TRACTATUS LXV. In id quod Dominus ait, Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos invicem diligatis: in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem. Cap. XIII, V\ V\. 34, 35
[PL35.1808] 1. Dominus Jesus mandatum novum se discipulis suis dare testatur, ut diligant invicem: Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem. Nonne jam erat hoc mandatum in antiqua Dei lege, ubi scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Levit. XIX, 18)? Cur ergo novum appellatur a Domino, quod tam vetus esse convincitur? An ideo est mandatum novum, quia exuto vetere induit nos hominem novum? Innovat quippe audientem, vel potius obedientem, non omnis, sed ista dilectio quam Dominus ut a carnali dilectione distingueret, addidit, sicut dilexi vos. Nam diligunt invicem mariti et uxores, parentes et filii, et quaecumque alia inter se homines necessitudo humana devinxerit: ut taceamus de dilectione culpabili atque damnabili, qua diligunt invicem adulteri et adulterae, scortatores et meretrices, et quoscumque alios non humana necessitudo, sed humanae vitae noxia turpitudo conjungit. Mandatum ergo novum dedit nobis Christus, ut diligamus invicem, sicut et ipse dilexit nos. Dilectio ista nos innovat, ut simus homines novi, haeredes Testamenti Novi, cantatores cantici novi. Haec dilectio, fratres charissimi, antiquos etiam tunc justos, tunc Patriarchas et Prophetas, sicut postea beatos Apostolos innovavit: ipsa et nunc innovat gentes, et ex universo genere humano quod diffunditur toto orbe terrarum, facit et colligit populum novum, corpus novae nuptae Filii Dei unigeniti sponsae, de qua dicitur in Cantico canticorum, Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5, sec. LXX)? utique dealbata, quia innovata; unde nisi mandato novo? Propter quod pro invicem sollicita sunt membra in ea; et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 25, 26). Audiunt enim, atque custodiunt, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis: non sicut se diligunt qui corrumpunt, nec sicut se diligunt homines, quoniam homines sunt; sed sicut se diligunt, quoniam dii sunt et filii Altissimi omnes, ut sint Filio ejus unico fratres, ea dilectione invicem diligentes, qua ipse dilexit eos, perducturus eos ad illum finem qui sufficiat eis, ubi satietur in bonis desiderium eorum (Psal. CII, 5). Tunc enim aliquid desiderio non deerit, quando omnia in omnibus Deus erit (I Cor. XV, 28). Talis finis non habet finem. Nemo ibi moritur, quo nemo pervenit, nisi huic saeculo moriatur, non morte omnium, qua corpus ab anima deseritur; sed morte electorum, qua etiam cum in carne mortali adhuc manetur, cor sursum ponitur. De quali morte dicebat Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Hinc fortasse dictum est, Valida est sicut mors dilectio (Cant. VIII, 6). Hac enim dilectione fit ut in isto adhuc corruptibili corpore constituti moriamur huic saeculo, et vita nostra abscondatur cum Christo in Deo: imo ipsa dilectio est mors nostra saeculo, et [PL35.1809] vita cum Deo. Si enim mors est quando de corpore anima exit, quomodo non est mors quando de mundo amor noster exit? Valida est ergo sicut mors dilectio. Quid ea validius, qua vincitur mundus?
2. Nolite itaque, fratres mei, putare in hoc quod ait Dominus, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis, illud majus praetermissum esse mandatum, quo praecipitur ut diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente: tanquam enim hoc praetermisso videtur dictum, ut diligatis invicem, velut hoc ad illud alterum non pertineat, quo dictum est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. In his enim duobus praeceptis, inquit, tota Lex pendet, et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis. Nam et qui diligit Deum, non eum potest contemnere praecipientem ut diligat proximum; et qui sancte ac spiritualiter diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione discreta, quam distinguendo addidit Dominus, sicut dilexi vos. Quid enim nisi Deum dilexit in nobis? Non quod habebamus, sed ut haberemus: ut perducat nos, sicut paulo ante dixi, ubi sit Deus omnia in omnibus. Sic etiam medicus recte dicitur aegros diligere: et quid in eis nisi salutem diligit, quam cupit utique revocare, non morbum, quem venit expellere? Sic ergo et nos invicem diligamus, ut quantum possumus, invicem ad habendum in nobis Deum cura dilectionis attrahamus. Hanc dilectionem nobis donat ipse qui ait, Sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. Ad hoc ergo nos dilexit, ut et nos diligamus invicem; hoc nobis conferens diligendo nos, ut mutua dilectione constringamur inter nos, et tam dulci vinculo connexis membris corpus tanti capitis simus.
3. In hoc cognoscent, inquit, omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem: tanquam diceret, Alia munera mea habent vobiscum etiam non mei, non solum naturam, vitam, sensum, rationem, et eam salutem quae hominibus pecoribusque communis est; verum etiam linguas, Sacramenta, prophetiam, scientiam, fidem, distributionem rerum suarum pauperibus, et traditionem corporis sui ut ardeant: sed quoniam charitatem non habent, ut cymbala concrepant, nihil sunt, nihil illis prodest (I Cor. XIII, 1-3). Non ergo in illis quamvis bonis muneribus meis, quae habere possunt etiam non discipuli mei; sed in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem. O sponsa Christi pulchra inter mulieres! o dealbata ascendens, et incumbens super fratruelem tuum! quoniam cujus lumine illustraris ut candeas, ejus adjutorio fulciris ne cadas: o quam bene cantatur tibi in illo Cantico canticorum velut epithalamio tuo, Quia charitas in deliciis tuis (Cant. VII, 6, sec. LXX)! Ipsa non comperdit cum impiis animam tuam; ipsa discernit causam tuam, et sicut mors valida est, et in deliciis tuis est. Quam mirandi generis mors est, cui parum fuit non esse in poenis, nisi esset insuper in deliciis! Sed hic jam iste [PL35.1810] sermo claudatur: ab alio exordio tractanda sunt quae sequuntur.
TRACTATUS LXVI. De eo quod sequitur, Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? usque ad id, Amen, amen dico tibi; non cantabit gallus, donec ter me neges. Cap. XIII, V\ 36-38
1. Cum Dominus Jesus sanctam dilectionem qua se invicem diligerent, discipulis commendaret, Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Sic utique hoc dixit Magistro discipulus, et Domino servus, tanquam sequi paratus. Propterea quippe Dominus, qui ejus animum vidit quare hoc interrogaverit, sic ei respondit: Quo ego vado, non potes me modo sequi: tanquam diceret, Propter quod interrogas, non potes modo. Non ait, non potes; sed non potes modo: dilationem intulit, non spem tulit; et eamdem spem quam non tulit, sed potius dedit, sequenti voce firmavit, addendo atque dicendo, Sequeris autem postea. Quid festinas, Petre? Nondum te suo spiritu solidavit petra. Noli extolli praesumendo, non potes modo: noli dejici desperando, sequeris postea. Sed adhuc ille quid dicit? Quare te non possum sequi modo? Animam meam pro te ponam. Quid in animo ejus esset cupiditatis, videbat; quid virium, non videbat. Voluntatem suam jactabat infirmus, sed inspiciebat valetudinem medicus; iste promittebat, ille praenoscebat: qui nesciebat, audebat; qui praesciebat, docebat. Quantum sibi assumpserat Petrus intuendo quid vellet, ignorando quid posset? quantum sibi assumpserat, ut cum venisset Dominus animam suam ponere pro amicis suis, ac per hoc et pro ipso, ille hoc Domino offerre confideret: et nondum pro se posita anima Christi, animam suam polliceretur se positurum esse pro Christo? Respondit ergo Jesus, Animam tuam pro me pones? Itane facies pro me, quod nondum ego pro te? Animam tuam pro me pones? Praeire potes, qui sequi non potes? Quid tantum praesumis? quid de te sentis? quid esse te credis? Audi quid sis: Amen, amen dico tibi; non cantabit gallus, donec ter me neges. Ecce quomodo tibi cito apparebis, qui magna loqueris, et te parvulum nescis. Qui mihi promittis mortem tuam, ter negabis vitam tuam. Qui te jam putas mori posse pro me, prius vive pro te: nam timendo mortem carnis tuae, mortem dabis animae tuae. Quanta enim vita est confiteri Christum, tanta mors est negare Christum.
2. An apostolus Petrus, sicut eum quidam favore perverso excusare nituntur (Ambros. in Luc. XXII), Christum non negavit, quia interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit, sicut alii evangelistae contestantur expressius? Quasi vero qui hominem Christum negat, non Christum negat; et hoc in eo negat quod factus est propter nos, ne periret quod fecerat nos. Ergo qui ita confitetur Christum Deum, ut hominem neget, non pro illo mortuus est Christus; quia secundum hominem mortuus est Christus. Qui negat hominem Christum, non reconciliatur per mediatorem [PL35.1811] Deo. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Qui negat hominem Christum, non justificatur; quia sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi (Rom. V, 19). Qui negat hominem Christum, non resurget in resurrectionem vitae; quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21 et 22). Per quid autem caput est Ecclesiae, nisi per hominem, quod Verbum caro factum est? id est, Dei Patris Unigenitus Deus homo factus est. Quomodo est igitur in corpore Christi, qui negat hominem Christum? Qui enim caput negat, quomodo est membrum? Sed quid multis immorer, cum ipse Dominus abstulerit omnes humanae argumentationis ambages? Non enim ait, Non cantabit gallus donec hominem neges; aut, sicut loqui familiariore cum hominibus dignatione consuevit, Non cantabit gallus donec Filium hominis ter neges: sed ait, donec me ter neges. Quid est, me, nisi quod erat? et quid nisi Christus erat? Quidquid ergo ejus negavit, ipsum negavit, Christum negavit, Dominum Deum suum negavit. Quia et ille condiscipulus ejus Thomas, quando exclamavit, Dominus meus et Deus meus, non Verbum, sed carnem tetigit; non incorpoream Dei naturam, sed hominis corpus curiosis manibus contrectavit (Joan. XX, 27, 28). Hominem itaque tetigit, et tamen Deum cognovit. Si ergo quod iste tetigit, hoc Petrus negavit; quod iste exclamavit, hoc Petrus offendit. Non cantabit gallus, donec ter me neges. Dicas licet, Nescio hominem; dicas licet, Homo, nescio quid dicis; dicas licet, Non sum ex discipulis ejus (Matth. XXVI, 34, 69-74, et Luc. XXII, 55-60): me negabis. Si, quod dubitare nefas est, Christus hoc dixit, verumque praedixit, procul dubio Petrus Christum negavit. Non accusemus Christum cum defendimus Petrum. Peccatum agnoscat infirmitas; nam mendacium non habet veritas. Agnovit quippe peccatum suum infirmitas Petri, prorsus agnovit; et quantum mali Christum negando commiserit, plorando monstravit. Ipse suos redarguit defensores, et unde eos convincat, producit lacrymas testes. Neque nos cum ista dicimus, primum Apostolorum accusare delectat: sed hunc intuendo admoneri nos oportet, ne homo quisquam de humanis viribus fidat. Nam quid aliud pertinuit ad doctorem salvatoremque nostrum, nisi ut nobis nequaquam de se quemquam praesumere debere, in ipso primo Apostolorum demonstraret exemplo? In anima itaque Petri contigit quod offerebat in corpore. Non tamen pro Domino, ut temere praesumebat, praecessit, sed aliter quam putabat. Namque ante mortem et resurrectionem Domini, et mortuus est negando, et revixit plorando: sed mortuus est, quia superbe ipse praesumpsit; revixit autem, quia benigne ille respexit.
TRACTATUS LXVII. De eo quod Dominus dicit, Non turbetur cor vestrum; usque ad id, Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Cap. XIV, V\ 1-3
1. Erigenda est nobis, fratres, ad Deum major intentio, ut verba sancti Evangelii, quae modo in nostris auribus sonuerunt, etiam mente capere utcumque possimus. Ait enim Dominus Jesus: Non turbetur cor vestrum. Credite in Deum, et in me credite. Ne mortem tanquam homines timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos, etiam se Deum esse contestans. Credite, inquit, in Deum, et in me credite. Consequens est enim ut si in Deum creditis, et in me credere debeatis: quod non esset consequens, si Christus non esset Deus. Credite in Deum, et in eum credite cui natura est, non rapina, esse aequalem Deo: semetipsum enim exinanivit; non tamen formam Dei amittens, sed formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Mortem metuitis huic formae servi; non turbetur cor vestrum, suscitabit illam forma Dei.
2. Sed quid est quod sequitur, In domo Patris mei mansiones multae sunt, nisi quia et sibi metuebant? Unde audire debuerunt, Non turbetur cor vestrum. Quis enim eorum non metueret, cum Petro dictum esset fidentiori atque promptiori, Non cantabit gallus donec ter me neges (Joan. XIII, 38)? Tanquam ergo essent ab illo perituri, merito turbabantur: sed cum audiunt, In domo Patris mei mansiones multae sunt: si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum; a perturbatione recreantur, certi ac fidentes etiam post pericula tentationum se apud Deum cum Christo esse mansuros. Quia etsi alius est alio fortior, alius alio sapientior, alius alio justior, alius alio sanctior; in domo Patris mansiones multae sunt; nullus eorum alienabitur ab illa domo, ubi mansionem pro suo quisque accepturus est merito. Denarius quidem ille aequalis est omnibus, quem paterfamilias eis qui operati sunt in vinea jubet dari omnibus, non in eo discernens qui minus et qui amplius laborarunt (Matth. XX, 9): quo utique denario vita significatur aeterna, ubi amplius alio nemo vivit, quoniam vivendi non est diversa in aeternitate mensura. Sed multae mansiones, diversas meritorum in una vita aeterna significant dignitates. Alia est enim gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum: stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum. Tanquam stellae sancti diversas mansiones diversae claritatis, tanquam in coelo, sortiuntur in regno; sed propter unum denarium nullus separatur a regno: atque ita Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 41, 42, 28), ut quoniam Deus Charitas est (I Joan. IV, 8), per charitatem fiat ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet. Non erit itaque aliqua invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas charitatis.
3. Proinde respuendi sunt a corde christiano, qui [PL35.1813] putant ideo dictum multas esse mansiones, quia extra regnum coelorum erit aliquid, ubi maneant beati innocentes qui sine Baptismo ex hac vita emigrarunt, quia sine illo in regnum coelorum intrare non poterunt. Haec fides non est fides, quoniam non est vera et catholica fides. Itane tandem stulti homines, et carnalibus cogitationibus excaecati, cum reprobandi essetis, si mansionem non dico Petri et Pauli vel cujuslibet Apostolorum, sed cujuscumque parvuli baptizati a regno coelorum separaretis; non vos putatis esse reprobandos, qui domum Dei Patris inde separatis? Non enim ait Dominus, In universo mundo, aut, in universa creatura, aut, in vita vel beatitudine sempiterna mansiones multae sunt; sed, In domo, inquit, Patris mei mansiones multae sunt. Nonne ista est domus ubi aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V, 1)? Nonne ista est domus de qua cantamus Domino, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5)? Ergone vos non domum cujusque baptizati fratris, sed domum ipsius Dei Patris, cui omnes fratres dicimus, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9), a regno separare coelorum, aut eam sic dividere audebitis, ut aliquae mansiones ejus sint in regno coelorum, aliquae autem extra regnum coelorum? Absit, absit ut qui volunt habitare in regno coelorum, in hac stultitia velint habitare vobiscum: absit, inquam, ut cum omnis domus regnantium filiorum non sit alibi nisi in regno, ipsius regiae domus pars aliqua non sit in regno.
4. Et si abiero, inquit, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis. O Domine Jesu, quomodo vadis parare locum, si jam multae mansiones sunt in domo Patris tui, ubi tecum habitabunt tui! Aut si accipis eos ad teipsum, quomodo iterum venis qui non recedis? Ista, charissimi, si breviter explicare conemur, quantum videtur hodierno satis esse sermoni, coarctata utique non clarebunt, et erit ipsa brevitas altera obscuritas: proinde hoc debitum differamus, quod opportunius vobis Patrefamilias nostro largiente reddamus.
TRACTATUS LXVIII. In eamdem lectionem
1. Deberi vobis, fratres charissimi, jamque esse reddendum quod distuleramus, agnoscimus, quomodo intelligi possint non esse inter se ista duo contraria, quod cum dixisset Dominus, In domo Patris mei mansiones multae sunt: si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum; ubi satis ostendit ideo se hoc illis dixisse, quia jam ibi sunt mansiones multae, et non est opus aliquam praeparare: rursus dicit. Et si abiero, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi ego sum et vos sitis. Quomodo vadit, et parat locum, si jam multae mansiones sunt? Si quo minus, dixisset, Vado parare. Aut si adhuc parandus est, cur non merito dixisset, Vado parare? An istae mansiones et [PL35.1814] sunt, et parandae sunt? Si quo minus enim essent, dixisset, Vado parare. Et tamen quia ita sunt ut parandae sint, non eas vadit parare sicut sunt: sed si abierit et paraverit sicut futurae sunt, iterum veniens accipiet suos ad seipsum, ut ubi est ipse, sint etiam ipsi. Quomodo ergo mansiones in domo Patris non aliae, sed ipsae, et sine dubio jam sunt sicut parandae non sunt, et nondum sunt sicut parandae sunt? Quomodo putamus, nisi quomodo etiam propheta praedicat Deum, quia fecit quae futura sunt? Non enim ait, Qui facturus est quae futura sunt, sed, Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV, 11, sec. LXX). Ergo et fecit ea, et facturus est ea. Nam neque facta sunt, si ipse non fecit: neque futura sunt, si ipse non fecerit. Fecit ergo ea praedestinando, facturus est operando. Sicut discipulos quando elegerit, satis indicat Evangelium; tunc utique quando eos vocavit (Luc. VI, 13): et tamen ait Apostolus, Elegit nos ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4): praedestinando utique, non vocando. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit (Rom. VIII, 30): elegit praedestinando ante mundi constitutionem, elegit vocando ante mundi consummationem. Sic et mansiones praeparavit et praeparat; nec alias, sed quas praeparavit, has praeparat, qui fecit quae futura sunt: quas praeparavit praedestinando, praeparat operando. Jam ergo sunt in praedestinatione: si quo minus, dixisset, Ibo et parabo, id est, praedestinabo. Sed quia nondum sunt in operatione, Et si abiero, inquit, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum.
2. Parat autem quodammodo mansiones, mansionibus parando mansores. Quippe cum dixerit, In domo Patris mei mansiones multae sunt; quid putamus esse domum Dei, nisi templum Dei? Quod autem sit, interrogetur Apostolus, et respondeat: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Hoc est etiam regnum Dei, quod Filius traditurus est Patri: unde dicit idem apostolus, Initium Christus, deinde qui sunt Christi in praesentia ejus: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri (Id. XV, 23 et 24); id est, quos redemit sanguine suo, tradiderit contemplando etiam Patri suo. Hoc est regnum coelorum, de quo dicitur, Simile est regnum coelorum homini seminanti bonum semen in agro suo. Bonum autem semen, hi sunt filii regni: qui etsi nunc habent permixta zizania, mittet in fine rex ipse Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 24, 38 43). Regnum fulgebit in regno, cum regno venerit regnum, quod nunc oramus, et dicimus, Veniat regnum tuum (Id. VI, 10). Nunc ergo jam regnum vocatur, sed adhuc convocatur: si enim regnum non vocaretur, Colligent de regno ejus omnia scandala, non diceretur. Sed nondum regnat hoc regnum. Proinde sic jam est regnum, ut cum de illo collecta fuerint omnia scandala, tunc perveniat ad regnum; ut non solum regni nomen, sed etiam regnandi habeat potestatem. Huic quippe regno ad dexteram stanti, in fine dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite [PL35.1815] regnum (Matth. XXV, 34): id est, qui regnum eratis et non regnabatis, venite, regnate; ut quod in spe fueratis, etiam in re esse possitis. Haec ergo domus Dei, hoc templum Dei, hoc regnum Dei, regnumque coelorum adhuc aedificatur, adhuc fabricatur, adhuc paratur, adhuc congregatur. In illo erunt mansiones, sicut eas adhuc parat Dominus: in illo jam sunt, sicut praedestinavit jam Dominus.
3. Sed quid est quod ut praepararet abiit, cum profecto nos ipsos praepararet, quod non faciet si reliquerit? Agnosco, Domine, ut possum: nimirum illud significas, quia ut parentur istae mansiones, vivere debet justus ex fide (Rom. I, 17). Qui enim a Domino peregrinatur, opus habet ex fide vivere; quia per hanc ad speciem contemplandam paratur (II Cor. V, 6-8). Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): et, Fide mundat corda eorum (Act. XV, 9). Illud in Evangelio, hoc in Apostolorum Actibus legitur. Fides autem, qua eorum qui Deum visuri sunt, quamdiu peregrinantur, corda mundantur, quod non videt credit: nam si vides, non est fides. Credenti colligitur meritum, videnti redditur praemium. Eat ergo Dominus et paret locum; eat ne videatur, lateat ut credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide vivatur. Creditus desideretur, ut desideratus habeatur: desiderium dilectionis, praeparatio est mansionis. Ita, Domine, para quod paras: nos enim tibi paras, et te nobis paras; quoniam locum paras, et tibi in nobis, et in te nobis. Tu enim dixisti, Manete in me, et ego in vobis (Joan. XV, 4). Quantum quisque fuerit particeps tui, alius minus, alius amplius, haec erit diversitas praemiorum pro diversitate meritorum: haec erit multitudo mansionum pro disparilitate mansorum; sed tamen omnium in aeternitate vivorum, et sine fine beatorum. Quid est quod vadis? quid est quod venis? Si bene te intelligo, nec unde vadis nec unde venis, recedis: vadis latendo, venis apparendo. Sed nisi maneas regendo, ut proficiamus bene vivendo; quomodo parabitur locus ubi possimus manere perfruendo? Haec de verbis quae recitata sunt evangelicis, satis dicta sint, quo usque ait Dominus, Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Quid autem sit quod sequitur, Ut ubi ego sum, et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis; post interrogationem quae sequitur a discipulo factam, tanquam per eum et nos interrogemus, melius audiemus opportuniusque tractabimus.
TRACTATUS LXIX. In id quod Dominus dicit, Et quo ego vado scitis, et viam scitis; usque ad id, Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Cap. XIV, V\. 4-6
1. Nunc est dilectissimi, ut quantum valemus, intelligamus de verbis Domini posterioribus priora, et consequentibus praecedentia, in eo quod audistis apostolo Thomae interroganti esse responsum. Dixerat enim superius Dominus, cum de mansionibus [PL35.1816] loqueretur, quas et esse dixit in domo Patris sui, et ire se ut praeparet eas; ubi intelleximus et esse jam mansiones ipsas in praedestinatione, et praeparari eas cum eorum qui ibi mansuri sunt, per fidem corda mundantur, quoniam ipsa Dei domus ipsi sunt; et quid est aliud manere in domo Dei, quam esse in populo Dei, cum idem populus est in Deo, et Deus in eo? hoc ut praepararet, Dominus abiit; ut credendo in eum qui non videtur, ea quae in specie semper futura est, nunc per fidem mansio praeparetur: propter hoc ergo dixerat, Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis. Ad haec dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis; et quomodo possumus viam scire? Utrumque illos Dominus dixerat scire, utrumque dicit iste nescire, et locum quo itur, et viam qua itur. Sed nescit ille mentiri: ergo isti sciebant, et scire se nesciebant. Convincat eos jam scire, quod se putant adhuc usque nescire. Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Quid est, fratres? Ecce audivimus discipulum interrogantem, audivimus et magistrum docentem, et nondum capimus, etiam post vocem sonantem, sententiam latitantem. Sed quid non possumus capere? Numquid poterant ei dicere Apostoli ejus cum quibus loquebatur, Nescimus te? Proinde si eum sciebant, et via ipse est, viam sciebant: si eum sciebant, et veritas ipse est, veritatem sciebant: si eum sciebant, et vita ipse est, vitam sciebant. Ecce scire convicti sunt quod se scire nesciebant.
2. Quid igitur et nos in isto sermone non cepimus? Quid putatis, fratres mei, nisi quia dixit, Et quo vado scitis, et viam scitis? Et ecce cognovimus quod sciebant viam, quia sciebant ipsum qui est via: sed via est qua itur; numquid via est et quo itur? Utrumque autem illos dixerat scire, et quo vadit, et viam. Opus ergo erat ut diceret, Ego sum via, ut ostenderet eos qui eum scirent, viam scire quam putaverant se nescire: quid autem opus erat ut diceret, Ego sum via, et veritas, et vita, cum via cognita qua iret, restaret nosse quo iret; nisi quia ibat ad veritatem, ibat ad vitam? Ibat ergo ad seipsum, per seipsum. Et nos quo imus, nisi ad ipsum? et qua imus, nisi per ipsum? Ipse igitur ad seipsum per seipsum; nos ad ipsum per ipsum: imo vero et ad Patrem et ipse et nos. Nam et de seipso alibi dicit, Ad Patrem vado (Joan. XVI, 10): et hoc loco propter nos, Nemo, inquit, venit ad Patrem, nisi per me. Ac per hoc et ipse per se ipsum et ad seipsum et ad Patrem, et nos per ipsum et ad ipsum et ad Patrem. Quis haec capit, nisi qui spiritualiter sapit? Et quantum est quod hic capit, etiamsi spiritualiter sapit? Fratres, quid a me ista vobis vultis exponi? Cogitate quam excelsa sint. Videtis quid sim, video quid sitis: in omnibus nobis corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Putamusne possumus dicere, Ad te levavi animam meam, qui habitas in coelo (Psal. CXXII, 1)? Sed sub tanto pondere ubi ingemiscimus gravati, [PL35.1817] quomodo levabo animam meam, nisi mecum levet qui posuit pro me suam? Dicam ergo quod possum, capiat vestrum qui potest. Quo donante dico, eo donante capit qui capit, et eo donante credit qui nondum capit. Nisi enim credideritis, inquit propheta, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX).
3. Dic mihi, Domine meus, quid dicam servis tuis conservis meis? Thomas apostolus ut te interrogaret, habuit te ante se; nec tamen intelligeret te, nisi haberet in se: ego interrogo te, quia te scio esse super me; interrogo autem inquantum possum super me effundere animam meam, ubi non sonantem et tamen docentem audiam te. Dic mihi, obsecro, quomodo vadis ad te? Numquidnam ut venires ad nos, reliqueras te: maxime quia non a teipso venisti, sed Pater te misit? Scio quidem quod te exinanisti; sed quia formam servi accepisti (Philipp. II, 7), non quia formam Dei vel ad quam redires demisisti, vel quam reciperes amisisti: et tamen venisti, et non solum usque ad carnales oculos, verum etiam usque ad manus hominum pervenisti. Quomodo, nisi in carne? Per hanc venisti manens ubi eras, per hanc redisti non relinquens quo veneras. Si ergo per hanc venisti et redisti; per hanc procul dubio non solum nobis es qua veniremus ad te, verum etiam tibi qua venires et redires, via fuisti. Cum vero ad vitam, quod es ipse, isti; eamdem profecto carnem tuam de morte ad vitam duxisti. Aliud quippe Dei Verbum est, aliud homo: sed Verbum caro factum est, id est homo. Non itaque alia Verbi, alia est hominis persona, quoniam utrumque est Christus una persona: ac per hoc quemadmodum caro cum mortua est, Christus est mortuus; et cum caro sepulta est, Christus est sepultus (sic enim corde credimus ad justitiam, sic ore confessionem facimus ad salutem [Rom. X, 10]); ita cum caro a morte venit ad vitam, Christus venit ad vitam. Et quia Verbum Dei Christus est, Christus est vita. Ita miro quodam et ineffabili modo, qui nunquam demisit vel amisit seipsum, venit ad seipsum. Venerat autem, ut dictum est, per carnem Deus ad homines, veritas ad mendaces: Deus enim verax, omnis autem homo mendax (Id. III, 4). Cum itaque ab hominibus abstulit, atque illuc ubi nemo mentitur, carnem suam levavit; idem ipse, quia Verbum caro factum est, per seipsum, id est per carnem, ad veritatem, quod est ipse, remeavit. Quam quidem veritatem, quamvis inter mendaces, et in morte servavit: aliquando enim Christus fuit mortuus, sed nunquam fuit falsus.
4. Accipite quamvis diversum et longe impar exemplum, tamen utcumque ad intelligendum Deum, ex his quae propius subjecta sunt Deo. Ecce ego ipse, quantum attinet ad animum meum, cum hoc sim quod estis et vos, si taceo, apud meipsum sum: si autem loquor vobis quod intelligatis, quodammodo ad vos procedo, nec me relinquo, sed et ad vos accedo, et non recedo unde procedo. Cum autem tacuero, quodammodo ad me redeo; et quodammodo vobiscum maneo, si tenueritis quod audistis in sermone quem [PL35.1818] dico. Si hoc potest imago quam fecit Deus, quid potest non a Deo facta, sed ex Deo nata imago Dei Deus: cujus illud, quo ad nos egressus est, et in quo a nobis regressus est, corpus, non sicut meus elapsus est sonus, sed manet ibi ubi jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9)? Multa de his evangelicis verbis adhuc dici fortasse poterant et debebant: sed non sunt corda vestra spiritualibus cibis quamlibet suavibus oneranda; maxime quia spiritus promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41).
TRACTATUS LXX. De eo quod Dominus ait, Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis; usque ad id, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Cap. XIV, V\. 7-10
1. Verba sancti Evangelii, fratres, ita recte intelliguntur, si cum superioribus reperiuntur habere concordiam: convenire enim debent praecedentia consequentibus, quando veritas loquitur. Superius dixerat Dominus, »Et si abiero, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis:« deinde addiderat, »Et quo ego vado scitis, et viam scitis;« nihilque aliud ostendit esse quod dixit, nisi quia ipsum sciebant. Quid ergo esset ire ad seipsum per seipsum, quod etiam discipulis praestat ut eant ad ipsum per ipsum, ut potuimus pristino sermone jam diximus. Quod itaque ait, Ut ubi ego sum, et vos sitis, ubi erant futuri nisi in ipso? Ac per hoc est etiam ipse in seipso, et ideo ibi illi ubi et ipse, id est, in ipso. Ipse est igitur vita aeterna in qua futuri sumus, cum acceperit nos ad se: et ipsa vita aeterna quod ipse est in ipso est, ut ubi est ipse, et nos simus, hoc est, in ipso. Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, et utique non aliud est vita quam habet, nisi quod est ipse qui hanc habet: sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26), cum ipse sit eadem vita quam habet in semetipso. Numquid autem nos vita quod est ipse, hoc erimus, cum in illa vita, hoc est in ipso esse coeperimus? Non utique, quia ipse existendo vita habet vitam, et ipse est quod habet, et quod vita est in ipso, ipse est in seipso: nos autem non ipsa vita, sed ipsius vitae participes sumus, atque ita ibi erimus, ut in nobis ipsis non quod ipse est esse possimus, sed nos ipsi non vita, ipsum habeamus vitam, qui seipsum habet vitam, eo quod ipse sit vita. Denique ipse et in seipso est immutabiliter, et in Patre inseparabiliter: nos vero cum in nobis ipsis esse voluissemus, ad nos ipsos turbati sumus; unde illa vox est, Ad meipsum turbata est anima mea (Psal. XLI, 7): atque in deterius commutati, neque id quod fuimus, manere potuimus. Cum autem per ipsum venimus ad Patrem, sicut ait, Nemo venit ad Patrem nisi per me; manentes in illo, nec a Patre nos quis quam poterit separare, nec ab illo.
2. Connectens itaque consequentia praecedentibus: Si cognovistis me, inquit, et Patrem meum utique cognovistis. [PL35.1819] Hoc est quod ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Deinde subjungit: Et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. Sed Philippus unus ex Apostolis, quid audierit non intelligens: Domine, inquit, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cui Dominus: Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui videt me, videt et Patrem. Ecce increpat quod tanto tempore cum ipsis erat, et non cognoscebatur. Nonne ipse dixerat, Et quo ego vado scitis, et viam scitis; et se nescire dicentes, eos haec scire convicerat, addendo atque dicendo, Ego sum via, veritas et vita? Quomodo nunc dicit, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? cum profecto, et quo iret, et viam scirent, non ob aliud nisi quod ipsum utique scirent? Sed facile ista solvitur quaestio, si dicamus quod eum aliqui eorum sciebant, aliqui nesciebant, atque in his qui nesciebant et Philippus erat: ut quod ait, Et quo ego vado scitis, et viam scitis, illis dixisse intelligatur qui sciebant; non Philippo cui dictum est, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? His ergo qui Filium jam noverant, etiam illud de Patre dictum est, Et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum; dictum est enim propter omnimodam similitudinem quae illi cum Patre est, ut ideo amodo dicerentur nosse Patrem, quia noverant similem Filium. Ergo jam sciebant Filium, etsi non omnes, certe quidam eorum quibus dicitur, Et quo vado scitis, et viam scitis: ipse est enim via. Sed Patrem nesciebant, ideo audiunt, Si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis: per me utique et illum. Alius enim ego sum, alius ille. Sed ne putarent dissimilem, Et amodo, inquit, cognoscetis eum, et vidistis eum. Viderunt enim ejus simillimum Filium, sed admonendi fuerant talem esse etiam Patrem quem nondum videbant, qualis est Filius quem videbant. Et ad hoc valet quod postea Philippo dicitur, Qui videt me, videt et Patrem. Non quod ipse esset Pater et Filius, quod in Sabellianis, qui vocantur etiam Patripassiani, catholica fides damnat: sed quod tam similes sint Pater et Filius, ut qui unum noverit, ambos noverit. Solemus enim de simillimis duobus ita loqui eis qui unum illorum vident, et qualis est alius volunt nosse, ut dicamus: Vidistis istum, illum vidistis. Sic ergo dictum est, Qui me videt, videt et Patrem: non utique ut ipse sit Pater qui Filius, sed quod a Patris similitudine in nullo prorsus discrepet Filius. Nam nisi duo essent Pater et Filius, non dictum esset, Si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis. Utique enim, quia nemo, inquit, venit ad Patrem, nisi per me; si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis: quoniam ego per quem venitur ad Patrem, perducam vos ad eum, ut ipsum etiam cognoscatis. Sed quoniam illi sum omnino simillimus, amodo cognoscetis eum, cum cognoscitis me: et vidistis eum, si oculis cordis vidistis me.
3. Quid ergo est quod dicis, Philippe, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis? Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui videt me, videt et Patrem. Quod si ad te multum est hoc videre, saltem quod non vides hoc crede. Quomodo [PL35.1820] enim dicis, inquit, Ostende nobis Patrem? Si me vidisti qui omnimodo similis sum, vidisti illum cui similis sum. Quod si videre non potes, non saltem credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Poterat hic dicere Philippus: Video quidem te, et credo simillimum esse Patri; sed numquid arguendus et objurgandus est qui cum similem videt, etiam illum cui similis est vult videre? Similem quidem novi, sed adhuc alterum sine altero novi; non mihi sufficit, nisi et illum cujus est iste similis noverim. Ostende itaque nobis Patrem, et sufficit nobis. Sed ideo magister discipulum arguebat, quoniam cor postulantis videbat. Tanquam enim melior esset Pater quam Filius, ita Philippus Patrem nosse cupiebat: et ideo nec Filium sciebat, quo melius esse aliquid credebat. Ad hunc sensum corrigendum dictum est, Qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Video quomodo tu dicas: non alterum quaeris videre similem, sed illum putas esse meliorem. Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Cur in similibus distantiam cupis cernere? cur inseparabiles separatim desideras nosse? Deinde non ad solum Philippum, sed ad eos pluraliter loquitur, quae non sunt in angustias coarctanda, ut adjuvante ipso diligentius exponantur.
TRACTATUS LXXI. In id quod Dominus dicit, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; usque ad id, Si quid petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Cap. XIV, V\ 10-14
1. Audite auribus, accipite mentibus, dilectissimi, loquentibus quidem nobis, sed ipso docente qui non recedit a nobis. Dominus dicit, quod modo cum legeretur audistis, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens ipse facit opera. Ergo et verba opera sunt? Plane ita est. Nam profecto qui proximum loquendo aedificat, bonum opus operatur. Sed quid est, a meipso non loquor, nisi, a meipso non sum qui loquor? Ei quippe tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit. Pater enim Deus non est de aliquo, Filius autem Deus est quidem Patri aequalis, sed de Patre Deo. Ideo ille Deus, sed non de Deo; et lumen, sed non de lumine: iste vero Deus de Deo, lumen de lumine.
2. Nam in his duabus sententiis, una qua dictum est, Non a meipso loquor: alia qua dictum est, Pater autem in me manens, ipse facit opera: singulas tenentes, diversi nobis adversantur haeretici, qui non ex una parte, sed in contraria conantes, a via veritatis exorbitant. Ariani quippe dicunt: Ecce inaequalis est Patri Filius, a seipso non loquitur. Dicunt Sabelliani contra, id est Patripassiani: Ecce qui Pater est ipse et Filius; quid enim est, Pater in me manens, ipse facit opera, nisi, in me maneo ego qui facio? Contraria dicitis: sed non eo modo sicut est falsum contrarium vero, sed sicut sunt inter se duo falsa contraria. Errando in diversa istis, in medio est via quam reliquistis. Inter vos ipsos longiore intervallo separati [PL35.1821] estis, quam ab ipsa via cujus desertores estis. Vos hinc, vos autem illinc, huc venite: alteri ad alteros transire nolite, sed hinc atque illinc ad nos veniendo, invicem vos invenite. Sabelliani, agnoscite quem praetermittitis; Ariani, aequate quem subditis, et in via vera nobiscum ambulabitis. Est enim quod invicem ex vobis alteri ex alteris admoneri utrique debeatis. Audi, sabelliane: usque adeo non ipse Pater, sed alter est Filius, ut eum arianus inaequalem asserat Patri. Audi, ariane: usque adeo Filius aequalis est Patri, ut sabellianus eumdem esse dicat et Patrem. Tu adde quem tollis, tu adimple quem minuis, et nobiscum ambo consistitis: quia nec tu tollis, nec tu minuis eum qui et alter est a Patre, ut convincas sabellianum, et aequalis Patri, ut convincas arianum. Utrisque enim clamat, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quod ait, unum, audiant Ariani; quod ait, sumus, audiant Sabelliani: et nec illi aequalem, nec illi alterum negando sint vani. Si ergo quoniam dixit, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor, propterea putatur usque adeo imparis potestatis, ut non quod ipse vult faciat; audiatur quod dixit, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Item si quoniam dixit, Pater in me manens, ipse facit opera, propterea putatur non alius esse Pater, alius ipse; audiatur quod dixit, Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit (Id. V, 21, 19); et intelligatur non bis unus, sed duo unum. Verum quia sic aequalis alter alteri, ut tamen alter ex altero, ideo non loquitur a semetipso, quia non est a seipso: et ideo Pater in illo manens facit opera ipse, quia per quem et cum quo facit, non est nisi ab ipso. Denique adjungit, et dicit: Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite. Antea solus Philippus arguebatur, nunc autem non ibi eum solum fuisse qui esset arguendus ostenditur. Propter opera, inquit, ipsa credite quia ego in Patre, et Pater in me est: neque enim si separati essemus, inseparabiliter operari ulla ratione possemus.
3. Sed quid est quod sequitur, »Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet; quia ego ad Patrem vado: et quaecumque petieritis in nomine meo, haec faciam. Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam.« Ergo et illa majora opera seipsum facturum esse promisit. Non se extollat servus supra Dominum, et discipulus supra magistrum (Id. XIII, 16): majora quam ipse facit, dicit eos esse facturos; sed in eis vel per eos se faciente, non ipsis tanquam ex seipsis. Ei quippe cantatur, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2). Sed quae sunt tandem ista majora? An forte quod aegros ipsis transeuntibus, etiam eorum umbra sanabat (Act. V, 15)? Majus est enim ut sanet umbra quam fimbria (Matth. XIV, 36). Illud per se, hoc per ipsos; sed tamen utrumque ipse. Verumtamen quando ista dicebat, verborum suorum opera commendabat: sic enim dixerat, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens, ipse facit opera. Quae opera [PL35.1822] tunc dicebat, nisi verba quae loquebatur? Audiebant et credebant illi, et eorumdem verborum fructus erat fides illorum: verumtamen evangelizantibus discipulis, non tam pauci quam illi erant, sed gentes etiam crediderunt; haec sunt sine dubitatione majora. Nec tamen ait, Majora horum facietis, ut solos Apostolos ea putaremus esse facturos; sed, Qui credit in me, inquit, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet. Itane quicumque credit in Christum, facit quae Christus, vel majora quam Christus? Non praetereunter ista tractanda sunt, nec debent festinatione praecipitari; sed ea cogit concludendus jam sermo iste differri.
TRACTATUS LXXII. In eamdem lectionem
1. Quid sibi velit, et quomodo accipiendum sit quod Dominus ait, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, non est facile comprehendere: et cum hoc ad intelligendum difficillimum sit, adjecit aliud difficilius, Et majora horum faciet. Quid est hoc? Qui faceret opera quae Christus fecit, non inveniebamus; qui etiam majora faciet, inventuri sumus? Sed dixeramus sermone pristino quia majus fuit umbrae suae transitu, quod discipuli fecerunt (Act. V, 15), quam fimbriae suae tactu, quod ipse Dominus fecit (Matth. XIV, 36), sanare languentes; et quia plures Apostolis, quam ipso per os proprium praedicante Domino crediderunt: ut haec viderentur opera intelligenda esse majora: non quo major esset Magistro discipulus, vel Domino servus, vel adoptatus Unigenito, vel homo Deo; sed quod per illos ipse dignaretur eadem majora facere, qui dicit illis alio loco, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Ipse quippe, ut alia emittam, quae sunt innumerabilia, sine ipsis fecit eos, sine ipsis fecit hunc mundum; et quia homo etiam ipse fieri dignatus est, sine ipsis fecit et seipsum. Quid autem illi sine ipso, nisi peccatum? Denique et hic id quod de hac re poterat nos movere, mox abstulit: cum enim dixisset, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet; continuo secutus adjunxit, Quia ego ad Patrem vado, et quaecumque petieritis, in nomine meo, haec faciam. Qui dixerat faciet, post ait faciam; tanquam diceret, Non vobis impossibile hoc videatur: non enim poterit esse major me qui credit in me, sed ego facturus sum et tunc majora quam nunc; majora per eum qui credit in me, quam praeter eum per me: ego tamen ipse praeter eum, ego ipse per eum: sed quando praeter eum, non faciet ipse; quando autem per eum, quamvis non per semetipsum, faciet et ipse. Porro autem majora facere per eum quam praeter eum, non est defectio, sed dignatio. Quid enim retribuant servi Domino, pro omnibus quae retribuit eis (Psal. CXV, 12)? Quandoquidem inter caetera bona etiam hoc eis donare dignatus est, ut majora faceret per illos quam praeter illos. Nonne ab ore illius dives ille tristis abscessit, quando vitae aeternae consilium quaesivit (Matth. XIX, 16-22)? Audivit, abjecit: et tamen postea quod ab illo auditum non fecit [PL35.1823] unus, fecerunt multi, cum loqueretur per discipulos magister bonus; contemptibilis ei quem divitem per seipsum monuit, amabilis eis quos ex divitibus pauperes per pauperes fecit. Ecce majora fecit praedicatus a credentibus, quam locutus audientibus.
2. Verum hoc adhuc movet, quod haec majora per Apostolos fecit: non autem ipsos tantum significans ait, Opera quae ego facio et vos facietis, et majora horum facietis: sed omnes ad suam familiam pertinentes intelligi volens, Qui credit in me, inquit, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet. Si ergo qui credit faciet, non credit utique qui non faciet: sicuti est, Qui diligit me, mandata mea custodit (Joan. XIV, 21); unde profecto qui non custodit, non diligit. Item alio loco, Qui audit, inquit, verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificat domum suam supra petram (Matth. VII, 24): qui ergo non est similis huic viro prudenti, procul dubio aut verba haec audit et non facit, aut omnino nec audit. Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, vivet (Joan. XI, 25): qui ergo non vivet, non utique credit. Tale etiam hoc est, Qui credit in me, faciet: non utique credit qui non faciet. Quid est hoc, fratres? Numquid inter credentes in Christum non est computandus, qui non fecerit opera majora quam Christus? Durum est, absurdum est, ferri non potest: non toleratur nisi intelligatur. Apostolum igitur audiamus: Credenti, inquit, in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). In hoc opere faciamus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum, opus est Christi. Hoc operatur in nobis, non utique sine nobis. Audi ergo jam, et intellige, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet: prius ego facio, deinde et ipse faciet; quia facio ut faciat. Quae opera, nisi ut ex impio justus fiat?
3. Et majora horum faciet. Quorum, obsecro? Numquidnam omnium operum Christi majora facit, qui cum timore et tremore suam ipsius salutem operatur (Philipp. II, 12)? Quod utique in illo, sed non sine illo Christus operatur. Prorsus majus hoc esse dixerim, quam est coelum et terra, et quaecumque cernuntur in coelo et in terra. Et coelum enim et terra transibit (Matth. XXIV, 35); praedestinatorum autem, id est eorum quos praescit, salus et justificatio permanebit. In illis tantum opera Dei, in his autem etiam est imago Dei. Sed et in coelis, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli opera sunt Christi; numquid etiam his operibus majora facit, qui operante in se Christo, cooperatur aeternam salutem ac justificationem suam? Non hic audeo praecipitare sententiam: intelligat qui potest, judicet qui potest, utrum majus sit justos creare quam impios justificare. Certe enim si aequalis est utrumque potentiae, hoc majoris est misericordiae. Hoc est enim magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16). Sed omnia opera Christi intelligere ubi ait, Majora horum faciet, nulla nos necessitas [PL35.1824] cogit. Horum enim forsitan dixit, quae in illa hora faciebat: tunc autem verba fidei faciebat, et de his operibus fuerat praelocutus dicens, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens, ipse facit opera. Tunc igitur verba ejus erant opera ejus. Et utique minus est verba justitiae praedicare, quod fecit praeter nos, quam impios justificare, quod ita facit in nobis, ut faciamus et nos. Restat inquirere quomodo accipiendum sit, Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Propter multa enim quae petunt fideles ejus, nec accipiunt, non parva hinc exoritur quaestio: sed quoniam sermo iste jam claudendus est, ei considerandae atque tractandae tribuatur saltem parva dilatio.