Dilectissimo et desiderantissimo fratri et compresbytero CASULANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Nescio unde sit factum, ut primis tuis litteris meas non redderem: non tamen contemptu id me fecisse scio. Nam et studiis tuis et ipso sermone delector, teque in ista aetate juvenili proficere in verbo Dei et abundare ad aedificationem Ecclesiae, et opto et exhortor. Nunc vero scriptis tuis alteris sumptis, quibus tibi tandem aliquando responderi jure charitatis, in qua unum sumus, fraterno et aequissimo flagitas, differendum tuae dilectionis ulterius desiderium non putavi, et inter arctissimas occupationes meas suscepi isto me debito apud te absolvere.

2. Quod ergo me consulis, utrum liceat sabbato jejunare: respondeo, si nullo modo liceret, profecto quadraginta continuos dies nec Moyses, nec Elias, nec ipse Dominus jejunasset. Verum ista ratione concluditur, etiam dominico die non illicitum esse jejunium. Et quisquis tamen hunc diem jejunio decernendum putaverit, sicut quidam jejunantes sabbatum observant, non parvo scandalo erit Ecclesiae, nec immerito. In his enim rebus de quibus nihil certi statuit Scriptura divina, mos populi Dei, vel instituta majorum pro lege tenenda sunt. De quibus si disputare [PL33.137] voluerimus, et ex aliorum consuetudine alios improbare, orietur interminata luctatio, quae labore sermocinationis cum certa documenta nulla veritatis insinuet, utique cavendum est, ne tempestate contentionis serenitatem charitatis obnubilet. Quod periculum vitare neglexit, cujus mihi prolixam disputationem, ut ei responderem, cum tuis prioribus litteris existimasti esse mittendam.

CAPUT II

3. Non autem usque adeo mihi spatia temporum larga sunt, ut ea refellendis singulis sententiis ejus impendam, quae aliis operibus magis urgentibus explicandis habeo necessaria. Sed eo quo te mihi in tuis epistolis ostendis ingenio, quod in te donum Dei admodum diligo, eumdem sermonem cujusdam, ut scribis, Urbici, paulo diligentius ipse considera, et videbis eum pene universam Ecclesiam Christi, ab ortu solis usque ad occasum, verbis injuriosissimis nequaquam lacerare timuisse. Nec dixerim pene universam, sed plane universam. Nam neque ipsis, quorum consuetudinem sibi videtur defendere, invenitur pepercisse Romanis; sed quomodo in eos quoque redundet conviciorum ejus impetus nescit, quoniam non advertit. Nam cum ei argumenta deficiunt, quibus probet sabbato jejunandum, in luxurias epularum et temulenta convivia et nequissimas ebrietates insultabundus invehitur, quasi non jejunare, hoc sit inebriari. Quod si hoc est, quid ergo prodest Romanis sabbato jejunare? quandoquidem aliis diebus quibus non jejunant, necesse est eos, secundum disputationem hujus, ebriosos et ventricolas judicari. Porro, si aliud est gravare corda in crapula et ebrietate, quod semper est malum, aliud est autem modestia et temperantia custodita relaxare jejunium, quod certe cum fit die dominico, reprehensorem non habet christianum; prandia prius sanctorum a voracitate et ebriositate ventricolarum iste discernat, ne Romanos ipsos quando non jejunant ventricolas faciat, et tunc inquirat, non utrum liceat inebriari sabbato, quod nec die dominico licet; sed utrum nec sabbato jejunandum sit, sicut dominico non solet.

4. Quod utinam sic quaereret, aut sic affirmaret, ut toto terrarum orbe diffusam, exceptis Romanis et adhuc paucis Occidentalibus, apertissime non blasphemaret Ecclesiam. Nunc vero quis ferat per omnes orientales, et multos etiam occidentales populos christianos de tot tantisque famulis famulabusque Christi, sabbato sobrie modesteque prandentibus, ab isto dici quod in carne sint, et Deo placere non possint, et quod de illis sit scriptum, Recedant iniqui a me, viam eorum nosse nolo; et quod sint ventricolae, Judaeam Ecclesiae praeponentes, et ancillae filios; et lege non justa, sed voluptaria, consulentes ventri, non disciplinae succumbentes; et quod caro sint, et mortem sapiant, et caetera hujusmodi: quae si de uno [PL33.138] quopiam Dei famulo diceret, quis eum audire, quis non devitare deberet? Cum vero his opprobriis atque maledictis insectatur Ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem et die sabbati pene ubique prandentem, admoneo quisquis est, ut sese cohibeat. Nam cujus me nomen ignorare voluisti, profecto de illo me judicare noluisti.

CAPUT III

5. Filius hominis, inquit, sabbati Dominus est: in quo maxime, bene, quam male facere licet (Matth. XII, 8-12). Si ergo male facimus, quando prandemus; nullo die dominico bene vivimus. Quod autem fatetur Apostolus sabbato manducasse, et dicit, ut tunc jejunaretur temporis non fuisse, propter quod ait Dominus, Venient dies ut auferatur sponsus ab eis, et tunc jejunabunt filii sponsi (Id. IX, 15), quia tempus gaudii, et tempus est luctus (Eccle. III, 4), primum attendere debuit, quod illic Dominus de jejunio, non de sabbati jejunio loquebatur. Deinde cum vult intelligi luctum jejunio, cibo gaudium deputandum, cur non cogitat, quidquid est illud quod significare Deus voluit in eo quod scriptum est, eum die septimo requievisse ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2), non ibi luctum significatum fuisse, sed gaudium? Nisi forte dicturus est, in illa requie Dei et sanctificatione sabbati gaudium Judaeis, luctum significatum esse Christianis. Et tamen nec quando sanctificavit Deus diem septimum, quia in illo requievit ab omnibus operibus suis, aliquid de jejunio vel prandio sabbati expressit; nec cum postea populo Hebraeo de ipsius diei observatione mandavit, aliquid de alimentis vel sumendis vel non sumendis locutus est. Vacatio tantum homini a suis, vel a servilibus operibus imperatur: quam prior populus in umbra accipiens futurorum, sic vacavit ab operibus, quemadmodum nunc Judaeos vacare conspicimus; non, ut putatur, Judaeis carnalibus non recte intelligentibus quod recte intelligunt Christiani. Neque enim melius hoc intelligimus quam Prophetae, qui tamen eo tempore, quo ita fieri oportuit, servaverunt hanc sabbati vacationem, quam Judaei putant adhuc esse servandam. Unde illud est, quod lapidare Deus hominem jussit, qui sabbato ligna collegerat (Num. XV, 35); nusquam autem legimus lapidatum, vel aliquo dignum supplicio judicatum, sive jejunantem sabbato, sive prandentem. Quid tamen horum duorum quieti conveniat, quid labori, iste ipse viderit, qui gaudium manducantibus, luctum jejunantibus deputavit, vel a Domino deputari intellexit, ubi de jejunio respondens ait: Non possunt lugere filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus (Matth. IX, 15).

6. Quod autem propterea dicit sabbato Apostolos manducasse, quia nondum erat tempus ut sabbato jejunarent; quod scilicet veterum traditio prohibebat: numquid ergo jam erat tempus ut sabbato non vacarent? Nonne et hoc traditio veterum prohibebat, et vacare cogebat? et tamen eo ipso sabbati die, quo Christi legimus manducasse discipulos, vulserunt utique spicas (Id. XII, 1); quod sabbato non licebat, quia veterum traditio prohibebat. Videat igitur ne [PL33.139] forte congruentius ei respondeatur ideo Dominum die illo a discipulis haec duo fieri voluisse; unum de spicis vellendis, alterum de alimentis sumendis; ut illud esset adversus eos qui sabbato volunt vacare, hoc autem adversus eos qui cogunt sabbato jejunare: cum illud mutato tempore jam superstitiosum esse significasset, hoc autem utroque tempore liberum esse voluisset. Neque id confirmando dixerim, sed quid ei multo aptius, quam sunt ea quae loquitur, responderi possit ostenderim.

CAPUT IV

7. Quomodo, inquit, non cum Pharisaeo damnabimur, bis in sabbato jejunantes? tanquam Pharisaeus ideo damnetur, quia bis in sabbato jejunabat, et non quia super Publicanum se tumidus extollebat (Luc. XVIII, 11, 12). Potest autem iste dicere etiam illos, qui omnium fructuum suorum decimas dant pauperibus, cum Pharisaeo damnari, quia hoc quoque ille inter sua opera praedicabat; quod cupimus a multis fieri christianis, et vix paucissimos invenimus: aut vero qui non fuerit injustus, adulter et raptor, cum Pharisaeo damnabitur; quia ille se talem non esse jactabat; quod certe quisquis sentit, insanit. Porro si haec sine dubio bona, quae sibi Pharisaeus inesse commemorabat, non habenda sunt cum superbiente jactantia quae in illo apparebat; sed tamen habenda sunt cum pietate humili quae in illo non erat: sic et bis in sabbato jejunare, in homine qualis fuerat ille Pharisaeus, infructuosum est; in homine autem humiliter fideli, vel fideliter humili, religiosum est: quamvis evangelica Scriptura non dixerit damnatum Pharisaeum, sed magis justificatum dixit Publicanum.

8. Verum si hoc modo putat iste intelligendum quod ait Dominus, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabilis in regnum coelorum (Matth. V, 21), et nisi amplius quam bis in sabbato jejunemus, hoc praecepto non possimus implere; bene quod septem dies sunt qui volumine temporum per sua vestigia revocantur. Cum ergo ex his biduum quisque detraxerit, ne sabbato dominicoque jejunet, remanent dies quinque in quibus Pharisaeum superare possit bis in sabbato jejunantem. Puto enim quod si ter in sabbato quis jejunat, jam superat Pharisaeum, qui bis in sabbato jejunabat. Quod si et quater, vel etiam ut nullus dierum, excepto sabbato et dominico, praetermittatur, in hebdomade quinquies jejunetur, quod multi tota vita sua faciunt, maxime in monasteriis constituti; non solum Pharisaeus qui bis in sabbato jejunabat, verum etiam christianus qui quarta et sexta et ipso sabbato jejunare consuevit, quod frequenter Romana plebs facit, in labore jejunii superabitur: et tamen nescio quis iste, ut dicis, Urbicus disputator, etiamsi quis quinque continuis praeter sabbatum et dominicum diebus ita jejunet, ut nullo die omnino reficiat corpus, eum carnalem vocat, quasi cibus et potus caeteris diebus non pertineat ad carnem; [PL33.140] et ventricolam judicat, quasi solius sabbati prandium descendat in ventrem.

CAPUT V

9. Huic sane non sufficit quod ad vincendum Pharisaeum jam sufficit, ut ter in sabbato jejunetur; sed excepto dominico sex caeteris diebus ita jejunare compellit, ut dicat: Antiqua remota labe, duo in carne una, Christi jam sub disciplina manentes, non debent cum filiis sine lege et cum principibus Sodomorum, et cum plebe Gomorrhae sabbatorum voluptaria convivia exercere; sed cum sanctimoniae incolis ac Deo devotis solemni et ecclesiastico jure magis ac magis legitime jejunare, ut sex dierum vel levis error, jejunii, orationis et eleemosynae fontibus abluatur, quo possimus dominica alogia refecti omnes aequali corde digne cantare: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem. Ista dicens et a frequentia jejunandi solum diem dominicum excipiens, non tantum Orientis et Occidentis populos christianos, in quibus sabbato nemo jejunat; verum et ipsam Romanam Ecclesiam improvidus et incautus accusat. Cum enim dicit, sub disciplina Christi manentes, non debere cum filiis sine lege, cum principibus Sodomae, cum plebe Gomorrhae voluptaria sabbatorum exercere convivia, sed cum sanctimoniae incolis ac Deo devotis, solemni et ecclesiastico jure magis ac magis legitime jejunare; ac deinde definiens quid sit legitime jejunare, subjungit et dicit, ut sex dierum vel levis error, jejunii, orationis et eleemosynae fontibus abluatur: profecto eos qui minus quam sex diebus in hebdomade jejunant, non putat legitime exercere jejunium, nec Deo esse devotos, nec maculas erroris, quae de ista mortalitate contrahuntur, abluere. Videant ergo Romani quid agant, quia etiam ipsi nimium contumeliose hujus disputatione tractantur; apud quos omnibus istis sex diebus, praeter paucissimos clericos aut monachos, quotusquisque invenitur, qui frequentet quotidiana jejunia? maxime quia ibi jejunandum quinta sabbati non videtur.

10. Deinde quaero: si uniuscujusque diei vel levis error ipsius diei jejunio solvitur vel abluitur; sic enim dicit, ut sex dierum vel levis error, jejunii quoque fontibus abluatur; quid faciemus de illo errore qui subrepserit dominico die, in quo scandalum est jejunare? Aut si die ipso nullus Christianis error obrepit, videat homo iste qui ventricolas tanquam magnus jejunator accusat, quantum honoris et utilitatis ventribus tribuat, si tunc non erratur, quando prandetur. An forte in jejunio sabbati tantum bonum constituit, ut aliorum sex dierum, hoc est, ipsius etiam dominici vel levem, sicut dicit, errorem, solum jejunium sabbati possit abolere, et solo ipso die non erretur, quo toto utique jejunatur? Quid est ergo quod diem dominicum sabbato, velut christiano jure, praeponit? Ecce secundum ipsum dies sabbati multo sanctior invenitur, in quo et non erratur, cum ejus toto spatio jejunatur, et eodem jejunio sex caeterorum dierum, ac per hoc ipsius dominici error abluitur: puto quod tibi non placet ista praesumptio.

11. Jamvero cum se hominem spiritualem videri velit, et tanquam carnales, pransores sabbati accuset, [PL33.141] attende quemadmodum dominici diei non parco prandio reficiatur, sed alogia delectetur. Quid est autem alogia, quod verbum ex graeca lingua usurpatum est, nisi cum epulis indulgetur, ut a rationis tramite devietur? Unde animalia ratione carentia dicuntur aloga, quibus similes sunt ventri dediti: propter quod, immoderatum convivium, quo mens, in qua ratio dominatur, ingurgitatione vescendi ac bibendi quodammodo obruitur, alogia nuncupatur. Insuper etiam propter cibum ac potum, non mentis, sed ventris alogia diei dominici dicit esse cantandum: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem. O virum spiritualem! o carnalium reprehensorem! o magnum jejunatorem, et non ventricultorem! Ecce qui nos admonet ne lege ventris legem Domini corrumpamus, ne panem coeli vendamus esca terrena, et adjungit: Quia esca Adam paradiso periit, esca Esau primatum amisit. Ecce qui dicit: Est enim Satanae usitata calumnia, tentatio ventris, qui modicum suadet ut auferat totum. Et horum, inquit, interpretatio praeceptorum ventricolas minus incurvat.

12. Nonne his verbis suis id agere videtur, ut etiam die dominico jejunetur? Alioquin sanctior erit sabbati dies, quo Dominus in monumento requievit, quam dominicus, quo a mortuis resurrexit. Sanctius est enim profecto sabbatum, si secundum verba hujus, in sabbato per jejunium peccatum omne vitatur, et quod diebus aliis contractum est, aboletur: in dominico autem per escam ventris tentatio non cavetur, et diabolicae calumniae locus datur, et paradiso peritur, et primatus amittitur. Quid ergo est, quod rursus sibi ipse contrarius admonet, ut non prandio modesto, sobrio, christiano, reficiamur dominico die, sed in alogia laetantes plaudentesque cantemus: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem? Nempe si tunc non erramus, quando jejunamus, et aliorum sex dierum errores tunc abluimus, cum sabbato jejunamus; nullus erit die dominico deterior, nullus sabbato melior. Crede, dilectissime frater, nemo legem, sicut iste, intelligit, nisi qui non intelligit. Si enim Adam non cibus, sed prohibitus cibus perdidit (Gen. III, 6), et Esau nepotem sancti Abrahae non esca, sed usque ad contemptum sacramenti quod in primatu suo habuit, concupita esca damnavit (Gen. XXV, 33, 34): sic a sanctis et fidelibus pie prandetur, quemadmodum a sacrilegis et incredulis impie jejunatur. Praeponitur autem dies dominicus sabbato fide resurrectionis, non consuetudine refectionis, aut etiam vinolentae licentia cantionis.

CAP. VI

13. Moyses, inquit, quadraginta diebus panem non manducavit, nec bibit aquam. Cur autem hoc dixerit, subjungit atque ait: Ecce Moyses amicus Dei, nubis inquilinus, delator Legis, et populi dux, ter bina sabbata jejunio celebrans non offensam, sed meritum collocavit. Numquid attendit quid hinc possit consequenter opponi? Quia utique si Moysi jejunantis propterea ponit exemplum, quoniam in illis quadraginta diebus ter bina, sicut loquitur, sabbata jejunavit, et ex hoc vult persuadere ut sabbato jejunetur; ex [PL33.142] hoc ergo persuadeat ut et dominico jejunetur, quia in illis quadraginta diebus nihilominus Moyses ter binos dominicos jejunavit. Sed addit ac dicit, Et adhuc cum Christo dominicus dies imminenti Ecclesiae servabatur. quod cur dixerit, nescio. Si enim propterea quia multo magis jejunandum est, posteaquam venit cum Christo dominicus dies; ergo, quod absit, etiam ipso dominico jejunetur. Si autem timuit ne propter dierum quadraginta jejunium objiceretur etiam dominico jejunandum, et ideo addidit quod adhuc cum Christo imminenti Ecclesiae dies dominicus servabatur, ut videlicet ea causa intelligatur jejunasse Moyses etiam die qui sequitur sabbatum, quia nondum venerat Christus, per quem factus est ipse dies dominicus, quo non expediat jejunari; cur ipse Christus quadraginta diebus similiter jejunavit? cur non in illis diebus quadraginta, ter binis qui sequebantur sabbatum, jejunium solvit, ut jam dominici diei prandium commendaret etiam ante resurrectionem suam, sicut sanguinem suum potandum dedit ante passionem? Vides certe dierum quadraginta jejunium, quod iste commemorat, sic ad rem non pertinere ut sabbato jejunemus, quomodo ad rem non pertinet ut dominico jejunemus.

14. Prorsus non attendit, quid ei de die dominico possit opponi, quando sicut accusanda sunt ebriosa convivia, et omnis vorax ac temulenta luxuries, sic accusat prandia sabbatorum, cum possint et ipsa esse modestorum atque sobriorum. Et ideo non est illi ad singula respondendum, quoniam pro sabbati prandio vitia luxuriae reprehendendo, eadem atque eadem saepe dicit; aliud non inveniendo quod dicat, nisi quod inaniter et ad rem non pertinens dicit. Utrum non sit sabbato jejunandum quaeritur, non utrum sabbato non sit luxuriandum; quod nec dominico faciunt qui Deum timent, quamvis in illo utique non jejunent. Quis autem diceret quod iste ausus est dicere? Quomodo, inquit, pro nobis, aut per nos rata erunt Deo, aut digna, quae nos sanctificata die ad peccatum cogant? Sanctificatam diem sabbati confitetur, et ad peccatum dicit cogi homines, quia prandetur. Ac per hoc secundum istum, aut dies dominicus sanctificatus non est, et incipit esse sabbatum melius; aut si est et dominicus dies sanctificatus, ad peccatum cogimur, quia prandemus.

CAP. VII

15. Et conatur testimoniis probare divinis sabbato jejunandum: sed unde hoc probet omnino non invenit. Manducavit, inquit, et bibit Jacob vinum, et satiatus est, et recessit a Deo salutari suo, et ceciderunt una die viginti tria millia (Exod. XXXII, 6, 8, 28): quasi dictum sit, Prandit sabbato Jacob, et recessit a Deo salutari suo. Et Apostolus quando commemoravit cecidisse tot millia, non ait: Neque prandeamus sabbato, sicut illi pranderunt; sed ait: Neque fornicemur, sicut quidam eorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Quid sibi etiam vult quod ait: Sedit autem populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere? (I Cor. X, 8, 7.) Posuit quidem et Apostolus hoc testimonium, sed ut a servitute idolorum, non a sabbati prandio prohiberet. Sabbato [PL33.143] autem illud factum esse, iste non probat, sed ut libitum est suspicatur. Sicut autem fieri potest ut jejunetur, et cum jejunium solvitur, si quis ebriosus est, tunc inebrietur; ita fieri potest ut non jejunetur, et si temperantes sunt homines, modestissime prandeatur. Quid est ergo quod sabbati volens persuadere jejunium, adhibet Apostolum testem dicentem, Nolite inebriari vino, in quo est omnis luxuria (Eph. V, 18); quasi diceret: Nolite prandere sabbato, quia ibi est omnis luxuria. Sicut autem hoc praeceptum apostolicum ne inebrientur vino, in quo est omnis luxuria, observatur a christianis Deum timentibus, quando prandetur die dominico, ita observatur quando prandetur et sabbato.

16. Ut expressius, inquit, errantibus contradicam, nemo jejunio Deum, etsi non promeretur, offendit; porro et non offendere promereri est. Quis hoc diceret, nisi qui nollet considerare quid diceret? Ergo Pagani quando jejunant, non ideo magis offendunt Deum: aut si de christianis voluit quod dixit intelligi, quis non Deum offendet, si velit cum scandalo totius quae ubique dilatatur Ecclesiae, die dominico jejunare? Deinde subjicit testimonia de Scripturis ad causam quam suscepit nihil valentia. Jejunio, inquit, Elias paradiso donatus in corpore regnat: quasi jejunium non praedicent qui sabbato non jejunant, sicut jejunium praedicant, qui tamen die dominico non jejunant; aut Elias eo tempore jejunaverit, quo populus Dei etiam sabbato jejunabat. Quod autem respondimus de quadraginta diebus jejunii Moysi, hoc deputa esse responsum et de quadraginta diebus Eliae. Jejunio, inquit, Daniel leonum siccam rabiem illaesus evasit: quasi legerit quod sabbato jejunaverit, aut etiam cum ipsis leonibus sabbato fuerit; ubi tamen legimus quod et pranderit. Jejunio, inquit, trium fida germanitas ignibus coruscanti carceri dominata, rogi hospitio susceptum Dominum adoravit. Haec exempla sanctorum, nec ad persuadendum cujuscumque diei jejunium valent; quanto minus sabbati? Quandoquidem non solum non legitur tres viros sabbato fuisse missos in caminum ignis ardentem; sed ne illud quidem legitur, tamdiu illic eos fuisse ut possit quisquam dicere eos jejunasse, imo vero vix unius horae spatium est, quo eorum confessio hymnusque cantatur: nec amplius inter illas flammas innoxias deambulaverunt, quam canticum illud terminaverunt. Nisi forte ab isto etiam unius horae spatium jejunio deputatur. Quod si ita est, non habet quod succenseat pransoribus sabbati: usque ad horam enim prandii, multo quam in illo camino prolixius jejunatur.

17. Adhibet et illud Apostoli testimonium, ubi ait: Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17); et regnum Dei, Ecclesiam vult intelligi, in qua Deus regnat. Obsecro te, numquid hoc agebat Apostolus, cum ista loqueretur, ut sabbato a christianis jejunaretur? Sed nec de ipso cujuscumque diei jejunio loquebatur, cum haec diceret. Dictum est enim adversus eos qui, more Judaeorum, secundum veterem Legem in observatione quorumdam ciborum putabant esse munditiam, et ad [PL33.144] eorum fratrum admonitionem, per quorum escam et potum indifferenter acceptum scandalizabantur infirmi. Ideo cum dixisset: Noli illum in esca tua perdere, pro quo Christus mortuus est (Ibid., 15); et, Non ergo blasphemetur bonum nostrum (Ibid., 16); tunc adjunxit: Non enim est regnum Dei esca et potus. Nam sicut iste verba haec Apostoli intelligit, ut regnum Dei, quod est Ecclesia, non sit in esca et potu, sed in jejunio; non dico, sabbatis jejunare, sed nunquam omnino cibum ac potum sumere deberemus, ne de isto Dei regno unquam recederemus. Puto autem quia isto confitente, aliquanto religiosius die dominico ad Ecclesiam pertinemus, quando tamen et ipso concedente prandemus.

CAP. VIII

18. Cur, inquit, sacrificium potiori Domino charum murmuramus offerre, quod spiritus desiderat et angelus laudat? deinde adjungit angeli testimonium dicentis: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna (Tob. XII, 8). Quid dixerit, potiori Domino, nescio, nisi forte scriptor erravit, et te fugit, ut quod mihi legendum misisti non emendares. Sacrificium ergo Domino charum, jejunium vult intelligi, quasi de jejunio versetur haec quaestio, et non de jejunio sabbati. Neque enim dominicus dies sine sacrificio, quod Deo charum est, peragitur, quia non jejunatur. Sequitur adhuc et ingerit testimonia a causa, quam defendendam suscepit, penitus aliena. Immola, inquit, Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14); et istam vocem divini psalmi volens ad quod agitur nescio quomodo connectere: Utique, inquit, non sanguinis aut ebrietatis convivium, quo non laudes debitae Deo, sed blasphemiae diabolo suffragante silvescunt. O improvidam praesumptionem! Non ergo immolatur sacrificium laudis dominico die, quia non jejunatur; sed agitur ebrietatis convivium, et blasphemiae diabolo suffragante silvescunt. Quod si nefas est dicere; intelligat non jejunium significari in eo quod scriptum est: Immola Deo sacrificium laudis. Jejunium quippe certis diebus, et maxime festis non agitur. Sacrificium vero laudis ab Ecclesia toto orbe diffusa diebus omnibus immolatur. Alioquin quod nullus, non dico christianus, sed nec insanus dicere auderet, dies illi quinquaginta post Pascha usque ad Pentecosten quibus non jejunatur, erunt secundum istum a sacrificio laudis alieni, quibus tantummodo diebus in multis ecclesiis, in omnibus autem maxime cantatur Alleluia; quam vocem laudis esse nullus christianus, quamlibet imperitus, ignorat.

19. Confitetur tamen etiam ipso die dominico non in ebrietate, sed in jucunditate pranderi, cum dicit debere nos ex Judaeis et Gentibus multos christianos nomine, fide paucos electos, vespertino sabbatorum incenso, pro pecudum victimis jejunium Deo placitum laudibus immolare, cujus fervore cremata deficiant opera delictorum. Et mane, inquit, exaudiat nos a nobis auditus, et erunt nobis domus ad manducandum et bibendum, non in ebrietate, sed in jucunditate, dominica celebritate perfecta. Tunc ergo eulogia, non ut superius ait, alogia celebratur. Sed quid eum offendit sabbati dies, quem Dominus sanctificavit, ignoro, ut [PL33.145] in eo non putet posse manducari et bibi cum tali jucunditate quae careat ebrietate; cum sic ante sabbatum jejunare possimus, quomodo dicit ante dominicum sabbato jejunandum: an continuo biduo pranderi nefas esse arbitratur? Videat ergo quanta afficiat contumelia ipsam quoque Romanam Ecclesiam, ubi et his hebdomadibus, in quibus quarta et sexta et sabbato jejunatur, tribus tamen diebus continuis, dominico scilicet ac deinde secunda et tertia prandetur.

20. Ovium vitam certum est, inquit, arbitrio pendere pastorum: sed »Vae qui dicunt quod bonum malum, et tenebras lucem, et lucem tenebras, et amarum dulce, et dulce amarum« (Isai. V, 20). Quid sibi velint haec verba ejus, non satis intelligo. Si enim haec, ut scribis, sic Urbicus dicit; in Urbe plebs pendens ex pastoris arbitrio cum episcopo suo jejunat sabbato. Si autem sic ad te ista scripsit, quia in epistola tua et ipse quiddam tale scripsisti; non tibi persuadeat urbem christianam sic laudare sabbato jejunantem, ut cogaris orbem christianum damnare prandentem. Cum enim dicit: Vae qui dicunt quod bonum malum, et tenebras lucem, et lucem tenebras, et amarum dulce, et dulce amarum, jejunium sabbati volens intelligi bonum et lucem et dulce, prandium vero, malum et tenebras et amarum; quis eum dubitat in omnibus christianis sabbato prandentibus universum orbem damnare terrarum? Nec se ipse respicit, nec quid dicat attendit, ut scriptis suis ab ista praecipiti cohibeatur audacia. Continuo quippe subjunxit, Nemo ergo vos judicet in esca aut in potu (Coloss. II, 16): quod ipse utique facit, qui sabbato sumentes escam potumque sic arguit. Quantum erat, ut hinc ei veniret in mentem etiam illud quod idem apostolus alibi dicit: Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet? (Rom. XIV, 3.) Istum modum, hoc temperamentum, quo scandala devitaret, inter jejunantes sabbato et manducantes teneret, ut et ipsum non manducantem manducans quisque non sperneret, et ipse non manducans manducantem non judicaret.

CAPUT IX

21. Petrus etiam, inquit, Apostolorum caput, coeli janitor, et Ecclesiae fundamentum, exstincto Simone qui diaboli fuerat nonnisi jejunio vincendi figura, idipsum Romanos edocuit, quorum fides annuntiatur universo orbi terrarum. Numquid ergo caeteri Apostoli prandere Christianos contra Petrum docuerunt in universo orbe terrarum? Sicut itaque inter se vixerunt concorditer Petrus et condiscipuli ejus, sic inter se concorditer vivant sabbato jejunantes quos plantavit Petrus, et sabbato prandentes quos plantaverunt condiscipuli ejus. Est quidem et haec opinio plurimorum, quamvis eam perhibeant esse falsam plerique Romani, quod apostolus Petrus cum Simone mago die dominico certaturus, propter ipsum magnae tentationis periculum, pridie cum ejusdem urbis Ecclesia jejunaverit, et consecuto tam prospero gloriosoque successu, [PL33.146] eumdem morem tenuerit, eumque imitatae sint nonnullae Occidentis Ecclesiae. Sed si, ut iste dicit, Simon magus figura erat diaboli, non plane sabbatarius aut dominicarius, sed quotidianus est ille tentator; nec tamen adversus eum quotidie jejunatur, quando et diebus dominicis omnibus, e quinquaginta post Pascha, et per diversa loca diebus solemnibus martyrum et festis quibusque prandetur: et tamen diabolus vincitur, si oculi nostri sint semper ad Dominum, ut ipse evellat de laqueo pedes nostros (Psal. XXIV, 15); et sive manducamus sive bibimus, sive quodcumque facimus, omnia in gloriam Dei faciamus; et quantum in nobis est, sine offensione simus Judaeis et Graecis et Ecclesiae Dei (I Cor. X, 31, 32). Quod parum cogitant, qui cum offensione manducant, vel cum offensione jejunant, et per utramlibet intemperantiam scandala concitant, quibus non superatur diabolus, sed laetatur.

22. Quod si respondetur, hoc docuisse Jacobum Jerosolymis, Ephesi Joannem, caeterosque aliis locis, quod docuit Romae Petrus, id est ut sabbato jejunetur, sed ab hac doctrina terras caeteras deviasse, atque in ea Romam stetisse: et e contrario refertur Occidentis potius aliqua loca in quibus Roma est, non servasse quod Apostoli tradiderunt; Orientis vero terras, unde coepit ipsum Evangelium praedicari, in eo quod ab omnibus simul cum ipso Petro Apostolis traditum est, ne sabbato jejunetur, sine aliqua varietate mansisse: interminabilis est ista contentio, generans lites, non finiens quaestiones. Sit ergo una fides universae quae ubique dilatatur Ecclesiae, tanquam intus in membris, etiamsi ipsa fidei unitas quibusdam diversis observationibus celebratur, quibus nullo modo quod in fide verum est impeditur. Omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus (Psal. XLIV, 14): illae autem observationes quae variae celebrantur, in ejus veste intelliguntur; unde ibi dicitur, In fimbriis aureis circumamicta varietate (Ibid., 15). Sed ea quoque vestis ita diversis celebrationibus varietur, ut non adversus contentionibus dissipetur.

CAPUT X

23. Postremo, inquit, si Judaeus sabbatum colendo dominicum negat, quomodo Christianus observat sabbatum? Aut simus Christiani, et dominicum colamus; aut simus Judaei, et sabbatum observemus: »Nemo enim potest duobus dominis servire« (Matth. VI, 24). Nonne ita loquitur, tanquam sabbati alius dominus sit, alius dominici? Nec illud audit quod et ipse commemoravit: Dominus est enim sabbati Filius hominis (Luc. VI, 5). Quod autem ita nos vult esse a sabbato alienos, sicut Judaei sunt a dominico alieni, nonne tantum errat ut possit etiam dicere, ita nos non debere accipere Legem nec Prophetas, sicut Judaei non accipiunt Evangelium nec Apostolos? Quod qui sapit, quid mali sapiat utique intelligis. Sed vetera, inquit, omnia transierunt, et in Christo facta sunt nova (II Cor. V, 17): hoc verum est. Nam propterea sicut Judaei sabbatis non vacamus, etiamsi ad significandam requiem quae illo die significata est, christiana sobrietate et frugalitate servata, jejunii vinculum relaxamus. [PL33.147] Et si aliqui fratres nostri requiem sabbati, relaxatione jejunii significandam esse non putant, nequaquam de vestis regiae varietate litigamus, ne ipsius reginae, ubi unam fidem etiam de ipsa requie retinemus, interiora membra vexemus. Etsi enim quia vetera transierunt, cum eis transiit etiam carnalis vacatio sabbati; non tamen quia sabbato et dominico sine superstitiosa vacatione prandemus, ideo duobus dominis servimus, quia et sabbati et dominici unus est dominus.

24. Iste autem qui vetera transisse sic dicit, ut in Christo cederet ara altari, gladius jejunio, precibus ignis, pani pecus, poculo sanguis, nescit altaris nomen magis Legis et Prophetarum Litteris frequentatum, et altare Deo prius in tabernaculo, quod per Moysen factum est, collocatum (Exod. XL, 24); aram quoque in apostolicis Litteris inveniri, ubi Martyres clamant sub ara Dei (Apoc. VI, 9, 10). Dicit cessisse jejunio gladium, non recordans illum quo milites evangelici armantur ex utroque Testamento, gladium bis acutum (Eph. VI, 17, et Hebr. IV, 12). Dicit cessisse precibus ignem, quasi non et tunc preces deferebantur in templum, et nunc a Christo ignis est missus in mundum (Luc. XII, 49). Dicit cessisse pani pecus, tanquam nesciens et tunc in Domini mensa panes propositionis poni solere (Exod. XXV, 30), et nunc se de agni immaculati corpore partem sumere. Dicit cessisse poculo sanguinem, non cogitans etiam nunc se accipere in poculo sanguinem (Luc. XXII, 7-20). Quanto ergo melius et congruentius vetera transisse, et nova in Christo facta esse sic diceret, ut cederet altare altari, gladius gladio, ignis igni, panis pani, pecus pecori, sanguis sanguini. Videmus quippe in his omnibus carnalem vetustatem spirituali cedere novitati. Sic ergo intelligendum est, sive in isto die volubili septimo prandeatur, sive a quibusdam etiam jejunetur, tamen sabbato spirituali sabbatum carnale cessisse; quando in isto sempiterna et vera requies concupiscitur, in illo vacatio temporalis jam superstitiosa contemnitur.

CAP. XI

25. Caetera quae sequuntur, quibus suam disputationem iste concludit, sicut alia quaedam quae inde commemoranda non arbitratus sum, multo magis ad causam non pertinent, in qua de jejunio sabbati vel prandio disputatur. Sed ea tibi ipsi, maxime si ex iis quae a me dicta sunt aliquid adjuvaris, advertenda et judicanda dimitto. Si autem quoniam huic quantum potui sufficienter respondisse me puto, de hac re sententiam meam quaeris, ego in evangelicis et apostolicis Litteris, totoque instrumento quod appellatur Testamentum Novum, animo id revolvens, video praeceptum esse jejunium. Quibus autem diebus non oporteat jejunare, et quibus oporteat, praecepto Domini vel apostolorum non invenio definitum. Ac per hoc sentio, non quidem ad obtinendam, quam fides obtinet atque justitia in qua est pulchritudo filiae regis intrinsecus, sed tamen ad significandam [PL33.148] requiem sempiternam ubi est verum sabbatum, relaxationem quam constrictionem jejunii aptius convenire.

26. Verumtamen in hujus sabbati jejunio sive prandio, nihil mihi videtur tutius pacatiusque servari, quam ut qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non judicet; quia neque si manducaverimus abundabimus, neque si non manducaverimus egebimus (Rom. XIV, 3): custodita scilicet eorum inter quos vivimus, et cum quibus Deo vivimus, in his rebus inoffensa societate. Sicut enim quod ait Apostolus verum est, malum esse homini qui per offensionem manducat (Ibid., 20, et I Cor. VIII, 8); ita malum est homini qui per offensionem jejunat. Non itaque simus eis similes, qui videntes Joannem non manducantem nec bibentem, dixerunt: Daemonium habet. Sed nec rursus eis, qui videntes Christum manducantem et bibentem, dixerunt: Ecce homo vorax et vinosus, amicus publicanorum et peccatorum (Matth. XI, 19). Rem quippe valde necessariam his dictis Dominus ipse subjecit atque ait: Et justificata est sapientia in filiis suis (Ibid.). Qui sint autem isti, si requiris, lege quod scriptum est: Filii sapientiae Ecclesia justorum (Eccli. III, 1): ii sunt qui quando manducant, non manducantes non spernunt; quando non manducant, manducantes non judicant; sed eos plane qui per offensionem non manducant sive manducant, vel spernunt vel judicant.

CAPUT XII

27. Et de die quidem sabbati facilior causa est, quia et Romana jejunat Ecclesia, et aliae nonnullae, etiamsi paucae, sive illi proximae sive longinquae: die autem dominico jejunare scandalum est magnum, maxime posteaquam innotuit detestabilis multumque fidei catholicae Scripturisque divinis apertissime contraria haeresis Manichaeorum, qui suis auditoribus ad jejunandum istum tanquam constituerunt legitimum diem; per quod factum est, ut jejunium diei dominici horribilius haberetur. Nisi forte aliquis idoneus sit nulla refectione interposita ultra hebdomadem perpetuare jejunium, ut jejunio quadraginta dierum, quantum potuerit, appropinquet, sicut aliquos fecisse cognovimus. Nam et ad ipsum quadragenarium numerum pervenisse quemdam, a fratribus fide dignissimis nobis asseveratum est. Quemadmodum enim veterum patrum temporibus, Moyses et Elias nihil contra prandia sabbatorum fecerunt, cum diebus quadraginta jejunaverunt; ita qui potuerit septem dies jejunando transire, non sibi ad jejunandum elegit dominicum diem, sed in iis eum invenit, quos jejunaturum se vovit plurimos dies. Jejunium tamen etiam continuatum si in hebdomade solvendum est, nullo congruentius quam dominico die solvitur. Si autem post hebdomadem corpus reficitur, non utique ad jejunandum dies dominicus eligitur; sed in numero, quem voveri placuit, invenitur.

28. Nec illud moveat quod Priscillianistae, Manichaeorum simillimi, ad jejunandum die dominico solent [PL33.149] testimonium de Apostolorum Actibus adhibere, cum esset apostolus Paulus in Troade. Sic enim scriptum est: In una autem sabbati congregatis nobis frangere panem, Paulus disputabat illis, exiturus alia die, produxitque sermonem usque ad medium noctis (Act. XX, 7). Deinde cum descendisset de coenaculo, ubi congregati erant, ad resuscitandum adolescentem, qui gravatus somno de fenestra ceciderat et mortuus ferebatur, de ipso Apostolo Scriptura sic loquitur: Ascendens autem, inquit, cum fregisset panem atque gustasset, satisque esset allocutus usque ad diluculum, sic profectus est (Ibid., 11). Absit ut hoc sic accipiatur, tanquam solerent Apostoli dominico die solemniter jejunare. Una enim sabbati tunc appellabatur dies, qui nunc dominicus appellatur, quod in Evangeliis apertius invenitur. Nam dies resurrectionis Domini, prima sabbati a Matthaeo, a caeteris autem tribus una sabbati dicitur (Matth. XXVIII, 1; Marc. XVI, 2; Luc. XXIV, 1; et Joan. XX, 1); quem constat eum esse, qui dominicus postea appellatus est. Aut ergo post peractum diem sabbati, noctis initio fuerant congregati, quae utique nox jam ad diem dominicum, hoc est ad unam sabbati pertinebat; et ita eadem nocte fracturus panem, sicut frangitur in sacramento corporis Christi, produxit sermonem usque ad medium noctis, ut post sacramenta celebrata, rursus usque ad diluculum alloquens congregatos, quoniam multum festinabat, ut lucescente proficisceretur dominico die: aut certe si in una sabbati non per noctem, sed per diem hora dominici fuerant congregati; eo ipso quo dictum est, Paulus disputabat illis, exiturus alia die, expressa est causa producendi sermonis, quia fuerat exiturus, et eos sufficienter instruere cupiebat. Non ergo solemniter die dominico jejunabant, sed necessarius sermo, qui studii ferventissimi audiebatur ardore, reficiendi corporis causa interrumpendus esse non visus est profecturo Apostolo, qui eos, propter alios suos usquequaque discursus, vel alias nunquam, vel rarissime visitabat; praesertim quia tunc ex illis terris sicut consequentia docent, ita discessurus erat, ut jam non esset eos in carne visurus. Ac per hoc magis ostenditur dominicis diebus solita illis non fuisse jejunia, quia ne hoc crederetur, curavit scriptor libri causam producendi sermonis exponere; ut sciremus si aliqua necessitas oriatur, urgentiori actioni non esse prandium praeferendum: quamvis ab istis avidissime audientibus, et ipsum fontem cogitantibus profecturum, atque ideo magna siti non aquae, sed verbi sine satietate quidquid influebat haurientibus, non tantum carnale prandium, verum etiam coena contempta est.

29. Sed tunc quamvis dominico die solita illis jejunia non fuissent, non erat tamen Ecclesiae tam insignis offensio, si aliqua tali necessitate, qualem apostolus Paulus habuit, die toto dominico usque ad medium noctis, vel etiam usque ad diluculum reficere corpora non curarent. Nunc vero posteaquam haeretici, maxime impiissimi Manichaei, jejunia diei dominici [PL33.150] non aliqua necessitate occurrente peragere, sed quasi sacra solemnitate statuta dogmatizare coeperunt et innotuerunt populis christianis; profecto nec tali necessitate, qualem Apostolus habuit, existimo faciendum esse quod fecit, ne majus malum incurratur in scandalo, quam bonum percipiatur ex verbo. Quidquid tamen causae vel necessitatis exstiterit, cur homo christianus die dominico jejunare cogatur, sicut etiam illud in Actibus Apostolorum invenimus, in naufragii periculo, ubi et ipse Apostolus navigabat, quatuordecim diebus, ac per hoc duobus dominicis jejunatum (Act. XXVII, 33); nullo modo dubitare debemus, dominicum diem, quando non plures dies sine ulla refectione continuandi voventur, inter jejuniorum dies non esse ponendum.

CAPUT XIII

30. Cur autem quarta et sexta maxime jejunet Ecclesia, illa ratio reddi videtur, quod considerato Evangelio, ipsa quarta sabbati, quam vulgo quartam feriam vocant, consilium reperiuntur ad occidendum Dominum fecisse Judaei. Intermisso autem uno die, cujus vespera Dominus Pascha cum discipulis manducavit, qui finis fuit ejus diei quem vocamus quintam sabbati, deinde traditus est ea nocte quae jam ad sextam sabbati, qui dies passionis ejus manifestus est, pertinebat. Hic dies primus azymorum fuit a vespera incipiens. Sed Matthaeus evangelista quintam sabbati dicit fuisse primam diem azymorum; quia ejus vespera sequente, futura erat coena paschalis, qua coena incipiebat azymum et ovis immolatio manducari. Ex quo colligitur quartam sabbati fuisse, quando ait Dominus: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur (Matth. XXVI, 2): ac per hoc dies ipse jejunio deputatus est, quia, sicut Evangelista sequitur et dicit, Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent (Ibid, 3, 4). Intermisso autem uno die, de quo dicit Evangelium, Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere pascha (Ibid., 17)? hoc ergo die intermisso, passus est Dominus, quod nullus ambigit, sexta sabbati; quapropter et ipsa sexta recte jejunio deputatur: jejunia quippe humilitatem significant. Unde dictum est: Et humiliabam in jejunio animam meam (Psal. XXXIV, 13).

31. Sequitur sabbatum, quo die caro Christi in monumento requievit, sicut in primis operibus mundi requievit Deus die illo ab omnibus operibus suis. Hinc exorta est ista in reginae illius veste varietas, ut alii, sicut maxime populi Orientis, propter requiem significandam mallent relaxare jejunium, alii propter humilitatem mortis Domini jejunare, sicut Romana et nonnullae Occidentis Ecclesiae. Quod quidem uno die, quo Pascha celebratur propter renovandam rei gestae memoriam, qua discipuli humanitus mortem Domini doluerunt, sic ab omnibus jejunatur, ut etiam illi sabbati jejunium devotissime celebrent, qui caeteris per totum annum sabbatis prandent; utrumque videlicet significantes, et in uno anniversario die luctum discipulorum, [PL33.151] et caeteris sabbatis quietis bonum. Duo quippe sunt, quae justorum beatitudinem, et omnis miseriae finem sperari faciunt, mors et resurrectio mortuorum. In morte requies est, de qua dicitur per Prophetam: Plebs mea intra in cellaria tua; abscondere pusillum donec transeat ira Domini (Isai. XXVI, 20). In resurrectione autem in homine toto, id est, in carne et spiritu perfecta felicitas. Hinc factum est ut horum duorum utrumque non significandum putaretur labore jejunii, sed potius refectionis hilaritate, excepto paschali uno sabbato, quo discipulorum, sicut diximus, luctus propter rei gestae memoriam fuerat jejunio prolixiore signandus.

CAPUT XIV

32. Sed quoniam non invenimus, ut jam supra commemoravi, in evangelicis et apostolicis Litteris, quae ad Novi Testamenti revelationem proprie pertinent, certis diebus aliquibus evidenter praeceptum observanda esse jejunia, et ideo res quoque ista, sicut aliae plurimae quas enumerare difficile est, invenit in veste illius filiae regis, hoc est Ecclesiae, varietatis locum; indicabo tibi quid mihi de hoc requirenti responderit venerandus Ambrosius, a quo baptizatus sum, Mediolanensis episcopus. Nam cum in eadem civitate mater mea mecum esset, et nobis adhuc catechumenis parum ista curantibus, illa sollicitudinem gereret utrum secundum morem nostrae civitatis sibi esset sabbato jejunandum, an Ecclesiae Mediolanensis more prandendum, ut hac eam cunctatione liberarem, interrogavi hoc supradictum hominem Dei. At ille: Quid possum, inquit, hinc docere amplius quam ipse facio? Ubi ego putaveram nihil eum ista responsione praecepisse, nisi ut sabbato pranderemus; hoc quippe ipsum facere sciebam: sed ille secutus adjecit, Quando hic sum, non jejuno sabbato; quando Romae sum, jejuno sabbato: et ad quamcumque Ecclesiam veneritis, inquit, ejus morem servate, si pati scandalum non vultis aut facere. Hoc responsum retuli ad matrem, eique suffecit, nec dubitavit esse obediendum: hoc etiam nos secuti sumus. Sed quoniam contingit, maxime in Africa, ut una Ecclesia vel unius regionis Ecclesiae, alios habeant sabbato prandentes, alios jejunantes; mos eorum mihi sequendus videtur, quibus eorum populorum congregatio regenda commissa est. Quapropter si consilio meo, praesertim quia in hac causa plus forte quam satis fuit, te petente atque urgente, locutus sum, libenter acquiescis; episcopo tuo in hac re noli resistere, et quod facit ipse, sine ullo scrupulo vel disceptatione sectare.

EPISTOLA XXXVII. Gratulatur sibi Augustinus litterarias suas lucubrationes legi et approbari a Simpliciano; ejusque censurae subjicit tum caeteros suos libros, tum eos quos de quaestionibus ab ipso propositis conscripsit

Domino beatissimo et venerabiliter sincerissima charitate amplectendo patri SIMPLICIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

[PL33.152] 1. Plenas bonorum gaudiorum litteras, quod sis memor mei, meque ut soles diligas, magnaeque gratulationi tibi sit quidquid in me donorum suorum Dominus conferre dignatus est misericordia sua, non meritis meis, missas munere Sanctitatis tuae accepi: in quibus affectum in me paternum de tuo benignissimo corde non repentinum et novum hausi, sed expertum sane cognitumque repetivi, domine beatissime, et venerabiliter sincerissima charitate amplectende.

2. Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro, quo in librorum quorumdam conscriptione sudavimus, ut a tua Dignatione legerentur? nisi quia Dominus, cui subdita est anima mea, consolari voluit curas meas, et a timore recreare, quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi forte indoctior vel incautior, quamvis in planissimo campo veritatis, offendam. Cum enim tibi placet quod scribo, novi cui placeat; quoniam quis te inhabitet novi. Idem quippe omnium munerum spiritualium distributor atque largitor per tuam sententiam confirmabit obedientiam meam. Quidquid enim habent illa scripta delectatione tua dignum, in meo ministerio dixit Deus, Fiat, et factum est: in tua vero approbatione vidit Deus quia bonum est (Gen. I, 3, 4).

3. Quaestiunculas sane, quas mihi enodandas jubere dignatus es, etsi mea tarditate implicatus non intelligerem, tuis meritis adjutus aperirem. Tantum illud quaeso, ut pro mea infirmitate depreceris Deum, et sive in iis quibus me exercere benigne paterneque voluisti, sive in aliis quaecumque nostra in tuas sanctas manus forte pervenerint, quia sicut Dei data, sic etiam mea errata cognosco, non solum curam legentis impendas, sed etiam censuram corrigentis assumas. Vale.

EPISTOLA XXXVIII. Augustinus Profuturo, de toleranda adversa valetudine; de morte Megalii, et de cohibenda ira

Fratri PROFUTURO AUGUSTINUS.

1. Secundum spiritum, quantum Domino placet, atque vires ipse praebere dignatur, recte sumus; corpore autem, ego in lecto sum. Nec ambulare enim, nec stare, nec sedere possum, rhagadis vel exochadis dolore et tumore. Sed etiam sic, quoniam id Domino placet, quid aliud dicendum est, nisi quia recte sumus? Potius enim si id nolumus quod ille vult, nos culpandi sumus, quam ille non recte aliquid [PL33.153] vel facere vel sinere existimandus est. Nosti haec omnia: sed quia mihi es alter ego, quid libentius tecum loquerer, nisi quod mecum loquor? Commendamus ergo sanctis orationibus tuis et dies et noctes nostras, ut oretis pro nobis, ne diebus intemperanter utamur, ut noctes aequo animo toleremus, ut etiamsi ambulemus in medio umbrae mortis, nobiscum sit Dominus ne timeamus mala.

2. Quod senex Megalius defunctus sit, jam vos audisse quis dubitet? Erant enim a depositione corporis ejus, cum haec scriberem, dies ferme viginti quatuor. Utrum jam videris, disponebas enim, successorem primatus ejus, si fieri potest, nosse volumus. Non desunt scandala, sed neque refugium; non desunt moerores, sed neque consolationes. Atque inter haec quam vigilandum sit, ne cujusquam odium cordis intima teneat, neque sinat ut oremus Deum in cubiculo nostro clauso ostio (Matth. VI, 6), sed adversus ipsum Deum claudat ostium, nosti, optime frater: subrepit autem, dum nulli irascenti ira sua videtur injusta. Ita enim inveterascens ira fit odium, dum quasi justi doloris admixta dulcedo, diutius eam in vase detinet, donec totum acescat, vasque corrumpat. Quapropter multo melius, nec juste cuiquam irascimur, quam velut juste irascendo in alicujus odium irae occulta facilitate delabimur. In recipiendis enim hospitibus ignotis, solemus dicere, multo esse melius malum hominem perpeti, quam forsitan per ignorantiam excludi bonum, dum cavemus ne recipiatur malus: sed in affectibus animi contra est. Nam incomparabiliter salubrius est etiam irae juste pulsanti non aperire penetrale cordis, quam admittere non facile recessuram, et perventuram de surculo ad trabem. Audet quippe impudenter etiam crescere citius quam putatur. Non enim erubescit in tenebris, cum super eam sol occiderit (Eph. IV, 26). Recolis certe qua cura et quanta sollicitudine ista scripserim, si recolis quid mecum nuper in itinere quodam locutus sis.

3. Fratrem Severum, et qui cum eo sunt, salutamus. Etiam fortasse ipsis scriberemus, si per festinationem perlatoris liceret. Peto autem ut apud eumdem fratrem nostrum Victorem, cui ago etiam apud tuam Sanctitatem gratias quod Constantinam cum pergeret indicavit, petendo adjuves propter negotium quod ipse novit, de quo gravissimum pondus pro ea re multum deprecantis Nectarii majoris patior, per Calamam remeare ne gravetur: sic enim promisit mihi. Vale.

EPISTOLA XXXIX. Hieronymus Augustino, commendans illi Praesidium, et salvere jubens Alypium

CAP. PRIMUM

1. Anno praeterito, per fratrem nostrum Asterium hypodiaconum Dignationi tuae epistolam miseram, promptum reddens salutationis officium; quam tibi arbitror redditam. Nunc quoque per sanctum fratrem meum Praesidium diaconum, obsecro primum ut memineris mei: deinde ut bajulum litterarum habeas commendatum, et mihi scias germanissimum, et in quibuscumque necessitas postulaverit, foveas atque sustentes; non quo aliqua re (Christo tribuente) indigeat, sed quo bonorum amicitias avidissime expetat, et se in his conjungendis maximum putet beneficium consecutum. Cur autem ad Occidentem navigaverit, ipso poteris narrante cognoscere.

CAP. II

2. Nos in monasterio constituti, variis hinc inde fluctibus quatimur, et peregrinationis molestias sustinemus. Sed credimus in eo qui dixit, »Confidite; ego vici mundum« (Joan. XVI, 33), quod ipso tribuente et praesule, contra hostem diabolum victoriam consequamur. Sanctum et venerabilem fratrem nostrum papam Alypium, ut meo obsequio salutes, obsecro. Sancti fratres, qui nobiscum in monasterio Domino servire festinant, oppido te salutant. Incolumem te et memorem mei, Christus Deus noster tueatur omnipotens, domine vere sancte et suscipiende papa.

EPISTOLA XL. Augustinus Hieronymo de titulo vulgati ab ipso libri de Scriptoribus ecclesiasticis: tum de Petro reprehenso non mendaciter a Paulo, de quo jam eidem scripsit Epistolam 28. Hortatur postremo ut prodat Origenis et singulorum haereticorum errata

Domino dilectissimo, et cultu sincerissimo charitatis observando atque amplectendo fratri, et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS.

CAP. PRIMUM

1. Habeo gratiam quod pro subscripta salutatione, plenam mihi epistolam reddidisti, sed breviorem multo quam ex te vellem sumere, tali viro, a quo tempora quantalibet occupet, nullus sermo prolixus est. Quanquam itaque nos negotiorum alienorum, eorumque secularium, curis circumstemur ingentibus; tamen epistolae tuae brevitati facile non ignoscerem, nisi cogitarem quam paucioribus verbis meis redderetur. Quare, aggredere, quaeso, istam nobiscum litterariam collocutionem, ne multum ad nos disjungendos liceat absentiae corporali: quanquam simus in Domino Spiritus unitate conjuncti, etiamsi ab stilo quiescamus, et taceamus. Et libri [PL33.155] quidem, quos de horreo dominico elaborasti, pene totum te nobis exhibent. Si enim propterea te non novimus, quia faciem tui corporis non vidimus: hoc modo nec ipse te nosti; nam tu quoque non vides eam. Si autem tibi non ob aliud notus es, nisi quia nosti animum tuum; et nos eum non mediocriter novimus in litteris tuis, in quibus benedicimus Domino, quod tibi, et nobis, omnibusque fratribus, qui tua legunt, te talem dedit.

CAP. II

2. Liber quidam tuus inter caetera non diu est ut venit in manus nostras: quae sit ejus inscriptio, nescimus adhuc; non enim hoc codex ipse, ut assolet, in liminari pagina praetendebat. Epitaphium tamen appellari dicebat frater apud quem inventus est; quod ei nomen tibi placuisse ut inderetur crederemus, si eorum tantum vel vitas, vel scripta ibi legissemus, qui jam defuncti essent. Cum vero multorum et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium, ibi commemorentur opuscula; miramur cur hunc ei titulum vel imposueris, vel imposuisse credaris. Sane utiliter a te conscriptum eumdem librum satis approbamus.

CAP. III

3. In expositione quoque Epistolae Pauli ad Galatas, invenimus aliquid quod nos multum moveat. Si enim ad Scripturas sanctas admissa fuerint velut officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? quae tandem de Scripturis illis sententia proferetur, cujus pondere contentiosae falsitatis obteratur improbitas? Statim enim ut protuleris; si aliter sapit qui contra nititur, dicet illud, quod prolatum erit, honesto aliquo officio scriptorem fuisse mentitum. Ubi enim hoc non poterit, si potuit in ea narratione, quam exorsus Apostolus ait, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior (Gal. 1, 20), credi affirmarique mentitus eo loco ubi dixit de Petro et Barnaba: Cum viderem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii (Ibidem, II, 14)? Si enim recte illi ingrediebantur, iste mentitus est; si autem ibi mentitus est, ubi verum dixit? An ibi verum dixisse videbitur, ubi hoc dixerit, quod lector sapit; cum vero contra sensum lectoris aliquid occurrerit, officioso mendacio deputabitur? Non enim deesse poterunt causae, cur existimetur non solum potuisse, verum etiam debuisse mentiri, si huic regulae conceditur locus. Non opus est hanc causam multis verbis agere, praesertim apud te, cui sapienter providenti dictum sat est. Nequaquam vero mihi arrogaverim ut ingenium tuum, divino dono aureum, meis obolis ditare contendam; nec est quisquam te magis idoneus, qui opus illud emendet.

CAP. IV

4. Neque enim a me docendus es quomodo intelligatur quod idem dicit, Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem (I Cor. IX, 20); et caetera quae ibi dicuntur compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aegrotus qui ministrat aegroto; non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Judaeus erat; Christianus autem factus, non Judaeorum [PL33.156] Sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus et legitimo tempore quo oportebat, acceperat. Itaque suscepit ea celebranda, cum jam Christi esset Apostolus; sed ut doceret non esse perniciosa iis qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum Christo credidissent, non tamen in eis jam constituerent spem salutis; quoniam per Dominum Jesum salus ipsa, quae illis Sacramentis significabatur, advenerat. Ideoque Gentibus, quod insuetos a fide revocarent onere gravi et non necessario, nullo modo imponenda esse censebat (Act. XV, 28).

5. Quapropter non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret: quod si facere vellet, nec mendaciter nec incongrue faceret; quamvis enim jam superflua, tamen solita non nocerent: sed quoniam Gentes cogebat Judaizare (Gal. II, 14), quod nullo modo posset, nisi ea sic ageret, tanquam adhuc etiam post Domini adventum necessaria saluti forent; quod vehementer per apostolatum Pauli veritas dissuasit. Nec apostolus Petrus hoc ignorabat; sed id faciebat, timens eos qui ex circumcisione erant. Ita et ipse vere correctus est, et Paulus vera narravit, ne sancta Scriptura, quae ad fidem posteris edita est, admissa auctoritate mendacii, tota dubia nutet et fluctuet. Non enim potest aut oportet litteris explicari, quanta et quam inexplicabilia mala consequantur, si hoc concesserimus. Posset autem opportune minusque periculose demonstrari, si coram inter nos colloqueremur.

6. Hoc ergo Judaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant; et in primis illud, quod ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato Sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant Sacramenta vetera, non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda: quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent (II Mach. VII, 1). Postremo istud quod praedicatores gratiae Christianos Judaei tanquam hostes Legis persequebantur. Hos atque hujusmodi errores et vitia, dicit se damna et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret (Philipp. III, 8,); non observationes Legis, si more patrio celebrarentur, sicut et ab ipso celebratae sunt sine ulla salutis necessitate, non sicut Judaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat. Nam si propterea illa Sacramenta celebravit, quia simulavit se Judaeum ut illos lucrifaceret; cur non etiam sacrificavit cum Gentibus, quia et iis qui sine Lege erant, tanquam sine Lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret, nisi quia et illud fecit, ut natura Judaeus, et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret esse quod non erat, sed ut misericorditer eis ita subveniendum [PL33.157] esse sentiret, ac si ipse in eodem errore laboraret; non scilicet mentientis astu, sed compatientis affectu? Sicut eo ipso loco generaliter intulit, Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem (I Cor. IX, 22); ut sequens conclusio, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (Ibid.), ad hoc referenda intelligatur, ut cujusque infirmitatem tanquam in seipso miseratus appareat. Non enim et cum diceret, Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29)? infirmitatem alterius simulasse se potius quam condoluisse, volebat intelligi.

7. Quare arripe, obsecro te, ingenuam et vere christianam cum charitate severitatem, ad illud opus corrigendum atque emendandum, et παλινωιδίαν, ut dicitur, cane. Incomparabiliter enim pulchrior est veritas Christianorum, quam Helena Graecorum. Pro ista enim fortius nostri martyres adversus hanc Sodomam, quam pro illa illi heroes adversus Trojam, dimicaverunt. Neque hoc ideo dico, ut oculos cordis recipias; quos absit ut amiseris: sed ut advertas, quos cum habeas sanos et vigiles, nescio qua dissimulatione avertisti, ut non intenderes quae consequantur adversa; si semel creditum fuerit, posse honeste ac pie scriptorem divinorum Librorum in aliqua sui operis parte mentiri.

CAPUT V

8. Scripseram hinc jam aliquando ad te epistolam quae non perlata est, quia nec perrexit cui perferendam tradideram: ex qua illud mihi suggestum est, cum istam dictarem, quod in hac quoque praetermittere non debui, ut si alia est sententia tua, eademque est melior, timori meo libenter ignoscas. Si enim aliter sentis, verumque tu sentis (nam nisi verum sit, melius esse non potest), ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in quoquam veritas potest favere mendacio.

CAPUT VI

9. De Origene autem quod rescribere dignatus es, jam sciebam non tantum in ecclesiasticis litteris, sed in omnibus recta et vera quae invenerimus, approbare atque laudare; falsa vero et prava improbare atque reprehendere. Sed illud de prudentia doctrinaque tua desiderabam, et adhuc desidero, ut nota nobis facias ea ipsa ejus errata, quibus a fide veritatis ille vir tantus recessisse convincitur. In libro etiam quo cunctos, quorum meminisse potuisti, scriptores ecclesiasticos et eorum scripta commemorasti, commodius, ut arbitror, fieret, si nominatis eis quos haeresiotas esse nosti, quando ne ipsos quidem praetermittere volueris, subjungeres etiam in quibus cavendi essent: quanquam nonnullos etiam praeterieris; quod scire cuperem quo consilio factum sit. Aut si illud volumen forte onerare noluisti, ut commemoratis haereticis, non adderes in quibus eos catholica damnarit auctoritas; peto ne grave sit litterario labori tuo, quo non mediocriter per Domini Dei nostri gratiam, in latina lingua sanctorum studia et accendisti [PL33.158] et adjuvisti, id quod tibi per humilitatem meam fraterna charitas indicit, ut si occupationes tuae sinunt, omnium haereticorum perversa dogmata, qui rectitudinem fidei christianae usque ad hoc tempus vel impudentia vel imperitia vel pervicacia depravare conati sunt, uno libello breviter digesta edas, in notitiam eorum quibus aut non vacat propter alia negotia, aut non valent propter alienam linguam tam multa legere atque cognoscere. Diu te rogarem, nisi hoc soleret esse indicium minus praesumentis de charitate. Hunc interea fratrem nostrum Paulum in Christo multum commendo benignitati tuae, cujus in nostris regionibus existimationi bonum coram Deo testimonium perhibemus.

EPISTOLA XLI. Alypius et Augustinus Aurelio gratulantes de sermonibus quos presbyteri praesente ipso ad populum habere coeperant, ipsumque rogantes ut aliqui eorum sermones sibi mittantur

Domino beatissimo et venerabiliter suscipiendo, sincerissimeque charissimo fratri, et consacerdoti papae AURELIO, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. CXXV, 2), nuntiantibus litteris tuis sanctam cogitationem tuam, adjuvante Domino qui eam inspiravit, ad effectum esse perductam, de omnibus ordinatis fratribus nostris, et praecipue de sermone presbyterorum, qui te praesente populo infunditur; per quorum linguas clamat charitas tua majore voce in cordibus hominum, quam illi in auribus: Deo gratias. Nam quid melius et animo geramus, et ore promamus, et calamo exprimamus quam, Deo gratias? Hoc nec dici brevius, nec audiri laetius, nec intelligi grandius, nec agi fructuosius potest. Deo gratias, qui te et tam fideli pectore ditavit erga filios tuos, et id quod in intimo animae habebas, quo humanus oculus non penetrat, eduxit in lucem, donando tibi, non solum ut bene velles, verum etiam in quibus posset apparere quod velles. Ita plane fiat, fiat: luceant haec opera coram hominibus, ut videant, gaudeant, glorificent Patrem qui in coelis est (Matth. V, 16). Talibus delecteris in Domino: ipse te pro eis orantem dignetur exaudire, quem tu per eos loquentem non dedignaris audire. Eatur, ambuletur, curratur in via Domini; benedicantur pusilli cum magnis, jucundati in his qui dicunt eis, In domum Domini ibimus (Psal. CXXI, 1): praecedant illi, et sequantur isti, imitatores facti eorum, sicut et illi Christi. Ferveat iter sanctarum formicarum, fragrent opera sanctarum apum, feratur fructus in tolerantia cum salute perseverandi usque in finem. Nec sinat Dominus tentari supra quam possumus ferre, sed faciat cum tentatione etiam exitum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13).

[PL33.159] 2. Orate pro nobis, digni exaudiri; cum tanto quippe sacrificio acceditis ad Deum sincerissimae dilectionis et laudis ejus in operibus vestris: orate ut et in nobis haec luceant; quoniam novit ille quem oratis, cum quanto nostro gaudio in vobis luceant. Haec sunt vota nostra, hae multitudines solatiorum secundum multitudinem dolorum nostrorum in corde nostro jucundant animam nostram (Psal. XCIII, 19). Ita est, quia ita promissum est; ita erit quod restat, sicut promissum est. Obsecramus te per eum qui tibi ista donavit, et populum, cui servis, hac per te benedictione perfudit, ut jubeas singulos quos volueris sermones eorum conscriptos, et emendatos mitti nobis. Nam et ego quod jussisti non negligo, et de Tychonii septem regulis vel clavibus, sicut saepe jam scripsi, cognoscere quid tibi videatur exspecto. Fratrem Hilarinum Hipponensem archiatrum et principalem multum commendamus. Nam de fratre Romano quid satagas novimus, nihilque petendum est nisi ut te pro illo adjuvet Dominus. Amen.

EPISTOLA XLII. Augustinus Paulino, flagitans ut litterarum debitum amplius anno integro non redditum exsolvat, mittatque sibi opus adversus Paganos, cum id perfecerit

Prodit nunc primum ex corticeo codice, qui olim Narbonensis ecclesiae fuit, nunc vero est illustris familiae Phimarconensis:

Dominis laudabilibus in Christo sanctissimis fratribus PAULINO et THERASIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Num etiam hoc sperari aut exspectari posset, ut per fratrem Severum rescripta flagitaremus, tamdiu tam ardentibus nobis a vestra Charitate non reddita? Quid est quod duas aestates easdemque in Africa sitire cogamur? Quid amplius dicam? O qui res vestras quotidie donatis, debitum reddite. An forte quod adversus daemonicolas te scribere audieram, atque id opus vehementer desiderare me ostenderam, volens perficere ac mittere, tanto tempore ad nos epistolas distulisti? Utinam saltem tam opima mensa jam annosum ab stilo tuo jejunium meum excipias: quae si nondum parata est, non desinemus conqueri, si nos dum illud perficis, non interim reficis. Salutate fratres, maxime Romanum et Agilem. Hinc qui nobiscum sunt vos salutant, et parum nobiscum irascuntur, si parum diligunt.

EPISTOLA XLIII. Quanta impudentia Donatistae persistant in suo schismate, tot judiciis convicti

Dominis dilectissimis et merito praedicandis fratribus [PL33.160] GLORIO, ELEUSIO, FELICIBUS, GRAMMATICO et caeteris omnibus quibus hoc gratum est, AUGUSTINUS.

CAPUT PRIMUM

1. Dixit quidem apostolus Paulus: Haereticum hominem post unam correptionem devita, sciens quia subversus est ejusmodi, et peccat, et est a semetipso damnatus (Tit. III, 10, 11). Sed qui sententiam suam, quamvis falsam atque perversam, nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia praesumptionis suae pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati, cum invenerint; nequaquam sunt inter haereticos deputandi. Tales ergo vos nisi esse crederem, nullas fortasse vobis litteras mitterem. Quanquam et ipsum haereticum quamlibet odiosa superbia tumidum et pervivacia malae contentionis insanum, sicut vitandum monemus, ne infirmos et parvulos fallat; ita non abnuimus, quibuscumque modis possumus corrigendum. Unde factum est ut etiam ad nonnullos Donatistarum primarios scriberemus, non communicatorias litteras, quas jam olim, propter suam perversitatem ab unitate catholica quae toto orbe diffusa est, non accipiunt; sed tales privatas, qualibus nobis uti etiam ad Paganos licet, quas illi etsi aliquando legerunt, respondere tamen eis sive noluerunt, sive, ut magis creditur, nequiverunt. Ubi nobis satis visum est implevisse nos officium charitatis, quam non solum nostris, sed et omnibus nos debere sanctus Spiritus docet, qui nobis ait per Apostolum: Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate, in invicem et in omnes (I Thess. III, 12). Monet etiam alio loco, in modestia corripiendos diversa sentientes; Ne forte, inquit, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26).

2. Haec praelocutus sum, ne quis me existimet impudentius vobis quam prudentius scripta misisse, et hoc modo vobiscum de negotio animae vestrae aliquid agere voluisse, quia nostrae communionis non estis: cum tamen si de negotio fundi, aut alicujus pecuniariae litis dirimendae vobis aliquid scriberem, nemo fortasse reprehenderet. Usque adeo charus est hic mundus hominibus, et sibimet ipsi viluerunt! Erit ergo mihi ad defensionem testis haec epistola in judicio Dei, qui novit quo animo fecerim, et qui dixit: Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9).

CAPUT II

3. Ergo ut meminisse dignamini, cum essemus in vestra civitate, et nonnulla vobiscum de communione christianae unitatis ageremus, prolata sunt a partibus vestris Gesta quaedam, quibus recitatum est quod septuaginta ferme episcopi Caecilianum quondam nostrae communionis episcopum Carthaginensis Ecclesiae cum suis collegis et ordinatoribus damnaverunt. Ubi etiam Felicis Aptungitani causa [PL33.161] multo prae caeteris invidiosius et criminosius ventilata est. Quae cum essent cuncta perlecta, respondimus non esse mirandum, si homines qui tunc illud schisma fecerunt, non sine confectione Gestorum, eos in quos fuerant ab aemulis et perditis concitati, absentes causa incognita, temere damnandos esse putaverunt. Nos autem alia habere Gesta ecclesiastica, in quibus Secundus Tigisitanus, qui tunc agebat in Numidia primatum, praesentes et confessos traditores reliquit Deo judicandos, et eos in episcopalibus sedibus, sicuti erant, manere permisit, quorum nomina inter damnatores Caeciliani numerantur; cum etiam Secundus ipse concilii ejusdem principatum teneret, ubi absentes quasi traditores per eorum sententias damnavit, quibus praesentibus et confessis ignovit.

4. Deinde diximus, aliquanto post Majorini ordinationem, quem contra Caecilianum nefario scelere levaverunt, erigentes altare contra altare, et unitatem Christi discordiis furialibus dissipantes, eos petiisse a Constantino tunc imperatore judices episcopos, qui de suis quaestionibus quae in Africa exortae pacis vinculum dirimebant, arbitro medio judicarent. Quod posteaquam factum est, praesente Caeciliano et illis qui adversus eum navigaverant, judicante Melchiade tunc Romanae urbis episcopo, cum collegis suis quos ad preces Donatistarum miserat Imperator, in Caecilianum nihil probari potuisse, ac per hoc, illo in episcopatu confirmato, Donatum qui adversus eum tunc aderat improbatum. Quibus peractis rebus, cum illi omnes in pertinacia scelestissimi schismatis permanerent, post apud Arelatum memoratum imperatorem eamdem causam diligentius examinandam terminandamque curasse. Illos vero ab ecclesiastico judicio provocasse, ut causam Constantinus audiret. Quo posteaquam ventum est, utraque parte assistente, innocentem Caecilianum fuisse judicatum, atque illos recessisse superatos, et in eadem tamen perversitate mansisse. Nec de Felicis Aptungitani causa negligentiam consecutam, sed ad ejusdem principis jussionem [PL33.162] proconsularibus Gestis etiam ipsum fuisse purgatum.

5. Sed quia haec omnia dicebamus tantum, non etiam legebamus, minus profecto vobis agere videbamur, quam de nostra exspectabatis instantia. Quod ubi sensimus, ad ea quae legenda promiseramus, non distulimus mittere. Quae omnia, dum excurrimus ad Ecclesiam Gelizitanam, inde ad vestrum oppidum reversuri, bidui non pleni intermissione venerunt, atque ut nostis, quantum tempus admisit, uno die recitata sunt vobis. Primo ubi Secundus Tigisitanus confessos traditores a collegio suo removere non ausus est, cum quibus postea non confessum et absentem Caecilianum aliosque suos collegas damnare ausus est: deinde Gesta proconsularia, ubi Felix diligentissimo examine probatus est innocens. Haec ante meridiem vobis lecta esse meministis. Post meridiem vero recitavimus preces eorum ad Constantinum, datisque ab eo judicibus Gesta ecclesiastica in Romana urbe habita, quibus illi improbati sunt, Caecilianus autem in episcopali honore firmatus. Postremo Constantini imperatoris litteras, quibus omnia multo maxime testatissima claruerunt.

CAP. III

6. Quid vultis amplius, homines; quid vultis amplius? Non de auro et argento vestro agitur; non terra, non praedia, non denique salus corporis vestri in discrimen vocatur: de adipiscenda vita aeterna et fugienda morte aeterna compellamus animas vestras. Expergiscimini aliquando: non in aliqua obscura quaestione versamur, non recondita secreta rimamur, quibus penetrandis vel nulla vel rara humana corda sufficiant; res in aperto est. Quid eminet clarius? quid cernitur citius? Dicimus temerario concilio, quamlibet numerosissimo, innocentes absentesque fuisse damnatos. Probamus hoc proconsularibus Gestis, quibus ab omni traditionis crimine alienus judicatus est ille, quem maxime criminosum a vestris prolata concilii Gesta sonuerunt. Dicimus a traditoribus confessis, in eos qui traditores dicerentur, dictas fuisse sententias. Probamus hoc ecclesiasticis Gestis, ubi nominatim declarantur, in quibus Secundus Tigisitanus ea quae cognovit, velut contuitu pacis ignovit, et cum quibus postea non cognovit, discissa pace damnavit. Unde apparuit eum etiam primo non paci consuluisse, sed sibi timuisse. Objecerat ei namque Purpurius Limatensis quod etiam ipse, cum detentus esset a curatore et ordine ut Scripturas traderet, dimissus est, utique non frustra, nisi quia tradidit, aut tradi aliquid jussit. Hanc ille suspicionem satis probabilem metuens, accepto consilio a minore Secundo consanguineo suo, consultisque caeteris qui cum eo [PL33.163] erant episcopis, manifestissima crimina Deo judicanda dimisit, atque ita paci prospexisse visus est; quod falsum erat, cum sibi prospexerit.

7. Nam si in ejus corde cogitatio pacis habitaret, non apud Carthaginem postea cum traditoribus, quos praesentes atque confessos Deo dimiserat, damnaret crimine traditionis, quos absentes apud eum nemo convicerat. Tanto magis enim timere debuit ne pax unitatis violaretur, quanto erat Carthago civitas ampla et illustris, unde se per totum Africae corpus malum quod ibi esset exortum, tanquam a vertice effunderet. Erat etiam transmarinis vicina regionibus et fama celeberrima nobilis: unde non mediocris utique auctoritatis habebat episcopum, qui posset non curare conspirantem multitudinem inimicorum, cum se videret et Romanae Ecclesiae, in qua semper apostolicae cathedrae viguit principatus, et caeteris terris, unde Evangelium ad ipsam Africam venit, per communicatorias litteras esse conjunctum, ubi paratus esset causam suam dicere, si adversarii ejus ab eo illas Ecclesias alienare conarentur. Quia ergo venire noluit ad hospitium collegarum, quos a suis inimicis contra veritatem suae causae perversos esse sentiebat vel suspicabatur, vel, ut ipsi asserunt, simulabat, tanto magis Secundus, si verae pacis custos esse voluisset, cavere debuit ne damnarentur absentes, qui judicio eorum omnino interesse noluerunt. Neque enim de presbyteris aut diaconis aut inferioris ordinis clericis, sed de collegis agebatur, qui possent aliorum collegarum judicio, praesertim apostolicarum Ecclesiarum, causam suam integram reservare; ubi contra eos sententiae dictae in absentes, nullo modo aliquid valerent, quando eorum judicium non primo aditum postea deseruerunt, sed suspectum semper habitum nunquam adire voluerunt.

8. Haec res maxime sollicitare debuit Secundum qui tunc erat primas, si propterea concilium regebat, ut paci consuleret; facile enim fortassis rabida in absentes ora placata vel frenata comprimeret, si diceret: Videtis, fratres, post tantam stragem persecutionis, misericordia Dei a principibus saeculi pacem esse concessam; non debemus nos christiani et episcopi unitatem disrumpere christianam, quam jam paganus non insequitur inimicus. Itaque aut istas omnes causas, quas clades turbulentissimi temporis inflixit Ecclesiae, Deo judici dimittamus: aut si aliqui in vobis sunt qui certa istorum crimina ita noverint, ut ea facile valeant edocere, negantesque convincere, et talibus communicare formidant, pergant ad fratres et collegas nostros transmarinarum Ecclesiarum episcopos, et ibi prius de istorum factis et contumacia conquerantur, quod ad judicium collegarum Afrorum male sibi conscii venire noluerunt, ut inde illis denuntietur ut veniant, ibique objectis respondeant. Quod si non fecerint, ibi etiam eorum pravitas et perversitas innotescet, missaque tractatoria super eorum nomine per [PL33.164] totum orbem terrarum, quacumque jam Christi Ecclesia dilata est, ab omnibus Ecclesiis eorum communio praecidetur, ne aliquis error in Cathedra Ecclesiae Carthaginis oriatur. Tum demum securi episcopum alium plebi Carthaginis ordinabimus, cum a tota Ecclesia isti fuerint separati: ne forte cum alius modo fuerit ordinatus, non ei communicetur ab Ecclesia transmarina, quia iste ab honore depositus non videbitur, quem jam ordinatum fama celebravit, et ad eum commeare communicatorias litteras fecit; atque ita magnum scandalum schismatis in unitate Christi jam pacatis temporibus oriatur, dum praepropere nostras volumus praecipitare sententias, et non contra Caecilianum, sed contra orbem terrarum, qui ei per ignorantiam communicat, altare alterum erigere audeamus.

9. Huic tam sano rectoque consilio quisquis infrenis obtemperare noluisset, quid esset facturus? aut quomodo aliquem absentium collegarum esset damnaturus, cum in potestate Acta concilii non haberet, contradicente primate? Quod si tanta et adversus primam sedem seditio nasceretur, ut nonnulli damnare jam vellent quos volebat ille differri, quanto melius a talibus inquieta et impacata molientibus, quam a totius orbis communione dissentiretur? Sed quia non erant quae in Caecilianum et ordinatores ejus transmarino judicio probarentur, propterea nec priusquam in eum sententias dicerent, deferre voluerunt, nec posteaquam dixerunt, perseveranter id agere ut Ecclesiae transmarinae in notitiam perferretur, quorum traditorum in Africa damnatorum communionem vitare deberet. Quia si id facere tentavissent, adessent sibi Caecilianus et caeteri, et suam causam adversus fallaces criminatores, apud transmarinos ecclesiasticos judices diligentissima discussione purgarent.

10. Itaque concilium illud perversum atque nefarium, maxime ut creditur traditorum fuit, quibus confessis Secundus Tigisitanus ignoverat: ut quoniam de traditione fama crebruerat, infamatis aliis a se averterent suspicionem, et cum homines per Africam totam credentes episcopis, falsa de innocentibus loquerentur, quod damnati essent apud Carthaginem traditores, tanquam in nebula mendacissimi rumoris, ipsi qui vere tradiderant latitarent. Unde videtis, charissimi, fieri potuisse, quod verisimile non esse quidam vestrum dicebant, ut qui essent de sua traditione confessi, causamque suam impetravissent Deo dimitti oportere, iidem judices damnatoresque tanquam traditorum absentium postea consedissent. Magis enim amplexi sunt occasionem, qua possent alios falsa criminatione perfundere, et conversas in eos linguas hominum ab inquisitione criminum suorum hoc modo declinare. Alioquin si fieri non posset ut quisque mala quae ipse committeret, in alio judicaret, non diceret quibusdam Paulus apostolus: Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim alium judicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis, quae judicas. [PL33.165] (Rom. II, 1.) Quod illi omnino fecerunt, ut haec verba apostolica integre in eos apteque conveniant.

11. Non ergo tunc Secundus, quando eorum crimina Deo dimisit, paci unitatique consuluit: alioquin magis hoc apud Carthaginem provideret, ne schisma fieret, ubi nullus aderat cui confesso crimen donare cogeretur; sed quod erat facillimum, tota conservatio pacis esset absentes nolle damnare. Itaque injuriam facerent innocentibus, etiamsi eis non convictis, neque confessis, neque omnino praesentibus ignoscere voluissent. Ille quippe accipit veniam, cujus culpa certissima est. Quanto ergo immaniores et caeciores fuerunt, qui ea se putaverunt posse damnare, quae incognita nec donare potuissent? Sed illic cognita dimissa sunt Deo, ne alia quaererentur: hic incognita damnata sunt, ut illa tegerentur. Sed dicet aliquis: Cognoverunt. Quod etsi concedam, etiam sic absentibus utique parci oportebat. Neque enim judicium deseruerant, ubi nunquam omnino constiterant; nec in illis solis episcopis Afris erat Ecclesia, ut omne judicium ecclesiasticum vitasse viderentur, qui se judicio eorum praesentare noluissent. Millia quippe collegarum transmarina restabant, ubi apparebat eos judicari posse, qui videbantur Afros vel Numidas collegas habere suspectos. Ubi est enim quod Scriptura clamat: Antequam interroges, ne vituperes quemquam; et cum interrogaveris, corripe juste (Eccli. XI, 7). Si ergo nec vituperari, nec corripi nisi interrogatum Spiritus sanctus voluit; quanto sceleratius non vituperati aut correpti, sed omnino damnati sunt, qui de suis criminibus nihil absentes interrogari potuerunt?

12. Sed tamen isti, qui licet absentium, et nequaquam judicium deserentium, quia nunquam affuerunt, et semper sibi cuneum illum suspectum esse declaraverunt, tamen cognita crimina se damnasse dicunt, quaeso vos, fratres mei, quomodo cognoverunt? Respondetis: Nescimus, quandoquidem ipsa cognitio in illis Gestis explicata non est. Sed ego vobis ostendam quomodo cognoverunt. Attendite causam Felicis Aptungitani, et primo legite quam vehementiores in eum fuerunt. Sic ergo et caeterorum causam noverant, sicut hujus qui postea innocentissimus diligenti et terribili inquisitione probatus est. Quanto itaque justius et tutius et citius innocentes eos existimare debemus, quorum crimina ab istis levius accusata sunt, et parciore reprehensione damnata, quando ille inventus est innocens, in quem multo immanius saevierunt!

CAP. IV

13. An forte sicut quidam dixit, quod quidem cum vobis diceretur displicuit, sed tamen praetermittendum non est; ait enim quidam. Non debuit episcopus proconsulari judicio purgari: quasi vero ipse sibi hoc comparaverit, ac non imperator ita quaeri jusserit, ad cujus curam, de qua rationem Deo redditurus esset, res illa maxime pertinebat. Arbitrum enim et judicem causae traditionis et schismatis illi eum fecerant, qui ad eum etiam preces miserant, ad quem postea provocarunt; et tamen judicio ejus acquiescere noluerunt. Itaque si culpandus est quem judex terrenus absolvit, cum ipse sibi hoc non poposcisset; [PL33.166] quanto magis culpandi sunt, qui terrenum regem suae causae judicem esse voluerunt? Si autem criminis non est provocare ad imperatorem, non est criminis audiri ab imperatore: ergo nec ab illo, cui causam delegaverit imperator. Quemdam etiam suspensum equuleo in causa Felicis episcopi amicus ille voluit criminari, ut quis etiam ungulis vexaretur. Numquid poterat Felix contradicere, ne tanta diligentia vel severitate quaereretur, cum ejus causam inveniendam cognitor agitaret? Quid enim erat aliud nolle sic quaeri, quam de crimine confiteri? Et tamen ille ipse proconsul inter praeconum terribiles voces et cruentas carnificum manus nunquam collegam damnaret absentem, qui judicio ejus se praesentare noluisset, cum haberet aliud quo posset audiri. Aut si damnaret, certe etiam ipsis securalibus legibus poenas justas et debitas lueret.

CAPUT V

14. Quod si Gesta proconsularia displicent, ecclesiasticis cedite. Omnia vobis ordine recitata sunt. An forte non debuit Romanae Ecclesiae Melchiades episcopus cum collegis transmarinis episcopis illud sibi usurpare judicium, quod ab Afris septuaginta, ubi primas Tigisitanus praesedit, fuerat terminatum? Quid quod nec ipse usurpavit? Rogatus quippe imperator, judices misit episcopos qui cum eo sederent, et de tota illa causa quod justum videretur statuerent. Hoc probamus et Donatistarum precibus, et verbis ipsius imperatoris: utraque enim vobis lecta meministis, et inspiciendi ac describendi licentiam nunc habetis. Legite et considerate omnia. Videte quanta cura pacis atque unitatis conservandae vel restituendae cuncta discussa sint; quemadmodum accusatorum persona tractata, et quorumdam eorum quibus maculis improbata sit, praesentiumque vocibus liquido constiterit, nihil eos habuisse quod in Caecilianum dicerent, sed totam causam in plebem de parte Majorini, hoc est seditiosam et ab Ecclesiae pace alienatam multitudinem transferre voluisse, ut ab ea videlicet turba Caecilianus accusaretur, quam solis tumultuosis clamoribus, nulla documentorum attestatione, nullo veritatis examine, ad suam voluntatem animos judicum detorquere posse arbitrabantur; nisi forte furiosa et poculo erroris atque corruptionis ebria multitudo vera in Caecilianum crimina diceret, ubi septuaginta episcopi, sicut de Felice Aptungitano constitit, absentes et innocentes collegas, tam insana temeritate damnarunt. Quali enim turbae illi consenserant, ut adversus innocentes non interrogatos proferrent sententias; a tali turba etiam rursus accusari Caecilianum volebant. Sed plane non tales invenerant judices, quibus illam dementiam persuaderent.

15. Potestis enim pro vestra prudentia, et illorum perversitatem illic attendere, et judicum gravitatem, quemadmodum ad extremum persuaderi non possent, ut a plebe partis Majorini, quae certam personam non habebat, argueretur Caecilianus; et requisiti ab eis essent vel accusatores vel testes vel quoquomodo [PL33.167] causae necessarii, qui simul cum eis ex Africa venerant, et eos praesentes fuisse atque a Donato subtractos esse diceretur. Promisit idem Donatus quod eos esset exhibiturus: quod cum non semel, sed saepius promisisset, amplius ad illud judicium accedere noluit, ubi jam erat tanta confessus, ut nihil aliud deinceps non accedendo, nisi praesens damnari noluisse videretur; cum tamen ea quae damnanda essent, eo praesente atque interrogato manifestata fuerint. Accessit et aliud, ut a quibusdam adversus Caecilianum denuntiationis libellus daretur: post quod factum quemadmodum sit rursus agitata cognitio, et quae personae illum libellum dederint, quoque modo nihil in Caecilianum probari potuerit, quid dicam, cum et audieritis omnia, et quoties volueritis, legere possitis?

16. De numero autem septuaginta episcoporum, cum quasi gravissima opponeretur auctoritas, quae fuerint dicta meministis; et tamen viri gravissimi ab infinitis quaestionibus catena quadam inexplicabili sese nectentibus suum temperare arbitrium maluerunt, nequaquam curantes quam multi essent illi episcopi, aut unde collecti, quos videbant tanta temeritate caecatos, ut in absentes et non interrogatos collegas, tam praecipites auderent proferre sententias. Et tamen qualis ipsius beati Melchiadis ultima est prolata sententia, quam innocens, quam integra, quam provida atque pacifica, qua neque collegas, in quibus nihil constiterat, de collegio suo ausus est removere, et Donato solo, quem totius mali principem invenerat, maxime culpato, sanitatis recuperandae optionem liberam caeteris fecit, paratus communicatorias litteras mittere etiam iis quos a Majorino ordinatos esse constaret: ita ut quibuscumque locis duo essent episcopi, quos dissensio geminasset, eum confirmari vellet qui fuisset ordinatus prior, alteri autem eorum plebs alia regenda provideretur. O virum optimum! o filium christianae pacis, et patrem christianae plebis! Conferte nunc istam paucitatem cum illa multitudine episcoporum, neque numerum numero, sed pondus ponderi comparata: hinc modestiam, inde temeritatem, hinc vigilantiam, inde caetitatem. Hic nec mansuetudo integritatem corrupit, nec integritas mansuetudini repugnavit; ibi autem et furore timor tegebatur, et timore furor incitabatur. Isti enim convenerant cognitione verorum criminum falsa respuere, illi falsorum damnatione vera celare.

CAP. VI

17. Illisne se tandem Caecilianus audiendum judicandumque committeret, cum haberet tales, apud quos si ei causa moveretur, innocentiam suam facillime ostenderet? Non se illis omnino committeret, nec si peregrinus Ecclesiae Carthaginensis subito episcopus esset ordinatus, et ignoret quid ad corrupendos animos vel improborum vel imperitorum posse tunc pecuniosissima mulier quaedam Lucilla, quam pro disciplina ecclesiastica corripiendo idem cum esset diaconus laeserat: etiam hoc enim [PL33.168] accesserat malum ad illam perficiendam iniquitatem. Nam in illo concilio, ubi a confessis traditoribus absentes atque innocentes damnati sunt, pauci quidam erant, qui crimina sua infamatis aliis tegere cupiebant, ut homines a veritatis inquisitione averterentur falsis rumoribus avocati. Pauci ergo erant, qui hoc negotium maxime curabant, quamvis in eis esset major auctoritas, propter ipsius Secundi societatem, qui eis pepercerat territus. Caeteri autem Lucillae pecunia maxime adversus Caecilianum empti et instigati perhibentur. Extant Gesta apud Zenophilum consularem, ubi Nundinarius quidam diaconus a Sylvano Cirtensi episcopo, quantum ipsis Gestis intelligitur, degradatus, cum eis satisfacere per aliorum episcoporum litteras frustra conatus esset, multa patefecit iratus, et in judicium publicum protulit: inter quae id quoque commemoratum legitur, quod Lucillae pecunia corruptis episcopis, in Carthaginensi Ecclesia, in Africae capite, altare contra altare levatum est. Scio quod haec Gesta vobis non legerimus, sed tempus non fuisse meministis. Inerat etiam nonnullus dolor animi de typho superbiae veniens, quod non ipsi ordinaverant Carthagini episcopum.

18. Quibus omnibus rebus, cum eos non veros judices, sed inimicos atque corruptos Caecilianus convenisse cognosceret; quando fieri posset, ut vel ipse vellet, vel populus cui praesidebat permitteret, ut relicta ecclesia iret in domum privatam, non collegarum discutiendus examine, sed factionis cuneo et odiis muliebribus trucidandus? cum sibi praesertim videret apud Ecclesiam transmarinam privatis inimicitiis et ab utraque parte dissensionis alienam, incorruptum et integrum examen suae causae remanere. Ubi si nihil adversarii agere vellent, ipsi se ab orbis terrarum innocentissima communione praeciderent. Si autem illic eum accusare tentassent, tunc sibi adesset, tunc innocentiam suam adversus eorum machinamenta defenderet, sicut postea factum esse didicistis: cum tamen illi nimis sero quaesissent judicium transmarinum jam schismatis rei, jam levati altaris horrendo scelere maculati. Primo enim facerent si veritate niterentur; sed falsis rumoribus temporis diuturnitate firmatis, quasi vetusta fama praejudicante ad judicium venire voluerunt: aut quod magis credendum est, damnato prius, sicut libuit, Caeciliano, quasi securi sibi videbantur praefidentes numero suo, nec audentes alibi commovere causam tam malam, ubi nulla corruptione operante posset veritas inveniri.

CAP. VII

19. Sed posteaquam ipsis rebus experti sunt cum Caeciliano permanere communionem orbis terrarum, et ad eum a transmarinis Ecclesiis communicatorias litteras mitti, non ad illum quem ipsi scelerate ordinaverant; puduit eos semper tacere, quia posset eis objici, cur paterentur ignaram per tot gentes Ecclesiam communicare damnatis, et cur se ipsi [PL33.169] ab innocentis orbis terrarum communione praeciderent, cum tacendo sinerent episcopo, quem Carthaginensibus ordinassent, a toto orbe non communicari. Elegerunt, sicut dicitur, ad duas agere causam cum Caeciliano apud Ecclesias transmarinas, parati ad utrumque: ut si eum potuissent quacumque versutia falsae criminationis evincere, satiarent plenissime cupiditatem suam; si autem non possent, in eadem quidem perversitate durarent, sed jam tamen quasi haberent quod dicerent, malos judices se esse perpessos; quae vox est omnium malorum litigatorum, cum fuerint etiam manifestissima veritate superati: quasi non eis ad hoc dici posset et justissime dici, Ecce putemus illos episcopos, qui Romae judicarunt, non bonos judices fuisse; restabat adhuc plenarium Ecclesiae universae concilium, ubi etiam cum ipsis judicibus causa posset agitari, ut si male judicasse convicti essent, eorum sententiae solverentur. Quod utrum fecerint, probent: nos enim non factum esse facile probamus, ex eo quod totus orbis non eis communicat: aut si factum est, etiam ibi sunt victi; quod ipsa eorum separatio manifestat.

20. Sed tamen quid postea fecerint, Imperatoris litteris sufficientissime ostenditur. Judices enim ecclesiasticos tantae auctoritatis episcopos, quorum judicio et Caeciliani innocentia et eorum improbitas declarata est, non apud alios collegas, sed apud Imperatorem accusare ausi sunt, quod male judicarent. Dedit ille aliud Arelatense judicium, aliorum scilicet episcoporum: non quia jam necesse erat, sed eorum perversitatibus cedens, et omnimodo cupiens tantam impudentiam cohibere. Neque enim ausus est christianus Imperator sic eorum tumultuosas et fallaces querelas suscipere, ut de judicio episcoporum qui Romae sederant ipse judicaret; sed alios, ut dixi, episcopos dedit: a quibus tamen illi ad ipsum rursum Imperatorem provocare maluerunt; qua in re illos quemadmodum detestetur, audistis. Atque utinam saltem ipsius judicio insanissimis animositatibus suis finem posuissent, atque ut eis ipse cessit, ut de illa causa post episcopos judicaret, a sanctis antistitibus postea veniam petiturus, dum tamen illi quod ulterius dicerent non haberent, si ejus sententiae non obtemperarent, ad quem ipsi provocaverunt, sic et illi aliquando cederent veritati. Jussit enim ille ut ei partes ad agendam causam Romam occurrerent. Quo cum Caecilianus nescio qua causa non occurrisset, interpellatus ab eis, praecepit ut Mediolanum sequerentur. Tunc se aliqui eorum subtrahere coeperunt, fortasse indignati quia non est eos imitatus Constantinus, ut jam statim atque velociter Caecilianum damnaret absentem. Quod ubi cognovit providus Imperator, reliquos ab officialibus custoditos fecit Mediolanum pervenire. Quo cum etiam Caecilianus venisset, ipsum quoque, sicut scripsit, exhibuit, cognitaque causa, qua diligentia, qua cautela, qua provisione, sicut ejus indicant litterae, [PL33.170] Caecilianum innocentissimum, illos improbissimos judicavit.

CAPUT VIII

21. Et adhuc baptizant extra ecclesiam, et si possint rebaptizant Ecclesiam; sacrificant in dissensione et schismate, et pacis nomine populos salutant, quos a pace salutis exterminant. Conscinditur unitas Christi, blasphematur haereditas Christi, exsufflatur Baptisma Christi; et nolunt in se ista per ordinarias humanas potestates flagellis temporalibus emendari, ne in aeternas poenas pro tantis sacrilegiis destinentur. Nos eis objicimus furorem schismatis, rebaptizationis insaniam, ab haereditate Christi quae per omnes gentes diffusa est, nefariam separationem. De codicibus non tantum nostris, sed etiam eorum, recitamus ecclesias quarum nomina hodie legunt, et quibus hodie non communicant: quae cum recitantur in conventiculis eorum, lectoribus suis dicunt, Pax tecum; et cum ipsis plebibus, quibus illae litterae scriptae sunt, pacem non habent. Et ipsi nobis objiciunt vel falsa crimina mortuorum, vel etiamsi vera, tamen aliena; non intelligentes in iis quae nos eis objicimus, omnes illos teneri; in iis vero quae nobis objiciunt, paleam vel zizania messis dominicae reprehendi, ad frumenta autem crimen non pertinere: neque considerantes quia quibus mali placent in unitate, ipsi communicant malis; quibus autem displicent, et eos emendare non possunt, neque ante tempus messis audent zizania eradicare, ne simul eradicent et triticum (Matth. XIII, 29), non factis eorum, sed altari Christi communicant: ita ut non solum non ab eis maculentur, sed etiam divinis verbis laudari praedicarique mereantur; quoniam ne nomen Christi per horribilia schismata blasphemetur, pro bono unitatis tolerant, quod pro bono aequitatis oderunt.

22. Si habent aures, audiant quid Spiritus dicat Ecclesiis. Sic enim in Apocalypsi Joannis legitur: Angelo, inquit, Ecclesiae Ephesi scribe, Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos, et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces, et patientiam habes, et sustinuisti eos propter nomen meum, et non defecisti (Apoc. II, 1-3). Quod si de angelo superiorum coelorum, et non de praepositis Ecclesiae vellet intelligi, non consequenter diceret: Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris (Ibid., 4, 5). Hoc superioribus Angelis dici non potest, qui perpetuam retinent charitatem, unde qui defecerunt et lapsi sunt, diabolus est et angeli ejus. Ergo primam charitatem dicit, quia sustinuit pseudoapostolos propter nomen Christi, quam jubet ut repetat, et faciat priora opera sua. Et objiciuntur nobis crimina malorum hominum, non nostra, sed aliena; et ipsa partim incognita: quae si etiam vera et praesentia videremus, et zizaniis propter [PL33.171] frumenta parcentes, pro unitate toleraremus, non solum nulla reprehensione, sed etiam non parva laude nos dignos diceret, quicumque Scripturas sanctas non corde surdus audiret.

23. Tolerat Aaron multitudinem idolum exigentem et fabricantem et adorantem. Tolerat Moyses adversus Deum tot millia murmurantia, et toties offendentia sanctum nomen ejus. Tolerat David Saülem persecutorem suum, sceleratis moribus coelestia deserentem, magicis artibus inferna quaerentem; occisum vindicat, christum etiam Domini propter sacramentum venerandae unctionis appellat. Tolerat Samuel nefandos filios Heli, perversosque filios suos, quos populus quia tolerare noluit, divina veritate accusatus, divina severitate correptus est. Tolerat denique ipsum populum superbum contemptorem Dei. Tolerat Isaias in quos tam multa vera crimina jaculatur. Tolerat Jeremias a quibus tanta perpetitur. Tolerat Zacharias Pharisaeos et Scribas, quales illo tempore fuisse Scriptura testatur. Scio me multos praetermisisse: legant qui volunt, legant qui possunt eloquia coelestia, invenient omnes sanctos Dei servos et amicos semper habuisse quos in suo populo tolerarent; cum quibus tamen illius temporis sacramenta communicantes, non solum non inquinabantur, sed etiam laudabiliter sustinebant, studentes, sicut ait Apostolus, servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV, 3). Attendant etiam post Domini adventum, ubi multo plura hujus tolerantiae per totum orbem inveniremus exempla, si omnia scribi et in auctoritatem redigi potuissent, tamen haec ipsa quae habemus advertite. Tolerat ipse Dominus Judam, diabolum, furem et venditorem suum: sinit accipere inter innocentes discipulos, quod fideles noverunt pretium nostrum. Tolerant Apostoli pseudoapostolos; et inter sua quaerentes non quae Jesu Christi, Paulus non sua quaerens sed quae Jesu Christi, cum gloriosissima tolerantia conversatur. Postremo, quod paulo ante commemoravi, divina voce laudatur sub angeli nomine praepositus Ecclesiae, quod cum odisset malos, eos tamen tentatos et inventos pro nomine Domini toleravit.

24. Ad summam seipsos interrogent: Nonne tolerantur ab eis caedes et incendia Circumcellionum, qui sunt veneratores praecipitatorum ultro cadaverum, et sub incredibilibus malis unius Optati per tot annos totius Africae gemitus? Parco jam dicere singularum per Africam regionum et civitatum et fundorum tyrannicas potestates, et publica latrocinia. Melius enim vobis haec vos ipsi dicitis, sive in aurem, sive palam, sicut libitum fuerit. Quocumque enim oculos verteritis, occurret quod dico, vel potius quod taceo. Neque hinc istos quos ibi diligitis, accusamus. Non enim nobis displicent, quia tolerant malos; sed quia intolerabiliter mali sunt propter schisma, propter altare contra altare, propter separationem ab haereditate Christi toto orbe diffusa, sicut tanto ante promissa [PL33.172] est. Violatam pacem, conscissam unitatem, iterata baptismata, exsufflata Sacramenta, quae in sceleratis quoque hominibus sancta sunt, plangimus et lugemus. Quae si parvi pendunt, intueantur exempla quibus demonstratum est quanti haec penderit Deus. Qui fecerunt idolum, usitata gladii morte perempti sunt (Exod. XXXII, 27, 28): qui vero schisma facere voluerunt, hiatu terrae principes devorati, et turba consentiens igne consumpta est (Num. XVI, 31-35). Diversitate poenarum, diversitas agnoscitur meritorum.

CAPUT IX

25. Traduntur in persecutione sancti Codices, confitentur traditores, et Deo dimittuntur. Non interrogantur innocentes, et ab hominibus temerariis damnantur. Probatur integer certis judiciis, qui inter absentes damnatos multo vehementius caeteris criminatus est. Judicium episcoporum ad Imperatorem appellatur: judex eligitur Imperator; judicans contemnitur Imperator. Quae tunc acta sint legistis, quae nunc agantur videtis: si de illis in aliquo dubitatis, ista jam cernite. Certe non chartis veteribus, non archivis publicis, non Gestis forensibus aut ecclesiasticis agamus. Major liber noster orbis terrarum est; in eo lego completum quod in Libro Dei lego promissum: Dominus, inquit, dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8). Huic haereditati qui non communicat, quoslibet libros teneat, exhaeredatum se esse cognoscat. Hanc haereditatem quisquis expugnat, alienum se esse a familia Dei satis indicat. Certe de traditione divinorum Librorum vertitur quaestio, ubi haereditas ista promissa est. Ille ergo credatur testamentum tradidisse flammis, qui contra voluntatem litigat testatoris. Quid tibi fecit, o pars Donati, quid tibi fecit Ecclesia Corinthiorum? Quod autem de ista dico, de omnibus talibus et tam longe positis intelligi volo. Quid vobis fecerunt, quae nec omnino quid feceritis, nec quos infamaveritis nosse potuerunt? an quia Lucillam Caecilianus in Africa laesit, lucem Christi orbis amisit?

26. Tandem sentiant quod fecerunt: merito certo annorum intervallo in oculos eorum revolutum est opus ipsorum. Quaerite per quam feminam Maximianus, qui dicitur esse Donati propinquus, sese a Primiani communione praeciderit, et quemadmodum congregata episcoporum factione, Primianum damnarit absentem, et adversus eum episcopus ordinatus sit; quemadmodum Majorinus per Lucillam congregata episcoporum factione Caecilianum damnavit absentem, et contra eum episcopus ordinatus est. An forte quod a caeteris Afris suae communionis episcopis [PL33.173] contra factionem Maximiani Primianus purgatus est, valere vultis; et quod a transmarinis unitatis episcopis adversus factionem Majorini Caecilianus purgatus est, valere non vultis? Rogo, fratres mei, quid magnum peto? quid difficile a vobis intelligi cupio? Multum quidem interest, et incomparabiliter distat vel auctoritate vel numero Africana Ecclesia, si cum caeteris orbis partibus conferatur: et longe minor est, etiamsi unitas hic esset, longe omnino minor est comparata caeteris christianis omnibus gentibus, quam pars Maximiani comparata parti Primiani; peto tamen, et justum esse arbitror, ut tantum valeat concilium Secundi Tigisitani, quod Lucilla conflavit adversus absentem Caecilianum et apostolicam sedem, totumque orbem Caeciliano communicantem, quantum valet concilium Maximianensium, quod similiter femina nescio quae conflavit adversus absentem Primianum, et caeteram per Africam multitudinem Primiano communicantem. Quid apertius cernitur? quid aequius postulatur?

27. Videtis haec omnia, et nostis, et gemitis; et tamen videt et Deus quod vos in tam pestifera et sacrilega praecisione nulla res cogit remanere, si pro adipiscendo spirituali regno carnalem superetis affectum, et amicitias hominum quae in judicio Dei nihil proderunt, pro devitandis sempiternis poenis non timeatis offendere. Ecce ite, consulite; quid contra haec nostra possint respondere cognoscite: si proferunt chartas, proferimus chartas; si falsas nostras esse dicunt, hoc nos de suis dicere non indignentur. Nemo delet de coelo constitutionem Dei, nemo delet de terra Ecclesiam Dei: ille totum orbem promisit, ista totum orbem replevit; et malos habet et bonos, sed nec in terris amittit nisi malos, nec in coelum admittit nisi bonos. Erit autem vobis hic sermo, quem de munere Dei novit ipse, quanta et pacis et vestra dilectione deprompsimus, correctio si velitis, testis vero etsi nolitis.

पाठकों की प्रतिक्रियाएँ

टिप्पणियाँ

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 137-173 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
उपयोगकर्ता द्वारा प्रकाशित: Rodion Vlasov
पृष्ठ निर्माण तिथि: 2026-11-22, अद्यतन: 2026-11-22