1. Multitudinis hujus, nec frequentia fraudanda est, nec infirmitas oneranda. Silentium petimus et quietem, ut vox nostra post hesternum laborem possit aliquantis viribus perdurare. Credendum est Charitatem Vestram non ob aliud hodierno die copiosius convenisse, nisi ut oretis pro eis quos absentes facit alienus et perversus affectus. Neque enim loquimur de Paganis, neque de Judaeis, sed de Christianis; neque de his adhuc catechumenis, sed de multis etiam baptizatis, a quorum lavacro nihil distatis, et eorum tamen cordi dissimiles estis. Quam multos enim hodie fratres nostros cogitamus et plangimus ire in vanitates et insanias mendaces, negligere quo vocati sunt! Qui si forte in ipso circo aliqua ex causa expavescant, continuo se signant, et stant illic portantes in fronte, unde abscederent si hoc in corde portarent. Deprecanda est misericordia Dei, ut donet intellectum ad ista damnanda, et affectum ad fugienda, et misericordiam ad ignoscenda. Opportune ergo de poenitentia Psalmus hodie cantatus est. Loquamur et cum absentibus: erit ad eos vox nostra memoria vestra. [PL36.586] Ne saucios et languidos negligatis, sed ut facilius sanetis, sani permanere debetis. Corrigite arguendo, consolamini alloquendo, exemplum praebete bene vivendo, aderit eis qui adfuit et vobis. Non enim, vobis jam ista pericula praetergressis, fons misericordiae Dei praecisus est. Qua venistis, venient; qua transistis, transibunt. Molestum est quidem, et nimium periculosum, imo perniciosum, et pro certo exitiabile, quod scientes peccant. Aliter enim ad has vanitates currit qui vocem Christi contemnit, aliter ille qui novit quid fugiat. Sed nec de talibus desperari debere, iste psalmus ostendit.

2. [vers. 1, 2.] Inscribitur enim titulus ejus, Psalmus ipsi David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit aa Bersabee. Bersabee erat mulier uxor aliena. Cum dolore quidem dicimus et tremore, sed tamen Deus noluit taceri quod voluit scribi. Dicam ergo non quod volo, sed quod cogor; dicam non exhortans ad imitationem, sed instruens ad timorem. Hujus mulieris uxoris alienae pulchritudine captus rex et propheta David, ex cujus semine secundum carnem Dominus venturus erat (Rom. I, 3), adulteravit eam. Hoc in isto psalmo non legitur, sed in titulo ejus apparet; in libro autem Regnorum plenius legitur. Utraque Scriptura canonica est, utrique sine ulla dubitatione a Christianis fides adhibenda est. Commissum atque conscriptum est. Hujus etiam maritum in bello occidendum curavit: homicidio auxit adulterium: et post hoc factum missus est ad eum Nathan propheta, missus a Domino, qui eum argueret de tanto commisso (II Reg. XI, et XII, 1-14).

3. Quid caveant homines, diximus; quid vero si lapsi fuerint imitentur, audiamus. Multi enim cadere volunt cum David, et nolunt surgere cum David. Non ergo cadendi exemplum propositum est, sed si cecideris, resurgendi. Attende, ne cadas. Non sit delectatio minorum lapsus majorum, sed sit casus majorum tremor minorum. Ad hoc propositum est, ad hoc scriptum est, ad hoc in ecclesia saepe lectum atque cantatum: audiant qui non ceciderunt, ne cadant, audiant qui ceciderunt, ut surgant. Tanti viri peccatum non tacetur, praedicatur in ecclesia. Audiunt male audientes, et quaerunt sibi patrocinia peccandi; attendunt unde defendant quod committere paraverunt, non unde caveant quod non commiserunt, et dicunt sibi: Si David, cur non et ego? Inde anima iniquior, quae cum propterea fecerit quia David fecit, ideo pejus quam David fecit. Dicam hoc ipsum, si potero, planius. David nullum sibi ita ad exemplum proposuerat, ut tu: ceciderat lapsu cupiditatis, non patrocinio sanctitatis: tu tibi tanquam sanctum proponis ut pecces; non imitaris ejus sanctitatem, sed imitaris ruinam. Hoc amas in David, quod in se odit David: praeparas te ad peccandum, disponis peccare: librum Dei ut pecces inspicis; [PL36.587] Scripturas Dei ad hoc audis, ut facias quod displicet Deo: hoc non fecit David; correptus est per Prophetam, non lapsus est in propheta. Alii vero audientes salubriter, in casu fortis metiuntur infirmitatem suam; et quod damnat Deus devitare cupientes, ab aspectu securo abstinent oculos: non eos defigunt in pulchritudine carnis alienae, nec seipsos faciunt de perversa simplicitate securos, non dicunt, Bono animo attendi, benigne attendi, de charitate diu aspexi. Proponunt enim sibi casum David, et ad hoc illum magnum vident cecidisse, ut parvi nolint videre unde possint cadere. Reprimunt enim oculos a petulantia, non se facile adjungunt, non miscent se mulieribus alienis, non levant oculos faciles ad aliena maeniana, ad aliena solaria. De longe enim vidit David illam, in qua captus est. Mulier longe, libido prope. Alibi erat quod videret, in illo unde caderet. Attendenda est ergo haec infirmitas carnis, recordanda sunt verba Apostoli, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Non dixit, non sit; sed, non regnet. Inest peccatum, cum delectaris; regnat, si consenseris. Carnalis delectatio, praesertim usque ad illicita et aliena progrediens, frenanda est, non relaxanda; imperio domanda, non in imperio collocanda. Attende securus, si non habes unde movearis. Sed respondes: Fortiter teneo. Numquid tu fortior quam David?

4. Admonet etiam tali exemplo, non se quemquam debere extollere in prosperis rebus. Multi enim res adversas timent, res prosperas non timent. Periculosior est res prospera animo, quam adversa corpori. Prius corrumpit prospera, ut inveniat quod frangat adversa. Fratres mei, adversus felicitatem acrius vigilandum est. Propterea videte quemadmodum eloquium Dei in nostra felicitate tollat nobis securitatem: Servite, inquit, Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). In exsultatione, ut gratias agamus; in tremore, ne cadamus. Hoc peccatum non fecit David, cum persecutorem Saülem pateretur. Quando David sanctus Saülem inimicum patiebatur, quando illius persecutionibus agitabatur, quando per diversa fugiebat ne in manus ejus incideret (I Reg. XXIV, 5, et XXVI, 9), non concupivit alienam, non adulterata uxore occidit virum. Erat in infirmitate tribulationis suae tanto in Deum intentior, quanto miserior videbatur. Utile quiddam est tribulatio; utile medici ferramentum, quam diaboli tentamentum. Factus est securus devictis hostibus, pressura caruit, tumor excrevit. Valet ergo hoc exemplum ad id, ut timeamus felicitatem. Tribulationem, inquit, et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3, 4).

5. Sed factum est: dixerim haec eis qui non commiserunt, ut vigilent custodire integritatem suam, et cum attendunt magnum cecidisse, parvi timeant. Si vero aliquis jam lapsus haec audit, et aliquid in [PL36.588] conscientia mali tenens; verba psalmi hujus advertat: attendat quidem vulneris magnitudinem, sed non desperet medici majestatem. Peccatum cum desperatione, certa mors. Nemo ergo dicat, Si jam aliquid mali feci, jam damnandus sum: Deus malis talibus non ignoscit, cur non addo peccata peccatis? Fruar hoc saeculo in voluptate, in lascivia, in cupiditate nefaria: jam perdita spe reparationis, vel hoc habeam quod video, si non possum habere quod credo. Iste ergo psalmus, sicut cautos facit eos qui non ceciderunt, sic desperatos esse non vult qui ceciderunt. Quisquis peccasti, et dubitas agere poenitentiam pro peccato tuo desperando salutem tuam, audi David gementem. Ad te Nathan propheta non est missus, ipse David ad te missus est. Audi eum clamantem, et simul clama; audi gementem, et congemisce; audi flentem, et lacrymas junge; audi correctum, et condelectare. Si tibi non potuit intercludi peccatum, spes veniae non intercludatur. Missus est ad istum virum Nathan propheta: attende regis humilitatem. Non respuit verba praecipientis, non dixit, Audes mihi loqui regi? Rex sublimis Prophetam audivit; plebs ejus humilis Christum audiat.

6. [vers. 3.] Audi ergo haec, et dic cum illo: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Qui magnam misericordiam deprecatur, magnam miseriam confitetur. Quaerant parvam misericordiam tuam, qui nesciendo peccaverunt: Miserere, inquit, mei, secundum magnam misericordiam tuam. Subveni gravi vulneri secundum magnam medicinam tuam. Grave est quod habeo, sed ad Omnipotentem confugio. De meo tam lethali vulnere desperarem, nisi tantum medicum reperirem. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Quod ait, dele iniquitatem meam, hoc est, miserere mei, Deus. Et quod ait, secundum multitudinem miserationum tuarum, hoc est, secundum magnam misericordiam tuam. Quia magna est misericordia, multae sunt misericordiae; et de magna misericordia tua, multae sunt miserationes tuae. Attendis contemptores ut corrigas, attendis nescientes ut doceas, attendis confitentes ut ignoscas. Fecit hoc nesciens? Quidam fecerat aliqua, et multa mala fecerat; Misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). Iste David non posset dicere, Ignorans feci. Non enim ignorabat quantum mali esset contrectatio conjugis alienae, et quantum malum esset interfectio mariti nescientis, et nec saltem irascentis. Consequuntur ergo misericordiam Domini qui ignorantes fecerunt; et qui scientes, consequuntur non qualemlibet misericordiam, sed magnam misericordiam.

7. [vers. 4.] Magis magisque lava me ab injustitia mea. Quid est, Magis magisque lava? Multum inquinatum. [PL36.589] Magis magisque lava peccata scientis, qui abluisti peccata ignorantis. Nec sic desperandum de misericordia tua. Et a delicto meo munda me. Quo merito? Medicus est, offer mercedem: Deus est, offer sacrificium. Quid dabis ut munderis? Vide enim quem invoces; justum invocas: odit peccata, si justus est; vindicat in peccata, si justus est; non poteris auferre a Domino Deo justitiam ejus. Implora misericordiam, sed attende justitiam: misericordia est ut ignoscat peccanti, justitia est ut puniat peccatum. Quid ergo? Quaeris misericordiam, peccatum impunitum remanebit? Responderit David, responderint lapsi, responderint cum David, ut misericordiam mereantur sicut David, et dicant, Non Domine, non erit impunitum peccatum meum: novi justitiam ejus, cujus quaero misericordiam: non impunitum erit, sed ideo nolo ut tu me punias, quia ego peccatum meum punio; ideo peto ut ignoscas, quia ego agnosco.

8. [vers. 5.] Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum coram me est semper. Non posui post dorsum meum quod feci, non intueor alios oblitus mei, non affecto stipulam ejicere de oculo fratris mei, cum sit trabes in oculo meo (Matth. VII, 3): peccatum meum ante me est, non post me. Fuit enim post me quando ad me missus est Propheta, et de ove pauperis similitudinem mihi proposuit. Ait enim Nathan propheta ad David: Erat dives quidam habens plurimas oves; pauper autem vicinus ejus habebat unam oviculam, quam in sinu suo et de suo cibo nutriebat: venit hospes diviti; nihil de grege suo abstulit, oviculam vicini pauperis concupivit, ipsam suo hospiti occidit: quid dignus est? At ille profert iratus sententiam: plane tunc rex nesciens ubi captus esset, morte dignum divitem dixit, et ovem reddendam in quadruplum (II Reg. XII, 2-6). Severissime atque justissime. Sed peccatum ejus nondum erat coram eo, post dorsum erat quod fecerat: suam iniquitatem nondum agnoscebat, et ideo alienae non ignoscebat. Sed Propheta ad hoc missus, abstulit a dorso peccatum, et ante oculos posuit, ut videret illam sententiam tam severam in se esse prolatam. Ad secandum et sanandum vulnus cordis ejus, ferramentum fecit de lingua ejus. Hoc fecit Dominus Judaeis, quando ad eum adulteram mulierem adduxerunt, proponentes laqueum tentationis, et in id quod proposuerant incidentes. In adulterio, inquiunt, haec mulier deprehensa est: Moyses hujusmodi lapidari jussit; tu de illa quid censes? tanquam bicipiti muscipula tentantes capere Sapientiam Dei, ut si juberet occidi, perderet mansuetudinis famam; si autem juberet dimitti, incurreret, tanquam reprehensor legis, calumniam. Quid ergo respondit? Non ait, Occidite; non ait, Dimittite: sed ait, Qui se scit sine peccato esse, primus in illam lapidem jaciat. Justa lex, quae jubet adulteram occidi: sed haec lex justa ministros habeat innocentes. Attenditis quam adducitis, attendite et qui estis. Illi [PL36.590] hoc audito, unus post alterum discesserunt. Remansit adultera et Dominus, remansit vulnerata et medicus, remansit magna miseria et magna misericordia. Adducentes erubuerunt, nec veniam petiverunt; adducta confusa est, et sanata. Ait illi Dominus: Mulier, nemo te condemnavit? Et illa: Nemo, Domine. Et ille: Nec ego te condemnabo; vade, deinceps jam noli peccare (Joan. VIII, 4-11). Numquid Christus fecit contra legem suam? Neque enim Pater ejus sine Filio dederat legem. Si coelum et terra et omnia quae in eis sunt per ipsum facta sunt, lex sine Verbo Dei quomodo conscripta est? Non ergo Deus contra legem suam, quia nec imperator contra leges suas facit, quando confessis dat indulgentiam. Moyses minister Legis, Christus promulgator Legis: Moyses lapidat ut judex, Christus indulget ut rex. Misertus est ergo ejus Deus secundum magnam misericordiam suam, sicut hic rogat, sicut hic petit, sicut exclamat et dolet: quod illi adulteram offerentes facere noluerunt; vulnera sua ostendente medico cognoverunt, medicinam a medico non quaesierunt. Ita sunt multi quos peccare non pudet, agere poenitentiam pudet. O incredibilis insania! De vulnere ipso non erubescis, de ligatura vulneris erubescis? Nonne nudum foedius et putidius est? Confuge ergo ad medicum, age poenitentiam, dic: Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper.

9. [vers. 6.] Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci. Quid est hoc? Coram hominibus enim non erat adulterata uxor aliena, et maritus occisus? Nonne omnes noverant quod David fecerat? Quid est, Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci? Quia tu solus sine peccato. Ille justus punitor, qui non habet quod in illo puniatur: ille justus reprehensor, qui non habet quod in illo reprehendatur. Tibi soli, inquit, peccavi, et malignum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Cui dicat, fratres, cui dicat difficile est advertere. Deo utique loquitur, et manifestum est quomodo Deus Pater non est judicatus. Quid est, Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris? Videt futurum judicem judicandum, judicandum a peccatoribus justum, et in eo vincentem, quia quod in illo judicaretur non erat. Solus enim in hominibus verum dicere potuit homo Deus: Si invenistis in me peccatum, dicite (Joan. VIII, 46). Sed forte erat quod homines latebat, et non inveniebant illi quod erat quidem, sed manifestum non erat? Alio loco ait, Ecce venit princeps mundi, acutus inspector omnium peccatorum: ecce, inquit, venit princeps mundi hujus, morte affligens peccatores praepositus mortis; invidia enim diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Ecce, inquit, venit princeps mundi hujus (dixit haec proximus passioni), et in me nihil inveniet, nihil peccati, [PL36.591] nihil morte dignum, nihil damnatione dignum. Et tanquam ei diceretur, Cur ergo moreris? Sequitur, et dicit: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31). Patior, inquit, indignus pro dignis, ut eos dignos faciam vita mea, pro quibus indigne patior mortem illorum. Huic itaque nullum habenti peccatum dicit in praesentia propheta David: Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Superas enim omnes homines, omnes judices, et qui se putat justum, coram te injustus est: tu solus juste judicas, injuste judicatus, qui potestatem habes ponendi animam tuam, et potestatem habes iterum sumendi eam (Id. X, 18). Vincis ergo cum judicaris. Omnes homines superas, quia plus es quam homines, et per te facti sunt homines.

10. [vers. 7.] Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Tanquam diceretur, Vincuntur illi qui fecerunt quod et tu David: non enim hoc parvum malum parvumque peccatum, adulterium et homicidium: quid illi qui ex quo nati sunt de ventre matris suae, nihil tale fecerunt? etiam ipsis imputas aliqua peccata, ut ille omnes vincat cum coeperit judicari? Suscepit personam generis humani David, et attendit omnium vincula, propaginem mortis consideravit, originem iniquitatis advertit, et ait: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Numquid David de adulterio natus erat, de Jesse viro justo et conjuge ipsius (I Reg. XVI, 18)? Quid est quod se dicit in iniquitate conceptum, nisi quia trahitur iniquitas ex Adam? Etiam ipsum vinculum mortis cum ipsa iniquitate concretum est. Nemo nascitur nisi trahens poenam, trahens meritum poenae. Dicit et in alio loco propheta: Nemo mundus in conspectu tuo, nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX)? Novimus enim et Baptismo Christi solvi peccata, et Baptismum Christi valere ad remissionem peccatorum. Si infantes omni modo innocentes sunt, cur matres ad Ecclesiam cum languentibus currunt? Quid illo Baptismo, quid illa remissione dimittitur? Innocentem magis video flentem quam irascentem. Quid eluit Baptismus? quid solvit illa gratia? Solvitur propago peccati. Quia si loqui tibi posset ille infans, diceret; et si jam intellectum haberet, quem habebat David, responderet tibi: Quid me attendis infantem? Non quidem vides facinora mea: sed ego in iniquitate conceptus sum, Et in peccatis mater mea me in utero aluit. Praeter hoc vinculum concupiscentiae carnalis natus est Christus sine masculo, ex virgine concipiente de Spiritu sancto. Non potest iste dici in iniquitate conceptus; non potest dici, In peccatis mater ejus in utero eum aluit, cui dictum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Non ergo ideo in iniquitate [PL36.592] concipiuntur homines, et in peccatis in utero a matribus aluntur, quia peccatum est misceri conjugibus; sed quia illud quod fit, utique fit de carne poenali. Poena enim carnis mors est, et utique inest ipsa mortalitas. Unde Apostolus non moriturum corpus dixit, sed mortuum: Corpus quidem mortuum est, inquit, propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam (Rom. VIII, 10). Quomodo ergo sine vinculo peccati nascitur, quod concipitur et seminatur de corpore mortuo propter peccatum? Opus hoc castum in conjuge non habet culpam, sed origo peccati trahit secum debitam poenam. Non enim maritus, quia maritus est, mortalis non est, aut aliunde nisi peccato mortalis est. Erat enim et Dominus mortalis, sed non de peccato: suscepit poenam nostram, et ideo solvit culpam nostram. Merito ergo in Adam omnes moriuntur, in Christo autem omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Per unum hominem enim, ait Apostolus, peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Definita est sententia: In Adam, inquit, omnes peccaverunt. Solus esse innocens infans potuit, qui de opere Adam non natus est.

11. [vers. 8.] Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Veritatem dilexisti: id est, impunita peccata etiam eorum quibus ignoscis, non reliquisti. Veritatem dilexisti: sic misericordiam praerogasti, ut servares et veritatem. Ignoscis confitenti, ignoscis, sed seipsum punienti: ita servatur misericordia et veritas; misericordia, quia homo liberatur; veritas, quia peccatum punitur. Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Quae occulta? quae incerta? Quia Deus ignoscit et talibus. Nihil tam occultum, nihil tam incertum. Ad hoc incertum Ninivitae poenitentiam egerunt. Dixerunt enim, quamvis post minas prophetae, quamvis post illam vocem, Triduo, et Ninive subvertetur: dixerunt apud se, petendam esse misericordiam: dixerunt ita apud se disceptantes, Quis novit, si Deus flectat in melius sententiam suam, et miseretur? Incertum erat, cum dicitur, Quis novit. De incerto poenitentiam egerunt, certam misericordiam meruerunt: prostraverunt se in lacrymis, in jejuniis, in cilicio et in cinere prostraverunt se, gemuerunt, fleverunt, pepercit Deus (Jon. III, 4-10). Stetit Ninive, an eversa est Ninive? Aliter quidem videtur hominibus, et aliter visum est Deo. Ego autem puto impletum fuisse quod propheta praedixerat. Respice quae fuit Ninive, et vide quia eversa est, eversa in malo, aedificata in bono: sicut eversus Saulus persecutor, aedificatus Paulus praedicator (Act. IX, 4). Quis non diceret civitatem istam, in qua nunc sumus, feliciter eversam, si omnes illi insani, nugis suis desertis, ad ecclesiam compuncto corde concurrerent, Dei misericordiam de suis factis praeteritis invocarent? [PL36.593] Nonne diceremus: Ubi est illa Carthago? Quia non est quod erat, eversa est: sed si est, quod non erat, aedificata est. Ita dicitur Jeremiae: Ecce dabo tibi eradicare, suffodere, evertere, disperdere, et rursus aedificare, et plantare (Jerem. I, 10). Inde est vox illa Domini: Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). Percutit putredinem facinoris, sanat dolorem vulneris. Faciunt medici cum secant, percutiunt et sanant; armant se ut feriant, ferrum gestant et curare veniunt. Sed quia peccata magna erant Ninivitarum, dixerunt. Quis novit? Hoc incertum patefecerat Deus servo suo David. Cum enim dixisset, stante et arguente se Propheta, Peccavi: statim audivit a Propheta, id est a Spiritu Dei qui erat in Propheta, Dimissum est tibi peccatum tuum (II Reg. XII, 13). Incerta et occulta sapientiae suae manifestavit ei.

12. [vers. 9.] Asperges me, inquit, hyssopo, et mundabor. Hyssopum herbam novimus humilem, sed medicinalem: saxo haerere radicibus dicitur. Inde in mysterio mundandi cordis similitudo assumpta est. Apprehende et tu radicem dilectionis petram tuam: esto humilis in humili Deo tuo, ut sis excelsus in glorificato Deo tuo: Aspergeris hyssopo, humilitas Christi te mundabit. Noli herbam contemnere, vim medicamenti attende. Aliquid etiam dicam quod a medicis solemus audire, vel experiri in aegrotis. Hyssopum dicunt purgandis pulmonibus aptum esse. In pulmone solet notari superbia: illic enim inflatio, illic anhelitus. Dicebatur de Saulo persecutore, tanquam de Saulo superbo, quod ibat ad vinciendos Christianos spirans caedem (Act. IX, 1): anhelabat caedes, anhelabat sanguinem, nondum purgato pulmone. Audi et hic humiliatum, quia hyssopo purgatum: Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, id est, mundabis me: et super nivem dealbabor. Etsi fuerint, inquit, peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo (Isai. I, 18). De talibus sibi exhibet Christus vestem sine macula et ruga (Ephes. V, 27). Proinde vestis ejus in monte, quae tanquam nix dealbata effulsit (Matth. XVII, 2), significavit Ecclesiam omni macula peccati mundatam.

13. [vers. 10.] Sed ubi humilitas ex hyssopo? Audi sequentia: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exultabunt ossa humiliata. Auditui meo, inquit, dabis exsultationem et laetitiam: gaudebo audiendo te, non loquendo contra te. Peccasti, quid defendis te? Loqui vis: patere, audi, cede divinis vocibus, ne perturberis et amplius vulnereris: commissum est, non defendatur; in confessionem veniat, non in defensionem. Adhibes te defensorem peccati tui, vinceris: non innocentem patronum adhibuisti, non est tibi utilis defensio tua. Quis es enim qui te defendas? Idoneus es tu ad accusandum te. Noli dicere, aut, Nihil feci; aut, Quid magnum feci; aut, Fecerunt et alii. Si faciendo peccatum nihil te dicis fecisse, nihil eris, nihil accipies; paratus est Deus dare indulgentiam, claudis contra te; ille paratus est dare, noli opponere obicem defensionis, sed aperi sinum confessionis. Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. [PL36.594] Ipse donet ut dicam quod sentio. Feliciores sunt qui audiunt, quam qui loquuntur. Qui enim discit, humilis est: qui autem docet, laborat ut non sit superbus, ne male placendi affectus irrepat, ne Deo displiceat qui vult placere hominibus. Magnus tremor est in docente, fratres mei, magnus tremor est noster in his vocibus nostris. Credite cordi nostro quod videre non potestis: scit ipse qui mitescat nobis, qui propitius sit nobis, cum quanto sub illo tremore ad vos loquimur. Cum autem ipsum aliquid suggerentem et docentem intus audimus, securi sumus, securi gaudemus: sub magistro enim sumus, illius gloriam quaerimus, illum docentem laudamus: delectat nos veritas ejus intus, ubi nemo facit vel audit strepitum: ibi dixit iste esse laetitiam suam et exsultationem suam. Auditui meo, inquit, dabis exsultationem et laetitiam. Et ideo quia humilis, audit. Qui audit, qui vere audit et bene audit, humilis audit: gloria enim in illo est a quo audit quod audit. Posteaquam dixit, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam; continuo demonstravit quid faciat auditio, Exsultabunt ossa humiliata. Humiliata sunt ossa, ossa audientis non habent fastum, non habent tumorem, quem in se vix vincit qui loquitur. Inde et ille humilis magnus, quo in natis mulierem nemo major surrexit (Matth. XI, 11), ille qui ita se humiliavit ut se indignum diceret solvere corrigiam calceamenti Domini sui (Marc. I, 7), Joannes ille Baptista, dans gloriam magistro suo et ideo amico suo, ait; cum Christus putaretur, et ex eo superbire posset, et se extendere: non enim ipse se dixerat Christum; sed poterat accipere hominum errorem hoc putantium, ultro istum honorem deferre volentium (Luc. III, 15): sed respuit falsum honorem ut inveniret veram gloriam: et vide humilitatem de auditu: ait, Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum. Stantem se fecit et audientem, non cadentem et loquentem, Stat, inquit, et audit eum. Audistis auditum; ubi est exsultatio et laetitia? Continuo sequitur: Stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29). Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.

14. [vers. 11.] Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Jam enim exsultant ossa humiliata, jam hyssopo mundatus, humilis factus sum. Averte faciem tuam, non a me, sed a peccatis meis. Alibi quippe orans dicit: Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9). Qui non vult a se averti faciem Dei, vult averti faciem Dei a peccatis suis. Peccatum enim unde se Deus non avertit, advertit: si advertit, animadvertit. Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Satagit de illo grandi peccato: plus praesumit, omnes deleri vult iniquitates suas; praesumit de medici manu, de magna illa misericordia quam in principio Psalmi invocavit: Omnes iniquitates meas dele. Avertit faciem Deus, et sic delet; avertendo faciem peccata delet, advertendo scribit. Audisti avertendo delentem, audi advertendo [PL36.595] quid facientem. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17): non delendo peccata eorum. Hic autem quid rogat? Averte faciem tuam a peccatis meis. Bene rogat. Ipse enim non avertit faciem a peccatis suis, dicens, Quoniam peccatum meum ego cognosco. Merito rogas, et bene rogas ut Deus avertat faciem a peccato tuo, si tu inde non avertis faciem: si vero tu peccatum tuum in dorso ponis, Deus ibi faciem ponit. Tu peccatum tuum ante faciem tuam converte, si vis ut inde Deus faciem suam avertat; et sic securus rogas, et exaudit.

15. [vers. 12.] Cor mundum crea in me, Deus. Crea, non quasi novum aliquid institue, dicere voluit: sed quia poenitens orabat, qui commiserat aliquid quod priusquam committeret innocentior erat, ostendit quemadmodum dixerit, Crea. Et spiritum rectum innova in visceribus meis. Per factum, inquit, meum inveterata erat atque curvata rectitudo spiritus mei. Dicit enim ex alio psalmo: Curvaverunt animam meam (Psal. LVI, 7). Et quando se homo pronum facit ad terrenas concupiscentias, incurvatur quodammodo; cum autem erigitur in superna, rectum fit cor ejus, ut bonus illi sit Deus. Quam bonus enim Deus Israel rectis corde (Psal. LXXII, 1)! Proinde, fratres, audite. Aliquando Deus cui ignoscit in futuro saeculo, corripit eum de peccato in isto saeculo. Nam et ipsi David, cui dictum jam fuerat per Prophetam, Dimissum est peccatum tuum, evenerunt quaedam quae minatus erat Deus propter ipsum peccatum. Nam filius ejus Abessalon adversus eum cruentum bellum gessit, et in multis humiliavit patrem suum (II Reg. XV, 10). Ambulabat ille in dolore, in tribulatione humiliationis suae, ita subditus Deo, ut omnia justa ei tribuens confiteretur quod nihil pateretur indigne, habens jam rectum cor cui non displicebat Deus. Injuriosum quemdam et in os sibi dura maledicta jacientem patienter audiebat, ex adversa parte unum ex militibus qui erant cum filio ejus impio. Et cum ille jaceret maledicta in regem, iratus unus ex comitibus David voluit ire et percutere eum; sed prohibetur a David. Et quomodo prohibetur? Ut diceret, Deus illum misit, ut mihi malediceret (Id. XVI, 5, 10). Agnoscens culpam suam, amplexus est poenam suam, quaerens gloriam non suam; Dominum laudans in eo quod boni habebat, Dominum laudans in eo quod patiebatur, benedicens Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore ejus (Psal. XXXIII, 2). Tales sunt omnes recti corde: non hi perversi, qui se rectos putant, et perversum Deum; qui quando aliquid faciunt mali, gaudent; quando aliquid mali patiuntur, blasphemant; insuper positi in tribulatione et flagello, dicunt de corde distorto, Deus, quid tibi feci? Vere quia nihil Deo fecerunt; omnia enim sibi fecerunt. Et spiritum rectum innova in visceribus meis.

16. [vers. 13.] Ne projicias me a facie tua. Averte [PL36.596] faciem tuam a peccatis meis: et ne projicias me a facie tua. Cujus faciem timet, ipsius faciem invocat. Ne projicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Est enim spiritus sanctus in confitente. Jam ad donum Spiritus sancti pertinet, quia tibi displicet quod fecisti. Immundo spiritui peccata placent, sancto displicent. Quamvis ergo adhuc veniam depreceris, tamen ex alia parte quia tibi displicet malum quod commisisti, Deo conjungeris: hoc enim et tibi displicet, quod et illi. Jam duo estis ad expugnandam febrem tuam, tu et medicus. Quia ergo non potest esse confessio peccati et punitio peccati in homine a seipso; cum quisque sibi irascitur et sibi displicet, sine dono Spiritus sancti non est. Nec ait, spiritum sanctum tuum da mihi, sed, ne auferas a me. Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

17. [vers. 14.] Redde mihi exsultationem salutaris tui. Redde quam habebam, quam peccando amiseram: Redde mihi exsultationem salutaris tui: utique Christi tui. Quis enim sine illo sanari potuit? Quia et antequam de Maria nasceretur, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1): et ita a sanctis Patribus dispensatio susceptae carnis futura credebatur, sicut a nobis facta creditur. Tempora variata sunt, non fides. Redde mihi exsultationem salutaris tui: et spiritu principali confirma me. Nonnulli intellexerunt hic Trinitatem in Deo ipsum Deum, excepta dispensatione carnis: quoniam scriptum est, Deus spiritus est (Id. IV, 24). Quod enim non est corpus, et tamen est, videtur restare ut spiritus sit. Intelligunt ergo hic nonnulli Trinitatem dictam; in spiritu recto Filium, in spiritu sancto Spiritum sanctum, in spiritu principali Patrem. Sive ergo hoc ita sit, sive spiritum rectum ipsius hominis accipi voluit, dicens, Spiritum rectum innova in visceribus meis, quem curvavi et distorsi peccando, ut jam Spiritus sanctus ipse sit spiritus principalis, quem et auferri a se noluit, et eo se voluit confirmari; non est haeretica quaelibet sententia.

18. [vers. 15.] Sed videte quid adjungat: Spiritu, inquit, principali confirma me. In quo confirma? Quia ignovisti mihi, quia securus sum non mihi imputari quod donasti, ex hoc factus securus, atque ista gratia confirmatus, non ero ingratus. Quid enim faciam? Doceam iniquos vias tuas. Doceam iniquos ex iniquo; id est, qui fuerim et ego iniquus, jam non iniquus, non a me ablato Spiritu sancto, et spiritu principali confirmatus, doceam iniquos vias tuas. Quas vias iniquos docebis? Et impii ad te convertentur. Si peccatum David impietati deputatur, non de se desperent impii, quia pepercit Deus impio; sed si ad eum convertantur, si vias ipsius discant: si autem impietati non deputatur factum David, sed illa proprie impietas [PL36.597] dicitur apostare a Deo, unum Deum non colere, aut nunquam coluisse, aut quem colebat dimisisse, ad cumulum valet quod ait, Et impii ad te convertentur. Ita plenus es adipe misericordiae, ut ad te conversis, non solum quibuslibet peccatoribus, sed etiam impiis non sit desperandum. Et impii ad te convertentur. Utquid? Ut credentes in eum qui justificat impium, deputetur fides eorum ad justitiam (Rom. IV, 5).

19. [vers. 16.] Erue me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Expressit latinus interpres verbo minus latino proprietatem tamen ex graeco. Nam omnes novimus latine non dici sanguines, nec sanguina; tamen quia ita graecus posuit plurali numero, non sine causa, nisi quia hoc invenit in prima lingua hebraea, maluit pius interpres minus latine aliquid dicere, quam minus proprie. Quare ergo pluraliter dixit: de sanguinibus? In multis sanguinibus, tanquam in origine carnis peccati, multa peccata intelligi voluit. Ad ipsa peccata respiciens Apostolus, quae veniunt de corruptione carnis et sanguinis, ait: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Nam utique secundum fidem veram ejusdem apostoli, caro ista resurget, et ipsa merebitur incorruptionem, dicente ipso: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 50, 53). Quia ergo corruptio ista de peccato est, ipsius nomine appellantur peccata: quemadmodum dicitur lingua et illud frustum carnis et membrum quod in ore movetur, cum verba distinguimus, et lingua quod per linguam fit, sicut dicimus aliam linguam graecam, aliam latinam: non enim caro diversa est, sed sonus. Quomodo ergo dicitur lingua, locutio quae fit per linguam: sic dicitur et sanguis, iniquitas quae fit per sanguinem. Attendens ergo multas iniquitates suas, et illud superius, Et omnes iniquitates meas dele; et eas tribuens corruptioni carnis et sanguinis, Libera me, inquit, de sanguinibus: hoc est, Libera me ab iniquitatibus, munda me ab omni corruptione. Incorruptionem enim desiderat qui dicit, Libera me de sanguinibus: quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem. Erue me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Ostendit quia cum fuerit salus perfecta in isto corpore, corruptio in eo non erit, quae intelligitur nomine carnis et sanguinis: ipsa est enim perfecta sanitas corporis. Nam modo quomodo sanum est quod labitur, quod indiget, quod habet perpetuam quamdam aegritudinem famis et sitis? Haec tunc non erunt: quia esca ventri, et venter escis (Id. VI, 13). Deus autem et hunc et has evacuabit, Erit forma corporis perfecta ex Deo, absorpta morte in victoriam (Id. XV, 54), nulla subrepente defectione, nullis mutata aetatibus, nullo labore lassata ut cibo fulciatur, et aliqua esca reficiatur. Sed non erimus sine esca et potu: ipse erit cibus noster Deus et potus noster. Solus ille cibus reficit nec deficit. Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Modo enim [PL36.598] jam in ipsa salute sumus. Audi Apostolum: Spe enim salvi facti sumus. Et vide quia de ipsa salute corporis dicebat: In nobismetipsis, inquit, ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23, 25). Qui perseveraverit usque in finem, ipsa est illa patientia: hic salvus erit (Matth. X, 21, et XXIV, 13), ipsa est salus quam nondum habemus, sed habituri sumus. Nondum est res, sed certa spes. Et exsultabit lingua mea justitiam tuam.

20. [vers. 17.] Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Laudem tuam, quia creatus sum; laudem tuam, quia peccans non derelictus sum; laudem tuam, quia ut confiterer admonitus sum; laudem tuam, quia ut securus essem mundatus sum. Labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.

21. [vers. 18, 19.] Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique. In illo tempore erat David, quando sacrificia victimarum animalium offerebantur Deo, et videbat haec futura tempora. Nonne in his vocibus nos agnoscimus? Erant illa sacrificia figurata, praenuntiantia unum salutare sacrificium. Nec nos dimissi sine sacrificio sumus, quod Deo offeramus. Audi enim quid dicat curam gerens pro peccato suo, et ignosci sibi volens malum quod fecit: Si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique. Holocaustis non delectaberis. Nihil ergo offeremus? sic veniemus ad Deum? Et unde illum placabimus? Offer; sane in te habes quod offeras. Noli extrinsecus thura comparare, sed dic: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi (Psal. LV, 12). Noli extrinsecus pecus quod mactes inquirere, habes in te quod occidas. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Prorsus spernit taurum, hircum, arietem: jam non est tempus ut haec offerantur. Oblata sunt cum aliquid indicarent, cum aliquid promitterent; venientibus rebus promissis, promissiones ablatae sunt. Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Nostis quia excelsus est Deus: si te excelsum feceris, longinquabit a te; si te humiliaveris, propinquabit ad te.

22. [vers. 20.] Videte quis iste sit: unus videbatur deprecari David, videte hic imaginem nostram et typum Ecclesiae. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion. Huic Sion benigne fac. Quae est Sion? Civitas sancta. Quae est civitas sancta? Quae abscondi non potest super montem constituta (Matth. V, 14). Sion in speculatione quia aliquid spectat quod sperat. Interpretatur enim Sion Speculatio, et Jerusalem Visio pacis. Agnoscitis ergo vos in Sion et in Jerusalem, si certi expectatis spem futuram, et si pacem habetis cum Deo. Et aedificentur muri Jerusalem. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et aedificentur muri Jerusalem: Non sibi enim tribuat Sion aliqua merita sua: tu cum illa fac benigne. Aedificentur muri Jerusalem: [PL36.599] munimenta construantur immortalitatis nostrae, in fide, et spe, et charitate.

23. [vers. 21.] Tunc acceptabis sacrificium justitiae: modo autem sacrificium pro iniquitate, spiritum contribulatum et cor humiliatum; tunc sacrificium justitiae laudes solas. Beati enim qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5): hoc est enim sacrificium justitiae. Oblationes et holocaustomata. Quae sunt holocaustomata? Totum igne consumptum. Quando totum pecus imponebatur arae igne consumendum, holocaustum dicebatur. Totos nos divinus ignis absumat, et fervor ille totos arripiat. Quis fervor? Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Quis fervor? De quo dicit Apostolus, Spiritu ferventes (Rom. XII, 11). Non tantum anima nostra absumatur ab illo divino igne sapientiae, sed et corpus nostrum, ut mereatur ibi immortalitatem; sic levetur holocaustum, ut absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 54). Oblationes et holocaustomata. Tunc imponent super altare tuum vitulos. Unde vitulos? Quid ibi eliget? Innocentiam novae aetatis, an libera colla a jugo legis?

24. Psalmus in nomine Christi, etsi forte non ut volumus, verumtamen ut potuimus, terminatus est. Restat paucis alloqui vos, fratres, propter multa mala inter quae vivimus. Neque enim viventes in rebus humanis, migrare possumus a rebus humanis. Cum tolerantia vivendum est nobis inter malos: quia cum mali essemus, cum tolerantia vixerunt boni inter nos. Non obliviscentes quid fuerimus, non desperabimus de his qui nunc sunt quod fuimus. Verumtamen, charissimi, in tanta morum diversitate et tam detestabili corruptela, regite domos vestras, regite filios vestros, regite familias vestras. Quomodo ad nos pertinet in Ecclesia loqui vobis, sic ad vos pertinet in domibus vestris agere, ut bonam rationem reddatis de his qui vobis sunt subditi. Amat Deus disciplinam. Perversa autem et falsa innocentia est, habenas laxare peccatis. Valde inutiliter, valde perniciose sentit filius patris lenitatem, ut postea Dei sentiat severitatem: et hoc non solus, sed cum dissoluto patre suo. Quid enim? Si ipse non peccat, et non facit quod filius ejus, ideo non debet ab ipsa nequitia filium prohibere? An forte ut videatur filio ejus quia et pater talia faceret, nisi senuisset? Peccatum quod tibi non displicet in filio tuo, delectat te; sed aetas deseruit, non cupiditas. Maxime, fratres mei, filios vestros fideles attendite, quos fidedixistis ut baptizarentur. Sed forte negligit malus filius vel monita patris, vel objurgationem, vel severitatem: tu imple personam tuam; Deus de illo exigit suam.

IN PSALMUM LI ENARRATIO. SERMO AD POPULUM

1. Psalmus brevis est, de quo loquendum suscepimus [PL36.600] Charitati Vestrae: sed titulum habet aliquantulum negotiosum. Patienter ergo sustinete nos, donec illum enodemus, ut possumus, quantum adjuverit Dominus. Neque enim passim praetereunda sunt haec; quandoquidem placuit fratribus, non tantum aure et corde, sed et stylo excipienda quae dicimus: ut non auditorem tantum, sed et lectorem etiam cogitare debeamus. Nata est quidem occasio psalmo huic ex re quadam gesta, quam vobis etiam fecimus recitari de libro Regnorum. Saül enim rex non ad permanendum electus a Domino, sed secundum populi cor durum et malum datus ad eorum correptionem, non ad utilitatem (I Reg. VIII, 7), secundum illam sententiam sanctarum Scripturarum, quae ait de Deo, Qui regnare facit hominem hypocritam, propter perversitatem populi (Job XXXIV, 30): cum ergo talis esset Saül, persequebatur David (I Reg. XVIII-XXIV), in quo Deus praefigurabat regnum salutis aeternae, et quem Deus elegerat permansurum in semine suo; quandoquidem futurus erat rex noster, rex saeculorum cum quo regnaturi sumus in aeternum, ex semine ipsius David secundum carnem (Rom. I, 3). Cum ergo David Deus elegisset, et praeelegisset, et praedestinasset ad regnum, noluit et ipsum David ante regnum tenere, quam primo a persequentibus liberaret; ut etiam in hoc ipso figuraret nos, id est corpus ejus, cujus corporis caput Christus (Coloss. I, 18). Porro enim si ipsum caput nostrum sine primo peracto labore in terra, in coelo regnare noluit, neque levare sursum corpus quod deorsum accepit, nisi per tribulationis viam; quid audent membra sperare, capite suo magis se posse esse felicia? Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25)? Non ergo speremus molliorem viam: qua praecessit eamus, qua duxit sequamur. Si enim a vestigio ejus aberravimus, perimus. In hoc ergo David quid praefigurabatur, videtis: ergo et in Saül quid praefigurabatur, videtis: regnum malum in Saül, regnum bonum in David: mors in Saül, et vita in David. Etenim nos non persequitur nisi mors, de qua in fine triumphabimus, dicentes: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55)? Quid est quod dico, non nos persequitur nisi mors? Quia nisi mortales essemus, non esset quod nobis faceret inimicus. Numquid enim Angelis quidquam facit? Ergo etiam ipsa mors, a qua maxime habemus persecutionem, cujus finitur in fine contentio cum resurrexerimus a mortuis, sicut finita est in capite nostro, sic finietur et in nobis, si justi fuerimus inventi. Nam mortuus ille mortis interfector fuit, et magis in illo mors mortua est, quam ipse in morte.

2. Denique etiam nomen ipsum si attendamus, non est sine mysterio. Nam Saül interpretatur Petitio, hoc est appetitio. Quid enim dubitare debemus nos nobis fecisse mortem istam? A peccato enim hominis nata [PL36.601] est mors. Merito ergo ipse sibi homo appetivit mortem, et ideo petitio nomen est mortis. Nam sicut scriptum est, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Creavit enim Deus ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Et unde mors tanquam quaereres: Impii autem manibus, inquit, et verbis accersierunt illam, et aestimantes illam amicam defluxerunt (Sap. I, 13, 14, 16). Ergo appetendo illam defluxerunt, et in mortem irruerunt, aestimantes illam sibi esse amicam: quomodo aestimavit populus amicum, et petivit regem inimicum. Extorsit enim populus a Domino habere regem, et datus est Saül, tanquam dati essent illi in manus suas, qui manibus et verbis accersierunt mortem, et figurata est in ipso Saüle ipsa mors. Ideo psalmus ille septimus decimus sic habet titulum: In die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saül. Dixit primo, omnes inimicos ejus; et postea, de manu Saül: quia novissima inimica destruetur mors (I Cor. XV, 26). Quid est, Et de manu Saül? Quoniam exemit nos ab inferis et de manu mortis liberavit nos.

3. Cum ergo Saül persequeretur virum sanctum David, confugit David ubi tutum putavit: transiens per sacerdotem quemdam Achimelech, accepit ab eo panes. Ubi figuravit etiam personam, non tantum regis, sed et sacerdotis: quia manducavit panes propositionis, quos, sicut dicit Dominus in Evangelio, non licebat manducare nisi solis sacerdotibus (Matth. XII, 4). Postea coepit eum quaerere Saül, et iratus est suis quod nemo eum sibi vellet prodere. Hoc modo lectum est in libro Regnorum. Erat autem ibi Doech quidam, quando venerat ille ad Achimelech sacerdotem, princeps pastorum Saül, Idumaeus. Qui cum adesset quando Saül irascebatur suis, quod nullus illi vellet prodere David, prodidit ubi eum vidisset. Misit continuo Saül, exhibuit sacerdotem et omnes ejus, et jussit occidi. Nemo ausus est hominum regis Saül, nec jubente rege, mittere manum in sacerdotes Domini: sed ille qui prodiderat, sicut Judas, qui a proposito suo non recessit, et usque in finem perseveravit de illa radice fructus ferre, (quales, nisi quales fert arbor mala?) occidit Doech iste manu sua, jubente rege, sacerdotem et omnes ejus: deinde debellata est civitas etiam sacerdotum (I Reg. XXI et XXII). Invenimus ergo Doech istum inimicum regi David et sacerdoti Achimelech. Unus homo est Doech, sed genus hominum est Doech: sicut David et corpus ipsum regis et sacerdotis, tanquam unus homo et duae personae, sed tamen unum genus hominum. Proinde in isto tempore, et in isto saeculo videamus haec duo genera, ut pertineat ad utilitatem nostram, vel quod cantamus, vel quod cantari audimus. Modo videamus Doech, modo videamus corpus regis et sacerdotis, modo videamus corpus hominum adversus regem et sacerdotem.

4. Primo nomina ipsa attendite quam mystica sint. Doech interpretatur Motus: Idumaeus interpretatur Terrenus. Jam videte quale genus hominum significet Doech iste motus: non ergo perseverans in aeternum, [PL36.602] sed emigrandus. Terrenus: quid exspectatis de homine terreno aliquos fructus? Coelestis homo erit in aeternum. Est ergo regnum terrenum, ut breviter dicam et cito insinuem, hodie in isto saeculo, ubi est et regnum coeleste. Peregrinos habet cives suos utrumque regnum, regnum terrenum et regnum coeleste, regnum eradicandum et regnum in aeternum plantandum. Modo in hoc saeculo cives utriusque regni permixti sunt: corpus regni terreni, et corpus regni coelestis commixtum est. Regnum coeleste gemit inter cives regni terreni, et aliquando (nam et hoc tacendum non est) quodammodo regnum terrenum angariat cives regni coelorum, et regnum coeleste angariat cives regni terreni. Utrumque vobis de Scriptura Dei demonstrabimus. Daniel et tres pueri in Babylonia praepositi sunt negotiis regis (Dan. II, 49): Joseph in Aegypto secundus a rege positus est administrare rempublicam (Gen. XLI, 40), de qua republica erat populus ille Dei liberandus: in ipsa republica angariam quodammodo faciebat Joseph, sicut illi tres pueri, sicut Daniel. Manifestum est ergo quod usurparat sibi ad opera sua, id est ad opera regni sui, non ad facta sua mala, regnum terrenum cives regni coelorum. Quid et regnum coelorum, quomodo usurpat in hoc saeculo ad tempus cives regni terreni? Nonne de his Apostolus dicit, quod non caste Evangelium annuntiabant, sed terrena desiderantes regnum coelorum praedicabant; sua quaerebant, et Christum annuntiabant? Et ut noveritis quod et ipsi ad opus regni coelorum, tanquam mercenarii assumpti sunt, Apostolus gaudens de illis dicit: Sunt qui per invidiam et contentionem Christum annuntiant non caste, existimantes tribulationem se suscitare vinculis meis. Quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus annuntietur? Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I, 17 et 18). De talibus etiam Christus annuntiat, dicens: Pharisaei et Scribae super cathedram Moysi sederunt. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 2, 3). Quae dicunt, pertinent ad David; quae autem faciunt, pertinent ad Doech. Per illos me audite, illos imitari nolite. Ista duo genera hominum sunt hodie in terra. De his duobus generibus hominum cantat psalmus iste.

5. [vers. 1, 2.] Habet autem Psalmi titulus: In finem intellectus David, cum venit Doech Idumaeus, et nuntiavit Saül: Venit David in domum Abimelech: cum legamus eum venisse in domum Achimelech. Et fortasse quod non absurde sentimus propter similitudinem nominis, et unius syllabae differentiam, vel potius unius litterae, variati sunt tituli. In codicibus tamen Psalmorum cum inspiceremus, magis Abimelech quam Achimelech invenimus. Et quoniam in alio loco habes evidentissimum psalmum, non dissimilitudinem nominis, sed prorsus diversum nomen insinuantem; quandoquidem David ante regem Achis, non ante [PL36.603] regem Abimelech immutavit faciem suam, et dimisit eum, et abiit: titulus autem Psalmi sic scriptus est, Quando immutavit vultum suum coram Abimelech (Psal. XXXIII, 1): ipsa magis mutatio nominis in mysterium facit intentos, ne tanquam res historiae persequaris, et sacrata vela contemnas. Discussum nomen in psalmo illo, quod est Abimelech, invenitur interpretatum, Patris mei regnum. Quomodo autem patris sui regnum dimisit David, et abiit, nisi quomodo Christus regnum Judaeorum dimisit, et ad Gentes transivit? Hinc fortassis etiam propheticus spiritus adscribens titulum psalmo huic, voluit ut non diceret Achimelech, sed Abimelech, quia quando venit David ad patris sui regnum, tunc est proditus; hoc est quando venit Dominus noster Jesus Christus ad regnum Judaeorum institutum a Patre suo, de quo dicit, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus et justitiam (Matth. XXI, 43), tunc est proditus morti, quam significat Saül. Non est autem occisus, sicut nec Isaac, cum et ipse passionem Domini figuraret; nec tamen sine sanguine figura transacta est, vel ibi illius arietis (Gen. XXII, 12), vel hic Achimelech sacerdotis. Neque enim occidi oportuit eos, quos tunc resurgere non oportebat: sed eorum vitam a mortis periculo, verumtamen effuso sanguine, liberans Jesus resurrectionem potius significabat, quae hoc modo in illis figurabatur, quia vero Domino servabatur. Plura hinc dici possent, si illarum rerum gestarum in hoc sermone suscepissemus tractanda mysteria.

6. Nunc jam audiamus ista duo genera hominum, quandoquidem de titulo isto, etsi operosius et fortasse loquacius, tamen ut Dominus concessit, exitum est. Duo genera hominum attendite: unum laborantium, alterum eorum inter quos laboratur; unum de terra, alterum de coelo cogitantium; unum in profundum cor mittentium, alterum cor Angelis conjungentium; unum sperantium de terrenis quibus pollet hic mundus, alterum praesumentium de coelestibus quae promisit non mendax Deus. Sed mixta sunt ista genera hominum. Invenimus modo civem Jerusalem, civem regni coelorum administrare aliquid in terra; ut puta, purpuram gerit, magistratus est, aedilis est, proconsul est, imperator est, rempublicam gerit terrenam: sed cor sursum habet, si christianus est, si fidelis est, si pius est, si contemnens in quibus est, et sperat in quo nondum est. De quo genere fuit illa sancta mulier Esther, quae cum esset [PL36.604] uxor regis, ventum est ad periculum deprecandi pro civibus suis; et cum oraret coram Deo, ubi mentiri non posset, in oratione sua dixit, ita sibi fuisse illa ornamenta regalia sicut pannum menstruatae (Esth. XIV, 16). Non ergo desperemus de civibus regni coelorum, quando eos videmus aliqua gerere Babyloniae negotia, aliquid terrenum in republica terrena: nec rursus continuo gratulemur omnibus hominibus quos videmus agere negotia coelestia; quia et filii pestilentia sedent aliquando in cathedra Moysi, de quibus dicitur, Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Illi in terrenis rebus levant cor in coelum, isti in coelestibus verbis trahunt cor in terra. Veniet autem tempus ventilabri, quando utrumque diligentissime discernatur, ne granum aliquod transeat in acervum paleae comburendum, ne una stipula transeat ad massam in horreo recondendam (Matth. III, 12). Quamdiu ergo nunc permixtum est, audiamus hinc vocem nostram, id est civium regni coelorum (hoc enim affectare debemus, tolerare hic malos, quam tolerari a bonis); et conjungamus nos huic voci, et aure, et lingua, et corde, et opere. Quod si fecerimus, nos hic loquimur in his quae audimus. Dicatur ergo primo de corpore malo regni terreni.

7. [vers. 3.] Quid gloriatur in malitia qui potens est? Attendite, fratres mei, gloriam malignitatis, gloriam hominum malorum. Quae est gloria? Quid gloriatur in malitia qui potens est? id est, qui in malitia potens est, quid gloriatur? Opus est potentem esse, sed in bonitate, non in malitia. Aliquid magnum est gloriari in malitia? Aedificare domum paucorum est, destruere quivis ignarus potest. Seminare frumenta, excolere segetem, exspectare donec maturescat, et in ejus fructu in quo laboravit gaudere, paucorum est: una scintilla omnem segetem incendere quivis potest. Suscipere infantem, natum nutrire, educare, ad juvenilem aetatem perducere, magnum officium est: occidere illum uno puncto temporis quivis potest. Ergo ea quae ad destructionem fiunt, facillime fiunt. Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31): qui gloriatur, in bonitate glorietur. Gloriaris, quia potens es in malo. Quid facturus es, o potens, quid facturus es, multum te jactans? Occisurus es hominem: hoc et scorpius, hoc et una febris, hoc et fungus malus. Hucne redacta est omnis potentia tua, ut malo fungo coaequetur? Hoc ergo faciunt boni cives Jerusalem, qui non in malitia, sed in bonitate gloriantur: primo ut non in se, sed in Domino glorientur; deinde ut ea quae ad aedificationem faciunt, studiose faciant, et talia faciant quae valeant ad permanendum; quae autem faciunt ad destructionem, faciant propter disciplinam proficientium, non propter oppressionem innocentium. Huic ergo potentiae comparatum corpus illud terrenum, quare non audiat ex his verbis, Quid gloriatur in malitïa qui potens est?

8. [vers. 4.] In iniquitate tota die injustitiam cogitavit lingua tua. In iniquitate tota die, id est toto tempore, [PL36.605] sine lassitudine, sine intervallo, sine pausatione. Et quando non facis, cogitas; ut quando aliquid mali abest a manibus, a corde non absit: aut facis malum, aut dum non potes facere, dicis malum, hoc est, maledicis: aut quando nec hoc potes, vis et cogitas malum. Tota die ergo, id est sine intermissione. Exspectamus huic homini poenam. Parva sibi poena est? Minaris ei: tu eum ei minaris, quo cum vis mittere in malum? Dimitte illum in se. Ut multum saevias, subjecturus es bestiis: in seipsum pejor est bestiis. Bestia enim lacerare corpus ejus potest: ipse cor suum sanum relinquere non potest. Interius in se ipse saevit, et tu exterius plagas inquiris? Imo ora Deum pro illo, ut liberetur a se. Verumtamen in hoc psalmo, fratres mei, non oratio est pro malis, aut contra malos, sed prophetia quid sit eventurum malis. Non itaque putetis ex malevolentia Psalmum aliquid dicere: dicitur enim in spiritu prophetiae.

9. Quid ergo sequitur? Tota potentia tua, et tota cogitatio iniquitatis tota die, et meditatio malignitatis in lingua tua sine intermissione, quid egit? quid fecit? Sicut novacula acuta fecisti dolum. Ecce quid faciunt sanctis mali; capillos radunt. Quid est quod dixi? Si sint tales cives Jerusalem qui audiant vocem Domini sui, regis sui dicentis, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28); qui audiant vocem, quae modo ex Evangelio recitata est, Quid prodest homini si totum mundum lucretur, se autem ipsum detrimentum faciat (Id. XVI, 26), contemnunt omnia praesentia bona, insuper et ipsam vitam. Et quid factura est novacula Doech homini meditanti in hac terra regnum coelorum; et futuro in regno coelorum, habenti secum Deum, et permansuro cum Deo? quid est factura illa novacula? Capillos rasura, calvum factura est. Et hoc ad Christum pertinet, qui in loco Calvariae crucifixus est. Facit et filium Core, quod interpretatur Calvitium. Nam isti capilli superflua rerum temporalium significant. Qui quidem capilli non superflue facti sunt a Deo in corpore hominum, sed ad aliquod ornamentum: tamen quia sine sensu praeciduntur, illi qui haerent corde in Domino, sic habent ista terrena tanquam capillos. Sed aliquando et aliquid boni de capillis operandum est, quando frangis panem esurienti, egenum sine lecto inducis in domum tuam, si videris nudum, vestis (Isai. LVIII, 7): postremo etiam ipsi martyres imitantes Dominum, sanguinem pro Ecclesia fundentes, audientes vocem illam, Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 16), quodammodo de capillis suis bene nobis fecerunt, id est de his rebus quas potest amputare vel radere illa novacula. Quia ergo et de ipsis capillis boni aliquid fieri potest significavit et illa mulier peccatrix, quae cum flevisset super pedes Domini, capillis suis tersit, quos lacrymis rigavit (Luc. VII, 38). Quid significans? Quia cum misertus fueris alicujus, debes et [PL36.606] subvenire, si potes. Cum enim misereris, tanquam lacrymas fundis: cum subvenis, capillis tergis. Et si hoc cuicumque, quanto magis pedibus Domini? Qui sunt pedes Domini? Evangelistae sancti, de quibus dictum est, Quam speciosi sunt pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7, et Rom. X, 15)! Ergo acuat sicut novaculam linguam suam Doech; acuat dolum quantum potest: ablaturus est superflua temporalia; numquid necessaria sempiterna?

10. [vers. 5.] Dilexisti malitiam super benignitatem. Ante te erat benignitas, ipsam diligeres. Non enim aliquid eras erogaturus, aut quod diligeres de longinqua navigatione allaturus eras. Benignitas ante te, iniquitas ante te: compara, et elige. Sed forte habes oculum quo videas malignitatem, et non habes oculum quo videas benignitatem. Vae iniquo cordi! Quod pejus est, avertit se ne videat quod videre potest. Quid enim de talibus alio loco dictum est? Noluit intelligere ut bene ageret. Non enim dictum est, non potuit; sed noluit, inquit, intelligere ut bene ageret, clausit oculos a luce praesenti. Et quid sequitur? Iniquitatem meditatus est in cubili suo (Psal. XXXV, 4, 5), hoc est in interiore secreto cordis sui. Tale quid objicitur huic Doech Idumaeo, maligno corpori, mortui terreno, non permanenti, non coelesti. Dilexisti malitiam super benignitatem. Nam vis nosse quam videat malus utrumque, et illud potius eligat, hinc se avertat? Quare clamat quando inique aliquid patitur? Quare tunc exaggerat quantum potest iniquitatem, et laudat benignitatem, reprehendens eum qui in illo operatus est malignitatem super benignitatem? Sit ergo regula sibi ad vivendum: de seipso judicabitur. Porro si faciat quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII, 39); et, Quae vultis ut faciant vobis homines bona, haec et vos facite illis (Id. VII, 12); apud se habet unde noverit, quia quod in se non vult fieri, non debet facere alteri (Tob. IV, 16). Dilexisti malitiam super benignitatem. Inique, inordinate, perverse vis levare aquam super oleum; demergetur aqua, oleum supereminebit. Ponere vis sub tenebris lucem; fugabuntur tenebrae, lux manebit. Super coelum terram vis collocare; pondere suo cadet terra in locum suum. Tu ergo mergeris diligendo malitiam super benignitatem. Nam nunquam benignitatem malitia superabit. Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Ante te est aequitas, ante te est iniquitas: unam linguam habes, quo vis eam vertis; quare ergo potius ad iniquitatem, et non ad aequitatem? Cibos amaritudinis non das ventri tuo, et cibos iniquitatis das linguae tuae malignae? Sicut eligis quo vescaris, sic elige quod loquaris. Praeponis ergo iniquitatem aequitati, et praeponis malitiam benignitati: tu quidem praeponis, sed supra esse quid potest nisi benignitas et aequitas? Sed tu imponendo te quodammodo super ea quae necesse est ut deorsum eant, non illa facies esse supra bona, sed tu cum eis mergeris in mala.

11. [vers. 6.] Propter hoc sequitur in Psalmo, Dilexisti omnia verba submersionis. Eripe ergo te, si potes, a [PL36.607] submersione. Naufragium fugis, et plumbum amplecteris! Si non vis mergi, tabulam apprehende, ligno portare, crux te perducat. Nunc vero quia Doech es Idumaeus, motus et terrenus, quid facis? Dilexisti omnia verba submersionis, linguam dolosam. Haec praecessit, verba submersionis secuta sunt linguam dolosam. Quid est lingua dolosa? Ministra fallaciae est lingua dolosa, aliud in corde gestantium, aliud ore promentium. Sed in his subversio, in his submersio.

12. [vers. 7.] Propterea Deus destruet te in finem: etsi nunc videris virere tanquam fenum in agro ante aestum solis. Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6, 8). Ecce quo te teneas, ad quod manet in aeternum. Nam ad fenum et ad florem feni si te tenueris, quoniam fenum arescet, et flos decidet, destruet te Deus in finem: etsi non modo, certe in finem destruet, quando illud ventilabrum venerit, et acervus paleae a massa separatus fuerit. Nonne massa in horrea, et palea in ignem (Matth. III, et XIII, 40)? Nonne totus iste Doech ad sinistram stabit, quando dicturus est Dominus, Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 41)? Destruet ergo te Deus in finem: evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo. Modo ergo Doech iste Idumaeus est in tabernaculo: sed servus non manet in domo in aeternum (Joan. VIII, 35). Operatur et iste aliquid boni, etsi non factis suis, saltem verbis Dei, ut in Ecclesia quando sua quaerit (Philipp. II, 21), saltem quae Christi sunt dicat. Sed emigrabit te de tabernaculo tuo. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). Et radicem tuam de terra viventium. Ergo in terra viventium nos debemus habere radicem. Radix nostra ibi sit. In occulto est radix: fructus videri possunt, radix videri non potest. Radix nostra charitas nostra, fructus nostri opera nostra: opus est ut opera tua de charitate procedant, tunc est radix tua in terra viventium. Inde eradicabitur iste Doech, nec omnino poterit ibi permanere, quia nec altius ibi fixit radicem: sed quomodo illa semina in petra, etsi radicem ejiciant, tamen quia humorem non habent, sole orto continuo arescunt (Id. XIII, 5). At vero illi qui altius figunt radicem, quid audiunt ab Apostolo? Flecto genua mea pro vobis ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut sitis in charitate radicati et fundati. Et quia ibi jam radix, Ut possitis, inquit, comprehendere quae sit altitudo, latitudo, longitudo et profundum; scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 14, 16-19). Talibus fructibus digna est tanta radix, tam simplex, tam germinans, in germina tam alte fundata. At vero hujus radix eradicatur de terra viventium.

13. [vers. 8.] Et videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt. Quando timebunt? quando ridebunt? [PL36.608] Intelligamus ergo et discernamus duo ista tempora satis utiliter timendi et ridendi. Quamdiu enim sumus in hoc saeculo, nondum est ridendum, ne postea ploremus. Legimus quid servetur in finem huic Doech; legimus, et quia intelligimus et credimus, videmus, sed timemus. Hoc ergo dictum est, Videbunt justi, et timebunt. Quamdiu videmus quid eventurum sit in finem malis, quare timemus? Quia dixit Apostolus, In timore et tremore vestram ipsorum operamini salutem (Philipp. II, 12): quia dictum est in psalmo, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Quare, cum timore? Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Quare, cum tremore? Quia dicit alibi: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum ne et tu tenteris (Gal. VI, 1). Ergo justi qui sunt modo, qui vivunt ex fide, sic vident istum Doech quid illi eventurum sit, ut tamen timeant et sibi: quid enim sunt hodie, sciunt; quid cras futuri sint, nesciunt. Modo ergo videbunt justi, et timebunt. Quando autem ridebunt? Quando transierit iniquitas, quando transvolaverit, sicut jam ex magna parte transvolavit tempus incertum, quando fugatae fuerint tenebrae hujus saeculi, in quibus modo non ambulamus nisi ad lucernam Scripturarum, et ideo timemus tanquam in nocte. Ambulamus enim ad prophetiam, de qua dicit apostolus Petrus: Habemus certiorem prophetiticum sermonem, cui bene facitis intendentes, sicut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19). Quamdiu ergo ad lucernam ambulamus, necesse est ut cum timore vivamus. Cum autem venerit dies noster, id est manifestatio Christi, de qua idem dicit Apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 4); tunc justi ridebunt istum Doech. Non est enim jam subveniendi locus: non quomodo nunc, quando vides hominem injuste viventem, vis cum illo laborare ut corrigas; quia qui injustus est, conversus poterit justus esse, quomodo et justus aversus potest injustus esse. Itaque nec de te praesumas, nec de illo desperes; et da operam quantum potes, si benignus es, si non diligis malitiam super benignitatem, ut ambulantem hominem in via mala et errantem corrigas ad viam bonam. Tunc vero cum venerit judicii tempus, correctionis locus non erit, sed tantum damnationis: et erit ibi poenitentia, sed infructuosa, quia sera. Vis ut sit frutuosa? Non sit sera: hodie te corrige. Reus es, ille judex est: corrige reatum, et gaudebis ad judicem. Hodie enim hortatur te, ne judicet te; et qui judex tuus futurus est, ipse est hodie advocatus tuus. Tunc ergo, fratres, restat ridendi tempus. Nam ipsam irrisionem iniquorum quae futura est justis, significavit liber ille Sapientiae. In suis enim, in quorum animas transfert se sapientia, factura est quod dixit: Increpabam, et non exaudiebatis; loquebar, et meis sermonibus non intendebatis; [PL36.609] et ego vestrae perditioni superridebo (Prov. I, 24-26). Hoc fiet tunc a justis in istum Doech. Modo autem videamus et timeamus, ne hoc simus quod in eum dicimus: et si hoc eramus, hoc esse desinamus, ut modo timentes, postea rideamus.

14. [vers. 9.] Quid autem tunc dicent qui ridebunt? Et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum. Videte corpus terrenum. Quantum habebis, tantus eris. Proverbium avarorum, rapacium, innocentes opprimentium, res alienas invadentium, commendata negantium. Quale hoc proverbium? Quantum habebis, tantus eris; id est, quantum habueris pecuniae, quantum acquisieris, tanto plus poteris. Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Non dicat pauper forte malus: Ego non sum de hoc corpore. Audivit enim Prophetam dicentem, Speravit in multitudine divitiarum suarum: continuo si pauper est, attendit pannos suos, respexit juxta se forte divitem in populo Dei orantius vestitum, et ait in corde suo, De isto dicit, numquid de me? Noli inde te excipere, noli separare, nisi videris et timueris, ut postea rideas. Nam quid tibi prodest, si eges facultate et ardes cupiditate? Quando Dominus noster Jesus Christus abeunti a se illi diviti contristato dixerat, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere me, et magnam desperationem divitibus praenuntiarat, ut diceret facilius posse camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum coelorum; nonne continuo discipuli contristati sunt, dicentes apud seipsos: Quisnam poterit salvari (Matth. XIX, 21, 24, 25)? Ergo quando dicebant, Quisnam poterit salvari? divites paucos attendebant; latebat eos tanta pauperum multitudo? Non sibi poterant dicere: Si difficile est, imo impossibile ut intrent divites in regnum coelorum, sicut impossibile est ut intret camelus per foramen acus, omnes pauperes intrent in regnum coelorum, divites soli excludantur? Quot sunt enim divites? At vero pauperum millia innumerabilia. Non enim tunicas inspecturi sumus in regno coelorum; sed vestis cujusque fulgor justitiae deputabitur: erunt ergo pauperes aequales Angelis Dei; induti stolis immortalitatis, fulgebunt, sicut sol in regno Patris sui (Id. XIII, 43): quid nobis est de divitibus paucis sollicitos esse aut laborare? Non hoc senserunt Apostoli: sed cum Dominus hoc dixisset, Facilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum coelorum: illi apud se direntes, Quisnam poterit salvari? quid attenderunt? Non facultates, sed cupiditates. Viderunt enim etiam ipsos pauperes, etsi non habentes pecuniam, tamen habere avaritiam. Et ut noveritis non pecuniam in divite, sed avaritiam condemnari, advertite quod dico: respicis illum divitem stantem juxta te; et forte in illo est pecunia et non est avaritia, in te non est pecunia et est avaritia. Pauper ulcerosus, aerumnosus, linctus a canibus, non habens opem, non habens escam, non habens forte ipsam vestem, ablatus est ab Angelis in [PL36.610] sinum Abrahae (Luc. XVI, 22). Eia tu pauper gaudes modo, numquidnam tibi et ulcera optanda sunt? Nonne patrimonium tuum sanitas est? Non est in hoc Lazaro meritum paupertatis, sed pietatis. Nam vides qui sublatus est, non vides quo sublatus est. Quis est sublatus ab Angelis? Pauper, aerumnosus, ulcerosus. Quo sublatus est? In sinum Abrahae. Lege Scripturas, et invenies divitem Abraham (Gen. XIII, 2). Ut noveris, quia non divitiae culpantur: habebat Abraham multum auri, argenti, pecorum, familiae; dives erat, et in ejus sinum Lazarus pauper sublatus est. In sinum divitis pauper: an potius ambo Deo divites, ambo a cupiditate pauperes?

15. Quid ergo in hoc Doech culpat Scriptura? Non dixit, Ecce homo qui fuit dives; sed, Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Non quia habuit divitias, sed quia in ipsis speravit, et in Deo non speravit, ideo damnatur, ideo punitur, ideo movetur de tabernaculo, tanquam motus ille terrenus, sicut pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4); ideo exstirpatur radix ejus de terra viventium. Numquid huic similes sunt divites, de quibus Paulus apostolus loquitur: Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere, sicut Doech; neque sperare in incerto divitiarum, sicut ipse speravit in multitudine divitiarum suarum; sed in Deo vivo, non quomodo iste qui non posuit Deum adjutorem suum? Denique illis quid praecepit? Divites sint in operibus bonis; facile tribuant, communicent (I Tim. VI, 17, 18). Et quid, si facile tribuerint, si communicaverint non habenti? Intrabunt per foramen acus? Intrabunt plane: nam et pro illis jam ipse camelus intravit. Ipse enim prior intravit, quem sicut camelum nemo sarcina passionis oneraret, nisi se ipse in terram deponeret. Quia et ipse hoc dixit, Quod hominibus impossibile est, Deo facile est (Matth. XIX, 26). Damnetur ergo iste Doech, timeant de illo modo justi, rideant super eum postea justi. Merito enim damnatur, qui non posuit Deum adjutorem suum, sicut tu: qui forte habes pecuniam; sed de Deo praesumis, non de pecunia. Et speravit in multitudine divitiarum suarum: similis factus est illis qui cum dicerent, Beatus populus cui haec sunt, id est ista terrena, retulit continuo iste qui insultat huic Doech, Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius. Nam illa in quibus dixerunt beatum populum, enumerat Psalmus. Locuti sunt enim tanquam filii alieni, tanquam iste Doech Idumaeus, id est terrenus: Os eorum locutum est vanitatem; dextera eorum, dextera iniquitatis. Quorum filii ipsorum sicut novellae constabilitae in juventute sua: filiae eorum compositae, et ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum (Psal. CXLIII, 11-15). Quasi magnam felicitatem videntur habere pacis terrenae. Sed ille qui terrenus est, etiam motus est, id [PL36.611] est tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Denique quid in illis reprehenditur? Non quia ista habuerint; nam et boni habent ista: sed quid? Hoc intendite; ne passim divites reprehendatis, et rursus ne de paupertate et de egestate praesumatis. Si enim non est praesumendum de divitiis, quanto magis non est praesumendum de paupertate, sed de Deo vivo? In quo ergo isti notantur? Quia beatum dixerunt populum cui haec sunt. Ideo filii alieni, ideo os eorum locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Tu autem quid? Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius.

16. [vers. 10.] Ergo isto damnato qui speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua: quid enim vanius eo qui putat plus valere nummum quam Deum? Ergo isto damnato qui dixit beatum populum cui haec sunt: tu qui dicis, Beatus populos cujus est Dominus Deus ipsius, quid de te sentis? quid tibi speras? Ego autem, jam modo corpus illud audi; Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Non unus homo loquitur, sed oliva illa fructifera, unde amputati sunt superbi rami, et insertus humilis oleaster (Rom. XI, 17). Sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei. Ille quid? In multitudine divitiarum suarum: ideo radix ejus evelletur de terra viventium. Ego autem quia sicut oliva fructifera in domo Dei, cujus radix nutritur, non eradicatur, speravi in misericordia Dei. Sed forte modo? Nam et hinc errant homines aliquando. Deum quidem colunt, et non sunt jam similes isti Doech: sed quamvis de Deo praesumant, ad temporalia tamen; ut dicant sibi, Colo Deum meum, qui me facturus est divitem in terra, qui mihi filios daturus est, qui mihi uxorem daturus est. Talia quidem non dat nisi Deus, sed non vult se propter talia diligi Deus. Ideo enim saepe ista dat et malis, ut aliud ab illo discant quaerere boni. Quomodo ergo tu dicis, Speravi in misericordia Dei? Forte ad temporalia adipiscenda? Imo in aeternum, et in saeculum saeculi. Quod dixit in aeternum, repetere voluit adjiciendo in saeculum saeculi, ut confirmaret ibi repetendo, quam fundatus esset in dilectione regni coelorum, et in spe aeternae felicitatis.

17. [vers. 11.] Confitebor tibi in saeculum quoniam fecisti. Quid fecisti? Doech damnasti, David coronasti. Confitebor tibi in saeculum quoniam fecisti. Magna confessio, quoniam fecisti. Quid fecisti, nisi haec ipsa quae supra dicta sunt, ut tanquam oliva fructifera in domo Dei, sperarem in misericordia Dei, in aeternum, et in saeculum saeculi? Tu fecisti: impius justificare se non potest. Sed quis est qui justificat? Credenti, inquit, in eum qui justificat impium (Id. IV, 5). Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7), quasi ex te habeas? Absit ut ego sic glorier, ait iste qui oppositus est contra Doech, qui tolerat Doech in terra, donec emigret ille de tabernaculo, et eradicetur de terra viventium. Non glorior quasi non acceperim, sed in Deo glorior. Et confitebor tibi quoniam fecisti, id est, quia tu fecisti, non ex meritis meis, sed ex misericordia [PL36.612] tua. Ego enim quid feci? Si recolas, prius fui blasphemus et persecutor et injuriosus. Tu autem quid fecisti? Sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13). Confitebor tibi in saeculum quoniam fecisti.

18. Et exspectabo nomen tuum, quia jucundum es. Amarum est saeculum, sed nomen tuum jucundum. Et si dulcia quaedam sunt in saeculo, sed cum amaritudine digeruntur. Praeponitur nomen tuum, non solum magnitudine, sed etiam jucunditate. Narraverunt etenim mihi injusti delectationes suas, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Neque enim si nihil dulce esset martyribus, tantas tribulationum amaritudines aequo animo sustinerent. Amaritudo eorum a quovis sentiebatur, dulcedinem eorum non facile quisquam gustare poterat. Nomen ergo Dei jucundum est amantibus Deum super omnes jucunditates. Exspectabo nomen tuum, quia jucundum est. Et cui probas quia jucundum est? Da mihi palatum cui jucundum est. Lauda mel quantum potes, exaggera dulcedinem ejus quibus valueris verbis: homo nesciens quid sit mel, nisi gustaverit, quid dicas nescit. Ideo magis ad experimentum te invitans psalmus, quid ait? Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Gustare non vis, et dicis, Jucundum est? Quid jucundum est? Si gustasti, in fructu tuo inveniatur, non in solis vocibus, tanquam tantummodo in foliis, ne maledicto Domini arescere tanquam illa ficulnea merearis (Matth. XXI, 19). Gustate, inquit, et videte quoniam suavis est Dominus. Gustate, et videte: tunc videbitis, si gustaveritis. Homini autem non gustanti, unde probas? Laudando jucunditatem nominis Dei, quantacumque dixeris, verba sunt: aliud est gustus. Verba laudis ejus audiunt et impii: non autem gustant quam jucundum est, nisi sancti. Proinde iste sentiens dulcedinem nominis Dei, et volens explicare, et volens ostendere, nec inveniens quibus: etenim sanctis non opus est ut ostendat, quia et ipsi gustant et norunt; impii autem sentire non possunt quod gustare nolunt: quid ergo facit de jucunditate nominis Dei? Tulit se continuo a turbis impiorum: Et exspectabo, inquit, nomen tuum, quia jucundum est in conspectu sanctorum tuorum. Jucundum est nomen tuum, sed non in conspectu impiorum: ego quam dulce sit scio, sed his qui gustarunt.

IN PSALMUM LII ENARRATIO. SERMO

1. [vers. 1.] Psalmum istum vobiscum tractandum, quantum Dominus suggerit, suscipimus. Jubet frater ut velimus, et orat ut possimus. Si quid festinatione forte praetermisero, implebit in vobis qui et nobis dare dignatur quod dicere potuerimus. Titulus ejus est: In finem pro Maeleth, intellectus ipsi David. Pro [PL36.613] Maeleth, sicut in hebraeorum interpretationibus nominum invenimus, videtur dicere, Pro parturiente sive dolente. Quis autem in hoc saeculo parturiat et doleat agnoscunt fideles, quia inde sunt. Christus hic parturit, Christus hic dolet; caput est sursum, membra deorsum. Neque enim non parturiens et dolens diceret: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Quo persequente parturiebat, eum conversum parturire fecit. Namque et ipse postea illuminatus est, et illis quae persequebatur membris insertus, eadem charitate praegnans dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. IV, 19). Pro membris igitur Christi, pro corpore ejus quod est Ecclesia (Coloss. I, 24), pro uno ipso homine, id est pro ipsa unitate cujus caput sursum est, psalmus iste cantatur. Gemit autem, et parturit, et dolet iste homo. Quare, vel inter quos, nisi quia accepit et cognovit a capite suo, dicente: Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum? Si autem abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum, quis remanebit qui parturiat? Sequitur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Unde esset magnum perseverare, nisi inter molestias et tentationes et turbationes et scandala esset perseverandum? Nemo enim jubetur bona tolerare. Sed pro isto quia dicitur, et quia pro isto cantatur, videamus quid sit. Pro isto increpantur hic homines inter quos gemitur, inter quos doletur, et consolatio dolentis et parturientis in Psalmi fine depromitur et exprimitur. Qui sunt ergo inter quos parturimus et gemimus, si in corpore Christi sumus; si sub illo capite vivimus, si in membris ejus deputamur: qui sunt, audi.

2. Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Tale genus est hominum, inter quos dolet et gemit corpus Christi. Si tale hoc hominum genus est, non multos parturimus: quantum videtur occurrere cogitationibus nostris, perpauci sunt; et difficile est ut incurramus in hominem qui dicat in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1): tamen sic pauci sunt, ut inter multos timendo hoc dicere, in corde suo dicant, quia ore dicere non audent. Non ergo multum est quod jubemur tolerare; vix invenitur: rarum hominum genus est qui dicant in corde suo, Non est Deus. An vero alio intellectu discussum invenitur esse in pluribus, quod in paucis et raris et pene in nullis esse putabamus? Prodeant in medium qui male vivunt, inspiciamus facta flagitiosorum, facinorosorum sceleratorumque hominum, quorum magna turba est; qui fovent quotidie peccata sua, qui factis in consuetudinem versis etiam verecundiam perdiderunt: haec tanta hominum multitudo est, ut inter eos positum corpus Christi, vix audeat reprehendere quod non cogitur admittere, et pro magno sibi putet servari integritatem innocentiae, ne faciat quod culpare jam per consuetudinem, aut non audeat, aut si ausus fuerit, facilius erumpat reprehensio et reclamatio eorum qui male vivunt, quam vox libera eorum qui bene vivunt. Et isti tales sunt, ut dicant in corde suo: Non est Deus. Tales convinco. Unde convinco? [PL36.614] Facta sua Deo placere arbitrantur. Non ergo ait, Aliqui dicunt; sed, Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Qui usque adeo credunt esse Deum, ut eidem Deo arbitrentur placere quod faciunt. Atqui si intelligas prudens quia imprudens dixit in corde suo, Non est Deus, si advertas, si intelligas, si discutias: qui putat Deo placere facta mala, non eum putat Deum. Si enim Deus est, justus est; si justus est displicet, ei injustitia, displicet iniquitas. Tu autem cum putas ei placere iniquitatem, negas Deum. Si enim Deus est cui displicet iniquitas, tibi autem non videtur Deus cui displicet iniquitas, non est autem Deus nisi cui displicet iniquitas, cum dicis in corde tuo, Favet Deus iniquitatibus meis, nihil aliud dicis quam, Non est Deus.

3. [vers. 2.] Referamus nos et ad illum intellectum qui et de ipso Christo Domino nostro, de ipso capite nostro occurrit. Ipse enim cum in forma servi appareret in terra, dixerunt qui eum crucifixerunt: Non est Deus. Quia Filius Dei erat, utique Deus erat. Sed illi qui corrupti sunt et abominabiles facti sunt, quid dixerunt? Non est Deus: occidamus eum, non est Deus. Habes vocem ipsorum in libro Sapientiae: sed primo illos vide corruptos, ut possint dicere in corde suo, Non est Deus. Praemisso enim versu, Dixit imprudens in corde suo, Non est Deus, tanquam causae quaererentur unde hoc possit dicere imprudens, subjecit: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. Audi illos corruptos. Dixerunt enim apud se non recte cogitantes: coepit corruptio a mala fide, inde itur in turpes mores, inde in acerrimas iniquitates, gradus isti sunt. Quid enim apud se dixerunt cogitantes non recte? Exiguum et cum taedio est vita nostra. Ab hac mala fide sequitur illud quod et Apostolus dixit: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32). Ibi autem latius luxuria ipsa describitur: Coronemus nos rosis, antequam marcescant; ubique relinquamus signa laetitiae nostrae. Post illam descriptam latius luxuriam, quid sequitur? Occidamus pauperem justum (Sap. II, 1-20): hoc est ergo dicere, Non est Deus. Lenia videbantur jam dudum loqui: Coronemus nos rosis, antequam marcescant. Quid delicatius, quid lenius? Sperares de hac lenitate cruces, gladios? Noli mirari, lenes sunt et radices spinarum; si quis eas contrectet, non pungitur: sed quo pungeris inde nascitur. Corrupti ergo isti et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40). Ecce aperte dicere: Non est Deus.

4. Sed quomodo inter illos gemit corpus Christi? Gemuerunt inter illos Apostoli qui tunc fuerunt, et discipuli Christi: ad nos isti quid pertinent? quomodo inter hos nos parturimus? Adhuc sunt qui dicunt: Christus non est Deus. Hoc dicunt Pagani qui remanserunt; hoc ipsum dicunt ipsi Judaei, qui ad testimonium confusionis suae ubique diffusi sunt; hoc dicunt et haeretici multi. Namque et Ariani dixerunt, Non est Deus: Eunomiani dixerunt, Non est Deus. Huc accedit, fratres, quia et illi de quibus paulo ante dixi, [PL36.615] qui male vivunt, nihil aliud dicunt quam, Non est Deus. Cum enim dicimus eis Christum venturum judicem ad judicium, quod dicunt Scripturae quae non fallunt: illi autem magis aurem praebentes serpenti suggerenti, Non morte morieris (Gen. III, 4), quod dixerat in paradiso contra veritatem Dei constituentis et dicentis, Morte morieris (Id. II, 17); ita faciunt mala, ut dicant sibi: Veniet Christus, et dabit indulgentiam omnibus. Ita ergo mendax est ille qui dixit quia separabit iniquos ad sinistram, separabit justos ad dexteram; justis dicet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod paratum est vobis ab origine mundi; iniquis dicet, Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Quomodo ergo omnibus dabit indulgentiam? Quomodo neminem damnabit? Ergo mentitur. Hoc est dicere: Non est Deus. Vide ergo ne forte tu mentiaris. Tu enim homo es, ille Deus: Deus enim verax, omnis autem homo mendax (Psal. CXV, 11). Sed quid de istis, o corpus Christi? Separa te interim corde et vita, nec imiteris, nec assuescas, nec annuas, nec approbes: magis autem et redargue. Quid enim attendis ad istos qui haec dicunt? Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis: non est qui faciat bonum.

5. [vers. 3.] Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. Quid est hoc, Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt isti omnes qui dicunt: Non est Deus? Et quid? hoc latebat Deum, tales esse factos? aut vero nobis eorum interior cogitatio aperiretur, nisi ab illo diceretur? Si ergo noverat, si sciebat, quid est hoc quod dictum est, quod de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum? Quaerentis enim verba sunt, non scientis: Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. Et tanquam inveniret quod quaesivit inspiciendo, et de coelo prospiciendo, dicit sententiam: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Duae quaestiones oriuntur aliquantum difficiles. Si enim respicit de coelo Deus, ut videat si est intelligens aut requirens Deum; subintrat cogitatio imprudenti, quia non omnia novit Deus. Haec una quaestio est: quae est altera? Si non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, quis est ille qui parturit inter malos? Illa ergo sic solvitur quaestio, quia plerumque ita loquitur Scriptura, ut quod dono Dei creatura facit, Deus facere dicatur: ut, verbi gratia, cum misereris pauperis, quia dono Dei facis, Deus misereatur: cum cognoscis qui sis, quia illo allucente facis, si is es qui dicas, Tu illuminabis lucernam meam, Domine Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29); quod eo donante et faciente cognoveris, ille cognoscit. Nam unde est, Tentat vos Dominus Deus vester ut sciat si diligatis illum (Deut. XIII, 3)? Quid est, ut sciat? Ut dono suo scire vos faciat. Sic ergo et hic, Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. [PL36.616] Adsit ipse, et donet nobis ut quod cor nostrum fecit concipere, faciat et parere. Apostolus dicit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Hoc Spiritu ergo quo cognoscimus quae a Deo donata sunt nobis, discernimus inter nos et eos quibus haec donata non sunt, et ex nobis illos cognoscimus. Quia si nos aliquod bonum habere non potuisse intelligimus, nisi illo donante et largiente a quo sunt omnia bona; simul videmus nihil tale posse habere eos quibus haec Deus non donavit. Ista dignoscentia nobis ex Spiritu Dei est; et eo quo videmus hoc, Deus videt; quia id Deus facit ut videamus. Hinc enim dictum est et illud, Spiritus enim omnia scrutatur, etiam altitudinem Dei (I Cor. II, 12, 10): non quia ille scrutatur qui novit omnia, sed quia tibi donatus est Spiritus, qui et te scrutari facit: et quod dono ipsius tu facis, ille facere dicitur; quia sine illo tu non faceres. Ergo Deus facere dicitur, cum tu facis. De dono Spiritus filiorum, quibus datus est Spiritus Dei, respiciunt super filios hominum, ut videant si est intelligens aut requirens Deum: sed quia id dono Dei et Spiritu Dei faciunt, Deus hoc facere dicitur; velut prospicere et videre. Quare autem de coelo, si hoc homines faciunt? Quia dicit Apostolus, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Unde enim hoc facis ut videas, unde prospicis ut intelligas? nonne corde? Si corde hoc facis, christiane, vide si sursum cor habeas. Si sursum cor habes, de coelo in terram prospicis. Et quia hoc dono Dei facis, Deus de coelo prospicit super filios hominum. Illa igitur quaestio pro modulo nostro sic soluta est.

6. [vers. 4.] Quid est quod prospicientes agnoscimus? Quid est quod prospiciens Deus agnoscit? quid, quia hic donat, agnoscit? Audi quid: Quia omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Quae igitur illa alia quaestio est, nisi quam paulo ante commemoravi? Si non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, nemo restat qui gemat inter malos. Exspecta, inquit Dominus; noli cito ferre sententiam: donavi hominibus bene facere, sed ex me, inquit, non ex se; ex se enim mali sunt: filii hominum sunt, quando male faciunt; quando bene, filii mei. Hoc enim facit Deus, ex filiis hominum filios Dei: quia ex Filio Dei fecit filium hominis. Videte quae sit illa participatio: promissa est nobis participatio divinitatis; mentitur qui promisit, si non est prior factus particeps mortalitatis. Filius enim Dei particeps mortalitatis effectus est, ut mortalis homo fiat particeps divinitatis. Qui tibi promisit communicandum tecum bonum suum, prius tecum communicavit malum tuum: qui tibi promisit divinitatem, ostendit in te charitatem. Ergo tolle quod homines filii Dei sunt, remanet quod filii hominum sunt: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

7. [vers. 5.] Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibo panis? Nonne scient? nonne illis ostendetur? Dic, minare, loquere ex parturiente et dolente. Populus enim tuus [PL36.617] devoratur in cibo panis. Est ergo hic populus Dei qui devoratur. Certe non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Respondetur ex illa regula. Sed iste populus qui devoratur, iste populus qui patitur malos, iste qui gemit et parturit inter malos, jam ex filiis hominum filii Dei facti sunt: ideo devoratur. Consilium enim inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est (Psal. XIII, 6). Plerumque enim ut devoretur populus Dei, hoc ipsum in illo contemnitur, quia populus Dei est. Rapiam, inquit, et exspoliem; si christianus est, quid mihi facturus est? Loquitur pro illo, qui loquitur pro parturiente, et minatur devorantibus, dicens, Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem? Nam et ille qui videbat furem, et concurrebat cum eo, et cum adulteris portionem suam ponebat, sedens adversus fratrem suum detrahebat, et adversus filium matris suae ponebat scandalum, dixit in corde suo: Non est Deus. Ideo hoc illi dicitur, Haec fecisti, et tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis: hoc est, non ero Deus, si ero tibi similis. Sed quid sequitur? Arguam te, et statuam te ante faciem tuam (Psal. XLIX, 18-21). Sic et hic, Arguam te, et statuam te ante faciem tuam. Non vis modo nosse ut tibi displiceas, nosces ut plangas. Non enim non demonstraturus est Deus iniquis iniquitatem suam. Si non est demonstraturus, qui erunt qui dicturi sunt: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis (Sap. V, 8)? Tunc ergo scient qui modo scire nolunt. Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibo panis? Quid addidit, in cibo panis? Tanquam panem manducant populum meum. Caetera enim quae manducamus, possumus modo illa, modo illa; non semper hoc olus, non semper hanc carnem, non semper haec poma: semper autem panem. Quid est ergo, devorant populum meum in cibo panis? Sine intermissione, sine cessatione devorant, qui devorant populum meum in cibo panis.

8. [vers. 6, 7.] Deum non invocaverunt. Consolatur gementem, et maxime ex commemoratione, ne imitando malos qui plerumque prosperantur, delectet fieri malum. Servatur tibi quod tibi promissum est: spes illorum praesens est, tua futura est; sed illorum fluxa, tua certa; illorum falsa, tua vera. Illi enim Deum non invocaverunt. Nonne quotidie tales rogant Deum? Non rogant Deum. Attendite, si possum hoc dicere adjuvante ipso Deo. Deus gratis se vult coli, gratis se vult diligi, hoc est caste amari; non propterea se amari, quia dat aliquid praeter se, sed quia dat se. Qui ergo invocat Deum ut dives fiat, Deum non invocat; hoc enim invocat quod ad se vult venire. Quid enim est invocare, nisi vocare in se? In se ergo vocare, hoc dicitur invocare. Nam cum dicis, Deus da mihi divitias; non vis ut ipse Deus ad te veniat, sed vis ut divitiae veniant ad te. Quod vis ut ad te veniat, hoc invocas. Si autem Deum invocares, ipse ad te veniret, ipse esset divitiae tuae. Nunc autem vis habere arcam plenam, et inanem conscientiam: Deus [PL36.618] non implet arcam, sed pectus. Quid tibi prosunt exteriores divitiae si te interior premit egestas? Ergo isti qui propter saecularia commoda, qui propter terrena bona, qui propter vitam praesentem et terrenam felicitatem invocant Deum, non invocant Deum.

9. Propterea quid de illis sequitur? Ibi timuerunt timore, ubi non erat timor. Numquid enim timor est, si quis perdat divitias? Non est ibi timor, et ibi timetur. Si quis autem perdat sapientiam, vere timor est; et ibi non timetur. Audi, dignosce, tales intellige: commendatur nescio cui saccellus; non vult reddere, pro suo computat, non putat posse repeti, jam pro suo habebit, reddere detrectat. Videat quid timeat amittere, et quid nolit habere: in dubium veniunt pecunia et fides; quae pretiosior est, ibi gravius damnum timendum est. Tu autem ut aurum teneas, fidem perdis: graviore damno percuteris, et tu de lucro laetatus es: ibi timuisti timore, ubi non erat timor. Redde pecuniam: parum dico, Redde; perde pecuniam, ne fidem perdas. Tu reddere pecuniam timuisti, et fidem perdere voluisti! Martyres non alienam tulerunt; sed etiam suam, fidem ne amitterent. contempserunt: et parum fuit perdere pecuniam, quando proscripti sunt; perdiderunt et animam suam, quando passi sunt: perdiderunt animam, ut in vitam aeternam invenirent eam (Matth. X, 39). Ergo ibi timuerunt ubi timendum est. Illi vero qui Christum dixerunt, Non est Deus, ibi timuerunt ubi non erat timor. Dixerunt enim: Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis et locum et regnum (Joan. XI, 48). O stultitia et imprudentia, dicens in corde suo: Non est Deus! Timuisti perdere terram, perdidisti coelum: timuisti ne venirent Romani, et tollerent tibi locum et regnum; numquid tibi tollerent Deum? Quid ergo restat? Quid, nisi ut fatearis quia tenere voluisti et tenendo male amisisti? Perdidisti enim et locum et gentem occidendo Christum. Maluistis enim Christum occidere, quam locum perdere; et perdidistis locum et gentem et Christum. Timendo occiderunt Christum: sed quare hoc? Quoniam Deus dissipavit ossa hominibus placentium. Volentes placere hominibus, timuerunt perdere locum. Christus autem ipse de quo dixerunt, Non est Deus, maluit displicere hominibus talibus, quales illi erant; filiis hominum, non filiis Dei maluit displicere. Inde dissipata sunt ossa eorum, illius ossa nemo confregit. Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Revera, fratres, quantum ad illos attinet, magna illis accessit confusio. In quo loco crucifixerunt Dominum, quem ideo crucifixerunt ne perderent et locum et regnum, non ibi sunt Judaei. Deus ergo sprevit eos: et tamen spernendo admonuit illos ut convertantur. Modo cognoscant Christum, et dicant, Deus est; quem dixerunt Non est Deus. Redeant ad haereditatem paternam, ad haereditatem Abrahae, Isaac et Jabob; possideant cum ipsis vitam aeternam, etsi vitam temporalem amiserunt. [PL36.619] Quare hoc? Quia ex filiis hominum facti sunt filii Dei. Nam quamdiu manent et nolunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Et tanquam ad ipsos conversus ait, Quis dabit ex Sion salutare Israel? O stulti! Increpatis, insultatis, colaphizatis, sputis illinitis, spinis coronatis, in crucem erigitis: quem? Quis dabit ex Sion salutare Israel? Nonne ipse quem dixistis, Non est Deus? In avertendo Deus captivitatem populi sui. Non enim avertit captivitatem populi sui, nisi qui voluit inter vestras manus esse captivus. Sed qui hoc intelligent? Exsultabit Jacob, et laetabitur Israel. Vere Jacob et vere Israel, minor ille cui servivit major (Gen. XXV, 23), ipse exsultabit, quia ipse cognoscet.

IN PSALMUM LIII ENARRATIO. SERMO AD POPULUM

1. [vers. 1, 2.] Psalmi hujus titulus habet fructum prolixitatis suae, si intelligatur: et quia Psalmus brevis est, compensemus in mora tituli quod in Psalmo non immorabimur. Inde enim pendet omnis versus qui cantatur. Si quis itaque agnoscat quod in domus fronte praefixum est, securus intrabit; nec cum intraverit, errabit. Hoc enim in ipso poste praenotatum est, quomodo interius non erretur. Titulus ejus sic se habet: In finem, in hymnis, intellectus ipsi David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saül: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Quod Saül persecutor erat sancti viri David, optime novimus: quod figuram gerebat Saül temporalis regni, non ad vitam, sed ad mortem pertinentis, et hoc Vestrae Charitati nos commendasse meminimus. Itemque quod ipse David figuram gerebat Christi, vel corporis Christi, et nosse debetis, et recolere qui jam nostis. Quid ergo Ziphaei? Vicus quidam erat Ziph, cujus habitatores Ziphaei, in quorum regione se absconderat David, cum eum vellet Saül invenire et occidere. Isti ergo Ziphaei cum hoc cognovissent, prodiderunt eum regi persecutori, dicentes, Nonne ecce David absconditus est apud nos (I Reg. XXIII, 14, 15, 19)? Nihil quidem profuit illis proditio eorum, et ipsi David nihil obfuit. Namque animus eorum malignus demonstratus est: Saül vero nec post eorum proditionem potuit comprehendere David; sed potius in ipsius regionis quadam spelunca, cum ejus manibus datus esset occidendus Saül, pepercit ibi David, et quod habebat in potestate non fecit (Id. XXIV, 4-8). Ille autem quaerebat facere quod in potestate non habuit. Ziphaei ergo viderint illi qui fuerint: quos nobis Psalmus ex illorum occasione intelligendos offerat, videamus.

2. Si quaeramus ergo quid interpretentur Ziphaei, invenimus Florentes. Florentes ergo nescio qui inimici erant sancto David, florentes latenti. Inveniamus [PL36.620] eos in genere humano, si Psalmum intelligere volumus. Inveniamus hic primo David latentem, et inveniemus ei adversarios florentes. Attende David latentem: Mortui enim estis, dicit Apostolus membris Christi, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Isti ergo latentes quando erunt florentes? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 3, 4). Quando erunt isti florentes, tunc erunt illi Ziphaei arescentes. Cui namque flori illorum comparetur gloria, attendite: Omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni. Quis finis? Fenum aruit, et flos decidit. Ubi tunc erit David? Vide quid sequitur: Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6, 8). Illa ergo duo genera hominum sunt, quae et distinguere debetis, et eorum alterum eligere. Quid enim tibi prodest nosse, si eligere piger es? Et quidem nunc eligendi potestas adjacet: veniet tempus quando tibi potestas decrit eligendi, cum jam Deus sententiam non differet judicandi. Qui sunt enim isti florentes Ziphaei, nisi corpus illud Doech Idumaei, de quo jam locuti sumus Charitati Vestrae ante paucos dies: de quo dictum est, Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua? Isti sunt florentes filii saeculi, quos modo ex Evangelio audistis quia in sua generatione astutiores sunt filiis lucis. Etenim ipsi videntur prospicere in posterum, quo nesciunt utrum veniant. Audistis quid fecerit domino suo villicus ille faciens sibi bonum de re domini sui, et largiens debitoribus illius, ut cum amotus esset a villicatione, susciperetur ab eis. Et quamvis fraudem fecerit domino suo, tamen cor ejus laudavit dominus ejus, non attendens ad damnum suum, sed ad ejus ingenium. Quanto magis nos debemus, ipso Domino nostro Jesu Christo admonente, facere nobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 8, 9)? Mammona enim divitiae interpretantur. Nostrae autem divitiae ibi sunt, ubi est domus nostra aeterna in coelis. Proinde pecuniam temporalem illi appellant divitias, qui nisi temporaliter florere non possunt, nec in aeternum sibi ex his amicos facere volunt, quia veras divitias non noverunt. Has ergo divitias sola iniquitas putat, florens ad tempus ut fenum. Hi sunt Ziphaei inimici David, florentes in saeculo.

3. Hos aliquando attendunt etiam filii lucis infirmi, et nutant eis pedes, cum viderint malos felicitate florere; et dicunt apud seipsos: Quid mihi prodest innocentia? Quid mihi confert quod Deo servio, quod mandata ejus custodio, quod neminem premo, nemini aliquid rapio, nulli noceo, quod possum praesto? ecce haec omnia facio, et florent illi, ego laboro. Quid enim? Et tu Ziphaeus velles esse? Florent in saeculo, arescent in judicio, et post ariditatem in ignem aeternum mittentur: hoc velles et tu? Ignoras quid tibi [PL36.621] promiserit qui ad te venit, quid in seipso hic ostenderit? Si flos Ziphaeorum appetendus esset, ipse Dominus tuus nonne et in hoc saeculo floruisset? Aut vero deerat illi hic posse florere? Sed hic maluit inter Ziphaeos latere, et dicere Pontio Pilato interroganti, tanquam et ipsi flori Ziphaeorum, et suspecto de regno ejus: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36). Ergo hic latebat: et omnes boni latent hic, quia bonum eorum intus est, absconditum est, in corde est, ubi fides, ubi charitas, ubi spes, ubi thesaurus illorum. Numquid haec bona apparent in saeculo? Et haec bona latent, et horum bonorum merces latet. At vero dignitas saeculi quomodo alba est? Nitet ad tempus: numquid semper nitebit? Herba est hiemalis, usque ad aestatem viret. Non ergo fiat in animo quod in alio psalmo invenimus. Confitetur enim quidam prope se cecidisse nutantem, et labasse gressus suos ambulantes in via Dei, dum aspiceret florem quemdam felicitatemque iniquorum: et posteaquam cognovit quid iniquis in finem servaret Deus, et quid justis laborantibus promitteret qui fallere non potest, agens gratias de hac cognitione, ait: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Quare hoc dicis? Mei autem, inquit, pene commoti sunt pedes. Unde? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Confirmati sunt autem gressus ejus, postea quam intellexit in novissima. Quod enim in eodem psalmo paulo post dicit, Hoc labor est ante me: id est, magna mihi quaestio surrexit in corde, quare homines male faciunt, et in saeculo florent; multi autem bene agunt, et in hac terra laborant. Quaestio ergo ista cum magna esset ante oculos meos, et laboriosa ad investigandum; Labor est, inquit, ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima (Psal. LXXII, 1-17). Quae sunt ista novissima? Quae, nisi quae scimus jam in Evangelio praenuntiata? Cum enim venerit Filius hominis, congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos, sicut pastor segregat oves ab haedis: oves ponet ad dexteram, haedos ad sinistram (Matth. XXV, 31-33). Ecce jam illi Ziphaei separabuntur: flamma sequitur separationem. Ubi est flos eorum qui jam ad sinistram stabunt? Nonne tunc ingemiscent? nonne tunc sera poenitentia torquebuntur, et dicent: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra (Sap. V, 8, 9). O Ziphaei ad sinistram stantes, sero poenitet vos in umbra floruisse! Quare David, quem prodebatis inter vos latere, non agnoscebatis? Tunc enim si corrigeremini, dolor iste infructuosus non esset. Est enim dolor fructuosus, est infructuosus; fructuosus dolor nunc est cum te accusas, cum in te reprehendis malos mores tuos, cum reprehensos persequeris, persecutos excludis, illisque exclusis mutaris, exuens te veterem hominem et induens novum, eligens potius Christi opprobrium quam florem Ziphaeorum. Porro si tibi contigerit habenti in occulto bonum tuum et latenti inter Ziphaeos, habenti etiam in occulto promissionem mercedis tuae, aliqua sublimitas [PL36.622] saeculi, noli extolli: nam si elatus ex illa fueris, cades in florem Ziphaeorum. Sic enim mulier quaedam sancta Esther in illo tunc populo Judaeorum, cum esset uxor regis alienigenae, ventum est ad periculum civium, ut deprecaretur regem pro civibus suis; coepit orare, et in ipsa oratione confessa est illa omnia insignia regalia sic sibi esse velut pannum menstruatae (Esther XIV, 16). Si haec mulieres possunt, viri non possunt? Et si haec potuit mulier Judaea, non poterit Ecclesia christiana? Hoc ergo dixerim Charitati Vestrae: Divitiae si affluant, ne apponatis cor (Psal. LXI, 11). Abundent licet, et sequatur te prosperitas saeculi, tu mari noli credere, nec ridenti. Divitiae si affluant, si abundent, calca eas, et suspendere ex Deo tuo. Cum enim eas subter te habueris, et ex illo pependeris, cum fuerint subtractae, non cades. Ne forte per malam cogitationem minimeque christianam fiat in te quod dicitur in alio psalmo, commemorato flore Ziphaeorum istorum: Nimis, inquit, profundae factae sunt cogitationes tuae. Dico dicitur, Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae: vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec. Quid non intelliget? Cum exorientur peccatores sicut fenum, et prospexerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi (Psal. XCI, 6-8). Delectavit eos flos malorum: dixerunt apud se, Ecce mali florent, puto malos amat Deus: et delectati temporali flore iniquorum, conversi sunt ad iniquitatem, ut interirent. Non ad tempus sicut illi florent, sed in saeculum saeculi. Unde hoc? Quia vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec, non intrans sanctuarium Dei, ut intelligat in novissima. Et quia difficilis est aliquantulum intellectus hic inde coepit psalmus iste, ut David lateret inter Ziphaeos, nec delectaretur flore Ziphaeorum; sed eligeret potius inter illos humilitatem, ut haberet apud Deum absconditam claritatem. Quid ergo ei tribuitur in hoc titulo? In finem, in hymnis: hoc est in laudibus. Quibus laudibus? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Quasi aruisse videbatur, perdita omni substantia? Absit. Folia ceciderant, radix vivebat. Ergo, In finem, in hymnis. Quid, Intellectus ipsi David? Intellectus contra illud: Vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec. Intellectus ipsi David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saül: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Et sit absconditus apud vos, dummodo non floreat sicut vos. Audi ergo vocem ejus.

4. [vers. 3.] Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. Hoc dicat Ecclesia latens inter Ziphaeos. Hoc dicat corpus christianum habens in occulto bonum morum suorum, sperans de occulto mercedem meritorum suorum; hoc dicat: Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. Venisti, o Christe, humilis apparuisti, contemptus es, flagellatus es, crucifixus es, occisus es: sed tertio die resurrexisti, quadragesimo die in coelum ascendisti, [PL36.623] sedes ad dexteram Patris, et nemo videt. Spiritum tuum inde misisti, quem acceperunt digni; impleti amore tuo, laudem ipsius humilitatis tuae per mundum gentesque praedicaverunt: nomen tuum video excellere in genere humano, sed tamen infirmus nobis praedicatus es. Neque enim et ille doctor Gentium dixit aliquid inter nos se scire, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2), ut ejus eligeremus opprobrium, magis quam gloriam florentium Ziphaeorum. Verumtamen de illo quid ait? Etsi mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Venit ergo ut moreretur ex infirmitate, venturus est ut judicet in virtute Dei: sed per infirmitatem crucis clarificatum est nomen ejus. Quisquis non crediderit in nomen clarificatum per infirmitatem, expavescet ad judicem cum venerit in virtute. Ne autem quondam ille infirmus, cum venerit fortis, ventilabro illo ad sinistram nos mittat; salvet nos in nomine suo, et judicet nos in virtute sua. Quis enim hoc tam temerarius optaverit, ut dicat Deo, Judica me? Nonne pro maledicto dici solet hominibus: Judicet te Deus? Ita plane est maledictum, si judicat te in virtute sua; sed si non te salvaverit in nomine suo: cum vero in nomine praecedente salvaverit te, salubriter in virtute consequente judicabit. Securus esto: judicium illud non tibi erit punitio, sed discretio. Nam et in quodam psalmo ita dicitur: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Quid est, Judica me? Discerne me a Ziphaeis inter quos lateo: pertuli eorum florem, jam veniat et flos meus. Et illorum quidem flos fuit temporalis, et arescente feno decidit: flos autem meus quis erit? Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt (Psal. XCI, 14). Remanet ergo et nobis flos, sed qui non cadat, sicut folium plantati illius ligni juxta aquas, de quo dictum est: Et folium ejus non decidet (Psal. I, 3). Deus ergo in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.

5. [vers. 4.] Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. Perveniant ad aures tuas verba oris mei, quia non florem Ziphaeorum a te desidero. Auribus percipe verba oris mei: tu percipe; nam Ziphaeis etsi sonet oratio mea, non audiunt, quia non intelligunt. Temporalibus quippe gaudent, bona aeterna desiderare non norunt. Ad te perveniat oratio mea, ex desiderio aeternorum tuorum beneficiorum excussa et jaculata: ad aures tuas emitto eam; adjuva eam ut perveniat, ne deficiat in itinere medio, et quasi collapsa corruat. Sed etsi non mihi eveniunt modo bona quae postulo, securus sum tamen quia postea venient. Nam et in delictis dicitur quidam rogasse Deum, et non exauditus bono suo. Desideria enim saecularia incitaverant illum ad orandum; et in tribulationibus temporalibus positus, optaverat ut transirent tribulationes temporales et rediret flos feni, et ait: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Vox ipsa Christi est, sed pro membris suis. Verba, inquit, delictorum meorum: clamavi ad te per diem, nec exaudisti; et nocte, et non [PL36.624] ad insipientiam mihi (Psal. XXI, 2, 3): id est, et nocte clamavi, et non exaudisti; et tamen hoc ipsum quod non exaudisti, non ad insipientiam mihi non exaudisti, sed magis ad sapientiam non exaudisti, ut intelligerem quid a te petere deberem. Ea enim petebam quae malo meo fortassis acciperem. Petis divitias, o homo! quanti sunt eversi per divitias suas! Unde scis utrum tibi sint profuturae divitiae? Nonne multi pauperes tutius latebant; divites facti, mox ut lucere coeperunt, praeda fortioribus fuerunt? Quanto melius laterent, quanto melius nescirentur, qui coeperunt quaeri, non propter quod erant, sed propter quod habebant! In his ergo temporalibus, fratres, admonemus vos et exhortamur in Domino, ut non petatis aliquid quasi fixum, sed quod vobis Deus expedire scit. Quid enim vobis expediat, omnino nescitis. Aliquando quod putatis prodesse, obest; et quod putatis obesse, hoc prodest. Aegri enim estis, nolite medico dictare quae vobis medicamenta velit apponere. Si doctor gentium Paulus apostolus dicit, Quid enim oremus sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 26); quanto magis nos? Qui tamen cum sibi videretur ipse prudenter orare, ut ab eo auferretur stimulus carnis, angelus satanae qui eum colaphizabat, ne in magnitudine revelationum extolleretur, quid audivit a Domino? Numquid factum est quod volebat? Non; ut fieret quod expediebat. Quid ergo audivit a Domino? Ter, inquit, rogavi Dominum, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Ego medicamentum ad vulnus posui: quando posuerim novi, quando auferendum sit novi. Non recedat aegrotus a manibus medici, non det consilium medico. Ita sunt ista omnia temporalia. Tribulationes sunt; si bene colis Deum, noveris quia novit quid cuique expediat: prosperitates sunt; magis cave ne ipsae corrumpant animum tuum, ut ab eo qui haec dedit recedat. Ergo iste intelligens quid ait? Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.

6. [vers. 5.] Quoniam alieni insurrexerunt adversum me. Qui alieni? Nonne ipse David Judaeus erat de tribu Juda? Ipse autem locus Ziph ad tribum Juda pertinebat, Judaeorum erat. Quomodo ergo alieni? Non civitate, non tribu, non cognatione, sed flore. Nam vis nosse alienos istos? In alio psalmo filii alieni dicti sunt, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Et enumerat florem Ziphaeorum: Quorum filii eorum velut novellae constabilitae in juventute sua: filiae eorum compositae et ornatae, sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum. Sed vide Ziphaeos, vide ad tempus florentes. Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Merito filii alieni. Tu quid, latens inter Ziphaeos? Beatus populus cujus [PL36.625] Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 7-15). Ex hoc affectu haec oratio mittitur ad aures Domini, cum dicitur: Auribus percipe verba oris mei; quoniam alieni insurrexerunt adversum me.

7. Et potentes quaesierunt animam meam. Novo enim modo, fratres mei, volunt perdere genus sanctorum et ab hujus saeculi spe abstinentium omnes qui spem habent in isto saeculo. Certe concreti sunt, certe simul vivunt. Vehementer sibi adversa sunt ista duo genera: unum eorum qui non ponunt spem nisi in rebus saecularibus et temporali felicitate, et alterum eorum qui spem suam in Domino Deo suo firmiter ponunt. Et cum concordes sunt isti Ziphaei, noli multum credere concordiae eorum; tentationes desunt: ubi venerit aliqua tentatio, ut arguatur aliquis pro flore saeculi, non tibi dico offendet episcopo, sed nec ad ipsam Ecclesiam accedere vult, ne cadat aliquid feni. Quare ista dixi, fratres? Quia modo libenter auditis omnes in nomine Christi, et quemadmodum intelligitis, ita exclamatis ad verbum; non utique acclamaretis, nisi intelligeretis. Intellectus iste vester fructuosus esse debet. Utrum autem fructuosus sit, tentatio interrogat; ne subito cum dicimini nostri, per tentationem inveniamini alieni, et dicatur, Alieni insurrexerunt adversum me, et potentes quaesierunt animam meam; ne dicatur quod sequitur, Non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Quando enim ponet ante conspectum suum Deum, ante cujus conspectum non est nisi saeculum? quomodo sit nummus super nummum, quomodo augeantur greges, quomodo impleantur apothocae, quomodo dicatur animae: Habes multa bona; jucundare, epulare, satiare. Numquid ponit ante conspectum suum illum qui sic glorianti et ita flore Ziphaeorum nitenti dicit: Stulte, hoc est non intelligens, vir imprudens, hac nocte auferetur anima tua; haec omnia quae praeparasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? Non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

8. [vers. 6.] Ecce enim Deus adjuvat me. Et ipsi nesciunt inter quos lateo. Si autem et ipsi ponerent Deum ante conspectum suum, invenirent quemadmodum me adjuvat Deus. Omnes enim sancti adjuvantur a Deo, sed intus ubi nemo videt. Quomodo enim magna est poena impiorum conscientia, sic magnum gaudium piorum ipsa conscientia. Nam gloria nostra haec est, ait Apostolus, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). In hac gloriatur iste intus, non in flore Ziphaeorum foris, qui modo ait: Ecce enim Deus adjuvat me. Prorsus quamvis longe futura sint quae promittit, hodie mihi dulce et praesens est adjutorium, hodie in cordis mei gaudio invenio quia sine causa dicunt quidam: Quis ostendit nobis bona? Signatum est enim super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti jucunditatem in cor meum (Psal. IV, 6, 7): non in vineam meam, non in gregem meum, non in cuppam meam, non in mensam meam, sed in cor meum. Ecce enim Deus adjuvat me. Quomodo te adjuvat? Et Dominus susceptor est animae meae.

[PL36.626] 9. [vers. 7.] Averte mala inimicis meis. Sic quomodo virent, sic quomodo florent, igni servantur. In virtute tua disperde illos. Puta quia florent modo, puta quia exoriuntur sicut fenum: tu noli esse vir imprudens et stultus, ut haec attendendo intereas in saeculum saeculi (Psal. XCI, 7, 8). Averte enim mala inimicis meis. Nam si tu fueris in corpore ipsius David, in virtute sua disperdet illos. Isti florent felicitate saeculi, pereunt in virtute Dei. Non quomodo florent sic pereunt: florent enim ad tempus, pereunt in aeternum; florent falsis bonis, pereunt veris tormentis. In virtute tua disperde illos: quos in infirmitate tua tolerasti.

10. [vers. 8.] Voluntarie sacrificabo tibi. Quis hoc bonum cordis vel in elligere potest alio dicente, si non in se ipso gustarit? Quid est, Voluntarie sacrificabo tibi? Dicam tamen; capiat qui potest, quomodo potest: credat qui non potest, et oret ut possit. Numquid tamen istum versum ita praeterire debemus, ut eum vobis non commendemus? Dico Charitati Vestrae, invitat me satis amor ipsius aliquid de illo loqui; et gratias ago Deo quod intente auditis. Si autem vos fastidientes audire conspicerem, invitus ab hoc versu silerem; et tamen in corde meo, quantum Dominus dignaretur concedere, non silerem. Veniat ergo in linguam quod corde conceptum est; promatur voce quod mente servatur: dicamus ut possumus, quid sit, Voluntarie sacrificabo tibi. Quod enim sacrificium hic accipiam, fratres? aut quid digne offeram Domino pro misericordia ejus? Victimas quaeram de grege ovium, arietem eligam, taurum aliquem in armentis prospiciam, thura certe de terra Sabaeorum afferam? Quid faciam? Quid offeram, nisi quod ait, Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX, 23) Quare ergo, voluntarie? Quia gratis amo quod laudo. Laudo Deum, et in ipsa laude gaudeo: ipsius laude gaudeo, quo laudato non erubesco. Non enim quemadmodum laudatur ab studiosis theatricarum nugarum vel auriga, vel venator, vel quilibet histrio, et a laudatoribus suis invitantur alii laudatores, exhortantur ut pariter clament; et cum omnes clamaverint, plerumque illo victo omnes erubescunt: non ita est Deus noster; laudetur voluntate, ametur charitate; gratuitum sit quod amatur, et quod laudatur. Quid est gratuitum? Ipse propter se, non propter aliud. Si enim laudas Deum ut det tibi aliquid aliud, jam non gratis amas Deum. Erubesceres si te uxor tua propter divitias amaret; et forte si tibi paupertas accideret, de adulterio cogitaret. Cum ergo te a conjuge gratis amari velis, tu Deum propter aliud amabis? Quod praemium accepturus es a Deo, o avare? Non tibi terram, sed seipsum servat qui fecit coelum et terram. Voluntarie sacrificabo tibi: noli ex necessitate. Si enim propter aliud laudas Deum, ex necessitate laudas. Si adesset tibi quod amas, non laudares Deum. Vide quid dicam: laudas Deum, verbi gratia, ut tibi det amplam pecuniam; si haberes aliunde amplam pecuniam, non a Deo, numquid laudares Deum? Si ergo propter pecuniam [PL36.627] laudas Deum, non voluntarie sacrificas Deo, sed ex necessitate sacrificas: quia praeter illum nescio quid aliud amas. Inde dictum est, Voluntarie sacrificabo tibi. Contemne omnia, ipsum attende. Et haec quae dedit, propter dantem bona sunt. Nam dat prorsus, dat ista temporalia; et quibusdam bono eorum, quibusdam malo eorum, secundum altitudinem et profunditatem judiciorum suorum. In quorum judiciorum abysso expavit Apostolus dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius! Quis enim investigabit vias ejus, aut quis comprehendet consilia ejus (Rom. XI, 33, 34) Novit quando det, cui det; quando auferat, et cui auferat. Pete tu in hoc tempore quod tibi prosit in posterum, pete quod te adjuvet in aeternum. Ipsum autem gratis dilige: quia melius ab eo non invenis quod det quam seipsum; aut si invenis melius, hoc pete. Voluntarie sacrificabo tibi. Quare voluntarie? Quia gratis. Quid est, gratis? Et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est: ob nihil aliud, nisi quia bonum est. Numquid ait: Confitebor nomini tuo, Domine, quia das mihi fructuosa praedia, quia das mihi aurum et argentum, quia das mihi latas divitias, amplam pecuniam, excellentissimam dignitatem? Non. Sed quid? Quoniam bonum est. Melius nihil invenio quam nomen tuum: ideo confitebor nomini tuo, Domine, quia bonum est.

11. [vers. 9.] Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. Ideo intellexi quia bonum est nomen tuum: nam si hoc possem ante tribulationes agnoscere, forte mihi necessariae non fuissent. Sed adhibita est tribulatio ad admonitionem, admonitio facta est ad tuam laudationem. Non enim intelligerem ubi essem, nisi de infirmitate mea admonitus essem. Ex omnibus ergo tribulationibus eripuisti me. Et super inimicos meos respexit oculus meus: super illos Ziphaeos respexit oculus meus. Florem quippe illorum transii altitudine cordis, ad te perveni, et inde respexi super illos, et vidi quia omnis caro fenum, et omnis claritas hominis sicut flos feni (Isai. XL, 6): sicut quodam loco item dicitur, Vidi impium superexaltari et elevari sicut cedros Libani: transii, et ecce non erat. Quare, non erat? Quia transisti? Quid est, quia transisti. Quia non sine causa, Sursum cor, audisti, quia non in terra ubi putresceres remansisti, quia levasti animam tuam ad Deum, et transcendisti cedros Libani, et de illa celsitudine attendisti: et ecce non erat, et quaesisti eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 35, 36). Jam labor non est ante te; quia intrasti in sanctuarium Dei, et intellexisti in novissima (Psal. LXXII, 16, 17). Sic et hic ita concludit: Et super inimicos meos respexit oculus meus. Hoc agite ergo, fratres, cum animis vestris: erigite corda vestra, expolite aciem mentis vestrae, discite gratis diligere Deum, discite praesens contemnere saeculum, discite voluntarie sacrificare hostiam laudis; ut transcendentes florem feni, respiciatis super Inimicos vestros.

पाठकों की प्रतिक्रियाएँ

टिप्पणियाँ

Fons: Patrologia Latina, t. 36, coll. 586-627 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
उपयोगकर्ता द्वारा प्रकाशित: Rodion Vlasov
पृष्ठ निर्माण तिथि: 2026-11-22, अद्यतन: 2026-11-22