Beatissimo et venerabiliter desiderabili et desiderabiliter venerabili, sancto sancteque charissimo fratri et coepiscopo, PAULINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM

1. Quod de perventione tam prospera fratris et compresbyteri nostri Quinti, et qui cum eo navigaverunt, cito nos Dominus exhilaravit, nuntiantibus litteris Sanctitatis tuae, gratias agens ei qui recreat afflictos, et humiles consolatur, sinceritati cordis tui, occasione filii et condiaconi nostri Ruffini quae proxima occurrit, nunc rescripta persolvo: de littore namque Hipponensi profectus est. Et approbo misericordiae consilium quod tibi Dominus inspiravit, mihique insinuare dignatus es. Ipse et hoc adjuvet, ipse prosperet, qui jam curam nostram ex magna parte lenivit, quia pervectus et commendatus est charissimus homo, non solum bonis operibus, sed etiam sanctis orationibus tuis.

2. Litterae sane Venerationis tuae, ubi multa quaesiisti, et quaerenda admonuisti, et quaerendo docuisti, ad me pervenerunt. Sed quas ipse continuo rescripsi per homines eorumdem sanctorum solatiorum nostrorum, sicut his tuis recentioribus comperi, non [PL33.631] sunt redditae Venerationi tuae. In quibus quidem, quatenus ad interrogata responderim, recolere non valui; nec earum exemplum cum requisiissem, ubi hoc possem recognoscere, inveni. Ad nonnulla tamen me respondisse certus omnino sum, et ideo non ad omnia, quia ut cito finirem, festinatio perlatoris urgebat. Simul etiam miseram, sicut jusseras, et illius epistolae exemplum, quam tuae Charitati apud Carthaginem de corporum resurrectione rescripseram, ubi de usu membrorum exorta erat quaestio. Nunc ergo et hoc misi, et alterum alterius, quia nec ipsam in manus tuas pervenisse conjeci, eo quod iterum interrogasti quaedam quae jam me in ea respondisse lego et agnosco. Sed istam per quem direxerim nescio. Scripta quippe Charitatis tuae quibus eam reddidi, sicut etiam ipsa indicat, missa sunt mihi ab Hippone a nostris, cum essem apud sanctum fratrem et coepiscopum nostrum Bonifacium (nam eorum perlatorem non vidi), et continuo rescripta non distuli.

3. Quia ergo tunc, sicut scripsi, non potueram inspicere codices graecos propter quaedam psalmi decimi sexti, inspexi postea quos inveni. Et unus habebat, quod et latini nostri, Domine, perdens de terra dispertire eos: alius sicut ipse posuisti, A paucis de erra. Et illud quidem apertum habet sensum, perdens de terra quam eis dedisti, dispertire eos in gentibus: quod et factum eis est, cum gravi bello expugnati atque subversi sunt. Illud autem alterum quomodo accipiendum sit, non mihi occurrit; nisi quia in comparatione perditae multitudinis eorum, reliquiae salvae factae sunt, utique in paucis a quibus cos dispertiendos, hoc est dividendos atque separandos Scriptura praenuntiavit, dicens, Domine, a paucis, id est, a reliquiis quas ex illa gente salvas fecisti, de terra dispertire eos: ut terram intelligamus Ecclesiam haereditatemque fidelium atque sanctorum, quae dicitur et terra viventium, et quae etiam illo loco recte intelligi potest, Beati mites; quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Matth. V, 4). Cum autem dictum esset, A paucis de terra divide eos, additum est, in vita eorum; ut in manifesto futurum intelligeretur, dum hic vivunt. Separantur enim multi ab Ecclesia, sed cum moriuntur, qui tamen cum vivunt, per Sacramentorum communionem unitatisque catholicae videntur Ecclesiae copulati. Isti ergo divisi sunt a paucis qui ex illis crediderunt, de terra quam sicut agrum suum excolit pater agricola: divisi autem in vita sua, id est hic in manifesto, sicut videmus. Sequitur autem, Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum; id est, praeter hoc quod in manifesto divisi sunt, etiam de absconditis tuis quae in occulto reddis conscientiae malorum, adimpletus est venter eorum: ventrem posuit pro internorum latentiumque secretis.

4. Quod vero sequitur, Saturati sunt porcina; jam quid mihi ex hoc videretur aperui. Sed quod alii [PL33.632] codices habent, et verius habere perhibentur, quia diligentiora exemplaria, per accentus notam ejusdem verbi graeci ambiguitatem graeco scribendi more dissolvunt, obscurius est quidem, sed electiori sententiae videtur aptius convenire. Quia enim dixerat, Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum, quibus verbis occulta Dei judicia significata sunt; occulte quippe sunt miseri, etiam qui gaudent in malis, quos tradidit Deus in concupiscentias cordis eorum (Rom. I, 24): velut quaereretur unde possint cognosci qui in abscendito ira Dei adimpleti sunt, et responderetur quod in Evangelio dictum est, Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16), continuo subjunctam est, Saturati sunt filiis, hoc est fructibus, quod evidentius dicitur, operibus suis. Unde alibi legitur, Ecce parturivit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem (Psal. VII, 15): et alibi, Deinde concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum (Jacobi I, 15). Mali ergo filii, mala opera, quibus cognoscuntur, et qui de absconditis Dei judiciis internis cogitationum suarum tanquam in ventrem adimpleti sunt. Bona opera, boni filii sunt. Unde ad sponsam Ecclesiam dicitur: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendens de lavucro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in illis (Cant. IV, 2). In quo gemino fetu geminum opus dilectionis agnoscitur, Domini Dei scilicet, et proximi: in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40).

5. Iste autem sensus, quo ita exponitur quod scriptum est, Saturati sunt filiis, non mihi occurrerat, cum ante rescriberem; sed recensui brevissimam quamdam ejusdem psalmi expositionem, quam jam olim dictaveram, et hoc satis breviter a me positum reperi. Inspexi etiam codices graecos, utrum dativus casus esset, quod dictum est, filiis, an genitivus, quo illa lingua utitur pro ablativo, et inveni genitivum: quod si ad verbum interpretaretur, scriptum esset, Saturati sunt filiorum; sed recte interpres sententiam secutus est, et latino more dixit, Saturati sunt filiis. Quod vero sequitur, Et reliquerunt reliquias parvulis suis, existimo parvulos accipiendos manifestos carnis filios. Unde etiam secundum istam, non de porcina, sed de filiis expositionem, manet illa sententia qua dixerunt, Sanguis hujus super nos et super filios nostros (Id. XXVII, 25): ita enim reliquerunt operum suorum reliquias parvulis suis.

6. In quinto decimo autem psalmo, quod scriptum est, Mirificavit, vel, Mirificet omnes voluntates suas inter illos, nihil prohibet intelligi, imo et convenientius videtur, non, inter illos, sed, in illis. Sic enim graeci codices habent: saepe autem quod habet illa lingua, in illis. nostri interpretantur, inter illos, ubi videtur sententiae convenire. Accipiamus ergo, Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates suas in illis; quod plerique codices habent: et intelligamus, voluntates ejus, munera gratiae, quae gratis data est, id est, quia voluit, non quia debebatur. Unde est, Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. [PL33.633] V, 13); et, In voluntate tua deduxisti me (Psal. LXXII, 24); et, Voluntarie genuit nos verbo veritatis (Jacobi I, 18); et, Pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae (Psal. LXVII, 10); et, Dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11); et alia innumerabilia. Proinde, Mirificavit omnes voluntates suas in illis, in quibus nisi in sanctis qui in terra sunt ejus? Si enim terra, sicut supra ostendimus, potest accipi in bono, et ubi non additum est, ejus; quanto magis ubi dicitur, terra ejus! Miras ergo fecit omnes voluntates suas in illis: miras omnino fecit, quia eos ex desperatione mirabiliter liberavit.

7. Ex hac admiratione exclamat Apostolus, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! supra quippe dixerat, Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 33, 32). Nam hoc etiam hic sequitur: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea acceleraverunt. Infirmitates posuit pro peccatis, sicut ad Romanos Apostolus dicit, Si enim Christus, cum infirmi essemus adhuc juxta tempus pro impiis mortuus est: hos dixit infirmos quos impios. Deinde paulo post eamdem sententiam repetens, Commendat, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est: quos infirmos supra, eos hic peccatores appellavit. Item in consequentibus hoc idem aliis verbis versans, Si enim cum inimici essemus, inquit, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Id. V, 6, 8, 10). Ac per hoc in eo quod dictum est, Multiplicatae sunt infirmitates eorum, intelliguntur multiplicata peccata eorum. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum: sed quoniam ubi abundavit delictum, superabundavit gratia (Ibidem, 20), ideo postea acceleraverunt. Non enim venit ille vocare justos, sed peccatores: quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus (Matth. IX, 13, 12); quorum scilicet multiplicatae sunt infirmitates, ut eis sanandis esset necessaria tantae gratiae medicina, et cui dimittuntur peccata multa, diligeret multum.

8. Hoc cinis vaccae et aspersio sanguinis, et cruentarum multiplicatio victimarum significabat, non efficiebat. Ideo deinceps dicit, Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. id est illorum sacrificiorum quae immolabantur in figura sanguinis Christi. Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Nomina quippe illorum erant in multiplicatione infirmitatum; fornicatores, idolis servientes, adulteri, molles, masculorum concubitores, fures, avari, raptores, ebriosi, maledici, et quicumque alii regnum Dei non possidebunt. Sed ubi abundante peccato, superabundavit gratia, postea acceleraverunt. Haec quidem fuerunt, sed abluti sunt, sed sanctificati sunt, sed justificati sunt in nomine Domini Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 9-11): ideo non memor erit nominum illorum per labia sua. Sane codices emendatiores et electioris auctoritatis, non habent, voluntates suas, sed, voluntates meas; quod tantumdem valet, quia ex [PL33.634] persona Filii dicitur. Ipse quippe loquitur, quem verba illa evidenter ostendunt, quibus et Apostoli usi sunt: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Act. II, 31, et XIII, 35). Eadem sunt utique munera gratiae Patris et Filii et Spiritus sancti; et ideo rectissime et Filius eas potest dicere voluntates suas.

9. Quod vero in psalmo quinquagesimo octavo de Judaeis intelligitur, dicente, Ne occideris eos, nequando obtiviscantur Legis tuae, convenienter mihi videtur intelligi ita esse praenuntiatum: eamdem gentem etiam debellatam atque subversam, in populi victoris superstitiones non fuisse cessuram, sed in veteri Lege mansuram, ut apud eam esset testimonium Scripturarum toto orbe terrarum, unde Ecclesia fuerat evocanda. Nullo enim evidentiore documento ostenditur gentibus, quod saluberrime advertitur, non inopinatum et repentinum aliquid institutum spiritu praesumptionis humanae, ut Christi nomen in spe salutis aeternae tanta auctoritate praepolleat, sed olim fuisse prophetatum atque conscriptum. Nam ipsa prophetia quid aliud nisi a nostris putaretur esse conficta, si non de inimicorum codicibus probaretur? Ideo. Ne occideris eos; ne ipsius gentis nomen exstinxeris, nequando obliviscantur Legis tuae: quod utique fieret, si ritus et sacra Gentilium colere compulsi penitus, qualecumque nomen religionis suae minime retinerent. Quod in eorum figura etiam de Cain scriptum est, quod constituit in eo Dominus signum, ne quis occideret eum (Gen. IV, 15). Denique cum dixisset, Ne occideris eos, nequando obliviscantur Legis tuae; velut quaereretur quid de illis esset faciendum, ut in aliquos usus testimonii veritatis non occidantur, id est, non consumantur, neque obliviscantur Legis Dei; continuo subjunxit: Disperge illos in virtute tua. Si enim in uno loco essent terrarum, non adjuvarent testimonio praedicationem Evangelii, quae fructificat toto orbe terrarum. Ideo disperge illos in virtute tua, ut ejus ipsius cujus fuerunt negatores, persecutores, interfectores, ubique sint testes per ipsam Legem, quam non obliviscuntur, in qua est ille prophetatus, quem non sequuntur. Neque enim eis aliquid prodest, quod eam non obliviscuntur: aliud est enim legem Dei habere in memoria, aliud in intellectu et effectu.

10. In sexagesimo autem septimo psalmo, quod quaeris quid sit, Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis; non mihi videtur aliud dictum quam, Deus conquassabit capita inimicorum suorum nimium superbientium, nimium se extollentium in delictis suis. Per hyperbolen quippe significavit superbiam tantum se extollentem, et tanta elatione incedentem, quasi capilli verticem perambulando calcaret. Item in eodem psalmo quod scriptum est, Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso; non semper in malo accipiendi sunt canes. Alioquin non reprehenderentur apud prophetam canes muti nescientes latrare, et amantes dormitare (Isai. LVI, 10): profecto enim laudabiles canes essent, si et latrare scirent, et vigilare [PL33.635] amarent. Et certe illi trecenti in numero per crucis litteram sacratissimo non eligerentur ad victoriam faciendam, qui tanquam canes lamberent aquam (Judic. VII, 7), nisi aliquid magnum significarent. Vigilant enim et latrant boni canes, et pro domo et pro domino, et pro grege et pro pastore. Denique et hic in Ecclesiae laudibus, cum prophetia exereretur, lingua canum est commemorata, non dentes. Tuorum autem canum, dixit, ex inimicis, id est, ut qui erant inimici tui fierent canes tui, et latrarent pro te, qui saeviebant in te. Addidit autem, ab ipso, ut non a seipsis hoc factum intelligerent, sed ab ipso, id est misericordia ejus et gratia.

CAPUT II

11. De prophetis quod ait Apostolus, Quosdam quidem dedit Deus in Ecclesia apostolos, quosdam autem prophetas (Eph. IV, 11), hoc intelligo quod ipse scripsisti, prophetas eos dictos isto loco, ex quibus Agabus erat (Act. XI, 27, 28), non illos qui venturum in carne Dominum prophetaverunt. Evangelistas vero invenimus, quos apostolos fuisse non legimus; sicut fuerunt Lucas et Marcus. Pastores autem et doctores, quos maxime ut discernerem voluisti, eosdem puto esse, sicut et tibi visum est, ut non alios pastores, alios doctores intelligamus; sed ideo cum praedixisset pastores, subjunxisse doctores, ut intelligerent pastores ad officium suum pertinere doctrinam. Ideo enim non ait, Quosdam autem pastores, quosdam vero doctores; cum superiora ipso locutionis genere distingueret dicendo, Quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas: sed hoc tanquam unum aliquid duobus nominibus amplexus est, quosdam autem pastores et doctores.

12. Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum scribens ait, Obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones (I Tim. II, 1). Secundum graecum enim eloquium discernenda sunt: nam nostri interpretes vix reperiuntur, qui ea diligenter et scienter transferre curaverint. Ecce enim sicut ea ipse posuisti, Obsecro fieri obsecrationes, non eodem verbo utrumque dixit Apostolus, qui utique graece illam scripsit epistolam; sed pro eo quod in latino est, Obsecro, ille graece dixit, παρακαλῶ. Pro eo vero quod latinus vester habet, obsecrationes, ille posuit, δεήσεις. Proinde alii codices in quibus et nostri sunt, non habent, obsecrationes, sed, deprecationes. Tria porro quae sequuntur, orationes, interpellationes, gratiarum actiones, plerique latini codices sic habent.

13. Unde si velimus secundum latinae linguae proprietates ista discernere more loquendi, nostram vel qualemcumque sententiam fortasse tenebimus; sed mirum si sententiam graeci sermonis vel consuetudinis obtinebimus. Precationem, et deprecationem, multi nostri hoc idem putant, et hoc quotidiano usu jam omnino praevaluit. Qui autem distinctius latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis bonis, deprecationibus vero in devitandis malis. Precari enim dicebant esse precando bona optare; imprecari mala, [PL33.636] quod vulgo jam dicitur, maledicere: deprecari autem, mala precando depellere. Sed usitatum jam loquendi modum potius sequamur; et sive precationes sive deprecationes invenerimus, quas Graeci δεήσεις vocant, non putemus emendandum esse. Orationes vero, quas graecus habet προσευχάς, distinguere a precibus vel precationibus omnino difficile est. Quod vero quidam codices non habent, orationes, sed, adorationes, quia non dictum est in graeco εὐχάς, sed προσευχάς: non arbitror scienter interpretatum; προσευχάς enim orationes dici a Graecis notissimum est. Et utique aliud est orare, aliud adorare. Denique non isto verbo, sed alio legitur in graeco, Dominum Deum tuum adorabis (Matth. IV, 10); et, Adorabo ad templum sanctum tuum (Psal. V, 8); et si qua similia.

14. Pro interpellationibus autem quod nostri habent, secundum codices, credo, vestros, postulationes posuisti. Haec interim duo, id est quod alii postulationes, alii interpellationes interpretati sunt, unum verbum transferre voluerunt quod graecus habet, ἐντεύξεις. Et profecto advertis, et nosti aliud esse interpellare, aliud postulare. Non enim solemus dicere, Postulant interpellaturi, sed, Interpellant postulaturi: verumtamen ex vicinitate verbum usurpatum, cui propinquitas ipsa impetrat intellectum, non est velut censoria notatione culpandum. Nam et de ipso Domino Jesu Christo dictum est quod interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34): numquidnam interpellat, et non etiam postulat? Imo vero quia postulat, pro eo positum est, interpellat. Evidenter quippe alibi de eo dicitur: Et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, et ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1, 2). Quanquam fortassis codices apud vos etiam in eo loco de Domino Jesu Christo non habent, interpellat pro nobis, sed, postulat pro nobis: in graeco enim, quo verbo hic positae sunt interpellationes, quas ipse posuisti postulationes, ipsum et illic verbum est, ubi scriptum est, interpellat pro nobis.

15. Cum igitur et qui precatur oret, et qui orat precetur, et qui interpellat Deum, ad hoc interpellet ut oret et precetur; quid sibi vult quod ista ita posuit Apostolus, ut non sit eorum negligenda distinctio? Excepto itaque nomine generali, et salva loquendi consuetudine, secundum quam sive dicas precationem, sive orationem, sive interpellationem, vel postulationem, una eademque res intelligitur; aliqua etiam singulorum istorum proprietas inquirenda est; sed ad eam liquido pervenire difficile est: multa quippe hinc dici possunt quae improbanda non sint.

16. Sed eligo in his verbis hoc intelligere, quod omnis vel pene omnis frequentat Ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, quas facimus in celebratione Sacramentorum, antequam illud quod est in Domini mensa incipiat benedici: orationes, cum benedicitur et sanctificatur, et ad distribuendum comminuitur; quam totam petitionem fere omnis Ecclesia dominica oratione concludit. Ad quem intellectum etiam verbi graeci origo nos adjuvat. Nam eam quam dicunt εὐχήν, [PL33.637] raro ita Scriptura ponit ut intelligatur oratio: sed plerumque et multo usitatius votum appellat εὐχήν, προσευχήν vero, quod verbum ita positum est unde tractamus, semper orationem vocat. Unde hanc verbi originem, sicut superius dixi, nonnulli minus erudite intuentes, προσευχήν non orationem, sed adorationem dicere voluerunt, quae potius προσκύνησις dicitur: sed quia oratio interdum vocatur εὐχή, adoratio putata est προσευχή. Porro si usitatius, ut dixi, in Scripturis votum appellatur εὐχή, excepto nomine generali orationis, ea proprie intelligenda est oratio, quam facimus ad votum, id est πρὸς εὐχήν. Voventur autem omnia quae offeruntur Deo, maxime sancti altaris oblatio; quo Sacramento praedicatur nostrum illud votum maximum, quo nos vovimus in Christo esse mansuros, utique in compage corporis Christi. Cujus rei sacramentum est, quod unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17). Ideo in hujus sanctificationis praeparatione, existimo Apostolum jussisse proprie fieri προσευχάς, id est orationes, vel, ut nonnulli minus perite interpretati sunt, adorationes; hoc est enim ad votum, quod usitatius in Scripturis nuncupatur εὐχή. Interpellationes autem, sive, ut vestri codices habent, postulationes, fiunt cum populus benedicitur: tunc enim antistites, velut advocati, susceptos suos per manus impositionem misericordissimae offerunt potestati. Quibus peractis, et participato tanto Sacramento, gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam verbis ultimam commendavit Apostolus.

17. Haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breviter perstrictis atque significatis, non putaretur negligendum esse quod sequitur, pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et charitate: ne quisquam, sicut se habet humanae cogitationis infirmitas, existimaret non esse ista facienda pro his a quibus persecutionem patiebatur Ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. Unde adjungit et dicit: Hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Et ne quisquam diceret posse esse salutis viam in bona conversatione et unius Dei omnipotentis cultu, sine participatione corporis et sanguinis Christi; Unus enim Deus, inquit, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: ut illud quod dixerat, omnes homines vult salvos fieri, nullo alio modo intelligatur praestari, nisi per mediatorem, non Deum, quod semper Verbum erat, sed hominem Christum Jesum, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14).

18. Unde nec illud moveat te, quod de Judaeis idem apostolus ait: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos; secundum electionem autem dilecti propter patres (Rom. XI, 28). Altitudo quippe illa divitiarum sapientiae et scientiae Dei, et illa inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus, hanc fidelibus cordibus magnam ingerunt admirationem, qui de illius sapientia pertendente a fine usque ad finem fortiter, et [PL33.638] omnia suaviter disponente (Sap. VIII, 1) non dubitant, quid sit quod ei placet ut nascantur, crescant ac multiplicentur hi, quos etsi malos ipse non fecit, tamen malos futuros esse praescivit. Nimis enim consilium ejus in abdito est, quo etiam malis bene utitur ad provectum bonorum, etiam in hoc mirificans omnipotentiam bonitatis suae: quia sicut illorum nequitiae est male uti bonis operibus ejus, sic illius sapientiae est bene uti malis operibus eorum.

19. Hanc igitur altitudinem sacramenti sic commendat Apostolus: Nolo vos ignorare, fratres, hoc sacramentum, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25, 26). Ex parte, dixit, quia non omnes excaecati sunt: erant enim ex illisqui Christum cognoverunt. Plenitudo autem Gentium in his intrat, qui secundum propositum vocati sunt; et sic omnis Israel salvus fiet, quia et ex Judaeis et ex Gentibus, qui secundum propositum vocati sunt, ipsi verus sunt Israel, de quo dicit idem Apostolus, Et super Israel Dei (Galat. VI, 16): illos autem dicit Israel secundum carnem; Videte, inquit, Israel secundum carnem (I Cor. X, 18). Deinde interponit testimonium prophetae, Veniet ex Sion, qui eripiat et avertat impietatem ab Jacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Isai. LIX, 20): non utique omnium Judaeorum, sed dilectorum.

20. Hinc adjungit ea, quae inquirenda posuisti, Secundum Evangelium quidem inimici propter vos. Pretium quippe redemptionis nostrae sanguis est Christi, qui utique nonnisi ab inimicis potuit occidi. Hic est ille usus malorum in provectum bonorum. Quod vero adjungit, secundum electionem autem dilecti propter patres, hinc ostendit non illos inimicos, sed electos esse dilectos. Sed Scripturae mos est ita loqui de parte tanquam de toto: sicut Corinthios in primis Epistolae suae partibus, ita laudat tanquam omnes tales sint, cum essent laudabiles quidam eorum; et postea in nonnullis Epistolae ipsius locis, ita reprehendit tanquam omnes culpabiles essent, propter quosdam qui tales erant. Istam divinarum Scripturarum consuetudinem per omne corpus Litterarum ejus creberrime sparsam, quisquis diligenter adverterit, multa dissolvit quae inter se videntur esse contraria. Inimicos ergo alios dicit, alios dilectos: sed quia in uno populo erant, velut eosdem ipsos dicere videtur. Quanquam et ex ipsis inimicis qui crucifixerunt Dominum, plerique conversi sunt, et apparuerunt electi. Tunc electi, quando conversi, quantum ad salutis initium: quantum vero ad Dei praescientiam, non tunc electi, sed ante constitutionem mundi, sicut idem dicit apostolus, quod elegerit nos ante mundi constitutionem (Eph. I, 4). Duobus itaque modis, ipsi inimici qui dilecti: sive quia in uno populo utrique fuerant; sive quia ex inimicis saevientibus usque ad sanguinem Christi, quidam eorum dilecti facti erant secundum electionem quae latebat in praescientia Dei. Ad hoc enim addidit, [PL33.639] propter patres; quia id quod patribus promissum est oportebat impleri, sicut circa finem Epistolae ad Romanos ait: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. XV, 8, 9). Secundum istam misericordiam dictum est, inimici propter vos: quod et supra dixerat, Illorum delicto salus Gentibus.

21. Cum autem dixisset, secundum electionem dilecti propter patres, addidit, Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Vides certe illos significari, qui pertinent ad numerum praedestinatorum. De quibus alio loco dicit, Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14): qui vero electi, ipsi sunt secundum propositum vocati; in quibus Dei procul dubio praescientia falli non potest. Hos praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit. Haec vocatio est secundum propositum; haec est sine poenitentia. Quos autem vocavit, illos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. V, 28-31)?

22. Non sunt in ista vocatione, qui in fide quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), etiamsi aliquantum ambulant, non perseverant usque in finem. Et utique potuerunt rapi, ne malitia mutaret intellectum eorum (Sap. IV, 11), si ad illam praedestinationem et vocationem, quae secundum propositum et sine poenitentia est, pertinerent. At ne quisquam praesumptor ita de occultis judicet alienis, ut dicat, Ideo non rapti sunt ex hac vita, antequam essent fidei desertores, quia in eadem vita non fideliter ambulabant, et hoc in eorum cordibus noverat Dominus, quamvis hominibus aliter appareret: quid dicturus est de infantulis parvulis, qui plerique accepto in illa aetate christianae gratiae Sacramento, cum sine dubio pertinerent ad vitam aeternam regnumque coelorum, si continuo ex hac vita emigrarent, sinuntur crescere, et nonnulli etiam apostatae fiunt? Unde, nisi quia non pertinent ad illam praedestinationem, et secundum propositum ac sine poenitentia vocationem? Cur autem ad eam alii pertineant, alii non pertineant, occulta causa esse potest, injusta esse non potest. Numquid enim iniquitas apud Deum? Absit (Rom. IX, 14). Nam et hoc ad illam pertinet altitudinem judiciorum, quam mirans tanquam expavit Apostolus. Ideo quippe illa judicia vocat, ne quisquam talia fieri putet, sive iniquitate sive temeritate facientis, sive casu et fortuito labentibus ullis partibus tam dispositorum sub tanta sapientia Dei saeculorum.

23. In Epistola porro ad Colossenses quod scriptum est, Nemo vos seducat volens in humilitate (Coloss. II, 18), et caetera quae sequuntur, quousque tibi obscura esse dixisti, nec ego adhuc sine caligine intelligo. Atque utinam praesens de me ista quaesiisses: in eo [PL33.640] quippe sensu, quem mihi in his verbis habere videor, adhibenda est quaedam pronuntiatio in vultu et modo vocis, qui exprimi litteris non potest, ut ex aliqua parte aperiatur; quod ideo fit obscurius, quia non recte, sicut existimo, pronuntiatur. Quod enim scriptum est, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis; tanquam praeceptum putatur Apostoli, nescio quid tangere, gustare, attaminare prohibentis. Contra est autem, si tamen in tanta obscuritate ista non fallor. Per irrisionem quippe verba posuit eorum, a quibus eos nolebat decipi atque seduci, qui discernentes cibos secundum culturam Angelorum, atque ita de hoc mundo decernentes, dicunt, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis; cum sint omnia munda mundis (Tit. I, 15), et omnis creatura Dei bona sit (I Tim. IV, 4): quod in alio loco ipse evidenter commendat.

24. Totam ergo ipsius sententiae circumstantiam videamus: ita enim Apostoli intentione perspecta, sensum ejus, quantum valemus, fortasse tenebimus. Quibus enim ista scribit, metuebat eos seduci umbris rerum, dulci nomine scientiae, et averti a luce veritatis quae est in Christo Jesu Domino nostro. Hanc autem sub nomine sapientiae vel scientiae curam vanarum superfluarumve observationum, et de superstitione gentilitatis, maximeque ab eis qui Philosophi sunt nuncupati, et a Judaismo, cavendam esse cernebat, ubi erant umbrae futurorum removendae, quoniam lumen earum jam Christus advenerat. Cum ergo commemorasset et commendasset quantum certamen pro eis haberet, et pro his qui Laodiceae fuerant, et quicumque non viderant faciem ejus in carne, ut cordibus consolarentur copulati in charitate, et in omnibus divitiis plenitudinis intellectus, ad cognoscendum mysterium Dei, quod est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi; Hoc dico, inquit, ut nemo vos circumveniat in veri simili sermone: quia veritatis amore ducebantur, veri similitudinem illis timuit, ne deciperentur. Et ideo commendavit in Christo quod dulcissimum habebant thesaurum, scilicet sapientiae et scientiae, cujus nomine et promissione induci poterant in errorem.

25. Nam etsi corpore, inquit, absens sum, spiritu vobiscum sum; gaudens, et videns vestram ordinationem, et id quod deest fidei vestrae in Christo. Ideo illis timebat, quoniam quid eis adhuc deesset, videbat. Sicut ergo accepistis, inquit, Jesum Christum Dominum nostrum, in ipso ambulate; radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide, sicut et didicistis, abundantes in ea gratiarum actione. Vult eos fide nutriri, ut capaces fiant participandorum thesaurorum sapientiae et scientiae, qui sunt absconditi in Christo; ne antequam sint ad haec idonei, veri simili sermone capiantur, et a veritatis itinere devient. Deinde apertius, quid eis timeat ostendens: Videte, inquit, ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ideo corporaliter dixit, [PL33.641] quia illi umbratiliter seducebant; translato verbo usus, sicut etiam umbrae nomen in his rebus non est utique verbum proprium, sed quadam similitudinis ratione translatum. Et estis in illo, inquit, repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. Per principatus enim et potestates superstitio Gentilium vel Philosophi seducebant, praedicantes illam quam vocant theologiam per clementa hujus mundi. Caput autem omnium Christum, principium omnium voluit intelligi, sicut ipse, cum ei dictum esset. Tu quis es? respondit: Principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Id. I, 3). Mirabiliter autem vult eos esse horum velut mirabilium contemptores, cum eos ostendit corpus factos illius capitis, dicendo: Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis.

26. Hinc jam ne umbris Judaismi seducantur, adjungit: In quo etiam circumcisi estis, circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis; vel, sicut aliqui habent, in exspoliatione corporis peccatorum carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Vide quemadmodum et hic corpus Christi eos ostendit, ut ista contemnant, cohaerentes tanto capiti suo, mediatori Dei et hominum Christo Jesu, et nullum falsum vel invalidum medium per quod Deo cohaereant, requirentes. Et vos, inquit, cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae; praeputium vocavit quod significatur praeputio, hoc est delicta carnalia quibus exspoliandi sumus: vivificavit, inquit, cum illo, donans vobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum in decretis, quod erat contrarium nobis; quia reos Lex faciebat, quae subintraverat ut abundaret delictum. Tollens, inquit, illud de medio et affigens illud cruci, exuens se carne, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso: non utique bonos, sed malos principatus et malas potestates, diabolicas scilicet et daemoniacas exemplavit; id est, exemplum de illis dedit, ut quemadmodum ipse se exuit carne, sic suos ostenderet exuendos carnalibus vitiis, per quae illi eis dominabantur.

27. Jam hic diligenter attende quamadmodum inferat propter quod cuncta ista commemoravimus. Nemo ergo vos, inquit, judicet in cibo: tanquam propterea omnia illa dixerit, quia isti per hujusmodi observationes seducebantur a veritate, qua liberi fiebant; de qua dictum est in Evangelio, Et veritas liberavit vos (Id. VIII, 32), id est, liberos faciet. Nemo ergo vos, inquit, judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum; quod est umbra futurorum: hoc propter Judaismum. Deinde sequitur propter superstitiones Gentilium, Corpus autem Christi, inquit, nemo vos convincat: turpe est, inquit, et nimis incongruum, et a generositate vestrae libertatis alienum, ut cum sitis corpus Christi, seducamini umbris, et convinci videamini veluti peccantes, si haec observare negligitis. Corpus ergo Christi, nemo [PL33.642] vos convincat volens in humilitate cordis. Hoc si per verbum graecum diceretur, etiam in latina consuetudine populari sonaret usitatius. Sic enim et vulgo dicitur qui divitem affectat, thelodives, et qui sapientem, thelosapiens, et caetera hujusmodi: ergo et hic thelohumilis, quod plenius dicitur thelon humilis, id est, volens humilis, affectans humilitatem; quod intelligitur, volens videri humilis, affectans humilitatem. Hoc enim talibus observationibus agitur, ut cor hominis velut religione humile reddatur. Addidit autem et culturam Angelorum, vel sicut vestri codices habent, religionem Angelorum, quae graece θρησκεία dicitur; Angelos volens intelligi Principatus, quos elementorum mundi hujus praepositos, in his observationibus colendos esse arbitrantur.

28. Nemo ergo vos, inquit, convincat cum sitis corpus Christi, volens videri humilis corde in cultura Angelorum, quae non vidit inculcans: vel, sicut quidam codices habent, quae vidit inculcans. Aut enim sic dicere voluit, quae non vidit inculcans: quia homines ista suspicionibus et opinionibus agunt; non quod viderint ista esse facienda. Aut certe, quae vidit inculcans: id est magna existimans, quia vidit ea quibusdam locis observari alibi ab hominibus quorum auctoritati haberet fidem etiam ratione non reddita; et ideo sibi magnus videtur, quia ei contigit quorumdam sacrorum videre secreta. Sed plenior sensus est, quae non vidit inculcans, frustra inflatus mente carnis suae. Mirabiliter ibi eum dixit inflatum mente carnis suae, ubi thelohumilem supra dixerat: fit enim miris modis in anima hominis, ut de falsa humilitate magis infletur, quam si apertius superbiret. Et non tenens, inquit, caput, quod vult Christum intelligi, ex quo omne corpus compactum et connexum, subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis?

29. His dictis inserit verba eorum qui decernunt de hoc mundo per has observationes quasi rationabiles, affectata vanitate humilitatis inflati: Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis. Recolamus quod dictum est superius, ut hoc intelligamus. Non vult enim eos in his observationibus judicari, ubi dicitur, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis: quae sunt omnia, inquit, in corruptionem per abusionem. Omnia haec, inquit, magis ad corruptionem valent, cum superstitiose ab eis abstinetur, ut eis homo abutatur, id est, non eis utatur secundum praecepta et doctrinas hominum. Hoc planum est; sed quod sequitur multum requiris: Quae sunt quidem rationem habentia sapientiae in observatione, et humilitate cordis, et vexatione corporis; vel, sicut alii interpretati sunt, ad non parcendura corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Cur, inquis, haec dicit rationem habere sapientiae, quae ita reprehendit?

30. Dicam, quod et ipse in Scripturis potes advertere, saepe sapientiam positam etiam in sedibus mundi hujus, quam dicit expressius sapientiam hujus mundi. [PL33.643] Nec moveat quod hic non addidit, Mundi. Non enim et alio loco, cum ait, Ubi sapiens? ubi scriba (I Cor. I, 20)? addidit, Hujus mundi; ut diceret, Ubi sapiens hujus mundi: et tamen hoc intelligitur. Sic et ista ratio sapientiae. Nihil enim ab eis dicitur in hujusmodi superstitiosis observationibus, ubi non mundi hujus elementorum naturarumque rerum, ratio quaedam sapientiae reddi videatur. Nam et cum dicit, Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam; non ait, Hujus mundi: et quid est philosophia latine, nisi studium sapientiae? Sunt ergo, inquit, ista rationem quidem habentia sapientiae, id est, de quibus aliqua ratio reddatur secundum elementa mundi hujus, et principatus ac potestates. In observatione et humilitate cordis: id enim agunt ista, ut superstitionis vitio cor humilietur. Ad non parcendum corpori: dum fraudatur istis escis quibus compellitur abstinere. Non in honore aliquo ad saturitatem carnis: non quod honoratius illo magis quam illo cibo caro saturetur, cum ad ejus necessitatem non pertineat nisi quolibet valetudini apto alimento refici atque fulciri.

CAPUT III

31. De Evangelio inquisitio tua solet multos movere, quomodo Dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore surrexerit, a quibusdam qui eum noverant, utriusque sexus hominibus, et agnitus non sit, et agnitus sit. Ubi primum quaeri solet utrum in ejus corpore, an potius in illorum oculis aliquid factum sit quo non posset agnosci. Cum enim legitur, Tenebantur oculi eorum ne agnoscerent eum (Luc. XXIV, 16); impedimentum quoddam agnoscendi videtur in luminibus factum esse cernentium: cum vero aperte alibi dicitur, Apparuit eis in alia effigie (Marc. VI, 12), utique in ipso corpore cujus alia erat effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento tenerentur, id est, moram agnoscendi paterentur oculi illorum. Sed ego miror, cum duo sint in corpore quibus cujusque species agnoscatur, lineamenta et color, cur ante resurrectionem, quod in monte ita transfiguratus est ut fieret et vultus ejus splendidissimus sicut sol (Matth. XVII, 2), neminem movet eum usque ad tantam excellentiam fulgoris et lucis colorem sui corporis mutare potuisse; et post resurrectionem movet aliquatenus lineamenta mutata esse, ut non posset agnosci, et rursum eadem potentiae facultate, sicut tunc pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina lineamenta revocasse. Nam et illi tres discipuli, ante quorum oculos in monte transfiguratus est, non eum agnoscerent, si ad eos talis aliunde venisset: sed quia cum illo erant, ipsum esse certissime retinebant. At enim corpus ipsum erat, in quo resurrexit. Quid hoc ad rem? Nam illud utique ipsum corpus erat in quo in monte transfiguratus est; et ipsum erat juvenis in quo natus est: et tamen si quis eum repente juvenem vidisset, qui nonnisi infantulum nosset, non utique agnosceret. An vero ad lineamenta mutanda non potest celeriter Dei potestas, quod potest per annorum moras hominis aetas?

32. Quod autem Mariae dixit, Noli me tangere, nondum [PL33.644] enim ascendi ad Patrem (Joan. XX, 17), nihil aliud me intellexisse noveris, quam tu. Ita enim significare voluit tactum spiritualem, id est, accessum fidei se requirere, qua creditur eum excelsum esse cum Patre. Et quod ab illis duobus in fractione panis est agnitus (Luc. XXIV, 30, 31), Sacramentum esse quod nos in agnitionem suam congregat, nullus debet ambigere.

33. De verbis Simeonis, ubi ait Virgini matri Domini, Et tuam ipsius animam pertransibit framea, in alia epistola cujus exemplum etiam modo misi, dixi quid mihi videatur; quod etiam tibi inter caetera visum est. Et quod adjunxit, Ut denudentur multorum cordium cogitationes (Id. II, 35), hoc intelligendum puto, quia per Domini passionem, et insidiae Judaeorum, et discipulorum infirmitas patuit. Tribulationem igitur, gladii nomine significatam esse, credibile est, quo materna anima vulnerata est doloris affectu. Ipse fuit gladius in ore persecutorum, de quibus in Psalmo dicitur: Et gladius in ore eorum (Psal. LVIII, 8). Ipsi enim erant filii hominum, quorum dentes arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Nam et ferrum quod pertransiit animam Joseph, pro dura tribulatione positum mihi videtur: aperte quippe dicitur, Ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus; id est, tamdiu fuit in dura tribulatione, donec fieret quod praedixit. Hinc enim magnus est habitus, et ab illa tribulatione liberatus. Sed ne humanae sapientiae tribueretur, quod venit verbum ejus, id est, factum est quod praedixit, more suo Scriptura sancta Deo inde dat gloriam, et continuo subjungit: Eloquium Domini ignivit eum (Psal. CIV, 18, 19).

34. Ut potui non defui interrogationibus tuis adjutus orationibus tuis, et ipsis quas misisti, disputationibus tuis. Cum enim interrogando disputas, et quaeris acriter et doces humiliter. Utile est autem ut de obscuritatibus divinarum Scripturarum, quas exercitationis nostrae causa Deus esse voluit, multae inveniantur sententiae, cum aliud alii videtur, quae tamen omnes sanae fidei doctrinaeque concordent. Dabis sane veniam stilo meo multum festinanti, ut jam in navi constituto occurrerem perlatori Filium autem nostrum Paulinum, in Christi charitate dulcissimum, in hac potius epistola resaluto, et paucis ut festinus exhortor, ut misericordiae Domini qui sciens dare auxilium de tribulatione, eum turbulentissima tempestate misit in portum, quo tu pelago tranquilliore permeasti, ipsi marinae tranquillitati minime credens, et qui ejus rudimentis excipiendis atque nutriendis te dedit, gratias agas quantas potest, et omnia ejus ossa dicant: Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)? Non enim uberiore fructu legit vel audit me docentem ac disserentem, vel quibuslibet exhortationibus accendentem, quam inspicit te viventem. Resalutant sanctam et sincerissimam Benignitatem tuam conservi mei qui mecum sunt. Condiaconus autem noster Peregrinus, ex quo a me profectus est cum sancto fratre nostro Urbano, [PL33.645] quando episcopatus sarcinam subire perrexit, nondum remeavit Hipponem: salvos eos tamen in nomine Christi, et litteris eorum et fama nuntiante cognoscimus. Compresbyterum Paulinum, et omnes qui tua praesentia in Domino perfruuntur, germano salutamus affectu.

EPISTOLA CL. Augustinus Probae et Julianae nobilibus viduis gratulatur de filia earum Demetriade, quae virginitatis velum acceperat; agens gratias pro munusculo misso

Dominarum honore dignissimis, merito illustribus et praestantissimis filiabus PROBAE et JULIANAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Implestis gaudio cor nostrum, tanto jucundius quanto charius, tanto gratius quanto citius. Vestrae namque stirpis sanctimoniam virginalem, quoniam quacumque innotuistis, ac per hoc ubique, fama celeberrima praedicat, velocissimum volatum ejus fideliore atque certiore litterarum nuntio praevenistis, et prius nos fecistis exsultare de cognito tam excellenti bono, quam dubitare de audito. Quis verbis explicet, quis digno praeconio prosequatur, quantum incomparabiliter gloriosius atque fructuosius habeat ex vestro sanguine feminas virgines Christus, quam viros consules mundus? nam volumina temporum, si magnum atque praeclarum est nominis dignitate signare; quanto est majus atque praeclarius cordis et corporis integritate transcendere! Magis itaque gaudeat puella nobilis genere, nobilior sanctitate, quod sit per divinum consortium praecipuam in coelis consecutura sublimitatem, quam si esset per humanum connubium prolem propagatura sublimem. Generosius quippe elegit Aniciana posteritas tam illustrem familiam beare nuptias nesciendo, quam multiplicare pariendo, et in carne jam imitari vitam Angelorum, quam ex carne adhuc numerum augere mortalium. Haec est uberior fecundiorque felicitas, non ventre gravescere, sed mente grandescere; non lactescere pectore, sed corde candescere; non visceribus terram, sed coelum orationibus parturire. Dominarum honore dignissimae filiae, perfruamini in illa quod defuit vobis; perseveret usque in finem, adhaerens conjugio quod non habet finem. Imitentur eam multae famulae dominam, ignobiles nobilem, fragiliter excelsae excelsius humilem; virgines quae sibi optant Aniciorum claritatem, eligant sanctitatem. Illud enim quantalibet cupiditate quando assequentur? hoc autem si plene cupierint, mox habebunt. Protegat vos incolumes et feliciores dextera Altissimi, dominae honore dignissimae et praestantissimae filiae. Pignora Sanctitatis vestrae, praecipue ipsam sanctitate praecipuam, debito vestris meritis officio, dilectione Domini salutamus. Velationis apophoretum gratissime accepimus.

EPISTOLA CLI. Caeciliano significat sui erga illum animi studium, vereremque amicitiam nihil imminutam esse: haudquaquam enim suspicari conscium ipsum fuisse impiae crudelisque perfidiae a viro praepotenti (Marino comite) perpetratae in caede duorum fratrum, quorum alter (Marcellinus tribunus) integerrimis erat moribus praeditus, et omnium christianorum virtutum splendore ornatissimus

Domino merito illustri, e debito a me honore dignissimo filio CAECILIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Querela de me apud te litteris tuis indita tanto est mihi gratior, quanto plenior charitatis. Si ergo quod tacui purgare coner, quid conabor aliud quam ostendere te non habuisse causam quam mihi succensere deberes? Sed cum id in te magis diligam, quod de mea reticentia es dignatus offendi, quam inter tuas curas nihil momenti habere credideram; causam meam deseram, si me purgare contendero. Si enim indignari non debuisti, quia non ad te scripserim; nihil me pendis, qui loquarne an taceam indifferenter feras. Porro quia me tacuisse moleste tulisti, indignatio ista, indignatio non est. Non itaque tam doleo me non praebuisse, quam gaudeo te nostrum desiderasse sermonem. Nam veterem amicum, et quod abs te taceri, sed a nobis oportet agnosci, talem ac tantum virum in peregrinis positum, curisque publicis laborantem, quod memoriae fuerim, honori mihi est, non moerori. Ignosce igitur agenti gratias quod me indignum non putasti cui succenseres tacenti. Nunc enim inter tot et tanta negotia, non tua, sed publica, id est omnium, non solum onerosas non esse, verum etiam gratas esse posse litteras meas credidi benevolentiae tuae, qua excellentiam vincis.

2. Cum enim accepissem mihi a fratribus epistolam missam sancti et praecipuis meritis venerandi papae Innocentii, quam per tuam Praestantiam ad me datam certis declaratur indiciis; ideo nullam tuam paginam simul advectam esse putaveram quod scribendi et rescribendi cura nolueris, gravioribus rebus occupatus, obstringi. Nam utique consentaneum videbatur ut qui mihi sancti viri scripta dignatus es mittere, ea sumerem adjuncta cum tuis. Hinc ergo statueram non esse oneri litteras meas animo tuo, nisi esset necesse commendandi alicujus gratia, cui hoc negare non possem intercessionis officio; quae solet nostra esse omnibus concedendi consuetudo, et quaedam, etiam importuna, non tamen improbanda, professio. Itaque feci: nam amicum meum commendavi benignitati tuae; a quo etiam sua rescripta jam sumpsi, agente gratias, quas et ipse ago.

[PL33.647] 3. Si quid autem de te mali existimarem, praesertim in ea causa quam etiam non expressam, tamen mihi tua epistola redolebat; absit ut ad te tale aliquid scriberem, ubi ullum vel mihi vel cuiquam beneficium postularem. Aut enim conticescerem, observans tempus ubi te possem habere praesentem; aut si litteris agendum putarem, illud potius agerem, et sic agerem, ut dolorem manifestare vix posses. Nam ideo post illius impiam crudelemque perfidiam (cui etiam per tuam nobiscum participatam sollicitudinem frustra vehementer institimus, ne illo cor nostrum dolore percelleret, suam vero conscientiam tanto scelere trucidaret), continuo sum a Carthagine profectus, occultato abscessu meo, ne tot ac tanti qui ejus intra ecclesiam gladium formidabant, violentis fletibus et gemitibus me tenerent, putantes meam sibi aliquid posse prodesse praesentiam, ut quem satis digne pro ejus anima objurgare non possem, pro illorum corporibus etiam rogare compellerer. Quam tamen eorum corporalem salutem satis parietes ecclesiae muniebant. Ego autem duris coarctabar augustiis, quod neque ille me pateretur, qualem oporteret; et insuper facere cogerer quod non deceret. Dolebam etiam graviter vicem venerabilis coepiscopi mei tantae rectoris Ecclesiae, ad cujus pertinere dicebatur officium, post hominis tam nefariam fallaciam adhuc se praebere humilem, quo caeteris parceretur. Fateor; cum tantum malum nullo pectoris robore potuissem tolerare, discessi.

4. Haec esset et nunc silentii mei causa apud te, quae fuit tunc discessionis meae, si te apud illum egisse crederem, ut tam nefarias ulcisceretur injurias. Credunt ista qui nesciunt quomodo, et quoties, et quae nobis dixeris, cum anxia cura perageremus ut quanto tibi familiarius inhaerebat, quanto ad eum crebrius ventitabas, quanto saepius cum solo colloquebaris, tanto magis curaret existimationem tuam; ne his qui tui dicebantur inimici talem exitum daret, ut nihil cum illo aliud egisse putareris. Quod quidem nec ego [PL33.648] credo, nec fratres mei qui te in loquelis audierunt, et auditu atque omni nutu viderunt signa benigni pectoris tui. Sed, obsecro te, ignosce credentibus: homines enim sunt, et in animis hominum tantae latebrae sunt, et tanti recessus, ut omnes suspiciosi cum merito culpentur, etiam laudari arbitrentur se debere, quod cauti sint. Causae stabant; ab uno eorum quos teneri ille repente praeceperat, gravissimam te passum fuisse injuriam noveramus. Frater quoque ejus, in quo Ecclesiam maxime persecutus est, nescio quid duriter quasi praeferens tibi respondisse dicebatur. Putabantur tibi ambo esse suspecti. Postulati cum abiissent, te illic remanente, et cum illo secretius, ut ferebatur, loquente, subito jussi sunt detineri. Amicitiam vestram non recentem, sed veterem, homines loquebantur. Famam confirmabat tanta conjunctio, et tam assidua solius cum solo sermocinatio. Potestas illius magna tunc erat. Calumniae facilitas radiabat. Non erat grande negotium procurari aliquem, qui diceret quod salute promissa dicendum ille mandasset. Omnia in tempore isto suffragabantur, ut etiam uno teste, tanquam invidioso et credibili crimine, sine jubentis discrimine quilibet de medio tolleretur.

5. Nos interea, quoniam rumor erat quod ecclesiastica manus posset eos eripere, falsis promissionibus ludebamur; ut illo non solum quasi volente, sed etiam instante, pro eis ad Comitatum episcopus mitteretur, ea pollicitatione interposita episcopalibus auribus, quod donec aliquid pro eis illic ageretur, nullum causae illorum excitaretur examen. Postremo, pridie quam terirentur, venit ad nos Praestantia tua; spem dedisti, qualem nunquam antea dederas, quod eos tibi posset concedere profecturo, cum illi graviter prudenterque dixisses, totum quod tecum tam assidue familiarius secretiusque loqueretur, non te honorare potius quam gravare, atque ad id valere, quod communicato et pertractato inter vos mortis eorum consilio, nemo dubitaret quid post haec omnia sequeretur. Quae cum te dixisse nobis indicares, inter narrandum namque tendens in eum locum ubi celebrantur sacramenta fidelium, stupentibus nobis ita jurasti te ista dixisse, ut non solum tunc, verum etiam nunc post tam horrendum inopinatum exitum, cum tuos omnes nutus recolo, nimis mihi impudens videar, si de te aliquid mali credam. Quibus tuis verbis sic eum permotum fuisse dicebas, quod velut familiare viaticum tibi eorum donaturus esset salutem.

6. Unde testor Dilectioni tuae, postero die, quo illius parturitionis nefarius fetus est ortus, cum esset nobis repente nuntiatum illos e carcere ad eum judicem ductos, quanquam perturbati fuerimus, tamen ego considerans et quae nobis pridie dixeras, et qui esset post illum exorturus dies, quoniam beati Cypriani erat pridiana solemnitas, existimavi quod [PL33.649] etiam elegerit diem, quo et tibi postulata concederet, et universam Christi Ecclesiam repente laetificans, ad locum tanti martyris ascendere voluerit, parcendi benignitate quam occidendi potestate sublimior; cum ecce nobis nuntius irruit, quo prius percussos esse nossemus, quam quomodo audirentur quaerere valeremus. Provisus enim erat et proximus locus, non suppliciis hominum deputatus, sed ornamento potius civitatis, ubi merito creditur propterea quosdam ante aliquot dies jussisse mactari, ne in istis invidiosa novitas esset: quos consilium fuit sic posse subripi Ecclesiae, si non solum subito feriri juberentur, verum etiam in loco proximo ferirentur. Satis itaque indicavit ei matri se inferre non timuisse cruciatum, cujus timuit interventum: Ecclesiae scilicet sanctae, inter cujus fideles in ejus gremio baptizatos et ipsum utique noveramus. Post hunc igitur tanti moliminis exitum, cum tam diligenter nobiscum actum esset, ut etiam per te, etsi nesciente te, pene securi et pene certi de salute illorum pridie fieremus; quis non talium, qualis hominum multitudo est, indubitatum haberet, etiam a te nobis verba data, illis animam ablatam? Ideo, sicut dixi, vir bone, etiamsi nos hoc non credimus, ignosce credentibus.

7. Absit autem a corde, et qualicumque vita mea, ut apud te pro aliquo intercederem, vel a te cuiquam beneficium postularem, si te crederem tanti hujus mali, et tam consceleratae crudelitatis auctorem. Sed plane fateor, si etiam posthac in ea familiaritate estis in qua antea fuistis, pace tua sit liber dolor; multum nos quod nolebamus compellitis credere. Est autem consentaneum ut neque hoc credam, qui de te illa non credo. Amicus tuus inopinato successu repentinae potestatis non magis persecutus est illorum vitam, quam tuam famam. Nec ista loquens, odia tua in illum, mei animi ac professionis oblitus, inflammo; sed ad fideliorem provoco dilectionem. Qui enim sic agit cum malis, ut eos malitiae poeniteat, novit etiam indignatione consulere: nam sicut mali obsunt assentando, ita boni adversando prosunt. Suam quippe animam eodem ferro, quo alios insolentissime occidit, gravius altiusque percussit: quod post hanc vitam, si non eam poenitendo correxerit, et patientia Dei bene usus fuerit, invenire ac sentire cogetur. Saepe autem vita praeseus etiam bonorum, Dei judicio malis cripienda permissa est, ne talia perpeti putaretur malum. Mori quippe in carne quid potest obesse morituris? aut quid agunt qui mori timent, nisi ut paulo posterius moriantur? Quidquid obest morientibus, ex vita, non ex morte contingit; in qua si tales animas habuerint, qualibus christiana gratia subvenitur, non sane mors eorum vitae bonae occasus fuit, sed melioris occasio.

8. Et majoris quidem mores apparebant huic [PL33.650] saeculo amiciores esse quam Christo: quanquam et ipse juvenilem prius saecularemque vitam uxore ducta, non parva ex parte correxerat. Non tamen fortasse misericors Deus fratris eum esse in morte comitem nisi miserans voluit. Ille vero alius religiose vivit, et multum corde vitaque christiana. Haec eum fama praecessit, ut in causa Ecclesiae sic veniret: haec consecuta est cum venisset. Quae illi vero probitas in moribus, in amicitia fides, in doctrina studium, in religione sinceritas, in conjugio pudicitia, in judicio continentia; erga inimicos patientia, erga amicos affabilitas, erga sanctos humilitas, erga omnes charitas; in beneficiis praestandis facilitas, in petendis pudor, in recte factis amor, in peccatis dolor! Quantum decus honestatis, qui splendor gratiae, quae cura pietatis; quae in subveniendo misericordia, in ignoscendo benevolentia, in orando fiducia! Quod salubriter sciebat, qua modestia loquebatur! quod inutiliter nesciebat, qua diligentia scrutabatur! Quantus in eo contemptus rerum praesentium! quanta spes et desiderium bonorum aeternorum! Ne relictis omnibus saecularibus actionibus susciperet cingulum militiae christianae, vinculum praepediebat uxorium, quo jam innodatus coeperat concupiscere meliora, quando jam non licebat illa, quamvis inferiora, disrumpere.

9. Quodam die frater ejus, cum jam pariter in custodia tenerentur, ait illi: Si ego haec pro meritis patior peccatorum meorum; tu, cujus vitam novimus, tam attente ferventerque christianam, quibus malis meritis ad ista perductus es? At ille: Parvumne, inquit, mihi existimas conferri divinitus beneficium, si tamen hoc testimonium tuum de vita mea verum est, ut hoc quod patior, etiamsi usque ad effusionem sanguinis patiar, ibi peccata mea puniantur, nec mihi ad futurum judicium reserrentur. Hic forte aliquis credat eum fuisse sibi conscium aliquorum occultorum impudicitiae peccatorum. Dicam ergo quid me Dominus Deus, ad magnam meam consolationem, ex ejus ore audire, et plane scire voluerit. Cum de hoc ipso, ut sunt humana, sollicitus, solus cum solo agerem, jam in eadem custodia constituto, ne quid esset unde majore et insigniore poenitentia Deum sibi placare deberet; ille ut erat verecundiae singularis, cum ipsam, licet falsam meam suspicionem erubesceret, sed admonitionem gratissime acciperet, modeste graviterque subridens, et utraque manu meam dexteram apprehendens: Testor, inquit, Sacramenta quae per hanc afferuntur manum, me nullum esse expertum concubitum praeter uxorem, nec ante, nec postea.

10. Quid ergo huic in morte accidit mali, ac non potius plurimum boni, cum haec habens dona ad [PL33.651] Christum, sine quo inaniter habentur, ex hac vita migravit? Quae apud te non commemorarem, si crederem te laudibus ejus offendi. Cum autem hoc non credo, nec illud profecto, quod te, non dico instante, sed saltem volente aut optante posset occidi. Proinde judicas nobiscum tanto sincerius, quanto innocentius, quod ille cum anima sua, quam cum istius corpore crudelius egerit; quando contemptis nobis, contemptis promissionibus suis, contemptis tot ac tantis petitionibus et admonitionibus tuis, contempta denique Ecclesia Christi (et in ea quo, nisi Christo?), ad finem suae machinationis hujus morte pervenit. An vero illius honos, istius vel carceri comparandus est, cum ille fureret sublimatus, iste gauderet inclusus? Horrendis et poenalibus tenebris, omnes non tantum carceres, sed etiam inferos vincit scelerati hominis conscientia. Tibi etiam quid nocuit, cujus etsi famam graviter laesit, tamen innocentiam non peremit? Quamvis fama quoque ipsa salva sit, et apud eos qui te melius noverunt quam nos, et apud nos ipsos, qui curas nobiscum tuas, ne tam immane perpetraretur scelus, tanto expressas inspiciebamus affectu, ut tui cordis invisibilia pene oculis cerneremus. Sibi igitur ille nocuit, quidquid nocuit; suam transfixit animam, suam vitam, suam conscientiam; suam denique ipsam famam, quam bonam solent etiam pessimi concupiscere, caeca illa crudelitate vastavit. Tanto enim est odiosior omnibus bonis, quanto magis impiis placere conatus est, vel placuisse laetatus.

11. Ubi autem magis potuit apparere non eum habuisse necessitatem quam se habere confinxit, ut ejus obtentu tanquam bonus faceret tantum malum, quam quod nec illi placuit de cujus praecepto se ausus est excusare? Referat Praestantiae tuae sanctus diaconus qui per N. manus, ipse enim fuerat episcopo quem pro illis miseramus adjunctus, quemadmodum nec indulgentia illis danda visa est, ne vel sic aliquo crimine notarentur; sed tantum commonitorium quo eos ab omni molestia liberos dimittere juberetur. Gratuita igitur crudelitate, nulla necessitate (quamvis et aliae causae, quas suspicamur, nec opus est committere litteris, forsitan fuerint), atrociter contristavit Ecclesiam. Ad cujus Ecclesiae gremium frater ejus, metuens perire, confugerat, ut eum vivum tanti sceleris consiliarium reperiret: cujus Ecclesiae etiam ipse, cum patronum offendisset, petivit asylum, nec ei potuit denegari. Hunc si diligis, detestare; si non vis ut in aeternum puniatur, exhorre. Sic existimationi tuae, sic est vitae illius consulendum: nam qui in eo diligit quod odit Deus, non solum odit ipsum, sed etiam seipsum.

12. Quae cum ita sint, nec de tua benignitate credo quod tanti sceleris auctor vel particeps fueris, neque quod malitiosa crudelitate fefelleris: quod absit a vita et moribus tuis! Nec amicitias vestras tales volo, quibus et ille in suum interitum glorietur de malo, et confirmetur humana suspicio; sed tales potius, quibus ad poenitentiam disponatur, et talem ac tantam poenitentiam, [PL33.652] qualem quantamque postulant tam horrenda vulnera medicinam: tanto quippe amicior eris, quanto sceleribus ejus inimicior. Curiosum est Praestantiae tuae nosse rescriptis, ubi eo die fueris quo illud admissum est; quomodo acceperis, quid postea egeris, aut cum eum videris quid ei dixeris, quid ab illo audieris. Ego enim ex quo inde postridie repente discessi, nihil quod hanc rem attinet, de te audire potui.

13. Quod vero in epistola tua legi, jam te cogi credere, ne a me videreris, et Carthagini me negatum, tu potius cogis his verbis ut absentiae meae causas non taceam. Quarum est una, quoniam laborem quem in illa urbe perpeti necesse est, et quem si exponere velim, aliud tantum loquendum est, jam sustinere non possum, quod infirmitati meae propriae, quae nota est omnibus qui familiarius me noverunt, accessit etiam senectus, quae generis humani est communis infirmitas. Altera causa est, quod statui, si Dominus velit, quantum mihi ex illis occupationibus, quas Ecclesiae, cui proprio munere servio, necessitas flagitat, datur temporis, id totum impendere labori studiorum ad ecclesiasticas scientias pertinentium; ubi me arbitror, si Dei misericordiae placet, etiam posteris aliquid profuturum.

14. Unum est autem, si verum quaeris audire, quod in te molestissime fero, quod cum sis et hujus jam aetatis, et hujus vitae ac probitatis, adhuc vis esse catechumenus; quasi fideles non possint, quanto sint fideliores atque meliores, tanto fidelius ac melius administrare rempublicam. Quid autem boni agitis in his tantis curis et laboribus vestris, nisi ut bene sit hominibus? Si enim hoc non agitis, vel dormire satius est noctesque diesque, quam vigilare in laboribus publicis, nulli utilitati hominum profuturis. Nec sane dubito Excellentiam tuam....

EPISTOLA CLII. Macedonius Augustino, quaerens num ex religione sit quod episcopi apud judices intercedant pro reis

Domino merito venerabili, et unice colendo patri AUGUSTINO, MACEDONIUS.

1. Optatas admodum Sanctitatis tuae litteras accepi per Bonifacium venerandae legis antistitem; quem eo magis receptum dilexi quod a me desiderata pertulerat, sermonem Sanctitatis tuae et incolumitatem, domine merito venerabilis, et unice colende pater. Itaque sine mora quod petebat obtinuit. Verum quoniam existit occasio, hoc ipsum quantulumcumque est quod admonitus indulsi, nolo sine mercede remanere. Cupio enim accipere eam quae mihi commodet sine pendentis incommodo, imo quae mihi commodet cum gloria dependentis.

2. Officium sacerdotii vestri esse dicitis intervenire pro reis, et nisi obtineatis, offendi, quasi quod erat officii vestri minime reportetis. Hic ego vehementer ambigo [PL33.653] utrum istud ex religione descendat. Nam si a Domino peccata adeo prohibentur, ut ne poenitendi quidem copia post primam tribuatur; quemadmodum nos possumus ex religione contendere ut nobis qualecumque illud crimen fuerit, dimittatur? quod utique, cum impunitum volumus, probamus. Et si constat non minus auctorem quam probatorem teneri in omnibus quae peccantur, certum est nos culpae societate vinciri, quoties eum impunitum esse cupimus, qui culpae tenetur obnoxius. Tum praeterea accedit hoc quod gravius est. Nam omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit: verum nunc, ut mores nostri sunt, et sceleris poenam cupiunt homines sibi relaxari, et id propter quod scelus admissum est, possidere. Pro his quoque interveniendum putat sacerdotium vestrum, de quibus adeo futuri nulla spes est, ut etiam in praesenti eadem criminis ratio perseveret. Nam qui tam pervicaciter tenet propter quae crimen admisit, ostendit se, ubi licentia fuerit, similia peccaturum.

3. Ob haec igitur consulo prudentiam tuam, et me hoc ambiguo quo laboro, absolvi desidero: nec ob aliam causam consultum te putes. Caeterum hoc mihi propositum est, ut intercessoribus, praesertim talis meriti qualis tu es, etiam gratiam agam. Pleraque enim quae sponte facere videri nolo, ne remissio severitatis alios armet in crimina, opto bonis intercessoribus relaxare, ut quod libens concedo, salva severitate judicii, alterius merito videatur indultum. De scriptis Sanctitatis tuae aliqua mihi promiseras, et non accepi; quaeso ut vel nunc mittas, et ad hanc meam epistolam respondeas, ut quia Sanctitatem tuam interim videre non datur, saltem sermonibus tuis pascar. Incolumem Sanctitatem tuam divinitas aeterna tueatur aevo largissimo, domine merito venerabilis, et vere colende pater.

EPISTOLA CLIII. Quaesito respondet Augustinus; multa obiter disserens de restituendis rebus quae proximo ablatae vel male partae sunt

AUGUSTINUS episcopus, famulus Christi familiaeque ejus, dilecto filio MACEDONIO, in Domino salutem.

CAP. PRIMUM

1. Negotiosissimum in republica virum, et non suis, sed aliorum utilitatibus attentissimum, qualem te esse et tibi gratulamur et rebus humanis, nec deserere debemus alloquio, nec occupare prooemio. Accipe itaque quod per me, vel nosse voluisti, vel utrum ipse nossem experiri. Quod si parvum aut superfluum judicares, nullo modo inter tam magnas tamque necessarias curas tuas curandum esse censeres. Quaeris a me cur officii sacerdotii nostri esse dicamus intervenire pro reis, et nisi obtineamus, offendi quasi quod erat officii nostri minime reportemus. Ubi vehementer te dicis ambigere utrum istud ex religione [PL33.654] descendat. Deinde adjungis qua ratione ita movearis: Nam si a Domino peccata, inquis, adeo prohibentur, ut nec poenitendi quidem copia post primam tribuatur; quemadmodum nos possumus ex religione contendere ut qualecumque illud crimen fuerit, dimittatur? Adhuc gravius urges, et dicis, nos probare quod volumus impunitum; et si constat non minus auctorem quam probatorem teneri in omnibus quae peccantur, certum esse nos culpae societate vinciri, quoties eum impunitum esse volumus, qui culpae tenetur obnoxius.

2. His verbis quem non terreas tuae lenitatis et humanitatis ignarum? Unde nos qui te novimus, et haec quaerendi gratia, non decernendi, scripsisse minime dubitamus, aliis verbis tuis ad ista citius respondemus. Tanquam enim nos haesitare in hac quaestione nolueris, aut praevidisti quid dicturi essemus, aut admonuisti quid dicere deberemus; et aisti: Tum praeterea accedit hoc quod gravius est. Nam omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit. Antequam ergo discutiam quid sit illud gravius quod in epistola tua sequitur, hoc interim quod dedisti accipiam, eoque utar ad molem hanc amovendam, qua nostrae intercessiones posse reprimi videbantur. Ideo quippe, quantum facultas datur, pro peccatis omnibus intercedimus, quia omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit. Haec tua est, haec et nostra sententia.

3. Nullo modo ergo culpas quas corrigi volumus, approbamus, nec quod perperam committitur, ideo volumus impunitum esse, quia placet; sed hominem miserantes, facinus autem seu flagitium detestantes, quanto magis nobis displicet vitium, tanto minus volumus inemendatum interire vitiosum. Facile enim est atque proclive malos odisse, quia mali sunt: rarum autem et pium eosdem ipsos diligere, quia homines sunt; ut in uno simul et culpam improbes, et naturam approbes, ac propterea culpam justius oderis, quod ea foedatur natura quam diligis. Non est igitur iniquitatis, sed potius humanitatis societate devinctus, qui propterea est criminis persecutor, ut sit hominis liberator. Morum porro corrigendorum nullus alius quam in hac vita locus est; nam post hanc, quisque id habebit quod in hac sibimet conquisierit. Ideo compellimur humani generis charitate intervenire pro reis, ne istam vitam sic finiant per supplicium, ut ea finita non possint finire supplicium.

CAPUT II

4. Noli ergo dubitare hoc officium nostrum ex religione descendere, cum Deus apud quem nulla est iniquitas, cujus summa potestas est, qui non tantum qualis quisque sit videt, verum etiam qualis futurus sit praevidet, qui solus potest in judicando non labi, quia in cognoscendo non potest falli, facit tamen, sicut Evangelium loquitur, solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Cujus mirabilis bonitatis ut simus imitatores, Dominus Christus exhortans, Diligite, inquit, inimicos vestros; benefacite eis qui vos oderunt; et orate pro eis qui vos persequuntur: ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit [PL33.655] super justos et injustos (Matth. V, 44, 45). Hac indulgentia et lenitate divina multos abuti ad perniciem suam quis nesciat? Quos arguens Apostolus et graviter increpans dicit: Existimas autem, o homo omnis qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei? An divitias benignitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 3-6). Numquid quoniam isti in sua nequitia perseverant, ideo Deus in sua patientia non perseverat; per pauca in hoc saeculo puniens, ne divina providentia non esse credatur, et multa servans ultimo examini, ut futurum judicium commendetur?

5. Non, ut opinor, magister ille coelestis impietatem nos diligere praecipit, cum praecipit ut nostros diligamus inimicos, benefaciamus eis qui nos oderunt, oremus pro eis qui nos persequuntur; cum procul dubio, si pie Deum colimus, inimicos atque odiis adversum nos acerrimis incitatos ac persecutores, nisi impios habere non possimus. Num igitur diligendi sunt impii? num impiis benefaciendum est? num pro impiis etiam orandum est? Ita plane. Qui enim hoc praecipit, Deus est; nec tamen nos hoc pacto societati adjungit impiorum, quibus et ipse parcendo, et vitam salutemque largiendo, non utique sociatur. Consilium quippe ejus, quantum homini pio nosse donatum est, exponit Apostolus dicens, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Ad hanc volumus adduci pro quibus intervenimus; non eorum peccatis vel parcimus, vel favemus.

CAPUT III

6. Nam quosdam quorum crimina manifesta sunt, a vestra severitate liberatos, a societate tamen removemus altaris, ut poenitendo placare possint quem peccando contempserant, seque ipsos puniendo. Nam nihil aliud agit quem veraciter poenitet, nisi ut id quod mali fecerit, impunitum esse non sinat: eo quippe modo sibi non parcenti ille parcit, cujus altum justumque judicium nullus contemptor evadit. Quod si iniquis et scelestis ille parcendo, eisque vitam salutemque largiendo, etiam plerisque corum quos novit non acturos poenitentiam, tamen exhibet patientiam; quanto magis nos in eos qui correctionem promittunt, et utrum faciant quod promittunt incerti sumus, misericordes esse debemus, ut rigorem vestrum pro eis intercedendo flectamus, pro quibus et Dominum, quem nihil de moribus eorum etiam futuris latet, non tamen impudenter, quia hoc ipse praecepit, oramus!

7. In tantum autem hominum aliquando iniquitas progreditur, ut etiam post actam poenitentiam, post altaris reconciliationem, vel similia vel graviora committant: et tamen Deus facit etiam super tales oriri solem suum; nec minus tribuit quam ante tribuebat largissima munera vitae ac salutis. Et quamvis eis [PL33.656] in Ecclesia locus humillimae poenitentiae non concedatur; Deus tamen super eos suae patientiae non obliviscitur. Ex quorum numero si quis nobis dicat, Aut date mihi eumdem iterum poenitendi locum, aut desperatum me permittite, ut faciam quidquid libuerit, quantum meis opibus adjuvor, et humanis legibus non prohibeor, in scortis, omnique luxuria, damnabili quidem apud Dominum, sed apud homines plerosque etiam laudabili: aut si me ab hac nequitia revocatis, dicite utrum mihi aliquid prosit ad vitam futuram, si in ista vita illecebrosissimae voluptatis blandimenta contempsero, si libidinum incitamenta frenavero, si ad castigandum corpus meum multa mihi etiam licita et concessa subtraxero, si me poenitendo vehementius quam prius excruciavero, si miserabilius ingemuero; si flevero uberius, si vixero melius, si pauperes sustentavero largius, si charitate, quae operit multitudinem peccatorum (I Petr. VIII, 4), flagravero ardentius; quis nostrum ita desipit, ut huic homini dicat, Nihil tibi ista proderunt in posterum; vade, saltem vitae hujus suavitate perfruere? Avertat Deus tam immanem sacrilegamque dementiam! Quamvis ergo caute salubriterque provisum sit ut locus illius humillimae poenitentiae semel in Ecclesia concedatur, ne medicina vilis minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit; quis tamen audeat dicere Deo: Quare huic homini, qui post primam poenitentiam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis? Quis audeat dicere erga istos non agi quod Apostolus ait, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? aut istis exceptis esse definitum quod scriptum est, Beati omnes qui confidunt in eum (Psal. II, 13)? aut ad istos non pertinere quod dicitur, Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Dominum (Psal. XXX, 25)?

8. Cum igitur super peccatores tanta sit patientia, tanta misericordia Dei, ut in hac temporali vita moribus emendatis, non damnentur in aeternum; qui nullius quae sibi praebeatur exspectat misericordiam, quoniam nemo est illo beatior, nemo potentior, nemo justior: quales non esse oportet homines erga homines, qui hanc vitam nostram quantacumque laude cumulemus, eam sine peccato esse non dicimus? quod si dixerimus, nos ipsos, sicut scriptum est, decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Proinde licet accusatoris alia persona sit, alia defensoris, alia intercessoris, alia judicis, de quorum propriis officiis nimis longum est, et non necessarium hoc sermone disserere; sic tamen etiam ipsos criminum ultores, atque in hoc officio non ira propria concitatos, sed legum ministros, nec suarum, sed alienarum examina tarum injuriarum vindices, quales judices esse debent, terruit censura divina, ut cogitarent sibi propter sua peccata Dei misericordiam necessariam, nec putarent ad culpam sui officii pertinere, si quid erga eos misericorditer agerent, quorum vitae necisque haberent [PL33.657] legitimam potestatem.

CAPUT IV

9. Nam cum ad Dominum Christum Judaei adduxissent mulierem in adulterio comprehensam, eumque tentantes dicerent quod jussa esset Lege lapidari, ac deinde quaererent quid de illa ipse praeciperet; respondit eis: Qui sine peccato est vestrum, prior in eam lapidem jaciat (Joan. VIII, 7). Ita nec Legem improbavit, quae hujusmodi reas jussit occidi; et illos terrendo ad misericordiam revocavit, quorum judicio haec posset occidi. Puto quod hac sententia Domini audita, si praesens fuit etiam maritus ipse qui violatam sui tori fidem vindicari postulabat, exterritus animum ad voluntatem parcendi ab ulciscendi cupiditate deflexit. Nam quomodo non est admonitus accusator ne suas persequeretur injurias, quando ipsi judices ita sunt a vindicando prohibiti, qui in adultera punienda, non privato dolori compellebantur servire, sed Legi? Unde Joseph, cui virgo Maria, Domini mater, fuerat desponsata, cum eam comperisset esse praegnantem, cui se noverat non esse commixtum, et ob hoc nihil aliud quam adulteram credidisset, puniri tamen eam noluit; nec approbator flagitii fuit Nam haec voluntas ejus etiam justitiae deputatur: ita quippe de illo scriptum est, Et cum esset homo justus, et nollet eam divulgare, statuit eam occulte dimittere. Haec eo cogitante, apparuit illi angelus qui doceret esse numinis, quod ille putaverat criminis (Matth. I, 18-20).

10. Si ergo cogitata infirmitate communi, et accusatorius dolor, et judicatorius rigor frangitur; quod tandem censes pro reis esse debere, vel defensoris vel intercessoris officium? quandoquidem et vos viri boni qui nunc judices estis, et in foro aliquando versati causas hominum suscepistis, scitis quam libentius defendere quam accusare soleretis. Et tamen defensor ab intercessore plurimum distat: nam ille diluendis vel obtegendis criminibus operam maxime impendit; intercessor autem etiam cum de culpa constat, pro poena removenda vel temperanda curam gerit. Hoc sunt apud Deum pro peccatoribus justi; hoc pro se ipsi peccantes invicem ut faciant admonentur: nam scriptum est, Confitemini invicem peccata vestra, et orate pro vobis (Jacobi V, 16). Has sibi partes humanitatis, ubi potest, omnis homo apud hominem vindicat. Nam quod ipse quisque domi suae puniret admissum, in alterius domo vult impunitum. Sive enim adhibeatur apud amicum, sive ille cuiquam in quem potestas ulciscendi est se praesente succenseat, sive irascenti fortuito superveniat; non justissimus, sed inhumanissimus judicatur, si non interveniat. Scio ego te ipsum cum aliis amicis tuis in ecclesia Carthaginensi intercessisse pro clerico, cui merito succensebat episcopus; et utique nullum ibi discrimen sanguinis sub incruenta disciplina timebatur: nec cum id, quod etiam vobis displicebat, inultum esse velletis, tanquam delicti approbatores vos judicabamus, sed tanquam humanissimos intercessores audiebamus. Si ergo vobis fas est ecclesiasticam correptionem intercedendo mitigare; quomodo episcopus vestro gladio [PL33.658] debet intercedere, cum illa exeratur ut in quem exeritur bene vivat, iste ne vivat!

11. Postremo ipse Dominus apud homines intercessit, ne lapidaretur adultera, et eo modo nobis intercessionis commendavit officium; nisi quia ille terrendo fecit, quod nos petendo. Ille enim Dominus, nos servi sumus: verumtamen ille sic terruit, ut omnes timere debeamus. Quis enim est nostrum sine peccato? Quod cum illis dixisset a quibus ei offerebatur punienda peccatrix, ut qui sciret se esse sine peccato, prior in illam lapidem mitteret; cecidit saevitia, tremente conscientia: tunc enim ex illa jam congregatione dilapsi, solam misericordi miseram reliquerunt. Cedat huic sententiae pietas Christianorum, cui cessit impietas Judaeorum: cedat humilitas obsequentium, cui cessit superbia persequentium: cedat confessio fidelis, cui cessit simulatio tentatoris. Malis parce, vir bone: quanto melior, tanto esto mitior; quanto fic celsior potestate, tanto humilior fiere pietate.

CAPUT V

12. Ego quidem intuens, mores tuos, appellavi te virum bonum; sed tu intuens verba Christi, dic tibi ipsi: Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18). Quod cum verum sit (hoc enim Veritas dixit), nec ego tamen illud existimari debeo fallaci assentatione dixisse, et dominicis verbis quasi contrarius exstitisse, ut cum ille dicat, Nemo bonus, nisi unus Deus, ego te appellaverim virum bonum: non enim et ipse Dominus contraria sibi locutus est, ubi ait, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Luc VI, 45). Deus ergo singulariter bonus est, et hoc amittere non potest; nullius enim boni participatione bonus est, quoniam bonum quo bonus est, ipse sibi est: homo autem cum bonus est, ab illo bonus est; quod a seipso esse non potest. Illius enim spiritu boni fiunt, quicumque boni fiunt; cujus capax creata est nostra natura per propriam voluntatem. Pertinet ergo ad nos, ut boni simus, accipere et habere quod dat qui de suo bonus est: quo quisque neglecto, de suo malus est. Proinde in quantum homo recte agit, id est, scienter et amanter et pie bonum operatur, in tantum bonus est: in quantum autem peccat, id est, a veritate et charitate et pietate deviat, in tantum malus est. Quis autem est in hac vita sine aliquo peccato? Sed eum dicimus bonum, cujus praevalent bona; eumque optimum, qui peccat minimum.

13. Idcirco ipse Dominus, quos dicit bonos propter participationem gratiae divinae, eosdem etiam malos dicit propter vitia infirmitatis humanae; donec totum quo constamus, ab omni vitiositate sanatum, transeat in eam vitam, ubi nihil omnino peccabitur. Nam utique bonos docebat orare, non malos, quibus praecepit ut dicerent, Pater noster, qui es in coelis. Ex hoc enim boni quo filii Dei, non natura geniti, sed gratia facti, tanquam hi quibus recipientibus eum, dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Quae generatio [PL33.659] spiritualis, more Scripturarum, etiam adoptio nominatur, ut distinguatur ab illa generatione Dei de Deo, coaeterni de aeterno, unde scriptum est: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Cum ergo bonos esse demonstraverit, quos voluit Deo veraciter dicere, Pater noster, qui es in coelis; praecepit tamen ut in eadem oratione inter caetera dicerent: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quae debita esse peccata, quamvis manifestum sit, postea tamen manifestius declaravit dicens: Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester peccata vestra (Matth. VI, 9, 12, 14). Hanc orationem baptizati orant, nec est prorsus praeteritorum aliquid peccatorum, quod non baptizatis in sancta Ecclesia dimittatur. Sed postea vivendo in hac fragilitate mortali, nisi contraherent quod dimittendum esset, non veraciter dicerent, Dimitte nobis debita nostra. Boni ergo, in quantum filii Dei sunt; in quantum autem peccant (quod sua non mendaci confessione testantur), utique mali sunt.

14. Nisi forte quis dicat, alia bonorum, alia malorum esse peccata; quod non usquequaque improbabiliter dicitur. Verumtamen Dominus Jesus sine ulla ambiguitate malos appellavit eosdem ipsos quorum patrem dicebat Deum. Nam in eodem sermone, ubi illam docet orationem, alio loco exhortans ad precandum Deum, ait, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur: et paulo post, Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 7, 8, 11)? Num igitur Deus pater malorum est? Absit. Quomodo ergo dicitur, pater vester coelestis, quibus dicitur, cum sitis mali: nisi quia utrumque Veritas monstrat, quid simus Dei bono, quid humano vitio; hoc commendans, illud emendans? Merito ait Seneca (qui temporibus Apostolorum fuit, cujus etiam quaedam ad Paulum apostolum leguntur epistolae): Omnes odi qui malos odit. Et tamen ideo diligendi sunt mali, ut non sint mali; quemadmodum, non ut permaneant, sed ut sanentur, diliguntur aegroti.

15. Quidquid autem post eam quae fit in Baptismo, abolitionem peccatorum, in hac vita manendo peccamus, etiamsi non tale sit quod a divinis removeri compellat altaribus, non dolore sterili, sed misericordiae sacrificiis expiatur. Quod ergo agimus ut faciatis intercedentibus nobis, Deo nos noveritis offerre pro vobis. Indigetis enim misericordia quam praebetis; et videte quis dixerit, Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Quanquam etiamsi ita viveremus, ut non esset quare diceremus, Dimitte nobis debita nostra; quanto a nequitia purior animus esset, tanto clementia plenior esse deberet, ut si non compungeremur sententia Domini dicentis, Qui vestrum [PL33.660] est sine peccato, prior in illam lapidem jaciat, ipsius qui hoc dixit sectaremur exemplum, qui cum esset utique sine peccato, ait mulieri quam perterriti illi reliquerant: Nec ego te damnabo; vade, jam deinceps noli peccare. Potuit enim metuere flagitiosa mulier ne illis discedentibus, qui sua peccata cogitaverant ut peccato parcerent alieno, illam justissime jam ipse damnaret qui erat sine peccato. At ille non conscientia pavidus, sed plenus clementia, cum illa respondisset a nemine se fuisse damnatam, Nec ego te, inquit, damnabo: tanquam diceret, Si malitia tibi parcere potuit, quid metuis innocentiam? Et ne delictorum non donator, sed approbator videretur; Vade, ait, jam deinceps noli peccare; ut se homini pepercisse, non hominis culpam sibi placuisse monstraret. Jam vides igitur de religione descendere, nec nos societate criminum obstringi, quod intercedimus plerumque etiam pro sceleratis, etsi non scelerati, tamen pro peccatoribus peccatores, et quod veraciter potius quam injuriose dictum accipias, puto quod apud peccatores.

CAPUT VI

16. Nec ideo sane frustra instituta sunt potestas regis, jus gladii cognitoris, ungulae carnificis, arma militis, disciplina dominantis, severitas etiam boni patris. Habent ista omnia modos suos, causas, rationes, utilitates. Haec cum timentur, et coercentur mali, et quietius inter malos vivunt boni: non quia boni pronuntiandi sunt qui talia metuendo non peccant, non enim bonus est quispiam timore poenae, sed amore justitiae; verumtamen non inutiliter etiam metu legum humana coercetur audacia, ut et tuta sit inter improbos innocentia, et in ipsis improbis dum formidato supplicio frenatur facultas, invocato Deo sanetur voluntas. Sed huic ordinationi rerum humanarum contrariae non sunt intercessiones episcoporum; imo vero nec causa, nec locus intercedendi ullus esset, si ista non essent. Tanto enim sunt intercedentium et parcentium beneficia gratiora, quanto peccantium justiora supplicia. Nec ob aliud, quantum sapio, in Veteri Testamento, antiquorum temporibus Prophetarum severior Legis vindicta fervebat, nisi ut ostenderetur recte iniquis poenas constitutas: ut quod eis parcere Novi Testamenti indulgentia commonemur, aut remedium sit salutis, quo peccatis parcatur et nostris; aut commendatio mansuetudinis, ut per eos qui parcunt, veritas praedicata non tantum timeatur, verum etiam diligatur.

17. Plurimum autem interest quo animo quisque parcat. Sicut enim est aliquando misericordia puniens, ita et crudelitas parcens. Nam, ut exempli gratia manifestum aliquid ponam, quis non crudelem verius dixerit eum qui puero pepercerit volenti obstinatissime de serpentibus ludere? quis autem non misericordem qui talia prohibens, contemptorem verborum etiam verberibus emendaverit? et ideo non usque ad mortem protendenda est disciplina, ut sit cui prodesse possit. Quanquam etiam cum homo ab homine occiditur, multum distet utrum fiat nocendi cupiditate, vel injuste aliquid auferendi, sicut fit ab inimico, sicut a latrone; an ulciscendi vel obediendi ordine, sicut a judice, sicut a [PL33.661] carnifice; an evadendi vel subveniendi necessitate, sicut interimitur latro a viatore, hostis a milite. Et aliquando qui causa mortis fuit, potius in culpa est, quam ille qui occidit; velut si quisquam decipiat fidejussorem suum, atque ille pro isto supplicium legitimum luat. Nec tamen omnis qui causa alienae mortis est, reus est. Quid si enim quisquam stuprum petat, seseque, si non impetraverit, interimat? quid si filius timens patris pia verbera, praecipitio pereat? quid si alius homine liberato, vel ne alius liberetur, sibi ipse mortem inferat? Num propter istas alienarum mortium causas, aut sceleri consentiendum est, aut vindicta peccati, quae non fit nocendi, sed corrigendi studio, etiam paterna tollenda, aut opera misericordiae cohibenda sunt? Haec cum accidunt, debemus eis humanum dolorem; non propter illa, ne accidant, recte factorum reprimimus voluntatem.

18. Sic etiam cum intercedimus pro peccatore damnando, sequuntur aliquando quae nolumus; sive in ipso qui nostra intercessione liberatur, ut vel immanius impunita grassetur audacia, subdita cupiditati, ingrata lenitati, atque unus morti ereptus plurimos necet; vel ipso per beneficium nostrum in melius commutato, moribusque correcto, alius male vivendo pereat, sibique hujus impunitate proposita, talia vel graviora committat. Non, ut opinor, haec mala imputanda sunt nobis, cum intercedimus vobis: sed potius illa bona quae, cum id facimus, intuemur et volumus; id est commendatio mansuetudinis ad conciliandam dilectionem verbo veritatis, et ut qui liberantur a temporali morte, sic vivant, ne in aeternam, unde nunquam liberentur, incurrant.

19. Prodest ergo et severitas vestra, cujus ministerio quies adjuvatur et nostra; prodest et intercessio nostra, cujus ministerio severitas temperatur et vestra. Non vobis displiceat quod rogamini a bonis; quia nec bonis displicet quod timemini a malis. Nam hominum iniquitatem etiam apostolus Paulus non tantum de judicio futuro, verum etiam de praesentibus vestris securibus terruit, asserens et ipsas ad dispensationem divinae providentiae pertinere. Omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas, nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Quapropter qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi judicium acquirunt: principes enim non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa: Dei enim minister est tibi in bonum. Quod si malum feceris, time; non enim frustra gladium portat: Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit. Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed et propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum perseverantes. Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi [PL33.662] ut invicem diligatis (Rom. XIII, 1-8). Haec verba Apostoli, utilitatem vestrae severitatis ostendunt. Proinde sicut dilectionem jussi sunt terrentibus debere qui timent, ita dilectionem jussi sunt timentibus debere, qui terrent. Nihil nocendi cupiditate fiat, sed omnia consulendi charitate; et nihil fiat immaniter, nihil inhumaniter. Ita formidabitur ultio cognitoris, ut nec intercessoris religio contemnatur; quia et plectendo et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur. Quod si tanta est perversitas et impietas, ut ei corrigendae nec disciplina possit prodesse, nec venia; a bonis tamen intentione atque conscientia quam Deus cernit, sive severitate, sive lenitate, nonnisi officium dilectionis impletur.

20. Quod autem in epistola tua sequitur, ubi dicis, Verum nunc, ut mores nostri sunt, et sceleris poenam cupiunt sibi homines relaxari, et id propter quod scelus admissum est possidere; pessimum hominum genus commemoras, cui poenitendi medicina omnino non prodest. Si enim res aliena, propter quam peccatum est, cum reddi possit, non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur: si autem veraciter agitur, non remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum; sed, ut dixi, cum restitui potest. Plerumque enim qui aufert, amittit; sive alios patiendo malos, sive ipse male vivendo, nec aliud habet unde restituat. Huic certe non possumus dicere, Redde quod abstulisti, nisi cum eum habere credimus et negare. Ubi quidem si aliquos sustinet a repetente cruciatus, dum existimatur habere quod reddat, nulla est iniquitas; quia etsi non est unde luat ablatam pecuniam, merito tamen dum eam per molestias corporales redhibere compellitur, peccati quo male ablata est, poenas luit. Sed inhumanum non est etiam pro talibus intercedere, tanquam pro reis criminum; non ad hoc ut minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem saeviat, ille praesertim qui jam remisit culpam, sed quaerit paecuniam, et si fraudari metuit, non expetit vindicari. Denique in talibus causis, si persuadere potuerimus eos pro quibus intervenimus, non habere quod poscitur, continuo nobis eorum molestiae relaxantur. Aliquando autem misericordes et in ipso dubio nolunt homini pro incerta pecunia certa inferre supplicia. Ad hanc misericordiam vos etiam nos provocare et exhortari decet: melius enim, etiamsi habet, amittis, quam si non habet, aut excrucias, aut occidis. Sed pro istis magis apud eos qui repetunt, quam apud eos qui judicant, intercedere convenit; ne ipse videatur auferre, qui cum habeat potestatem, non cogit reddere: quamvis in cogendo ita debeat adhibere integritatem, ut ne amittat humanitatem.

21. Illud vero fidentissime dixerim, eum qui pro homine ad hoc intervenit ne male ablata restituat, et qui ad se confugientem, quantum honeste potest, ad restituendum non compellit, socium esse fraudis et criminis. Nam misericordius opem nostram talibus [PL33.663] subtrahimus, quam impendimus: non enim opem fert qui ad peccandum adjuvat, ac non potius subvertit atque opprimit. Sed numquid ideo nos aut exigere, aut ad exigendum tradere, vel possumus vel debemus? Agimus quantum episcopalis facultas datur, et humanum quidem nonnunquam, sed maxime ac semper divinum judicium comminantes. Nolentes autem reddere, quos novimus et male abstulisse et unde reddant habere, arguimus, increpamus, et detestamur; quosdam clam, quosdam palam, sicut diversitas personarum diversam videtur posse recipere medicinam, nec in aliorum perniciem ad majorem insaniam concitari. Aliquando etiam, si res magis curanda non impedit, sancti altaris communione privamus.

22. Verum saepe accidit ut nos fallant, vel negando se abstulisse, vel affirmando se unde restituant non habere: saepe etiam et vos fallimini, putando vel nos non agere ut reddant, vel ipsos habere unde reddant; et omnes aut pene omnes homines amamus nostras suspiciones vel vocare vel existimare cognitiones, quando credibilibus rerum signis movemur, cum credibilia nonnulla sint falsa, sicut incredibilia nonnulla sunt vera. Ideo quosdam commemorans, qui et sceleris poenam sibi cupiunt relaxari, et id propter quod scelus admissum est possidere, addidisti et aisti: Pro his quoque interveniendum putat sacerdotium vestrum. Fieri enim potest ut tu scias quod ego nescio, et propterea putem pro aliquo interveniendum, quod me fallere potuit, cum te non potuerit, ut ego eum non credam possidere quod tu possidere nosti. Ita fit ut cum de reo sententia non una sit nostra, neutri tamen nostrum placeat quod res non redditur aliena. De homine, ut homines, diversa sentimus; sed in ipsa justitia simul sumus. Eodem modo etiam fieri potest ut quod scio aliquem non habere, hoc eum tu habere non certissime teneas, sed credibiliter suspiceris; et ob hoc tibi videar intervenire pro eo qui et sceleris poenam sibi cupiat relaxari, et id propter quod scelus admissum est possidere. Ad summam igitur neque apud te, neque apud tales, si qui reperiuntur qualem te esse gaudemus, neque apud ipsos qui magno studio aliena ac nihil profutura, multumque etiam periculosa ac perniciosa petunt, neque apud cor meum cui testis est Deus, ausim dicere, sentire, decernere, interveniendum esse pro aliquo, ut quod scelere abstulit, sceleris impunitate possideat: sed ut remissa injuria, quod injuriose abstulit reddat; si tamen habet quod abstulit, vel aliud unde illud restituat.

23. Non sane quidquid ab invito sumitur, injuriose aufertur. Nam plerique nec medico volunt reddere honorem suum, nec operario mercedem; nec tamen haec qui ab invito accipiunt, per injuriam accipiunt, quae potius per injuriam non darentur. Sed non ideo debet judex vendere justum judicium, aut testis verum testimonium, quia vendit advocatus justum patrocinium et jurisperitus verum consilium: illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur; isti ex una parte consistunt. Cum autem judicia et testimonia, [PL33.664] quae nec justa et vera vendenda sunt, iniqua et falsa venduntur, multo sceleratius utique pecunia sumitur, quia scelerate etiam quamvis a volentibus datur. Ille tamen solet tanquam male sibi ablatam pecuniam repetere, qui justum judicium emit, quoniam venale esse non debuit: qui vero pro iniquo judicio dedit, vellet quidem repetere, nisi timeret vel puderet emisse.

24. Sunt aliae personae inferioris loci, quae ab utraque parte non insolenter accipiunt, sicut officialis, et a quo admovetur, et cui admovetur officium: ab his extorta per immoderatam improbitatem, repeti solent; data per tolerabilem consuetudinem, non solent: magisque reprehendimus, qui talia inusitate repetiverunt, quam qui ea de more sumpserunt; quoniam multae necessariae personae rebus humanis, vel invitantur hujusmodi commodis, vel tenentur. Isti si viam vitae mutaverint, aut excellentioris conscenderint sanctitatis gradum, facilius ea quae hoc modo acquisierunt, tanquam sua pauperibus largiuntur, quam eis a quibus accepta sunt, tanquam aliena restituunt. Qui vero contra jus societatis humanae, furtis, rapinis, calumniis, oppressionibus, invasionibus abstulerit, reddenda potius quam donanda censemus: Zachaei publicani evangelico exemplo, qui cum hospitio Dominum suscepisset, in vitam sanctam repente mutatus, Dimidium, inquit, rerum mearum do pauperibus, et si cui aliquid abstuli, quadruplum reddo (Luc. XIX, 8).

25. Verumtamen si justitia sincerius consulatur, justius dicitur advocato, Redde quod accepisti, quando contra veritatem stetisti, iniquitati adfuisti, judicem fefellisti, justam causam oppressisti, de falsitate vicisti (quod vides multos honestissimos et disertissimos viros, non solum impune, verum etiam gloriose videri sibi committere); quam cuiquam in quolibet officio militanti, Redde quod accepisti, quando jubente judice cuicumque causae necessarium hominem tenuisti, ne resisteret vinxisti, ne fugeret inclusisti, postremo aut permanente lite exhibuisti, aut finita dimisisti. Sed illud cur advocato non dicatur in promptu est, quia scilicet ita non vult homo repetere quod patrono, ut male vinceret, dedit; sicut non vult reddere quod ab adversario, cum male vicisset, accepit. Quis tandem advocatus, aut ex advocato ita vir optimus facile reperitur, qui suscepto suo dicat: Recipe quod mihi, cum tibi male adessem, dedisti; et redde adversario tuo quod, me agente, inique abstulisti? Et tamen quem prioris non rectae vitae rectissime poenitet, etiam hoc facere debet, ut si ille qui inique litigavit, non vult admonitus corrigere iniquitatem, ejus tamen iniquitatis nolit iste habere mercedem: nisi forte restituendum est alienum, quod per furtum clanculo aufertur, et restituendum non est quod in ipso foro ubi peccata puniuntur, decepto judice, et circumventis legibus obtinetur! Quid dicam [PL33.665] de usuris, quas etiam ipsae leges et judices reddi jubent? An crudelior est qui subtrahit aliquid vel eripit diviti, quam qui trucidat pauperem fenore? Haec atque hujusmodi male utique possidentur, et vellem restituerentur; sed non est quo judice repetantur.

26. Jam ero si prudenter intueamur quod scriptum est, Fidelis hominis totus mundus divitiarum est, infidelis autem nec obolus; nonne omnes qui sibi videntur gaudere licite conquisitis, eisque uti nesciunt, aliena possidere convincimus? Hoc enim certe alienum non est, quod jure possidetur; hoc autem jure quod juste. et hoc juste quod bene. Omne igitur quod male possidetur, alienum est; male autem possidet, qui male utitur. Cernis ergo quam multi debeant reddere aliena, si vel pauci quibus reddantur, reperiantur: qui tamen ubi ubi sunt, tanto magis ista contemnunt, quanto ea justius possidere potuerunt. Justitiam quippe, et nemo male habet, et qui non dilexerit non habet. Pecunia vero, et a malis male habetur, et a bonis tanto melius habetur, quanto minus amatur. Sed inter haec toleratur iniquitas male habentium, et quaedam inter eos jura constituuntur, quae appellantur civilia; non quod hinc fiat ut bene utentes sint, sed ut male utentes minus molesti sint: donec fideles et pii, quorum jure sunt omnia, qui vel ex illis fiunt, vel inter illos tantisper viventes malis eorum non obstringuntur, sed exercentur, perveniant ad illam civitatem, ubi haereditas aeternitatis est; ubi non habet nisi justus locum, nonnisi sapiens principatum, ubi possidebunt quicumque ibi erunt, vere sua. Sed tamen etiam hic non intercedimus ut secundum mores legesque terrenas non restituantur aliena: quamvis placabiles vos velimus malis, non ut placeant vel permaneant mali, sed quia ex illis fiunt quicumque fiunt boni, et sacrificio misericordiae placatur Deus, quem nisi propitium haberent mali, nulli essent boni. Diu est quod occupationibus tuis loquendo videor onerosus, cum tibi homini acuto et docto cito solvi potuerit quod quaerebas. Jamdudum autem finire deberem, si te tantum scirem fuisse lecturum quod flagitasti ut rescriberem. Felix in Christo vivas, fili charissime.

EPISTOLA CLIV. Macedonius Augustino, significans se praestitisse quod ab ipso verecunde adeo petierat; tum etiam ipsius libros magna cum voluptate et admiratione perlegisse

Domino merito venerabili et vere suspiciendo patri AUGUSTINO episcopo, MACEDONIUS.

1. Miro modo afficior sapientia tua, et in illis [PL33.666] quae edidisti, et in his quae interveniens pro sceleratis mittere non gravaris. Nam et illa tantum habent acuminis, scientiae, sanctitatis, ut nihil supra sit: et haec tantum verecundiae, ut nisi faciam quod mandas, culpam penes me remanere, non in negotio esse dijudicem, domine merito venerabilis, et vere suspiciende pater. Non enim instas (quod plerique homines istius loci faciunt) ut quodcumque sollicitus volueris, extorqueas; sed quod tibi a judice tot curis obstricto petibile visum fuerit, admones subserviente verecundia, quae maxima difficilium inter bonos efficacia est. Proinde statim commendatis effectum desiderii tribui: nam sperandi viam ante patefeceram.

2. Explicui tuos libros; neque enim tam languidi aut inertes erant, ut me aliud quam se curare paterentur: injecerunt manum, ereptumque aliis sollicitudinum causis, suis vinculis illigarunt (ita enim mihi Deus propitius sit), ut ego anceps sim quid in illis magis mirer, sacerdotii perfectionem, philosophiae dogmata, historiae plenam notitiam, an facundiae jucunditatem, quae ita imperitos etiam illicere potest, ut donec explicent non desistant, et cum explicaverint, adhuc requirant. Convicti namque sunt impudenter pertinaces, jam inde a bonis quae memorant saeculis, pro naturae rerum obscuritate contigisse pejora, falsosque omnes illitis quadam dulcedine felicitatibus suis, per quas non ad beatitudinem, sed ad praerupta sunt ducti: haec vero nostra praecepta, et simplicis verique Dei mysteria, praeter vitam perpetuam quam purissimis virtutibus pollicentur, etiam haec saecularia et necessario qui nati sumus eventura mitigare. Et usus es validissimo exemplo recentis calamitatis, quo licet firmissime causam muniveris, tamen si utrumvis licuisset, id tibi nolueram suffragari. Sed quando orta inde fuerat convincendorum stultitiae querela, necesse fuit inde argumenta veritatis accersere.

3. Haec interim occupatus aliis curis, quae etsi vanae sunt, cum rerum exitum cogitamus, tamen quasi necessariae pro nascendi conditione, rescripsi Si otium fuerit et superstes vita, etiam de Italia rescribam, ut tantae doctrinae opus debitis, etsi non satisfacientibus, remuneretur officiis. Incolumem laetamque Sanctitatem tuam Deus omnipotens aevo largissimo tueatur, domine merito desiderabilis, et vere suspiciende pater.

पाठकों की प्रतिक्रियाएँ

टिप्पणियाँ

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 631-666 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
उपयोगकर्ता द्वारा प्रकाशित: Rodion Vlasov
पृष्ठ निर्माण तिथि: 2026-11-22, अद्यतन: 2026-11-22