TRACTATUS LVII. Quonam modo Ecclesia timeat inquinare pedes, dum pergit ad Christum

1. Non immemor mei debiti, jam reddendi tempus agnosco. Donet unde reddam, qui donavit ut debeam. Donavit enim dilectionem, de qua dictum est, Nemini quidquam debentis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8); donet etiam sermonem, quem video me debere dilectis. Exspectationem vestram ad hoc nempe distuleram, [PL35.1790] ut explicarem sicut possem, quemadmodum etiam per terram veniatur ad Christum; cum potius jubeamur quae sursum sunt quaerere, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2). Sursum enim Christus est sedens ad dexteram Patris: sed profecto et hic est; propter quod et Saulo in terra saevienti dicit, Quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ut autem hoc quaerendum susciperemus, id tractabatur quod pedes Dominus discipulis lavit, cum jam ipsi discipuli loti essent, nec opus haberent, nisi pedes lavare. Ubi visum est intelligendum quod Baptismo quidem homo totus abluitur; sed dum isto postea vivit in saeculo, humanis affectibus terram velut pedibus calcans, ipsa scilicet conversatione vitae hujus, contrahit unde dicat, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Ac sic etiam inde mundatur ab eo qui pedes lavit discipulis suis (Joan. XIII, 5), nec desinit interpellare pro nobis (Rom. VIII, 34). Hinc occurrerunt ex Cantico canticorum Ecclesiae verba dicentis, Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? cum vellet ire, et aperire ei qui venerat ad eam, et pulsaverat, sibique aperiri poposcerat, ille speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Hinc quaestio nata est quam coarctare noluimus angustiis temporis, ideoque distulimus, quonam modo Ecclesia timeat inquinare pedes, dum pergit ad Christum, quos baptismate laverat Christi.

2. Sic enim ait: »Ego dormio, et cor meum vigilat; vox fratruelis mei pulsat ad januam« Deinde dicit etiam ipse: »Aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea; quia caput meum repletum est rore, et crines mei noctis guttis.« Et respondet illa: »Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Lavi pedes meos; quomodo inquinabo illos« (Cant. V, 2, 3)? O admirabile sacramentum! o grande mysterium! Ergone timet inquinare pedes, veniendo ad eum qui lavit suorum discipulorum pedes? Timet certe, quia per terram venit ad eum, qui etiam in terra est, quia suos hic constitutos non deserit. An non ipse ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20)? An non ipse ait, Videbitis coelos apertos, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis (Joan. I, 51)? Si ascendunt ad eum propterea quia sursum est, quomodo ad eum descendunt, si non etiam hic est? Dicit ergo Ecclesia: Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? In eis hoc dicit qui possunt omni faece mundati dicere: Cupio dissolvi et esse cum Christo, permanere autem in carne magis necessarium propter vos (Philipp. I, 23 et 24)? In eis hoc dicit qui praedicant Christum et aperiunt illi ostium, ut habitet per fidem in cordibus hominum (Ephes. III, 17). In his hoc dicit, cum deliberant utrum ministerium tale suscipiant, cui se minus idoneos existimant, ut sine culpa impleant, ne forte aliis praedicantes, ipsi reprobi fiant (I Cor. IX, 27). Tutius enim veritas auditur quam praedicatur: quoniam eum auditur, humilitas custoditur; cum autem praedicatur, vix non subrepit cuivis hominum quantulacumque jactantia, in qua utique inquinantur pedes.

[PL35.1791] 3. Ergo, ut apostolus Jacobus dicit, Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Jacobi I, 19). Dicit et alius homo Dei, Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10). Hoc est quod dixi, Cum veritas auditur, humilitas custoditur. Dicit et alius, Amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29). Fruamur auditu, sine strepitu nobis loquente intrinsecus veritate. Quanquam etiam cum forinsecus insonat per legentem, per annuntiantem, per praedicantem, per disputantem, per praecipientem, per consolantem, per exhortantem, per ipsum etiam cantantem atque psallentem; ipsi qui haec agunt, inquinare pedes suos timeant, cum placere hominibus subrepente amore humanae laudis affectant. Caeterum qui eos audit libenter et pie, non habet locum jactandi se in laboribus alienis; et non inflatis ossibus, sed humiliatis gaudio gaudet propter vocem dominicae veritatis. Proinde in eis qui libenter et humiliter audire noverunt, et vitam quietam in studiis dulcibus et salubribus agunt, sancta delicietur Ecclesia, et dicat, Ego dormio, et cor meum vigilat. Quid est, Ego dormio, et cor meum vigilat; nisi, ita quiesco ut audiam? Otium meum non impenditur nutriendae desidiae, sed percipiendae sapientiae. Ego dormio, et cor meum vigilat: vaco, et video quoniam tu es Dominus (Psal. XLV, 1): quia sapientia scribae in tempore otii; et qui minoratur actu, ipse percipiet eam (Eccli. XXXVIII, 25). Ego dormio, et cor meum vigilat: ego requiesco a negotiosis actibus, et animus meus divinis se intendit affectibus.

4. Sed in iis qui isto modo suaviter et humiliter requiescunt, dum otiose oblectatur Ecclesia, ecce pulsat ille qui ait: »Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta« (Matth. X, 27). Vox ergo ejus pulsat ad januam, et dicit: »Aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea; quia caput meum repletum est rore, et crines mei noctis guttis.« Velut si diceret, Tu vacas, et contra me ostium clausum est: tu studes otio paucorum, et abundante iniquitate refrigescit charitas multorum (Id. XXIV, 12). Nox quippe, iniquitas est: ros vero ejus et guttae, hi sunt qui refrigescunt et cadunt, et faciunt refrigescere caput Christi, hoc est, ut non ametur Deus. Caput enim Christi Deus (I Cor. XI, 3). Sed portantur in crinibus, id est, in sacramentis visibilibus tolerantur: nequaquam interiora sensus attingunt. Pulsat ergo ut excutiat quietem sanctis otiosis, et clamat, Aperi mihi, de sanguine meo soror mea, de accessu meo proxima mea, de spiritu meo columba mea, de sermone meo quem plenius ex otio didicisti perfecta mea; aperi mihi, praedica me. Ad eos quippe qui clauserunt contra me, quomodo intrabo sine aperiente? quomodo enim audient sine praedicante (Rom. X, 14)?

5. Hinc fit ut etiam hi qui amant otium studiorum bonorum, et nolunt perpeti laboriosarum molestias [PL35.1792] actionum, eo quod minus idoneos ad haec ministranda, et sine reprehensione agenda se sentiunt; mallent, si fieri posset, sanctos apostolos et praedicatores veritatis antiquos excitari adversus abundantiam iniquitatis, qua fervor friguit charitatis. Sed in eis qui jam de corpore exierunt, et carnis indumento exspoliati sunt (neque enim ab ea separati sunt), respondet Ecclesia, Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Recipietur quidem illa tunica, et in eis qui jam exuti sunt, rursus vestietur carne Ecclesia: non tamen nunc quando fervefaciendi sunt frigidi, sed tunc quando resurrecturi sunt mortui. Passa ergo difficultatem propter inopiam praedicatorum, et recolens illa sua membra sana sermonibus, sancta moribus, sed jam exuta corporibus, ingemit et dicit Ecclesia, Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Membra illa mea quae Christo aperire evangelizando excellentissime potuerunt, quomodo ad corpora quibus exuta sunt, redire nunc possunt?

6. Deinde respiciens ad eos qui praedicare, et populos acquirere ac regere, ac sic Christo aperire utcumque possunt, sed in his difficultatibus actionum peccare metuunt, Lavi, inquit, pedes meos; quomodo inquinabo illos? Quisquis enim in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Et quis est perfectus? quis est qui non offendit in tanta abundantia iniquitatis, tanto frigore charitatis? Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? Quandoquidem lego, et audio, Nolite multi magistri fieri, fratres, quoniam majus judicium sumitis: in multis enim offendimus omnes (Jacobi. III, 1, 2). Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? Sed ecce surgo, et aperio. Christe, lava eos, Dimitte nobis debita nostra, quoniam non est exstincta charitas nostra: quia et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quando te audimus, exsultant tecum in coelestibus ossa humiliata (Psal. L, 10). Sed quando te praedicamus, terram calcamus ut tibi aperiamus: et ideo si reprehendimur, perturbamur; si laudamur, inflamur. Lava pedes nostros ante mundatos, sed cum ad aperiendum tibi per terram pergimus, inquinatos. Haec vobis hodie satis sint, dilectissimi. Si quid secus quam oportuit dicentes fortassis offendimus, vel laudibus vestris immoderatius quam oportuit elevati sumus; impetrate mundationem pedibus nostris, Deo placentibus orationibus vestris.

TRACTATUS LVIII. Ab eo quod Dominus dicit, Et vos mundi estis, sed non omnes; usque ad id, Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Cap. XIII, V\. 10-15

1. Jam illa verba Evangelii, ubi Dominus lavans pedes discipulis suis, ait, Qui lotus est semel, non habet necessitatem nisi pedes lavare, sed est mundus totus (Joan. XIII, 10), Dilectioni vestrae, ut Dominus donare dignatus est, exposuimus: nunc quod sequitur videamus. Et vos, inquit, mundi estis, sed non omnes. Hoc quid sit ne quaereremus, ipse Evangelista patefecit, adjungens: Sciebat enim quisnam esset qui [PL35.1793] traderet eum; propterea dixi: Non estis mundi omnes. Quid hoc apertius? Proinde ad sequentia transeamus.

2. Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua; cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Nunc est ut beato Petro reddatur illa promissio: dilatus enim fuerat, quando expavescenti, et dicenti, Non lavabis mihi pedes in aeternum, responsum est ei, Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea (Ibid. 8, 7). Ecce est ipsum postea; jam tempus est ut dicatur quod paulo ante dilatum est. Memor itaque Dominus se promisisse jam dudum scientiam facti sui tam inopinati, tam mirabilis, tam expavescendi, et nisi ipse vehementer terruisset, nullo modo sinendi, ut magister non tantum ipsorum, sed Angelorum, et Dominus non tantum ipsorum, sed rerum omnium, lavaret pedes discipulorum et servorum suorum: hujus ergo tanti facti quoniam promiserat scientiam dicens, Scies autem postea; quid sit quod fecit, docere nunc incipit.

3. Vos, inquit, vocatis me, Magister, et Domine: et bene dicitis; sum etenim. Bene dicitis, quia verum dicitis; sum quippe quod dicitis. Homini praeceptum est, Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui (Prov. XXVII, 2). Periculosum est enim sibi placere, cui cavendum est superbire. Ille autem qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus: nec potest recte dici arrogans Deus. Nobis namque expedit eum nosse, non illi: nec eum quisque cognoscit, si non se indicet ipse qui novit. Si ergo non se laudando quasi arrogantiam vitare voluerit, nobis sapientiam denegabit. Et magistrum quidem quod se esse dicit, nemo reprehenderet, etiam qui eum nihil esse aliud quam hominem crederet; quoniam id profitetur quod et ipsi homines in quibuslibet artibus usque adeo sine arrogantia profitentur, ut professores vocentur. Quod vero dominum et ipse se dicit discipulorum suorum, cum sint illi etiam secundum saeculum ingenui, quis ferat in homine? Sed Deus loquitur. Nulla est hic elatio tantae celsitudinis, nullum mendacium veritatis: nobis subjacere illi utile est celsitudini, nobis servire utile est veritati. Quod se Dominum dicit, non illi vitium est, sed nobis beneficium. Cujusdam saecularis auctoris verba laudantur, quia dixit, »Cum omnis arrogantia odiosa est, »tum illa ingenii et eloquentiae multo molestissima« (Cic. in Q. Caecilium): et tamen idem ipse cum de sua eloquentia loqueretur, »Dicerem, inquit, perfectam, si ita judicarem; nec in veritate crimen arrogantiae pertimescerem« (Id. in Oratore). Si igitur ille homo eloquentissimus in veritate arrogantiam non timeret, quomodo arrogantiam ipsa veritas timet? Dicat se Dominum qui Dominus est, dicat verum qui veritas est; ne non discam ego quod utile est, dum tacet ille quod est. Beatissimus Paulus, non utique unigenitus Dei Filius, sed unigeniti Dei Filii servus et apostolus; non veritas, sed particeps veritatis; ait libere et constanter, Et si voluero gloriari, non ero insipiens; veritatem enim dico (II Cor. XII, 6). Neque enim in seipso, sed in ipsa veritate quae superior est [PL35.1794] ipso, et humiliter et veraciter gloriaretur: quoniam et ipse praecepit ut qui gloriatur in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Itane non timeret insipientiam, si gloriari vellet amator sapientiae; et in gloria sua timeret insipientiam ipsa sapientia? Non timuit arrogantiam qui dixit, In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII, 3); et in laude sua timeret arrogantiam potestas Domini, in qua laudatur anima servi? Vos, inquit, vocatis me, Magister, et Domine: et bene dicitis; sum etenim. Ideo bene dicitis, quia sum: nam si non essem quod dicitis, male diceretis, etiamsi me laudaretis. Quomodo ergo negaret veritas, quod dicunt discipuli veritatis? quomodo quod dicunt qui didicerunt, negaret ipsa unde didicerunt? Quomodo fons negat quod bibens praedicat? quomodo lux occultat quod videns indicat?

4. »Si ergo, inquit, ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, debetis et vos alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, et vos ita faciatis.« Hoc est, beate Petre, quod nesciebas, quando fieri non sinebas. Hoc tibi postea sciendum promisit, quando ut sineres terruit te Magister tuus et Dominus tuus, lavans pedes tuos. Didicimus, fratres, humilitatem ab Excelso; faciamus invicem humiles, quod humiliter fecit Excelsus. Magna est haec commendatio humilitatis: et faciunt sibi hoc invicem fratres, etiam opere ipso visibili, cum se invicem hospitio recipiunt; est enim apud plerosque consuetudo hujus humilitatis, usque ad factum quo cernatur expressa. Unde Apostolus cum viduam bene meritam commendaret, Si hospitio, inquit, recepit, si sanctorum pedes lavit (I Tim. V, 10). Et apud sanctos ubicumque haec consuetudo non est, quod manu non faciunt, corde faciunt, si in illorum numero sunt quibus dicitur in hymno beatorum trium virorum, Benedicite, sancti et humiles corde, Domino (Dan. III, 87). Multo autem est melius, et sine controversia verius, ut etiam manibus fiat; nec dedignetur quod fecit Christus, facere christianus. Cum enim ad pedes fratris inclinatur corpus, etiam in corde ipso vel excitatur, vel si jam inerat, confirmatur ipsius humilitatis affectus.

5. Sed excepto isto morali intellectu, ita nos hujus dominici facti altitudinem commendasse meminimus, quod lavando pedes jam lotorum atque mundorum discipulorum, significaverit Dominus propter humanos quibus in terra versamur affectus, ut quamtumlibet profecerimus in apprehensione justitiae, sciamus nos sine peccato non esse: quod subinde abluit interpellando pro nobis, cum oramus Patrem qui in coelis est, ut debita nostra dimittat nobis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quomodo ergo ad hunc intellectum poterit pertinere hoc quod ipse postea docuit, ubi sui facti exposuit rationem dicens, »Si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et Magister, debetis et vos alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego vobis feci, ita et vos faciatis!« Numquid dicere possumus quod etiam frater fratrem a delicti poterit contagione mundare? Imo vero id etiam nos esse admonitos [PL35.1795] in hujus dominici operis altitudine noverimus, ut confessi invicem delicta nostra oremus pro nobis, sicut et Christus interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Audiamus Apostolum Jacobum hoc ipsum evidentissime praecipientem et dicentem, Confitemini invicem delicta vestra, et orate pro vobis (Jacobi V, 16). Quia et ad hoc Dominus nobis dedit exemplum. Si enim ille qui ullum peccatum nec habet, nec habuit, nec habebit, orat pro peccatis nostris; quanto magis nos invicem pro nostris orare debemus? Et si dimittit nobis ille cui non habemus quod dimittamus; quanto magis dimittere nobis debemus invicem, qui sine peccato hic vivere non valemus? Quid enim videtur in hac altitudine sacramenti Dominus significare, cum dicit, »Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis; ita et vos faciatis;« nisi quod apertissime dicit Apostolus, »Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos« (Coloss. III, 13)! Invicem itaque nobis delicta donemus, et pro nostris delictis invicem oremus, atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus. Nostrum est, donante ipso, ministerium charitatis et humilitatis adhibere: illius est exaudire, ac nos ab omni peccatorum contaminatione mundare per Christum, et in Christo; ut quod aliis etiam dimittimus, hoc est in terra solvimus, solvatur in coelo.

TRACTATUS LIX. Ab eo quod Dominus dicit, Amen, amen dico vobis; non est servus major domino suo; usque ad id, Qui autem me accipit, accipit eum qui misit me. Cap. XIII, V\. 16-20

1. Audivimus in sancto Evangelio loquentem Dominum atque dicentem, »Amen, amen dico vobis; non est servus major domino suo, neque apostolus major eo qui misit illum: si haec scitis, beati eritis si feceritis ea.« Hoc ideo dixit, quia laverat discipulorum pedes, magister humilitatis et verbo et exemplo: sed poterimus ea quae sunt operosius disserenda ipso adjuvante disserere, si non in eis quae manifesta sunt immoremur. Cum ergo haec Dominus praemisisset, adjunxit, »Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed ut impleatur Scriptura, Qui manducat panem mecum, levabit super me calcaneum suum.« Hoc quid est aliud nisi, conculcabit me? Notum est de quo loquatur; Judas ille traditor ejus attingitur. Ergo ipsum non elegerat, unde ab eis quos elegit, isto sermone secernit. Quod ergo dico, inquit, Beati eritis si feceritis ea, non de omnibus vobis dico: est inter vos qui non erit beatus, neque faciet ea. Ego scio quos elegerim. Quos, nisi eos qui beati erunt faciendo quae praecepit, ac facienda monstravit, qui efficere beatos potest? Non est, inquit, traditor Judas electus. Quid est ergo quod alio loco dicit, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71)? An et ipse ad aliquid est electus, ad quod utique erat necessarius; non autem ad beatitudinem, de qua modo ait, Beati eritis si feceritis ea? Hoc non de omnibus dicit: scit enim quos ad societatem beatitudinis hujus [PL35.1796] elegerit. Non est ex eis iste qui panem illius sic edebat, ut super eum levaret calcaneum. Illi manducabant panem Dominum, ille panem Domini contra Dominum: illi vitam, ille poenam. »Qui enim manducat indigne« ait Apostolus, »judicium sibi manducat« (I Cor. XI, 29). »Amodo,« inquit, »dico vobis, priusquam fiat; ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum:« id est, ego sum de quo illa Scriptura praecessit, ubi dictum est, Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum.

2. Deinde sequitur, et dicit: Amen, amen dico vobis; qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. Tantumne distare intelligi voluit inter eum quem mittit et seipsum, quantum inter seipsum et Patrem Deum? Hoc si isto modo acceperimus, nescio quos gradus, quod absit, Arianorum more faciemus. Illi quippe cum audiunt haec evangelica verba, seu legunt, statim ad illos gradus sui dogmatis currunt, quibus non ascendunt ad vitam, sed praecipitantur in mortem. Continuo quippe dicunt: Quantum apostolus Filii distat a Filio, quamvis dixerit, Qui accipit si quem misero, me accipit; tantum et Filius distat a Patre, quamvis dixerit, Qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. Sed si hoc dicis, oblitus es, haeretice, gradus tuos. Si enim tanto intervallo propter haec Domini verba Filium a Patre, quantum apostolum distinguis a Filio, ubi positurus es Spiritum sanctum? Exciditne tibi, eum vos ponere solere post Filium? Erit ergo ipse inter apostolum et Filium; et multo amplius distabit Filius ab apostolo quam Pater a Filio. An forte, ut inter Filium et apostolum, atque inter Patrem et Filium maneat paribus intervallis ista distinctio, aequalis erit Spiritus sanctus Filio? Sed nec hoc vultis. Ubi ergo eum posituri estis, si quanta Filium Patri, tanta apostolum Filio discretione supponitis? Cohibete itaque vestrae praesumptionis audaciam; et in his verbis nolite quaerere quantam Filii et apostoli, tantam Patris Filiique distantiam. Ipsum Filium audite potius dicentem, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Ubi veritas vobis inter Genitorem et Unigenitum nullam distantiae suspicionem reliquit, ubi gradus vestros Christus elisit, ubi scalas vestras petra confregit.

3. Sed haereticorum calumnia refutata, quonam modo nos accepturi sumus haec dominica verba, Qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit? Si enim voluerimus intelligere ideo dictum, Qui me accipit, accipit eum qui me misit, quod unius naturae sint Pater et Filius; consequens videbitur ex eorumdem verborum regula, qua dictum est, Qui accipit si quem misero, me accipit, ut unius naturae sit Filius et apostolus. Posset quidem non inconvenienter et hoc intelligi, quoniam geminae est ille gigas substantiae, qui exsultavit ad currendam viam (Psal. XVIII, 6): Verbum enim caro factum est (Joan. 1, 14), hoc est, Deus homo factus est. Proinde ita dixisse posset videri, Qui accipit si quem misero, me accipit secundum hominem: Qui autem [PL35.1797] me secundum Deum accipit, accipit eum qui me misit. Sed cum ista dicebat, non ab illo naturae unitas; sed in eo qui mittitur, mittentis commendabatur auctoritas. Sic itaque eum qui missus est unusquisque accipiat, ut in illo eum qui misit attendat. Si ergo attendas Christum in Petro, invenies discipuli praeceptorem; si autem attendas Patrem in Filio, invenies Unigeniti Genitorem: ac sic in eo qui missus est, sine ullo accipis errore mittentem. Ea quae sequuntur in Evangelio, non sunt temporis brevitate coarctanda. Et ideo sermo iste, charissimi, velut ovium sanctarum cibus, si sufficit, salubriter capiatur; si exiguus est, desiderabiliter ruminetur.

TRACTATUS LX. In illud, Cum haec dixisset Jesus turbatus est spiritu. Cap. XIII, V\. 21

1. Non parva, fratres, ex Evangelio beati Joannis nobis proponitur quaestio, ubi ait: Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Hincne turbatus est Jesus, non carne, sed spiritu, quia dicturus fuerat, Unus ex vobis tradet me? Numquidnam illi hoc tunc primum venit in mentem, vel tunc primum ei subito revelatum est, eumque repentina tanti mali novitas turbavit? Nonne hinc paulo ante loquebatur dicens, Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum? Nonne etiam jam superius dixerat, Et vos mundi estis, sed non omnes? Ubi Evangelista subjunxit, Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum (Joan. XIII, 18, 10, 11): quem jam et ante significaverat dicens, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Id. VI, 71)? Quidest ergo quod nunc turbatus est spiritu, cum protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me? An quia eum jam fuerat expressurus, ut non lateret in caeteris, sed discerneretur a caeteris, ideo turbatus est spiritu? An quia ipse traditor jam fuerat exiturus, ut Judaeos, quibus Dominus ab eo traderetur, adduceret, turbavit eum imminens passio, et periculum proximum, et traditoris impendens manus, cujus fuerat praecognitus animus? Tale quippe hoc est quod Jesus turbatus est spiritu, quale etiam illud quod ait, Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? Pater, salva me ex hora hac; sed propterea veni in horam hanc (Id. XII, 27). Sicut ergo tunc ejus anima turbata est hora propinquante passionis; ita etiam nunc exituro Juda atque venturo, et propinquante tanto scelere traditoris, turbatus est spiritu.

2. Turbatus est ergo potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum sumendi eam (Id. X, 18). Turbatur tam ingens potestas, turbatur petrae firmitas: an potius in eo nostra turbatur infirmitas? Ita vero: nihil indignum credant servi de Domino suo, sed agnoscant se membra in capite suo. Qui mortuus est pro nobis, turbatus est idem ipse pro nobis. Qui ergo potestate mortuus est, potestate turbatus est: qui transfiguravit corpus humilitatis [PL35.1798] militatis nostrae conforme corpori gloriae suae (Philipp. III, 21), transfiguravit etiam in se affectum infirmitatis nostrae, compatiens nobis affectu animae suae. Proinde quando turbatur magnus, fortis, certus, invictus, non ei timeamus quasi deficiat; non perit, sed nos quaerit. Nos, inquam, nos omnino sic quaerit: nos ipsos in illius perturbatione videamus, ut quando turbamur, non desperatione pereamus. Quando turbatur qui non turbaretur nisi volens, eum consolatur qui turbatur et nolens.

3. Pereant argumenta philosophorum, qui negant in sapientem cadere perturbationes animorum. Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I, 20.); et Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11). Turbetur plane animus christianus, non miseria, sed misericordia: timeat ne pereant homines Christo, contristetur cum perit aliquis Christo; concupiscat acquiri homines Christo, laetetur cum acquiruntur homines Christo: timeat et sibi ne pereat Christo, contristetur peregrinari se a Christo; concupiscat regnare cum Christo, laetetur dum sperat se regnaturum esse cum Christo. Istae sunt certe quatuor quas perturbationes vocant, timor et tristitia, amor et laetitia. Habeant eas justis de causis animi christiani, nec philosophorum Stoicorum, vel quorumcumque similium consentiatur errori: qui profecto quemadmodum vanitatem existimant veritatem, sic stuporem deputant sanitatem; ignorantes sic hominis animum, quemadmodum corporis membrum, desperatius aegrotare, quando et doloris amiserit sensum.

4. Sed dicit aliquis: Numquid animus christiani debet etiam morte impendente turbari? Ubi est enim quod ait Apostolus, concupiscentiam se habere dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23); si illud quod concupiscit, potest eum turbare cum venerit? Facile est quidem istis ad haec respondere, qui et ipsam laetitiam perturbationem vocant. Quid si enim propterea morte imminente turbatur, quia morte imminente laetatur? Sed hoc, inquiunt, gaudium, non laetitia nominanda est. Quid est hoc, nisi easdem res sentire, et rerum nomina velle mutare? Verum nos sacris Litteris accommodemus auditum, et secundum ipsas potius istam quaestionem Domino adjuvante solvamus: nec quoniam scriptum est, Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu, dicamus cum laetitia fuisse turbatum; ne verbis suis nos ipse convincat ubi dicit, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38.) Tale aliquid etiam hic intelligendum est, quando suo traditore jam tunc solo exituro, et cum suis sociis continuo redituro, Jesus turbatus est spiritu.

5. Firmissimi quidem sunt christiani, si qui sunt, qui nequaquam morte imminente turbantur: sed numquid Christo firmiores? Quis hoc insanissimus dixerit? Quid est ergo quod ille turbatus est, nisi quia infirmos in suo corpore, hoc est in sua Ecclesia, suae infirmitatis voluntaria similitudine consolatus est: ut si qui suorum adhuc morte imminente turbantur [PL35.1799] in spiritu, ipsum intueantur, ne hoc ipso se putantes reprobos, pejore desperationis morte sorbeantur? Quantum itaque bonum de participatione divinitatis ejus exspectare et sperare debemus, cujus nos et perturbatio tranquillat, et infirmitas firmat? Sive ergo isto loco ipsum Judam pereuntem miserando turbatus est, sive sua morte propinquante turbatus est: non est tamen ullo modo dubitandum, non eum animi infirmitate, sed potestate turbatum; ne nobis desperatio salutis oriatur, quando non potestate, sed infirmitate turbamur. Carnis quippe ille gerebat infirmitatem, quae infirmitas resurrectione consumpta est. Sed qui non solum homo, verum etiam Deus erat, ineffabili distantia universum genus humanum animi fortitudine superabat. Non ergo aliquo est cogente turbatus, sed turbavit semetipsum; quod de illo evidenter expressum est, quando Lazarum suscitavit: nam ibi scriptum est quod turbaverit semetipsum (Joan. XI, 33), ut hoc intelligatur et ubi non scriptum legitur, et tamen eum legitur fuisse turbatum. Affectum quippe humanum, quando oportuisse judicavit, in seipso potestate commovit, qui hominem totum potestate suscepit.

TRACTATUS LXI. Ab eo quod Dominus ait, Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me; usque ad id, Ille est cui ego tinctum panem porrexero. Cap. XIII, V\. 21-26

1. Hoc Evangelii capitulum, fratres, ita nobis exponendum hac lectione propositum est, ut jam etiam de traditore Domini per panem tinctum eique porrectum satis evidenter expresso aliquid dicere debeamus. Et de illo quidem, quod eum jam demonstraturus Jesus turbatus est spiritu, praeterito sermone disserui: sed fortassis quod ibi non dixi, etiam hoc nobis Dominus significare sua perturbatione dignatus est, quod scilicet falsos fratres, et dominici agri illa zizania ita necesse est usque ad messis tempus inter frumenta tolerari (Matth. XIII, 29, 30), ut quando ex eis aliqua separari etiam ante messem urgens causa compellit, fieri sine Ecclesiae perturbatione non possit. Hanc perturbationem sanctorum suorum per schismaticos et haereticos futuram, quodammodo praenuntians Dominus, praefiguravit in seipso, cum exituro Juda homine malo, et commixtionem frumenti, in qua diu fuerat toleratus, separatione apertissima relicturo, turbatus est non carne, sed spiritu. Spirituales enim ejus in hujusmodi scandalis non perversitate, sed charitate turbantur; ne forte in separatione aliquorum zizaniorum, simul aliquod eradicetur et triticum.

2. Turbatus itaque est Jesus spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Unus ex vobis, numero, non merito; specie, non virtute; commixtione corporali, non vinculo spirituali; carnis adjunctione, non cordis socius unitate: proinde non qui ex vobis est, sed qui ex vobis exiturus est. Nam quomodo erit verum quod protestatus est Dominus, et dixit, Unus ex vobis; si [PL35.1800] verum est quod ait idem ipse in Epistola sua, cujus est hoc Evangelium, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19)? Non erat igitur ex illis Judas: mansisset enim cum illis, si esset ex illis. Quid est ergo, Unus ex vobis tradet me; nisi, unus ex vobis exiturus est, qui me tradet? Quia et ille qui ait, Si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum; jam dixerat, Ex nobis exierunt. Ac per hoc utrumque verum est, et ex nobis, et non ex nobis: secundum aliud ex nobis, secundum aliud non ex nobis; secundum communionem Sacramentorum ex nobis, secundum suorum proprietatem criminum, non ex nobis.

3. Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. Sic quippe in eis erat erga Magistrum suum pia charitas, ut tamen eos humana alterum de altero stimularet infirmitas. Nota quidem sibi erat cujusque conscientia; verumtamen quia proximi erat ignota, ita sibi unusquisque erat certus, ut incerti essent et in caeteris singuli, et in singulis caeteri.

4. Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. Quid dixerit, in sinu, paulo post ait, ubi dicit, supra pectus Jesu. Ipse est Joannes cujus est hoc Evangelium, sicut postea manifestat (Joan. XXI, 20-24). Erat enim eorum haec consuetudo qui sacras Litteras nobis ministrarunt, ut quando ab aliquo eorum divina narrabatur historia, cum ad seipsum veniret, tanquam de alio loqueretur; et sic se insereret ordini narrationis suae, tanquam rerum gestarum scriptor, non tanquam sui ipsius praedicator. Nam et hoc sanctus Matthaeus fecit, qui cum in textu narrationis suae venisset ad seipsum, Vidit, inquit, in telonio sedentem quemdam publicanum, nomine Matthaeum, et ait illi, Sequere me (Matth. IX, 9): non ait, Vidit me, et dixit mihi. Hoc fecit et beatus Moyses, ita de seipso tanquam de alio cuncta narravit, et ait: Dixit Dominus ad Moysen (Exod. VI, 1). Inusitatius apostolus Paulus, non in historia, ubi rerum gestarum suscipitur explicanda narratio, sed in Epistola hoc fecit. Nam utique de seipso ait: Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore, sive extra corpus, nescio; Deus scit), raptum hujusmodi usque in tertium coelum (II Cor. XII, 2). Quocirca quod etiam hic beatus Evangelista non ait, Eram recumbens in sinu Jesu, sed ait, Erat recumbens unus ex discipulis; nostrorum auctorum consuetudinem agnoscamus potius quam miremur. Quid enim deperit veritati, quando et res ipsa dicitur, et modo quodam dicendi jactantia devitatur? Hoc quippe narrabat quod ad ejus laudem maximam pertinebat.

5. Quid est autem, quem diligebat Jesus? Quasi alios non diligeret, de quibus idem ipse Joannes superius ait, In finem dilexit eos (Joan. XIII, 1). Et ipse Dominus, Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Id. XV, 13). Et quis enumeret omnia divinarum testimonia paginarum, quibus Dominus Jesus, non illius neque eorum quae tunc erant tantum, sed etiam post futurorum membrorum [PL35.1801] suorum, et totius Ecclesiae suae dilector ostenditur? Sed profecto latet hic aliquid, et pertinet ad sinum in quo recumbebat qui ista dicebat. Per sinum quippe quid significatur aliud quam secretum? Sed alius est opportunior locus, ubi nobis Dominus aliquid donet de hoc secreto, quantum sufficiat, dicere.

6. Innuit ergo Simon Petrus, et dicit ei. Notanda locutio est, dici aliquid non sonando, sed tantummodo innuendo: Innuit, inquit, et dicit; utique innuendo dicit. Si enim cogitando aliquid dicitur, sicut Scriptura loquitur, Dixerunt apud semetipsos (Sap. II, 1); quanto magis innuendo, ubi jam foras qualibuscumque signis promitur quod fuerat corde conceptum? Quid ergo dixit innuendo? Quid, nisi quod sequitur? Quis est de quo dicit? Haec verba Petrus innuit; quia non sono vocis, sed motu corporis dixit. Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu. Hic est utique pectoris sinus, sapientiae secretum. Dicit ei: Domine, quis est? Respondit Jesus: Ille est cui ego tinctum panem porrexero. Et cum tinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariotae. Et post panem, tunc introivit in illum satanas. Expressus est traditor, nudatae sunt latebrae tenebrarum. Bonum est quod accepit, sed malo suo accepit, quia male bonum malus accepit. Verum de isto pane tincto qui porrectus est ficto, et de his quae sequuntur, multa dicenda sunt: quibus necessarium est plus temporis, quam nunc habemus jam in istius fine sermonis.

TRACTATUS LXII. Ab eo quod scriptum est, Et cum tinxisset panem, dedit Judae; usque ad id, Nunc clarificatus est Filius hominis. Cap. XIII, V\. 26-31

1. Scio, charissimi, moveri posse nonnullos, sive pios ut requirant, sive impios ut reprehendant, quod posteaquam panem tinctum traditori suo Dominus dedit, intraverit in illum satanas. Sic enim scriptum est: Et cum tinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariotae; et post panem tunc introivit in illum satanas. Dicunt enim: Itane hoc meruit panis Christi porrectus de mensa Christi, ut post illum intraret in ejus discipulum satanas? Quibus respondemus, hinc nos potius doceri quam sit cavendum male accipere bonum. Multum quippe interest, non quid accipiat, sed quis accipiat; nec quale sit quod datur, sed qualis sit ipse cui datur. Nam et bona obsunt, et mala prosunt, sicut fuerint quibus dantur. Peccatum, inquit Apostolus, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 13). Ecce per bonum factum est malum, dum male accipitur bonum. Itemque ipse ait, »In magnitudine revelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur« (II Cor. XII, 7-9). Ecce per malum factum est bonum, dum bene accipitur malum. Quid ergo miraris si datus est Judae panis Christi, per quem manciparetur diabolo; [PL35.1802] cum videas e contrario datum Paulo angelum diaboli, per quem perficeretur in Christo? Ita et malo bonum obfuit, et malum bono profuit. Recordamini unde sit scriptum, Quicumque manducaverit panem, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27). Et de his erat sermo, cum hoc Apostolus diceret, qui Domini corpus velut alium cibum quemlibet indiscrete negligenterque sumebant. Hic ergo si corripitur qui non dijudicat, hoc est, non discernit a caeteris cibis Dominicum corpus; quo modo damnatur qui ad ejus mensam fingens amicum, accedit inimicus? Si reprehensione tangitur negligentia convivantis, qua poena percutitur venditor invitantis? Quid erat autem panis traditori datus, nisi demonstratio cui gratiae fuisset ingratus?

2. Intravit ergo post hunc panem satanas in Domini traditorem, ut sibi jam traditum plenius possideret, in quem prius intraverat ut deciperet. Neque enim non in illo erat quando perrexit ad Judaeos, et de pretio tradendi Domini pactus est, cum haec apertissime Lucas evangelista testetur et dicat: Intravit autem satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim; et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum (Luc. XXII, 3 et 4). Ecce ubi ostenditur quod jam intraverat satanas in Judam. Prius ergo intraverat, immittendo in cor ejus cogitationem qua traderet Christum: talis enim jam venerat ad coenandum. Nunc autem post panem intravit in eum, non ut adhuc alienum tentaret, sed ut proprium possideret.

3. Non autem, ut putant quidam negligenter legentes, tunc Judas Christi corpus accepit. Intelligendum est enim quod jam omnibus eis distribuerat Dominus Sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Judas erat, sicut sanctus Lucas evidentissime narrat (Ibid., 19-21): ac deinde ad hoc ventum est, ubi secundum narrationem Joannis apertissime Dominus per buccellam tinctam atque porrectam suum exprimit traditorem, fortassis per panis tinctionem illius significans fictionem. Non enim omnia quae tinguntur, abluuntur; sed ut inficiantur, nonnulla tinguntur. Si autem bonum aliquid hic significat tinctio, eidem bono ingratum non immerito est secuta damnatio.

4. Adhuc tamen Judae possesso, non a Domino, sed a diabolo, cum homini ingrato intrasset panis in ventrem, hostis in mentem: adhuc, inquam, tanti mali jam corde concepti plenus restabat effectus, cujus jam praecesserat damnandus affectus. Itaque cum Dominus panis vivus panem mortuo tradidisset, et panem tradendo panis traditorem ostendisset: Quod facis, inquit, fac citius. Non praecepit facinus; sed praedixit Judae malum, nobis bonum. Quid enim Judae pejus, et quid nobis melius quam traditus Christus, ab illo adversus illum, pro nobis praeter illum? Quod facis, fac citius. O verbum libentius parati, quam irati! o verbum non tam poenam exprimens proditoris, [PL35.1803] quam mercedem significans Redemptoris! Dixit enim, Quod facis, fac citius, non tam in perniciem perfidi saeviendo, quam ad salutem fidelium festinando; quia traditus est propter delicta nostra (Rom. IV, 25), et dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea (Ephes. V, 25). Unde et de seipso dicit Apostolus: Qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me (Galat. II, 20). Nisi ergo se traderet Christus, nemo traderet Christum. Quid habet Judas, nisi peccatum? Neque enim in tradendo Christo salutem nostram cogitavit, propter quam traditus est Christus, sed cogitavit pecuniae lucrum, et invenit animae detrimentum. Accepit mercedem quam voluit, sed nolenti est data quam meruit. Tradidit Judas Christum, tradidit Christus seipsum: ille agebat negotium suae venditionis, iste nostrae redemptionis. Quod facis, fac citius, non quia tu potes, sed quia hoc vult qui totum potest.

5. Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quia dicit ei Jesus, Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum; aut egenis ut aliquid daret. Habebat ergo et Dominus loculos, et a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus et aliis indigentibus tribuebat. Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ubi intelligeremus quod praecepit non cogitandum esse de crastino (Matth. VI, 34), non ad hoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae servetur a sanctis; sed ne Deo pro ista serviatur, et propter inopiae timorem justitia deseratur. Nam et Apostolus in posterum providens, ait: Si quis fidelis habet viduas, sufficienter tribuat eis, ut non gravetur Ecclesia, quo veris viduis sufficere possit (I Tim. V, 16).

6. Cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. Erat autem nox. Et ipse qui exivit, erat nox. Cum ergo exisset nox, ait Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis. Dies ergo diei eructavit verbum, id est, Christus discipulis fidelibus, ut audirent cum, et amarent sequendo; et nox nocti annuntiavit scientiam (Psal. XVIII, 3), id est, Judas Judaeis infidelibus, ut venirent ad eum, et apprehenderent persequendo. Sed jam hinc in sermonem Domini, qui factus est ad pios, antequam teneretur ab impiis, intentior flagitatur auditor; et ideo cum praecipitare non debet, sed differre potius disputator.

TRACTATUS LXIII. De eo quod Dominus ait, Nunc clarificatus est Filius hominis; usque ad id, Et continuo clarificabit eum. Cap. XIII, V\ V\. 31, 32

1. Intendamus mentis obtutum, et adjuvante Domino, Deum requiramus. Divini cantici vox est, Quaerite Deum, et vivet anima vestra (Psal. LXVIII, 33). Quaeramus inveniendum, quaeramus inventum. Ut inveniendus quaeratur, occultus est; ut inventus quaeratur, immensus est. Unde alibi dicitur, Quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Satiat enim quaerentem in quantum capit; et invenientem capaciorem facit ut rursus quaerat impleri, ubi plus capere [PL35.1804] coeperit. Non ergo ita dictum est, Quaerite faciem ejus semper, quemadmodum de quibusdam. Semper discentes, et ad scientiam veritatis nunquam pervenientes (II Tim. III, 7); sed potius sicut ille ait, Cum consummaverit homo, tunc incipit (Eccli. XVIII, 6): donec ad illam vitam veniamus, ubi sic impleamur, ut capaciores non efficiamur, quia ita perfecti erimus, ut jam non proficiamus. Tunc enim ostendetur nobis quod sufficit nobis. Hic autem semper quaeramus, et fructus inventionis non sit finis inquisitionis. Neque enim propterea non semper, quia hic tantum; sed ideo hic semper dicimus esse quaerendum, ne aliquando hic putemus ab inquisitione cessandum. Nam et de quibus dictum est, Semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes; hic sunt utique semper discentes; cum vero de hac vita exierint, jam non erunt discentes, sed, erroris sui mercedem recipientes. Sic enim dictum est, Semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes; tanquam diceretur, Semper ambulantes, et ad viam nunquam pervenientes. Nos autem semper ambulemus in via, donec eo veniamus quo ducit via; nusquam in ea remaneamus, donec perducat ubi maneamus: atque ita, et quaerendo tendimus, et inveniendo ad aliquid pervenimus, et ad id quod restat quaerendo et inveniendo transimus, quo usque ibi fiat finis quaerendi, ubi perfectioni non superest intentio proficiendi. Haec praelocutio, dilectissimi, intentam fecerit Charitatem vestram ad istum Domini sermonem, quem ad discipulos habuit ante passionem: profundus est enim, et utique ubi multum laboraturus est disputator, non remissus debet esse auditor.

2. Quid ergo ait Dominus posteaquam Judas exiit, ut citius faceret quod erat facturus, hoc est, Dominum traditurus? Quid ait dies, cum exisset nox? Quid ait Redemptor, cum exisset venditor? Nunc, inquit, clarificatus est Filius hominis. Quare nunc? Numquid quia exiit qui tradat, quia imminent qui teneant et occident? Itane nunc clarificatus est, quia prope est ut humilietur amplius: cui jam impendet ut alligetur, ut judicetur, ut condemnetur, ut irrideatur, ut crucifigatur, ut interimatur? Haeccine est clarificatio, an potius humiliatio? Nonne quando miracula faciebat, ait tamen de illo iste Joannes, Spiritus non erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus (Joan. VII, 39)? Tunc ergo nondum erat glorificatus, cum mortuos suscitaret; et nunc est glorificatus, cum mortuis propinquaret? nondum erat glorificatus faciens divina, et glorificatus est passurus humana? Mirum, si hoc Deus ille magister significabat et docebat his verbis. Altius est perscrutandum Altissimi dictum, qui se aliquantum manifestat ut inveniamus, et iterum occultat ut inquiramus, et de inventis ad invenienda tanquam passibus innitamur. Video hic aliquid quod praefiguret magnum aliquid. Exiit Judas, et clarificatus est Jesus; exiit filius perditionis, et clarificatus est Filius hominis. Ille quippe exierat, propter quem dictum erat eis, Et vos mundi estis, sed non omnes (Id. XIII, 10). Exeunte itaque immundo, omnes mundi remanserunt, et cum suo mundatore [PL35.1805] manserunt. Tale aliquid erit cum victus a Christo transierit hic mundus, et nemo in populo Christi remanebit immundus; cum zizaniis a tritico separatis, justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43). Hoc futurum praevidens Dominus, et nunc significatum esse contestans, discedente Juda tanquam zizaniis separatis, remanentibus tanquam tritico Apostolis sanctis, Nunc, inquit, clarificatus est Filius hominis: tanquam diceret, Ecce in illa mea clarificatione quod erit, ubi malorum nullus erit, ubi bonorum nullus perit. Sic autem non est dictum, Nunc significata est clarificatio Filii hominis; sed dictum est, Nunc clarificatus est Filius hominis: quemadmodum non est dictum, Petra significabat Christum; sed, Petra erat Christus (I Cor. X, 4). Nec dictum est, Bonum semen significabat filios regni, aut, zizania significabant filios maligni, sed dictum est, Bonum semen hi sunt filii regni; zizania autem, filii maligni (Matth. XIII, 38). Sicut ergo solet loqui Scriptura, res significantes tanquam illas quae significantur appellans; ita locutus est Dominus dicens, Nunc clarificatus est Filius hominis: posteaquam separato inde nequissimo, et secum remanentibus sanctis, significata est glorificatio ejus, quando separatis iniquis manebit in aeternitate cum sanctis.

3. Cum autem dixisset, Nunc clarificatus est Filius hominis; adjunxit, Et Deus clarificatus est in eo. Ipsa est enim clarificatio Filii hominis, ut Deus clarificetur in eo. Si enim non ipse in seipso, sed Deus in illo clarificatur, tunc illum Deus in se clarificat. Denique tanquam ista exponens, adjungit, et dicit: Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso. Hoc est, Si Deus clarificatus est in eo, quia non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum; et Deus clarificabit eum in semetipso, ut natura humana in qua est filius hominis, quae a Verbo aeterno suscepta est, etiam immortali aeternitate donetur. Et continuo, inquit, clarificabit eum. Resurrectionem scilicet suam, non sicut nostram in fine saeculi, sed continuo futuram hac attestatione praedicens. Ipsa est enim clarificatio, de qua Evangelista jam dixerat, quod paulo ante commemoravi, quia propterea nondum Spiritus datus erat illo novo modo in eis, quibus fuerat eo modo post resurrectionem credentibus dandus, quia Jesus nondum fuerat clarificatus: id est, nondum fuerat mortalitas immortalitate vestita, et in aeternam virtutem temporalis infirmitas commutata. Potest et de ista clarificatione dictum videri, Nunc clarificatus est Filius hominis; ut quod ait nunc, non ad imminentem passionem, sed ad vicinam resurrectionem pertinere credatur, tanquam fuerit factum quod erat tam proxime jam futurum. Hodie Dilectioni vestrae ista suffecerint; cum donaverit Dominus, de consequentibus disseremus.

TRACTATUS LXIV. In id quod Dominus dicit, Filioli, adhuc modicum vobiscum sum: quaeretis me, et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire; et vobis dico modo. Cap. XIII, V\ 33

[PL35.1806] 1. Advertenda est, charissimi, dominicorum verborum ordinata connexio. Cum enim superius dixisset, posteaquam Judas egressus est, et ab illa sanctorum etiam corporali conversatione sejunctus est, Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo: quod sive futurum regnum significans dixit, quando mali separabuntur a bonis, sive quod ejus resurrectio tunc futura esset, id est, differenda non esset, sicut in finem saeculi nostra differtur: ac deinde addidisset, Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum, quod sine ulla ambiguitate de sua resurrectione continuo futura testatus est: adjecit, atque ait, Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Ne putarent ergo quod sic eum clarificaturus esset Deus, ut non eis conjungeretur ulterius ea conversatione qua in terra est; Adhuc modicum, inquit, vobiscum sum: tanquam diceret, Continuo quidem resurrectione clarificabor; non tamen continuo ascensurus in coelum, sed adhuc modicum vobiscum sum. Sicut enim scriptum est in Actibus Apostolorum, fecit cum eis post resurrectionem quadraginta dies intrans et exiens, manducans et bibens (Act. I, 3): non quidem habens esuriendi ac sitiendi egestatem, sed usque ad ista carnis insinuans veritatem, quae cibandi ac potandi jam non habebat necessitatem, sed potestatem. Hos ergo quadraginta dies significavit dicendo, Adhuc modicum vobiscum sum, an aliquid aliud? Potest enim et sic intelligi, Adhuc modicum vobiscum sum, Adhuc, sicut vos, in hac infirmitate carnis etiam ipse sum, donec scilicet moreretur atque resurgeret: quia posteaquam resurrexit, cum illis quidem fuit diebus, ut dictum est, quadraginta exhibitione corporalis praesentiae; sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanae.

2. Est et alia divina praesentia sensibus ignota mortalibus, de qua item dicit: Ecce ego vobiscum sum, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Hoc certe non est, Adhuc modicum vobiscum sum: non enim modicum est usque ad consummationem saeculi. Aut si et hoc modicum est (volat enim aetas, et in oculis Dei mille anni sicut dies unus, aut sicut vigilia in nocte [Psal. LXXXIX, 4], non tamen hoc significare voluisse credendus est nunc, quandoquidem secutus adjunxit, Quaeretis me, et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire. Utique post hoc modicum quo vobiscum sum, Quaeretis me, et quo ego vado, vos non potestis venire. Numquid post consummationem saeculi, quo ipse vadit, venire non poterunt? Et ubi est quod aliquanto post in hoc ipso sermone dicturus est: Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVII, 24)? Non ergo de illa sua cum suis praesentia, qua cum illis est usque ad consummationem saeculi, nunc locutus est, ubi ait, Adhuc modicum vobiscum sum: sed vel de infirmitate mortali, qua cum illis erat usque ad passionem suam; aut de praesentia corporali, qua [PL35.1807] cum illis futurus erat usque ad ascensionem suam. Quodlibet horum quis eligat, cum fide non litigat.

3. Ne cui autem videatur abhorrere iste sensus a vero, quo dicimus Dominum mortalis carnis communionem, in qua cum discipulis usque ad passionem fuit, significare potuisse dicendo, Adhuc modicum vobiscum sum; apud alium quoque evangelistam post resurrectionem verba ejus attendat, ubi ait, Haec locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV, 44): quasi tunc non erat cum ipsis simul assistentibus, videntibus, tangentibus, colloquentibus. Quid est ergo, cum adhuc essem vobiscum, nisi, cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et vos? Tunc enim quidem in eadem carne resuscitatus erat; sed cum illis in eadem mortalitate jam non erat. Quapropter sicut ibi jam immortalitate carnis indutus veraciter ait, cum adhuc essem vobiscum; ubi nihil aliud intelligere possumus, nisi, cum adhuc essem in carnis mortalitate vobiscum: ita et hic non absurde dixisse intelligitur, Adhuc modicum vobiscum sum, tanquam diceret, adhuc modicum sicut vos estis, mortalis sum ego. Ergo sequentia videamus.

4. Quaeretis me, et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. Hoc est, modo non potestis. Judaeis autem cum hoc diceret, non addidit modo. Isti itaque venire non poterant tunc quo ille ibat, sed poterant postea: nam hoc apostolo Petro apertissime paulo post ait. Cum enim dixisset ille, Domine, quo vadis? respondit ei, Quo ego vado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea (Joan. XIII, 36). Sed hoc quid sit, non negligenter est praetereundum. Quo enim sequi tunc non poterant discipuli Dominum, sed postea poterant? Si dixerimus ad mortem: homini nato quod invenitur tempus, quo ad moriendum non sit idoneus; quandoquidem talis est in corpore corruptibili hominum sors, ut non sit in ea facilior vita quam mors? Non igitur adhuc minus idonei erant sequi Dominum ad mortem, sed minus idonei erant sequi Dominum ad vitam quae non habet mortem. Illo quippe ibat Dominus, ut surgens a mortuis jam non moreretur, et mors ei ultra non dominaretur (Rom. VI, 9). Moriturum quippe Dominum pro justitia quomodo jam fuerant secuturi, adhuc martyrio non maturi? Aut iturum Dominum ad immortalitatem carnis, quomodo jam fuerant secuturi, quandolibet morituri, sed in saeculi fine resurrecturi? Aut iturum Dominum ad sinum Patris, nec relicturum eos, unde nec recessit cum venisset ad eos, quomodo jam fuerant secuturi; cum esse nemo possit in illa felicitate nisi perfectus in charitate? Ideoque docens quomodo idonei esse possint pergere quo ille antecedebat, Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 34). Hi sunt gressus quibus sequendus est Christus: sed de his sermo uberior in aliud tempus est differendus.

पाठकों की प्रतिक्रियाएँ

टिप्पणियाँ

Fons: Patrologia Latina, t. 35, coll. 1790-1807 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
उपयोगकर्ता द्वारा प्रकाशित: Rodion Vlasov
पृष्ठ निर्माण तिथि: 2026-11-22, अद्यतन: 2026-11-22