae parcitatis tenere mensuram probatur a pluribus, sed sibi soli proficit. Fortitudo in praeliis eminet, in otio friget: cujus opus in tempore necessarium, in voto adversum; malunt enim homines non pugnare, quam vincere. Sola justitia est quae omnibus temporibus, aliis potius nata quam sibi, quotidiano usu, et fructu publico, suo damno alienas custodit utilitates: quae nihil habeat utilitatis, et plurimum laudis. Hanc igitur Propheta praetendit ad sui meriti commendationem, [PL15.1429B] dicens: Feci judicium et justitiam: ne tradas me nocentibus me. Ubi justitia, ibi misericordia. Misericordia a peccato liberat. Quomodo ergo peccatoribus trador? Simile illud in Canticis: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos (Cant. V, 3 et 4)? Exui tunicam peccatoris, velamenque terreni: cur quasi peccator atque terrenus adjudicor? Lavi pedes meos, ne qua delicti sors posset adhaerere vestigio: cur das in me delinquentibus potestatem?

15. (Vers. 122.) Sequitur: Suscipe servum tuum in bono: non calumnientur me superbi. Quasi judicii et justitiae conscius, auctoritate prophetica progreditur; ut servum Domini se dicere non reformidet: servus enim Domini nihil debet alienis. Pretiosa haec [PL15.1429C] est servitus, quae virtutum constat expensis. Cur autem timet nocentibus tradi, aperit evidenter; quia calumniatores sunt, qui oderint veritatem: impugnent innocentiam, quia superbi sunt. Qualis enim adversum servulos Dei potest superbus esse, qui adversus Deum se exaltat, et dicit: In coelum ascendam: super sidera coeli ponam sedem meam: sedebo in monte excelso, super montes altos qui sunt ab Aquilone: ascendam super nubes, et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 13 et 14)? Quid igitur mirum, si gravare homines possit, qui pervicaci spiritu nec Deo cedit? Quomodo mensuram veritatis, et fidem in hominem reservabit, qui sacrilego, impudentique mendacio omnipotenti se Domino adaequandum esse promittit? Quomodo calumniatur singulis, qui totam [PL15.1429D] irritavit terram, concussit reges, posuit universum orbem desertum, et civitates destruxit: eos qui in abductione erant, non solvit?

16. Caveamus ergo ne muros animae nostrae destruat, ne propugnacula nostrae mentis diruat, ne super sidera thronum suum ponat. Ponit super sidera, quando electum decipit, quando justum circumvenit, cujus opera lucent sicut stellae in coelo. Nonne et Judas proditor inter caeteros audiebat: Vos estis lux hujus mundi (Matth. V, 14)? Nonne diabolus lumen ejus extinxit? Quin etiam quos non [PL15.1430A] potuerit circumvenire, calumniatur, invidens regni coelestis gloriam; ut quos illecebris suis a Christo non potuit separare, eos calumniis suis debiti honoris fructu fraudare conetur. Fugiamus ergo malos calumniatores, qui peccatum operantur in nobis, et ipsi nobis calumnias infestissima 1175 accusatione componunt, id quod ipsi fecerint arguentes. Ecce manus Domini parata est, quae te fugientem ab adversariis tueatur ac protegat. Pharao te in patribus tenebat superbus, immitis: fugisti ab eo, suscepit te manus Domini, et de periculis liberavit. Non dimisisset te Pharao, nisi tu ad Dominum confugisses. Dicebat Pharao: Dominum nescio, et Israel non dimitto (Exod. V, 2). Vides quam superbus? Merito ergo susceptus in bono est, qui malum fugit. Non [PL15.1430B] patitur ergo Deus in malo nos esse: suscipit in bono; nec patitur suos calumniis subjacere.

17. (Vers. 123.) Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae. Qui sint isti oculi considera, qui in Christum deficiunt, dum ejus praestolantur adventum, animae videlicet oculi non corporis, tota fidei intentione defixi; in eo enim quem diligimus, totis oculis occupamur, nec quidquam aliud videre delectat. Non potest hoc dicere nisi qui a mundanis sollicitudinibus et saecularibus voluptatibus intentionem omnem suae mentis avertit. Nam quomodo hoc dicit, qui theatralibus ludibriis occupatur? Sed ille hoc dicit, qui supra dixit: Averte oculos meos, ne videant vanitatem (Serm. V, v. 37). Qui autem sunt oculi qui deficiunt in eloquium Dei, [PL15.1430C] nisi oculi interioris hominis, obtutusque animae, qui tenduntur ut videant Dei verbum, et nimia intentione et exspectatione deficiunt in salutare Dei, defectum sui patientes, ut assumant quod verbi est?

18. Et quia eloquium Dei plerosque movere potest, ideo addidit: Eloquium justitiae; ut movere non debeat. Movere autem poterat, quia scriptum est: Major serviet minori (Gen. XXV, 23). Nam nisi ad mysterium accipias, naturae injuria est. Et, Dedi vobis praecepta non bona (Ezech. XX, 25). Ergo Deus mala dat praecepta. Et, Ego Dominus creans mala (Esai. XLV, 7). Sed et de praeceptis sic solvitur; quia infirmis non dare debuit perfecta praecepta, quae sustinere non possent. Quando audiret Judaeus: Dimitte omnia tua.... et sequere me (Matth. XIX, 21)? [PL15.1430D] Quando audiret Judaeus: Qui non tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non est me dignus (Matth. X, 38)? Sed haec perfectiora praecepta Evangelio reservata sunt. Et mala non creavit Deus, sed haec quae videntur nobis austera, verbera, mors et hujusmodi alia quae propter emendationem praescripta sunt noxiorum; justis enim non est lex posita, sed injustis. Nam si noxii nihil timerent, innocentes semper timerent.

19. Qui sunt igitur isti oculi qui deficiunt in salutare Dei? Diximus oculum suppliciorum esse, qui [PL15.1431A] praevidens futura supplicia peccatorum, gerendam annuntiet poenitentiam. Demonstravit hunc oculum Baptista Joannes dicens: Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Luc. III, 7 et 8). Ad baptismum enim Joannis veniebat, qui habebat oculum suppliciorum: ad Christi autem baptismum venit, qui videt gratiam. Hic enim oculus est quem Dominicae passionis umbra tuetur et protegit. Aliud ergo Ennon, aliud Ain. In Ennon baptizatur conscius gravium delictorum: qui autem purum oculum habet, gratiam suscipit spiritalem. Et imperfectae fortasse animae oculus suppliciorum est: 1176 perfectae autem oculus gratiarum est purior atque sincerior, qui significatur hac littera, ad quam justi [PL15.1431B] forma dirigitur; quia imperfecta peccati tantummodo judicium declinare desiderat, perfecta vero meritum regni coelestis acquirere. Praesumimus tamen quod utrumque oculum una anima habeat, et oculum suppliciorum, et oculum gratiae: laevum oculum suppliciorum, dexterum gratiae; quia non a primo homines possunt esse perfecti, sed per processum virtutis ascendunt. Ante igitur unaquaeque anima quasi ad baptismum Joannis venit; ut praemittat poenitentiam delictorum: et in processu paulatim ubi peccata sua defleverit, spiritali abluta baptismate, Christi accipit sacramentum. Unde videtur et in Canticis Canticorum Ecclesia praedicari, cui dicitur: Cor nostrum cepisti, soror mea Sponsa, cor nostrum cepisti uno ab oculis tuis (Cant. IV, 9); ut iste oculus [PL15.1431C] gratiae sit, qui Christi sibi pleniorem acquisiverit charitatem.

20. Plerique tamen hoc loco accipiunt duos oculos Ecclesiae: unum qui mystica videat, alterum qui moralia; eo quod sancta Ecclesia non solum moralium teneat disciplinam, sed etiam coelestis doceat secreta mysterii. Unde dictum est de ea: Oculi tui sicut columbae, extra taciturnitatem tuam (Ibid., 1), quod et spiritaliter videat, et noverit tempus tacendi esse, et tempus loquendi; ut in tempore sermonem suum proferat, ne importunitate loquendi peccatum possit incurrere.

21. Habet ergo oculos columbae ad similitudinem Christi; quia et de ipso lectum est: Oculi tui sicut columbae super abundantiam aquarum latae in lacte, [PL15.1431D] sedentis super plenitudinem (Cant. V, 12). Baptizat in lacte Dominus, id est, in sinceritate. Et isti sunt qui vere baptizantur in lacte, qui sine dolo credunt, et puram fidem deferunt, ut immaculatam induant gratiam. Ideo candida Sponsa ascendit ad Christum; quia in lacte baptizata est. Ideo mirantur eam Virtutes et Potestates, dicentes: Quae est haec quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 7)? Ante paululum dicebat, Nigra sum (Cant. I, 4): nunc dealbata cernitur, et ascendit ad coelum, et innixa Dei Verbo, alta jam penetrat. Nec immerito illic aquarum [PL15.1432A] abundantia, ubi Christus; ut mens humana repleri cupiat. Has sitit aquas cervus, quas cum biberit, sitire non possit. Has aquas sitivit Propheta, cum dixit: Sitivit in te anima mea (Psal. XLI, 3). Sedet ergo Christus super abundantiam aquarum, et super plenitudinem. Et ideo qui baptizatur in lacte, dicit: Et nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16). Unde et oculus suppliciorum non alienus est ab Ecclesia; quia etsi baptizabat Joannes in Ennon, baptizabat juxta Salim, ubi erat aquarum abundantia, duodecim fontes, et septuaginta Palmarum arbores (Joan. III, 25).

22. Hos fontes habet Ecclesia, hoc est, in veteri Testamento duodecim patriarchas, et in novo duodecim apostolos. Ideoque dictum est: In Ecclesia [PL15.1432B] benedicamus Dominum Deum de fontibus Israel (Psal. LXVII, 27). His fontibus ante perfunditur quicumque Christi mysteria sacrosancta consequitur; isti enim fontes ex aeterno fonte manantes, toto orbe fluxerunt. Ubi isti fontes, ibi ascensio animarum. 1177 Denique Salim interpretati sunt, Ipsum ascendentem. Ille enim vere ascendit, qui propria peccata deponit. Hoc igitur verbo purificatoriae sanctificationis usus exprimitur. Unde etiam bene in Canticis Christus dicit ad Ecclesiam: Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt a lavacro, quae omnes gemellos creant, et infecunda non est in eis (Cant. IV, 2). Quod specie tenus de capris dicitur, mystice autem de Ecclesiae grege.

23. Nec vilia tibi videantur ista animalia. Denique [PL15.1432C] audi quae de his sanctus loquitur Spiritus: Capillamentum tuum ut grex tonsarum, quae revelatae sunt a monte Galaad. Dentes tui ut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro (Cant. VI, 4 et 7). Vides quod in altis grex iste pascitur, audax in monte. Itaque ubi aliis praecipitia, ibi capris nullum periculum: ubi aliis periculum, ibi gregis hujus alimentum, ibi cibus dulcior, ibi fructus electior. Spectantur a pastoribus suis dumosa de rupe pendentes: ibi luporum incursus esse non possunt, ibi fecundae arbores fructum integrum subministrant. Cernere licet uberi lacte distentas super teneram sobolem materna pietate sollicitas. Ideo elegit eas Spiritus sanctus quibus coetum venerabilis Ecclesiae compararet.

24. Et ut mystice audias: capillamentum Verbi [PL15.1432D] est altitudo et eminentia quaedam justarum animarum, quoniam sensus sapientis in capite ejus. In altitudine enim cogitationis humanae certum est esse sapientiam. Et quemadmodum tondentur caprae, ut superflua deponant: ita etiam tonsarum animarum gregem, hoc est, multarum animarum virtutes habet sancta Ecclesia, in quo grege nihil possis insensibile reperire, nihil superfluum; quoniam fides sapientes fecit, spiritalis autem gratia ab omni superfluorum labe mundavit.

25. Merito igitur revelatae sunt animae justorum, [PL15.1433A] et revelatae a monte Galaad, hoc est, a transmigratione testimonii; eo quod a Synagoga ad Ecclesiam testimonium coeleste migravit. In hoc itaque monte nascitur thymiama, resina, et caeteri odores, quos negotiatores illi Ismaelitae, ut habes in primo libro Testamenti veteris, deferebant (Gen. XXXVII, 25). Hos odores habet Ecclesia, quos mercatores ex gentibus congregati, fide et devotione vexerunt. Itaque sicut caprae bonis refectae cibis, et solis calore vernantes, lavantur in flumine, et exsultantes mundae resurgunt de flumine: ita animae justorum ascendunt ab spiritali lavacro.

26. Istae sunt vere quae geminos creant, in quibus non est infecunditas aliqua virtutum, sterilitas ulla meritorum. Bene geminos creant; quia congeminant sensus suos. Unde habes in Proverbiis scriptum: [PL15.1433B] Et tu scribe haec tibi tripliciter, in consilio, et in cognitione (Prov. XXII, 20). Triplicem praemisit scriptionem, et duo subdidit, consilium et cognitionem: sed cognitio gemina est: una incorporalium, altera corporalium.

27. Diximus de fecunditate: dicamus de dentibus. Nam et navigantes plerique, et properantes 1178 itinere terreno, ubi viderint speciosum aliquem locum, delectationis gratia demorantur, pascunt oculos, animumque allevant; nec mora ulla commeandi putatur, sed gratia: ita et nobis pulcherrimos dentes justarum animarum considerare cordi est. Docuit enim Scriptura pulcherrimos dentes esse justorum, dicens secundum litteram quidem de patriarcha Juda, spiritaliter autem de Christo: Hilares oculi [PL15.1433C] ejus a vino, et dentes sicut lac (Gen. XLIX, 12). In quo non utique carnis humanae officia, sed divinae gratiae munera praedicavit. Docet igitur exemplum, dentes non esse praetereundos, ubi de oculis dixerimus.

28. Qui sunt igitur justarum dentes animarum, nisi qui informem ac durum accipientes cibum, vel frigidum plerumque, vel supra modum calentem nunc comminuunt, nunc fovent, nunc temperant, prout qualitas fuerit alimentorum? Dura comminuunt, ne asperitas litterae in veteri Testamento, et saecularis intellectus rigor, nisi fuerit spiritali dente resolutus, vitalia ipsa interclusis ciborum salutarium meatibus, et gulam quamdam animae incuriosa edacitate suffocet. Par est igitur ut dividas primum, si solida tibi videtur esca quae sumitur, et distinguas [PL15.1433D] eam, atque emollitam sine noxa aliqua animae in omnia ejus membra naturali divisione transfundas; ut vitalem succum omne ejus corpus epuletur. Nihil cadaverosum, nihil mortuum ore tuo sumas, ne dicatur: Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. XIII, 3): sed vivum haurias verbum; ut in tuae mentis visceribus possit operari.

[PL15.1434A] 29. Hi dentes super lac candidiores, quia dentes justorum sunt. Denique cum omnes in Moyse baptizati in nube et in mari patres nostri fuerint, non otiose tamen scriptum est, quia Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 3 et 4); ut istis sanctorum dentibus major quidam fulgor accederet, quos post transitum maris Rubri, myrrhae fontis amaritudine per ligni gratiam temperata (Exod. XV, 25 et 27), cognoscimus esse mundatos, deinde duodecim fontium potu, postremo petrae spiritalem undam vomentis irriguo; petra enim erat Christus. Ideo et manna manducaverunt (Num. XX, 11); ut toties abluti manducarent panem, ut scriptum est, angelorum (Psal. LXXVII, 25). Nunc quoque in Evangelii [PL15.1434B] mysteriis recognoscis, quia baptizatus licet toto corpore, postea tamen esca spiritali potuque mundaris.

30. Merito ergo David et oculos interiores purificatos, et dentes tamquam illuminatos spiritalium dentium candore sermones profert dicens: Feci judicium et justitiam (Sup. v, 121). Ille est enim verus dentium fulgor, ubi bene sibi consciae mentis resonat canora confessio. Ille mundus oculus, quem peccatorum gravium trabes nulla depresserit: quem purgamentorum levium festuca nulla turbaverit. Iste oculus in verbum justitiae defecit. Qui enim Christo adhaeret, unus est spiritus (I Cor. VI, 17). Et Balaam petebat ut anima sua deficeret in animis justorum (Num. XXIII, 10), id est, ut proprii oblivisceretur [PL15.1434C] erroris: 1179 quod suum erat, deponeret: quod justitiae et aequitatis, assumeret. Sed progrediamur ad caetera.

31. (Vers. 124.) Sequitur: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justitias tuas doce me. Praestruxit viam, et commendationis suae incrementa praesumpsit. Supra poposcit ne nocentibus traderetur (Sup. vv. 121 et 122): iterum petiit ut susciperetur in bono; ne calumniarentur ei superbi, hoc est: Non declino judicium, sed calumniam perfidorum; illi enim judicare nesciunt, calumniari sciunt. Ad te confugio, qui nosti repraesentare judicium. Et bene non vult calumniatoribus tradi; multa enim Job passus est justus, postquam traditus est nocenti. Sed difficile fuit illud et grande certamen (Job. II, 6), [PL15.1434D] quod nisi Job nimia patientia haud facile quisquam superare potuisset; tamen ille non totus est traditus, sed meliore exceptus est portione. Qui dicit: Non tradas me (Sup. v. 121), quae majora sunt comprehendit. Plus autem in anima, quam in carne sumus; justis enim dicitur: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 9). Tradi ergo animam [PL15.1435A] suam recusat, qui corpore sicut aranea tabescebat (Psal. XXXVIII, 12).

32. Hoc igitur loco, majore quodam familiaritatis usu potiora praesumens, ait: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justitias tuas doce me. Misericordiam sibi deferri poscit, justitias doceri. Alibi quoque, hoc est, in posterioribus habes hunc sensum: Et ne intres in judicium cum servo tuo (Ps. CXLII, 2). Etenim nostrorum conscii peccatorum, misericordiam magis petere Dei nostri, quam justitiam implorare debemus. Alia veniam largitur: alia examen impertit. Quae spes hominibus certandi apud eum, quem occulta non fallunt, quem latere peccata non possunt? Ideoque sciens ejus potentiam, qui hominem non timeret, ait: Tibi soli peccavi (Psal. L, 6). Non potest hoc justus negare; quia nemo sine [PL15.1435B] peccato: non potest rex, quia etsi leges in potestate habet, ut impune delinquat; Deo tamen subditus est: immo plus ipse debet, cui plus commissum est.

33. Hoc ergo dicit: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam; quia etsi quid boni feci, plura debeo quasi servus. Non uno facto servus absolvitur; quia nemo servum habens arantem, aut oves pascentem, dicit illi: Transi, recumbe; sed dicit illi: Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi.... Numquid gratiam habet servus, si fecit quod imperatum est ei (Luc. XVII, 7 et 8)? Ergo et cum fecerimus quod nobis imperatum est, non statim nos exaltare debemus, sed magis humiliare; quia non statim si aliquid fecimus, implevimus omnia servitutis obsequia. Quis tanta naturae munera, vitae salutisque [PL15.1435C] servatae divina beneficia digno possit aequare servitio? Quis potest solvere quod accepit? Ideoque sciens omnia, misericordiam petit potius quam audientiam: Quoniam, inquit, non 1180 justificabitur in conspectu tuo omnis homo vivens (Psal. CXLII, 2).

34. (Vers. 125.) Quintus versiculus sequitur: Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, et scibo testimonia tua. Intellectus spiritale munus est; et ideo quod Dei est, a Domino postulatur. Nec quasi extraneus poscit, qui servum se confitetur. Bene ait: Servus tuus sum. Servus enim voluntatem domini sui facit. Servus quaerit servitutis stipendia, remunerationem sperat. Servus Domini non potest idem esse servus peccati: et ideo intellectum sibi dari poscit, ut sciat cavere peccatum. Habebat quidem intellectum, [PL15.1435D] sed non ut redundare sibi crederet: uberiorem requirit.

[PL15.1436A] 35. Est autem et intellectus naturae, et est intellectus non bonus. Ideo et Salomon ait: Intellectus autem bonus dat gratiam (Prov. XIII, 15). Nam si omnis intellectus bonus esset, non opus fuisset additamento. Jure gratiam Domini sui quaerit, aliter enim scire non potest secreta Domini, nisi intellectus spiritalis munus acceperit. Habes hoc in Hieremia: Notum mihi fac, Domine, et scibo (Jerem. XI, 18); quia nisi Deus notum fecerit hominibus mysterium suum, scire non possumus.

36. (Vers. 126.) Sequitur versiculus sextus: Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam iniqui. Bene ait tempus faciendi esse; Est enim tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccles. III, 7). Sed loquendi tempus advenit: ac per hoc Dominici adventus tempus jam esse memorat; ut quia Legis facta [PL15.1436B] est praevaricatio, veniat finis Legis, et consummatio ejus, et plenitudo Dominus Jesus, qui donet hominibus universa delicta: et abolito chirographo debitorum, absolvat omnes et liberet peccatores. Tempus est faciendi, ut si ingravescente aegritudine alicujus incommodi, curras ad medicum, ut citius veniat; ne postea subvenire non possit. Medicus enim tunc amplius desideratur, cum gravis incubuerit aegritudo languenti. Ergo cum videat in Spiritu sanctus Propheta praevaricationes populi, luxuriam, delicias, dolos, fraudes, avaritiam, temulentiam, quasi pro nobis interveniat, currit ad Christum, quem solum tantis sciebat subvenire posse peccatis: urget ut veniat, nec patitur fieri moras. Tempus, inquit, faciendi, [PL15.1436C] Domine, hoc est, ut pro nobis crucem ascendas, mortem subeas. Totus in periculum ultimum mundus urgetur: veni ut tollas peccatum mundi. Veniat vita morientibus: veniat resurrectio jam sepultis. Factum tuum subveniat; quoniam nec tua praecepta prodesse potuerunt. In Lege praeceptum est, in Evangelio ministerium.

37. Caecus omnis populus proprium non videbat auctorem. Claudus erat mundus, et titubante vestigio fidei fluctuabat. Non erat malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam. Omne patrimonium suum in medicos erogaverat mulier illa Evangelica (Luc. VIII, 43), speciem habens congregationis 1181 humanae, quae coibat ex gentibus: nec fluentem sanguinem, [PL15.1436D] et inveteratae passionis lethale profluvium poterant saeculi hujus medici restringere. Principis [PL15.1437A] populi posteritas interierat, et omnis occiderat ejus haereditas. Videns haec Propheta, dicit ad Christum: Tempus faciendi, Domine: non jubendi, inquit, sed faciendi; quia non legatus neque nuntius, sed Dominus salvaturus erat populum suum. Et ille quidem tempus sciebat, et non differebat: sed nos nesciebamus quo melius tempore subveniret.

38. Aut fortasse vult a nobis admoneri, vult rogari: immo si rogatus fuerit, ante tempus venit. Venit ad ficulneam: et ante horam venit, ut dicit ad matrem. Illa rogabat pro nobis, illa festinabat, dicens: Vinum non habent, fili. Respondit Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea (Joan. II, 3 et 4). Et mater quae sciebat ejus affectum, dicit ministris: Quodcumque dixerit vobis [PL15.1437B] facite (Ibid., 5). Jesus quoque qui horam suam venisse negaverat, fecit quod ante differebat; nam omnia Deus suo tempore fecit. Quidquid facit, non est extra tempus: sed totum opportunum est, quod fecerit: et mihi tempore suo advenit; omne enim tempus opportunum saluti, nihil praeproperum pro salute periclitantium: sed volebat exspectare adhuc Synagogae correctionem. Ideo ante tempus ad ficulneam venit (Marc. XI, 13), hoc est, cito Judaeis venit, opportune gentibus: cito venit perituris, commode credituris.

39. (Vers. 127.) Sequitur versus septimus: Propter hoc dilexi mandata tua super aurum et topazion. Lex annuntiatrix Christi est: praecepta ergo Legis spem futurorum bonorum deferunt, mandatum est [PL15.1437C] enim Domini: Attende tibi, ne derelinquas levitem per omne tempus quo vixeris super terram (Deut. XII, 19). Quis est iste levites? Intelligis si consideres quis sit ille qui venit ministrare, qui sacerdos est in aeternum. Aliud mandatum ait: Custodi mensem novorum, et facies pascha Domino Deo tuo (Deut. XVI, 1). Et infra: In loco quem elegerit Dominus Deus tuus invocari nomen suum, ibi occides pascha vespere ad occasum solis in tempore quo existi de Aegypto (Ibid., 6). Ergo mandata Dei habent futurae redemptionis indicia, resurrectionis insignia; ideo super aurum et topazion memorat sibi esse dilecta. Quid enim salute gratius, resurrectione pretiosius?

40. Vel quia quae stulta sunt mundi, Christus [PL15.1437D] elegit; ut quoniam per sapientiam mundus non cognovit [PL15.1438A] Deum, per stultitiam praedicationis salutem afferret credentibus; ideoque ait: Super sapientiam operationis coelestis, et mundanae constitutionis, et super ornamenta solis et lunae, stellarumque pretiosa monilia, dilexi obaudientiam Dominicae passionis. Plus enim redimendo 1182 mihi contulit, quam creando; tunc enim sine sensu natus sum, nunc cum voluntate servatus. Sed non quicumque dicit: Dilexi mandata tua super aurum et topazion. Non dicit avarus, qui auro incubat, divitiis inhiat, ornamenta desiderat: sed ille dicit, qui potest dicere: Argentum et aurum non habeo (Act. III, 6); quoniam non requiro, quoniam nihil mihi aurum prodest: praeceptum autem et mandatum coeleste me redemit.

41. Diximus continentiam sensus, nunc de topazio [PL15.1438B] lapide exprimamus historiam. De quo invenimus scriptum in historia Xenocratis, qui scripsit quasi lithosnomon, nasci eum vel inveniri circa Thebaidis civitatem alabastrum vel topazion, ut aliqui putant; unde et nominatus est ab eo in quo gigneretur loco. Sunt autem qui putaverint insulam nuncupari Topazion ad quam appulsos Troglodytas: orta subito commotione maritima, eo quod navium usum non haberent, regredi nequivisse. Deinde plurimo immorantes tempore, in insula invenisse lapidem, et delectatos colore ejus repetisse domum, et Arabis negotiatoribus advenientibus vendidisse: ab illis emisse Philonem, et ad matrem Ptolomaei secundi, cui nomen erat Berenice, ab ipso esse perlatum: illam autem quamvis regalibus ornamentis [PL15.1438C] abundaret; supra modum tamen colore ejus stupefactam elaborasse ut diutius species tam pretiosi lapidis non lateret: ideoque studio ejus quaesitum lapidem, in usus frequentiores venisse.

42. Diximus quomodo innotuerit topazion lapis, nunc expressius de ejus qualitate dicamus. Duorum colorum est in hoc lapide κρᾶσις, hoc est, quaedam temperata permixtio. Πρασοιδὴς et chrysopa similis chrysopraso, secundum utrumque velut quasdam extendens colorum figuras, et plenius quidem a peritis fertur extendere. Est autem parichrus, et satis purus: et chrysochrus, et pinguis, resplendenti similis, maxime cum solis splendore percutitur. Est etiam pulcherrimus et mirabilis super omnes chrysoprasos [PL15.1438D] magnitudine, et, ut dixi, visu pinguior. Natura [PL15.1439A] hujusmodi, ut si polire et levigare eum velis, asperetur magis, et usu minuitur. Est autem quodam genitali operae naturae euglyphus, hoc est, bene insignitus atque mirabilis: et ut summo studio dignus haberetur, difficile invenitur: et repertus, raro tamen in usu hominum est, quasi is quem dives regina mirata sit.

43. Sed jam sicut Troglodytae illi quasi pretio suae remansionis invento, repetierunt domum, ita et nos emolumento morae hujus recepto redeamus eo unde divertimus. Nec par est nos ornamentis regiis diutius sermonis nostri quaedam 1183 admovere brachia; cum habeamus in manibus crucem Christi, quam admonet Propheta super aurum et topazion praeferendam, quae ab omni errore culpaque revocat [PL15.1439B] et corrigit. Quis enim justorum non ambiat Christi in morte solatium, in resurrectione consortium? Quis non reflectat gradum, quando audiat sibi superiora omnia peccata donari? Propter hoc enim plerique a conversionis studio revecari solebant, quod delictorum suorum conscii, nullam spem veniae praesumerent: et in Ecclesia quanto sanctiora praecepta, tanto sine venia putarent esse peccata.

44. (Vers. 128.) Ideoque ait octavo versiculo: Propterea ad omnia mandata tua corrigebar: omnem viam injustam odio habui. Merito corrigebatur, quoniam diligebat; charitas enim operit multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8). Vide quanta operiat, quanta corrigat. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est [PL15.1439C] ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas numquam excidit (II Cor., XIII, 4 et seq.). In inferioribus tria perfecta posuit, spem, fidem, charitatem: majorem autem dixit charitatem, et recte; Charitas enim omnia sperat, omnia credit (Ibid., 13). Cum igitur spes et fides in charitate sint, non est dubium quod major charitas sit. Et bene sibi respondit Propheta. Supra enim dixit: Lex Domini irreprehensibilis, convertens animam (Psal. XVIII, 8). Si Lex animam convertit; utique qui diligit, Legis dilector est. Deinde in hoc ipso centesimo decimo octavo psalmo primum posuit: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Sup. [PL15.1439D] v. 1). Si immaculatus est qui in lege Dei ambulat; utique convertitur, qui diligit Dei legem. Ergo si Lex immaculatum facit, recte charitas multitudinem operit peccatorum; quia plenitudo Legis charitas est.

45. Omnem, inquit, viam injustam odio habui. Si is qui praecepta justitiae diligit, facit illa quae diligit; utique is qui odit iniquitatem, non facit quod exosus [PL15.1440A] est. Nec immerito ad omnia praecepta Domini corrigitur, qui omnem viam odit iniquitatis. Nam nisi omnem viam iniquitatis oderis, non potes in omnibus praeceptis Dei corrigi. Potest enim fieri ut aliquis se temperet a crudelitatis horrore; lubrico tamen deceptus amore meretricis, et semitas incontinentiae juvenilis ingressus, impressum semel non queat revocare vestigium. Multos enim vitia blandiora decipiunt, et contra avertit a se plurimos tristis et nimium severa crudelitas. Sed juventus ad amorem liberior, ad lapsum incautior, ad infirmitatem fragilior, ad correctionem durior est. Alius se restringit a luxuria: sed avaritiae cupiditate raptatur. Plerumque enim peccata hujusmodi sunt, ut si alterum declines, incurras alterum: et naturae usus adjuvat [PL15.1440B] infirmitatem. Odisti luxuriam quasi frugi, sed frugalitatis studio habendi cupiditas frequenter irrepit. Avaritiae ipsi rapina est subdita. Et quanto tolerabilius est propria profundere, quam aliena diripere! Sunt qui metuentes 1184 aliquid proprio minuere de censu, etiam inopi sumptum negent, et misericordiam detrimentum putent. Sunt qui degenerem vitantes ignobilitatem, flabro saecularis ambitionis agitentur, et sicut quassatae arundines huc atque illuc ferantur incerti. Sunt etiam qui dum majorum suorum statum sequuntur, veluti digna conversatione contenti, ne errores quidem patrios existiment declinandos; ut fide mutandam perfidiam non arbitrentur: cum in melius mutare propositum non levitas, sed virtus: neque culpa, sed gratia sit. Alius [PL15.1440C] circensibus ludis, aut theatralibus sollicitatus voluptatibus, aut caeteris vanitatibus occupatus, Ecclesiam non frequentat: alium ruris quieta delectant, eaque causa ad Ecclesiam rarus accessus est. Itaque diverso usu in eumdem indevotionis errorem uterque concurrit. Sed qui omnem viam iniquitatis odit, ad universa corrigitur et emendatur. Et bene posuit, Viam iniquitatis; ille enim facilius iniquitatem declinat, qui vias ejus non fuerit ingressus.

SERMO DECIMUS SEPTIMUS. Phe

1. Phe littera decima septima, quae latine significat, Erravi, sive, Os aperui. Merito ergo haec lacrymabilis series psalmi subjecta est huic litterae: Respice in me, et miserere mihi..... et non dominetur [PL15.1440D] mei omnis iniquitas. Faciem tuam illumina super servum tuum (Infra, vv. 132, 133 et 135); ut ei qui erat in umbra mortis, populo coelestis misericordiae lumen oriretur, adveniret Christus remissio peccatorum, captivorum redemptio, subsidium laborantium. Sed quia venire tardius desiderantibus videbatur: Exitus, inquit, aquarum deduxerunt oculi mei (Infra, v. 136).

[PL15.1441A] 2. In Hieremiae quoque Threnis lacrymabilior series sub hac littera est: Expandit Sion manus suas: non est qui consoletur eam (Thren. I, 17). Dignam remunerationem recepit; ut quae expandentem manus audire neglexit, et sub alas ejus succedere, ipsa postea expanderet manus, et consolantem invenire non posset. Nam etsi ante adventum Domini Hieremias captivitatem Judaeorum a Babyloniis illatam deflere videatur, tamen prophetico spiritu istam magis captivitatem praevidens, qua eos intelligibilis Babylonius in perpetui erroris vincula subjecit, et domesticae virtutis extorres de statu paternae devotionis eliminans, longinquae affecit peregrinationis exsilio, miserabili dolore deplorat. Nulla enim patria verior quam fides, quae eos qui longe erant, [PL15.1441B] prope esse fecit, et advenis atque peregrinis civitatis supernae jura connexuit, sicut scriptum est: Ergo jam non estis advenae, atque peregrini: sed estis cives sanctorum et domestici Dei (Ephes. II, 19).

3. Alibi quoque Hieremias dicit sub hac littera: Aperuerunt in te os suum omnes inimici tui, sibilaverunt, fremuerunt dentibus, et dixerunt: Deglutivimus eam; tamen haec est dies quam sperabamus, invenimus eam, vidimus eam (Thren. II, 6). Et hic sicut Judaeorum populus os aperuit in Christum, quemadmodum 1185 in vigesimo primo psalmo de ejus passione legisti, quod aperuerunt os suum maledicentes (Psal. XXI, 14): dignae sortem remunerationis agnoscis; ut ipsi ab inimicis suis talia sustinerent, et fremeret in eos dentibus intelligibilis ille peccator [PL15.1441C] diabolus, sicut leo rugiens, et requirens quem devoraret. Isti igitur non dixerunt: Benedictus Dominus qui non dedit nos in capturam dentibus eorum (Psal. CXXIII, 6); quia sperandum de Domino non putaverunt. Ergo excidium eorum diabolus quod praesumebat, invenit. Deglutivit eos; quoniam deerat pastor offensus, qui extraheret de ore leonis crura ovis, aut cartilaginem.

4. Sequi noluerunt, audire noluerunt: ideo decedente pastore, vestigia eorum atque aures suis faucibus occupavit; quia faciem sanctorum non receperunt, et nobilibus misericordiam non dederunt (Thren. IV, 16), ut tertio Hieremias sub hac littera dicit in Threnis. Qui erant nobiles, nisi qui non secundum obscuram hanc vitam, sed in lumine sanctitatis egerunt. [PL15.1441D] Et omnibus quidem misericordia inopibus jure debetur: sed major quidam, cum ex divitibus atque nobilibus in ultimum statum atque egestatis necessitatem aliquos aerumna dejicit, miserationis pulsat affectus.

5. Hieremias ergo flebiliter satis dolet, utpote qui [PL15.1442A] perpetuae aculco mortis deploraret amissos: David vero moderate, quasi qui obreptionem doleret erroris, remedium non desperaret correctionis; ut contristaretur, non absorberetur.

6. (Vers. 129.) Denique confirmatus sobrietate poenitentiae, et spe veniae provocatus, sic coepit: Mirabilia testimonia tua, propterea scrutata est ea anima mea. Moralis oratio, ut quoniam eum puderet erroris, Deum tamen propriae miserationis testimoniis conveniret. Hoc est dicere: Ego in exordio sermonis loquens mea peccata, non audeo levare oculos meos ad te Deum vivum: sed tu, Domine, me ad sperandam veniam tantarum indulgentiarum titulis provocasti. Mirabilia testimonia tua: cum in Abraham non lapsu incuriae juvenilis offensus es: dum [PL15.1442B] monuisti ut Chaldaeorum errores, patriam, cognationem relinqueret, et evocatum virtutis exercitiis erudisti. Cum Hebraeorum populum a paternae studio nobilitatis aversum, et viles escas Aegypti super divina munera praeferentem, non solum solidatis Rubri maris fluctibus liberasti: verum etiam triumphis plurimis evexisti ad gloriam, et uberis terrae possessione donasti ad quietem. Te fotus securitate deseruit: te bellorum acerbitate depressus invocavit; et ut injurias tuas obliviscereris, emeruit. Te Jesus Nave ducem sibi coelestis militiae venisse cognovit. Te populus triumphator ut Madian sibi dominaretur, offenderat: te ut Madian vinceretur, oravit. Tibi in Saul rege non obtemperavit, ut de eo alienigenae triumpharent: tibi, David praeeunte, servivit, ut de [PL15.1442C] alienigenis victoriam reportaret. Ego quippe pastor malignum feci, et confessione peccati veniam reportavi. Pulcherrimus itaque versiculus ad martyrum cohortationem. 1186 Denique prophetica anima sic proficit in melius, dum mirabile credit Dei testimonium: et quia credidit, diligenti indagine quaesivit. Profectum quaeris, agnosce ex his versiculis qui sequuntur.

7. (Vers. 130.) Manifestatio sermonum tuorum illuminat me, et intellectum dat parvulis. In Evangelio, cum mitteret discipulos suos Joannes ad Dominum Jesum, dicebat: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 3)? Respondit Jesus caecos videre, claudos ambulare, audire surdos; hoc enim [PL15.1442D] adventus sui testimonium fore, per Esaiam prophetam significaverat (Esai. LXI, 1). Haec ergo quae annuntiavit per prophetas, in Evangelio manifestavit: et quod ipse locutus est per prophetas, in Evangelio ipse complevit. Ipsius ergo sermo erat propheticus sermo, sicut habes scriptum: Audi, coelum, et percipe [PL15.1443A] auribus, terra; quoniam Dominus locutus est (Esai. I, 2).

8. Intellectus ergo datus est etiam his qui perfectam sapientiam non haberent, dum muti loquuntur, mortui resuscitantur. His enim signis intellectum est ab iis qui rudes erant, et adhuc quasi in cunabulis fidei constituti, ut erat populus nationum, ipsum venisse qui exspectabatur. Illuminat igitur fidei claritate, resurrectionis suae gloria, et divinorum operum potestate: Et intellectum dat parvulis. Quibus utique, nisi de quibus in Evangelio gratias agit Patri, in eo quod ipse operabatur Filius, quod mysteria sua Deus abscondisset a sapientibus, et parvulis revelasset (Matth. XI, 25): ostendens citius plebem ex gentibus, vel status inferioris viros, quam scribas et [PL15.1443B] principes Judaeorum, et divites hujus saeculi credituros? Ideo, Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11): pauper autem clamavit, et exauditus est.

9. (Vers. 131.) Sequitur tertius versiculus: Os meum aperui, et duxi spiritum; quoniam praecepta tua concupiscebam. Habemus in Evangelio quod Dominus Jesus aperuit os suum, cum benedictiones ediceret (Matth. V, 2). Sed ille os aperuit, ut daret aliis spiritum: David aperuit, ut acciperet. Denique Jesus dicit: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22); Jesus dicit: Dilata os tuum, et adimplebo illud (Psal. LXXX, 11): hoc homini dicit; plenitudo enim Christus est. Qui implet omnia, implet os tuum. Scribe ergo quae dicit in latitudine cordis tui, hoc est, os tuum clamet ad Dominum. Clamat os tuum, et cum [PL15.1443C] tacet: sicut et Moyses cum taceret voce, clamabat spiritu (Exod. XIV, 15). Ab hominibus non audiebatur, apud Deum personabat; est enim interioris clamor affectus, qui auditur e coelo. Anna quoque cum oraret, tacita clamabat (I Reg. I, 13): labia non movebat, et interiori voce piae mentis excitabat Jesum. Denique cum effectu rediit, quae cum silentio precabatur; quia clamabat in ea Spiritus Dei, qui etiam tacentibus nobis clamat: Abba pater (Rom., VIII, 6).

10. Intellige ergo quid os sit: utrum cor, an interioris hominis habitus. Habet os anima, quae habet membra. Hoc os aperi non solum Christo, sed etiam Christi discipulo, qui os suum Christo implendum praebuit; et ideo dicit: Os nostrum patet 1187 ad vos, o Corinthii: cor nostrum dilatatum est (II Cor. [PL15.1443D] VI, 11). Ideo imitatores nos sui esse debere admonet (Philip. III, 17), sicut ipse Christi est. Qui sanctior est, Christo aperuit os suum: qui inferior, Apostolo. Prius propheta legitur, et apostolus, et sic Evangelium, in quo verba lucida, sed validiora praecepta. Lex dicit: Diliges proximum tuum (Levit. XIX, 18); et Evangelium dicit tibi: Diliges inimicum tuum (Matth. V, 44).

11. David ergo quasi perfectus propheta os suum Christo aperuit; et ideo in parabolis aperuit os [PL15.1444A] suum (Psal. LXXVII, 2). Aperuit os, duxit spiritum. Merito ergo ait: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua; super mel et favum ori meo (Sup. v. 113)! Sponsa Christi os suum Sponso aperuit: percepit omni melle dulciora praecepta. Et ideo testata est, dicens: Fauces ejus dulcedinis, et totus desiderium (Cant. V, 16). Delectata igitur tenuit eum, et non dimisit eum. Et introduxi, inquit, eum in domum matris meae, et in secretum ejus, quae me concepit (Cant. III, 4). Fortasse domus est, in qua praefulget moralium disciplina: secretum autem illud est, in quo sunt altiora mysteria. Merito ergo concupiscebat praecepta Domini, in quibus divinae gratiae mella redolebant. An non omni melle dulcior peccatorum remissio? Nonne omni flore gratior resurrectio mortuorum?

[PL15.1444B] 12. (Vers. 132.) Quartus versiculus: Respice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum (Exod. XIV, 24 et 25). Pulchre addidit: Respice in me, et miserere mei (Gen. XIX, 21); quia respicit et iratus, ut respexit super castra Aegyptiorum, et ligatis axibus curruum, omnes eos dejecit in fluctus. Respexit super Sodomam et Gomorrham, quarum utraque peccatorum suorum luitura supplicium, divinae pretium solvit offensae. Scriptum est etiam: Aspicit super terram, et facit eam tremere (Psal. CIII, 32). Et contra, Respexit super munera Abel: super Cain autem munera non respexit (Gen. IV, 4 et 5). Quo exasperatus Cain, parricidali crimine cruorem fratris effudit.

13. Quid sit autem respicere Deum, evidentissime [PL15.1444C] illo testimonio declaratur: Quia respexit super filios pauperum, et non despexit preces eorum (Psal. CI, 18); oculus enim Domini non aspernatur justorum munera. Denique oculos nostros cum in aliquem movemur, avertimus; quasi indignum eum aspectu judicemus, quem oderimus affectu.

14. (Vers. 133.) Sequitur versus quintus: Gressus meos dirige secundum verbum tuum: et non dominetur mihi omnis iniquitas. Gressus pro profectibus animae accipiendos frequentibus Scripturarum testimoniis admonemur. Nam quis tam stolido ingenio est, qui putet David de pedum suorum corporali gressu esse sollicitum, et his divinae directionis auxilium postulare? Ille vero, ut sanctus, vitae suae cursum dirigi gestiebat; sicut et alibi Scriptura testatur, dicens: [PL15.1444D] A Domino diriguntur gressus viri (Prov. XX, 24). Denique ipsius utamur testimonio, qui ait in superioribus: Paulo minus effusi sunt gressus mei; quia zelavi in peccatoribus pacem (Psal. LXXII, 2 et 3). Animi itaque sui ostendit claudicasse vestigium, dum pacem peccatorum 1188 putat esse mirandam. Videntur quidem habere tranquillitatem, videntur quiete frui: sed non est quies, ubi animus inquietus est: non est tranquillitas mentis, ubi animus exagitatur obnoxiae stimulis conscientiae. Quomodo securitas, ubi diversarum [PL15.1445A] pugna est passionum, ubi conflictus gravium cogitationum? Unde Dominus definiens quid sit pacem habere, ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: non sicut mundus dat, ego do vobis (Joan. XIV, 27), ostendens pacem quam mundus dat, verae pacis gratiam non habere. Ideoque non in homine esse pacem volens docere, addidit: Pacem meam relinquo vobis. Et iterum: Pacem meam do vobis. Denique Propheta dicebat: Pax, pax, et ubi est pax (Jerem. VI, 14)? Manifestum est igitur eum de titubatione suae dixisse sententiae, in qua animi, non corporis titubaverat gressus.

14. Et Moyses ait: Transiens videbo hoc visum magnum (Exod. III, 3). Etenim ut Deum videret, progressione quadam virtutis ad ulteriora processit. [PL15.1445B] Pastor erat ovium, et dux factus est civium. Et ad Sponsam dicitur in Canticis: Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab: moduli femorum tuorum similes torquibus opere artificis (Cant. VII, 1). Non est dubium gressus hic quoque Ecclesiae, vel animae profectus significari: Quam speciosi pedes sunt evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Esai. LII, 7)! Utique speciosos dicit Evangelicae praedicationis et disputationis progressus, ut alibi dicitur: Transgredere flumina (Esai. XLVII, 2): hoc est, fluentia et lubrica istius mundi transcurre stabili mentis incessu. Quod de animae gressu dici in posterioribus hic ipse David evidenter ostendit, asserens quod torrentem iniquitatum sua anima transisset (Psal. CXXIII, 5).

[PL15.1445C] 15. Sed revertamur ad Sponsae gressus. Quid sibi vult quod addidit in calceamentis speciosos esse gressus Ecclesiae? Legimus itaque dictum ad Moysen: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5); quo videtur admonitus, ne corporalibus vinculis teneretur astrictus. Ergo speciosam significat in Canticis animae pulchritudinem, quae carne tamquam calceamento utitur, et in ipso calceamento impedimentum non patitur: sed incessus decore praecellit. Calceat ergo se carnem anima, vel Ecclesia gratiam; ut cursum vitae hujus et transitum cum decore praetereat. Quod fit, si calceamentum suum non inquinet luto corporali, nec in vitiorum merset voragine: si castiget carnem suam; ne moretur ad cursum, et arvinae pinguis pondere degravetur. Bonum calceamentum [PL15.1445D] animae pudicitia est. Bonus gressus est in vestigio castitatis. Sapientia autem amictus est animae; unde scriptum est: Honora eam, et amplectetur [PL15.1446A] te (Prov. IV, 8). Utamur ergo corpore tamquam calceamento, ad inferioris opera virtutis: ad ministerium, non ad praeceptum: ad obsequium, non ad delectationem; ad obedientiam, non ad dissensionem: et in via sapientiae vestigium collocemus; ne gressus nostros vis torrentis aliqua concludat.

1189 16. Ideo ad Moysen dictum est: Solve calceamentum (Josue V, 16). Dictum est et ad Jesum Nave: ad Christum autem non est dictum, sed magis scriptum est, dicente Baptista: Post me venit vir..... cujus non sum dignus calceamenta portare (Matth. III, 11); quia illi bene admonentur, ut solvant calceamentum suum, qui sine peccato esse non poterant. Hic autem non solum calceamentum non solvit, sed etiam calceamenta aliorum absolvit; quia non solum [PL15.1446B] corpus suum peccati immune servavit: sed etiam omnium dedit indulgentiam peccatorum. Ergo Ecclesia ad imitationem Christi speciosa est, et in calceamentis omni abluta delicto.

17. Et fortasse quando sapientiam inter perfectos loquitur, speciosa est in superioribus membris; quando autem etiam inferioris status, aut doctrinae homines verbum sequuntur, fidei seriem non obliviscuntur, sacerdotis praecepta custodiunt; speciosa est in calceamentis. Plerumque clerus erravit, Sacerdos mutavit sententiam, divites cum saeculi istius terreno rege senserunt; populus fidem propriam reservavit. Unde etiam de Domino Jesu bene possumus dicere, quia et in his quae corporalia sunt, speciosos gressus Verbum habeat, cum de moralibus [PL15.1446C] disputatur. Et apostoli ideo fortasse nudis mittuntur pedibus (Matth. X, 10); ne obumbraretur eorum disputatio, sed eluceret. Itaque Ecclesia filia Aminadab, hoc est, voluntarii vel beneplaciti; quia voluntarius eam et beneplacitus congregavit, et in calceamentis speciosa est.

18. Meritoque additum est in Canticis: Moduli femorum tuorum similes torquibus opere manuum artificis (Cant. VII, I); ut posteritatis Ecclesiae ornamenta canerentur. Per femur enim insigne generationis agnoscimus, juxta illud: Accingere gladium tuum circum femur, potentissime (Ps. XLIV, 4); quo significatur quod Filius Dei cum semetipsum exinanisset, Verbi accinctus divinitatem, et generationem calceatus humanam, prodiret ex Virgine, omnibus [PL15.1446D] daturus salutem. Moduli autem dicuntur ornamenta pretiosa quae suspendi matronarum cervicibus solent. Tantus ergo processus Ecclesiae significatur; [PL15.1447A] ut ornamentis pretiosissimis comparatus sit, et torquibus triumphantium; haec enim ornamenta sunt bellatorum. Unde et Symmachus ἐπιτραχήλια dicit, hoc est, quae sunt circa collum. Sive ergo generatio Christi ex Virgine, sive Ecclesiae propagatio, specie quidem tamquam manu artificis torquibus adornatis, verae autem virtutis insignibus spiritalibus cervices fidelium coronavit.

19. Denique tota ista descriptio membrorum Ecclesiae plena decoris et laudis est. Nam et umbilicus ejus tamquam crater tornatilis praedicatur, mixto non deficiens (Cant. VII, 2); eo quod in omni doctrina tornatus, plenitudine cognitionis, et potu non deficiat spiritali; et venter ejus non solum acervo tritici, id est, cibis fortioribus coelestis mysterii saginetur, verum etiam tamquam liliis quibusdam, moralium [PL15.1447B] suavitate repleatur.

1190 20. Unde et ipsa tamquam bene merita regina Christi sanguine coronatur, sicut scriptum est: Et ornatus capitis tui sicut purpura (Ib. 5). Sanguis Christi purpura est, qui inficit sanctorum animas, non solum colore resplendens, sed etiam potestate; quia reges facit, et meliores reges, quibus regnum donet aeternum.

21. Meritoque ad tantum Ecclesiae decorem, cui Christi sanguis irrutilat, Spiritus sanctus exclamat: Quam puchra et suavis facta es, charitas, in deliciis tuis (Ib. 6)! Pulchra decore virtutis, suavis jucunditate gratiae, remissione vitiorum, quam nulla vexat amaritudo peccati: et ipsa jam charitas, quae diligendo Deum, ipsius et nomen acceperit; quia Deus charitas est (Joan. IV, 16).

[PL15.1447C] 22. Recte ergo David petit gressus suos dirigi secundum verbum Dei; ut fiant et ipsi speciosi, et non dominetur ei iniquitas; quam jure praecavit. Sciebat enim et Abraham gressus suos secundum praecepta Domini dirigentem, et appetito speciosae uxoris pudore tentatum, sed non confusum; et in unici immolatione filii postulata, patriae mentis pietate luctatum, sed coronatum; se quoque in furore Saul, incestu Ammon, Abessalon parricidio, iniquitatis improbae feralibus tentationibus appetitum, hoc solo evasisse, quod dirigens gressus suos secundum pietatem Domini, a paterno non recessit affectu; intra se gemens crimen incesti, a se relegans odia parricidae. Filius meus Abessalon, filius meus, inquit, [PL15.1447D] Abessalon, quis dabit mihi mortem pro te (II Reg. XVIII, 33), memor naturae pietas, offensae immemor, de quo ante quaesivit: Puer ne vivit (Ib. 29)?

23. Et fortasse quaerendum sit, qua ratione ante [PL15.1448A] puerum dixit, postea filium nominavit; cur non in utroque, aut puerum dixit, aut filium? Si viveret, puer erat; quia parricidio petebat patrem. Non ergo pietatis nomen accipere debebat, sed infirmitatis. Ideoque vir justus quod religionis fuit, tacuit; quod infirmitatis, aspersit. Ubi vero est mortuus, apud pium patrem personae crimen defecit, naturae nomen remansit.

24. (Vers. 134.) Sequitur: Libera me a calumnia hominum; ut custodiam mandata tua. Non unum genus est nostrae afflictionis; est et tentatio, est et calumnia; sed tentatio levior, calumnia gravior: siquidem tentatio potest esse calumnia, calumnia in se et tentationem habet. Est et humana tentatio, quam ferre possumus; calumnia autem gravis est. Et ideo Dominus, quae sunt graviora suscepit, et calumniis appetitus silentium detulit triumphale (Matth. XXVI, [PL15.1448B] 63). Calumnia autem eo gravior est, quia non solum falsa componit; verum etiam quae pie gesta sunt decolorat; ut Joseph non solum adulterii oblatione tentatus est, et invitamento herilis illecebrae (Gen., XXXIX, 10 et seq.): verum etiam tentatus calumniis, composito, quod ipse adulterium dominae suae inferre voluisset, comprehensusque exuerit vestem; ne fraudis indicium, atque insigne criminis teneretur; cum utique amictum ideo fugiens reliquerit, 1191 ut laqueos vim inferentis, et nexus illecebrosae artis evaderet. Ipse David senserat, quod timebat. Quibus enim Saul regis calumniis laboravit! Perterritis omnibus, Allophyli impetum lusit, et singulari certamino summam belli, et totius praelii pondus excepit, virtute sua solus [PL15.1448C] commune crimen refellens, et totius retorquens in hostem plebis opprobrium; et tamen quia juvenculae dixerunt: Saul triumphavit in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7), gloria in invidiam versa, odio coepit urgeri. Et ut de posterioribus loquamur: Susanna bene sibi conscia erat; et apud homines sibi adesse non poterat. Duo presbyteri senes falsum testimonium deferebant, numerus sacerdotum atque senectus vocem auferebant puellae; sola conscientia erat apud Deum libera. Denique hominum damnata judicio, nutu est absoluta divino (Dan. XIII, 34 et seq.).

25. Ideo ait Propheta: Libera me a calumnia hominum; ut custodiam mandata tua: qui enim opprimitur [PL15.1448D] calumnia, non facile potest custodire mandata divina. Tristitiae necesse est plerumque aut timori cedat, et affligatur vel metu calumniae, vel dolore.

26. (Vers. 135.) Sequitur septimus versus: Vultum [PL15.1449A] tuum illumina super servum tuum; et doce me justitias tuas. Illuminat Dominus sanctos suos, et lucet in corde justorum. Itaque cum sapientem videris, cognosce quia descendit super eum Dei gloria, illuminavit ejus mentem scientiae fulgore, cognitionisque divinae. Illuminavit autem etiam corporaliter faciem Moysi, et transfigurata est gloria vultus ejus, quam videntes Judaei trepidaverunt; et ideo factum est ut Moyses velamen imponeret super faciem suam; ne in eam filii Israel intenderent, et perturbarentur (Exod. XXXIV, 29 et seq.). Simul declarabatur mysterium, quod illud velamen quod in facie Moysi corporaliter ponebatur, in cordibus Judaeorum mystice poneretur; eo quod veram Legis claritatem videre non possent. Vultus enim Moysi fulgor est Legis; fulgor [PL15.1449B] autem Legis non in littera, sed in intellectu est spiritali. Itaque quamdiu vixerat Moyses, et alloquebatur Judaeorum populum, velamen habebat in facie sua; mortuo autem Moyse, Jesus Nave jam non per velamen, sed facie revelata, et presbyteros alloquebatur et populum, et nemo trepidabat (Josue I, 10): cum utique et ipsi dixerit Deus, quod cum ipso ita esset futurus, ut fuit cum Moyse, et eum similiter illuminaret, gestorum utique, non vultus gloria (Ibid., 5): hoc significante Spiritu sancto, quod venturus esset verus Jesus, ad quem si quis converteretur, et eum vellet audire, de corde suo velamen auferret, et revelata facie verum Salvatorem videret.

27. Ergo Deus omnipotens Pater, qui in Moysi facie [PL15.1449C] excaecavit populum Judaeorum, non duritia, sed praescientia; nec malitia, sed aequitate atque justitia; ipsi enim sibi velamen posuerunt, qui Legem intelligere noluerunt: Lex enim spiritalis est, sicut dixit Hebraeus (Rom. VII, 4). Is utique secundum illud quod dat unicuique nostrum, in quo non tribuentis, sed non diligentis est culpa; iste, inquam, Dominus 1192 illuminavit cor populi nationum in facie Christi Jesu, per ejus adventum; quod evidenter Apostolico declaratur exemplo, sicut scriptum habemus: Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Jesu (I Cor. IV, 6).

28. Ideo ergo dicit David ad Dominum Jesum: Vultum tuum illumina super servum tuum. Faciem [PL15.1449D] Christi videre cupiebat; ut mens ejus illuminari posset. Et secundum Incarnationem potest accipi. Multi enim prophetae et justi videre voluerunt (Luc. X, 24), ut ipse Dominus declaravit. Quod autem negatum Moysi fuerat (Exod. XXXIII, 20), non quaerebat: ut corporaliter Dei vultum videret incorporei; si tamen et Moyses, tam sapiens et eruditus hoc potuerit simpliciter magis, quam in mysterio postulare; humanum tamen est desideria supra nos extendere. Nec immerito faciem ejus advenientis ex Virgine quaerebat [PL15.1450A] videre; ut illuminaretur in corde, sicut illuminabantur etiam illi qui dicebant: Nonne cor nostrum ardebat in nobis.... cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Quod si quis ad Deum Patrem dictum vult videri, potest accipi vultus Patris, Filius; qui enim videt Filium, videt et Patrem.

29. Illuminat tamen vultus Dei secundum quod oculi ejus super justos habentur. Quod cum spiritaliter sit probandum; tamen quia incidit illuminationis vultus Moysi historia, ne quis non putet corporaliter id fieri potuisse, cognoscat. Etenim usu solis multis etiam pallore confectis totius corporis figura mutatur, et ignis vapore calefactis species vultus rutilantis ostenditur. Oriente die, rubent terrae croceo colore perfusae, imaginem de beneficio [PL15.1450B] mutuatae, gemmarum quoque monilia coruscantia transfundunt finitimis, quod ipsa radiaverint; et miraris si Moysis vultus divinae infectus sit claritate praesentiae? Miraris si refulgente Dei gratia justi vaporetur ingenium? Non dubitavit propheta, qui poposcit illuminari prius; ut justitias Domini posset addiscere.

30. (Vers. 136.) Sequitur versus octavus: Decursus aquarum descenderunt oculi mei; quia non custodivi legem tuam. Granditer affectum poenitentiam gerentis expressit, dicens quod aquarum decursus oculi sui descenderint: sive quia per eos tamquam meatus undantium fluentorum, ita exuberantium lacrymarum se quidam ductus effuderit, et fletus irrigui continuum quoddam et juge profluvium: sive [PL15.1450C] quod ipsi descenderint oculi. Habet enim hoc vis summi doloris, ut cum lacrymis oculi quodammodo ipsi videantur descendere; eo quod tanta vis lacrymarum sit, ut putentur oculi in fletus resolvi, et in lacrymas effundi.

31. Oculi ergo ipsi tamquam in decursus descenderunt aquarum, quo verbo impetus deplorantium vehemens expressius declaratur, secundum illud quod in Canticis scriptum est: Fons hortorum, puteus aquae vivae, et impetus descendens a Libano (Cant. IV, 15). Hos impetus Ecclesia deduxit a Libano: hoc impetu diluuntur peccata: hoc impetu puri 1193 fontis, et Spiritus sancti affluit a Libano Sponsa, et a principio fidei transivit saeculum, et pertransivit ad regnum. Aliis fons est, aliis puteus [PL15.1450D] pro captu nostro gratia spiritalis: aliis hortus clausus, fons signatus: aliis hortorum fons, qui in Ecclesiae dote numeratur: aliis impetus descendens a Libano, et magnus impetus qui numquam deficit. Non enim deficiunt de petra ubera, neque nix a Libano, neque aqua quae fertur valido vento virginis Hierusalem (Jerem. XVIII, 14). Descendit impetus a Libano, quando collectis in unum apostolis et plurimis credentibus, factus est subito de coelo sonus, tamquam vi magna Spiritus ferretur, et repleti sunt omnes [PL15.1451A] Spiritu sancto diversitates donante linguarum (Act. II, 1-3). Bonus impetus, qui laedere nesciat, norit implere.

32. Si quis igitur hunc impetum supervenientis e coelo gratiae vult mereri, descendat etiam ipse oculis in decursus aquarum. Qui hunc primum impetum fuderit, illum merebitur. Descendit oculis suis in hos ductus aquarum, quae lacrymis irrigavit in Evangelio Domini pedes (Luc. VII, 38): et ideo fidei suae pretio emit animae suae et corporis sanitatem jam non sanguinis proflua, sed gratiae spiritalis (Luc. VIII, 44).

33. Descendit ergo David propheta; ideo de peccato gratiam retulit. Descendit in aquarum ductus, hoc est, replevit eos, et decurrentium aquarum lacrymis [PL15.1451B] suis fluenta cumulavit: aut inanes et vacuos ductus solis replevit fletibus: aut quod elocutionis moralis quidam sensus ostendit, descendit in aquarum ductus, transivit eos. Et possemus dicere: Transcendit eos, et supergressus est: sed minuitur vis eloquii, quo vis major affluentiae descendentis, quam ascendentis exprimitur. Vide, rogo, quid de usu verba habeant, ut impetum suum sermo Propheticus non amittat; licet usus ipse scriptorum sensui servire majore decore consueverit. Diverse hoc et saepe significavit, et propemodum incrementa semper assumpsit. Dixit enim primo: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Dixit iterum: Fuerunt mihi lacrymae meae panes (Psal. XLI, 4). Dixit etiam: Et [PL15.1451C] potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI, 10). Hic addidit dicens: Decursus aquarum descenderunt oculi mei.

34. Hoc secutus in Threnis Hieremias, affectum doloris expressit, vim oculi descendentis imitatus; sic enim habes: Defecerunt in lacrymas oculi mei: conturbatum est cor meum (Thren. II, 11). Tamquam descendunt oculi, qui deficiunt in lacrymas. Et alibi: Oculus meus absorptus est (Thren. III, 49). Sed plus est aquas lacrymis vincere, quam oculos absorberi fletibus. Et alibi idem Hieremias: Exclamavit cor eorum ad Dominum: muri filiae Sion deducant torrentes, fluant lacrymas die ac nocte. Noli dare tibi requiem, non sileat pupilla oculi tui (Thren. II, 18). Oculi igitur qui torrentes deducunt lacrymis suis, [PL15.1451D] ipsi ductus aquarum descendunt, hoc est, cumulantur; ut faciant eos suis augentes fletibus impetu exundare torrentium.

35. Sunt tamen codices qui habeant: διεξόδοις ὑδάτων κατεβίβασαν οἱ ὀφθαλμοί μου, hoc est, Ductus aquarum direxerunt oculi mei. Sed ego in Graeco 1194 codice meo κατέβησαν legi, hoc est, descenderunt: in quo potest fieri, ut in utramlibet partem duarum adjectione aut diminutione litterarum scriptor erraverit.

36. Et habuit quidem multa quae fleret, vel incestum [PL15.1452A] filiae, vel interitum filiorum: sed hic non hoc flevisse se dicit, sed quia non custodivit legem Domini. A sancto viro plus culpa, quam aerumna defletur. Flevit itaque quando ei Nathan de Uriae morte indignationem Domini nuntiavit: et peccatum suum de praevaricatione legis agnovit. Denique filio in aegritudine constituto, neque cibum sumpsit, neque regium thronum aut cubile conscendit: sed stratus in terra, jejuna ora lacrymis diluebat, non tam filii mortem, quam peccati sui poenam in illo levare desiderans (II Reg. XII, 16 et seq.). Flevit, quando numerato populo, repente corde perculsus est. Denique Peccavi, inquit, graviter, peccavi stulte (II Reg. XXIV, 10). Flevit igitur primo, quia elatus regia potestate, quaerendo numerum plebis, mensuram egressus est [PL15.1452B] conditionis humanae: Deinde quia sui erroris pretio vindicabatur in plebem. Sed a Domino haec proposita poena fuerat, non a Rege est postulata. Domini tamen se committendo misericordiae, electionis causam probavit: simul quia propter eum populus laborabat, ipse se offerendo pro populo, elationis solvit injuriam, pietatis probavit affectum.

SERMO DECIMUS OCTAVUS. Sade

1. Sequitur Sade littera decima octava, quae Latina interpretatione dicitur consolatio. Post more torrentium lacrymas profluentes, et graves fletus doloris, oportebat consolationem sequi. Nam et qui in doloribus sunt, consolatione indigent: et qui gravibus [PL15.1452C] aerumnis poenas commissorum luerunt criminum, sperant indulgentiam: et qui fletibus et lacrymis propria delicta laverunt, requiem promerentur.

2. Haec omnia in Scripturis divinis qui quaerit, invenit. Nam primum illud ut in dolore positos consolemur, docet illa quae in libro Hieremiae flebiliter clamat ad captivos et exsules Judaeorum: Ite, proficiscimini, filii; ego enim derelicta sum deserta. Exui me stolam pacis: indui autem stolam precationis meae, et clamabo ad Excelsum in diebus meis. Animo aequo estote, filii, clamate ad Dominum; et extrahet vos de manu principum inimicorum. Ego enim speravi in illo aeterno salutem vestram (Baruc. IV, 19 et seq.). Credentibus igitur in Dominum, est in Domini misericordia consolatio. Est etiam aliud consolationis genus iis [PL15.1452D] qui graves solverint poenas, ut habes scriptum in Esaiae libro: Consolamini, consolamini populum meum, dicit Dominus: Sacerdotes loquimini in cor Hierusalem, consolamini eam; quoniam repleta est humiliatio ejus, solutum est peccatum ejus: quoniam accepit de manu Domini duplicia peccata sua (Esai. X, 1 et 2). Etiamsi fides deerat, poena satisfecerat. Relevantur solutione poenarum, qui absolvuntur commendatione meritorum. Tertium est, cum lacrymis crimen abluitur; ut est illud: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem; quoniam exaudivit Dominus 1195 vocem [PL15.1453A] fletus mei. Quod etiam hoc loco, et plerisque locis in libro Psalmorum facile reperitur.

3. Consolatio igitur prima ordine (De Poenit. dist. 3, cap. Prima consolatio), quoniam non obliviscitur Deus facere misericordiam, neque in aeternum projicit, quos putaverit coercendos. Secunda, quod decursis suppliciis, quae propter peccata nostra toleravimus, ad veniam pertinemus. Unde nonnulli philosophi disputaverunt obesse improbis absolutionem, prodesse mortem: quod in illa sit incentivum delinquendi, in morte autem finis delicti; quod assumptum esse de nostris cui dubium, cum in Proverbiis Salomonis sit: Qui parcit baculo, odit filium suum (Prov. XIII, 24); castigat autem Dominus quem diligit (Prov. III, 12); Et infra: Flagellum equo, et stimulus [PL15.1453B] asino imperat: virga autem nationi imprudenti (Prov. XXVI, 3); poena enim corrigit, et emendat errantem. Si talis est qui emendari non queat, aufertur e medio, ne graviora committat; mortuus enim jam nescit errare. Ideoque Ecclesiastes ait: Et laudavi ego mortuos magis quam viventes: et optimus supra hos qui nondum natus est, qui non vidit hoc opus mali (Eccl. IV, 2 et 3). Mortuus praefertur viventi; quia peccare desivit. Mortuo praefertur qui natus non est, quia peccare nescivit.

4. Nunc dicamus etiam de iis, qui poenas scelerum solverunt suorum. Nonne isti tulerunt culpae pretium, et jam non integra his poena debetur? Clamat per Esaiam Dominus: Consolamini populum meum.... quia recepit de manu Domini duplicia [PL15.1453C] peccata (Esai. XL, 1 et 35). Discite unde Plato haec sumpserit. Eruditionis gratia in Aegyptum profectus, ut Moysis gesta, Legis oracula, prophetarum dicta cognosceret, audivit consolationem populi, qui supra peccati modum videbatur fuisse punitus: et hunc locum quadam adopertum dote verborum in Dialogum transtulit, quem scripsit de Virtute. Quem locum tamen Dominus in Evangelio plenius comprehendit, et apertius declaravit, dicens per Abrahae personam ad illum divitem saeculi hujus: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolationem habet, tu vero cruciaris: et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est; ut ii qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare (Luc. [PL15.1453D] XVI, 25 et 26). Sed jam audiamus quid justus in consolando se loquatur.

5. (Vers. 137.) Justus es, Domine, et rectum judicium [PL15.1454A] tuum. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis. Vere justus vir, qui lacrymis profluens, involutus aerumnis, gravi supplicio delicta persolvens, non taedio vincitur, non metu frangitur, non labore lassatur, non ingratus, aut tristis est. Plerumque enim vulgus hominum sua delicta non reputans, injuste se putat tolerare quae patitur: at vero vir justus qui se ipsum statim in exordio sermonis accusat, justitiam Domini praedicat, quod meritis suis digna patiatur. Dicendo autem justum Deum, de sua quidem injustitia ante 1196 pronuntiat: sed de justitia Domini sperat et veniam. Justus enim non semper irascitur, sicut enim ultor culpae, ita moderator est poenae: sicut vindex peccatorum, ita remunerator est virtutum, optimorumque meritorum. [PL15.1454B] Qui vult dare praemium, debet spectare certamen; quia nemo sine certamine coronatur. Sinit ergo nos saepe tentari, volens juste praemia dare luctanti utique, non dormienti. Non decet redimitos floribus corona, sed pulverulentos: nec molles deliciis, sed duros labore exercitii ornat victoria.

6. Justus ergo in adversis suis justitiam Dei laudat. Sed non hoc sentit amissis teneris parens liberis, non immaturo nuptae viduatus consortio, non aeger in dolore, non naufragus in periculo, non reus in judicio, non captivus in laqueo. Clamabat tamen Hieremias, cum futurae annuntians populis captivitatis aerumnam, in luti voraginem turpi necandus illuvie mergeretur: Justus es, Domine (Jerem. XII, 1): Clamabat iterum cum victae plebis miserandis servitiis [PL15.1454C] angeretur. Justus est Dominus; quia os ejus irritavit.... A foris sine filiis fecit, et ab intus mors (Thren. I, 18 et 20). Clamabant Hebraei cum propter virtutem devotionis, et fidei gratiam fornacis ardentis ambirentur incendiis: Justus es, Domine, in omnibus quae fecisti (Dan. III, 27); et ideo meruerunt ut illaesi ignibus, Domini justitias praedicarent. Daniel quoque propheta secundo in lacum missus leonum, et immanium ferarum saevitia atque horrore circumdatus, recta omnia in conspectu esse Domini imperterrito clamore jactabat (Dan. VI, 22). Jonas inclusus utero bestiali, anhelandi spiritus vix habens commeatum: justus injustorum sorte damnatus, clamabat de ventre ceti in mari: Cum voce laudis et confessionis supplico tibi (Jonae II, 10). David cum fugeret a facie [PL15.1454D] Abessalon parricidalibus armis et terris pulsus, et regno egressus; cum pro totius populi se offerret excidio, dicebat: Justus es, Domine, et rectum judicium [PL15.1455A] tuum. Grex innocens iste quid fecit? Ego pastor feci malignum, apud justum Deum, poena de culpae auctore sumatur. Ipse pater fidei Abraham, cum ad immolandum unicus a sene filius posceretur, paternae pietatis affectum divinae confessione justitiae temperabat, dicens: Justus es, Domine; non enim poscis alienum, sed tuum reposcis: ipsum tibi restituo, quem dedisti. Hunc imitatus Job, exstinctis liberis, patrimonioque nudatus amisso, amictum sui corporis scindens ait: Nudus natus sum, nudus, inquit, et moriar. Dominus dedit, Dominus abstulit.... Sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21 et 22).

7. Omnes ergo justum Dominum praedicemus: et qui moribunda sepulcro sua membra componit, et qui damno feritur, aut funere filiorum, dicat: Justus [PL15.1455B] es, Domine. Quid enim nostrum amittimus? Clamat Apostolus: Quid habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Quod habemus ergo, accepimus: quod igitur amittimus, reddimus, non amittimus. Justus 1197 Dominus in periculis, justus in damnis, justus in ultionibus est, non solum quia unusquisque juste culpae suae pretium luit; verumetiam quia dum unus punitur, plurimi corriguntur. Ananias in Actibus apostolorum fraudati pretii quod de agri sui venditione perceperat, crimen admisit (Act. V, 1 et seq.): qui potuerat nihil offerre, et crimen evadere. Verum ne quis impune circumscribendos apostolos arbitraretur, aut misericordiae suae munus fraude contaminaret perfidiae, morti addictus aeternae, universos ad fidei studium justo terrore composuit. Pharao cum [PL15.1455C] populo suo fluctibus mersus, mundanae conversationis exemplum est; ne quis Dei populum persequatur. Denique potuit eum Deus voluntati suae facere obedientem: sed ejus poena omnes voluit emendari. Ideoque dicit ad eum Dominus: Quia ad hoc ipsum te suscitavi: ut ostendam in te virtutem meam: et annuntietur nomen meum in universa terra (Exod. IX, 16). Non utique Dominus suae laudis, sed nostrae correctionis incrementa quaerebat.

8. Omnes ergo sapientes dicunt: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum; neque enim tradimur adversariis sine judicio ipsius, neque sine ipsius judicio in tribulationes venimus. Haec justorum est consolatio: hoc est Domini judicium. Denique et supra habes: Memor fui judiciorum tuorum, quae a [PL15.1455D] saeculo sunt, et me consolatus sum (Sup. v. 52). Advertis ergo quia judicia Domini consolationes sunt.

[PL15.1456A] 9. (Vers. 138.) Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis. Utrum nimis mandasti, an nimiam veritatem? Sed et nimia veritas plena laudis, et nimium mandare providentiae atque cautelae est. Etenim infirmos noverat; ideo saepius admonebat, ut non obliviscerentur.

10. (Vers. 139.) Sequitur versus tertius: Exquisivit me zelus domus tuae; quoniam obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Est zelus ad vitam, et est zelus ad mortem. Ad vitam zelus est divina praecepta servare, et amore Domini ejus custodire mandata, ut fecit Phinees, de quo legimus in Numeris, dicente Domino ad Moysen: Phinees filius Eleazar filii Aaron sacerdotis sedavit furorem meum a filiis Israel, in eo quod aemulatus est zelum meum in illis: et non consummavi filios Israel in zelo meo, sicut dixi. [PL15.1456B] Ecce ego do ei testamentum pacis, et erit illi et semini ejus post eum testamentum sacerdotii aeternum, propter quod aemulatus est Deum suum, et non exoravit pro filiis Israel (Num. XXV, 11 et seq.). Caesa jacebant viginti quatuor millia populorum: tendebat poena in omnes, nec ullus finis exitii. Arripuit siromasten Phinees, duos occidit interdicta sibi consuetudine copulatos, redemit omnes, indignationem Domini mitigavit, dedit victoriam quibus negabat salutem. Quam salutaris est igitur Dei zelus!

1198 11. Non unius temporis illud vitium fuit: et nunc Madianitis miscetur Judaeo. Madianitis est, quae nullo est uxoris legitimae copulata conjugio, nullo fidei juncta consortio. Madianitis est haereticorum [PL15.1456C] perfidia, cum populum Dei tentat. Quam multis populis meretrix ista feralis irrepsit, quae publico funere totum populum communi morte tumulavit! Veni et nunc, Phinees, arripe gladium verbi, interfice perfidiam, jugulato haeresim; ne propter eam populus universus intereat. Urget ira coelestis, percute ipsam vulvam impietatis, generatoriumque perfidiae; ne partus formetur infelix, ne adulterina conceptio diffundat seminarium praevaricationis et sceleris; ut Dominus tecum statuat testamentum pacis, et testamentum gratiae, testamentum promissionum coelestium. Zelum habere debet sacerdos, qui incorruptam servare studet Ecclesiae castitatem; et ideo Princeps sacerdotum dixit: Zelus domus tuae devoravit me (Joan. II, 17). Et [PL15.1456D] Phinees sacerdos erat, et nepos sacerdotis, et filius sacerdotis. Bonus zelus, et utilis in sacerdote: praecipue [PL15.1457A] ne negligens, ne remissus sit. Melius est ut unius, aut duorum damnatione plurimi liberentur, quam duorum absolutione plures periclitentur.

12. Exquisivit, inquit, me zelus domus tuae. Vides quia zelus Dei gratia est, qui exquirit, qui supervenit, qui se justi infundit pectori. Zelus Dei vita est. Denique Dominus ait: Zelus domus tuae devoravit me. Sicut enim ante in Adam devoraverat hominem mors praevalens: ita zelus devoravit, quem vivificavit in Christo. Zelum habuit Elias, et ideo raptus ad coelum est. Zelans, inquit, zelavi Dominum (III Reg. XIX, 10). Zelum habuit Mathathias Butanus, qui adversus sacrilegia Antiochi excitavit Dei plebem. Zelum qui habent, omnes sibi inimicos suos putant qui sunt hostes Dei, quamvis patrem, fratres, sorores. [PL15.1457B] De omnibus dicit: In hostes facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII, 22), sicut David ait. Quid multa? Apostolus quoque Domini hoc declaratus est nomine, ut Judas Zelotes diceretur, sicut legimus in Evangelio (Luc. VI, 15).

13. Zelo fidei populus gentilium vitam sibi acquisivit aeternam, quam negligentia atque desidia Judaeorum populus amisit. Ideo scriptum est: Zelus apprehendit populum ineruditum (Esai. XXVI, 11); quoniam populus qui erat eruditus in Lege, nullum fidei habebat ardorem. Contulit se zelus ad gentes: cujus tanta est gratia; ut electionis praerogativam vicerit, et eruditionis industriam. Denique apprehendens populum ineruditum, fecit esse meliorem. Itaque ea gratia operata est in populo nationum; ut haereditatem [PL15.1457C] Domini mereretur, qua operatus est Dominus, ut Ecclesiam sibi ex nationibus copularet. Zelus ergo charitas est. 1199 Denique valida est sicut mors charitas: durus sicut inferi zelus (Cant. VIII, 6). Durus zelus quem vitae hujus nulla vincit illecebra. Durus sicut inferi, per quem peccato morimur; ut vivamus Deo.

14. Angeli quoque sine zelo nihil sunt, et substantiae suae amittunt praerogativam, nisi eam zeli ardore sustentent. Denique in Apocalypsi Joannis Dominus ad Angelum Laodiciae dicit: Scio opera tua: neque frigidus es, neque calidus. Utinam frigidus esses, aut calidus: sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo; quia dicis: Dives sum, et ditatus, et nullius egeo: et nescis quod tu es miser, et miserabilis, et mendicus, et nudus, et caecus. Consulo tibi, ut emas a [PL15.1457D] me aurum igne probatum (Apoc. III, 15-18). Hic est Dei zelus, hic est fidei vapor, devotionisque fervor, qui nos velut suavem cibum in Christo remollit et format. Quanta Domini gratia, ut nos in suo ore constituat, et quasdam meritorum nostrorum epuletur dapes; ac, si meremur, devoret, si nostri cibi suavitatibus delectetur. Beatus quem sapientia devoraverit, quem virtus hauserit, quem justitia receperit: culpa in eo habere non potest portionem, quem absorbuerit remissio peccatorum; ubi enim error inveniet, quem integritas immaculata susceperit?

[PL15.1458A] 15. Et quid miremur si Angeli eum habent? Ipse Deus Pater ait: Zelans zelabo Hierusalem zelo magno (Zach. VIII, 2). Quia Deus magnus, ideo et zelus ejus magnus est: et pro uniuscujusque potentiae qualitate, ita zelus aut mediocris, aut magnus est. Zelo vindicatur Hierusalem, zelo Ecclesia congregatur, zelo fides acquiritur, zelo pudicitia possidetur. Dominus quoque Jesus ait: Zelus domus tuae comedit me (Joan. II, 17); increpans Judaeos quod domum orationis fecerint speluncam latronum, fecerint et domum negotiationis.

16. Sed non solum locum Ecclesiae zelare debemus, sed hanc quoque interiorem in nobis domum Dei; ne sit domus negotiationis, aut spelunca latronum. Si enim lucra, quaestus, pecuniae emolumenta [PL15.1458B] aucupemur, domum negotiationis fecimus. Si invadamus alienas possessiones, fines viduae vel minorum, fecimus speluncam latronum. Veniat ergo Verbum Dei, et de hac domo projiciat fures, direptores, caupones; ut mundum sit cor tuum, pectus tuum.

17. Sed est zelus ad culpam, est et zelus ad gratiam. Nam et ipse David ait: Zelavi in peccatoribus pacem (Psal. LXXII, 2). Et in Ecclesiastico scriptum est: Non zeles mulierem sinus tui; ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam (Eccl. IX, 1). Et mulier zelotypa in mulierem fidelem jure reprehenditur. Advertimus ergo quod mensura quaedam et disciplina sit zeli, sicut disciplina virtutis. Et ideo beatus qui zeli noverit disciplinam, et oderit eos qui Domini gratiam relinquentes, salutem propriam deserant, [PL15.1458C] errores sibi fraudis adsciscant.

18. Ideoque ait: Quoniam obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Qui sunt isti inimici? Si populus Judaeorum, quomodo inimici erant sub ejus imperio constituti? David enim Judaeos omnes regno proprio gubernabat. Si gentiles: quomodo 1200 obliti verborum Dei, qui legem Domini nesciebant? Nemo enim nisi id quod acceperit, oblivisci potest. Illi ergo inimici mei, qui inimici tui, qui Dominum in propria sua venientem non erant recepturi. Hos graves hostes, hos inimicos suos Propheta testatur; non qui sibi essent, sed qui Christo rebelles. Denique alibi dicit: Et super inimicos tuos tabescebam: et justo odio oderam illos (Psal. CXXXVIII, 21 et 22); graviora putans arma perfidiae esse, quam pugnae. Nemo enim [PL15.1458D] gravior hostis omnium, quam qui omnium laedit auctorem. Ideo ergo zelo magno acquisitus est populus nationum; quoniam a suo Deus populo negabatur. Nec enim poterant aut fidei devotionem, aut disciplinam tenere virtutis, qui memoriam praeceptorum coelestium non tenebant. Sic Adam de paradiso ejectus, sic populus Judaeorum de praerogativa electionis exclusus est.

19. (Vers. 140.) Sequitur: Ignitum eloquium tuum nimis, et servus tuus dilexit illud. Ignem quidem Dominus misit in terram, non ut eam sodomitano rursus, sicut [PL15.1459A] scriptum est, arderet incendio: nec ut eam donatae munere fecunditatis, aut usu vel flore viriditatis exueret (Gen. XIX, 24). Opus enim suum Dominus probare magis atque augere, quam minuere aut damnare consuevit. Neque vero dignum erat, ut elementa innoxia nostri luerent sceleris ultionem. Quid natura deliquerat, si adulta jam soboles erravit? Non erat partus in vitio, si devio lapsa est errore progenies: sed usus in culpa. Quem ergo Dominus ignem in novo sparsit Testamento? Qui secretos mentium divinae ardore cognitionis inflammaret affectus, qui vaporem fidei et devotionis adoleret, qui cupiditatem virtutis accenderet. Hoc igne calefactus dicit Hieremias: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis (Jerem. XX, 9). Hoc sermonum igne coelestium [PL15.1459B] vaporati Cleophas, et ille alius qui simul cum Domino ab Hierusalem usque in castellum confecerant iter, dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis.... cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)?

20. Ignis ergo hic, sermo Christi est. Et bonus ignis, qui calefacere novit, nescit exurere, nisi sola peccata. Hoc igne super bonum fundamentum positum illud apostolicum aurum probatur: hoc igne illud merum operum examinatur argentum: hoc igne pretiosi illi lapides illuminantur, fenum autem et stipula consumitur (I Cor. III, 12 et 13). Mundat ergo hic ignis animum, consumit errorem. Unde et Dominus ait: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3). Hic est ignis [PL15.1459C] qui ardet ante Dominum; nisi enim quis flagrantiam devotionis assumpserit, praesentiam Domini habere non poterit (Levit. VI, 12). Accende hunc prius ignem in mentibus tuis; ut Christi tibi lumen effulgeat. Hoc igne urebatur rubus, et non exurebatur (Exod. III, 2). Urit enim sermo divinus, ut corrigat conscientiam peccatoris: non exurit, ut perdat. Hic ignis hebetare, hic ignis exstinguere materialium saeva flammarum consuevit incendia. Denique Hebraei hoc igne succensi, fornacis ardentis vaporem nec timere, nec sentire potuerunt (Dan. III, 50). 1201 Merito ergo bonus servus diligit ignitum Domini eloquium, quo induitur charitas, quae excludit timorem.

21. Pulchre autem addidit, nimis; quia omnis quidem doctor inflammat audientis affectum: sed supra [PL15.1459D] omnes est sermo Dei, divisiones artuum et intima penetrans medullarum. Tripliciter ergo describe tibi ignitum eloquium Dei, vel quod mundat, vel quod accendit, [PL15.1460A] vel quod illuminat audientes. Ideo ait Dominus. Scrutatus sum Hierusalem ad lucernam (Sophon. I, 12). Sed neminem in ea vel qui mundaretur, vel qui accenderetur, aut illuminaretur, invenit; ideo eam in tenebris dereliquit.

22. Nec mireris si servus diligit ignitum Domini alloquium, quod et Sponsa dilexit, quae ait: Sicut resticula coccinea labia tua; in cocco enim species ignis, et crucis Dominicae sanguis irrutilat. Coccinea labia Domini, quae passionem propriam loquebantur. Denique in Exodo coccum pro igne collocatum est. Non enim ex cocco mundus, sed ex quatuor constat elementis: sed in cocco figura ignis expressa est, cujus vapor nisi coelum, atque aerem, maria, terrasque penetraret, omnia tamquam effoetis viribus solverentur. [PL15.1460B] Per resticulam igitur vinculum persuasionis agnoscimus: per coccum, vel cupiditatis ardorem qui scintillet in animis audientium, vel indicium passionis. Unde et alibi ait Sponsa: Labia ejus lilia distillantia myrrham plenam (Cant. V, 13). Per myrrham enim passionis unguentum, et resurrectionis gratia declaratur, quae redivivum vitae odorem suscitatis mortuorum visceribus infundit. Merito igitur alloquii ejus accipiens suavitatem, exclamans Sponsa testatur: Fauces ejus dulcedines, et totus desiderium (Ibid., 16).

23. (Vers. 141.) Sequitur versus quintus: Juvenis sum ego et despectus: justificationes tuas non sum oblitus. Multis sanctorum qui a prima adolescentia exercitati sunt duris laboribus, potest hic versiculus [PL15.1460C] convenire. Nam et Joseph cum a fratribus junior in Aegyptum venderetur, junior erat, et despectus, qui ad servitutis injuriam vendebatur: et postea cum productus e carcere, praepositus Aegypto, populis frumenta divideret, fratribus vicem injuriae non referret, sed refuso pretio alimenta donaret, senilem patris a fame atque jejunio vindicaret aetatem, curruque summisso, obvius, et famulantibus caeteris amplae potestatis insignibus, adoraret, jure dicebat: Junior ego sum, et despectus: justificationes tuas non sum oblitus.

24. Ipse David quoque junior fratribus, cum patris oves pasceret tamquam vili ablegatus obsequio, non oblatus est sacerdoti, quasi indignus qui ungeretur in regnum: sed a sacerdote quaesitus, et accersitus [PL15.1460D] a pascuis, praerogativam regiae unctionis accepit. Postea quoque progressus ad bellum, cum Golias totum populum Judaeorum corporis sui mole [PL15.1461A] despiciens, singulari certamine provocaret, timentibus caeteris, poposcit a rege, ut congrediendi sibi permitteret facultatem. Necdum quidem tanto certamini habilis aestimatus est, 1202 rege dicente: Non potes ire ad Allophylum, et pugnare cum eo; quoniam tu puer es, et ille vir bellator est a juventute sua (I Reg. XVII, 33). Neque esset admissus, nisi fecisset fidem, quod in sua adolescentia leonem suis manibus strangulatum, extractis raptae ovis cruribus peremisset. Ipse etiam despectus ab Allophylo, quod adversus armatum praeliatorem cum virga et lapidibus processisset, retulit non viribus se fretum esse, non armis: sed in nomine Domini confidentem ad praelium esse progressum; ut lacessitae plebis auferret opprobrium. Hic ergo juvenis, atque despectus stravit [PL15.1461B] Allophylum, potitusque victoria, in decem millibus juvencularum psallentium testimonio triumphavit.

25. Gerebat enim typum ejus qui quasi despectus venturus esset in terras, et sine legato, sine adjutore, sine nuntio totum populum mundi hujus crucis suae praelio liberaret: cui applauderent animae sanctorum, per baptismatis sacramentum renovatae, quod verum illum Goliam revelatum nobis, ac proditum verbi sui gladio trucidasset. Jacet igitur verus Golias humilitate Filii Dei stratus: amisit caput quod in multas artes vertebat et fraudes. Psallunt securae jam animae, quae ante peccatorum suorum tormenta deflebant. Dicunt tympanis, hoc est, corporibus suis peccato mortuis resultantes: Saul triumphavit in millibus: David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7). [PL15.1461C] Rex ille durus indignatur, et irascitur diabolus; eo quod canerent juvenculae quia duritiae filius paucos decepit; Christus totum mundum redemit. Dicit ergo Christus natus ex Virgine: Juvenis ego sum, et despectus: justificationes tuas non sum oblitus.

26. Dicit etiam populus nationum, ille in prima electione despectus, rudis adhuc in fide, et studio primae vae devotionis adolescens, vel certe renovatus aquilae juventute per baptismatis sacramenta: Juvenis ego sum, et despectus: justificationes tuas non sum oblitus. Ille ego despectus ante, jam praeferor, jam anteponor electis. Ille ante despectus populus peccatorum, habeo coelestium sacramentorum veneranda consortia. Jam mensae coelestis honore suscipior: epulis meis non pluvia undatur, non terrae [PL15.1461D] partus laborat, non arborum fructus. Potui meo non flumina quaerenda, non fontes: Christus mihi cibus, Christus mihi potus: caro Dei cibus mihi, et Dei sanguis potus est mihi. Non jam ad satietatem mei annuos exspecto proventus, Christus mihi quotidie ministratur. Non verebor, ne qua mihi eum coeli intemperies, aut sterilitas ruris imminuat, si pii cultus diligentia perseveret. Non jam coturnicum pluvias [PL15.1462A] mihi opto descendere, quas ante mirabar: non manna quod ante cibis omnibus praeferebam; quia qui manna manducaverunt patres, esurierunt. Meus cibus est, quem si quis manducaverit, non esuriet. Meus cibus est, qui non corpus impinguat, sed confirmat cor hominis.

27. Fuerat mihi ante mirandus panis de coelo; scriptum est enim: Panem de coelo dedit eis manducare (Joan. VI, 31): sed non erat verus ille panis, sed futuri umbra. 1203 Panem de coelo illum verum mihi servavit Pater. Mihi ille panis Dei descendit de coelo, qui vitam dat huic mundo. Non Judaeis descendit, non Synagogae descendit: sed Ecclesiae descendit: sed populo Dei juniori descendit. Nam quomodo Judaeis descendit panis qui vitam dedit; [PL15.1462B] cum omnes qui illum panem manducaverunt, hoc est, manna, quem putaverunt Judaei verum panem, in deserto mortui sunt? Quomodo Synagogae descendit; cum Synagoga omnis interierit, et aeterno jejunio fidei macerata defecerit? Denique si accepissent panem verum, non dixissent: Domine, da nobis semper panem hunc (Ibid., 34).

28. Quid petis, Judaee; ut tribuat tibi panem, quem dat omnibus, dat quotidie, dat semper? In te ipso est, ut accipias hunc panem: accede ad hunc panem, et accipies eum. De hoc pane dictum est: Omnes qui elongant se abs te, peribunt (Psal. LXXII, 27). Si te elongaveris ab eo, peribis: si appropinquaveris ad eum, vives. Hic est panis vitae: qui ergo vitam manducat, mori non potest. Quomodo [PL15.1462C] enim morietur, cui cibus vita est? Quomodo deficiet, qui habuerit vitalem substantiam? Accedite ad eum, et satiamini, quia panis est: accedite ad eum, et potate; quia fons est: accedite ad eum, et illuminamini; quia lux est: accedite ad eum, et liberamini; quia ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17): accedite ad eum, et absolvimini; quia remissio peccatorum est. Quis sit iste quaeritis? Audite ipsum dicentem: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet umquam (Joan. VI, 35). Audistis eum, et vidistis eum, et non credidistis ei; ideo mortui estis: vel nunc credite, ut possitis vivere.

29. Sed miramini Moysen, quia patres vestros per mare siccis duxit vestigiis. Moyses non imperavit, [PL15.1462D] sed impetravit: non jussit mari, sed servivit jubenti fluctibus. Moysen laudatis, quia regem Pharao cum exercitu suo mersit: Moyses orabat, et alius imperabat. Moyses precabatur, Christus operabatur. Moyses fugiebat, Christus insequebatur. Moyses columnam sequebatur, ut nocturnas tenebras declinaret: Christus illuminabat. Moysen agnoscitis, quia aquae amaritudinem temperavit. Moysen agnoscitis, [PL15.1463A] quia aquam produxit de petra: Christum non agnoscitis, qui veri illius Aegyptii regis stravit exercitum, et abyssi mersit profundo: qui nos liberat quotidie de mundi hujus fluctibus; ne nos saeculi hujus procella demergat. Quid profuit patribus transire per mare Rubrum, quibus ad terram repromissionis non licut pervenire? Quicumque enim exierunt de Aegypto, perierunt in deserto. Mortuus est Aaron, mortua est Maria, mortuus est et ipse Moyses: solum Jesum Nave nominis sacri similitudo servavit. Plaudat Judaeus; quia sitienti illi undam saxa vomuerunt: mihi de corpore Dei fons fluxit aeternus: meas amaritudines bibit Christus; ut mihi suae donaret gratiae suavitatem.

30. Dicit ergo populus Christianus: Juvenis 1204 [PL15.1463B] ego sum, et despectus: justificationes tuas non sum oblitus. Bene hoc dicit, qui justificavit Deum baptismatis sacramentis. Qui enim baptizatur, justificat Deum; quia peccata propria confitetur, et a Domino suorum praestolatur indulgentiam peccatorum. Justificavit David, qui ait: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis (Psal. L, 6). Non justificaverunt pharisaei, qui baptizari Joannis baptismo noluerunt, ut in Evangelio legisti (Luc. VII, 30). Nec solum justificare satis est, sed etiam non oblivisci justificationum Dei, id est, ut intemerata gratiae spiritalis dona custodiat, et sacrae remissionis munera illibata atque inoffensa conservet.

31. Haec generalia: sed etiam specialis singulis [PL15.1463C] Christianis suppetit praerogativa dicendi: Juvenis ego sum; et despectus; si humilis corde sit, si mitis atque mansuetus. Dicat ergo: Juvenis ego sum, et despectus. Praemittat aetatis generalem jactantiam, quo plus commendet humilitatis suae gratiam. Non mirabilis humilitas in senectute, quae effeta viribus, fracta debilitatibus, tristis doloribus, anhela suspiriis, cocta curarum aestibus, et ipso vivendi moesta fastidio, alacritatem est oblita jactantiae. Rara sane in juvenibus est humilitas, ideoque miranda. Dum aetas viget, dum vires solidae, dum sanguis exaestuat, dum sollicitudo nescitur, dum ignoratur debilitas, dum laetitia frequentatur: tunc fervet jactantia: tunc se juventutis superbus extollit affectus: tunc humilitas quasi vilescit, abjecta contemnitur: [PL15.1463D] tunc subjectio degeneris conscientiae aestimatur infirmitas. Grandis igitur morum assuefacienda maturitas, quae vincat naturam.

32. Denique si consideremus, in paradiso defecit humilitas; et ideo venit e coelo. In paradiso orta est inobedientia; et ideo obedientia cum Salvatore descendit. Inflabatur caro, unde subjectio mansuetudinis inveniri non poterat in terris. Intumuerat omnis praevaricatoris haereditas. Veniens Dominus Jesus primum se exinanivit (Philip. II, 6-8), non rapinam [PL15.1464A] arbitratus esse se aequalem Deo, formam servi sibi accipiens, et specie inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Non te moveat, quia scriptum est, ut homo; non enim similitudinem suscepit hominis, sed veritatem. Nam et ipse Apostolus ait alibi: Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Et ut de Evangelio afferamus exemplum: Vidimus, inquit Joannes, gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14). Numquid quia dixit, quasi unigeniti; similitudinem magis unigeniti, quam veritatem voluit aestimari?

33. Non ergo supervacuo Christus advenit. Jam potest dicere homo: Juvenis ego sum, et despectus; qui erat ante in populo priore senex superbus. Dicit: Juvenis sum et despectus, quomodo dicit Ecclesia: [PL15.1464B] Nigra sum, et decora (Cant. I, 4). Praemisit nigram, ut augeret decorem. Sic et hic praemisit juvenem, ut augeret humilitatem. Non dixit: 1205 Nigra sum decora; ne quod nigrum est, decorum aestimaretur. Nec dixit: Juvenis sum despectus; ne juventus despicabilis putaretur; sed ait, Juvenis, et quod mireris, humilis, non superbus, dejecto propior quam tumenti. Sic et ibi: Nigra sum superiore peccato, sed decora confessione peccati, et correctionis studio, atque amore virtutis. Quamvis ergo et syllaba, ut grammatici appellant, conjunctiva sit; habet tamen distinctionem qua confusio disjungitur ac separatur: ut si dicas Ambrosium Bassum intus esse, unus putatur: sin autem asseras Ambrosium et Bassum intus esse, duo utique intelliguntur.

[PL15.1464C] 34. Dicat ergo: Juvenis sum, et despectus; quia Christus in paupere atque despecto mundum redemit, quia Christus humilitate diabolum vicit. Dicat; Despectus sum; quia cor humiliatum Deus non spernit; quia despectus ille Lazarus in Abrahae nunc requiescit sinu, et dives ille jactantior affligitur in inferno. Despectus erat Moyses, nec sibi idoneus videbatur, cum ad liberandum Hebraeorum populum mitteretur. Despectus erat Hieremias, qui dicebat: Dominator Domine, ecce nescio loqui; quia juvenis sum ego (Jerem. I, 6). Sed facilius iste despectus eligitur. Denique dicitur ei: Noli dicere quia juvenis sum ego; quia ad omnes ad quoscumque misero te, abibis: et per omnia, quaecumque mandavero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum; quia ego tecum sum, dicit Dominus, [PL15.1464D] ut liberem te (Ibid., 7 et 8). Despectus erat ille Publicanus, qui oculos ad coelum non audebat levare: et ideo facilius quam ille Pharisaeus exaudiebatur: Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur (Luc. XVIII, 14).

35. (Vers. 142.) Sequitur: Justitia tua, justitia in aeternum: et lex tua veritas. Possunt quidem singuli facere opera justitiae, sed non in aeternum manentia. Dives ille cui abundaverunt divitiae in hoc saeculo, fortasse fecerit aliqua opera justitiae, quorum remunerationem [PL15.1465A] in praesenti vita acceperit; quod non magna fuerint opera illa, nec remuneratione digna perpetua. Quid quod, etiam si facimus opera aliqua justitiae; facimus tamen non continua, sed rara. Plerique non rapiunt aliena, sed nesciunt de proprio largiri. Alii invadentes indebitas facultates, quo speciem justitiae sibi acquirant, solent conferre pauperibus. Non est ista in aeternum justitia. Multi justi plerumque graviter deliquerunt, non habentes aeternae fructum justitiae. Soli Deo suppetit in perpetuum per omnia possidere justitiam, qui pascit justos et injustos; non enim beneficis solis referenda justitia est: sed illa vera justitia est, quae ipsis quoque defertur inimicis. Meritoque ait Justitia Dei: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44).

[PL15.1465B] 36. Ergo sicut in aeternum est justitia solius Dei, ita lex Dei veritas. Sed quomodo istud accipimus? Utrum quia lex Dei veritas, hoc est, vera: et quod statuit Deus, omne verum, sicut infra ait: Omnia praecepta tua veritas? An quia veritas 1206 lex Dei est; quia non mentitur Deus? Apud eum igitur veritas lex est, fallacia praevaricatio est. Sed et sic potest intelligi, lex Dei veritas est: apud Judaeos ergo non est lex Dei, quia non recipiunt veritatem. Lex Dei spiritalis est (Rom. VII, 14), sicut Apostolus dixit: non habent ergo veram legem, qui eam non acceperint spiritaliter. Quod autem non verum, mendax est: quod mentitur, occidit. Littera ergo quae occidit mentitur: spiritus qui vivificat, verus est.

37. Accipiamus et sic: Lex Dei non typus, non [PL15.1465C] umbra, non exemplar coelestium; sed ipsa coelestia. Unde et scriptum est, quia finis Legis est Christus (Rom. X, 4). Non defectus utique, sed plenitudo Legis in Christo est; quia venit Legem non solvere, sed implere. Sicut enim Testamentum est vetus, sed omnis veritas in novo est Testamento: ita et lex per Moysen data figura legis est. Vere ergo illa Lex veritatis exemplar est, in exemplari enim Agni sanguis effunditur, in veritate Christus immolatur. Meritoque Apostolus cum praemisisset vitulorum immolationem secundum Legem, adjecit: Necessarium itaque est exemplaria coelestium his mundari: nam ipsa coelestia melioribus hostiis; non enim in manufacta sancta intravit Christus exemplaria verorum, sed in ipsum coelum: et nunc apparet vultui Dei pro nobis. [PL15.1465D] (Hebr. IX, 23 et 24). Ut cognoscamus autem quia legem novam dedit Dominus Jesus, habes dicentem Spiritum sanctum: Hoc autem testamentum quod testabor ad eos, [PL15.1466A] dicit Dominus. Dabo leges meas in cordibus eorum, et in sensibus eorum scribam eas, et peccati et injustitiae eorum non ero memor (Hebr. X, 16 et 17). Ubi ergo remissio, jam non oblatio pro peccatis. Quo evidenter ostenditur omnem veritatem in Evangelio contineri; quia lex Dei in sensibus hominum, et in cordibus eorum scribitur, non in tabulis lapideis (qui ergo praecepta Dei non habent in cordibus suis, non habent legem), sive quia inveteratur in Judaeis, renovatur in nobis.

38. Umbra est, non veritas; ut cum fiat oblatio pro peccatis secundum Legem, non fiat remissio peccatorum. Impossibile est enim sanguine taurorum et hircorum peccata mundari (Hebr. X, 4). Mendax ergo erat illa remissio, donec remissionis veritas adveniret. [PL15.1466B] Quid deinde manifestius, quam Joannis evangelistae sententia, qui ait: Quia Lex per Moysen data est: gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17)? Πρὸς ἀντιδιαστολὴν legis retulit veritatem. Nam cum sit, autem, disjunctio, intelligendum est disjunctionem ideo interpositam; quia si veritas fuisset in Lege, non fuisset facta per Christum.

39. Possumus et sic intelligere: Veritas Christus est; ergo veritas lex est. Et si mandatum Domini lex est, multo magis vivum et operatorium Verbum Dei lex est.

40. (Vers. 143.) Sequitur versus septimus: Tribulatio et necessitas invenerunt me: mandata tua meditatio mea est. Quaerunt tribulationes et necessitates [PL15.1466C] justum, 1207 et interdum inveniunt, interdum non inveniunt eum. Invenitur, cui corona debetur: non invenitur, qui idoneus certamini non probatur. Tribulatio igitur velut quaedam gratia est. Denique Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19). An non est gratia, quae operatur patientiam? Qui ergo noverat tribulationis profectum esse, quaesitus a tribulatione inventus est, nec refugit.

41. Dicit Sapientia: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28); non quia Dominus nolebat inveniri ab hominibus, qui se omnibus etiam non quaerentibus offerebat: sed quia his operibus quaerebatur, ut indigni essent qui quaererent, invenire. Caeterum Simeon qui eum exspectabat, invenit (Luc. II, 25 et seq.). Invenit Andreas. Denique ait ad Simonem: [PL15.1466D] Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus (Joan. I, 41). Philippus quoque dicit ad Nathanael: Quem scripsit Moyses in Lege, et prophetae, invenimus Jesum [PL15.1467A] filium Joseph, qui est a Nazareth (Joan. I, 45). Et ut ostenderet quemadmodum Christus inveniretur, ait: Veni, et vide (Ibid., 46). Qui ergo Christum quaerit, veniat non corporis gressu, sed mentis vestigio: videat eum non exterioribus oculis, sed internis. Aeternus enim corporalibus non videtur aspectibus; quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Christus igitur non temporalis, sed ex Patre ante tempora, quasi Deus, verus Dei filius, et quasi virtus sempiterna supra tempora, quem nullus temporum finis includat: quasi vita supra tempora, quem numquam dies mortis inveniat; Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10).

[PL15.1467B] 42. Audis quid dixerit hodie Apostolus? Peccato inquit, mortuus est semel. Semel tibi peccatori mortuus est Christus: noli iterum peccare post baptismum. Omnibus in commune semel mortuus est, et singulis semel moritur, non frequenter. Peccatum es, o homo; ideo peccatum fecit Christum suum omnipotens Pater. Hominem fecit, qui peccata nostra portaret. Mihi ergo peccato mortuus Dominus Jesus; Ut nos in illo essemus justitia Dei (II Cor. V, 21). Mihi est mortuus, ut mihi resurgeret. Semel est mortuus, semel resurrexit. Et tu cum illo mortuus, cum illo sepultus, cum illo in baptismate resuscitatus, cave ne cum mortuus fueris semel, moriaris iterum. Jam non peccato morieris, sed veniae: ne cum resurrexeris, moriaris secundo; Christus enim resurgens ex mortuis, jam non moritur, [PL15.1467C] mors in eum jam non dominabitur (Rom. VI, 9). Ergo mors dominata est ei? In eo utique quod dixit, jam non dominabitur, ostendit esse dominatam, Noli tantum amittere beneficium, o homo. Propter te Christus dominationi mortis se subdidit; ut te jugo dominationis exueret. Ille suscepit mortis servitutem; ut tibi tribueret vitae aeternae libertatem.

43. Qui quaerit ergo Christum, quaerit et tribulationem ejus, nec refugit passionem. Denique David qui dignus erat, ut a tribulatione quaereretur, tribulationem et ipse quaesivit. Nam nisi quaesisset, non invenisset. Quod invenerit autem, ipse testatur, dicens: Tribulationem et dolorem inveni, 1208 et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3 et 4). Et alibi: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in [PL15.1467D] latitudine (Psal. CXVII, 5). Bona ergo tribulatio, quae dignos facit nos, qui in latitudine exaudiamur a Domino. Gratia est autem exaudiri a Domino Deo nostro.

44. Qui quaerit igitur tribulationem, non refugit: qui non refugit, invenitur. Non enim refugit, qui mandata Dei sensu operibusque meditatur. Nam utique illum athletam certamina inveniunt, qui in [PL15.1468A] usu exercitii fuerit constitutus: qui vero exercitium dereliquerit, sine dubio non poterit reperiri; qui indignus est, ut quaeratur. David ergo quasi bonus athleta dicit: Tribulatio et necessitas invenerunt me; quia paratum semper habuerunt, non refugientem necessitatum et tribulationum praelia, sed petentem.

45. (Vers. 144.) Sequitur: Justa testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi eorum, et vivifica me. Quis tantus, qui possit intelligere Domini testimonia? Et ideo intellectus a Domino postulandus est, cujus tanta est vis; ut initium ejus sit plenitudo virtutis. Denique scriptum est: Pietas autem in Deo initium intellectus (Prov. I, 7), quae virtutum omnium fundamentum est juxta humanarum rerum et coelestium disciplinam. Pietas amica Deo, parentibus grata, Dominum conciliat, necessitudines fovet, Dei [PL15.1468B] cultura, merces parentum, filiorum stipendium. Pietas, inquam, justorum tribunal, egenorum portus, miserorum suffugium, indulgentia peccatorum.

46. Qui habet intellectum, ipse vere est pius; intelligit enim humanae lubricum fragilitatis, et cito ignoscit erranti. Intelligit commune nobis datum naturae ususque consortium; et ideo pauperibus tamquam debitum solvit, non inficiatur tamquam indebitum. Intelligit vices esse calamitatum; et ideo tamquam naufragiis mundi istius portu quodam suae humanitatis occurrit. Haec perfecta virtus in hominibus, haec plena in Deo laus est.

47. Merito intellectum sibi etiam Salomon, magisterium secutus paternum, a Domino postulavit, [PL15.1468C] dicens: Ego sum puer humilis, et ignoro introitum meum, et exitum meum, et servus tuus in medio populi tui, quem elegisti, populum multum sicut arenam maris, quae dinumerari non potest prae multitudine: et dabis servo tuo cor prudens, audire et judicare cum justitia populum tuum, et intelligere inter bonum et malum (III Reg. III, 7-9). Unde complacuit Domino; quia non sibi longaevitatem vitae, et regalium divitiarum copias, sed sapientiam ad intelligenda Domini judicia et justitias depoposcit: et ideo tantum populum regno pacifico gubernavit; quia non usurpavit, ut Adam, boni et mali scire distantiam: sed intelligendae ejus gratiam oravit a Christo. Quod enim scire divinum est, hoc a Domino Deo tuo, ut possis cognoscere, promerendum est. Si petisset et Adam, sicut petivit David, nequaquam illos inextricabiles [PL15.1468D] erroris laqueos incidisset, quibus omnis ejus haereditas strangulatur. Ideoque mortuus est, et quod gravius est, 1209 morte peccati; quia ante usurpavit scire, quam intellectum quo vivificaretur, acciperet.

48. Vivificat ergo intellectus, ut Spiritus; quia ipse intellectus gratia spiritalis est: ideoque intellectum [PL15.1469A] munere suo Spiritus sanctus operatur. Intellectus autem bonus est omnibus, qui eum faciunt (Psal. CX, 10); quo docemur quia non solum sensu complecti, sed etiam factis, id quod intelligimus, exsequi debeamus.

SERMO DECIMUS NONUS. Koph

1. Incipit littera decima nona Koph, cujus interpretatio est, Conclusio; et sicut alibi invenimus, Aspice. Distat littera, congruit sensus. Nam qui concluditur, circumspicere se debet, et causam periculi non dissimulare; maxime cum lethale discrimen sit. Concluditur unusquisque tumescentibus visceribus, internisve faucibus, cum intercluso spiritus commeatu, spirandi ac respirandi commercia coactantur. [PL15.1469B] Concluditur femina, cum fit peridrome matricis, qua pectoris ipsius premitur principale; unde graves oriuntur angustiae, et nisi in locum suum illa recipiendorum seminum aula revocetur, vitam consuevit excludere. Ita etiam qui animo angitur, et quibusdam adversis imminentibus perurgetur, concludi dicitur non minoribus angustiis mentis, quam corporis. Majores enim animae aestus, fervoresque sunt animorum, quam corporum.

2. Conclusus igitur viscerum tumore, medicum quaerit; ut possit propulsare periculum, et constricta laxare. Veniens medicus tentat omnia, explorat interna. Et tu ergo conclusus animi fervore, aspice te ipsum interiori oculo. Morbi vis urget, fervet noxia conscientia, moles peccatorum premit, intercipiunt [PL15.1469C] sensum mentis angustiae: cognosce te ipsum, et orationis quaere medicinam: posce ut veniat medicus ille qui descendit de coelo, qui maxime aegrotos requirit, sicut ipse ait: Non opus est sanis medicus, sed iis qui male habent (Matth. IX, 12). Habes vulnera? Ne differas: non est apud eum ulla comperendinatio sanitatis. Habes ulcera? Ne timeas: verbo, non ferro curare consuevit. Aspice igitur illis oculis, quibus David auxilium quaesivit et meruit. Levavi, inquit, oculos meos ad montes: quaesivi unde mihi veniret auxilium (Psal. CXX, 1 et 2). Non inveni nisi a Domino; qui enim mundum condidit, tuctur accolas mundi. Aspice ergo, et semper aspice; quia justi oculi semper ad Dominum.

3. Hoc monet te etiam Hieremias in Threnis sub [PL15.1469D] hac ipsa littera, dicens ad Hierusalem: Surge et expergiscere in nocte, in principio vigiliae tuae effunde sicut aquam cor tuum ante faciem Domini: extolle ad Dominum manus tuas pro animabus parvulorum tuorum, qui deficiunt fame in plateis omnium itinerum (Thren. II, 19). Nonne et aperte conclusionis ostendit angustias, et monet ut intentione cordis, in quo est oculi melioris obtutus, remedium tibi salutare provideas? [PL15.1470A] Denique etiam infra, iterum sub hac littera ait: Appropinquavit enim 1210 tempus nostrum, repleti sunt dies nostri, advenit finis noster. Leves facti sunt qui persecuti sunt nos, super aquilas coeli. In montibus accensi sunt: in deserto insidiatus est nobis (Thren. IV, 18 et 19).

4. Demonstravit summam conclusionem, nec ullum remedium nisi in adventu Domini nostri Jesu Christi, qui solus desperatis possit afferre medicinam. Et quasi ostendens eum, dicit: Spiritus ante faciem nostram, Christus Dominus comprehensus est in interitu nostro..... In umbra ejus vivemus inter gentes (Ibid., 20). Et infra: Bibes, inquit, et inebriaberis (Ibid., 21). Adhuc: Visitabit iniquitates tuas, revelabit super peccata (Ibid., 22). Quam breviter adventum [PL15.1470B] et passionem ejus expressit, remissionemque omnium peccatorum: quam aperte congregationem futuram gentium declaravit! Hinc illud Apostolicum: Quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25 et 26).

5. Veni, Domine Jesu: sed jam non in umbra, sed in sole justitiae. Si umbra profuit, si passionis tuae umbra protexit, si corporis umbra salvavit; quantum conferre poterit claritas aperta virtutis? Per umbram lepra curata est (Matth. VIII, 3); per umbram quoque illius feminae quae fimbriam vestis Dominicae attigit, sanguis stetit (Luc. VIII, 44): per umbram te vidimus, quando non habebas speciem neque decorem. Umbra tua caro fuit, quae nostrarum aestus refrigeravit [PL15.1470C] cupiditatum, quae restrinxit ignes libidinum, quae avaritiae, diversarumque passionum incendia temperavit. Et quid dicam de umbra Domini, quando et apostolorum umbra sanabat (Act. V, 15)? Veniente etenim Petro unusquisque offerebat aegros suos, quos transeuntis apostoli umbra reddidit sanitati.

6. Audi quia caro Domini umbra erat: Ecce Dominus sedet super nubem levem, et veniet in Aegyptum (Esai. XIX, 1). Et David dicit: Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8). Factus est igitur exinanitus umbra nobis, quos sol iniquitatis exusserat. Vidimus ergo in umbra eum, cum adhuc fides prima procederet. Sed nunc jam totum illuminat mundum: et tamen adhuc eum per sui corporis, quae est Ecclesia, umbram videmus, nondum facie ad faciem; [PL15.1470D] neque enim oculi corporis divinitatis possunt recipere fulgorem. Haec quoque umbra totum quotidie protegit orbem terrarum. Profuit igitur conclusio; Conclusit enim Deus omnia in incredulitate; ut omnium misereatur (Rom. XI, 32). Sed jam consideremus quid in conclusione dicendum est, et unde incipiendum.

7. (Vers. 145.) Exclamavi in toto corde meo, [PL15.1471A] exaudi me, Domine: justitias tuas exquiram. Cum impressiones patimur corporales, exclamare consuevimus; ut alios ad praesidium nobis vocare possimus. Premebatur sanctus Propheta, appropinquantibus sibi persecutoribus. Saul primo infestus armato eum insequebatur exercitu: postea parricida filius imminebat: non contentus fugientis exsilio, vitam patris quaerebat eripere. Sed ab illis minus pati poterat quos in praesenti videbat, quam ab illis quos non videbat; est enim colluctatio sanctis non solum adversus carnem et sanguinem, 1211 sed etiam adversus principatus et potestates istius mundi, rectoresque tenebrarum, qui latronum modo in istius saeculi nocte humanis insidiantur affectibus. Horum igitur sanctus David cum graves adversum se videret [PL15.1471B] fieri incursus, exclamavit in toto corde suo. Etenim adversus diabolum non vocis magnitudine, sed magnanimitate cordis utendum est.

8. Est tamen et vox cordis; quia est et vox sanguinis, quae ad Deum pervenit. Denique Deus dicit: Vox sanguinis fratris tui de terra clamat ad me (Gen. IV, 10). Clamat ergo cor nostrum non sono corporis, sed cogitationum sublimitate, concentuque virtutum. Grandis fidei clamor. Denique in spiritu adoptionis clamamus, Abba pater, et ipse Spiritus Dei clamat in nobis. Magna vox justitiae, magna est castitatis, per quam et mortui loquuntur; nec solum loquuntur, sed etiam sicut Abel clamant. At vero injusti anima nec viventis clamat; quia Deo mortua est. Nihil in illa sublime, nihil magnificum est: quale eorum, [PL15.1471C] quorum sonus in omnem terram exivit, et verba in fines orbis terrarum. Gracili voce Moyses loquebatur, et plus omnibus audiebatur. Quotidie auditur in Ecclesia: ab illis solis, hoc est, Judaeis non auditur, qui aure audiunt, sed non exaudiunt. Prophetae dicitur alteri: Exalta viribus vocem tuam (Esai. LVIII, 1).

9. Anna tamen non clamabat in corde suo (I Reg. I, 13), sicut Moyses, sed loquebatur: fortasse quia filios postulabat, hoc est, bona quidem, sed privata, non publica, non clamabat. Sed quia a Domino postulabat, quia Domino eum, si quem susciperet, offerebat; loquebatur Deo: clamabat autem Moyses; quia non pro se, sed pro omni populo precabatur. Unde dictum est ei a Domino: Quid clamas (Exod. [PL15.1471D] XIV, 15)? Clamabat affectu pio, et sensu profundo, et personabat in coelo, miraculis petens digna coelestibus: ut mundi elementa mutaret.

10. Denique ut ipsius loci seriem recenseamus: instabat Pharao, et innumeris Aegyptiorum stipatus curribus, urgebat Hebraeos: hinc circumfusus hostis, inde interfusum mare plebem Dei clauserat. Nulla in armis fiducia, spes nulla in viribus. Strepebat [PL15.1472A] tantummodo querela miserabilis, quod commodius sibi foret dura in Aegypto servitutis onera subire, quam acerba in deserto morte consumi: querela nihil praesidii offerens, plurimum offensae afferens. Stabat ergo Moyses moestus, sollicitus, anxius populi et periculis et querelis, exspectans fidem coelestium promissorum: et tacitus secum ipse volvebat qua tandem Dominus ope, injuriae immemor, memor gratiae, subveniret. Dicit ad eum Dominus: Quid clamas ad me? Sonum ejus non audio, vocem ejus agnosco: silentium ejus lego, clamorem ejus in operibus deprehendo. Clamabat populus, et non audiebatur: tacebat Moyses, et audiebatur. Non 1212 populo dictum est: Quid clamas ad me? Non enim ad Deum clamabat populus, qui injusta, et viris indigna [PL15.1472B] clamabat. Sed Moysi dictum est: Quid clamas ad me? hoc est: Tu solus ad me clamas, qui de me speras: tu solus ad me clamas, qui virtutem meam excitas: tu solus ad me clamas, qui per universam terram annuntiari meum nomen exspectas.

11. Clamabat ergo Moyses in corde suo, et omnis sapiens in corde suo clamat. Denique sapientia cum altissima praedicatione convocat ad crateram, dicens: Relinquite insipientiam... et quaerite sapientiam (Prov. IX, 6). Magnae sublimitatis, magnae vocis haec praedicatio est, quae stultis sapientiam pollicetur. Et Jesus Dominus exclamabat: Si quis sitit veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). Et vere magna clamabat, qui vocabat homines ad regnum coelorum, ad illum venerabilem potum quo vitae aeternae fluctus infunditur. [PL15.1472C] Et tu cum oras, magna ora, id est, ora quae aeterna sunt, non quae caduca. Ora quae divina sunt atque coelestia; ut sis sicut Angeli in coelo. Noli orare pro pecunia, quia aerugo est: noli pro auro, quia metallum est: noli pro possessione, quia terra est; ista oratio ad Dominum non pervenit. Non audit Deus, nisi quod dignum suis ducit esse beneficiis: sed audit piam vocem, plenam devotionis et gratiae.

12. Non solum ergo clamandum in corde, sed etiam in toto corde clamandum est. Sicut enim corporaliter tunc bene clamatur, cum toto ore clamatur: ita spiritaliter toto est clamandum corde, si volumus magna referre, et a Domino quae poscimus, impetrare. Hanc Dominus vocem exigebat a populo, quam populus nesciebat. Ideoque dixit Dominus: Populus [PL15.1472D] hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13). Qui ergo appropinquaverit corde, ipse auditur a Domino. Cor ergo prius clamet, ut sermo possit audiri.

13. Sed non satis est clamare ad Dominum, sed etiam justitias ejus exquirere. Exquirit autem justitias, qui id quod in omnibus creaturis, et maxime in animantibus rationalibus, vel etiam irrationabilibus [PL15.1473A] justum est, providentiae adscribit divinae. Unde turturi studium pudicitiae, quae compare amisso, concubitui indulgere non novit: quod homines servare non possunt? Unde plerisque animantibus tam sobria partus cura servandi; ut ubi conceptionis munus agnoverint, ibi coitum non putent esse repetendum; ne receptorum seminum fiat adulterina permixtio? Phoenix coitus corporeos ignorat, libidinis nescit illecebras, sed de suo resurgit rogo: sibi avis superstes, ipsa et sui haeres corporis, et cineris sui foetus. Aquila ne degeneres partus nutriat, diligenti librat examine: et adhuc teneros foetus pio ungue suspendit, solisque offert radiis; ut si forte oculos suos vi fulgoris inflexerint, tamquam degeneres laxato in praeceps ungue dimittat: sin 1213 vero [PL15.1473B] naturae vigorem constanti adversum radios solis obtutu potuerint vindicare, dignae indolem sobolis onere grato reportet.

14. Volatilia coeli omnia non serunt, neque metunt, et Deus pascit illa: quia justitias Domini custodiunt, nihil sibi proprium vindicando: sed ligno fructifero, quod Domini judicio communem ad escam datum est, famem relevare contenta. Ex his igitur nos cognoscimus, quam divinae subsidia providentiae hominibus non deessent, si Dei justitiam servare vellemus. Qui alit aves, non aleret homines, quos ad imaginem et similitudinem sui fecit? Nonne pluris sumus illis? Naturae praerogativa pluris sumus, sed inferiores devotionis gratia, et praevaricationis injustitia.

[PL15.1473C] 15. (Vers. 146.) Sequitur versus secundus: Clamavi ad te, salva me: et custodiam mandata tua. Repetit quod ad Dominum clamaverit, et custodem se promittit coelestium statutorum, quae coelo terraque testibus Dominus Deus sanxit; ut praevaricatores elementorum testimoniis arguantur. Quomodo coelum aspiciant praevaricationis suae conscium? Quomodo fructus de terra exspectent, quae novit ingratos? Vide igitur quam non parva promittat Propheta. In clamando fidelis et promptus affectus exprimitur: in custodiendo testimonia, continentiae virtus, obsequii sedulitas declaratur.

16. (Vers. 147.) Sequitur versus tertius: Anticipavi in maturitate, et exclamavi: in verba tua speravi. Graecus ἐν ἀωρίαι dixit, quod est, ante horam, ante [PL15.1473D] tempus. Qui ergo Dominum deprecatur, non velut praescripta praecipua tempora praestoletur, nesciens in obsecrationibus Domini tempus esse aliquod, sed semper in ipsis sit. Sive manducamus, sive bibimus, Christum annuntiemus, Christum rogemus, Christum cogitemus, Christum loquamur: in corde nostro semper, semper in ore sit Christus.

[PL15.1474A] 17. Sed forte dicas: Quomodo scriptum est: Tempus omnibus, et tempus omni rei sub coelo est (Eccl. III, 1)? Sed Dominus Jesus supra coelum est, nullo circumscriptus est tempore. Claudat os suum ariana perfidia. Tempus, inquit, omni rei sub coelo: quanto magis sub Deo tempus, non supra Deum? Generatio ex Patre non habet tempus; neque enim opus ante auctorem, sed auctor supra operis exordium. Fortasse objiciant quia dixit: Tempus meum nondum advenit (Joan. VII, 6). Et iterum dixit: Pater, venit hora (Joan. XVII, 1). Sed haec hora est passionis. Est etiam tempus virginalis conceptionis: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 14): quia virgo sub tempore, et ideo praescripta aetate concepit.

18. Qui rogat itaque, semper roget: et si non [PL15.1474B] semper precatur, paratum semper habeat precantis affectum. Pernoctabat in oratione Dominus Jesus (Luc. VI, 12), non indigens precationis auxilio, sed statuens tibi imitationis exemplum. Ille pro te rogans pernoctabat, ut tu disceres, quomodo pro te rogares. Redde igitur ei quod pro te detulit. Audi supra dicentem Prophetam: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Serm. 8, v. 63). Et tu surge vel media nocte, 1214 si non potes tota semper nocte vigilare; ut dum oras nocte, veri solis pectori tuo splendor irradiet; quia omnis anima quae Christum cogitat, in lumine semper est: dies lucet, tibi semper Christus aspirat. Sed quia sequens versiculus de tempore precandi evidenter expressit, in isto versiculo actuum magis operumque arbitror, quam [PL15.1474C] orationis tempus intelligendum.

19. Praecurrit aetatis maturitatem quisquis in adolescentia positus senilem gravitatem induit, et juveniles annos veterana quadam continentia regit, fervoremque virentis corporis incana morum maturitate componit. Nam quid potest habere laudis, si effetum corpus voluptatibus, et jam senectutis gelu frigidum, ad sera devotionis officia, deposito jam segnior vigore, convertat? Non est corona, nisi ubi fuerit difficilioris lucta certaminis: ad quam rari attingere possunt, non omnes qui ingressi fuerint stadium, pervenire. Ille laudabilis, cui est in seipso ante certamen, qui carnem suam reluctantem sibi mentis coercet imperio, parca frugalitate castigat, et servituti redigit; ne effrenata libertate luxuriet, [PL15.1474D] atque indomita fervens cupiditate, habenas animi regentis abrumpat. In hora est ergo senex, si munia sobriae maturitatis exerceat: ante horam praecurrens juvenis, si senili pondere incentiva comprimat voluptatum, ac ferventis illecebras cupiditatis extinguat: Bonus est enim Dominus sustinentibus, Hieremias dicit (Thren. III, 25). Et, Bonum est viro, [PL15.1475A] qui grave portavit jugum a juventute: sedebit singulariter, et silebit; quia tulit jugum verbi (Ibid. 27). Qui enim a juventute jugum portaverit, et habenis maturi moderaminis teneriora volens colla subdiderit, sedebit singulariter, remotus a strepitu interpellantium passionum, et quietus silebit: cui necesse jam non sit jurgari cum corpore, decertare cum variis cupiditatibus; quia tulit jugum verbi anima quae quaerit Deum, quae captivas sibi fecit omnes delicias juventutis. Unde fortasse et illud Dominicum: Non clamabit, neque contendet, neque audiet quisquam in plateis vocem ejus (Matth. XII, 19; ex Esai. XLII, 2), non solum ad defensionis silentium, absolutionisque contemptum, et tolerantiam passionis, sed etiam ad compressiones omnium accipere possumus corporalium voluptatum. Unde et alibi scriptum est: Quia peccatum non fecit (I Pet. II, 22). Recte igitur tacebat [PL15.1475B] in mortis periculo constitutus, qui mortis aculeum non timebat.

20. In verba, inquit, tua speravi. Graecus ἑπήλπισα dixit, quod est ad sperandum semper crescere, et spem spei adjungere. Justus semper sperat, et in adversis positus, et frequentibus afflictus aerumnis desperare non novit: sed quo graviora toleraverit, magis sperat, et sperandi sumit profectum, secundum illud oraculum: Consolamini, consolamini populum meum, dicit Dominus: Sacerdotes loquimini justitiam in cor Hierusalem, consolamini eam; quia repleta est dejectio, et solutum est peccatum ejus; quia recepit de manu Domini duplicia peccata sua (Esai. LX, 1 et 2). Quam cito dixit plenitudinem dejectionis solutionem [PL15.1475C] esse peccati, et repetivit causam consolationis eo majus esse reconciliationis 1215 insigne, quo numerosior fuerit poena, quam culpa.

21. Job tot gravatus incommodorum acerbitatibus, pio spem cumulabat affectu, discretam a piis causam asserens impiorum, quorum lumen exstinguetur (Job. XVIII, 5). Lux autem, secundum Salomonem semper est justis (Prov. XIII, 9). Unde colligitur quia justus semper in verba Dei sperat, et spem adjicit spei. Quod evidentius expressit Esaias, dicens: Tribulationem super tribulationem exspecta, spem super spem (Esai. XXVIII, 10). Ad perlactatos et abductos ab uberibus loquebatur, hoc est, ad eos qui prima infantiae alimenta transissent, cibo jam [PL15.1475D] habiles fortiori. Exemplo sit, quod ablactatus Isaac patriarcha tantus evaserit; ut adhuc inter rudimenta primaevae positus aetatis, nequaquam tamen gladium ferituri parentis horruerit (Gen. XXII, 10). Plures filios habuit Abraham, nullum ablactavit alium, sed in hoc folo secisse legitur epulum magnum (Gen. XXI, 8). Et bene magnum epulum Scriptura dixit, quia typus [PL15.1476A] erat ejus, quem semper epulantur corda sanctorum.

(22. Vers. 148.) Sequitur versus quartus: Praevenerunt oculi mei mane meditari verba tua. Supra (vers. 147) ait: Praeveni ἐν ἀωρίαι, hoc est, ante horas, ante tempus; hic ait, mane: aliud significans tempus orandi atque psallendi Domino; ut sit illud prius, secundum quod ait: Media nocte surgebam (Serm. 8, v. 63); hoc autem juxta illud: Praeveni orientem solem; grave est enim, si te otiosum in stratis radius solis orientis inverecundo pudore conveniat, et lux clara feriat oculos somnolento adhuc torpore depressos. Arguit nos tanti temporis spatium sine ullius devotionis munere, ac sacrificii spiritalis oblatione, feriata nocte transmissum. An nescis, o homo, quod primitias tui cordis ac vocis quotidie Deo debeas? Quotidiana tibi messis, quotidianus [PL15.1476B] est fructus. Occurre ergo ad solis ortus, ut te oriens inveniat jam paratum; ne lumina tua madido adhuc sopore mergentia primus diei fulgor exagitet.

23. In cubili meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea (Cant. III, 1), dicit Ecclesia. Ideo meruit eum invenire, ideo ejus gratiam promereri; quia etiam in cubili quaesivit, quaesivit in noctibus. Propterea copiam ejus adepta in posterioribus loquitur ad Sponsum: Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus in vineas (Cant. VII, 11). Advertis quemadmodum Sponsa Verbum invitet Dei; ut veniat in terras, et tollat peccata mundi? Ager hic erat ante desertus, sentibus nostrorum squalidus delictorum, horridus [PL15.1476C] spinis. Castellum erat, in quo relegatus Adam perpetuo suae posteritatis haeredes stringebat exsilio. Illo ergo ducit Ecclesia Christum, ut Adam liberet. Deinde exsulibus absolutis, coepit mundi istius ager idoneos habere cultores: et qui erat ante jejunus, factus est vitis aeternae plantatione fecundus. Nec tamen sic spiritalibus laeta palmitibus evagatur: sed ad has vineas vocat Christum, ubi psallentes sint, et orantes, ubi noctibus ac diebus fructus innoxius perseveret.

1216 24. Ibi, inquit, dabo ubera mea tibi, dederunt mandragorae odorem (Ibid. 13). Plerique discernunt quemdam inter mandragoras sexum; ut et mares putent esse et feminas, sed feminas gravis odoris. Significat ergo gentes quae ante fetebant, cum essent [PL15.1476D] infirmiores evirata quadam imbecillitate perfidiae, boni odoris fructum ferre coepisse, postquam in adventum ventum Domini crediderunt. Legimus etiam quod mandragoras acceperit sancta Rachel a sorore sua Lia; ut concederet ei illa nocte dormire cum sancto Jacob (Gen. XXX, 14 et seq.). Mandragoras Ruben primogenitus attulerat matri suae Liae, quae lippientibus [PL15.1477A] oculis, Synagogae figuram accepit; quia Christi gratiam videre non potuit, hebetato debilis mentis obtutu. Quo declaratur quod fructus quos ante Synagoga a primogenito Dei filio susceperat, Ecclesiae concessit: sed quia illius noctis potita concubitu genuit Lia suae posteritatis haeredem, implevit mysterium, quoniam, credentibus apostolis, reliquiae Judaeorum per electionem gratiae salvae factae sunt.

25. Unde ait Ecclesia: Nova et vetera, frater meus, servavi tibi (Cant. VII, 13). Quis dabit te fratrem lactentem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te, et quidem non spernent me. Assumam te, et inducam in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me: ibi docebis me (Cant. VIII, 1 et 2). Habens [PL15.1477B] igitur informationem novarum et veterum Scripturarum, nec despicabilem se esse sentiens, non solum orationibus in secreto cordis Verbum tenet, verum etiam psallentibus chori vocibus velut quibusdam eum osculis gratiae osculatur.

26. Itaque malorum granatorum, hoc est, diversorum et innumerabilium fructuum, et praecipue fidei odoribus, gratiae, sapientiae, et gloriae, vitaeque aeternae subnixa divitiis, quae sunt circa sinistram et dexteram Sponsi, per animas sanctas laudantium congregationum plausibus excitat Christum, dicens: Adjuravi vos, filiae Hierusalem, ne suscitetis et resuscitetis dilectionem, usquequo voluerit (Ibid. 4).

27. Unde eam mirantur filiae Hierusalem, sanctae [PL15.1477C] animae patriarcharum, et prophetarum, veterumque justorum, vel coelestes potentiae, dicentes: Quae est haec quae ascendit dealbata, innitens super fratrem suum (Ibid., 5)? hoc est, talibus solemnitatibus fulget Ecclesia: et quae ante per diem fusca erat, jam splendet in noctibus et relucet.

28. Ipse quoque Dominus tanto munere psallentium delectatus ait: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum; quia valida est ut mors charitas, durus sicut inferi zelus. Alae ejus, alae ignis et flammae: aqua multa excludere non poterit charitatem, et flumina non inundabunt eam (Ibid., 6 et 7). Quia vidit tantam devotionem Ecclesiae, idoneos putat esse jam populos qui in corde nostro et in brachio signaculum ejus portare possimus. Ipsum enim Pater signavit Deus: et qui testimonium ejus [PL15.1477D] accepit, signavit; quia Deus verax est: et ideo operantes cibum permanentem in vitam 1217 aeternam, signati sunt ad imaginem et similitudinem Christi, qui est imago invisibilis Dei. Sicut ergo Deus verax est, et tu signa in tuo sensu et opere veritatem; ut os tuum non loquatur mendacium, manus tua non operetur opera hominum, quae sunt fallacis istius mundi, sed illa quae Dei sunt; ut pauperibus [PL15.1478A] largiatur, debiles sublevet, mortuos honoret tumuli sepultura. His operibus charitas quaeritur, ut nemo possit a Christo vel periculo mortis avelli. Unde ille ait: Quis nos separabit a Christo? Tribulatio, an angustia.... an persecutio (Rom. VIII, 35)? Et infra: Confido enim quia neque mors, neque vita, neque angeli (Ibid., 38).

29. Ea specie etiam zelus durus est charitatis, et alae ejus, alae ignis. Habet alas sicut columba; sunt enim pennae columbae deargentatae, quibus evolat qui diligit, dicens: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8): sed alae charitatis, alae ignis, quibus dilectionis inflammat ardorem. Hoc vapore ferventes fecit Dominus angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem, sed non exurentem. [PL15.1478B] Legimus et alam templi, supra quam diabolus tentans fecit ascendere Salvatorem, quae erat in templi culmine (Matth. IV, 5). Sunt ergo fastigia pinnae, sunt culmina charitatis, quae vaporem gratiae pectoribus humanis adolere consueverunt; ut multa aqua extinguere atque excludere non queat charitatem, et flumina eam saecularium tempestatum nulla concludant.

30. Cum ergo tanta Ecclesiae gratia, tanta nos praemia devotionis invitent, praeveniamus orientem solem, occurramus ad ejus ortus, antequam dicat: Ecce adsum (Esai. LVIII, 9). Vult se praeveniri Sol justitiae, et ut praeveniatur, exspectat. Audi quemadmodum exspectet, et cupiat praeveniri: Dicit angelo Pergami Ecclesiae.... Age poenitentiam: caeterum [PL15.1478C] veniam tibi cito (Apoc. II, 12 et 16). Dicit angelo Laodiceae.... Aemulare ergo, et poenitentiam age: Ecce sto ad januam, et pulso; et si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, intrabo ad eum (Apoc. III, 14, 19 et 20). Poterat intrare: denique nec resurgentem eum cum corpore ulla clausarum valvarum repagula retinere potuerunt, subito se apostolicis penetralibus improvisus infudit (Joan. XX, 19): sed studia devotionis tuae desiderat experiri; apostolos jam probatos habebat. Aut forte, in persecutione praevenit: ubi tranquillitas est, praeveniri cupit. Praeveni certe hunc quem vides solem. Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; ut illucescat tibi Christus (Ephes. XV, 14). Si hunc solem praeveneris antequam iste surgat, aspicies Christum illuminantem. Ipse prius [PL15.1478D] in tui cordis illucescit arcano: ipse tibi dicenti: De nocte vigilat ad te spiritus meus (Esai. XXVI, 9), matutinum lumen temporibus faciet splendere nocturnis, si mediteris verba Dei. Dum enim meditaris, lux est: et videns lucem non temporis, sed gratiae, dices quia Lux praecepta tua (Ibid.). Cum autem te meditantem verba divina dies 1218 invenerit, et tam gratum opus orandi, atque psallendi delectaverit [PL15.1479A] tuam mentem, iterum dices ad Dominum Jesum: Exitus matutinos, et vespere delectabis (Psal. LXIV, 9).

31. An vero Moyse magistro usus populus Judaeorum, quotidie in senioribus suis, qui ad hoc munus electi sunt, noctibus ac diebus sine ulla cessatione recenset Scripturas divinas: et si quid aliud seniorem interrogaveris, nescit nisi Scripturae divinae seriem resultare (Exod. XVIII, 14 et seq.). Vacat illic sermo de saeculo, sola illic Scriptura contexitur, singulorum sibi per vices ora succedunt; ne quando sacer ille sonus mandatorum coelestium ferietur: et tu Christiane, dormis, cui magister est Christus; et non vereris ne de te dicatur: Populus iste nec labiis me honorat? Judaeus vel labiis, tu vero nec labiis. Si illius qui vel labiis honorat, cor longe est a Deo: [PL15.1479B] quomodo potest cor tuum prope esse, qui etiam labiis non honoras? Quamdiu te somnus, quamdiu te saecularia tenent, quamdiu sollicitudines istius vitae, quamdiu terrena?

32. Divide saltem Deo et saeculo tempora tua: vel quando non potes agere in publico quae sunt istius mundi, et tenebrae prohibent noctis, Deo vacato, indulge orationibus; et ne obdormiscas, psallito: somnum tuum bona fraude fraudato. Mane festina, et ad Ecclesiam defer primitias pii voti: et postea, si vocat saecularis necessitas, non excluderis dicere: Praevenerunt oculi mei mane, meditari verba tua: securus procedes ad tuos actus. Quam jucundum inchoare ab hymnis et canticis, a beatitudinibus quas in Evangelio legis (Matth. V)? Quam prosperum ut te [PL15.1479C] sermo Christi benedicat, et dum recantas Domini benedictiones, studium alicujus virtutis assumas; ut etiam in te benedictionis divinae meritum recognoscas.

33. (Vers. 149.) Sequitur versus quintus: Vocem meam exaudi secundum misericordiam tuam, Domine: et secundum judicium tuum vivifica me. Semper homo, etiamsi sanctus, et justus sit, debet orare; ut exaudiat eum Dominus secundum misericordiam suam, non secudum merita virtutis alicujus; quia rara virtus, multa peccata: et secundum judicium suum, ut infirmis opem ferat. Et maxime hoc debemus orare cum aliquibus urgemur adversis. Unde non otiose a sancto David praemissa est divinae misericordiae postulatio.

[PL15.1479D] 34. (Vers. 150.) Sequitur enim: Appropinquaverunt persequentes me inique: a lege autem tua elongaverunt. Graecus sic posuit: Appropinquaverunt persequentes [PL15.1480A] me iniquitate, hoc est, qui cum iniquitate me persequebantur. Quanto magis mihi appropinquaverunt, tanto amplius se a lege tua separaverunt; quoniam qui fratrem suum persequitur, a lege secernitur. Lex enim dicit: Diliges Dominum Deum tuum.... diliges proximum tuum (Deut. VI, 5). Non ergo oderim fratrem, ne dicatur mihi: Si fratrem tuum 1219 non diligis, quem vides: quomodo potes Deum diligere, quem non vides (I Joan. IV, 20)? Nescis fratrem tuum mercem esse sanguinis Christi? Mercem ergo non diligis Christi, si fratrem non diligis.

35. Ergo persecutor mihi appropinquat, ut noceat: sed is se a lege disterminat; quae enim portio justitiae cum iniquitate? Qui autem a lege Dei se separat, [PL15.1480B] separat se ab aeterna vita; lex enim vita est. Denique ostendens Propheta legem Dei, ait: Ecce ista est vita, quoniam qui facit quae legis sunt, vivet in eis (Levit. XVIII, 5): quod legi convenit utique spiritali. Et fortasse qui mihi appropinquat; ut noceat mihi, dum separatur a lege, separatur a Christo; quia Christus est vita. Ego autem si adhaeream Christo, nec mihi appropinquat; quia etiamsi corporis mei habeat potestatem, animae tamen meae nocere non poterit. Denique persecutores martyrum, quam longe ab eorum meritis separati sunt!

36. (Vers. 151.) Sed forte dicas: Quomodo sancti adhaerent Deo? Et ideo sequitur: Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. Prope est Dominus omnibus, qui ubique adest: nec fugere eum possumus, [PL15.1480C] si offendimus: nec fallere, si delinquimus: nec amittimus, si colamus. Spectat omnia Deus, omnia videt, assistit singulis, dicens: Deus appropinquans ego sum (Jerem. XXIII, 23)? Et quomodo potest deesse alicubi Deus, cum de Spiritu Dei legeris: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7)? Quia ubi Domini Spiritus, ibi Dominus Deus. Coelum et terram ego compleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24). Ubi igitur deficit qui implet omnia? Aut quomodo de plenitudine ejus nos omnes accepimus, nisi omnibus appropinquet?

37. Denique David sciens illum ubique esse, et implere coelum, et terram, et maria, ait: Quo ibo a Spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades: [PL15.1480D] si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitem in novissimo maris; etenim ibi manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7-10). Quam [PL15.1481A] cito significavit ubique Deum esse, et ubi est Deus, ibi spiritum ejus esse praesentem, et ubicumque est Dei spiritus, ibi Deum esse. Quo loco individuae copula Trinitatis expressa est. Siquidem haec per os Prophetae locutus est Dei Filius, in persona hominis locutus, qui per incarnationem descendit in terras, per resurrectionem ascendit in coelum, per corporis mortem penetravit infernum, ut solveret alligatos. Aut si ad Prophetam referas, advertis expressum quod ubique manus et dextera Dei Christus assistat, ubi Pater Deus, et sanctus Dei Spiritus.

38. An cum de sole dubitare nequeamus, quod procedente die toto orbe radios diffundat suos, et omnibus lumen infundat, quem etiam illi qui videre non possunt. sentiunt tamen aeris ipsius fotu esse [PL15.1481B] praesentem? Ubi enim deest calor illius? Quo radii ejus non perveniunt, cum discussis noctis aut nubium tenebris, illuminat terras? In coelo fulget, in mari rutilat, fervet in terris. De sole ergo non dubitas, quod ubique resplendeat: de Deo dubitas, quod ubique fulgeat splendor gloriae ejus, et imago substantiae? Quid non penetret 1220 Verbum Dei, splendor aeternus, qui etiam occulta mentis illuminat, quae non potest iste sol penetrare; Verbum enim Dei gladius spiritalis est, usque ad divisiones animae, atque artuum, medullarumque perveniens. De quo dicit Simeon justus ad Mariam: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius; ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35).

39. Penetrat ergo animam, et quasi candor aeternae [PL15.1481C] lucis illustrat. Sed quamvis diffuse per omnes, et in omnes, et supra omnes potestates sit; quia omnibus ortus ex Virgine est, et bonis et malis (sicut et solem suum oriri jubet super bonos et malos) illum tamen fovet qui appropinquat sibi. Sicut enim a se fulgorem solis excludit, qui fenestras domus suae clauserit, locumque tenebrosum in quo diversetur, elegerit; ita qui se averterit a sole justitiae, non potest splendorem ejus adspicere: in tenebris ambulat, et in omnium luce ipse sibi causa est caecitatis. Tuas igitur illi aperi fenestras; ut tota domus tua veri fulgore solis illuceat: aperi oculos tuos, ut videas orientem tibi solem justitiae. Sed cave ne eos ulla stipulae festuca perturbet. Si quid sordis in oculo fuerit mentis tuae, non poteris intueri: [PL15.1481D] si quid aegritudinis, plus gravabit; confusam oculorum aciem lux ferit, majoremque dolorem excitat. Sit ergo simplex oculus tuus; ne incipiat totum corpus tuum esse tenebrosum, et vacillet in lumine, sicut sunt caecorum vestigia.

40. Numquid si quis ostia domus suae claudat, solis est culpa quod non illuminet domum ejus? Ergo si quis peccatorum suorum repagulis obserandam mentem propriam judicaverit, et Verbi a se splendorem stultus avertat, ac sibi inferat insipientiae caecitatem; [PL15.1482A] causari poterit quod sol justitiae noluerit intrare, aut infirmitatem luminis coelestis arguere? Pulsat januam tuam Dei Verbum. Si quis.... mihi aperuerit, inquit, intrabo (Apoc. III, 20). Si quis ergo non aperuerit, numquid non ingredientis, et non magis non aperientis est culpa? Nihil quidem Deo est obseratum, nihil clausum aeterno lumini: sed portas malitiae dedignatur aperire, conclavia non vult penetrare nequitiae.

41. An vero cum animae nostrae vigor putrem corporis refugiat portionem, quod ejus gratiam corrupti artus sentire non possint; Deus corruptae animae membra quaedam dignatur habitare? Animae tamen vigor per corpus omne diffunditur, sive manus, sive pes, sive digitus particeps sensus est: Dei potest [PL15.1482B] alicubi deesse sapientia, alicubi ejus deesse majestas? Sane fugientes non retinet, non cogit invitos: sed neque fastidit appropinquantes: et illius quidem virtus, illius Verbum Deus omnibus prope est: In ipso enim constant omnia, et ipse est caput corporis Ecclesiae (Coloss. I, 17 et 18), in quo omnis inhabitat plenitudo (Coloss. II, 9). Sed plerosque ab eo peccata secernunt, de quibus dictum est: Ecce qui elongant se a te, peribunt (Psal. LXXII, 27). Unde sanctus Propheta ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Ibid., 28). Et Apostolus ostendens non esse longe Deum ab unoquoque nostrum: In ipso, inquit, vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 27 et 28). Vitalem etenim omnibus gratiam subministrans, 1221 omnibus praesto est munere bonitatis [PL15.1482C] suae: sed proprior est illis qui contrito sunt corde.

42. Quod vetus quoque per aenigmata historia docet. Moyses in montis Sinai supercilio erat, et solus erat: populus in valle, in imo montis: presbyteri in parte montis supra merita plebis, sed plurimo intervallo a Moysi meritis separati (Exod. XIX, 20 et seq.). Non omnes in vertice, neque in imo omnes, sed populus: Moyses solus in vertice Sina montis, qui Latina interpretatione dicitur, tentatio. Et tu si supra tentationes ascenderis, et contrito corde detuleris precem, Deo proximus eris: si mundo corde fueris, et tu Deum videbis; Beati enim mundo corde; quia ipsi Deum videbunt (Matth V, 8).

43. Qui ergo Deo proximus est, dicit: Prope es, Domine, et omnia praecepta tua veritas. Judaeus hoc [PL15.1482D] non potest dicere, qui non recipit Dominum Jesum; separavit enim se, nec in veritatem, sed in umbram credit. Quomodo dicit: Praecepta tua veritas; cum gratia et veritas per Jesum Christum facta sit, cum eum non agnoscat, qui veritate et plenitudine circumcisionis suae totum mundum redemit?

44. (Vers. 152) Octavus versus est: Initio cognovi de testimoniis tuis; quia in aeternum fundasti ea. De testimoniis, inquit, tuis ab initio cognitionem et fidem assumpsi, quod in aeternum fundata sunt; testimonium [PL15.1483A] enim fidele est, et praestat parvulis sapientiam. Si cognovissent Adam et Eva quod quasi parvulis data essent cautiora praecepta; ne usurparent sibi scientiam boni et mali, quam recto discrimine definire non possent, paradisi incolatum in perpetuum vindicare potuissent. Si considerent homines quia sanguis hominis ad Deum clamat, manus proprias a nece hominis abstinebunt. Si custodiant praecepta quae dedit Dominus coram coelo et terra testibus, dicens: Audi, coelum, et auribus percipe, terra (Esai. I, 2): scientes quia quidquid flagitii commiserint, adversus legem Domini fecisse, angelorum, et Potestatum, sanctorum quoque hominum testimoniis arguantur, supra haec testimonia fundamentum sibi constituent, quia aeterna sunt atque perpetua. [PL15.1483B] Et nos ergo opus nostrum aedificemus supra fundamentum testimoniorum coelestium; ut non ardeat sicut lignum aut stipula - sed sicut aurum probetur; ut aeterno maneat nixum fundamine.

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 15, coll. 1424D-1483B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22