SILVANUS Senex, VALENTINUS, AURELIUS, INNOCENTIUS, MAXIMINUS, OPTATUS, AUGUSTINUS, DONATUS, et caeteri episcopi de concilio Zertensi, ad Donatistas.
1. Cum in auribus nostris fama crebresceret, hoc vobis vestros episcopos dicere, Cognitorem praemio fuisse corruptum, ut contra eos sententia proferretur, vos autem ista facile credere, ac propterea multos vestrum adhuc nolle acquiescere veritati; placuit nobis, cogente Domini charitate, ex concilio nostro haec ad vos scripta dirigere, quibus primitus admoneremini illos vobis victos atque convictos haec mendacia jactare: qui etiam in suo Mandato, quod pro illa collatione fecerunt, et suis nominibus atque subscriptionibus firmaverunt, nos illic traditores et persecutores suos esse dicentes, in falsitate atque mendacio manifestissimo detecti atque convicti sunt; ita ut volentes gloriari de multitudine coepiscoporum suorum, inter aliquorum absentium nomina etiam mortui nomen insererent; et cum quaereretur ubi esset, subita perturbatione caecati, ipsi eum confiterentur in itinere defecisse. Et cum interrogarentur quomodo potuerit [PL33.578] apud Carthaginem subscribere, qui in itinere jam defecerat, vehementius perturbati, alio mendacio se obligaverunt, respondentes eum a Carthagine redeuntem fuisse defunctum: de quo mendacio exire omnino minime potuerunt. Ecce quibus creditis vel de antiqua traditione, vel de Cognitoris corruptione, qui Mandatum suum, ubi nobis objecerunt crimen traditionis, non potuerunt conscribere sine crimine falsitatis. Proinde quae maxime necessaria credidimus, his litteris tanquam breviario collecta inseruimus, ne forte ad magna Gestorum volumina vel pervenire non facile possitis, vel ea legere laboriosum putetis.
2. Carthaginem venimus et nos et episcopi vestri, et quod prius nolebant et indignum esse dicebant, in unum convenimus. Electi sunt ex nobis et ex ipsis septem hinc, et septem inde, qui pro causa omnium loquerentur. Electi sunt alii septem hinc, et septem inde, cum quibus, ubi opus erat, consilium pertractarent. Electi sunt quatuor hinc, et quatuor inde, qui Gestis conscribendis custodes essent, ne infalsatum aliquid ab aliquo diceretur. Dati sunt etiam a nobis et ab ipsis notarii quatuor hinc, et quatuor inde, ut bini cum exceptoribus judicis alternarent, ne aliquis nostrum se dixisse aliquid causaretur, quod non fuisset exceptum. Huic tantae diligentiae etiam illud est additum, ut et nos et ipsi, quemadmodum ipse judex, verbis nostris subscriberemus, ne quisquam diceret in illis Gestis aliquid vel postea fuisse corruptum. Cum enim adhuc viventibus eis qui subscripserunt, innotuerint eadem Gesta omnibus locis, in quibus oportet ut innotescant; sic etiam ad posteros confirmata veritas perdurabit. Nolite ergo esse ingrati tantae misericordiae Dei, quae per istam diligentiam vobis ministrata est. Nulla excusatio jam remansit; nimium dura, nimium diabolica sunt hominum corda quae adhuc tantae manifestationi veritatis obsistunt.
3. Ecce episcopi partis vestrae, quos omnes elegerunt, ut pro omnibus loquerentur, conati sunt, quantum potuerunt, ut omnino ipsa causa non ageretur, propter quam tantus numerus episcoporum utriusque partis de universa Africa, et de tam longinquis locis Carthaginem venerat. Et cum omnis anima suspensa exspectaret in tanta collectione quid ageretur, illi vehementer instabant ut nihil ageretur. Quare hoc, nisi quia causam suam malam sciebant, et facillime se posse vinci, si ageretur, dubitare non poterant? Ipse ergo animus eorum, quo timebant ne causa ageretur, jam victos eos esse monstrabat. Si enim extorquerent quod volebant, ut jam collatio ipsa non fieret, nec disputationibus nostris veritas appareret: redeuntes a Carthagine, quid vobis erant responsari? quid demonstraturi? Credo, prolaturi erant Gesta, et dicturi vobis: Nos instabamus ut causa non ageretur, illi instabant ut ageretur. Vos exspectatis videre quid egerimus: ecce legite ubi eos vicimus, ut nihil ageremus. Forte et vos responderetis, si cor haberetis: Nihil ergo acturi, utquid istis? vel potius qui nihil egistis, utquid redistis?
4. Denique posteaquam non potuerunt efficere quod [PL33.579] conati sunt, id est ut causa non ageretur; ipsa actio demonstravit quid timuerint, quando in omnibus victi sunt. Confessi sunt enim, contra Ecclesiam catholicam, quae toto terrarum orbe diffunditur, nihil se habere quod dicerent; quia divinis sanctarum Scripturarum testimoniis oppressi sunt, quibus Ecclesia designatur incipiens ab Jerusalem crevisse per loca in quibus Apostoli praedicaverunt, et nomina eorumdem locorum in suis Epistolis et Actis conscripserunt, et inde diffundi per caeteras gentes. Contra istam Ecclesiam se non habere causam manifesta voce professi sunt, ubi est evidentissima in nomine Dei nostra victoria. Cum enim confirmant Ecclesiam, cui nos communicare, ipsos autem non communicare manifestum est, olim se victos esse testantur; et vobis, si sapiatis, apertissime indicant quid dimittere, et quid tenere debeatis, non ea falsitate qua vobis non cessant adhuc usque mentiri, sed illa veritate quam victi coacti sunt confiteri.
5. Quisquis ergo ab hac catholica Ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere quod a Christi unitate disjunctus est, non habebit vitam; sed ira Dei manet super eum. Quisquis autem in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei praejudicant aliena peccata; quia unusquisque in ea proprium onus portabit, sicut Apostolus dicit (Galat. VI, 5). Et quicumque in ea corpus Christi manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29): nam etiam hoc ipse Apostolus scripsit. Cum autem dicit, judicium sibi manducat, satis ostendit, quia non alteri judicium manducat, sed sibi. Hoc nos egimus, et ostendimus, et obtinuimus, quia communio malorum non maculat aliquem participatione Sacramentorum, sed consensione factorum. Nam si in factis malis non eis quisque consentiat; portat malus causum suam et personam suam, nec praejudicat alteri quem in consensione mali operis socium non habet criminis.
6. Hoc etiam ipsi voce apertissima coacti sunt confiteri; non tunc quando ista dicebamus, sed postea cum aliud ageretur. Nam cum ventum fuisset ad causam etiam Caeciliani, quam nos ab Ecclesiae causa distinguebamus, ut si forte malus esset inventus, ipsum anathematizaremus, non tamen propter ipsum Ecclesiam Christi relinqueremus, cui per malam suam causam praejudicare non posset: cum ergo etiam ad ipsam Caeciliani causam ventum fuisset, et legi sent illi concilium Carthaginense, ubi recitabant septuaginta plus minus episcoporum sententias contra Caecilianum absentem prolatas; respondimus eis, sic non obesse illud episcoporum concilium absenti Caeciliano, quemadmodum non obfuit plurium episcoporum partis Donati concilium absenti Primiano, quando eum in Maximiani causa plus minus centum episcopi damnaverant. Tunc illi, nominata causa Maximiani, unde sciunt se etiam quos damnaverant, [PL33.580] in honore integro suscepisse, et baptismum in sacrilego Maximiani schismate datum se confirmasse, et non destruxisse; et in sua Bagaitana sententia, qua eos damnaverunt, quibusdam qui in ipso schismate fuerunt, dilationem dedisse, et dixisse quod eos non polluerint sacrilegi surculi Maximiani plantaria: ista ergo causa posteaquam eorum aures percussit, expavescentes et perturbati, et obliti unde superius contra nos contendebant, continuo dixerunt, Nec causa causae, nec persona personae praejudicat: et confirmaverunt verbis suis quod nos antea de Ecclesia dicebamus, quia non solum Catholicae transmarinae, contra quam se confessi sunt non habere quod dicerent, verum etiam Catholicae Africanae, quae illi unitatis communione conjungitur, causa et persona Caeciliani, qualiscumque fuisset, praejudicare non posset; si Maximianus qui cum caeteris sociis suis Primianum damnavit, si etiam Felicianus qui simul Primianum damnavit, et postea in causa Primiani a Donati parte damnatus est, non praejudicat parti Donati, cui modo episcopus, sicut antea fuerat, receptus adjungitur; si etiam ipsis sociis suis Maximianus non praejudicat, quibus isti dilationem dederunt, dicentes eos ab illo, cum quo fuerunt, non fuisse pollutos, quia nec causa causae praejudicat, nec persona personae.
7. Quid ergo quaeritis amplius? Multis quidem verbis superfluis Gesta oneraverunt; et quia non potuerunt efacere ut causa non ageretur, hoc fecerunt multum loquendo, ut quod actum est difficile legeretur. Sed debent vobis etiam ista eorum pauca verba sufficere, ne propter nescio quae, nescio quonum hominum crimina, oderitis unitatem catholicae Ecclesiae; quia, sicut ipsi dixerunt, relegerunt, subscripserunt, Nec causa causae praejudicat, nec persona personae. Nam et in ipsa causa Caeciliani, quam licet ad Ecclesiae causam non pertinentem, tamen defendendam suscepimus, ut etiam ibi calumniae manifestarentur ipsorum, apertissime victi sunt, nihilque eorum quae in Caecilianum intendebant, probare potuerunt. Insuper etiam de criminibus traditionis nos episcopalia Gesta protulimus, unde recitavimus aliquos eorum episcoporum qui sententias in absentem dixerant Caecilianum, manifestissimos fuisse traditores. Contra ipsa Gesta illi, quia non habebant quod dicerent, falsa esse dixerunt; sed nullo modo probare potuerunt.
8. Insuper etiam confessi sunt, vel potius pro magna gloria professi sunt, Caecilianum apud Constantinum imperatorem a suis praecessoribus accusatum. Et addiderunt mendacium, quod illis accusantibus fuerit ab Imperatore damnatus. Ecce et hinc victi sunt, unde vobis solent nebulas erroris offundere, concitantes nobis invidiam, et in odium vestrum nos adducentes, quia Ecclesiae causam apud Imperatores agimus. Ecce majores eorum de quorum nominibus [PL33.581] gloriantur, Ecclesiae causam egerunt apud Imperatorem; persecuti sunt accusando Caecilianum apud Imperatorem, damnatum dixerunt. Jam non vos seducant vanissimis et mendacissimis verbis: redite ad cor vestrum, timete Dominum, cogitate veritatem, relinquite falsitatem. Quidquid enim jam passi fueritis imperialibus legibus, quod non pro justitia, sed pro iniquitate patimini, non poteritis dicere ideo nos esse injustos, quia sic vobiscum agi non debuit, ut Imperator vos ab ista iniquitate compesceret. Episcopi enim vestri confessi sunt majores suos sic egisse cum Caeciliano, quomodo vobiscum agi non vultis. Et tamen quod Caecilianum apud Imperatorem persecuti fuerint, etiam ipsis confitentibus et profitentibus satis constitit: quod autem Caecilianus fuerit ab Imperatore damnatus, omnino non constitit; imo etiam constitit eum, accusantibus et persequentibus majoribus eorum, et bis numero prius ab episcopis, et ab ipso postea Imperatore fuisse purgatum. Hoc etiam ipsi confirmaverunt, talia postea, quasi pro causa sua, proferendo, ut magis contra ipsos esse invenirentur, et pro causa Caeciliani etiam illa quae protulerunt, recitarentur. Quoscumque ergo accusare voluerunt, nullis certis documentis probare potuerunt: quidquid autem nos et pro Ecclesiae causa, et pro Caeciliani causa diximus, et verbis suis et lectionibus a se prolatis etiam ipsi confirmaverunt.
9. Nam protulerunt primo codicem Optati, unde quasi probarent Caecilianum ab Imperatore damnatum: qui codex cum contra illos legeretur, et magis ostenderet Caecilianum fuisse purgatum, ab omnibus risi sunt. Sed quia ipse risus non potuit ab exceptoribus excipi, verbis suis apud Acta risos se esse testati sunt. Iterum recitaverunt et protulerunt libellum imperatori Constantino a suis majoribus datum, ubi questi sunt quod eos memoratus imperator graviter persequeretur; ac sic eodem libello manifestarunt se apud Imperatorem a Caeciliano fuisse superatos, falsumque esse quod dixerant, eum ab Imperatore damnatum. Terrio protulerunt litteras ejusdem Constantini ad vicarium Verinum datas, ubi eos graviter detestatur, et propterea dicit de exsilio relaxandos, et furori suo dimittendos, quia jam Deus coeperat in illos vindicare: ac sic etiam istis Imperatoris litteris confirmaverunt se falsum dixisse, quod Caecilianus ab Imperatore damnatus sit; cum potius Imperator ipsos a Caeciliano victos esse monstraverit, quando eos vehementer exsecratus, ideo jussit ut de exsilio dimitterentur, ut Deo judice, sicut et jam coeperant, punirentur.
10. Postea Felicis Aptungensis ordinatoris Caeciliani causam in medium miserunt, dicentes eumdem Felicem fuisse traditorem, a quo Caecilianus fuerat ordinatus: et ejusdem Constantini imperatoris pro Caeciliano contra seipsos litteras protulerunt, ubi ad proconsulem scripsit, ut ad Comitatum suum mitteretur Ingentius. Iste autem Ingentius confessus fuerat [PL33.582] in cognitione Aeliani proconsulis falsum se fecisse adversus Felicem Caeciliani ordinatorem. Dicebant ergo isti non sine causa voluisse Imperatorem ut ad se mitteretur Ingentius, nisi quia Caeciliani adhuc causa pendebat: et conabantur immittere suspicionem vanissimam, quod posteaquam Ingentius ad Comitatum directus est, tunc Imperator contra Caecilianum potuerit judicare, et illud judicium suum quod nos recitaveramus, ubi inter partes cognoverat, Caecilianumque purgaverat, sententia posteriore rescindere. Sed dicebatur eis ut hoc potius legerent; et nihil omnino proferebant. Illae autem litterae Imperatoris, quibus ad se mitti jussit Ingentium, quas contra seipsos pro Caeciliano recitaverunt, hoc continent, quod Aelianus proconsul in causa Felicis audientiam praebuerit competentem, eumdemque Felicem a crimine traditionis innocentem fuisse constiterit: sed Ingentium ad Comitatum suum propterea jubere transmitti, ut illis qui ibi erant, et diurnis diebus eum interpellare non desinebant, apparere et intimari posset, et frustra eos Caeciliano invidiam comparare, et adversus eum violenter insurgere voluisse.
11. Quis eos crederet ista contra se recitasse pro nobis, nisi Dei omnipotentis nutu factum esset, ut non solum verba eorum Gestis tenerentur, sed etiam manus subscribentium legerentur? Nam et ordinem consulum et dierum, qui Gestis expressus est, si quis nunc diligenter advertat, inveniet primo Caecilianum episcopali judicio fuisse purgatum. Deinde non multo post Felicis Aptungensis causa ab Aeliano proconsule examinata est, ubi eum constitit innocentem: in qua causa ad Comitatum mitti jussus est Ingentius. Et longe postea ipse Imperator causam inter partes cognovit atque finivit: in qua cognitione Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos judicavit. In quo ordine consulum et dierum satis ostenditur fallaciter eos et calumniose dixisse, quod Imperator misso ad Comitatum Ingentio, judicium suum mutavit, et Caecilianum quem prius purgaverat, postea condemnavit. Non solum autem nihil de hac re legere potuerunt, et contra seipsos tanta legerunt; sed etiam per ordinem consulum evidentius convincuntur, post causam Felicis proconsulari judicio terminatam, in qua jussum est ut ad Comitatum Ingentius mitteretur, nec parvo intervallo, sed longe postea memorati imperatoris judicio inter partes habito, Caecilianum fuisse purgatum
12. Non ergo vobis dicant quia praemio corrupimus judicem. Quid enim aliud solent victi homines dicere? Aut si aliquid dedimus judici, ut contra illos pro nobis pronuntiaret; ipsis quid dedimus, ut contra se pro nobis tanta non solum dicerent, verum etiam recitarent? An forte volunt ut eis apud vos gratias agamus, quia cum dicant judicem praemio a nobis esse corruptum, ipsi tam multa, quae pro nobis contra seipsos dixerunt et recitaverunt, gratis nobis omnia [PL33.583] praestiterunt? Aut certe si propterea dicunt quod nos vicerint, quia melius egerunt causam Caeciliani quam nos, hoc plane credite illis. Nos enim duas lectiones pro illo sufficere putaveramus: illi autem quatuor protulerunt.
13. Sed quid pluribus litteras oneramus? Si vultis nobis credere, credite; et teneamus pariter unitatem, quam jubet et diligit Deus. Si autem nobis non vultis credere, Gesta ipsa legite, aut vobis ut legantur admittite, et an vera sint quae scripsimus vobis, ipsi probate. Si autem nihil horum facere vultis, et manifestissima veritate convictam partis Donati falsitatem adhuc sequi desideratis, mundi sumus a poena vestra, quando vos sero postea poenitebit. Si vero id quod vobis praestitit Deus non contempseritis; et post causam tam diligenter actam, et tam diligenter manifestatam, perversam consuetudinem relinquentes, paci Christi et unitati consenseritis, de vestra correctione gaudebimus: et Sacramenta Christi, quae in sacrilegio schismatis ad judicium habetis, utilia et salubria vobis erunt cum in catholica pace habueritis caput Christum, ubi charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Haec ad vos scripsimus XVIII cal. julias, piissimo Honorio Augusto IX cos. ut quando possunt ad quosque vestrum istae litterae pervenirent.
EPISTOLA CXLII. Augustinus Saturnino et Eufrati presbyteris, aliisque clericis, gratulans de ipsorum reditu ad Ecclesiam, eosque in ejus communione confirmans; et hortans ut ecclesiastica officia, pro suo quisque gradu, fideliter exsequantur
Dominis dilectissimis, fratribus presbyteris, SATURNINO et EUFRATI, et clericis qui vobiscum sunt, ad unitatem Christi pacemque conversis, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem.
1. Laetificavit nos vester adventus: sed non vos absentia nostra contristet. In illa enim Ecclesia sumus, quae propitio Deo, licet usquequaque porrecta et toto orbe diffusa sit, unum tamen corpus est magnum unius capitis magni, quod caput ejus est ipse Salvator, sicut Apostolus dicit (Eph. V, 23, et Coloss. I, 18). De hujus autem capitis glorificatione, quae post ejus resurrectionem futura fuerat, tanto ante propheta praedixit, Exaltare super coelos, Deus; et quia illo super coelos exaltato, Ecclesia ejus omnem terram copiosa fecunditate fuerat impletura, consequenter idem psalmus adjunxit: Et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 12). Proinde, dilectissimi, stabili mente et firmissimo corde, sub tam excelso capite, in tam glorioso corpore persistamus, in quo [PL33.584] invicem membra sumus. Unde etsi remotissimis terris mea longinqua esset absentia, in illo simul essemus, a cujus corporis unitate recedere non debemus. Si enim nos una domus haberet, utique simul esse diceremur: quanto magis simul sumus, cum in uno corpore simul sumus! Quanquam etiam in una domo nos esse Veritas ipsa testatur, quoniam sancta Scriptura, quae corpus Christi esse dicit Ecclesiam, ipsa itidem dicit Ecclesiam eamdem esse domum Dei.
2. Sed haec domus non orbis terrae uno angulo aedificatur, sed per omnem terram. Unde ille psalmus, in cujus titulo legitur, Quando domus aedificabatur post captivitatem, sic incipit: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). In vetustate quippe veteris hominis, orbem terrae diabolus captivaverat; post hanc captivitatem cum aedificatur domus, renovatio fidelium significatur in homine novo. Unde dicit Apostolus, Exuite vos veterem hominem, et induite eum qui secundum Deum creatus est (Eph. IV, 22, 24): et quia hoc per omnem terram fit in unitate catholica; sicut in alio psalmo dictum est, Et super omnem terram gloria tua; sic in isto cum dictum esset, Cantate Domino canticum novum, ut demonstraretur quando domus aedificatur in isto cantico novo, continuo subjunctum est, Cantate Domino, omnis terra. Operarios autem, per quos ista tam magna domus aedificatur, idem psalmus exhortatur, cum consequenter dicit, Bene nuntiate de die ex die salutare ejus; annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus: et paulo post dicit, Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem. Quae sit haec domus, id est Ecclesia catholica, alio loco dixi.
3. His atque hujusmodi testimoniis tantae hujus domus, quae in tota Scriptura tam multa reperiuntur, ita cesserunt inimici ejus, ut faterentur contra Ecclesiam transmarinam, quam tamen catholicam esse confessi sunt, se causam non habere. Huic nos communicamus ut conjungi mereamur membris Christi, et compaginem corporis ejus fidelissimae charitatis amplectamur affectu. Quoniam in Ecclesiae hujus unitate quicumque male vixerit, sibi judicium manducat et bibit, sicut Apostolus dicit (I Cor XI, 29). Quicumque autem bene vivit, non ei praejudicat aliena causa, et aliena persona. Sic etiam illi cum de causa Maximiani urgerentur, ore suo coacti sunt confiteri, quia nec causa causae, nec persona personae praejudicat. Solliciti tamen invicem sumus pro nobis, tanquam unius corporis membra; ut quicumque adjuvante homino, ad horreum futurum pertinemus, interim in area simul paleam toleremus, ne propter illam futuro igni destinatam, nos aream dominicam deseramus.
4. Agite fideliter, et hilariter Ecclesiastica officia quae ad vos pertinent, pro gradibus vestris, et ministerium [PL33.585] vestrum sinceriter adimplete propter illum Deum, sub quo conservi sumus, et cui rationem de nostris actibus reddituros nos esse cogitamus. Unde abundare debent in vobis misericordiae viscera, quia judicium sine misericordia erit illi qui non fecerit misericordiam (Jacobi II, 13). Ac per hoc, et pro illis orate nobiscum qui adhuc contristantur, ut sanetur carnalis animi infirmitas, ex diuturna consuetudine collecta atque contracta. Nam quis non intelligat quam bonum sit et jucundum fratres habitare in unum (Psal. CXXXII, 1), si sanas fauces ista jucunditas tangat, unde respuat amaritudinem divisionis meus quae diligit dulcedinem charitatis? Potens est autem et misericors Deus, quem pro illis oramus, ut quibuslibet occasionibus etiam ipsos attrahat ad salutem. Dominus vos in pace conservet.
EPISTOLA CXLIII. Paucis respondet ad quaestionem ex divinis Libris propositam a Marcellino. Tum explicat locum taxatum ex libris suis de Libero Arbitrio; declarans in primis quantum suis scriptis tribui velit: eademque occasione varias de animarum origine quaestiones perstringens. Postremo rejicit cujusdam (puta Volusiani) dubitationem, qui ideo non credebat Mariam virginem peperisse, quod id nunquam alias factum sit
Domino eximio, et merito insigni, multumque charissimo filio MARCELLINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Epistolam tuam, quam per sanctum fratrem et coepiscopum meum Bonifacium accepi, quaesivi, cum rescriberem, nec inveni. Recolui tamen te in ea quaesisse quomodo invenerint magi Pharaonis, conversa in sanguinem tota aqua Aegypti, unde simile aliquid facerent. Quae duobus modis solvi quaestio solet: sive quod marina aqua potuerit offerri; sive, quod est credibilius, quia in ea regione, in qua erant filii Israel, istae plagae non fiebant. Hoc enim quibusdam Scripturae illius locis apertissime expressum admonet, etiam ubi non dictum est, quid intelligi debeat.
2. Illae autem litterae tuae, quas presbyter Urbanus attulit, habent quaestionem mihi propositam ex libris non divinis, sed meis, quos scripsi de Libero Arbitrio. In talibus autem quaestionibus non multum laboro: quia etsi defendi sententia mea liquida ratione non potest, mea est; non ejus auctoris cujus sensum improbare fas non est, etiam cum, eo non intellecto, hoc inde sentitur quod improbandum est. Ego proinde fateor me ex eorum numero esse conari, qui proficiendo scribunt, et scribendo proficiunt. Unde si aliquid vel incautius, vel indoctius a me positum est, quod non solum ab aliis qui videre id possunt, merito reprehendatur, verum etiam a meipso, quia et ego saltem postea videre debeo, si proficio; nec mirandum est, nec dolendum: sed potius ignoscendum [PL33.586] atque gratulandum; non quia erratum est, sed quia improbatum. Nam nimis perverse seipsum amat qui et alios vult errare, ut error suus lateat. Quanto enim melius et utilius, ut ubi ipse erravit, alii non errent, quorum admonitu errore careat! quod si noluerit, saltem comites erroris non habeat. Si enim mihi Deus quod volo praestiterit, ut omnium librorum meorum quaecumque mihi rectissime displicent, opere aliquo ad hoc ipsum instituto, colligam atque demonstrem; tunc videbunt homines quam non sim acceptor personae meae.
3. Vos autem qui me multum diligitis, si talem asseritis adversus eos quorum malitia, vel imperitia, vel intelligentia reprehendor, ut me nusquam scriptorum meorum errasse dicatis; frustra laboratis, non bonam causam suscepistis, facile in ea me ipso judice superamini. Quoniam non mihi placet, cum a charissimis meis talis esse existimor, qualis non sum. Profecto enim non me, sed pro me alium sub meo nomine diligunt, si non quod sum, sed quod non sum diligunt. Nam in quantum me noverunt, vel de me verum credunt, ego ab eis diligor: in quantum autem mihi tribuunt quod in me non cognoscunt, alium talem qualem me putant, pro me diligunt. Romani maximus auctor Tullius eloquii, Nullum unquam verbum, inquit de quodam, quod revocare vellet, emisit. Quae quidem laus, quamvis praeclarissima videatur, tamen credibilior est de nimium fatuo, quam de sapiente perfecto. Nam et illi quos vulgo moriones vocant, quanto magis a sensu communi dissonant, magisque absurdi et insulsi sunt, tanto magis nullum verbum emittunt quod revocare velint; quia dicti mali, vel stulti, vel incommodi poenitere, utique cordatorum est. Sed si in bonam partem accipiatur, ut quempiam talem fuisse credamus, qui cum sapienter omnia loqueretur, nullum unquam verbum quod revocare vellet, emisit; hoc potius de hominibus Dei, qui Spiritu sancto acri locuti sunt, quam de illo quem sic Cicero laudat, saluberrima pietate credendum est. Ab hac ego excellentia tam longe absum, ut si nullum verbum quod revocare vellem protulero, fatuo sim quam sapienti similior. Illius quippe scripta summa sunt auctoritate dignissima, qui nullum verbum, non quod revocare vellet, sed quod revocare deberet, emisit. Hoc quisquis nondum est assecutus, secundas habeat partes modestiae, quia primas non potuit habere sapientiae: quia non valuit omnia non poenitenda diligenter dixisse, poeniteat quae cognoverit dicenda non fuisse.
4. Cum ergo, non sicut quidam charissimi mei putant, nulla vel pauca, sed potius plura fortasse quam etiam maledici opinantur verba dixerim, quae mallem revocare, si possem; non mihi Tulliana illa blanditur sententia, qua dictum est, Nullum unquam verbum quod revocare vellet, emisit: sed angit me plane Horatiana sententia, Nescit vox missa reverti. Hinc est quod periculosissimarum quaestionum libros, de Genesi [PL33.587] scilicet, et de Trinitate, diutius teneo quam vultis et fertis; ut si non potuerint nisi habere aliqua quae merito reprehendantur, saltem pauciora sint quam esse possent, si praecipiti festinatione inconsultius ederentur. Vos enim, ut vestrae indicant litterae (nam hoc mihi etiam sanctus frater et coepiscopus meus scripsit Florentius), ideo ut edantur urgetis, quo possint a me, dum in hac carne vivo, defendi, cum vel ab inimicis mordentibus, vel etiam ab amicis parum intelligentibus, fortasse in quibusdam coeperint accusari. Quod utique propterea dicitis, quia non putatis esse in eis aliquid, quod vera possit ratione culpari: alioquin non me ad eorum editionem, sed ad diligentiorem emendationem potius hortaremini. Ego autem judices veros, et veritate severos magis intueor, inter quos et meipsum primitus constituere volo; ut ad illos ea tantum reprehendenda perveniant, quae a me, quamvis sedulo perscrutante, minime videri potuerunt.
5. Quae cum ita sint, hoc tamen quod in tertio libro de Libero Arbitrio, cum de substantia rationali agerem, sic a me positum est ut dicerem, In corporibus autem inferioribus anima post peccatum ordinata regit corpus suum, non omni modo pro arbitrio, sed sicut leges universitatis sinunt: diligenter advertant qui putant me aliquid de anima humana velut certum statuisse atque fixisse, quod vel ex parentibus per propaginem veniat, vel in actibus vitae superioris atque coelestis peccaverit, ut corruptibili carne mereretur includi; et videant sic a me verba fuisse perpensa, ut retento eo quod certum habeo; post peccatum primi hominis natos esse atque nasci caeteros homines in carne peccati, cui sanandae venit in Domino similitudo carnis peccati, ita omnia sonarent, ut nulli praejudicarent opinioni quatuor illarum, quas postea digessi atque distinxi, non confirmans aliquam, sed interim quod agebam sequestrata illarum discussione determinans, ut quaecumque illarum vera esset, Deus sine dubio laudaretur.
6. Sive enim ex illa una omnes animae propagentur, sive singillatim in singulis fiant, sive extra creatae mittantur, sive in corpora sponte mergantur; procul dubio creatura ista rationalis, id est humanae animae natura, in corporibus inferioribus, hoc est terrenis, post peccatum ordinata regit corpus suum, non omni modo pro arbitrio, interim quod constat peccatum primi hominis. Non enim dictum est, Post peccatum suum, aut, Posteaquam peccavit; sed dictum est, Post peccatum: ut quodlibet postea, si fieri posset, discussa ratio declararet, sive peccatum ejus, sive peccatum parentis carnis ejus, recte dictum intelligeretur quod dictum est, Post peccatum in inferioribus corporibus ordinata regit corpus suum, non omni modo pro arbitrio, quia et caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17), et ingemiscimus gravati (II [PL33.588] Cor. V, 4), et corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15): et quis omnia enarret carnalis infirmitatis incommoda? quae utique non erunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem (I Cor. XV, 53), ut absorbeatur mortale a vita. Tunc itaque spirituale corpus reget omni modo pro arbitrio; nunc vero non omni modo, sed sicut leges universitatis sinunt, per quas constitutum est ut corpora orta occidant, et aucta senescant. Nam illius primi hominis anima, ante peccatum etiamsi nondum spirituale corpus, sed animale, tamen pro arbitrio regebat. Post peccatum autem, id est posteaquam peccatum in illa carne commissum esset, ex qua deinceps propagaretur caro peccati, anima rationalis sic est in inferioribus corporibus ordinata, ut non omni modo pro arbitrio regat corpus suum. Quod si nondum acquiescunt in parvulis, qui nulla adhuc peccata propria commiserunt, jam tamen esse carnem peccati, quia et huic sanandae, cum baptizantur, necessaria est medicina, similitudo illa carnis peccati; nec sic istis verbis nostris habent quod succenseant. Constat quippe, nisi fallor, eamdem carnem, etiamsi non vitio, sed natura infirma est, tamen post peccatum coepisse nasci: quia neque ita creatus est Adam, neque aliquem genuit ante peccatum.
7. Quaerant ergo alia quae recte reprehendant, non solum in aliis festinantius editis, verum etiam in his ipsis libris meis de Libero Arbitrio. Neque enim eos inventuros nego unde mihi beneficium conferant; quoniam si illi, quod jam in multorum manus exierunt, corrigi non possunt, ego certe quoniam vivo adhuc, possum. Haec autem verba tam caute a me posita, ut nulli de animae exortu quatuor illarum opinioni rationive praescriberem, hi tantum reprehendant, qui reprehendendam putant eamdem ipsam de re tam obscura cunctationem meam: contra quos me non defendo, quod recte faciam in hac quaestione cunctari, cum omnino non dubitem et immortalem esse animam, non ita ut Deus, qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16), sed modo quodam sui generis; et eam esse creaturam, non substantiam Creatoris, et si quid aliud de natura ejus certissimum teneo. Sed quia hoc me facere compellit de animae exortu caliginosissimae quaestionis obscuritas, manum potius porrigant confitenti, et quidquid illud est nosse cupienti; et doceant, si possunt, vel ostendant, si quid de hac re vel certa ratione didicerunt, vel apertissimo divino eloquio crediderunt. Si enim ratio contra divinarum Scripturarum auctoritatem redditur, quamlibet acuta sit, fallit veri similitudine; nam vera esse non potest. Rursus si manifestissimae certaeque rationi velut Scripturarum sanctarum objicitur auctoritas; non intelligit qui hoc facit, et non Scripturarum illarum sensum, ad quem penetrare non potuit, sed suum potius objicit veritati, nec quod in eis, sed quod in seipso velut pro eis invenit, opponit.
8. Exempli gratia: diligenter attende quod dicam. Scriptum est prope finem libri qui vocatur Ecclesiastes, cum de solutione hominis, quae fit per mortem [PL33.589] istam qua dirimitur anima a corpore, Scriptura loqueretur: Et convertatur pulvis in terram, sicut fuit; et spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum (Eccle. XII, 7). Sententia hujus auctoritatis procul dubio certa est, nec quemquam decipit falsitate: sed si quispiam voluerit eam sic interpretari, ut inde animarum propaginem, quod ex illa una quam Deus primo homini dedit, omnes caeterae veniant, conetur adstruere; videtur illi suffragari quod ibi de carne dictum est pulveris nomine (nam utique pulvis et spiritus nihil aliud hoc loco quam anima et caro intelligitur), ut eo modo affirmet animam reverti ad Deum, quod sit de traduce illius animae quam primo homini dedit Deus, quemadmodum convertitur caro in terram, cum sit etiam ipsa de traduce illius carnis quae in primo homine de terra facta est: ac sic contendat ex hoc quod de carne notissimum est, debere nos credere illud quod de anima occultum est. De traduce quippe carnis non ambigitur, sed de animae ambigitur. Utrumque autem ita positum est in hoc testimonio, velut singula singulis parili ratione reddantur: caro scilicet convertatur in terram, sicut fuit; inde enim sumpta est, quando factus est primus homo: et spiritus revertatur ad Deum, qui dedit eum quando insufflavit in faciem hominis quem finxerat, flatum vitae, et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7), ut deinceps ex utraque re utriusque rei propago decurreret.
9. Verumtamen si illud est verum, quod animas non ex illa una propagatas, sed alibi creatas singulis singulas Deus dat, etiam huic sententiae congruit quod dictum est, Spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum. Solae ergo reliquae duae opiniones videntur excludi; quia si fierent in singulis hominibus animae propriae, cum creantur, non putatur dici debuisse, Spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum, sed ad Deum qui fecit eum: Dedit enim veluti sic sonat, quasi jam extra fuerit quod dari posset. Deinde quod dictum est, revertatur ad Deum, urgent verbo et premunt, dicentes: Quomodo revertetur, ubi nunquam antea fuerit? Potius enim dici debuisse asserunt, Et ad Deum vel pergat, vel vadat ad Deum, quam, Revertatur ad Deum, si nunquam illic antea spiritus iste fuisse credendus est. Item quomodo animae sponte labantur in corpus, cum scriptum sit, dedit eum, non tam in promptu est explicare. Ac per hoc, ut dixi, duae istae opiniones sub verbis hujus testimonii laborant: una, qua putantur singulae quaeque animae in singulis suis corporibus fieri; alia, qua putantur in corpora sponte demergi. Duabus autem illis, sive de traduce illius unius veniant, sive antea jam creatae et apud Deum constitutae, singulis corporibus dentur, sine labore verba ista coaptantur.
10. Et tamen si assertores ejus sententiae qua creduntur animae in suis singulis corporibus fieri, affirment ita esse dictum de spiritu, qui pro anima positus est, Deus dedit eum, quemadmodum recte dicitur dedisse nobis oculos, vel aures, vel manus, vel quodlibet aliud; quae membra utique non extra jam [PL33.590] fecerat, et alicubi reposita habebat, quae cum opus esset, daret, hoc est, adderet et adjungeret; sed illic ea fecit in corpore, cui dedisse illa dicitur: quid ei respondeatur non video; nisi forte alia vel testimonia proferantur, vel certa ratio unde ista opinio refellatur. Itemque illi qui putant animas in corpora sponte defluere, sic accipiunt dictum, Deus dedit eum, quomodo dictum est, Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum (Rom. I, 24). Proinde unum verbum relinquitur, quod dictum est, revertatur ad Deum, quo pacto accipi possit reverti, ubi ante non fuit, si animae in suis quaeque corporibus fiunt; quo solo verbo una illarum quatuor angustatur opinio. Sed neque propter hoc unum verbum temere existimo illam sententiam esse refutandam, ne forte possit ostendi aliquo genere locutionis, quo sancta Scriptura uti solet, hoc quoque recte dici potuisse, ut reverti intelligatur ad Deum spiritus creatus, tanquam ad auctorem a quo creatus est, non tanquam ad eum apud quem primitus fuit.
11. Haec ideo scripsi, ut quisquis illarum quatuor de anima sententiarum aliquam voluerit adstruere atque defendere, talia proferat, vel de Scripturis in auctoritatem ecclesiasticam receptis, quae non possint aliter accipi; sicuti est, quod Deus hominem fecit: vel rationem tam certam, ut contradictio aut nulla existat, aut insaniae similis merito judicetur; velut si quisquam dicat, nec veritatem cognoscere, nec falli quemquam posse nisi viventem. Neque enim ut videamus quam hoc sit verum, Scripturarum auctoritas necessaria est, ac non sensus ipse communis ita verum esse perspicua ratione proclamat, ut quisquis contradixerit, dementissimus habeatur. Hoc si in ista obscurissima quaestione quae de anima est, praestare aliquis potest, adjuvet imperitiam meam: quod si non potest, non culpet cunctationem meam.
12. De virginitate autem sanctae Mariae, si hoc quod scripsi non persuadet fieri potuisse, neganda sunt omnia quae mirabiliter in corporibus acciderunt. Quod si propterea non creditur, quia semel factum est, quaere ab amico quem hoc adhuc movet, utrum nihil inveniatur in litteris saecularibus quod et semel factum sit, et tamen creditum non fabulosa vanitate, sed, sicut existimant, historica fide; quaere, obsecro te. Si enim tale aliquid in illis litteris inveniri negaverit, admonendus est; si autem fassus fuerit, soluta quaestio est.
EPISTOLA CXLIV. Augustinus Cirtensibus a factione Donatistarum conversis ad Ecclesiae catholicae societatem gratulatur; admonens ut hoc divino tribuant muneri
Dominis honorabilibus et merito suscipiendis, charissimis ac desideratissimis fratribus in omni honorum gradu, CIRTENSIBUS, AUGUSTINUS episcopus.
1. Si id quod in vestra civitate nos graviter contristabat, absumptum est, si duritia cordis humani, [PL33.591] resistens manifestissimae et quodammodo publicae veritati, ejusdem veritatis vi evicta est, si sapit dulcedo pacis, unitatisque charitas non jam reverberat oculos saucios, sed sanos illustrat ac vegetat; non sunt haec opera nostra, sed Dei: non haec humanis operibus omnino tribuerem, nec si cum apud vos essemus, tanta conversio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proveniret. Hoc agit ille et efficit, qui per ministros suos rerum signis extrinsecus admonet, rebus autem ipsis per seipsum intrinsecus docet. Nec ideo pigrius moveri nos oportet ad visendos vos, quoniam quidquid in vobis laudabile est factum, non a nobis, sed ab illo factum est qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18). Multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera divina quam nostra; quia et nos, si quid boni sumus opus, illius, non hominum sumus: unde Apostolus dixit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).
2. Xenocrates Polemonem, ut scribitis, et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando, non solum ebriosum, verum etiam tunc ebrium, ad mores alios repente convertit. Quanquam ergo ille, sicut prudenter et veraciter intellexistis, non Deo fuerit acquisitus, sed tantum a dominatu luxuriae liberatus, tamen ne idipsum quidem, quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim, sed divino. Ipsius namque corporis, quod est infimum nostrum, si qua bona sunt, sicut forma et vires et salus, et si quid ejusmodi est, non sunt nisi ex Deo creatore ac perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest! Quid enim superbius, vel ingratius cogitare potest humana vecordia, si putaverit cum carne pulchrum faciat Deus hominem, animo castum ab homine fieri? Hoc in libro christianae Sapientiae sic scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21). Polemo ergo, si ex luxurioso continens factus ita sciret cujus esset hoc donum, ut eum abjectis superstitionibus Gentium pie coleret; non solum continens, sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus existeret: quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem, verum et ad futurae immortalitatem valeret. Quanto minus igitur mihi arrogare debeo conversionem istam vestram, vel populi vestri, quam modo nobis nuntiastis, quae me nec loquente, nec saltem praesente, procul dubio divinitus facta est, in quibus veraciter facta est! Hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. Deo, fratres, Deo gratias agite; Deum timete, ne deficiatis; amate, ut proficiatis.
3. Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat, et timor hominis fallaciter congregat; observent qui tales sunt, quoniam Deum cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt, nec judicem fugiunt. Si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis, pro suae salutis sollicitudine permovet, hoc sibi quantum existimo justissimum extorqueant, ut de catholica [PL33.592] Ecclesia, id est toto orbe diffusa, potius id credant quod divinae Scripturae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt. De ipsa vero dissensione quae inter homines orta est (qui qualeslibet fuerint, non utique praejudicant promissis Dei, qui dixit ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes [Gen. XXVI, 4]; quod creditum est cum audiretur praedictum, et negatur cum videtur impletum), hoc tantum interim brevissimum, et, nisi fallor, invictissimum cogitent; aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino judicio, aut non esse actam. Si acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cujus societatis nos communione gaudemus, et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur: si vero acta est ibi ista causa, quis non intelligat, quis non sentiat, quis non videat, eos in ea victos, quorum inde communio separata est? Eligant ergo utrum malint credere, quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores, an quod murmurant victi litigatores. Adversus istam complexionem dictu brevissimam, intellectu facillimam, attendite pro vestra prudentia diligenter, quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus Polemo magis ebrietate inveterati erroris evertitur. Date veniam prolixiori fortassis epistolae quam jucundiori; verumtamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, charissimi ac desiderantissimi fratres. De adventu autem nostro ad vos, utrorumque desiderium Deus impleat. Quanto enim charitatis ardore accendamur ad visendos vos, verbis explicare non possumus; sed vos benigne credere minime dubitamus.
EPISTOLA CXLV. Anastasio rescribens Augustinus, docet non per legem sed per gratiam, neque timore sed charitate impleri justitiam
Domino fratri sancto et desiderabili ANASTASIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Salutandi Sinceritatem tuam fidissima occurrit occasio honorabilium servorum Dei, fratrum nostrorum Lupicini et Concordialis, per quos etiamsi non scriberem, posset Charitas tua omnia quae apud nos aguntur, addiscere. Scio enim quantum nos in Christo diligas, quia et tu scis quantum in illo vicissim diligaris a nobis: et ideo non dubitavi te contristari potuisse, si eos vidisses sine litteris meis, quos a nobis profectos, et tanta nobis familiaritate conjunctos ignorare non posses; simul etiam quia rescriptorum debitor fui. Nam ex quo sumpsi epistolam tuam, nisi nunc primum rescripsisse me nescio: tantis enim curis obstricti et distenti sumus, ut etiam hoc nesciam.
2. Vobis autem quemadmodum sit et utrum vobis aliquam requiem, quantum in hac terra potest, Dominus praestiterit, valde nosse cupimus: quoniam si glorificatur [PL33.593] unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26); atque ita plerumque contingit, ut dum aliquos fratres nostros in quantulacumque requie constitutos, in mediis nostris anxietatibus cogitamus, non parva ex parte recreemur, tanquam et nos in ipsis quietius tranquilliusque vivamus. Quamvis etiam cum molestiae in hujus vitae fragilitate crebrescunt, aeternam requiem nos desiderare compellunt. Mundus quippe iste periculosior est blandus quam molestus, et magis cavendus cum se illicit diligi, quam cum admonet cogitque contemni. Nam cum omnia quae in illo sunt, concupiscentia sint carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (I Joan. II, 16); saepe etiam iis qui talibus spiritualia, invisibilia, aeterna praeponunt, inserit se terrenae suavitatis affectus, et delectationibus suis nostra comitatur officia. Quanto enim sunt charitati futura meliora, tanto sunt infirmitati violentiora praesentia. Et utinam ii qui ea videre et gemere noverunt, vincere et evadere mereantur! quod sine Dei gratia nullo modo voluntas implet humana; quae nec libera dicenda est, quamdiu est vincentibus et vincientibus cupiditatibus subdita. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19): et, Si vos Filius liberaverit, ait ipse Dei Filius, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36).
3. Lex itaque docendo et jubendo quod sine gratia impleri non potest, homini demonstrat suam infirmitatem, ut quaerat demonstrata infirmitas Salvatorem, a quo sanata voluntas possit quod infirma non posset. Lex igitur adducit ad fidem, fides impetrat Spiritum largiorem, diffundit Spiritus charitatem, implet charitas legem. Ideo lex paedagogus vocatur (Galat. III, 24), sub cujus minacissima severitate qui invocaverit nomen Domini salvus erit (Joel. II, 32). Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? Proinde ne littera sine spiritu occidat, Spiritus vivificans (II Cor. III, 6) credentibus et invocantibus datur; charitas vero Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), ut fiat quod idem apostolus dicit, Plenitudo legis charitas (Id. XIII, 10). Ita bona est lex illi qui ea legitime utitur (I Tim. I, 8): utitur autem legitime qui intelligens quare sit data, per ejus comminationem confugit ad gratiam liberantem. Huic gratiae qua justificatur impius, quisquis ingratus velut ad legem implendam de suis viribus fidit, ignorans Dei justitiam, et suam volens constituere, justitiae Dei non est subditus (Rom. X, 3): ac per hoc fit ei lex non absolutionis adjutorium, sed vinculum criminis. Non quia lex malum est, sed quia peccatum, sicut scriptum est, per bonum talibus operatur mortem (Id. VII, 13). Per mandatum enim gravius delinquit, qui per mandatum scit quam malum sit quod admittit.
4. Inaniter autem putat victorem se esse peccati, qui poenae timore non peccat; quia etsi non impletur foris negotium malae cupiditatis, ipsa tamen mala cupiditas intus est hostis. Et quis coram Deo innocens invenitur, qui vult fieri quod vetatur, si subtrahas quod timetur? Ac per hoc in ipsa voluntate reus est, [PL33.594] qui vult facere quod non licet fieri, sed ideo non facit, quia impune non potest fieri. Nam quantum in ipso est, mallet non esse justitiam peccata prohibentem atque punientem. Et utique si mallet non esse justitiam, quis dubitaverit quod eam, si posset, auferret? Ac per hoc quomodo justus est, justitiae talis inimicus, ut eam, si potestas detur, praecipientem auferat, ne comminantem vel judicantem ferat? Inimicus ergo justitiae est, qui poenae timore non peccat: amicus autem erit, si ejus amore non peccet; tunc enim vere timebit peccare. Nam qui gehennas metuit, non peccare metuit, sed ardere. Ille autem peccare metuit, qui peccatum ipsum, sicut gehennas odit. Ipse est timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Nam ille timor poenae, tormentum habet, et non est in charitate, eumque perfecta charitas foras mittit (I Joan. IV, 18).
5. Tantum porro quisque peccatum odit, quantum justitiam diligit; quod non poterit lege terrente per litteram, sed Spiritu sanante per gratiam. Tunc fit quod Apostolus admonet: Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra deservire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; sic nunc exhibete membra vestra deservire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). Quid enim est. Sicut illud, ita et hoc: nisi, Quemadmodum ad peccandum nullus vos cogebat timor, sed ipsius libido voluptasque peccati; sic ad juste vivendum non vos supplicii metus urgeat, sed ducat delectatio charitasque justitiae? Et haec quidem, quantum mihi videtur, nondum est perfecta, sed quodammodo adulta justitia. Neque enim frustra praemitteret, Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae, nisi quia plus aliquid dicendum fuit, si jam illi ferre potuissent. Plus quippe servitutis debetur justitiae, quam peccato solent homines exhibere. Nam poena corporis etsi non a voluntate, tamen revocat ab opere peccati. Nec facile quisquam est qui palam committat, quo illicitam et immundam percipiat voluptatem, si cruciatus vindictae certum est continuo secuturos. Justitia vero sic amanda est, ut ab ejus operibus etiam poenae corporis nos cohibere non debeant, atque inter manus etiam crudelium inimicorum luceant opera nostra coram hominibus, ut quibus placere possunt, glorificent Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V, 16).
6. Hinc est quod ille fortissimus justitiae dilector exclamat: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die; deputati sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII, 22). Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35-39). Vide quemadmodum non utcumque ait, Quis nos separabit a Christo; sed [PL33.595] ostendens unde cohaereamus Christo, Quis nos, inquit, separabit a charitate Christi? Charitate igitur Christo, non poenae timore cohaeremus. Deinde, commemoratis eis quae videntur habere violentiam, nec tamen habent valentiam separandi, ita conclusit, ut eamdem diceret charitatem Dei quam dixerat Christi. Et quid est, a charitate Christi, nisi a charitate justitiae? de illo quippe dictum est: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31, et Jer. IX, 24). Sicut ergo ille est iniquissimus, quem nec poenae corporales deterrent ab immundis operibus sordidae voluptatis; ita ille justissimus, qui nec poenarum corporalium terrore revocatur a sanctis operibus luminosissimae charitatis.
7. Quae charitas Dei, quod perpetua cogitatione tenendum est, diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Cum ergo nos hujus charitatis qua lex verissime impletur, pauperes egentesque sentimus, non de inopia nostra divitias ejus exigere, sed orando petere, quaerere, pulsare debemus; ut ille, apud quem est fons vitae, det nobis inebriari ab ubertate domus suae, et voluptatis suae potari torrente (Psal. XXXV, 9, 10): quo inundati atque vegetati, non solum tristitia non absorbeamur, verum etiam gloriemur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit (Rom. V, 3-5); non quia per nos ipsos hoc possumus, sed quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
8. Delectavit me ista saltem per litteras loqui tecum, quae cum praesente non potui: et hoc non propter te, qui non alta sapiens consentis humilibus (Id. XII, 16); sed propter quosdam qui nimium arrogant humanae voluntati, quam lege data putant ad eam implendam sibi posse sufficere, nulla super doctrinam legis gratia sanctae inspirationis adjutam: per quorum disputationem infirmitati hominum miserae atque indigae suadetur, ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem. Non quia hoc audent aperte dicere; sed eorum sententiam, velint, nolint, hoc utique sequitur. Nam utquid nobis dicitur, Vigilate et orate ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41)? utquid etiam secundum hanc exhortationem, cum doceret orare, praecepit ut dicamus, Ne nos inferas in tentationem (Id. VI, 13); si hoc non impletur ex adjutorio gratiae divinae, sed id totum est in arbitrio voluntatis humanae? Quid plura? Saluta fratres qui tecum sunt, et orate pro nobis, ut salvi simus secundum illam salutem de qua dicitur: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare justos, sed peccatores (Id. IX, 12, 13). Orate ergo pro nobis, ut justi simus; quod quidem homo non potest nisi norit et velit, et erit continuo qui plene voluerit: sed hoc ipsum in eo non erit, nisi gratia Spiritus sanetur, et adjuvetur ut possit.