Dominis vere sanctis atque omni officiorum charitate venerandis filiis MARCELLINO et ANAPSYCHIAE, HIERONYMUS, in Christo salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Tandem ex Africa vestrae litteras Unanimitatis accepi; et non me poenitet impudentiae, qua tacentibus vobis epistolas meas frequenter ingessi, ut rescriptum mererer, et vos esse sospites, non aliis nuntiantibus, sed vestro potissimum sermone cognoscerem. Super animae statu memini vestrae quaestiunculae, imo maximae ecclesiasticae quaestionis: Utrum lapsa de coelo sit, ut Pythagoras philosophus, omnesque Platonici, et Origenes putant; an a propria Dei substantia, ut Stoici, Manichaeus, et Hispana Priscilliani haeresis suspicantur; an in thesauro habeantur Dei, olim conditae, ut quidam Ecclesiastici stulta persuasione confidunt; an quotidie a Deo fiant, et mittantur in corpora, secundum illud quod in Evangelio scriptum est, »Pater [PL33.719] meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17);« an certe ex traduce, ut Tertullianus, Apollinaris, et maxima pars Occidentalium autumant; ut quomodo corpus ex corpore, sic anima nascatur ex anima, et sinuli cum brutis ammantibus conditione subsistat. Super quo quid mihi videretur, in opusculis contra Ruffinum scripsisse me novi, adversus eum libellum quem sanctae memoriae Anastasio, episcopo Romanae Ecclesiae, dedit; in quo lubrica et subdola, imo stulta confessione, dum auditorum simplicitati illudere nititur, suae fidei, imo perfidiae illusit: quos libros reor sanctum parentem vestrum habere Oceanum; olim enim editi sunt, multis Ruffini libris adversus calumnias respondentes. Certe habes ibi virum sanctum et eruditum Augustinum episcopum, qui viva, ut aiunt, voce docere te poterit, et suam, imo per se nostram explicare sententiam.

CAP. II

2. Ezechielis volumen olim aggredi volui, et sponsionem creberrimam studiosis lectoribus reddere; sed in ipso dictandi exordio ita animus meus occidentalium provinciarum, et maxime urbis Romae vastatione confusus est, ut juxta vulgare proverbium, proprium quoque ignorarem vocabulum: diuque tacui, sciens tempus esse lacrymarum. Hoc autem anno cum tres explicassem libros, subitus impetus barbarorum, de quibus tuus dicit Virgilius, »Lateque vagantes Barcaei« (Virg. Aeneid. IV), et sancta Scriptura de Ismael, »Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit« (Gen. XVI, 12), sic Aegypti limitem, Palaestinae, Phoenices, Syriae percurrit, ad instar torrentis cuncta secum trahens, ut vix manus eorum misericordia Christi potuerimus evadere. Quod si, juxta inclytum oratorem, »silent inter arma leges« (Cic. pro Milone); quanto magis studia Scripturarum, quae et librorum multitudine, et silentio, ac librariorum sedulitate, quodque proprium est, securitate et otio dictantium indigent! Duos itaque libros misi sanctae filiae meae Fabiolae, quorum exempla si volueris, ab ipsa poteris mutuari. Pro angustia quippe temporis alios describere non potui: quos cum legeris et vestibula videris, facilis conjectura erit, qualis ipsa sit futura domus. Sed credo in Dei misericordia qui nos adjuvit in difficillimo principio supradicti operis, quod ipse adjuvet et in penultimis Prophetae partibus, in quibus Gog et Magog bella narrantur (Ezech. XXXVIII, et XXXIX); et in extremis, in quibus sacratissimi et inexplicabilis templi aedificatio, varietas, mensuraque describitur (Id. XL-XLIII).

CAPUT III

3. Sanctus frater noster Oceanus, cui vos cupitis commendari, tantus et talis est, et sic eruditus in lege Domini, ut absque nostro rogatu instruere vos possit, et nostram super cunctis quaestionibus Scripturarum pro modulo communis ingenii explicare sententiam. Incolumes vos et prolixa aetate florentes Christus Deus noster tueatur omnipotens, domini vere sancti.

DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAPUT XLV.)

Scripsi etiam duos libros ad Hieronymum presbyterum sedentem in Bethlehem: unum de Origine Animae hominis; alterum de Sententia Jacobi apostoli, ubi ait, »Quicumque [PL33.720] totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus« (Jacobi II, 10); de utroque consulens eum. Sed in illo priore quaestionem quam proposui, ipse non solvi; in posteriore autem quid mihi de illa solvenda videretur ipse non tacui: sed utrum hoc approbaret etiam ille, consului. Rescripsit autem, laudans eamdem consultationem meam, sibi tamen ad respondendum otium non esse respondit. Ego vero quousque esset in corpore, hos libros edere nolui, ne forte responderet aliquando, et cum ipsa responsione ejus potius ederentur. Illo autem defuncto ad hoc edidi priorem, ut qui legit admoneatur aut non quaerere omnino quomodo detur anima nascentibus, aut certe de re obscurissima eam solutionem quaestionis hujus admittere, quae contraria non sit apertissimis rebus quas de originali peccato fides catholica novit in parvulis, nisi regenerentur in Christo sine dubitatione damnandis; posteriorem vero ad hoc ut quaestionis de qua ibi agitur, etiam quae nobis visa est solutio ipsa noscatur. Hoc opus sic incipit: »Deum nostrum qui nos vocavit.«

DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER, SEU EPISTOLA CLXVI

CAPUT PRIMUM

1. Deum nostrum qui nos vocavit in suum regnum et gloriam (I Thess. II, 12), et rogavi et rogo ut hoc quod ad te scribo, sancte frater Hieronyme, consulens te de his quae nescio, fructuosum esse nobis velit. Quanquam enim te multo quam ego sum aetate majorem, tamen etiam ipse jam senex consulo: sed ad discendum quod opus est, nulla mihi aetas sera videri potest; quia etsi senes magis decet docere quam discere, magis tamen discere quam quid doceant ignorare. Nihil equidem molestius fero in omnibus angustiis meis quas patior in difficillimis quaestionibus, quam in tam longinquo tuae Charitatis absentiam, ut vix possim meas dare, vix recipere litteras tuas, per intervalla, non dierum, non mensium, sed aliquot annorum; cum, si fieri posset, quotidie praesentem te habere vellem, cum quo loquerer quidquid vellem. Nec ideo tamen non debui facere quod potui, si non potui totum quod volui.

2. Ecce venit ad me religiosus juvenis, catholica pace frater, aetate filius, honore compresbyter noster Orosius, vigil ingenio, promptus eloquio, flagrans studio, utile vas in domo Domini esse desiderans, ad [PL33.721] refellendas falsas perniciosasque doctrinas, quae animas Hispanorum multo infelicius, quam corpora barbaricus gladius, trucidarunt. Nam inde ad nos usque ab oceani littore properavit, fama excitus quod a me posset de his quae scire vellet, quidquid vellet audire. Neque nullum cepit adventus sui fructum. Primo, ne de me multum famae crederet: deinde docui hominem quod potui; quod autem non potui, unde discere posset, admonui, atque ut ad te iret hortatus sum. Qua in re consilium vel praeceptum meum cum libenter et obedienter acciperet, rogavi eum ut abs te veniens, per nos ad propria remearet. Quam ejus pollicitationem tenens, occasionem mihi credidi a Domino esse concessam, qua tibi scriberem de his quae per te scire cupio. Quaerebam enim quem ad te mitterem, nec mihi facile occurrebat idonens, et fide agendi, et alacritate obediendi, et exercitatione peregrinandi. Ubi ergo istum juvenem expertus sum, eum ipsum esse qualem a Domino petebam, dubitare non potui.

CAPUT II

3. Accipe igitur quae mihi, peto, aperire ac disserere non graveris. Quaestio de anima multos movet, in quibus et me esse confiteor. Nam quid de anima firmissime teneam, non tacebo: deinde subjungam quid mihi adhuc expediri velim. Anima hominis immortalis est, secundum quemdam modum suum. Non enim omni modo sicut Deus, de quo dictum est quia solus habet immortalitatem (I Tim VI, 16). Nam de animae mortibus sancta Scriptura multa commemorat; unde illud est, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22): sed quod ita moritur alienata a vita Dei, ut tamen in natura sua vivere non omnino desistat; ita mortalis ex aliqua causa invenitur, ut etiam immortalis non sine ratione dicatur. Non est pars Dei anima. Si enim hoc esset, omni modo incommutabilis atque incorruptibilis esset. Quod si esset, nec deficeret in deterius, nec proficeret in melius; nec aliquid in semetipsa vel inciperet habere quod non habebat, vel desineret habere quod habebat, quantum ad ejus ipsius affectiones pertinet: quam vero aliter se habeat, non opus est extrinsecus testimonio; quisquis seipsum advertit, agnoscit. Frustra autem dicitur ab eis qui animam Dei partem esse volunt, hanc ejus labem ac turpitudinem quam videmus in nequissimis hominibus, hanc denique infirmitatem et aegritudinem quam sentimus in omnibus hominibus, non ex ipsa illi esse, sed ex corpore: quid interest unde aegrotet, quae si esset incommutabilis, undelibet aegrotare non posset? Nam quod vere incommutabile et incorruptibile est, nullius rei accessu commutari vel corrumpi potest: alioquin non Achillea tantum, sicut fabulae ferunt, sed omnis caro esset invulnerabilis, si nullus ei casus accideret. Non est itaque natura incommutabilis, quae aliquo modo, aliqua causa, aliqua parte mutabilis est: Deum autem nefas est, nisi vere summeque incommutabilem credere. Non est igitur anima pars Dei.

4. Incorpoream quoque esse animam, etsi difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum. Sed ne verbi controversiam vel superfluo [PL33.722] faciam, vel merito patiar, quoniam cum de re constat, non est opus certare de nomine: si corpus est omnis substantia, vel essentia, vel si quid aptius nuncupatur id quod aliquo modo est in seipso, corpus est anima. Item si eam sclam incorpoream placet appellare naturam quae summe incommutabilis et ubique tota est, corpus est anima; quoniam tale aliquid ipsa non est. Porro si corpus non est, nisi quod per loci spatium aliqua longitudine, latitudine, altitudine ita sistitur vel movetur, ut majore sui parte majorem locum occupet, et breviore breviorem, minusque sit in parte quam in toto, non est corpus anima. Per totum quippe corpus quod animat, non locali diffusione, sed quadam vitali intentione porrigitur: nam per omnes ejus particulas tota simul adest, nec minor in minoribus, et in majoribus major; sed alicubi intentius, alicubi remissius, et in omnibus tota, et in singulis tota est. Neque enim aliter, quod in corpore etiam non toto sentit, tamen tota sentit: nam cum exiguo puncto in carne viva aliquid tangitur, quamvis locus ille non solum totius corporis non sit, sed vix in corpore videatur, animam tamen totam non latet; neque id quod sentitur, per corporis cuncta discurrit, sed ibi tantum sentitur ubi fit. Unde ergo ad totam mox pervenit quod non in toto fit, nisi quia et ibi tota est ubi fit, nec ut tota ibi sit, caetera deserit? Vivunt enim et illa ea praesente, ubi nihil tale factum est. Quod si fieret, et utrumque simul fieret, simul utrumque totam pariter non lateret. Proinde et in omnibus simul, et in singulis particulis corporis sui, tota simul esse non posset, si per illas ita diffunderetur, ut videmus corpora diffusa per spatia locorum, minoribus suis partibus minora occupare, et amplioribus ampliora. Quapropter si anima corpus esse dicenda est, non est certe corpus quale terrenum est, nec quale humidum, aut aerium, aut aetherium. Omnia quippe talia majora sunt in majoribus locis, et minora in minoribus, et nihil eorum in aliqua sui parte totum adest; sed ut sunt partes locorum, ita occupantur partibus corporum. Unde intelligitur anima, sive corpus, sive incorporea dicenda sit, propriam quamdam habere naturam, omnibus his mundanae molis elementis excellentiore substantia creatam, quae veraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per carnis sensus percipimus, cogitari, sed mente intelligi, vitaque sentiri. Neque haec proinde loquor, ut te quae tibi nota sunt doceam: sed ut aperiam quid firmissime de anima teneam, ne me quisquam, cum ad ea venero quae requiro, nihil de anima vel scientia vel fide tenere arbitretur.

5. Certus etiam sum animam nulla Dei culpa, nulla Dei necessitate vel sua, sed propria voluntate in peccatum esse collapsam: nec liberari posse de corpore mortis hujus vel suae voluntatis virtute, tanquam sibi ad hoc sufficiente, vel ipsius corporis morte, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25); nec omnino esse animam ullam in genere humano, cui non sit necessarius ad liberationem [PL33.723] mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Quaecumque autem sine gratia Mediatoris et Sacramento ejus, in qualibet corporis aetate, de corpore exierit, et in poenam futuram, et in ultimo judicio recepturam corpus ad poenam. Si autem post generationem humanam, quae facta est ex Adam, regeneretur in Christo ad ejus pertinens societatem, et requiem post mortem corporis habituram, et corpus ad gloriam recepturam. Haec sunt quae de anima firmissime teneo.

CAPUT III

6. Nunc accipe, quaeso, quid requiram, et noli me spernere; sic non te spernat qui pro nobis dignatus est sperni. Quaero ubi contraxerit anima reatum quo trahitur in condemnationem, etiam infantis morte praeventi, si ei per Sacramentum quo etiam parvuli baptizantur, Christi gratia non subvenerit. Non enim es ex illis qui modo nova quaedam garrire coeperunt, dicentes nullum reatum esse ex Adam tractum, qui per Baptismum in infante solvatur. Quod te sapere si scirem, imo nisi te id non sapere scirem, nequaquam hoc abs te quaererem aut quaerendum putarem. Sed quia tenemus de hac re sententiam tuam concinentem catholicae fundatissimae fidei, qua et Joviniani vaniloquia redarguens, adhibuisti testimonium ex libro Job. Nemo mundus in conspectu tuo, nec infans cujus est diei unius vita super terram (Job XV, 4, sec. LXX), deinde adjunxisti, Tenemurque rei in similitudine praevaricationis Adae (Hieron. lib. 2 adversus Jovin.); et liber tuus in Jonam prophetam satis hoc insigniter dilucideque declarat, ubi jejunare parvulos propter ipsum originale peccatum, merito coactos esse dixisti (Id. in Jonam): non inconvenienter abs te quaero, hunc reatum anima ubi contraxerit, unde oporteat eam etiam in illa aetate per Sacramentum christianae gratiae liberari.

7. Ego quidem ante aliquot annos, cum libros quosdam scriberem de Libero Arbitrio, qui in multorum manus exierunt, et nunc habentur a plurimis, quatuor opiniones de animae incarnatione, Utrum ex illa una quae primo homini data est, caeterae propagentur: an singulis quibusque novae etiam modo fiant: an alicubi jam existentes, vel mittantur divinitus, vel sponte labantur in corpora; ita putavi esse tractandas, ut quaelibet earum vera esset, non impediret intentionem meam, qua tunc adversus eos quantis poteram viribus agebam, qui naturam mali suo principio praeditam, adversus Deum conantur inducere, id est contra Manichaeos (De Libero Arbitrio, lib. 3 c. 21): nam de Priscillianistis adhuc nihil audieram, qui non multum ab istis dissimiles blasphemias fabulantur. Ideo quintam opinionem non addidi, quam in tua epistola inter caeteras commemorasti, ne aliquam praeterires, ubi de hac quaestione interroganti rescripsisti religiosae memoriae viro, nobisque in Christi charitate gratissimo Marcellino, quod anima sit pars [PL33.724] Dei: primo, quia non de incarnatione ejus, sed de natura quaeritur, cum hoc quaeritur; deinde, quia hoc sentiunt illi contra quos agebam, et id maxime agebam ut Creatoris inculpabilem inviolabilemque naturam a creaturae vitiis et labe secernerem, cum illi a substantia mali, cui proprium principium principesque tribuunt, ipsam boni Dei substantiam ex parte qua capta est, corruptam et oppressam, et ad peccandi necessitatem perductam esse contendant. Hoc itaque excepto haereticae opinionis errore, ex quatuor reliquis opinionibus quaenam sit eligenda scire desidero. Quaecumque enim eligenda est, absit ut impugnet hanc fidem de qua certi sumus, omni animae etiam parvuli infantis necessariam esse liberationem ex obligatione peccati, eamque nullam esse nisi per Jesum Christum, et hunc crucifixum.

CAPUT IV

8. Proinde ne longum faciamus, hoc certe sentis quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo Deus faciat. Cui sententiae ac objiciatur quod omnes creaturas sexto die consummaverit Deus et septimo die requieverit, adhibes testimonium ex Evangelio, Pater meus usque nunc operatur (Joan. V, 17). Sic enim ad Marcellinum scripsisti: in qua epistola etiam mei commemorationem benevolentissime facere dignatus es, quod hic me haberet in Africa, qui ei ipsam facilius possem explicare sententiam (Sap., epist. 165). Quod si potuissem, non ille hoc abs te tam longe posito inquireret; si tamen id tibi ex Africa scripsit. Nam quando scripserit nescio; lantum scio quod de hoc bene cognoverit cunctationem meam: unde me inconsulto facere voluit. Quanquam etiam si consuleret, magis hortarer, et gratias agerem quod nobis omnibus conferri posset, nisi tu breviter rescribere, quam respondere maluisses: credo ne superfluo laborares, ubi ego essem, quem putabas id optime scire quod ille quaesiverat. Ecce volo ut illa sententia etiam mea sit, sed nondum esse confirmo.

9. Misisti ad me discipulos ut ea doceam quae nondum ipse didici. Doce ergo quod doceam: nam ut doceam multi a me flagitant, eisque me sicut alia multa, et hoc ignorare confiteor: et fortasse quamvis in os meum verecundentur, tamen apud se dicunt, Tu es magister in Israel, et haec ignoras (Joan. III, 10)! quod quidem Dominus ei dixit, qui erat unus illorum quos delectabat vocari Rabbi: unde etiam ad verum magistrum nocte venerat, quia fortassis erubescebat discere, qui docere consueverat. Me autem potius magistrum audire, quam velut magistrum delectat audiri. Recolo enim quid dixerit eis quos prae caeteris elegit: Vos autem, inquit, nolite vocari ab hominibus Rabbi; unus est enim magister vester, Christus (Matth. XXIII, 8). Nec alius docuit Moysen etiam per Jetro (Exod. XVIII, 14-23), nec alius Cornelium etiam per priorem Petrum (Act. X, 25-48), nec alius Petrum etiam per posteriorem Paulum (Galat. II, 11-21): a quocumque enim verum dicitur, illo donante dicitur, qui est ipsa Veritas. [PL33.725] Quid si ideo adhuc ista nescimus, et ea neque orando, neque legendo, neque cogitando et ratiocinando invenire potuimus, ut probemur non solum indoctos quanta charitate doceamus, verum a doctis etiam quanta humilitate discamus?

10. Doce ergo, quaeso, quod doceam, doce quod teneam, et dic mihi, si animae singillatim singulis hodieque nascentibus fiunt, ubi in parvulis peccent, ut indigeant in Sacramento Christi remissione peccati, peccantes in Adam ex quo caro est propagata peccati: aut si non peccant, qua justitia Creatoris ita peccato obligantur alieno, cum exinde propagatis membris mortalibus inseruntur, ut eas, nisi per Ecclesiam subventum fuerit, damnatio consequatur; cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia Baptismi subveniri. Tot igitur animarum millia, quae in mortibus parvulorum sine indulgentia christiani Sacramenti de corporibus exeunt, qua aequitate damnantur, si novae creatae, nullo suo praecedente peccato, sed voluntate Creatoris singulae singulis nascentibus adhaeserunt, quibus eas animandis ille creavit et dedit; qui utique noverat quod unaquaeque carum nulla sua culpa sine baptismo Christi de corpore fuerat exitura? Quoniam igitur neque de Deo possumus dicere quod vel cogat animas fieri peccatrices, vel puniat innocentes; neque negare fas nobis est, eas quae sine Christi Sacramento de corporibus exierint, etiam parvulorum, non nisi in damnationem trahi: obsecre te, quomodo haec opinio defenditur, qua creduntur animae non ex illa una primi hominis fieri omnes, sed sicut illa una uni, ita singulis singulae?

CAPUT V

11. Ea vero quae dicuntur alia contra hanc opinionem, facile puto me posse refellere; sicuti est illud, quo eam sibi quidam videntur urgere, quomodo consummaverit Deus omnia opera sua sexto die, et septimo requieverit (Gen. II, 2), si novas adhuc animas creat? Quibus si dixerimus quod ex Evangelio in supradicta epistola posuisti, Pater meus usque nunc operatur; respondent, operatur dictum est, institutas administrando, non novas instituendo naturas, ne Scripturae Geneseos contradicatur, ubi apertissime legitur consummasse Deum omnia opera sua. Nam et quod eum scriptum est requievisse, utique a creandis novis creaturis intelligendum est, non a gubernandis; quia tunc ea quae non erant fecit, a quibus faciendis requievit: quia consummaverat omnia quae antequam essent, vidit esse facienda, ut deinceps non ea quae non erant, sed ex his quae jam erant, crearet et faceret quidquid faceret. Ita utrumque verum esse monstratur, et quod dictum est, requievit ab operibus suis; et quod dictum est, usque nunc operatur: quoniam Genesi non potest Evangelium esse contrarium.

12. Verum his qui haec ideo dicunt ne credatur modo Deus, sicut illam unam novas animas quae non erant, facere; sed ex illa una quae jam erat, eas creare, vel ex fonte aliquo sive thesauro quodam quem tunc fecit, eas mittere, facile respondetur etiam illis sex diebus multa Deum creasse ex his naturis quas jam [PL33.726] creaverat, sicut ex aquis alites et pisces; ex terra autem arbores, fenum, animalia: sed quod ea quae non erant, tunc fecerit, manifestum est. Nulla enim erat avis, nullus piscis, nulla arbor, nullum animal: et bene intelligitur ab his creatis requievisse, quae non erant, et creata sunt, id est cessasse, ne ultra quae non erant, crearentur. Sed nunc quod dicitur animas non in nescio quo fonte jam existentes mittere, nec de seipso tanquam suas particulas irrorare, nec de illa una originaliter trahere, nec pro delictis ante carnem commissis carneis vinculis compedire, sed novas creare singulas singulis suam cuique nascenti, non aliquid facere dicitur, quod ante non fecerat. Jam enim sexto die fecerat hominem ad imaginem suam; quod utique secundum animam rationalem fecisse intelligitur. Hoc et nunc facit, non instituendo quod non erat, sed multiplicando quod erat. Unde et illud verum est, quod a rebus, quae non erant, instituendis requievit: et hoc verum est, quod non solum gubernando quae fecit, verum etiam aliquid non quod nondum, sed quod jam creaverat, numerosius creando usque nunc operatur. Vel sic ergo, vel alio modo quolibet eximus ab eo quod nobis objicitur de requie Dei ab operibus suis, ne propterea non credamus nunc usque fieri animas novas, non ex illa una, sed sicut illam unam.

13. Nam quod dicitur. Quare facit animas eis quos novit cito morituros? possumus respondere, parentum hinc peccata vel convinci, vel flagellari. Possumus etiam recte illius moderationi ista relinquere, quem scimus omnibus temporaliter transeuntibus rebus, ubi sunt etiam animalium ortus et obitus, cursum ornatissimum atque ordinatissimum dare; sed nos ista sentire non posse, quae si sentiremus, delectatione ineffabili mulceremur. Non enim frustra per prophetam, qui haec divinitus inspirata didicerat, dictum est de Deo: Qui profert numerose saeculum. Unde musica, id est scientia sensusve bene modulandi, ad admonitionem magnae rei, etiam mortalibus rationales habentibus animas Dei largitate concessa est. Unde si homo faciendi carminis artifex novit quas quibus moras vocibus tribuat, ut illud quod canitur decedentibus ac succedentibus sonis pulcherrime currat ac transeat; quanto magis Deus, cujus sapientia, per quam fecit omnia, longe omnibus artibus praeferenda est, nulla in naturis nascentibus et occidentibus temporum spatia, quae tanquam syllabae ac verba ad particulas hujus saeculi pertinent, in hoc labentium rerum tanquam mirabili cantico, vel brevius, vel productius, quam modulatio praecognita et praefinita deposcit, praeterire permittit! Hoc cum etiam de arboris folio dixerim, et de nostrorum numero capillorum; quanto magis de hominis ortu et occasu, cujus temporalis vita brevius productiusve non tenditur, quam Deus dispositor temporum novit universitatis moderamini consonare!

14. Id etiam quod aiunt, omne quod in tempore [PL33.727] coepit esse, immortale esse non posse; quia omnia orta occidunt, et aucta senescunt, ut eo modo credi cogant, animum humanum ideo esse immortalem, quod ante omnia tempora sit creatus, non movet fidem nostram: ut enim alia taceam, coepit esse in tempore immortalitas carnis Christi, quae tamen jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).

15. Illud vero quod in libro adversus Ruffinum posuisti, quosdam huic sententiae calumniari, quod Deum dare animas adulterinis conceptibus videatur indignum, unde conantur astruere meritis gestae ante carnem vitae, animas quasi ad ergastula hujusmodi juste posse perduci (Adv. Ruffinum, lib. 3); non me movet multa cogitantem quibus haec possit calumnia refutari. Et quod ipse respondisti, non esse vitium sementis in tritico quod furto dicitur esse sublatum, sed in eo qui frumenta furatus est; nec idcirco terram non debuisse gremio suo semina confovere, quia sator immunda ea projecerit manu; elegantissima similitudo est. Quam et antequam legerem, nullas mihi objectio ista de adulterinis fetibus in hac quaestione faciebat angustias, generaliter intuenti multa bona Deum facere, etiam de nostris malis nostrisque peccatis. Animalis autem cujuscumque creatio, si habeat pium prudentemque consideratorem, ineffabilem laudem Creatori excitat; quanto magis creatio non cujuslibet animalis, sed hominis! Si autem causa creandi quaeritur, nulla citius et melius respondetur, nisi quia omnis creatura Dei bona est. Et quid dignius quam ut bona faciat bonus Deus, quae nemo potest facere nisi Deus?

CAPUT VI

16. Haec et alia quae possum, sicut possum, dico adversus eos qui hanc opinionem qua creduntur animae sicut illa una singulis fieri, labefactare conantur. Sed cum ad poenas ventum est parvulorum, magnis, mihi crede, coarctor angustiis, nec quid respondeam prorsus invenio: non solum eas poenas dico, quas habet post hanc vitam illa damnatio, quo necesse est trahantur, si de corpore exierint sine christianae gratiae Sacramento; sed eas ipsas quae in hac vita dolentibus nobis versantur ante oculos, quas enumerare si velim, prius tempus quam exempla deficient. Languescunt aegritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, debilitantur membris, privantur sensibus, vexantur ab immundis spiritibus. Demonstrandum est utique, quomodo ista sine ulla sua mala causa juste patiantur. Non enim dici fas est, aut ista ignorante Deo fieri, aut eum non posse resistere facientibus, aut injuste ista vel facere vel permittere. Numquidnam sicut animalia irrationabilia recte dicimus in usus dari naturis excellentioribus, etsi vitiosis, sicut apertissime in Evangelio videmus porcos ad usum desideratum concessos esse daemonibus (Matth. VIII, 32); hoc et de homine recte possumus dicere? Animal est enim, sed rationale, etsi mortale. Anima est rationalis in illis membris, quae tantis afflictionibus poenas luit; Deus bonus est, Deus justus est, Deus omnipotens est: hoc dubitare omnino dementis est. Tantorum ergo malorum quae fiunt in parvulis, causa justa dicatur. Nempe cum majores [PL33.728] ista patiuntur, solemus dicere aut sicut in Job merita examinari, aut sicut in Herode peccata puniri: et de quibusdam exemplis quae Deus manifesta esse voluit, alia quae obscura sunt homini conjectare conceditur; sed hoc in majoribus. De parvulis autem quid respondeamus edissere, si poenis tantis nulla in eis sunt punienda peccata: nam utique nulla est in illis aetatibus examinanda justitia.

17. De ingeniorum vero diversitate, imo absurditate, quid dicam? quae quidem in parvulis latet, sed ab ipsis exordiis naturalibus ducta, apparet in grandibus, quorum nonnulli tam tardi et obliviosi sunt, ut ne prima quidem discere litterarum elementa potuerint: quidam vero tantae sunt fatuitatis, ut non multum a pecoribus differant; quos moriones vulgo vocant. Respondetur fortasse, Corpora hoc faciunt. Sed numquid secundum hanc sententiam quam defendi volumus, anima sibi corpus elegit, et in eligendo cum falleretur, erravit? aut cum in corpus cogeretur intrare necessitate nascendi, alia corpora praeoccupantibus animarum turbis, ipsa aliud non invenit, et sicut in spectaculo aliquo locum, ita carnem non quam voluit, sed quam valuit, occupavit? Numquid haec et talia vel dicere possumus, vel sentire debemus? Doce igitur quid sentire, quid dicere debeamus, ut constet nobis ratio novarum animarum singillatimque factarum singulis corporibus.

CAPUT VII

18. Ego quidem non de ingeniis, sed saltem de poenis parvulorum, quas in hac vita patiuntur, dixi aliquid in libris illis de Libero Arbitrio. Quod quale sit, et cur mihi in ista quam habemus in manibus quaestione non sufficiat, intimabo, et eum ipsum de tertio libro locum excerptum his litteris inseram. Nam ita se habet: De cruciatibus autem corporis quibus affliguntur parvuli, quorum per aetatem nulla peccata sunt, si animae quibus animantur, non priusquam ipsi homines esse coeperunt, major querela et quasi misericors deponi solet, cum dicitur, Quid mali fecerunt, ut ista paterentur? quasi possit esse meritum innocentiae, antequam quisque nocere aliquid possit! Cum autem boni aliquid operatur Deus in emendatione majorum, cum parvulorum suorum qui eis chari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur, cur ista non fiant, quando cum transierint, pro non factis erunt, in quibus facta sunt: propter quos autem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati, rectius elegerint vivere; aut excusationem in futuri judicii supplicio non habebunt, si vitae hujus angoribus, ad aeternam vitam desiderium convertere noluerint? Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia majorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur: quis ergo novit quid ipsis parvulis in secreto judiciorum suorum bonae compensationis reservet Deus? Quoniam quanquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt. Non enim frustra etiam infantes illos, qui cum Dominus noster Jesus Christus necandus ab Herode quaereretur, occisi sunt, in honorem martyrum [PL33.729] receptos commendat Ecclesia (De Libero Arbitrio, lib. 3, c. 23, n. 67).

19. Haec tunc dixi, cum hanc ipsam de qua nunc agitur vellem communire sententiam. Sicut enim paulo ante commemoravi, quaecumque illarum de animae incarnatione quatuor opinionum vera esset, inculpatam substantiam Creatoris, et a nostrorum peccatorum societate remotissimam nitebar ostendere. Et ideo quaecumque illarum veritate posset convinci et repudiari, ad curam intentionis meae, quam tunc habebam, non pertinebat; quandoquidem cunctis diligentiore disputatione discussis, quaecumque illarum recte vinceret caeteras, me securissimo fieret, quando etiam secundum omnes id quod agebam, invictum persistere demonstrabam. Nunc vero unam volo, si possum, ratione recta eligere ex omnibus; et propterea hujus ipsius de qua nunc agimus defensionem, in his quae commemoravi de illo libro, verbis meis attentius intuens, validam firmamque non video.

20. Nam velut firmamentum ejus illud est, quod ibi dixi: Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia majorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur: quis ergo novit quid ipsis parvulis in secreto judiciorum suorum bonae compensationis reservet Deus? Sed hoc non immerito dici video de his qui vel pro Christi nomine ac vera religione tale aliquid etiam nescientes patiuntur, vel Sacramento Christi jam imbuti sunt; quia sine societate unius Mediatoris liberari a damnatione non possunt, ut possit eis, etiam pro illis malis quae hic in diversis afflictionibus pertulerunt, compensatio ista praestari. Nunc autem cum ista quaestio non possit absolvi, nisi etiam de his parvulis respondeatur, qui post gravissimos cruciatus sine Sacramento christianae societatis exspirant; quae circa eos compensatio cogitanda est, quibus insuper et damnatio praeparata est? Nam et de baptismo parvulorum in eodem libro, non quidem sufficienter, sed quantum illi operi satis esse videbatur, utcumque respondi, quod etiam nescientibus, et fidem suam nondum habentibus prodest: non tamen de damnatione eorum parvulorum, qui sine illo ex hac vita emigrant, tunc aliquid dicendum putavi, quia non quod nunc agitur, agebatur.

21. Sed ut omittamus et contemnamus ea quae brevi tempore patiuntur, nec transacta revocantur, numquid similiter contemnere possumus quod per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21 et 22)? Per hanc enim apostolicam, divinam, claramque sententiam, satis evidenter elucet, neminem ire in mortem nisi per Adam; neminem ire in vitam aeternam, nisi per Christum. Hoc est quippe omnes, et omnes, quia sicut omnes homines per primam, hoc est per carnalem generationem pertinent ad Adam; sic omnes homines ad secundam, id est spiritualem generationem veniunt, quicumque ad Christum perveniunt. Ideo ergo dictum est, et hic omnes, et ibi omnes: quia sicut omnes qui moriuntur, nonnisi in Adam moriuntur: [PL33.730] ita omnes qui vivificabuntur, nonnisi in Christo vivificabuntur. Ac per hoc, quisquis nobis dixerit quemquam in resurrectione mortuorum vivificari posse nisi in Christo; tanquam pestis communis fidei detestandus est. Item quisquis dixerit quod in Christo vivificabuntur etiam parvuli qui sine Sacramenti ejus participatione de vita exeunt, hic profecto et contra apostolicam praedicationem venit, et totam condemnat Ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis parvulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur aliter eos in Christo vivificari omnino non posse. Qui autem non vivificatur in Christo, restat ut in ea condemnatione maneat de qua dicit Apostolus: Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem (Rom. V, 18). Cui delicto obnoxios parvulos nasci, et omnis credit Ecclesia, et ipse jam contra Jovinianum disputans, et exponens Jonam prophetam, sicut paulo ante commemoravi, fide veracissima definisti; credo et in aliis locis opusculorum tuorum quae vel non legi, vel in praesentia non recordor. Hujus igitur damnationis in parvulis causam requiro; quia neque animarum, si novae fiunt singulis singulae, video esse ullum in illa aetate peccatum, nec a Deo damnari aliquam credo, quam videt nullum habere peccatum.

CAPUT VIII

22. An forte dicendum est, in parvulo carnem solam causam esse peccati; novam vero illi animam fieri, qua secundum Dei praecepta vivente, in adjutorio gratiae Christi, et ipsi carni edomitae ac subjugatae possit incorruptionis meritum comparari: sed quia in parvulo anima nondum id agere potest, nisi Christi acceperit Sacramentum, per hanc gratiam carni ejus acquiritur quod illius moribus nondum potuit; si autem sine illo Sacramento anima parvuli exierit, ipsa quidem in aeterna vita erit, unde eam nullum peccatum potuit separare, caro vero ejus non resurget in Christo, non percepto ante mortem illius Sacramento?

23. Hanc opinionem nunquam audivi, nunquam legi. Sed plane audivi et credidi, propter quod et locutus sum, Quia venit hora, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus; et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae (Joan. V, 28, 29): ipsa est de qua dicitur, et per unum hominem resurrectio mortuorum; ipsa est qua in Christo omnes vivificabuntur: qui autem male egerunt, in resurrectionem judicii. Quid hic ergo de illis infantibus intelligendum est, qui priusquam possent agere vel bene vel male, sine Baptismo corpore exuti sunt? nihil hic de talibus dictum est. Sed si caro eorum ideo non resurget, quia nec boni aliquid fecerunt, nec mali; nec illorum resurrectura est, qui percepta Baptismi gratia, in illa aetate defuncti sunt, in qua nihil bene vel male agere potuerunt. Si autem illi inter sanctos resurgent, id est inter eos qui bene egerunt; inter quos et illi resurrecturi sunt, nisi inter eos qui male egerunt, ne aliquas humanas animas credamus corpora sua non recepturas, sive in resurrectionem vitae, sive in resurrectionem judicii? Quae sententia priusquam refellatur, ipsa novitate [PL33.731] jam displicet: deinde quis ferat, si credant se illi qui ad Baptismum cum suis parvulis currunt, propter carnes eorum, non propter animas currere? Beatus quidem Cyprianus non aliquod decretum condens novum, sed Ecclesiae fidem firmissimam servans, ad corrigendum eos qui putabant ante octavum diem nativitatis non esse parvulum baptizandum, non carnem, sed animam dixit non esse perdendam; et mox natum rite baptizari posse, cum suis quibusdam coepiscopis tensuit (Cypr. epist. 59, ad Fidum).

24. Sed contra Cypriani aliquam opinionem, ubi quod videndum fuit, fortasse non vidit, sentiat quisque quod libet; tantum contra apostolicam manifestissimam fidem nemo sentiat, quae ex unius delicto omnes in condemnationem duci praedicat: ex qua condemnatione non liberat, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in quo uno omnes vivificantur quicumque vivificantur. Contra Ecclesiae fundatissimum morem nemo sentiat, ubi ad Baptismum, si propter sola parvulorum corpora curreretur, baptizandi offerrentur et mortui.

25. Quae cum ita sint, quaerenda causa est atque reddenda, quare damnentur animae quae novae creantur singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi Sacramentum parvuli moriantur: damnari enim eas, si sic de corpore exierint, et sancta Scriptura, et sancta est testis Ecclesia. Unde illa de animarum novarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea; si oppugnat, non sit et tua.

26. Nolo mihi dicatur, pro hac sententia debere accipi quod scriptum est, Qui finxit spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1) et, Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. XXXII, 15). Aliquid fortissimum atque invictissimum requirendum est, quod nos non cogat Deum credere ullarum animarum sine culpa aliqua damnatorem. Nam vel tantumdem valet, vel plus est forsitan creare, quam fingere; et tamen scriptum est, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12): nec ideo putari potest, animam hoc loco optare se fieri, priusquam aliquid esset. Sicut ergo jam existens creatur innovatione justitiae, sic jam existens fingitur conformatione doctrinae. Nec illud quod in Ecclesiaste scriptum est, Tunc convertetur in terram pulvis sicut fuit, et spiritus revertetur ad Dominum qui dedit illum (Eccle. XII, 7); istam confirmat sententiam, quam volumus esse nostram: plus enim hoc suffragatur eis qui ex una putant omnes esse animas. Nam sicut convertitur, inquiunt, pulvis in terram, sicut fuit; et tamen caro, de qua hoc dictum est, ad hominem non revertitur, ex quo propagata est, sed ad terram, unde primus homo factus est: sic et spiritus ex illius unius spiritu propagatus, non tamen ad eum revertitur, sed ad Dominum a quo illi datus est. Verum quia hoc testimonium ita pro istis sonat, ut non omni modo huic opinioni quam defendi volo, videatur esse contrarium, admonendam tantum credidi prudentiam tuam, ne talibus testimoniis ex his angustiis me coneris eruere. Nam licet nemo faciat optando, ut verum sit quod verum non est: tamen si fieri posset, optarem [PL33.732] ut haec sententia vera esset; sicut opto ut, si vera est, abs te liquidissime atque invictissime defendatur.

CAPUT IX

27. Haec autem difficultas etiam illos sequitur, qui jam existentes alibi animas, et ab initio divinorum operum praeparatas, a Deo mitti opinantur in corpora. Nam et ab his hoc idem quaeritur: si animae inculpatae obedienter veniunt, quo mittuntur; cur in parvulis, si non baptizati vitam istam finierint, puniuntur? Eadem prorsus in utraque sententia difficultas est. Illi sibi videntur de hac facilius exire quaestione, qui animas asseverant pro meritis vitae prioris singulas singulis corporibus implicari. Hoc enim putant esse in Adam mori, in carne scilicet quae propagata est ex Adam, supplicia pendere: a quo reatu, inquiunt, gratia Christi liberat pusillos cum magnis. Hoc quidem recte, veraciter, optimeque, quod gratia Christi liberat a reatu peccatorum pusillos cum magnis. Sed in alia superiore vita peccare animas, et inde praecipitari in carceres carneos, non credo, non acquiesco, non consentio. Primum, quoniam per nescio quos fieri circumitus id aiunt isti, ut post nescio quanta volumina saeculorum iterum ad istam sarcinam corruptibilis carnis et supplicia pendenda redeundum sit: qua opinione quid horribilius cogitari possit, ignoro. Deinde, quis tandem justus defunctus est, de quo non (si isti vera dicunt) solliciti esse debeamus, ne in sinu Abrahae peccans, in flammas illius divitis dejiciatur (Luc. XVI, 22, 23)? cur enim non et post hoc corpus peccare possit, si et ante potuit? Postremo, longe aliud est in Adam peccasse, unde dicit Apostolus, in quo omnes peccaverunt; et aliud est extra Adam nescio ubi peccasse, et ideo in Adam, id est in carnem quae ex Adam propagata est tanquam in carcerem trudi. Illam vero opinionem, quod ex una fiant omnes animae, nec discutere volo, nisi necesse sit; atque utinam ista, de qua nunc agimus, si vera est, sic abs te defendatur, ut hoc necesse jam non sit.

28. Quamvis autem desiderem, rogem, votis ardentibus exoptem et exspectem ut perte mihi Dominus hujus rei auferat ignorantiam: tamen si, quod absit, minime meruero, patientiam mihi petam a Domino Deo nostro; in quem sic credimus, ut si aliqua nobis non aperiat etiam pulsantibus, nullo modo adversus eum murmurare debeamus. Memini prius ipsis Apostolis dictum, Multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI, 12). In his, quantum ad me attinet, etiam hoc deputem: neque qui hoc sciam me indigner indignum, ne hoc ipso etiam convincar indignior. Multa enim alia similiter nescio, quae commemorare vel enumerare non possum: et hoc tolerabiliter ignorarem, nisi metuerem ne aliqua istarum opinionum contra illud quod firmissima retinemus fide, incautis obreperet mentibus. Sed antequam sciam quaenam earum potius eligenda sit, hoc me non temere sentire profiteor, eam quae vera est non adversari robustissimae ac fundatissimae fidei, qua Christi Ecclesia [PL33.733] nec parvulos homines recentissime natos a damnatione credit, nisi per gratiam nominis Christi, quam in suis Sacramentis commendavit, posse liberari.

DE SENTENTIA JACOBI LIBER, SEU EPISTOLA CLXVII

CAPUT PRIMUM

1. Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis novae singulae nunc usque fiunt, ubi peccati vinculum contrabant, quod per Sacramentum gratiae Christi etiam in infantibus recenter natis solvendum esse non dubitamus, cum in non parvum volumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione: sed quod urget acrius, multo minus est negligendum. Proinde quaeso, et per Deum obsecro ut exponas mihi, quod multis existimo profuturum, aut si jam vel abs te vel ab alio aliquo expositum habes, dirigas nobis, quomodo accipiendum sit quod in Epistola Jacobi apostoli scriptum est, Quicumque enim totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Quae res talis ac tanta est, ut quod hinc tibi non jam olim scripsi, multum me poeniteat.

2. De agenda namque praesenti vita, quomodo ad vitam perveniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda, quam penitus demersit oblivio, sicut est illud quod de anima quaerendum putavi, haec vertitur quaestio. Eleganter autem dictum esse narratur quod huic rei satis apte convenit. Cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet ne moreretur, quam suffocaret ne loqueretur; accessit alius, et eo viso admirans ait: Quomodo huc cecidisti? At ille: Obsecro, inquit, cogita quomodo hinc me liberes; non quomodo huc ceciderim, quaeras. Ita quoniam fatemur, et fide catholica tenemus, de reatu peccati tanquam de puteo, etiam parvuli infantis animam Christi gratia liberandam; satis est ei quod modum quomodo salva fiat novimus, etiamsi nunquam quomodo in malum illud devenerit, noverimus. Sed ideo putavi esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam parvuli contradicat, negans eam esse in isto malo. Hoc igitur firmissime retento, quod anima parvuli de reatu peccati liberanda est, nec alio modo liberanda, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: [PL33.734] si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, vaniloquis, non disputatoribus, sed litigatoribus paratius instructiusque resistimus; si autem non possumus, non quia latet miseriae principium, ideo pigrescere misericordiae debet officium. Adversus eos autem qui sibi videntur scire quod nesciunt, hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus. Aliud est enim quod nescire malum est; aliud quod sciri vel non potest, vel non opus est, vel ad vitam quam quaerimus indifferens est: hoc vero quod de Litteris apostoli Jacobi nunc requiro, in hac ipsa qua vivimus, et ut semper vivamus Deo placere studemus, actione versatur.

3. Quomodo igitur intelligendum est, obsecro te, Quicumque totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus? Itane qui furtum fecerit, imo vero qui dixerit diviti, Sede hic, pauperi autem, Tu sta illic, et homicidii, et adulterii, et sacrilegii reus est? Quod si non est, quomodo qui in uno offendat factus est omnium reus? an illud quod dixit de divite et paupere ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet omnium reus? Sed recolendum est unde venerit illa sententia, et quae illam superiora pepererint, quibusque connexa dependeat. Fratres mei, nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. Etenim si introierit in conventum vestrum vir annulum aureum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dicatis ei, Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis, Tu sta illic, aut, Sede sub scabello pedum meorum: nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? Audite, fratres mei dilectissimi; nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem: propter illum scilicet cui dictum est, Sta illic; cum habenti annulum aureum dictum esset, Tu sede hic bene. Ac deinde sequitur, eamdem ipsam sententiam latius versans et explicans: Nonne, inquit, divites per potentiam opprimunt vos, et trahunt ad judicia? nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? Si quidem legem perficitis regalem, secundum Scripturam, Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facitis: si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. Vide quemadmodum transgressores legis appellat, qui dicunt diviti, Sede hic, et pauperi, Sta illic. Vide, ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, secutus adjunxit, Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Qui enim dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non occides, moecharis autem, factus es transgressor legis: propter id quod dixerat, redarguti a lege, quasi transgressores. Quae cum ita sint, consequens videtur (nisi alio modo intelligendum ostendatur) ut qui dixerit diviti, Sede hic, et pauperi, Sta illic, huic non honorem, quem illi deferens, et idololatra, et blasphemus, et adulter, [PL33.735] et homicida, et ne, quod longum est, cuncta commemorem, reus omnium criminum judicandus sit: offendens quippe in uno, factus est omnium reus.

CAPUT II

4. At enim qui unam virtutem habet, omnes habet; et qui unam non habet, nullam habet? Hoc si verum est, confirmatur ista sententia. Sed ego eam exponi volo, non confirmari; quae per seipsam apud nos omnibus philosophorum auctoritatibus firmior est. Et illud quidem de virtutibus et vitiis, si veraciter dicitur, non est consequens ut propter hoc omnia peccata sint paria. Nam illud de inseparabilitate virtutum, etsi forsitan fallor, tamen si verum memini, quod vix memini, omnibus philosophis placuit, qui easdem virtutes agendae vitae necessarias esse dixerunt. Hoc autem de parilitate peccatorum, soli Stoici ausi sunt disputare, contra omnem sensum generis humani: quam eorum vanitatem in Joviniano illo qui in hac sententia Stoicus erat, in aucupandis autem et defensandis voluptatibus Epicureus, de Scripturis sanctis dilucidissime convicisti (Hieron. lib. 2 cont. Jovin.). In qua tua suavissima et praeclarissima disputatione satis evidenter apparuit, non placuisse auctoribus nostris, vel ipsi potius, quae per eos locuta est, veritati, omnia paria esse peccata. Quomodo autem fieri possit ut etiamsi hoc de virtutibus verum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum, adjuvante Domino aperire conabor: quod si effecero, approbabis; ubi vero causae defuero, tu supplebis.

5. Certe hinc persuadent, qui unam virtutem habuerit habere omnes, et omnes deesse cui una defuerit, quod prudentia, nec ignava, nec injusta, nec intemperans potest esse: nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. Porro si prudentia tunc erit, si et fortis, et justa, et temperans sit, profecto ubi fuerit, secum habet caeteras. Sic et fortitudo imprudens esse non potest, vel intemperans, vel injusta: sic temperantia necesse est ut prudens, fortis, et justa sit: sic justitia non est, nisi sit prudens, fortis, et temperans. Ita ubi vera est aliqua earum, et aliae similiter sunt; ubi autem aliae desunt, vera illa non est, etiamsi aliquo modo similis esse videatur.

6. Sunt enim, ut scis, quaedam vitia virtutibus aperta discretione contraria, ut imprudentia prudentiae. Sunt autem quaedam tantum quia vitia sunt, ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut eidem prudentiae, non imprudentia, sed astutia. Nunc enim eam dico astutiam, quae usitatius in malitiosis intelligi et vocari solet; non sicut nostra loqui Scriptura consuevit, quae saepe astutiam in bono ponit: unde, Estote astuti ut serpentes (Matth. X, 16); et illud, Ut et innocentibus det astutiam (Prov. I, 4). Quanquam et apud illos Romanae linguae disertissimus dixerit, Neque illi tamen ad cavendum dolus, aut astutia deerant (Sallust., de Bello Catilin.), astutiam ponens in bono: sed apud illos rarissimum, apud nostros frequentissimum est. Itemque in partibus temperantiae, apertissime contraria est effusio parcimoniae: ea vero [PL33.736] quae tenacitas dici vulgo solet, vitium quidem est, tamen parcimoniae simile, non natura, sed fallacissima specie. Item dissimilitudine manifesta contraria est injustitia justitiae: solet autem quasi imitari justitiam vindicandi se libido, sed vitium est. Ignavia fortitudini perspicue contraria est: duritia vero distat natura, fallit similitudine. Constantia, pars quaedam virtutis est; ab hac, inconstantia longe abhorret, et indubie contrasistit: pertinacia vero constantia dici affectat, et non est; quia illa est virtus, hoc vitium.

7. Ut ergo non iterum eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid unde possint caetera intelligi. Catilina, ut de illo scripserunt qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat, eratque patiens inediae, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam credibile est, ac per hoc et sibi et suis magna praeditus fortitudine videbatur (Sallust., de Bello Catilin.). Sed haec fortitudo prudens non erat; mala enim pro bonis eligebat: temperans non erat; corruptelis enim turpissimis foedabatur: justa non erat; nam contra patriam conjuraverat. Et ideo nec fortitudo erat; sed duritia sibi, ut stultos falleret, nomen fortitudinis imponebat: nam si fortitudo esset, non vitium, sed virtus esset; si autem virtus esset, a caeteris virtutibus tanquam inseparabilibus comitibus nunquam relinqueretur.

8. Quapropter dum quaeritur etiam de vitiis utrum ipsa similiter omnia sint, ubi unum erit; aut nulla sint, ubi unum non erit; laboriosum est id ostendere, propterea quia uni virtuti duo vitia opponi solent, et quod aperte contrarium est, et quod specie similitudinis adumbratur. Unde illa Catilinae, quia fortitudo non erat, quae esset, cum secum virtutes alias non habebat, facilius videbatur: quod vero ignavia fuerit, ubi exercitatio quaslibet gravissimas molestias perpetiendi atque tolerandi, supra quam cuiquam credibile est, fuit, aegre persuaderi potest. Sed forte acutius intuentibus, ignavia apparet ipsa duritia; quia laborem bonorum studiorum quibus vera acquiritur fortitudo, neglexerat. Verumtamen quia sunt audaces qui timidi non sunt, et rursus timidi quibus abest audacia, cum sit utrumque vitium; quoniam qui vera virtute fortis est, nec temere audet, nec inconsulte timet; cogimur fateri vitia plura esse virtutibus.

9. Unde aliquando vitium vitio tollitur; ut amore laudis, amor pecuniae: aliquando unum cedit, ut plura succedant; velut qui ebriosus fuerit, si modicum biberit, et tenacitatem et ambitionem didicerit. Possunt itaque vitia etiam cedere vitiis succedentibus, non virtutibus; et ideo plura sunt. Virtus vero quo una ingressa fuerit, quoniam secum caeteras ducit, profecto vitia cedent omnia quaecumque inerant: non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus, vel pauciora pluribus succedebant.

CAPUT III

10. Haec utrum ita se habeant, diligentius inquirendum est. Non enim et ista divina sententia est, qua dicitur, Qui unam virtutem habuerit, [PL33.737] omnes habet; eique nulla inest, cui una defuerit: sed hominibus hoc visum est, multum quidem ingeniosis, studiosis, sed tamen hominibus. Ego vero nescio quemadmodum dicam, non dico virum, a quo denominata dicitur virtus, sed etiam mulierem quae viro suo servat tori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum Dei, eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam, aut pudicitiam nullam vel parvam esse virtutem; sic et maritum qui hoc idem servat uxori: et tamen sunt plurimi tales, quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo vitio venit. Unde pudicitia conjugalis in viris feminisque religiosis cum procul dubio virtus sit, non enim aut nihil, aut vitium est, non tamen secum habet omnes virtutes. Nam si omnes ibi essent, nullum esset vitium; si nullum vitium, nullum omnino peccatum: quis autem sine aliquo peccato? quis ergo sine aliquo vitio, id est fomite quodam, vel quasi radice peccati, cum clamet qui supra pectus Domini recumbebat, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8)? Neque hoc apud te diutius agendum est; sed propter alios qui forte hoc legerint, dico. Nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Jovinianum (Lib. II) etiam hoc de Scripturis sanctis diligenter probasti: ubi etiam ex hac ipsa Epistola, cujus verba sunt quorum nunc intellectum requirimus, posuisti quod scriptum est, In multis enim offendimus omnes (Jacobi III, 2). Non enim ait, Offenditis, sed offendimus, cum Christi loqueretur apostolus: et cum hoc loco dicat, Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus; ibi non in uno, sed in multis; nec quosdam, sed omnes dicit offendere.

11. Absit autem ut quisquam fidelis existimet tot millia servorum Christi, qui veraciter dicunt se habere peccatum, ne seipsos decipiant, et veritas in eis non sit, nullam habere virtutem, cum virtus magna sit sapientia: dixit autem, ipsa sapientia, homini, Ecce pietas est sapientia (Job XXVIII, 28, sec. LXX). Absit ergo ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines Dei non habere pietatem, quam Graeci vel εὐσέβειαν, vel expressius et plenius θεοσέβειαν vocant: quid autem est pietas, nisi Dei cultus? et unde ille colitur, nisi charitate? Charitas igitur de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, magna et vera virtus est, quia ipsa est et finis praecepti (I Tim. 1, 5). Merito dicta est fortis sicut mors (Cant. VIII, 6): sive quia nemo eam vincit, sicut mortem; sive quia in hac vita usque ad mortem est mensura charitatis, sicut Dominus ait; Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13); sive potius, quia sicut mors animam avellit a sensibus carnis, sie charitas a concupiscentiis carnalibus. Huic subservit scientia, cum est utilis; nam sine illa inflat (I Cor. VIII, 1): quod vero [PL33.738] illa aedificando impleverit, nihil ibi ista inane quod inflet, inveniet. Utilem porro scientiam definiendo monstravit, ubi cum dixisset, Ecce pietas est sapientia; continuo subjunxit, Abstinere vero a malis, scientia est. Cur ergo non dicimus, qui hanc virtutem habet, habere omnes; cum plenitudo legis sit charitas (Rom. XIII, 10)? An quanto magis est in homine, tanto magis est virtute praeditus: quanto autem minus, tanto minus inest ei virtus; quia ipsa est virtus: et quanto minus inest virtus, tanto magis est vitium? Ubi ergo illa plena et perfecta erit, nihil ex vitio remanebit.

12. Proinde mihi videntur Stoici falli, quia proficientem hominem in sapientia nolunt omnino habere sapientiam; sed tunc habere cum in ea omnino perfectus fuerit: non quia illum provectum negant; sed nisi ex profundo quodam emergendo, repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem. Sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aquam stadiis multis super se habeat altam, aut uno palmo, aut digito: sic illos qui tendunt ad sapientiam, proficere quidem dicunt, tanquam ab imo gurgitis surgentes in aerem; sed nisi totam stultitiam velut opprimentem aquam, proficiendo velut emergendo evaserint, non habere virtutem, nec esse sapientes: ubi autem evaserint, mox habere totam, nec quidquam stultitiae remanere, unde omnino ullum peccatum possit existere.

13. Haec similitudo, ubi stultitia velut aqua, et sapientia velut aer ponitur, ut animus a praefocatione stultitiae tanquam emergens, in sapientiam repente respiret, non mihi videtur satis accommodata nostrarum Scripturarum auctoritati: sed illa potius, ut vitium vel stultitia tenebris, luci autem virtus vel sapientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad intelligibilia duci possunt. Non itaque sicut de aquis in aerem surgens, ubi earum summum transierit, repente quantum sufficit inspiratur; sed sicut de tenebris in lucem procedens, paulatim progrediendo illuminatur. Quod donec plenissime fiat, jam eum tamen dicimus tanquam de abditissima spelunca egredientem, vicinia lucis afflatum, tanto magis, quanto magis propinquat egressui: ut illud quod in eo lucet, sit utique ex lumine quo progreditur; illud autem quod adhuc obscurum est, sit ex tenebris unde egreditur. Itaque et non justificabitur in conspectu Dei omnis vivens (Psal. CXLII, 2); et tamen justus ex fide vivit (Habac. II, 4). Et induti sunt sancti justitia (Job. XXIX, 14), alius magis, alius minus: et nemo hic vivit sine peccato, et hoc alius magis, alius minus; optimus autem est, qui minimum.

CAPUT IV

14. Sed quid ego, tanquam oblitus cui loquor, doctori similis factus sum, cum proposuerim quid abs te discere velim? Sed quia de peccatorum parilitate, unde in id quod agebam incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, jam eam tandem aliquando concludam. Quia etsi verum est, eum qui habet unam, omnes habere virtutes; eum qui unam non habet, nullam habere: [PL33.739] nec sic peccata sunt paria. Quia ubi virtus nulla est, nihil quidem rectum est; nec tamen ideo non pravo pravius est, distortoque distortius. Si autem, quod puto esse verius, sacrisque Litteris congruentius, ita sunt animae intentiones, ut corporis membra, non quod videantur locis, sed quod sentiantur affectibus; et aliud illuminatur amplius, aliud minus, aliud omnino caret lumine et tenebroso inumbratur obstaculo: profecto, ita ut quisque illustratione piae charitatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus, in aliquo nihil; sic potest dici habere aliam, et aliam non habere, aliam magis, aliam minus habere virtutem. Nam et, Major est in isto charitas, quam in illo, recte possumus dicere; et, Aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad charitatem quae pietas est: et in ipso uno homine quod majorem habeat pudicitiam quam patientiam, et majorem hodie quam heri, si proficit; et adhuc non habeat continentiam, et habeat non parvam misericordiam.

15. Et ut generaliter breviterque complectar quam de virtute habeam notionem, quod ad recte vivendum attinet, virtus est charitas, qua id quod diligendum est diligitur. Haec in aliis major, in aliis minor, in aliis nulla est, plenissima vero quae jam non possit augeri, quamdiu hic homo vivit, est in nemine; quamdiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est quam debet, ex vitio est. Ex quo vitio non est justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet (III Reg. VIII, 46): ex quo vitio non justificabitur in conspectu Dei omnis vivens. Propter quod vitium, si dixerimus quod peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8): propter quod etiam quantumlibet profecerimus, necessarium est nobis dicere, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); cum jam omnia in Baptismo dicta, facta, cogitata, dimissa sint. Videt itaque, qui recte videt, unde, et quando, et ubi speranda sit illa perfectio cui non sit quod adjici possit. Si autem praecepta non essent, non utique esset ubi se homo certius inspiceret, et videret unde averteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur. Magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur, ut gratia Dei amplius honoretur.

CAPUT V

16. Quae si ita se habent, unde fiet omnium reus, si in uno offendat, qui totam legem servaverit? An forte, quia plenitudo legis charitas est qua Deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis charitatis tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40), merito fit reus omnium, qui contra illam facit, in qua pendent omnia? Nemo autem peccat, nisi adversus illam faciendo: quia, Non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, in eo quod est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis, charitas (Rom. XIII, 9, 10). Nemo autem diligit proximum, nisi diligens Deum, et hoc, quantum potest, proximo impendat, quem diligit tanquam semetipsum, ut et ille diligat Deum: quem si ipse non [PL33.740] diligit, nec se, nec proximum diligit. Ac per hoc qui totam legem servaverit, si in uno offenderit, fit omnium reus; quia contra charitatem facit, unde tota lex pendet. Reus itaque fit omnium, faciendo contra eam in qua pendent omnia.

17. Cur ergo non dicantur paria peccata? An forte quia magis facit contra charitatem, qui gravius peccat; minus, qui levius? et hoc ipso quod admittit, fit quidem omnium reus: sed gravius peccans, vel in pluribus peccans, magis reus; levius autem vel in paucioribus peccans, minus reus: tanto majore scilicet reatu, quanto amplius; tanto minore, quanto minus peccaverit: tamen etiamsi in uno offenderit, reus omnium est, quia contra eam facit in qua pendent omnia? Quae si vera sunt, eo modo et illud absolvitur quod ait homo etiam apostolicae gratiae, In multis enim offendimus omnes (Jacobi III, 2). Omnes enim offendimus, sed unus gravius, alius levius, quanto quisque gravius leviusve peccaverit: tanto in peccato committendo major, quanto in diligendo Deo et proximo minor; et rursus, tanto minor in peccati perpetratione, quanto major in Dei et proximi dilectione. Tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior charitatis. Et tunc perfecti sumus in charitate, quando nihil restat ex infirmitate.

18. Nec sane, quantum arbitror, putandum est leve esse peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi, si illam distantiam sedendi ac standi ad honores ecclesiasticos referamus: quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere instructiore atque sanctiore? Si autem de quotidianis consessibus loquitur, quis non hinc peccat? Si tamen peccat, nisi cum apud seipsum intus ita judicat, ut ei tanto melior quanto ditior illo esse videatur: hoc enim videtur significasse, cum dicit, Nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices iniquarum cogitationum?

CAPUT VI

19. Lex itaque libertatis, lex charitatis est de qua dicit: Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas, Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facilis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege tanquam transgressores. Et post illam sententiam ad intelligendum difficillimam, de qua satis dixi quod dicendum putavi, eamdem legem libertatis commemorans, Sic loquimini, inquit, et sic facite, sicut per legem libertatis incipientes judicari. Et quoniam quid paulo ante dixerit, novit, quoniam in multis offendimus omnes, suggerit dominicam tanquam quotidianam quotidianis, etsi levioribus, tamen vulneribus medicinam. Judicium enim, inquit, sine misericordia illi qui non facit misericordiam. Hinc enim et Dominus, Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Superexsultat autem misericordia judicio: non dictum est, Vincit misericordia judicium, non enim est adversa judicio; sed, superexsultat, quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. Beati [PL33.741] enim misericordes, quia ipsis miserebitur Deus (Matth. V, 7).

20. Et hoc utique justum est, ut dimittatur eis, quia dimiserunt; et detur eis, quia dederunt. Inest quippe Deo et misericordia judicanti, et judicium miseranti. Propter quod ei dicitur, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1): nam quisquis velut nimium justus judicium sine misericordia quasi securus exspectat, iram justissimam provocat, quam timens ille dixit, Ne intres in judicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 2). Unde dicitur populo contumaci, Quid vultis mecum judicio contendere (Jer. II, 29)? Cum enim rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Quae igitur spes est, nisi superexsultet misericordia judicio? Sed erga illos qui misericordiam fecerunt, veraciter dicendo, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus; et sine murmuratione dando; hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Denique sanctus Jacobus jam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos vehementer illa sententia terruerat, consoletur; cum admonet quomodo etiam quotidiana peccata, sine quibus hic non vivitur, quotidianis remediis expientur: ne homo, qui cum in uno offenderit fit omnium reus, in multis offendendo (quia in multis offendimus omnes) propter magnum aggerem reatus sui minutatim collectum, ad tribunal tanti judicis perveniat, et eam quam non fecit, misericordiam non inveniat; sed potius dimittendo atque dando mereatur sibi dimitti peccata, reddique promissa.

21. Multa dixi, quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec, quae tamen approbas, non exspectas discere, quod ea docere consuevisti. Si quid autem est in eis, quantum ad rem ipsam pertinet; nam quali eloquio explicata sint, non nimis curo; si quid ergo in eis est, quod eruditionem offendat tuam, quaeso ut rescribendo admoneas, et me corrigere non graveris. Infelix est enim qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat, et de his Domino Deo nostro cujus munere talis es, gratias agit. Unde cum libentius debeam a quolibet discere quod inutiliter ignoro, quam promptius quoslibet docere quod scio; quanto justius abs te hoc charitatis debitum flagito, cujus doctrina, in nomine et adjutorio Domini, tantum in latina lingua ecclesiasticae litterae adjutae sunt, quantum nunquam antea potuerunt! Maxime tamen istam sententiam, Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, si quo alio modo exponi melius posse novit tua Dilectio, per Dominum obsecro ut id nobiscum communicare digneris.

EPISTOLA CLXVIII. Timasius et Jacobus Augustino, gratias agentes pro scripto ipsis libro de Natura et Gratia, adversus libellum Pelagii, naturam non sine gratiae invidia defendentis

Domino vere beatissimo, et merito venerabili patri episcopo AUGUSTINO, TIMASIUS et JACOBUS, in Domino salutem.

Ita nos refecit et recreavit gratia Dei, ministrata per verbum tuum, ut prorsus germani dicamus, »Misit verbum suum, et sanavit eos« (Psal. CVI, 20), domine beatissime, et merito venerabilis pater. Sane ea diligentia ventilasse Sanctitatem tuam textum ejusdem libelli reperimus, ut ad singulos apices responsa reddita stupeamus, sive in his quae refutare, detestari, aut fugere deceat christianum; sive in illis in quibus non satis invenitur errasse, quamvis nescio qua calliditate, in ipsis quoque gratiam Dei credidit supprimendam. Sed unum est quod nos in tanto beneficio afficit, quia tarde hoc tam praeclarum gratiae Dei munus effulsit: siquidem contigit absentes fieri quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae veritatis illustratio deberetur; ad quos, etsi tardius, non diffidimus propitio Deo eamdem gratiam pervenire, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Nos vero, etsi olim spiritu claritatis, qui in te est, docti, subjectionem ejus abjecerimus erroris, in hoc etiam nunc gratias agimus, quod haec quae ante credidimus, nunc aliis aperire didicimus, viam facilitatis uberiore Sanctitatis tuae sermone pandente. Et alia manu: Incolumem Beatitudinem tuam, nostrique memorem, misericordia Dei nostri glorificet in aeternum.

EPISTOLA CLXIX. Augustinus Evodio, respondens ad duas quaestiones, de Trinitate, et de columba in qua Spiritus sanctus demonstratus est; docens difficiliorum hujuscemodi quaestionum intelligentiam minime necessariam esse ad salutem

AUGUSTINUS episcopus, EVODIO episcopo.

CAP. PRIMUM

1. Si ea quae me magis occupant, a quibus in aliud averti nolo, Sanctitas tua nosse tanti habet, mitte aliquem qui tibi describat. Jam enim plura perfecta sunt, quae hoc anno ante pascha propinquante quadragesima a nobis fuerant inchoata. Nam tribus illis libris de Civitate Dei, contra daemonicolas inimicos ejus, duos alios addidimus: quibus quinque libris satis disputatum arbitror adversus eos qui propter praesentis vitae felicitatem deos colendos putant, eamque felicitatem a nobis impediri opinantes, christiano nomini infesti sunt. Deinceps dicendum est, sicut primo libro polliciti sumus (De Civit. Dei, lib. I, c. 36), adversus eos qui propter vitam post mortem futuram necessarium existimant cultum deorum suorum, [PL33.743] propter quam vitam nos christiani sumus. Dictavi etiam trium psalmorum expositiones, non parvis voluminibus, sexagesimi septimi, septuagesimi primi, septuagesimi septimi. Reliqui nondum dictati neque tractati, vehementer a nobis exspectantur atque flagitantur. Ab his me revocari et retardari, irruentibus de transverso quibuslibet quaestionibus, nolo: ita ut nec libros de Trinitate, quos diu in manibus verso nondumque complevi, modo attendere velim, quoniam nimis operosi sunt, et a paucis eos intelligi posse arbitror; unde magis urgent quae pluribus utilia fore speramus.

2. Non enim, ut scribis, Qui ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38), de hac re dixit Apostolus, tanquam ista poena ille plectendus sit, qui non valet intelligentia sic discernere ineffabilem Trinitatis unitatem, sicut discernitur in animo nostro memoria, intellectus, voluntas: aliunde hoc dicebat Apostolus. Lege, et videbis quod ea loquebatur, quae fidem vel mores multorum aedificarent, non quae vix ad paucorum, eamque exiguam, quantulacumque in hac vita de re tanta esse potest, intelligentiam pervenirent; id est, ut linguis prophetia praeponeretur, ut non perturbate illa gererentur, quasi prophetiae spiritus etiam invitos loqui cogeret, ut mulieres in ecclesia tacerent, ut omnia honeste et secundum ordinem fierent. Haec cum ageret, ait, Si quis videtur esse propheta, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. Si quis autem ignorat, ignorabitur: his verbis coercens, et ad pacificum ordinem revocans inquietos, tanto ad seditionem faciliores, quanto sibi videbantur spiritu excellere, cum superbiendo cuncta turbarent. Si quis ergo videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat, inquit, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. Si quis videtur esse, et utique non est: nam qui est, sine dubitatione cognoscit, nec admonitione et cohortatione opus habet, quia omnia judicat, et a nemine judicatur (Id. II, 15). Illi ergo seditiones et perturbationes in Ecclesia faciebant, qui videbantur esse in Ecclesia, quod non erant. Hos docet cognoscere Domini esse mandatum, quia non est seditionis Deus, sed pacis. Si quis autem ignorat, ignorabitur, id est, improbabitur. Non enim Deus, si ad scientiam referas, ignorat eos quibus dicturus est, Non novi vos (Luc. XIII, 27); sed eorum improbatio hoc verbo insinuata est.

3. Cum autem Dominus dicat, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8), eaque visio nobis in fine summum praemium promittatur; non est metuendum, si nunc ad liquidum, quae de Dei natura credimus, conspicere non valemus, ne inde sit dictum, Qui ignorat, ignorabitur. Quia enim in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Haec stultitia praedicationis, ac stultum Dei, quod sapientius est hominibus (I Cor. I, 21, 25), multos contrahit ad salutem, ut non solum qui nondum certa valent intelligentia conspicere naturam Dei, quam fide tenent, verum etiam qui nondum in ipsa anima sua [PL33.744] ita incorpoream substantiam a corporis generalitate discernunt, quemadmodum certi sunt se vivere, nosse, velle, ideo non sint alieni a salute, quam stultitia illa praedicationis fidelibus confert.

4. Nam si propter eos solos Christus mortuus est, qui certa intelligentia possunt ista discernere, pene frustra in Ecclesia laboramus. Si autem, quod veritas habet, infirmi populi credentium ad medicum currunt, sanandi per Christum, et hunc crucifixum, ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia (Rom. V, 20); miris fit modis per altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, et per inscrutabilia judicia ejus (Id. XI, 33), ut et nonnulli a corporibus incorporea discernentes, cum sibi ex hoc magni videntur, et irrident stultitiam praedicationis, qua salvi fiunt credentes, ab unica via longe exerrent, quae ad vitam aeternam sola perducit: et multi in cruce Christi gloriantes, et ab eadem via non recedentes, etiamsi ista quae subtilissime disseruntur, ignorant, quia non perit unus ex illis pro quibus mortuus est (Joan. XVII, 12), ad eamdem perveniant aeternitatem, veritatem, charitatem, id est ad stabilem, certam, plenamque felicitatem, ubi manentibus, videntibus, amantibus sunt cuncta perspicua.

CAPUT II

5. Proinde in unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum firma pietate credamus; ita ut nec Filius credatur esse qui Pater est, nec Pater qui Filius est, nec Pater nec Filius qui utriusque Spiritus est. Nihil putetur in hac Trinitate temporibus locisve distare; sed haec tria aequalia esse et coaeterua, et omnino esse una natura: non a Patre aliam, et a Filio aliam, et a Spiritu sancto aliam conditam esse creaturam; sed omnia et singula quae creata sunt vel creantur, Trinitate creante subsistere, nec quemquam liberari a Patre sine Filio et Spiritu sancto, aut a Filio sine Patre et Spiritu sancto, aut a Spiritu sancto sine Patre et Filio; sed a Patre et Filio et Spiritu sancto, uno, vero, vereque immortali, id est omni modo incommutabili solo Deo. Multa autem etiam separatim in Scripturis de singulis dici, ut insinuetur, quamvis inseparabilis Trinitas, tamen Trinitas: ut quemadmodum simul dici non possunt cum sonis corporalibus commemorantur, quamvis simul sint inseparabiliter; ita et quibusdam Scripturarum locis, et per quasdam creaturas singillatim vicissimque monstrentur, sicut Pater in voce qua sonuit, Tu es Filius meus (Luc. III, 22); et Filius in homine quem suscepit ex Virgine (Id. II, 7); et Spiritus sanctus in columbae specie corporali (Matth. III, 16): haec separatim quidem, sed nullo modo separata tria illa demonstrant.

6. Ad hoc utcumque intelligendum assumimus memoriam, intelligentiam, voluntatem. Quamvis enim haec suis separatisque temporibus singillatim singula enuntiemus, nihil tamen horum sine aliis duobus agimus aut dicimus. Nec ideo putanda sunt haec tria [PL33.745] Trinitati sic comparata, ut omni ex parte conveniant: cui enim similitudini in disputando convenientia tanta conceditur, ut ei rei cui adhibenda est, ex omni parte coaptetur? vel quando ex creatura ad Creatorem aliquid simile assumitur? Primo ergo in hoc invenitur ista similitudo dissimilis, quod tria haec, memoria intelligentia, voluntas, animae insunt; non eadem tria, est anima: illa vero Trinitas non inest, sed ipsa Deus est. Ideo ibi mirabilis simplicitas commendatur; quia non ibi aliud est esse, aliud intelligere, vel si quid aliud de Dei natura dicitur: anima vero quia est, etiam dum non intelligit, aliud est quod est, aliud quod intelligit. Deinde quis audeat dicere Patrem non intelligere per seipsum, sed per Filium, sicut memoria non intelligit per seipsam, sed per intellectum, vel potius anima ipsa, cui haec insunt, per intellectum tantummodo intelligit; sicut per memoriam tantummodo meminit, et per voluntatem tantummodo vult? Ad hoc ergo adhibetur ista similitudo, ut quoquo modo intelligatur, quemadmodum horum trium in anima cum singula nomina enuntiantur, quibus eadem singula demonstrantur, tamen unumquodque nomen his tribus cooperantibus enuntiatur, cum et reminiscendo, et intelligendo, et volendo dicitur; ita nullam esse creaturam, qua vel solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus demonstretur, quam non simul Trinitas operetur, quae inseparabiliter operatur: ac per hoc nec vocem Patris, nec animam et carnem Filii, nec columbam Spiritus sancti esse factam, nisi eadem cooperante Trinitate.

7. Nec sane sonus ille vocis, qui continuo esse destitit, coaptatus est in unitatem personae Patris, nec illa columbae species corporalis coaptata est in unitatem personae Spiritus sancti. Nam ipsa quoque, sicut nubes illa lucida quae operuit in monte cum tribus Discipulis Salvatorem (Matth. XVII, 5), vel potius sicut ille ignis qui eumdem Spiritum sanctum demonstravit (Act. II, 3), officio significationis impleto, mox esse desivit. Sed solus homo, quia propter ipsam naturam liberandam illa omnia fiebant, in unitatem personae Verbi Dei, hoc est unici Filii Dei mirabili et singulari susceptione coaptatus est, permanente tamen Verbo in sua natura incommutabiliter, in qua nihil compositi cum quo subsistat ulla phantasia humani animi suspicandum est. Legitur quidem, Et Spiritus sapientiae multiplex (Sap. VII, 22); sed recte dicitur etiam simplex. Multiplex enim, quoniam multa sunt quae habet; simplex autem, quia non aliud quam quod habet est: sicut dictus est Filius habere vitam in semetipso (Joan. V, 26), et eadem vita ipse est. Homo autem Verbo accessit, non Verbum in hominem convertibiliter accessit; atque ita et Filius Dei simul cum homine suscepto dicitur: unde idem Filius Dei incommutabilis est atque coaeternus Patri, sed in Verbo solo; et sepultus est Filius Dei, sed in carne sola.

8. Proinde quae de Filio Dei verba dicuntur, videndum est secundum quid dicantur. Non enim homine assumpto personarum numerus auctus est, sed eadem Trinitas mansit. Nam sicut in homine quolibet, praeter [PL33.746] unum illum qui singulariter susceptus est, anima et corpus una persona est; ita in Christo Verbum et homo una persona est. Et sicut homo, verbi gratia, philosophus non utique nisi secundum animam dicitur, nec ideo tamen absurde, sed congruentissima et usitatissima locutione dicimus philosophum caesum, philosophum mortuum, philosophum sepultum, cum totum secundum carnem accidat, non secundum illud quod est philosophus: ita Christus Deus, Dei Filius, Dominus gloriae, et si quid hujusmodi secundum Verbum dicitur; et tamen recte dicitur Deus crucifixus, cum hoc eum secundum carnem passum esse, non secundum illud quo Dominus gloriae est, non habeatur incertum.

9. Sonitus autem ille vocis, et columbae species corporalis, et linguae divisae velut ignis qui insedit super unumquemque eorum, sicut illa in monte Sina quae terribili specie facta sunt (Exod. XIX, 18), et sicut columna illa nubis per diem, et flammae per noctem (Id. XIII, 21), significativa operatione acta atque transacta sunt. Illud in his maxime cavendum est, ne cuiquam Dei natura vel Patris, vel Filii, vel Spiritus sancti commutabilis et convertibilis esse credatur. Nec moveat quod aliquando res quae significat, nomen ejus rei quam significat, accipit. Spiritus sanctus dictus est corporali specie tanquam columba descendisse et mansisse super eum. Sic enim et petra Christus (I Cor. X, 4), quia significat Christum.

CAPUT III

10. Miror autem tibi videri sonitum vocis illius qua dictum est, Tu es filius meus, non mediante anima, sed divino nutu sola corporali natura sic fieri potuisse; et non tibi videri eodem modo potuisse fieri animantis cujuslibet speciem corporalem motumque viventi similem, divino nutu, nullo animali interposito spiritu. Si enim obtemperat Deo creatura corporea sine vivificantis animae ministerio, ut edantur soni quales edi ex corpore animato solent, ut forma locutionis articulatae auribus inferatur; cur non obtemperet, ut sine animae vivificantis ministerio figura motusque volucris, eadem potentia Creatoris, ingeratur aspectibus? An sensus audiendi hoc mereri potest, videndi non potest, cum ex adjacenti materia corpus utrumque formetur, et quod insonat auribus et quod apparet aspectibus, et vocis articuli et lineamenta membrorum, et audibilis et visibilis motus, ut et verum sit corpus quod sentitur corporis sensu, et nihil sit amplius quam quod sentitur corporis sensu? Anima enim nullo sensu corporis vel in aliquo animante sentitur. Non igitur est opus quaerere quomodo apparuerit columbae species corporalis, sicut non quaerimus quomodo sonuerint voces articulati corporis. Si enim potuit anima non esse media, ubi vox, non quasi vox, dicitur facta; quanto magis potuit, ubi dicitur tanquam columba, hoc verbo significata sola specie corporali oculis reddita, non natura viventis animantis expressa? Hoc modo etiam illud dicitur, Factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae velut [PL33.747] ignis: ubi dicitur species quaedam quasi flatus, et velut ignis sensibilis usitatis similis notisque naturis, non ipsae usitatae notaeque naturae ad tempus factae significari videntur.

11. Si autem subtilior ratio, vel excellentior rei vestigatio demonstrat eam naturam quae nec temporaliter nec localiter movetur, non moveri nisi per illam quae temporaliter tantum, non localiter moveri potest; consequens erit ut omnia illa per ministerium creaturae viventis effecta sint, sicut per Angelos fiunt: unde diligentius disserere et longum est, et non necessarium. Huc accedit quia sunt visiones, quae apparent spiritui tanquam corporis sensibus, non solum dormientibus vel furentibus, sed aliquando sanae mentis vigilantibus; non per fallaciam illudentium daemonum, sed per aliquam revelationem spiritualem, quae fit per formas incorporeas corporibus similes; quae discerni omnino non possunt, nisi divino adjutorio plenius revelentur, et mentis intelligentia dijudicentur, vix aliquando cum fiunt, sed plerumque postea cum transierint. Quae cum ita sint, sive in naturis corporeis, sive sola specie corporali, natura autem spirituali, nostro spiritui tanquam sensibus corporis apparere videantur, quando haec sacra Scriptura commemorat, cujus istorum duorum generis sint, et utrum mediante viva creatura fiant, si corpore fiunt, judicare temere non debemus: dum tamen Creatoris, hoc est summae atque ineffabilis Trinitatis invisibilem incommutabilemque naturam, et a mortalium carnalium sensibus, et ab omni convertibilitate, sive in melius, sive in deterius, sive in quodlibet aliud atque aliud, remotam atque discretam, vel sine ulla dubitatione credamus, vel qualicumque etiam intelligentia capiamus.

CAPUT IV

12. Haec tibi de duabus quaestionibus, hoc est, de Trinitate, et columba, in qua Spiritus sanctus non sua natura, sed significativa specie demonstratus est; sicut et Filius Dei non sua nativitate, de qua Pater dixit, Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3), sed in homine suscepto ex utero Virginis, a Judaeis crucifixus est; videris quam otioso ego tamen occupatissimus scribere potui. Nec putavi omnia pertractanda quae posuisti in litteris tuis; verum ad illa duo quae ex me audire voluisti, me respondisse, etsi non sufficienter aviditati tuae, tamen charitati obedienter existimo.

13. Praeter autem illos duos libros, quos tribus me adjunxisse supra commemoravi, et trium psalmorum expositionem (Supra, cap. 1, n. 1), scripsi etiam librum ad sanctum presbyterum Hieronymum de Animae Origine, consulens eum quomodo defendi possit illa sententia quam religiosae memoriae Marcellino suam esse scripsit, singulas animas novas nascentibus fieri, ut non labefactetur fundatissima Ecclesiae fides, qua inconcusse credimus quod in Adam omnes moriuntur (I Cor. XV, 22), et nisi per Christi gratiam [PL33.748] liberentur, quod per suum Sacramentum etiam in parvulis operatur, in condemnationem trahuntur. Scripsi et alium ad eumdem, quomodo illi videatur accipiendum quod scriptum est in Epistola Jacobi, Quicumque autem totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jacobi II, 10). Sed in hoc dixi etiam quid mihi videatur: in illo autem, de animae origine tantum quid ei videatur, consultatoria quadam disputatione quaesivi. Occasionem quippe cujusdam sanctissimi et studiosissimi juvenis presbyteri Orosii, qui ad nos ab ultima Hispania, id est, ab oceani littore, solo sanctarum Scripturarum ardore inflammatus advenit, amittere nolui; cui, ut ad illum quoque pergeret, persuasi. Huic etiam ipsi Orosio ad quaedam interrogata quae illum de Priscillianistarum haeresi, et Origenis quibusdam opinionibus quas non recepit Ecclesia, permovebant, uno libro non grandi, quanta potui brevitate et perspicuitate respondi. Scripsi etiam grandem quemdam librum adversus Pelagii haeresim, cogentibus nonnullis fratribus, quibus contra gratiam Christi opinionem perniciosissimam ille persuaserat. Haec omnia si habere volueris, aliquem mitte qui tibi cuncta describat. Me autem permitte his vacare quaerendis atque dictandis, quae quoniam multis sunt necessaria, praeponenda esse arbitror ad valde paucos pertinentibus inquisitionibus tuis.

EPISTOLA CLXX. Alypius et Augustinus Maximo medico recens ab ariana haeresi ad fidem catholicam converso, hortantes ut studeat et alios eodem adducere, praesertim cum nonnullos in errorem adduxisset auctoritate sua; instruentes illum adversus eos qui de trium personarum eadem essentia impie disputant

Domino eximio, meritoque honorabili et religioso fratri MAXIMO, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Cum a sancto fratre et coepiscopo nostro Peregrino, de tua tuorumque non corporali, sed spirituali salute praecipue quaereremus, de tua quidem laetos, de tuorum vero tristes nos ejus responsa fecerunt, quod non sunt Ecclesiae catholicae salubri correctione sociati. Et quia id cito futurum sperabamus, adhuc non esse factum multum dolemus, domine eximie, meritoque honorabilis et religiose frater.

2. Proinde Charitatem tuam in Domini pace salutantes, et praecipimus, et rogamus ut eos quod didicisti, [PL33.749] docere non differas; unum scilicet Deum esse solum, cui servitus illa debetur quae λατρεία Graeco vocabulo nuncupatur. Ipsum enim verbum est in lege, ubi scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Deut. VI, 13): quem si Deum Patrem tantummodo dixerimus, respondebitur, Ergo λατρεία Filio non debetur; quod nefas est dicere. Si autem debetur, quomodo ergo uni tantum debetur Deo, si et Patri et Filio debetur, nisi quia unus Deus, cui soli per λατρείαν servire jussi sumus, ita dicitur solus Deus, ut et Pater intelligatur et Filius, immo etiam et Spiritus sanctus? De illo quippe dicit Apostolus, Nescitis quia corpora vestra templum sunt in vobis Spiritus sancti quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis magno pretio. Glorificate Deum, et portate in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20): quem Deum, nisi Spiritum sanctum cujus corpora nostra dixerat esse templum? Debetur ergo λατρεία Spiritui sancto. Nam si templum ei facere, sicut Salomon fecit de lignis et lapidibus, juberemur; utique faciendo templum, λατρείαν exhibere convinceremur: quanto magis λατρείαν debemus cui non templum facimus, sed sumus!

3. Ac per hoc si Patri et Filio et Spiritui sancto λατρεία debetur, et exhibetur a nobis, de qua dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; procul dubio Dominus Deus noster, cui soli per λατρείαν servire debemus, non est Pater solus, nec Filius solus, nec solus Spiritus sanctus, sed ipsa Trinitas unus Deus solus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: non ut Pater sit ipse qui Filius, vel Spiritus sanctus ipse sit aut Pater aut Filius, cum sit in illa Trinitate Pater Filii solius, et Filius Patris solius, Spiritus autem sanctus et Patris et Filii sit Spiritus; sed propter unam eamdemque naturam atque inseparabilem vitam, ipsa Trinitas, quantum ab homine potest, fide praecedente intelligitur unus Dominus Deus noster, de quo dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, et quem praedicat Apostolus; ait enim, Quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom. XI, 36).

4. Non enim sic ex Deo Patre unigenitus Filius, quemadmodum ex illo est universa creatura, quam ex nihilo creavit. Hunc quippe de sua substantia genuit, non ex nihilo fecit: nec eum ex tempore genuit, per quem cuncta tempora condidit. Quoniam sicut flamma splendorem quem gignit, tempore non praecedit; ita Pater numquam sine Filio fuit. Ipse est quippe Sapientia Dei Patris, de qua scriptum est: Splendor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 26). Luci ergo cujus candor est, id est, Deo Patri sine dubio coaeterna est: et ideo non sicut in principio fecit Deus coelum et terram, ita in principio fecit Verbum; sed in principio erat Verbum (Joan. I, 1). Spiritus quoque sanctus non sicut creatura ex nihilo est factus: sed sic a Patre Filioque procedit, ut nec a Filio nec a Patre sit factus.

5. Haec Trinitas unius est ejusdemque naturae atque substantiae: non minor in singulis, quam in omnibus, nec major in omnibus, quam in singulis; sed tanta in solo Patre, vel in solo Filio, quanta in Patre simul et Filio; et tanta in solo Spiritu sancto, quanta simul in Patre et Filio et Spiritu sancto. Neque enim Pater, ut haberet Filium de seipso, minuit seipsum; sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, et esset in Filio tantus quantus et solus. Similiter et Spiritus sanctus integer de integro, non praecedit unde procedit, sed tantus cum illo quantus ex illo, nec minuit eum procedendo, nec auget haerendo. Et haec omnia nec confuse unum sunt, nec disjuncte tria sunt: sed cum sint unum, tria sunt, et cum sint tria, unum sunt. Proinde qui tam multis cordibus fidelium suorum donavit ut essent cor unum, quanto magis conservat in seipso ut sint haec tria et singula Deus, et simul omnia non tres dii, sed unus Deus! Hic est unus Dominus Deus noster, cui universa pietate servitur, cui soli λατρεία illa debetur.

6. Qui cum in rebus quae nascuntur in tempore, sua bonitate effecerit ut suae substantiae prolem quaelibet res gignat, sicut homo gignit hominem, non alterius naturae, sed ejus cujus ipse est; vide quam impie dicatur ipse non genuisse id quod ipse est. Haec enim propinquitatis sunt [PL33.750] nomina, non naturae, et ideo ad aliquid, vel relativa dicuntur, quae aliquando eadem sunt, aliquando diversa. Eadem scilicet cum frater refertur ad fratrem, amicus ad amicum, vicinus ad vicinum, cognatus ad cognatum, et si qua similia, quae infinitum est velle omnia percurrere. In his enim quod est iste ad illum, hoc est ille ad istum. Diversa sunt autem, sicut pater ad filium, filius ad patrem, socer ad generum, gener ad socerum, dominus ad servum, servus ad dominum. Non est quidem hoc iste ad illum, quod ille ad istum; sed ambo tamen homines sunt: relatio diversa est, non natura. Quoniam si attendas quid sit alter ad alterum, non est hoc ad illum iste, quod ad istum ille: quia iste pater, ille filius; aut iste socer, ille gener; aut iste dominus, ille servus. Si autem attendas quid quisque sit ad seipsum, vel in seipso, hoc est ille quod iste; quia ille homo est sicut iste. Unde intelligit prudentia tua non ab eis rationabiliter dici, a quorum errore te Dominus liberavit, ideo Dei Patris et Dei Filii naturam esse diversam, quia iste Pater est, ille Filius; et Deum Patrem non genuisse id quod est ipse, quia non genuit Patrem Filii sui, quod est ad illum ipse: quis enim non videat ista vocabula non in seipsis demonstrare naturas, sed alterius ad alterum significare personas?

7. Tale est etiam illud quod simili loquuntur errore, ideo Filium alterius esse naturae, diversaeque substantiae, quia Pater Deus non est de altero Deo, Filius autem Deus est quidem, sed de Patre Deo: et hic enim non indicatur substantia, sed origo, id est, non quid sit, sed unde sit quisque vel non sit. Neque enim Abel et Adam ideo non unius naturae atque substantiae fuerunt, quia iste fuit homo de homine illo, ille de nullo. Si ergo utriusque natura quaeritur, homo Abel, homo Adam: si autem origo, primus homo ex quo Abel, nullus homo ex quo Adam. Ita in Deo Patre et Deo Filio, si utriusque natura quaeratur, uterque Deus, nec magis alter altero Deus: si autem origo, Pater est Deus de quo Filius Deus; de quo autem Pater, nullus est Deus.

8. Frustra itaque ad hoc respondere conantes dicunt: Sed homo cum passione generat, Deus autem sine passione genuit Filium. Hoc enim non solum ipsos nihil, sed nos adjuvat plurimum. Nam si temporalibus et passibilibus rebus Deus tribuit ut quod sunt hoc generent, quanto magis ipse aeternus et impassibilis, non aliud quam est ipse generavit, unus unicum; ideo nostra inenarrabili admiratione, quoniam sine passione, et tanta secum aequalitate, ut eum nec potestate praecederet, nec aetate! Sed ideo totum quod habet, quod potest, non tribuit sibi, sed Patri, quia non est a seipso, sed a Patre. Aequalis est enim Patri, sed hoc quoque accepit a Patre; nec sic accepit unde esset aequalis, quasi prius fuerit inaequalis; sed natus aequalis, sicut semper natus, ita semper aequalis. Non itaque inaequalem genuit, et aequalitatem jam nato addidit; sed gignendo eam dedit, quia aequalem non imparem genuit. Ideo in forma Dei aequalem esse Deo, non ei rapina fuerat (Philipp. II, 6), sed natura; quoniam id nascendo sumpsit, non superbiendo praesumpsit.

9. Propterea vero Patrem dicit esse majorem, quia seipsum exinanivit, formam servi accipiens, non amittens Dei: propter quam formam servi, non tantum Patre, verum etiam seipso et Spiritu sancto minor factus est; nec tantum hac excellentissima Trinitate, sed etiam minoratus est paulo minus ab Angelis (Hebr. II, 9); hominibus quoque minor fuit, quando parentibus subditus fuit (Luc. II, 51). Propter hanc utique formam servi, quam veniente plenitudine temporis exinanitus accepit, dixit: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Propter illam formam vero, quam nec exinanitus amisit, dixit, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30); et homo scilicet factus, et permanens Deus: homo enim assumptus est a Deo, non in homine consumptus est Deus. Ideo valde rationabiliter et Patre minor est homo Christus, et Patri aequalis est idem ipse Deus Christus.

10. Cum igitur huic rectae atque catholicae fidei praesentibus nobis cum magna exsultatione populi Dei consociatum te esse gaudeamus, quare adhuc de tuorum segnitia tristes sumus? Obsecramus te per misericordiam Dei, ut ipso adjuvante auferas istum moerorem de cordibus nostris. Neque enim credendum est auctoritatem tuam ad perversitatem tuorum plurimum valere potuisse, et ad correctionem valere nihil. An forte contemnunt te, quia in Ecclesiae catholicae participationem hac aetate venisti, cum te amplius debeant admirari, atque venerari, quia vetustissimum [PL33.751] errorem senili quadam juventute vicisti? Absit ut resistant tibi vera dicenti, cui consenserant a veritate devianti; absit ut nolint tecum recta sentire, cum quo eos delectavit errare. Tu tantum ora pro eis, et insta eis. Immo vero adduc eos ad domum Dei tecum, qui in domo tua sunt tecum; vel te non pigeat in domum Dei cum illis venire, qui in domum tuam soliti fuerant convenire; praesertim cum Catholica mater aliquos a te petit, aliquos repetit: petit eos quos apud te invenit; repetit eos quos per te perdidit. Non excrucietur damnis, sed potius laetetur lucris: acquirat filios quos non habuit, non plangat quos habuit. Oramus ad Deum, ut facias quod hortamur; et speramus de misericordia ejus, quod litteris sancti fratris et coepiscopi nostri Peregrini, et rescriptis Dilectionis tuae, cito de hac re gaudio explebitur cor nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. CXXV, 2).

EPISTOLA CLXXI Excusat formam superioris epistolae ad Maximum datae

Domino beatissimo, et venerabiliter charissimo fratri et coepiscopo PEREGRINO, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Ad honorabilem fratrem nostrum Maximum litteras dedimus, credentes eum gratanter eas suscepturum: utrum tamen aliquid profecerimus, proxima occasione, quam reperire potueris, dignare rescribere. Sciat sane prolixas epistolas ad familiarissimos nostros, non solum laicos, verum etiam episcopos, sic quomodo ista scripta est, ad eos scribere nos solere, ut et cito scribantur, et charta teneatur commodius cum leguntur, ne forte istum morem nostrum nesciens, factam sibi arbitretur injuriam.

FRAGMENTUM EPISTOLAE HACTENUS INEDITAE AUGUSTINI AD MAXIMUM

In Primasii super Apocalypsim Commentariis repertum, libro secundo ad haec verba: Hos septem quin etiam gradus.... idem doctor amplissimus Augustinus multis memorat: ad Maximum denique scribens dicit sic:

Praeceptis Dei, quae ut bene agamus accepimus vitam tuam moresque conformes, a religioso timore incipiens. Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10), ubi frangitur et debilitatur humana superbia. Deinde ut pietate mansuetus et mitis, etiam quae nondum intelligis, et quae imperitis videntur absurda sibique contraria in Scripturis sanctis, non oblucteris animosa contentione, nec superimponas sensum tuum sensibus divinorum Librorum; sed cedas potius, atque intellectum mitis differas, quam secretum immitis accuses. Tertio, cum tibi ad cognitionem tui aperiri coeperit infirmitas humana, et scieris ubi jaceas, quam penalia vincula mortalitatis de Adam propagatus tecum trahas, et quam longe peregrineris a Domino; atque pervideris aliam legem in membris tuis repugnantem legi [PL33.752] mentis tuae, et captivum te ducentem in lege peccati, quae est in membris tuis; exclames, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? ut te lugentem consoletur, liberationem ipsam pollicens gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Quarto, jam desidera te implere justitiam multo vehementius atque ferventius, quam a nequissimis hominibus voluptates carnis desiderari solent; nisi quod in spe adjutorii divini est in isto appetitu tranquillus ardor, et flamma securior. In isto autem quarto vitae gradu orationibus instanter incumbitur, ut esurientibus et sitientibus saturitas justitiae concedatur; ut non solum onerosum non sit, verum etiam delectet abstinere a voluptate omnis corruptionis, sive suae, sive alterius, vel obluctando. Quod ut facile divinitus tribuatur, quintus adjungitur, consilium exhibendae misericordiae, ut in eo quod potes adjuves inopem; quia in eo quod nondum potes, ab Omnipotente adjuvari cupis. Munus autem misericordiae geminum est; cum vindicta donatur, et cum humanitas exhibetur. Quae duo breviter Dominus ita complexus est: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 38). Hoc autem opus etiam ad mundationem cordis valet, ut quantum in hac vita licet, incommutabilem Dei substantiam pura intelligentia cernere valeamus. Tenetur enim aliquid adversus nos, quod relaxandum est, ut acies nostra erumpat in lucem: unde ipse Dominus, Verum date, inquit, eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Quapropter sexta consequitur cordis ipsa mundatio. Ut autem in lucem veram rectus et purus dirigatur aspectus, neque illa quae bene atque laudabiliter facimus, neque illa quae acute sagaciterque dispicimus, ad finem placendi hominibus, vel subveniendi necessitatibus corporis referenda sunt. Gratis enim se vult Deus coli; quia neque quidquam est propter quod ipse appetendus sit. Cum ad istam intelligentiae puritatem bonae vitae gradibus venerimus, sive tardius, sive celerius, tunc dicere audeamus, valere nos aliquantum mente contingere summae atque ineffabilis Trinitatis unitatem: ubi summa pax erit; quia ultra quod exspectetur non est, cum reformati ad sui generis imaginem filii Dei ex hominibus facti, paterna incommutabilitate perfruuntur. Primo enim, Beati pauperes spiritu; ubi timor Dei est. Deinde, Beati mites; ubi pietas docilis. Tertio, Beati lugentes; ubi scientia propriae infirmitatis. Quarto, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; ubi fortitudo conandi domitas habere libidines Quinto, Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur; ubi consilium est adjuvandi, ut adjuvari merearis. Tunc ad sextum pervenitur gradum, in quo dicitur, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 3-8); ubi purus intellectus et habilis ad intelligendum quantulacumque ex parte Trinitatem cernere non potest, nisi et laudem humanam non appetamus, quamvis laudanda faciamus. Proinde septimo gradu pervenimus ad pacis illius tranquillitatem, quam dare non potest mundus. Nam etiam illis virtutibus quatuor, quas memorabili pridem industria philosophi quoque indagare potuerunt, id est, prudentiae, fortitudini, temperantiae atque justitiae, si ad perfectum religionis cultum tria haec jungentes addamus, id est, fidem, spem et charitatem, septenarium profecto numerum invenimus. Recte enim haec tria non omittuntur, sine quibus nec Deum colere, nec ei quemquam novimus posse placere.

EPISTOLA CLXXII. Hieronymus Augustino, laudans quidem illius duos libellos de Origine animae, ac de Sententia Jacobi; sed excusans cur non responderit

Domino vere sancto, et omni mihi affectione venerabili papae AUGUSTINO, HIERONYMUS, in Christo salutem.

1. Virum honorabilem fratrem meum, filium Dignationis tuae, Orosium presbyterum, et sui merito, et te jubente suscepi. Sed incidit tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui, ita ut nostra studia cessarent, et, juxta Appium, canina exerceretur facundia. Itaque duobus libellis tuis, quos meo nomini dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiae splendore [PL33.753] fulgentibus, ad tempus respondere non potui: non quo quidquam in illis reprehendendum putem; sed quia juxta beatum Apostolum, »Unusquisque in suo sensu abundet; alius quidem sic, alius autem sic« (Rom. XIV, 5). Certe, quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. Sed, quaeso Reverentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. Nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. Caeterum aemuli, et maxime haeretici, si diversas inter nos sententias viderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. Mihi autem decretum est te amare, te suspicere, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in dialogo, quem nuper edidi (Lib. 3 adversus Pelagianos), tuae Beatitudinis, ut dignum fuerat, recordatus sum: magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis de ecclesiis auferatur, quae semper simulat poenitentiam, ut docendi in ecclesiis habeat facultatem; ne, si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur.

2. Sanctae ac venerabiles filiae tuae Eustochium et Paula, et genere suo et exhortatione tua digne gradiuntur, specialiterque salutant Beatitudinem tuam; omnis quoque fraternitas quae nobiscum Domino Salvatori servire conatur. Sanctum presbyterum Firmum, anno praeterito, ob rem earum Ravennam, et inde Africam Siciliamque direximus, quem putamus jam in Africae partibus commorari. Sanctos tuo adhaerentes lateri, ut meo obsequio salutes, precor. Litteras quoque meas ad sanctum presbyterum Firmum direxi; quae si ad te venerint, ei dirigere non graveris. Incolumem te, et mei memorem, Christus Dominus custodiat, domine vere sancte, et beatissime papa. Et subter: Grandem latini sermonis in ista provincia notariorum patimur penuriam; et idcirco praeceptis tuis parere non possumus, maxime in editione Septuaginta, quae asteriscis verubusque dictincta est: pleraque enim prioris laboris, fraude cujusdam amisimus.

Ընթերցողների արձագանքները

Հղումներ

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 719-753 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Հրապարակված է: Rodion Vlasov
Էջի ստեղծման ամսաթիվ: 2026-11-22, Թարմացում: 2026-11-22