1. Psalmus iste brevis est: sic satisfacit mentibus auditorum, ut molestus non sit ventribus jejunorum. Pascatur ex hoc anima nostra, quam tristem esse dicit, qui cantat in hoc psalmo: tristem, credo, ex aliquo jejunio suo, vel potius ex aliqua fame sua. Nam jejunium voluntatis est, fames necessitatis. Esurit Ecclesia, esurit corpus Christi, et homo ille ubique diffusus, cujus caput sursum est, membra deorsum: ejus vocem in omnibus Psalmis vel psallentem vel gementem, vel laetantem in spe, vel suspirantem in re, notissimam jam et familiarissimam habere debemus, tanquam nostram. Non ergo diu est immorandum, ut insinuemus vobis quis loquatur: sit unusquisque in Christi corpore, et loquetur hic.

2. [vers. 1.] Nostis autem omnes qui proficiunt, et qui coelesti illi civitati ingemiscunt, qui peregrinationem suam norunt, qui viam tenent, qui in desiderio terrae illius stabilissimae spem tanquam ancoram praefixerunt: nostis ergo quia hoc genus hominum, hoc semen bonum, hoc frumentum Christi inter zizania gemit; et hoc donec veniat tempus messis, id est usque in finem saeculi, sicut exponit quae [PL36.477] non fallitur veritas (Matth. XIII, 18). Gemens ergo inter zizania, id est inter malos homines, inter dolosos et seductores, aut ira turbulentos, aut insidiis venenatos; circumspiciens simul cum illis esse se tanquam in uno agro per totum mundum, unam pluviam excipere, pariter perflari, pariterque secum inter adversa nutriri, habere simul ista communia dona Dei, malis bonisque concessa communiter ab illo qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Id. V, 45): videns ergo semen Abrahae, semen sanctum, quanta cum malis a quibus quandoque separandum est nunc habeat communia, aequaliter nasci, eamdem conditionem generis humani sortiri, pariter mortalia ferre corpora, simul uti luce, fontibus, fructibus, prosperitatibus atque adversitatibus saeculi, sive fame, sive abundantia, sive pace, sive bello, sive salute, sive peste; videns quanta habeat communia cum malis, cum quibus tamen non habet causam communem, erumpit in hanc vocem: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Judica, inquit, me, Deus: non timeo judicium tuum, quia novi misericordiam tuam. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Nunc interim in hac peregrinatione nondum discernis locum meum, quia simul cum zizaniis vivo usque ad tempus messis; nondum discernis pluviam meam, nondum discernis lucem meam: discerne causam meam. Distet inter cum qui in te credit, et eum qui in te non credit. Par infirmitas est, sed dispar conscientia: par labor, sed dispar desiderium. Desiderium impiorum peribit: de desiderio autem justorum, nisi certus esset pollicitator, dubitare deberemus. Finis desiderii nostri, ipse promissor. Seipsum dabit, quia seipsum dedit: seipsum dabit immortalibus immortalem, quia seipsum dedit mortalibus mortalem. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Ab homine iniquo et doloso erue me: hoc est, de gente non sancta. Ab homine, a quodam genere hominum, quia quidam homo et quidam homo, et in his duobus unus assumetur, et unus relinquetur (Id. XXIV, 40).

3. [vers. 2.] Et quoniam patientia opus est ferendi usque ad messem, quamdam, si dici potest, indiscretam discretionem; simul enim sunt, et ideo discreta nondum sunt; zizania autem zizania sunt, et frumenta frumenta sunt, et ideo discreta jam sunt; quia ergo fortitudine opus est, imploranda ab illo qui jussit ut fortes simus, et nisi fortes ipse fecerit, non erimus quod jussit, ab illo qui dixit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. X, 22, et XXIV, 13); ne sibi ipsa anima arrogando fortitudinem debilitetur, continuo adjungit: Quia tu es, Deus meus, fortitudo mea; utquid me repulisti, et utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus? Causam quaerit tristitiae suae. Quare, inquit, tristis incedo, dum affligit me inimicus? Tristis ambulo, inimicus affligit me quotidianis tentationibus, immittens vel quod male amemus, vel quod male timeamus: et contra utrumque pugnans anima, etsi [PL36.478] non capta, tamen periclitans, contrahitur tristitia, et dicit Deo, Utquid? Quaerat ergo ab ipso, et audiat utquid. Quaerit enim in Psalmo causam tristitiae suae, dicens: Utquid me repulisti, et utquid tristis incedo? Audiat ex Isaia, succurrat illi lectio, quae modo recitata est: Spiritus, inquit, a me prodiet, et omnem flatum ego feci: propter peccatum modicum quid contristavi illum, et averti faciem meam ab illo; et contristatus est, et abiit tristis in viis suis (Isai. LVII, 16, 17). Quid ergo quaerebas, Utquid me repulisti, et utquid tristis incedo? Audisti: propter peccatum. Causa tristitiae tuae peccatum est, causa laetitiae tuae justitia sit. Peccare volebas, et laborare nolebas; ut parum tibi esset quod esses injustus, nisi et eum injustum voluisses, a quo in te vindicari noluisses. Respice vocem meliorem in alio psalmo: Bonum est mihi quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal. CXVIII, 71). Didiceram elatus iniquitates meas, discam humiliatus justificationes tuas. Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus? De inimico quereris; revera affligit, sed tu ei locum dedisti. Et nunc habes quod agas: elige consilium, regem admitte, tyrannum exclude.

4. [vers. 3.] Sed ut hoc faciat, quid dicit, quid supplicat, quid orat attende. Ora quod audis, ora cum audis; omnium nostrum sit ista vox: Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsa me deduxerunt et perduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Quia ipsa lux tua et veritas tua: haec nomina duo, res una. Quid enim aliud lux Dei, nisi veritas Dei? aut quid veritas Dei, nisi lux Dei? Et hoc utrumque unus Christus. Ego sum lux mundi: qui credit in me, non ambulabit in tenebris (Joan. VIII, 12). Ego sum via, veritas et vita (Id. XIV, 6). Ipse lux, ipse veritas. Veniat ergo, et eruat nos, discernens modo causam nostram a gente non sancta; eruat ab homine iniquo et doloso: separet frumentum a zizaniis: quia ipse mittet Angelos suos messis tempore, ut colligant de regno ejus omnia scandala, et mittant in ignem ardentem, frumentum autem ejus congregent in horreum (Matth. XIII, 41-43). Emittat lucem suam et veritatem suam; quia ipsa jam nos deduxerunt et perduxerunt in montem sanctum ejus et in tabernacula ejus. Pignus habemus, praemium speramus. Sanctus mons ejus, sancta Ecclesia ejus. Mons ille est, qui crevit ex minimo lapide, secundum visionem Danielis, confringens regna terrarum; et in tantum excrescens, ut impleret universam faciem terrae (Dan. II, 35). In hoc monte se exauditum dicit, qui dicit: Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo (Psal. III, 5). Quisquis praeter istum montem erat, non sese speret exaudiri ad vitam aeternam. Exandiuntur enim multi ad multa. Nec sibi plaudant quod exaudiuntur: exauditi sunt daemones, ut in porcos mitterentur (Matth. VIII, 32). Exaudiri ad vitam aeternam concupiscamus, propter desiderium quo dicimus: [PL36.479] Emitte lucem tuam et veritatem tuam. Illa lux oculum cordis inquirit: Beati enim, inquit, mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Modo in monte ejus sumus, id est in Ecclesia ejus, et in tabernaculo ejus. Tabernaculum peregrinantium est, domus cohabitantium: est et tabernaculum peregrinantium et militantium. Cum audis tabernaculum, bellum intellige, hostem cave. Domus autem quae erit? Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).

5. [vers. 4.] Jam ergo perducti ad tabernaculum, et positi in monte sancto ejus, quam spem gerimus? Et introibo ad altare Dei. Est enim quoddam sublime altare invisibile, quo non accedit injustus. Ad illud altare ille solus accedit, qui ad istud securus accedit: illic inveniet vitam suam, qui in isto discernit causam suam. Et introibo ad altare Dei: de monte sancto ejus, et de tabernaculo ejus, de sancta Ecclesia ejus, introibo ad altare Dei sublime. Quale ibi sacrificium est? Ipse qui intrat, assumitur in holocaustum. Introibo ad altare Dei. Quid est quod dicit, ad altare Dei? Ad Deum qui laetificat juventutem meam. Juventus novitatem significat: tanquam diceret, Ad Deum qui laetificat novitatem meam. Laetificat novitatem meam, qui contristavit vetustatem meam. Incedo enim modo tristis in vetustate, tunc autem stabo gaudens in novitate. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. Quid est in cithara confiteri, et in psalterio confiteri? Non enim semper in cithara, nec semper in psalterio. Duo haec organa musicorum habent inter se distinctam discretamque rationem, dignam consideratione et commendatione memoriae. Utrumque hoc manibus portatur et tangitur, et significat opera quaedam nostra corporalia. Utrumque bonum, si quis norit psallere, si quis norit citharizare. Sed quia psalterium istud organum dicitur, quod de superiore parte habet testudinem; illud scilicet tympanum et concavum lignum cui chordae innitentes resonant: cithara vero idipsum lignum cavum et sonorum ex inferiore parte habet: discernenda sunt opera nostra, quando in psalterio sint, quando in cithara, utraque tamen placita Deo et suavia ejus auditui. Quando ergo ex praeceptis Dei aliquid agimus, jussis ejus obtemperantes et obaudientes ad implenda praecepta ejus; ubi facimus et non patimur, psalterium est. Faciunt enim ita et Angeli: non enim aliquid patiuntur. Cum autem aliquid patimur tribulationum, tentationum, scandalorum in hac terra; quia non patimur nisi ex inferiore parte, id est ex eo quod mortales sumus, ex eo quod primae nostrae causae quiddam tribulationum debemus, et quia patimur multa ab eis qui non sunt desuper, cithara est. Venit enim sonus suavis ex inferiore parte: patimur et psallimus, vel potius cantamus et citharizamus. Quando dicebat Apostolus evangelizare se, et praedicare Evangelium toto orbe terrarum ex praecepto Dei; quia illud Evangelium [PL36.480] se non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum accepisse dicebat (Gal. I, 12), desuper sonabant chordae: cum vero dicebat, Gloriamur in tribulationibus; scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem (Rom. V, 3 et 4); cithara sonabat ex inferiore quidem, sed tamen dulciter. Omnis enim patientia dulcis est Deo. Si autem in ipsis tribulationibus defeceris, citharam fregisti. Quare ergo modo dixit: Confitebor tibi in cithara? Propter illud quod dixerat: Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus? Patiebatur enim quiddam ex inferiore afflictione, et in eo ipso tamen volebat placere Deo, et gratias gestiebat agere Deo, fortis in tribulationibus: et quia sine tribulatione esse non poterat, patientiam Deo debebat, Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.

6. [vers. 5.] Et rursus ad animam suam, ut ex inferiore illo sonoro ligno capiat sonum: Utquid tristis es, inquit, anima mea, et utquid conturbas me? In tribulationibus sum, in languoribus, in moeroribus, utquid me conturbas, o anima? Quis dicit? cui dicit? Animae dicit, omnes novimus; planum est enim, ad illam directus est sermo. Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? Quaeritur persona loquens. Numquid caro animae loquitur, cum caro sine anima non loquatur? Proprium enim magis est, ut anima carnem alloquatur, quam ut caro alloquatur animam. Sed quia non dixit, Quare tristis es, caro mea, sed ait, Quare tristis es, anima mea? (Si enim carnem alloqueretur, fortasse non diceret, Quare tristis es; sed, Quare doles? Dolor enim animae tristitia dicitur: molestia vero quae fit in corpore dolor dici potest, tristitia non potest. Sed ex dolore corporis plerumque anima contristatur. Interest tamen quid doleat, et quid contristetur. Dolet enim caro, tristis est anima; et aperta ista vox est, Utquid tristis es, anima mea?) Non ergo anima alloquitur carnem; quia non dixit, Utquid tristis es, caro mea? nec caro, animam; quia absurdum est ut inferior alloquatur superiorem. Ergo intelligimus habere nos aliquid ubi imago Dei est, mentem scilicet atque rationem. Ipsa mens invocabat lucem Dei et veritatem Dei. Ipsa est qua capimus justum et injustum; ipsa est qua discernimus verum a falso; ipsa est quae vocatur intellectus, quo intellectu carent bestiae; quem intellectum quisquis in se negligit, et postponit caeteris, et ita abjicit quasi non habeat, audit ex psalmo: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Intellectus ergo noster alloquitur animam nostram. Ista in tribulationibus marcida est, fessa in angoribus, contracta in tentationibus, aegra in laboribus. Erigit eam mens desuper capiens veritatem, et dicit Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me?

7. Videte si non est ista allocutio in illo conflictu Apostoli, in se praefigurantis quosdam, et forte nos, et dicentis, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis, [PL36.481] id est motus quosdam carnales: et in quadam lucta et quasi desperatione, invocat gratiam Dei, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22, 25). Tales ita pugnantes etiam ipse Dominus in se praefigurare dignatus est, cum ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Ille enim noverat ad quod venerat. Ille passionem pavebat qui dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; nemo tollit illam a me, sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam (Joan. X, 17, 18)? Sed, Tristis est anima mea usque ad mortem, qui dixit, quaedam membra sua in se figuravit. Plerumque enim jam mens bene credit et bene novit futurum hominem secundum fidem suam in gremio Abrahae: credit hoc, et tamen cum venerit aliquis articulus mortis, turbatur ex familiaritate quadam saeculi hujus; erigit auditum in illam vocem Dei internam, audit rationabile carmen intrinsecus. Ita enim desuper in silentio sonat quiddam, non auribus, sed mentibus; ut quicumque audit illud melos, taedio afficiatur ad strepitum corporalem, et tota ista vita humana tumultus ei quidam sit, impediens auditum superni cujusdam soni nimium delectabilis, et incomparabilis, et ineffabilis. Et revera cum ita contingit ex aliqua perturbatione, vim patitur homo, alloquens animam suam: Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? An forte ideo quia difficile purgata vita invenitur, cum ille judicat qui novit ad purum et liquidum judicare? Quia etsi probabilis jam vita est inter homines, ita ut homines quid jam reprehendant juste non habeant: procedit examen ab illius oculis, procedit regula exaequans non fallaciter, et invenit in homine quaedam quae reprehendat Deus, quae homines reprehendenda non videbant, nec ille ipse intus qui judicandus est. Haec timens anima forte conturbatur: alloquitur eam mens, quasi dicens, Quid times de peccatis, quia non potes omnia devitare? Spera in Dominum, quoniam confitebor illi. Quaedam sanat praesens allocutio, reliqua purgat fidelis confessio. Plane time, si justum te dicis; si non habes illam vocem ex alio psalmo: Ne intres in judicium cum servo tuo. Quare, Ne intres in judicium cum servo tuo? Misericordia tua mihi opus est. Nam si judicium exhibueris sine misericordia, quo ibo? Si iniquitates observaveris Domine, Domine, quis sustinebit (Psal. CXXIX, 3)? Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Ergo si non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, quia quicumque hic vivit, quantumlibet juste vivat, vae illi si cum illo in judicium intraverit Deus. Nam ex alio propheta arrogantes et superbos identidem sic objurgat: Utquid vultis mecum judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus (Jerem. II, 29). Noli ergo judicio contendere: da operam esse justus; et quantumcumque fueris, confitere te peccatorem; semper spera misericordiam: et in ista humili confessione securus [PL36.482] alloquere turbantem te, et tumultuantem adversus te animam tuam. Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? Forte in te volebas sperare: Spera in Dominum, noli in te. Quid enim es in te? quid es de te? Ille sit sanitas in te, qui suscepit vulnera propter te. Spera, inquit, in Dominum, quoniam confitebor illi. Quid illi confiteberis? Salutare vultus mei, Deus meus. Tu es salutare vultus mei, tu sanabis me. Aeger ad te loquor: agnosco medicum, non me jacto sanum. Quid est, agnosco medicum, non me jacto sanum? Quod in alio psalmo dicitur: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5).

8. Haec vox, fratres, tuta est: sed vigilate in operibus bonis. Tangite psalterium, obediendo praeceptis: tangite citharam, tolerando passiones. Frange esurienti panem tuum, audisti ab Isaia: noli jejunium putare sufficere. Jejunium te castigat, non alterum reficit. Fructuosae erunt angustiae tuae, si alteri praestiteris latitudinem. Ecce fraudasti animam tuam: cui dabis quod tibi abstulisti? ubi pones quod tibi denegasti? Quam multos pauperes saginare potest intermissum hodie prandium nostrum! Ita jejuna, ut alio manducante prandisse te gaudeas, propter orationes, ut exaudiaris. Ibi enim ait: Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum; si fregeris ex animo esurienti panem (Isai. LVIII, 7, 9 et 10): quia plerumque fit a tristibus et a murmurantibus, ut careant taedio interpellantis, non ut reficiant viscera indigentis: Hilarem autem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Si panem dederis tristis, et panem et meritum perdidisti. Ergo ex animo fac: ut ille qui intus videt adhuc loquente te, dicat, Ecce adsum. Quam celeriter accipiuntur orationes bene operantium: et haec justitia hominis in hac vita, jejunium, eleemosyna, oratio. Vis orationem tuam volare ad Deum? Fac illi duas alas, jejunium et eleemosynam. Tales nos inveniat, ut securos inveniat lux Dei, et veritas Dei, cum venerit liberare nos a morte, qui jam venit subire pro nobis mortem. Amen.

IN PSALMUM XLIII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM

1. Psalmus iste filiis Core dicitur, sicut ejus titulus praefert. Interpretatur autem Core Calvitium vel Calvaria, et invenimus in Evangelio Dominum Jesum Christum in loco Calvariae crucifixum (Matth. XXVII, 33). Ergo clarum est, quod filiis passionis ejus cantetur hic psalmus. Habemus autem hinc evidentissimum et firmissimum testimonium apostoli Pauli: quia tum cum in persecutionibus Gentilium laboraret Ecclesia, hinc sumpsit versum, quem interponeret ad exhortationem et consolationem patientiae. Hic enim dictum est, quod ille in Epistola sua posuit: Propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis (Rom. VIII, 36). Vocem ergo martyrum audiamus in Psalmo: et vox [PL36.483] martyrum videte quam bonam causam habeat, cum dicit, Propter te. Nam et Dominus ideo addidit, propter justitiam, cum diceret: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10): ne quisquam persecutionem patiens, ex ipsa poena quaereret gloriam, non bonam habens causam. Et hinc exhortatus suos ait, Beati eritis cum vobis illa et illa fecerint vel dixerint homines, propter me. Hinc ergo vox, Propter te mortificamur tota die.

2. [vers. 1.] Est autem magnae considerationis et magnae profunditatis consilium Dei, quid causae fuerit ut cum patres nostros Patriarchas, et totum illum populum Israel eduxerit in manu fortissima de Aegypto, et persequentes inimicos eorum in mari demerserit, duxeritque per contradicentes gentes, debellatisque hostibus in terram promissionis posuerit, victoriasque magnas ex paucitate suorum in magna inimicorum multitudine fecerit: postea placuerit ei quasi avertere se a populo suo, ut stragem occisionis et mortis paterentur sancti ejus, et nemo resisteret, nemo defenderet, nemo prohiberet; quasi averterit faciem suam a gemitibus corum, quasi oblitus sit eos, quasi ipse non sit Deus, qui in manu valida et brachio excelso evidentissima potentia patres nostros, id est illum populum, sicut dixi, ab Aegypto liberatum, victis pulsisque de terra sua gentibus constituerit in regno, mirantibus omnibus quod saepe a paucis multi victi essent. Hoc ergo in gemitu confessionis incipit cantari in psalmo isto. Non frustra enim ista facta sunt, nisi ut intelligatur quare facta sint. Proinde quia facta sunt, manifestum est: quare sint facta, altius quaerendum est. Ideo titulus non habet tantum, filiis Core; sed, In intellectum filiis Core. Hoc et in illo psalmo est, cujus primum versum ipse Dominus de cruce dixit: Deus meus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Transfigurans enim nos in id quod dicebat, et in corpus suum (quia et nos sumus corpus ejus, ille caput nostrum), vocem de cruce non dixit suam, sed nostram. Non enim unquam eum dereliquit Deus, nec ipse a Patre unquam recessit; sed propter nos dixit hoc: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Nam sequitur ibi: Longe a salute mea verba delictorum meorum. Et ostendit ex quorum persona hoc dixerit; non enim in ipso delictum potuit inveniri. Clamabo ad te, inquit in ipso psalmo, per diem, et non exaudies; et nocte, subauditur utique, et non exaudies; sed addidit: et non ad insipientiam mihi (Psal. XXI, 2, 3), id est, hoc ipsum quod non exaudies, non ad insipientiam mihi, sed ad intellectum. Quid est, ad intellectum non exaudies? id est, me non exaudies ad temporalia, ut intelligam a te desideranda sempiterna. Non ergo relinquit Deus, et cum videtur relinquere, tollit quod male desiderasti, et docet quid debeas bene desiderare. Si enim semper Deus in istis prosperitatibus faveret nobis, ut omnia nobis abundarent, nullamque in tempore isto mortalitatis nostrae tribulationem, nullas pressuras angustiasque pateremur; [PL36.484] non diceremus nisi ista esse summa bona quae praestat Deus servis suis, et majora ab illo non desideraremus. Ideo autem huic vitae male dulci miscet amaritudines tribulationum, ut alia quae salubriter dulcis est, requiratur; hoc est, In intellectum filiis Core. Denique audiamus Psalmum, et ibi potius hoc videamus.

3. [vers. 2, 3.] Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. Admirantes quare in istis diebus tanquam deseruerit eos quos in passionibus exercere voluerit, recolunt praeterita quae audierunt a patribus, tanquam dicentes: Non ea quae patimur nobis retulerunt patres nostri. Nam et in illo psalmo hoc dixit: In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et eruisti eos: ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal, V, 7). Illi speraverunt, et liberasti eos: egone speravi, et dereliquisti me; et sine causa credidi in te, et sine causa nomen meum scriptum est apud te, et nomen tuum scriptum est in me? Haec ergo nobis indicaverunt patres nostri. Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; infirmasti populos, et expulisti eos: id est, populos expulisti de terra sua, ut istos introduceres atque plantares, eorumque regnum tua misericordia confirmares. Haec audivimus a patribus nostris.

4. [vers. 4.] Sed forte ideo illi ista potuerunt, quia fortes erant, quia praeliatores, quia invicti, quia exercitati, quia bellicosi? Absit. Non hoc indicaverunt nobis patres nostri, non hoc habet Scriptura; sed quid habet, nisi quod sequitur? Non enim in gladio suo haereditate possederunt terram, et brachium ipsorum non salvos fecit eos; sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui. Dextera tua, potentia tua; brachium tuum, ipse Filius tuus. Et illuminatio vultus tui: quid est hoc? Quia talibus signis eis affuisti, ut praesens intelligereris. Numquid enim quando nobis Deus aliquo miraculo adest, faciem ipsius oculis nostris videmus? Sed effectu miraculi suam praesentiam insinuat hominibus. Denique omnes qui mirantur ad hujuscemodi facta, quid dicunt? Vidi Deum praesentem. Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti in eis: hoc est, sic cum eis egisti, ut bene placeres in eis, ut quisquis eos attenderet quomodo eum eis ageretur, diceret quia vere Deus est cum illis, et Deus illos agit.

5. [vers. 5.] Quid ergo? Alter erat tunc, et alter est nunc? Absit. Quid enim sequitur? Tu es ipse rex meus et Deus meus. Tu es ipse, non enim mutatus es. Tempora mutata video, creator temporum non mutatur. Tu es ipse rex meus et Deus meus. Tu me soles ducere, tu me soles regere, tu mihi soles subvenire. Qui mandas salutem Jacob. Quid est, Qui mandas? Etiamsi tu per tuam prorsus substantiam atque naturam qua es quidquid es, occultus es, nec per hoc [PL36.485] quod es interfuisti patribus, ut facie ad faciem te viderent; tamen per quamlibet creaturam tu mandas salutem Jacob. Etenim illa visio facie ad faciem, liberatis in resurrectione servatur. Et illi patres etiam Novi Testamenti quamvis revelata mysteria tua viderint, quamvis revelata secreta annuntiaverint; tamen in speculo se videre dixerunt et in aenigmate: servari autem visionem in futurum facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), quando venerit quod ipse Apostolus ait: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3, 4). Tunc ergo nobis servatur visio illa facie ad faciem, de qua et Joannes dicit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Etsi ergo tunc patres nostri non te viderunt facie ad faciem secundum quod tu es, etiamsi ista visio servatur in resurrectione, tamen etsi Angeli affuerunt, tu mandas salutem Jacob. Non solum per te ades, sed per quamcumque creaturam tuam affueris, tu mandas hoc propter salutem servorum tuorum quod tu ipse per te facis; hoc autem fit pro salute servorum tuorum quod faciunt quibus mandas. Cum ergo tu ipse sis rex meus et Deus meus, et tu mandes salutem Jacob, quare ista nunc patimur?

6. [vers. 6.] Sed forte praeterita tantum narrata sunt nobis, de futuro autem non est aliquid tale sperandum. Imo vero sperandum. In te inimicos nostros ventilabimus. Ergo patres nostri indicaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis: quia manus tua gentes disperdidit, ejecisti populos et plantasti eos. Ista praeterita sunt: de futuro vero quid erit? In te inimicos nostros ventilabimus: veniet tempus quando omnes inimici Christianorum, sicut palea ventilentur, sicut pulvis ventilentur, et de terra projiciantur. Ergo si et praeterita sic sunt nobis narrata, et futura talia praenuntiata; in medio praesentium quare laboramus, nisi in intellectum filiis Core? In te inimicos nostros ventilabimus: et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. Hoc de futuro.

7. [vers. 7.] Non enim in arcu meo sperabo: quomodo nec patres in gladio suo. Et gladius meus non salvum faciet me.

8. [vers. 8.] Salvos enim fecisti nos ex affligentibus nos. Et hoc figura praeteriti de futuro dicitur: sed ideo tanquam praeteritum dicitur, quia tam certum est quasi factum sit. Intendite quare pleraque Prophetae ita dicunt tanquam praeterita sint, cum praenuntientur futura, non facta. Nam et de ipso Domino futura passio praenuntiabatur, et tamen, Foderunt, inquit, manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: non dixit, Fodient, et dinumerabunt. [PL36.486] Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: non dixit, Considerabunt et conspicient. Diviserunt sibi vestimenta mea (Psal. XXI, 17, 19): non dixit, divident. Omnia ista tanquam praeterita dicuntur, cum futura sint; quia Deo et futura tam certa sunt, tanquam praeterita sint. Nobis enim ea quae praeterierunt, certa sunt; quae futura, incerta sunt. Novimus enim aliquid accidisse, et non potest fieri ut non acciderit quod accidit. Da prophetam cui tam certum sit futurum quam tibi praeteritum: et quam tibi quod meministi factum, non potest fieri ut non sit factum, lam illi quod novit futurum, non potest fieri ut non fiat. Ideo de securitate dicuntur tanquam praeterita, quae adhuc futura sunt. Hoc ergo speramus. Salvos enim fecisti nos ex affligentibus nos, et eos qui oderunt nos confudisti.

9. [vers. 9.] In Deo laudabimur tota die. Videte quemadmodum miscet etiam verba futuri temporis, ut intelligas et praeterita quae dicta sunt de futuro esse praedicta. In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula. Quid, laudabimur? quid, confitebimur? Quia ex omnibus affligentibus nos eruisti nos, quia reguum perpetuum dabis nobis, quia complebitur in nobis, Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).

10. [vers. 10.] Haec ergo futura cum certa sint nobis, et illa praeterita cum a patribus nostris audierimus, quid modo? Nunc autem repulisti et confudisti nos. Confudisti, non in conscientia nostra, sed in facie hominum. Erat enim tempus quo affligerentur Christiani, cum ubique fugerent, cum ubique diceretur, Christianus est, tanquam ad insultationem et ad opprobrium pertineret. Ubi est ergo ille Deus noster, rex noster, qui mandat salutem Jacob? Ubi est ille qui fecit omnia quae nobis narraverunt patres nostri? Ubi est qui facturus est omnia quae nobis revelavit per Spiritum suum? Numquid mutatus est? Sed in intellectum filiis Core fiunt haec. Aliquid enim intelligere debemus, quare nos ista omnia medio tempore pati voluit. Quae omnia? Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris. Procedimus ad inimicos nostros, et tu nobiscum non procedis: videmus eos, praevalent illi, et nos invalidi sumus. Ubi est illa virtus tua? ubi est dextera et potentia tua? ubi mare siccatum? ubi Aegyptii persequentes fluctibus obruti (Exod. XIV, 21, 27)? ubi Amalech resistens, in crucis signo superatus (Id. XVII, 11)? Et non egredieris Deus in virtutibus nostris.

11. [vers. 11.] Avertisti autem nos retrorsum prae inimicis nostris: ut quasi illi ante sint, nos retro; illi victores, nos victi deputemur. Et qui nos oderunt, diripiebant sibi: quid, nisi nos?

12. [vers. 12.] Dedisti nos tanquam oves escarum, et in nationibus dispersisti nos: a nationibus manducati sumus. Hi significantur qui sic passi sunt, ut in corpus [PL36.487] gentium verterentur. Plangit enim eos Ecclesia, tanquam membra sua devorata.

13. [vers. 13.] Vendidisti populum tuum sine pretio. Vidimus enim quos dedisti, non vidimus quid accepisti. Et non fuit multitudo in jubilationibus eorum. Numquid enim quando fugiebant Christiani persequentibus inimicis idololatris, fiebant congregationes et jubilationes Deo? Numquid concinebantur hymni de ecclesiis Dei, qui solent in pace concini, dulcique concentu fraternitatis Dei auribus personari? Et non fuit multitudo in jubilationibus eorum.

14. [vers. 14, 15.] Posuisti nos in opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro sunt. Dosuisti nos in similitudinem in nationibus. Quid est, in similitudinem? Quando maledicentes homines similitudinem dant de eo quem detestantur: Sic moriaris, sic puniaris. Quanta tunc dicta sunt talia? Sic crucifigaris. Hodieque non desunt hostes Christi, illi ipsi Judaei, contra quos quando defendimus Christum, dicunt nobis: Sic moriaris quomodo ille. Non enim illam mortem intulissent, nisi eo modo mori vehementer exhorruissent; aut quid mysterii haberet, si intelligere potuissent. Caecus quando inunguitur, collyrium in manu medici non videt. Nam crux ipsa et pro ipsis persequentibus facta est. Inde sunt postea sanati, et in eum crediderunt quem ipsi occiderunt. Posuisti nos in similitudinem in nationibus, commotionem capitis in populis: commotionem capitis ad insultandum. Et locuti sunt labiis, et moverunt caput (Psal. XXI, 8). Hoc Domino, hoc etiam omnibus sanctis ejus, quos persequi, quos tenere, quos illudere, quos tradere, quos affligere, quos occidere potuerunt.

15. [vers. 16, 17.] Tota die verecundia mea contra me est, et confusio vultus mei operuit me: a voce exprobrantis et obloquentis: hoc est, a voce insultantium et crimen mihi objicientium, quia colo te, quia confiteor te: et crimen mihi objicientium de illo nomine, unde mea omnia crimina delebuntur. A voce exprobrantis et obloquentis, id est, contra me loquentis. A facie inimici et persequentis. Et quis hic intellectus? Quae praeterita dicta sunt, non in nobis fient: quae futura sperantur, non apparent. Praeterita: in magna gloria tua eductus est populus de Aegypto, liberatus a persequentibus, ductus per gentes, expulsis gentibus collocatus in regno. Quae futura? Educendus populus de ista Aegypto saeculi, duce Christo apparente in gloria sua; ponendi sancti ad dexteram, iniqui ad sinistram, damnandi iniqui cum diabolo in aeterna poena; accipiendum regnum a Christo cum sanctis in sempiternum. Haec sunt futura, illa praeterita. In medio quid? Tribulationes. Quare? Ut appareat animus colens Deum, quantum colat Deum; ut videatur utrum gratis colat eum a quo salutem gratis accepit. Si enim tibi dicat Deus, Quid dedisti mihi ut facerem te? Certe si factus promeruisti me, non me promerueras antequam facerem te. Quid dicturi sumus ei, qui primo gratis nos fecit, quia bonus est, [PL36.488] non quia aliquid meruimus? Deinde de ipsa reparatione, de secunda nativitate quid dicturi sumus? Merita nostra fecisse ut nobis illa salus perpetua mitteretur a Domino? Absit. Si merita nostra aliquid facerent, ad damnationem nostram venirat. Non venit ille ad inspectionem meritorum, sed ad remissionem peccatorum. Non fuisti, et factus es: quid Deo dedisti? Malus fuisti, et liberatus es: quid Deo dedisti? Quid non ab eo gratis accepisti? Merito et gratia nominatur, quia gratis datur. Exigitur ergo a te, ut et tu gratis eum colas: non quia dat temporalia, sed quia praestat aeterna.

16. Sed ipsa aeterna vide ne aliter cogites, et cogitando aeterna carnaliter, nihilominus Deum gratis non colas. Quid enim? Si ideo colis Deum, quia dat tibi fundum, non eum culturus es, quia tollit tibi fundum? Sed forte tu dicis: Ideo eum colam, quia dabit mihi villam, non tamen temporalem. Nihilominus adhuc corruptam mentem geris: amore enim casto non colis, adhuc mercedem expetis. Ea enim vis habere in futuro saeculo, quae hic necesse est derelinquas: mutare vis voluptatem carnalem, non amputare. Non laudatur in illo jejunium, qui ad luxuriosam coenam servat ventrem suum. Invitantur enim aliquando homines ad coenam magnam, et cum ad eam volunt avidi venire, jejunant: numquid hoc jejunium continentiae, et non potius luxuriae deputandum est? Noli ergo talia sperare tibi danda a Deo, qualia hic jubet contemnere. Haec enim sperabant Judaei, ideo turbabantur in illa quaestione. Nam et ipsi resurrectionem sperant, sed ad tales voluptates corporis se sperant resurrecturos, quales hic amant. Ideo cum eis proponeretur quaestio illa a Sadducaeis, qui non credunt resurrectionem, de illa muliere quae nupsit septem fratribus sibimet succedentibus, cujus eorum in resurrectione erit uxor, deficiebant, et respondere non poterant. At vero Domino quando est proposita, quia nobis resurrectio talis promittitur, non qua repetantur hujusmodi voluptates, sed qua aeterna de ipso Deo gaudia comparentur, respondit Dominus, et ait: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei: in resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent: non enim incipient mori. Id est, non ibi quaeritur successor, ubi non erit decessor. Et quid erit? Sed erunt, inquit, aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 29, 30, et Luc. XX, 35, 36). Nisi forte putas, quod Angeli epulis quotidianis, et vino quo te inebrias, gaudeant, aut hoc forte arbitraris, quod Angeli uxores habeant. Nihil eorum est apud Angelos. Unde gaudent Angeli, nisi unde Dominus ait: Nescitis quia Angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10)? Si ergo ad faciem Patris gaudent Angeli, ad tale gaudium te praepara: aut si invenis melius quam videre faciem Dei? Vae tali amori tuo, si vel suspicaris aliquid [PL36.489] pulchrius, quam est ille a quo est omne pulchrum, quod te teneat, ne illum cogitare mercaris. Dominus in carne erat, et apparebat homo hominibus. Qualis apparebat? Jam dixi, homo hominibus. Quid magnum apparebat? Caro carni. Quid magnum apparebat, de quo dictum est: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2)? Quis non habebat speciem neque decorem? De quo item dicitur: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Ut homo, non habebat speciem neque decorem; sed speciosus forma ex eo quod est prae filiis hominum. Ideo formam iilam deformem carnis ostendens oculis intuentium, quid ait? Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum,et ostendam illi meipsum (Joan. XIV, 21). Quem videbant, ostensurum se illis promittebat. Sed quid est hoc? Quasi diceret, Videtis formam servi, occulta est forma Dei: per hanc vobis blandior, illam vobis servo; hac vos parvulos nutrio, illa grandes pasco. Ergo ut haec fides nostra qua purgamur, ad invisibilia praeparetur, hoc est, quod in intellectum filiis Core facta sunt ista omnia, ut detraherentur sanctis ea quae habebant, detraheretur et ipsa vita temporalis: ut non propter haec ipsa temporalia colerent ipsum aeternum, sed amore illius casto tolerarent haec omnia quae pro tempore paterentur.

17. [vers. 18, 19.] Denique quia intellexerunt hoc filii Core, quid dicunt? Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus te. Quid est, et obliti non sumus te? Et inique non egimus in testamento tuo: et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras de via tua. Ecce est intellectus, quia non recessit retro cor nostrum, quia obliti non sumus te, quia inique non egimus in testamento tuo, positi in magnis tribulationibus et persecutionibus gentium. Declinasti semitas nostras de via tua. Semitae enim nostrae erant in voluptatibus saeculi; semitae nostrae erant in prosperitatibus temporalium rerum: tulisti semitas nostras de via tua, et ostendisti nobis quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam. Et declinasti semitas nostras de via tua. Quid est, declinasti semitas nostras de via tua? Tanquam diceret nobis, In tribulatione positi estis, multa patimini, multa quae amabatis in hoc saeculo, amisistis: sed non vos dimisi in via, quam angustam vos doceo. Latas semitas quaerebatis: quid vobis dico? Hac itur ad vitam sempiternam: qua vultis ambulare, ad mortem pergitis. Quam lata et spatiosa via est quae ducit ad interitum, et multi sunt qui ambulant per eam! Quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ambulant per illam (Matth. VII, 13, 14)? Qui sunt pauci? Qui tolerant tribulationes, qui tolerant tentationes, qui in istis omnibus molestiis non deficiunt; qui non ad horam gaudent ad verbum, et in tempore tribulationis tanquam orto sole arescunt (Id. XIII, 20, 21, 23), sed habent radicem charitatis, sicut audivimus [PL36.490] quod modo lectum est in Evangelio (Marc. IV, 16, 17, 20, et Luc. VIII, 13, 15). Radicem, inquam, charitatis habe, ut cum sol exortus fuerit, non te urat, sed nutriat. Haec omnia venerunt super nos, et obiiti non sumus te; et inique non egimus in testamento tuo; et non recessit retro cor nostrum. Sed quia haec omnia inter tribulationes facimus, jam in angusta via ambulantes, declinasti semitas nostras de via tua.

18. [vers. 20.] Quoniam humiliasti nos in loco infirmitatis. Ergo exaltabis nos in loco fortitudinis. Et operuit nos umbra mortis. Haec enim mortalitas umbra mortis est. Vera mors est damnatio cum diabolo.

19. [vers. 21.] Si obliti sumus nomen Dei nostri. Iste est intellectus filiorum Core. Et si expandimus manus nostras ad Deum alienum.

20. [vers. 22.] Nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit occulta cordis. Novit, et requirit: si novit occulta cordis, quid ibi facit? Nonne Deus requiret ista? Novit in se, requirit propter nos. Etenim ideo requirit Deus aliquando, et dicit sibi innotescere, quod facit tibi innotescere. Opus suum tibi dicit, non cognitionem suam. Dicimus plerumque, Laetus dies, quando serenus est: numquid ipse dies gaudet? Sed gaudentem dicimus, quia gaudentes nos facit. Et dicimus, Triste coelum. Non enim est ullus talis sensus in nubibus: sed quia homines hujusmodi videntes coeli faciem contristantur, triste dicitur, eo quod tristes facit. Sic et Deus cognoscere dicitur, quando cognoscentes facit. Deus dicit ad Abraham: Nunc cognovi quia tu times Deum (Gen. XXII, 12). Ante non cognoverat? Sed ipse Abraham se non cognovit: quia in ipsa tentatione ipse sibi innotuit. Plerumque enim homo putat se posse quod non potest, aut putat se non posse quod potest; accedit ad illum interrogatio ex divina dispensatione, et per interrogationem notus fit sibi; et dicitur Deus cognovisse, quod illum fecit nosse. Numquid Petrus noverat se, quando dixit medico: Tecum sum usque ad mortem (Matth. XXVI, 35)? Medicus noverat, vena inspecta, quid intus ageretur in aegroto; aegrotus non noverat. Venit accessio tentationis; et probavit medicus sententiam suam, perdidit aeger praesumptionem suam. Sic ergo et novit Deus, et requirit. Novit. Quomodo ipse requirit? Propter te, ut tu invenias te, et gratias agas ei qui fecit te. Nonne Deus requiret ista?

21. Ipse enim novit occulta cordis. Quid est, novit occulta? quae occulta? Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Potes enim videre mortificari hominem; quare mortificetur, nescis: Deus hoc novit; res in occulto est. Sed dicit mihi aliquis: Ecce pro nomine Christi detinetur, nomen Christi confitetur. Quare non et haeretici nomen Christi confitentur, et non tamen jam propter ipsum moriuntur? Prorsus in ipsa Ecclesia, dicam, [PL36.491] catholica, putatis defuisse aut deesse posse, qui causa humanae gloriae paterentur? Si deessent hujusmodi homines, non diceret Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Sciebat ergo esse posse quosdam qui hoc jactatione facerent, non dilectione. Ideo obscurum est; Deus hoc solus videt, nos non possumus. Ipse solus potest judicare, qui novit occulta cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Jam dixi, hinc etiam apostolum Paulum testimonium posuisse ad exhortandos martyres, ne deficerent in tribulationibus pro nomine Christi susceptis.

22. [vers. 23.] Exsurge, quare obdormis, Domine? Cui dicit? et quis dicit? Nonne magis dicetur ille dormire, et halare, qui talia loquitur, Exsurge, quare dormis, Domine? Respondet tibi, Novi quid dicam: scio quia non dormit qui custodit Israel (Psal. CXX, 4): sed tamen martyres clamant, Exsurge, quare obdormis, Domine? O Domine Jesu! occisus es, dormisti in passione, jam nobis resurrexisti. Novimus enim quia nobis resurrexisti. Quare resurrexisti? Gentes quae nos persequuntur, mortuum te putant, resurrexisse non credunt. Exsurge ergo et illis. Quare dormis, non nobis, sed illis? Si enim jam te illi crederent resurrexisse, numquid eos qui in te crederent persequi poterant. Sed quare persequuntur? Dele, occide nescio quos, qui crediderunt in te nescio quem male mortuum? Adhuc eis dormis: exsurge ut intelligant quia resurrexisti, et quiescant. Denique factum est dum moriuntur martyres, et ista dicunt, dormiunt, et excitant Christum vere mortuum dormitionibus eorum; surrexit Christus quodammodo in gentibus, id est, creditus est resurrexisse: ita paulatim et ipsi credendo conversi ad Christum, fecerunt numerum magnum, quem timerent persecutores, et cessaverunt persecutiones. Unde? Quia resurrexit Christus in gentibus, qui illis ante non credentibus dormiebat. Exsurge, et ne repellas usque in finem.

23. [vers. 24.] Quare faciem tuam avertis? quasi non adsis, quasi oblitus sis nostri. Oblivisceris inopiam nostram, et tribulationem nostram.

24. [vers. 25.] Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra. Ubi humiliata est? In pulvere, id est, pulvis nos persequitur. Illi nos persequuntur, de quibus dixisti: Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Humiliata est in pulvere anima nostra; haesit in terra venter noster. Poenam nimiae humiliationis mihi videtur expressisse, qua quisque quando se prosternit, haeret in terra venter ejus. Quisquis enim ita humiliatur ut genua figat, adhuc habet quo humilietur: quisquis autem sic humiliatur ut haereat in terra venter ejus, ultra quo humilietur non habet. Si enim ultra voluerit, jam non erit humiliare, sed obruere. Hoc ergo [PL36.492] forsitan dixerit: Nimium humiliati sumus in hoc pulvere, ultra quo humiliemur non habemus: jam pervenit usque ad summum humiliatio, veniat et miseratio.

25. An forte, fratres, eos plangit Ecclesia voce ista. quibus illi qui persequebantur persuaserunt impietatem: ut illi qui perdurarunt hoc dicant, Humiliata est in pulvere anima nostra? Id est, inter manus pulveris hujus, inter manus impiorum et persequentium, Humiliata est in pulvere anima nostra, ad hoc ut te invocaremus, ut dares auxilium de tribulatione: venter autem noster haesit in terra, id est, consensit impietati pulveris hujus venter noster; hoc est enim dictum, Haesit. Si enim cum diligis et ardes charitate, recte dicis Deo, Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII, 9); et, Mihi adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28): tunc autem adhaeres Deo, quando consentis Deo: non sine causa dictum est, de ventre isto quod adhaesit in terra, nisi quia illi significantur, qui persecutionem non tolerantes, consenserunt iniquis: sic enim haeserunt in terra. Sed quare dicti sunt venter, nisi quia carnales sunt: ut os Ecclesiae in sanctis sit, in spiritualibus sit; venter Ecclesiae in carnalibus sit? Itaque os Ecclesiae eminet; venter absconditus est, tanquam mollior et infirmior. Hoc significat quodam loco Scriptura, ubi quidam dicit se accepisse librum; et liber ipse dulcis erat, inquit, in ore meo, et amarus in ventre meo (Apoc. X, 10). Quid est hoc, nisi quia praecepta summa quae capiunt spirituales, non capiunt carnales; et de quibus gaudent spirituales, contristantur carnales? Liber iste, fratres, quid habet? Vende omnia quae habes, et da pauperibus. Quam dulcis in ore Ecclesiae! Ab omnibus spiritualibus factum est. At vero carnali cuicumque dixeris, Fac hoc; facilius a te tristis recedit, sicut ille dives a Domino (Matth. XIX, 21, 22), quam facit quod dictum est. Quare autem tristis recessit, nisi quia liber ille dulcis est in ore, et in ventre amarus? Dedisti nescio quid auri et argenti; ventum est ad hunc articulum, ut nisi perdas, forte aliquod peccatum committas, injuriam forte ingeras Ecclesiae, blasphemare cogaris: posito itaque in angustiis, aut damno pecuniae, aut damno justitiae, dicitur tibi, Perde potius pecuniam, ne perdas justitiam: tu autem cui non dulcis est in ore justitia, sed adhuc in illis membris infirmus es, quales in ventre deputat Ecclesia, contristatus eligis aliquando amittere aliquid de justitia, quam vel nummum de pecunia; et percutis te damno graviore, implens saccellum tuum, et exinaniens cor tuum. Fortassis ergo de illis dixerit, Haesit in terra venter noster.

26. [vers. 26.] Exsurge, Domine, adjuva nos. Et vere, carissimi, exsurrexit et adjuvit. Namque cum exsurgeret, id est, cum resurgeret, et gentibus innotesceret, cessantibus persecutionibus, etiam illi qui haeserant in terra, eruti sunt de terra, et agentes poenitentiam, redditi sunt corpori Christi, quamvis infirmi, quamvis imperfecti, ut compleretur in eis, Imperfectum [PL36.493] meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16). Exsurge, Domine, adjuva nos: et redime nos propter nomen tuum: hoc est, gratis; propter nomen tuum, non propter meritum meum; quia tu dignatus es facere, non quia ego dignus sum cui facias. Nam et hoc ipsum quod non sumus obliti te, et non recessit retro cor nostrum, quod non expandimus manus nostras ad Deum alienum, nisi te adjuvante, unde possemus? nisi te intus alloquente et exhortante, non deserente, unde valeremus? Ergo sive patientes in tribulationibus, sive gaudentes in prosperitatibus, redime nos; non propter meritum nostrum, sed propter nomen tuum.

IN PSALMUM XLIV ENARRATIO. SERMO

1. [vers. 1.] Hunc psalmum sicut vobiscum cum exsultatione cantavimus, ita nobiscum cum attentione consideretis peto. Cantatur enim de sanctis nuptiis, de sponso et sponsa, de rege et plebe, de Salvatore et de his qui salvandi sunt. Qui cum veste nuptiali venit ad nuptias, gloriam quaerens sponsi, non suam, non solum libenter audit, quod solet esse etiam hominum spectacula quaerentium, non facta exhibentium; sed etiam mandat cordi, quod non ibi vacet, sed germinet, erumpat, crescat, perficiatur, assumatur. Oportet enim nos esse, quibus hoc cantetur, filios Core, quod habet titulus Psalmi. Erant enim isti quidam homines: verumtamen omnis inscriptio Litterarum divinarum aliquid innuit intelligentibus, et non tantum auditorem, verum etiam cognitorem desiderat. Interrogamus enim vim hebraici verbi, quid sit Core: et, sicut se interpretationes habent omnium verborum in Scriptura positorum, renuntiatur nobis, filios Core interpretari filios Calvi. Quod nomen non ad irrisionem accipiatis, ne inveniamur in sensu puerili, quales pueros legimus in libro Regnorum, insultantes Elisaeo sancto prophetae, et clamantes post ipsum: Ascende calve, ascende calve. Tales enim pueros stulte garrulos, et in suam perniciem maledicentes, exeuntes de silva bestiae comederunt (IV Reg. II, 23, 24). Hoc scriptum est, et ubi sit scriptum commemoravimus: qui meminerunt, recognoscant; qui non meminerunt, legant; qui non legerunt, credant. Quod ergo illud factum figuravit in futurum, non nos debet apprehendere. Significati sunt enim in illis pueris stulti homines, habentes ignorantiae sensum; quales nos non vult esse Apostolus, ubi dicit: Nolite pueri esse mentibus (I Cor. XIV, [PL36.494] 20). Et quia Dominus invitaverat nos ad imitationem puerorum, quando ante se parvulum posuit, et ait, Nisi quis fuerit ut puer iste, non intrabit in regnum coelorum (Matth. XVIII, 2, 3); ibi quoque Apostolus cautus, ubi revocat a mente puerili, vocat rursus ad imitationem puerilem: Nolite, inquit, pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Quem delectat imitari puerum, non delectet imperitia, sed innocentia. Illi vero ex imperitia insultabant sancto Dei calvo, et clamabant post eum: Calve, calve. Factum est ut a bestiis consumerentur: et figuraverunt homines in eadem mente puerili stulte irridentes quemdam calvum; quia in Calvariae loco crucifixus est. Possessi sunt ergo tales velut a bestiis, hoc est a daemonibus, a diabolo et angelis ejus, qui operatur in filiis diffidentiae. Tales pueri erant, qui ante sacratum lignum stantes caput agitabant, et dicebant: Si filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 33, 39, 40). Hujus nos filii sumus, quia filii sponsi sumus: et nobis inscriptus est psalmus iste, cujus titulus dicitur, Filiis Core, pro his quae commutabuntur.

2. Quid ego exponam quid sit, pro his quae commutabuntur? Quid ego dicam? Hoc omnis mutatus agnoscit. Qui audit haec, Pro his quae commutabuntur, videat quid erat, et quid nunc sit. Et primo ipsum mundum videat commutatum; nuper adorantem idola, modo adorantem Deum; nuper servientem iis quae fecit, modo ei a quo factus est. Pro his quae commutabuntur, videte quando dictum sit. Modo jam residui Pagani mutata expavescunt: et qui nolunt mutari, vident refertas ecclesias, templa deserta; hac celebritatem, ibi solitudinem. Mirantur mutata, legant praedicta: aurem accommodent promissori, credant exhibitori. Sed et unusquisque nostrum, fratres, ex vetere homine in novum mutatur; ex infideli fidelis fit, ex raptore largitor, castus ex adultero, beneficus ex malefico. Ergo cantetur nobis, Pro his quae commutabuntur: et sic incipiat describi, per quem commutata sunt.

3. Sequitur enim: Pro his quae commutabuntur, filiis Core, in intellectum, Canticum pro dilecto. Nam dilectus ille visus est a persecutoribus suis, sed non in intellectum. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Ad hunc intellectum oculos alios quaerebat ipse, cum diceret: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Sonet eum jam Psalmus: gaudeamus in nuptiis, et nos crimus cum iis qui fiunt nuptiae qui invitantur ad nuptias; et ipsi invitati sponsa est. Etenim sponsa Ecclesia est, sponsus Christus. Solent dici ab scholasticis carmina quaedam uxores ducentibus et nubentibus, quae vocantur epithalamia; quidquid ibi cantatur, ad [PL36.495] honorem cantatur sponsi et sponsae: an forte et in nuptiis istis, quo invitati sumus, thalamus non est? Et unde dicit alius psalmus: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6)? Conjunctio nuptialis, Verbum et caro: hujus conjunctionis thalamus, virginis uterus. Etenim caro ipsa Verbo est conjuncta: unde etiam dicitur, Jam non duo, sed una caro (Matth. XIX, 6, et Ephes. V, 32). Assumpta est Ecclesia ex genere humano, ut caput esset Ecclesiae ipsa caro Verbo conjuncta, et caeteri credentes membra essent illius capitis. Nam vis videre quis venerit ad nuptias? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Gaudeat sponsa amata a Deo. Quando amata? Dum adhuc foeda. Omnes enim peccaverunt, ait Apostolus, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Et iterum: Etenim Christus pro impiis mortuus est (Id. V, 6). Amata est foeda, ne remaneret foeda. Non enim vere foeda amata est, quia non foeditas amata est: nam si hoc amaret, hoc servaret: evertit foeditatem, formavit pulchritudinem. Ad qualem venit, et qualem fecit? Veniat jam ipse in verbis propheticis; ecce ipse sponsus procedat nobis: amemus illum; aut si invenerimus in eo aliquid foedi, non amemus. Ecce ipse invenit multa foeda, et amavit nos: si aliquid foedi invenerimus in eo, non amemus. Quia et hoc ipsum quod carnem indutus est, ut de illo etiam diceretur. Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2); si consideres misericordiam qua factus est, et ibi pulcher est. Sed Judaeorum personam gerebat propheta, cum diceret: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Quare? Quia non in intellectum. Intelligentibus autem, et Verbum caro factum est (Joan. I, 14), magna pulchritudo est. Mihi autem absit gloriari, dixit unus amicorum sponsi, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI, 14). Parum est ut non inde erubescas, nisi etiam et glorieris. Quare ergo non habuit speciem neque decorem? Quia Christus crucifixus, Judaeis quidem scandalum, Gentibus stultitia. Quare autem et in cruce habuit decorem? Quia quod stultum est Dei, sapientius est quam homines; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines (I Cor. I, 23, 25). Nobis ergo jam credentibus, ubique sponsus pulcher occurrat. Pulcher Deus, Verbum apud Deum: pulcher in utero virginis, ubi non amisit divinitatem, et sumpsit humanitatem: pulcher natus infans Verbum; quia et cum esset infans, cum sugeret, cum manibus portaretur, coeli locuti sunt, Angeli laudes dixerunt, Magos stella direxit, adoratus est in praesepi, cibaria mansuetorum (Luc. II, 8-14, et Matth. II, 1). Pulcher ergo in coelo, pulcher in terra; pulcher in utero, pulcher in manibus parentum; pulcher in miraculis, pulcher in flagellis; pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem; pulcher deponens animam, pulcher recipiens; pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in coelo. In intellectum audite [PL36.496] Canticum, neque oculos vestros a splendore pulchritudinis illius avertat carnis infirmitas. Summa et vera pulchritudo justitia est: ibi illum non videbis pulchrum, ubi deprehendis injustum: si ubique justus, ubique decorus. Veniat ergo nobis inspiciendus oculis mentis, descriptus a quodam laudatore suo propheta: ecce incipit.

4. [vers. 2.] Eructavit cor meum verbum bonum. Quis dicit, Pater, an Propheta? Intellexerunt enim quidam Patris personam dicentis, Eructavit cor meum verbum bonum, commendantis nobis nativitatem quamdam ineffabilem. Ne forte putares aliquid assumptum, unde Filium generaret Deus; quemadmodum homo sibi assumit aliquid unde generet filios, conjugium scilicet, sine quo prolem procreare homo non potest: ne igitur putares aliquo conjugio indiguisse Deum, unde Filium generaret, Eructavit, inquit, cor meum verbum bonum. Hodie cor tuum, o homo, generat consilium, nec quaerit uxorem: per consilium natum ex corde tuo aedificas aliquid; et illa fabrica, antequam stet in opere, stat in consilio; et inest jam quod facturus es, in eo per quod facturus es: et laudas fabricam nondum existentem, nondum in specie aedificii, sed in prolatione consilii; nec laudat alius consilium tuum, nisi aut indicaveris, aut viderit quod fecisti. Ergo si per Verbum omnia, et Verbum de Deo; inspice fabricam factam per Verbum, et ex isto aedificio mirare consilium. Quale Verbum est per quod factum est coelum et terra, et omnis ornatus coeli, omnis fecunditas terrae, diffusio maris, distentio aeris, fulgor siderum, claritas solis et lunae? Videntur haec: transcende et haec; cogita Angelos, Principatus, Sedes, Dominationes, Potestates: omnia per ipsum facta sunt. Unde ergo ista bona facta sunt? Quia eructatum est per quod fierent, Verbum bonum. Ergo Verbum bonum: et ipsi Verbo dictum est, Magister bone. Et ipsum Verbum respondit, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus (Matth. XIX, 17, et Marc. X, 18). Dictum est, Magister bone; et dicit, Quid me interrogas de bono? Addidit etiam, Nemo bonus, nisi unus Deus. Quomodo ergo et ipse bonus, nisi quia Deus? Non solum autem Deus, sed cum Patre unus Deus. Non enim dicendo, Nemo bonus, nisi unus Deus, discrevit se, sed univit. Eructavit cor meum verbum bonum. Dixerit hoc Deus Pater de Verbo suo bono atque benefico bono nostro, per quod solum bonum utcumque boni esse possumus.

5. Sequitur, Dico ego opera mea regi. Adhuc Pater loquitur? Si adhuc Pater loquitur, quaeramus et hoc quomodo secundum fidem veram et catholicam intelligamus, Dico ego opera mea regi. Si enim Pater dicit opera sua Filio suo regi nostro; quae opera Pater dicturus est Filio, cum omnia opera Patris per Filium facta sint? An forte, Dico ego opera mea regi, ipsum Dico, generationem Filii significat? Vereor ne hoc aliquando a tardioribus non possit intelligi: verumtamen dicam; sequatur qui potest, ne non dicto non [PL36.497] sequatur et qui potest. Legimus in alio psalmo dictum: Semel locutus est Deus (Psal. LXI, 12). Toties locutus est per Prophetas, toties per Apostolos, hodieque loquitur per sanctos suos, et ait: Semel locutus est Deus. Unde semel locutus est, nisi propter Verbum unum? Sicut autem Eructavit cor meum verbum bonum, intelleximus ibi generationem Filii; veluti repetitio mihi videtur facta in consequenti sententia, ut illud quod dictum erat, Eructavit cor meum verbum bonum, repeteretur in eo quod ait, Dico. Quid est enim, Dico? Verbum profero. Et unde profert Deus verbum, nisi ex corde suo, ex intimo suo? Tu non dicis nisi quod ex corde tuo profers; verbum tuum quod sonat et transit, aliunde non profertur: et miraris quia ita dicit Deus? Sed dicere Dei aeternum est. Tu dicis aliquid modo, quia tacebas paulo ante: vel ecce nunc nondum verbum profers; cum autem proferre coeperis, rumpis silentium quodammodo, et generas verbum quod antea non erat. Non sic Deus genuit Verbum: dicere Dei sine initio est, et sine fine; et tamen unum Verbum dicit. Dicat alterum, si quod dixit transierit. Cum vero et a quo dicitur manet, et quod dicitur manet; et semel dicitur et non finitur; et ipsum semel sine initio dicitur, nec bis dicitur, quia non transit quod semel dicitur. Hoc est ergo, Eructavit cor meum verbum bonum, quod est, Dico ego opera mea regi. Quare ergo, Opera mea dico? Quia in ipso Verbo omnia opera Dei. Quidquid enim facturus erat Deus in creatura, jam in Verbo erat; nec esset in rebus, nisi esset in Verbo: quomodo et in te non esset in fabrica, nisi esset in consilio. Sicut in Evangelio dicitur: Quod factum est in ipso vita erat (Joan. I, 3, 4). Erat ergo quod factum est, sed in Verbo erat: et omnia opera Dei ibi erant, et opera nondum erant: sed Verbum erat, et Verbum hoc Deus erat, et apud Deum erat, et Filius Dei erat, et cum Patre unus Deus erat. Dico ego opera mea regi. Audiat dicentem, qui Verbum intelligit; et videat cum Patre sempiternum Verbum, in quo sunt etiam quae futura sunt, in quo non abierunt et quae transierunt. Haec opera Dei in Verbo, tanquam in Verbo, tanquam in Unigenito, tanquam in Dei Verbo.

6. Quid ergo sequitur? Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. Quid simile, fratres mei, quid habet simile lingua Dei cum calamo scribae? Quid habet simile petra cum Christo (I Cor. X, 4)? quid habet simile agnus cum Salvatore (Joan. I, 29)? quid habet leo cum Unigeniti fortitudine (Apoc. V, 5)? Dicta sunt haec tamen: et nisi dicerentur, non aliquo modo per haec visibilia ad invisibilem informaremur. Sic ergo humilem similitudinem calami hujus, nec comparemus illi excellentiae, nec tamen respuamus. Quaero enim quare linguam suam calamum dixit esse scribae velociter scribentis? At vero quantumvis velociter scribat scriba, non comparatur illi velocitati, de qua dicit alius psalmus: Usque in velocitatem currit verbum ejus (Psal. CXLVII, 15). Sed mihi videtur, [PL36.498] quantum audet humana intelligentia, et hoc posse accipi ex persona Patris dictum, Lingua mea calamus scribae. Quia quod lingua dicitur, sonat et transit; quod scribitur, manet: cum ergo dicat Deus Verbum, et Verbum quod dicitur non sonet et transeat, sed et dicatur et maneat; scriptis hoc maluit Deus comparare, quam sonis. Quod autem addidit, velociter scribentis, impulit mentem ad intelligentiam: sed non pigra remaneat, respiciendo antiquarios, aut respiciendo qualeslibet veloces notarios; si autem hoc attenderit, remanebit ibi. Ipsum velociter, cogitet velociter; et videat quare dictum sit, velociter. Velociter Dei tale est, ut velocius nihil sit. In Scripturis enim scribitur littera post litteram, syllaba post syllabam, verbum post verbum; nec ad secundum transitur, nisi primo perscripto. Ibi autem nihil velocius, ubi non multa sunt verba, nec tamen aliquid praetermissum est, cum in uno sint omnia.

7. [vers. 3.] Ecce jam Verbum illud sic prolatum, aeternum, ab aeterno coaeternum, veniet sponsus. Speciosus forma prae filiis hominum. Prae filiis hominum: quare non et prae Angelis? Quid voluit dicere, Prae filiis hominum, nisi quia homo? Ne hominem Christum quemlibet hominem putares, ait, Prae filiis hominum speciosus forma. Etiam homo prae filiis hominum; etiam inter filios hominum, prae filiis hominum; etiam ex filiis hominum, prae filiis hominum. Diffusa est gratia in labiis tuis. Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Diffusa est gratia in labiis tuis. Merito mihi subventum est, quia condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Sed alia lex in membris meis repugnat legi mentis meae, et captivum me ducit in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Diffusa est ergo gratia in labiis tuis. Venit nobis cum verbo gratiae, cum osculo gratiae. Quid ista gratia dulcius? Quo pertinet gratia ista? Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Si severus judex veniret, nec afferret istam gratiam diffusam in labiis suis, quis de salute aliquid speraret? Quis non sibi hoc timeret quod peccatori debebatur? Ille veniens cum gratia, non exegit quod debebatur, solvit quod non debebat. Num enim non peccator debebat mortem? Aut vero tibi peccatori debebatur, nisi supplicium? Debita tua dimisit, et indebita sua exsolvit. Magna gratia. Quare gratia? Quia gratis. Propterea tibi gratias agere licet, referre non licet; non enim potes. Quaerebat ille quid retribueret, et dixit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et invenit quasi aliquid: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12, 13). Hoc illi rependis, quia calicem salutaris accipis, et nomen Domini invocas? Quis tibi dedit ipsum calicem salutarem? Remansit in actione gratiarum, nam in relatione defecit. Inveni quid Deo des, quod [PL36.499] ab illo non acceperis; et retuleris gratiam. Sed cave ne dum quaeris quid illi retribuas, quod ab illo non acceperis, invenias, sed peccatum tuum. Hoc plane ab illo non accepisti, sed nec ei dare debes. Hoc dederunt Judaei, retribuerunt mala pro bonis; acceperunt ab eo pluviam, et fructum non dederunt, sed spinas dolorum. Ergo bonum quidquid volueris in te dare Deo, non te invenis accepisse nisi a Deo. Ipsa est gratia Dei diffusa in labiis. Fecit te, gratis te fecit. Non enim erat cui praestaret antequam faceret. Perieras, quaesivit te; et inventum revocavit te. Praeterita non imputavit, futura promisit. Vere diffusa est gratia in labiis tuis.

8. Propterea, inquit, benedixit te Deus in aeternum. Laboratur, ut hoc possit intelligi adhuc a Deo Patre dici, Propterea benedixit te Deus in aeternum. Accommodatius videtur hoc accipi ex persona Prophetae. Et mutationes personarum repentinae, et omnino ex improviso, inveniuntur in sanctis Scripturarum libris; et si quis advertat, plenae sunt paginae divinae. Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa; et statim, Quid detur tibi, aut quid adjiciatur tibi adversus linguam subdolam? Alia illic persona erat, alia hic: ibi petentis, hic subvenientis. Sagittae potentis acutae, cum carbonibus vastatoriis. Alia persona est, Quid detur tibi, aut quid adjiciatur tibi; et in consequentibus fit alia, Heu me! quia incolatus meus longinquus factus est (Psal. CXIX, 2-5). In paucis versibus tam crebra mutatio personarum intellectum admonet: non exprimit locum ubi mutatur; non dicitur, Hoc dixit homo, hoc dixit Deus; sed ex ipsis verbis fit nobis intelligere quid ad hominem pertineat, quid ad Deum. Homo autem dicebat, Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Homo dicebat, ille dicebat qui scripsit Psalmum; sed ex persona Dei dicebat: incipit dicere et ex sua, Propterea benedixit te Deus in aeternum. Dixerat enim Deus, Diffusa est gratia in labiis tuis, ei quem fecerat speciosum prae filiis hominum, etiam hominem quem Deum ante omnia protulerat, aeternus coaeternum. Impletus est ergo Propheta gaudio quodam ineffabili, et attendens quid Deus Pater de Filio suo homini revelaverit, qui potuit dicere ista et ex persona Dei, Propterea, inquit, benedixit te Deus in aeternum. Quare? Propter gratiam. Illa enim gratia quo pertinet? Ad regnum coelorum. Primum enim Testamentum terram promiserat: et aliud praemium fuit vel promissio sub Lege positorum, aliud sub Gratia: terra Chananaeorum Judaeis sub Lege positis, regnum coelorum Christianis sub Gratia positis. Itaque quod pertinebat ad eos qui sub Lege positi erant, regnum, terra illa transiit: regnum coelorum quod pertinet sub Gratia positis, non transit. Propterea hic, benedixit te Deus, non ad tempus, sed in aeternum.

9. Non defuerunt qui omnia etiam superiora verba ex Prophetae persona accipi mallent: et hoc quod [PL36.500] dictum est, Eructavit cor meum verbum bonum, ex Propheta voluerint intelligi, veluti dicente hymnum. (Quisquis enim dicit hymnum Deo, eructat cor ejus verbum bonum: quomodo qui blasphemat in Deum, eructat cor ejus verbum malum.) Ut et illud quod adjunctum est, Dico ego opera mea regi, significare voluerit summum hominis opus non esse, nisi Deum laudare. Illius est specie sua placere tibi, ad te pertinet eum in gratiarum actione laudare. Opera tua si non fuerint laus Dei, incipis teipsum amare; et pertinebis ad illos de quibus dicit Apostolus: Erunt enim homines seipsos amantes (II Tim. III, 2). Displice tibi, placeat tibi qui te fecit; quia in eo tibi displices quod in te ipse fecisti. Opus ergo tuum sit laus Dei, eructet cor tuum verbum bonum. Dic ergo opera tua regi: quia ut diceres, rex fecit, et ipse donavit quod offerres. Redde illi de suo, ne velis accepta parte patrimonii tui ire longius et prodige perdere in meretrices, et porcos pascere. Hoc recordamini ex Evangelio. Sed etiam de nobis dictum est: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32).

10. Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. Non defuerunt qui sic intelligerent Prophetam ea dixisse quae scriberet, et ideo linguam suam calamo scribae comparasse. Velociter autem scribentis voluisse dicere, ut significaret ea se scribere, quae velociter ventura erant, ut velociter scribere, velocia scribere intelligatur, id est scribere non tardatura. Non enim tardavit Deus exhibere Christum. Quam cito evolutum sentitur, quod peractum agnoscitur! Recordare generationes ante te, invenies Adam tanquam hesterno die factum. Ita gesta legimus omnia ab ipso principio: ergo velociter facta sunt. Velociter erit et dies judicii; praeveni velocitatem ipsius: velociter veniet, velocius tu mutare. Aderit facies judicis, sed vide quid dicit Propheta: Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.

11. [vers. 4.] Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. Gladium tuum, quid, nisi verbum tuum? Illo gladio stravit inimicos, illo gladio divisit filium a patre, filiam a matre, nurum a socru. Legimus haec in Evangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium. Et erunt in una domo quinque divisi adversum se, duo adversus tres, et tres adversus duos erunt divisi: id est, filius adversus patrem, filia adversus matrem, nurus adversus socrum suam (Matth. X, 34, 35, et Luc. XII, 51-53). Divisio haec quo gladio facta est, nisi quem Christus attulit? Et revera, fratres, etiam quotidianis exemplis videmus haec. Placet juveni alicui Deo servire, displicet patri; divisi sunt adversus se: ille promittit terrenam haereditatem, ille amat coelestem; aliud iste pollicetur, aliud ille eligit. Non sibi putet pater factam injuriam; Deus solus illi praefertur: et tamen litigat cum filio volente servire Deo. Sed fortior est ille gladius spiritualis separans, quam [PL36.501] copulans natura carnalis. Fit hoc et de filia adversus matrem, multo magis et de nuru adversus socrum. Nam aliquando in una domo nurus et socrus inveniuntur haeretica et catholica. Et ubi fortiter recipitur iste gladius, rebaptizationem non timemus. Potuit dividi filia adversus matrem suam, et non potest nurus adversus socrum suam.

12. Factum est hoc generaliter etiam in genere humano, divisus est filius adversus patrem. Fuimus enim aliquando filii diaboli. Adhuc infidelibus dictum est: Vos a patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Et omnis infidelitas nostra, unde, nisi a patre diabolo? Non ille creando pater, sed nos illum imitando filii. Jam modo videtis filium adversus patrem divisum. Venit gladius ille; renuntiat diabolo: invenit alium patrem, invenit aliam matrem. Ille ad imitationem se praebens, generabat in exitium: parentes duo quos invenimus, in vitam aeternam generant. Divisus est filius adversus patrem. Divisa est filia adversus matrem suam: plebs illa quae de Judaeis credidit, divisa est adversus Synagogam. Divisa est et nurus adversus socrum suam: plebs de Gentibus veniens, nurus dicitur; quia sponsus Christus filius Synagogae. Unde enim natus est Filius Dei secundum carnem? Ex illa Synagoga. Ille qui dimisit patrem et matrem, et adhaesit uxori suae, ut essent duo in carne una (Gen. II, 24): non conjectura nostra, sed attestante Apostolo, et dicente: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Dimisit enim patrem quodammodo: non omnino dimisit veluti ad separationem, sed ad susceptionem humanae carnis. Quomodo dimisit? Quia cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6). Quomodo dimisit et matrem? Gentem Judaeorum, Synagogam illam haerentem veteribus sacramentis. Ad ipsam figuram pertinet quod ait, Quae est mihi mater, aut qui fratres (Matth. XII, 48)? Ille enim intus ducebat, illi foris stabant. Videte si non modo ita sunt Judaei. Docet Christus in Ecclesia, illi foris stant. Socrus ergo quid est? Mater sponsi. Mater sponsi Domini nostri Jesu Christi, Synagoga est. Proinde nurus ejus Ecclesia, quae veniens de Gentibus non consensit in circumcisionem carnalem, divisa est adversus socrum suam. Accingere gladium tuum. De potentia hujus gladii loquebamur, cum ista diceremus.

13. Accingere gladium tuum, sermonem tuum: circa femur, potentissime, circa femur habens gladium. Quid est, circa femur? quid significat de femore? Carnem. Unde illud est: Non deficiet princeps de Juda, et dux de femoribus ejus (Gen. XLIX, 10). Nonne et ipse Abraham, cui promissum erat semen in quo benedicerentur omnes gentes, quando misit servum suum ad quaerendam et ducendam uxorem filio suo, unde veniret illud semen sanctum in quo benedicerentur omnes gentes; fide tenens in illa veluti humilitate [PL36.502] seminis esse magnitudinem nominis, id est Filium Dei venturum ex filiis hominum per semen Abrahae, fecit ipsum servum suum, quem mittebat, ita sibi jurare? Pone, inquit, manum tuam sub femore meo, et sic jura (Gen. XII, 3, et XXIV, 2, 3, et XXVI, 4). Quasi diceret, Pone manum tuam ad altare, aut ad Evangelium, aut ad Prophetam, aut ad aliquid sanctum. Sub femore meo, inquit, pone manum: habens fiduciam, nec reverens turpitudinem, sed intelligens veritatem. Propterea, Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. Potentissime etiam circa femur: quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Potentissime.

14. [vers. 5.] Specie tua et pulchritudine tua. Justitiam accipe, qua semper es speciosus et pulcher. Et intende, et prospere procede, et regna. Nonne videmus? Certe jam factum est. Attendite orbem terraram; intendit, prospere processit, et regnat; subditae sunt omnes gentes. Quid erat illud videre in spiritu? Quod nunc est experiri in veritate. Quando dicebantur haec, nondum ita regnabat Christus, nondum intenderat, nondum processerat: praedicabantur; exhibita sunt, jam ea tenemus: in multis redditorem habemus Deum, in paucis debitorem. Intende, et prospere procede, et regna.

15. Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam. Reddita est veritas, quando veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 12). Praesentatus est Christus exspectationi generis humani, ut in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes. Praedicatum est Evangelium; veritas est. Quid mansuetudo? Passi sunt martyres, et inde multum processit, et promovit per omnes gentes regnum Dei: quia patiebantur martyres, nec deficiebant, nec resistebant; dicentes omnia, nihil occultantes; parati ad omnia, nihil recusantes. Magna mansuetudo! Corpus Christi hoc fecit, in capite suo didicit. Ille prior sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum (Isai. LIII, 7): usque adeo mansuetus, ut pendens in cruce diceret, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quid propter justitiam? Veniet etiam, ut judicet, et retribuat unicuique secundum opera sua (Rom. II, 6). Dixit veritatem, pertulit iniquitatem, allaturus est aequitatem. Et deducet te mirabiliter dextera tua. Nos dextera ipsius, ipse dextera sua. Ille enim Deus, nos homines. Dextera sua deductus est, id est potentia sua. Etenim potentiam quam Pater habet, habet et ipse, et immortalitatem Patris habet et ipse; divinitatem Patris habet, aeternitatem Patris habet, virtutem Patris habet. Deducet eum mirabiliter dextera ejus, faciens divina, patiens humana, malitias hominum sternens bonitate sua. Adhuc deducitur et ubi nondum est, et dextera ejus deducit eum. Hoc enim eum [PL36.503] ducit, quod ipse donavit sanctis suis. Deducet te mirabiliter dextera tua.

16. [vers. 6.] Sagittae tuae acutae, potentissimae: verba cor transfigentia, amorem excitantia. Unde dicitur in Canticis canticorum: Quia vulnerata charitate ego sum (Cant. II, 5, et V, 8). Dicit enim vulneratam se esse charitate, id est, amare se dicit, aestuare se dicit, suspirare sponso, unde accepit sagittam verbi. Sagittae tuae acutae, potentissimae: et transfigentes, et efficientes: acutae, potentissimae. Populi sub te cadent. Qui ceciderunt? Qui percussi sunt, et ceciderunt. Populos videmus subditos Christo, cadentes non videmus. Exponit ubi cadunt: in corde. Ibi se erigebant adversus Christum, ibi cadunt ante Christum. Blasphemabat Saulus Christum, erectus erat: supplicat Christo, cecidit, prostratus est: occisus est inimicus Christi, ut vivat discipulus Christi. De coelo emissa sagitta, corde percussus est Saulus, nondum Paulus, adhuc Saulus, adhuc erectus, nondum prostratus: accepit sagittam, cecidit in corde. Non enim quod prostratus est in facie, ibi cecidit in corde; sed ubi ait: Domine, quid me jubes facere (Act. IX, 6)? Modo ibas ad Christianos alligandos et perducendos ad poenam; et modo dicis Christo: Quid me jubes facere? O sagittam acutam, potentissimam, qua accepta cecidit Saulus ut esset Paulus! Ut ille, ita et populi: gentes attendite, videte subditas Christo. Ergo, Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis: hoc est, in corde inimicorum tuorum. Ipsum enim appellat regem, ipsum novit regem. Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis. Inimici erant: acceperunt sagittas tuas, ceciderunt ante te. Ex inimicis amici facti sunt: inimici mortui sunt, amici vivunt. Hoc est, Pro his quae commutabuntur. Quaerimus intelligere verba singula, versus singulos: ita tamen quaerimus, ut de Christo dici nemo dubitet. Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis.

17. [vers. 7.] Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. Quia benedixit te Deus in aeternum, propter gratiam diffusam in labiis tuis. Erat autem sedes regni judaici temporalis, pertinens ad eos qui sub Lege erant, non ad eos qui sub Gratia erant: venit ille ut liberaret eos qui sub Lege erant, et sub Gratia constitueret. Sedes ejus in saecula saeculorum. Quare? Quia sedes illa prima regni temporalis fuit. Unde nunc sedes in saecula saeculorum? Quia Dei. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. O aeternitatis divinitas! Non enim posset Deus sedem habere temporalem. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. Virga directionis, virga regni tui. Directionis virga est, quae dirigit homines. Curvi erant, distorti erant: sibi regnare cupiebant, se amabant, facta sua mala diligebant; non voluntatem suam Deo subdebant, sed voluntatem Dei ad suas [PL36.504] concupiscentias flectere volebant. Irascitur enim peccator et iniquus plerumque Deo, quia non pluit; et non vult sibi Deum irasci, quia fluit. Et ad hoc propemodum sedent quotidie homines, ut disputent contra Deum: Hoc facere debuit, hoc non bene fecit. Tu videlicet vides quid facias, ille nescit? Distortus tu es, ille rectus est. Distortum ad rectum quando conjungis? Collineari non potest. Tanquam si in pavimento aequali ponas lignum curvum; non adjungitur, non cohaeret, non coaptatur pavimento: pavimentum ubique aequale est; sed illud curvum est, non coaptatur aequali. Ergo Dei voluntas aequalis est, tua curva est: propterea tibi curva videtur illa, quia tu illi coaptari non potes: dirige ad illam te, ne illam velis curvare ad te; quia non potes, frustra conaris: illa semper directa est. Vis illi haerere? Corrigere. Erit virga ipsius qui te regit, virga directionis. Inde et rex a regendo dicitur. Non autem regit qui non corrigit. Ad hoc est rex noster rectorum rex. Quomodo et sacerdos a sanctificando nos, ita et rex a regendo nos. Sed quid ait alio loco? Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perversus eris (Psal. XVII, 26, 27): non quia perversus Deus, sed quia perversi perversum eum putant. Placet tibi bonum, bonus est Deus: displicet tibi, quasi pravus est Deus. Curvus est ad te Deus, tua curvatura facit hoc: nam illius rectitudo semper manet. Audi in alio psalmo: Quam bonus Deus Israel rectis corde (Psal. LXXII, 1)!

18. [vers. 8.] Virga directionis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Vide virgam directionis, Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Accede ad istam virgam, sit tibi rex Christus: regat te virga ista, ne frangat te. Virga enim ferrea est illa, inflexibilis. Et quid dictum est? Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos (Psal. II, 9). Alios regit, alios conterit: regit spirituales, conterit carnales. Ergo accede ad istam virgam. Quid in ea times? Haec est tota virga: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Quid times? Sed forte iniquus eras: audis enim regem tuum, quia odit iniquitatem, et times. Est quod facias. Quid odit? Iniquitatem: numquid te? Sed in te est iniquitas? Odit illam Deus, oderis et tu: ut unam rem ambo oderitis. Eris enim Deo amicus, si odisti quod odit. Ita et amabis quod amat. Displiceat in teipso tibi iniquitas tua, et placeat tibi creatura ipsius. Homo enim es iniquus. Duo dixi nomina; duo nomina, homo et iniquus: in istis duobus nominibus unum est naturae, alterum culpae; unum tibi Deus fecit, alterum tu fecisti: ama quod Deus fecit, oderis quod tu fecisti, quia et ipse hoc odit. Vide quomodo jam illi incipias conjungi, cum odisti quod odit. Peccatum puniturus est, quia virga [PL36.505] directionis est virga regni ipsius. Sed non puniat peccatum? Sed non potest. Puniendum est peccatum: si puniendum non esset, nec peccatum esset. Praeveni illum: non vis ut ipse pumat, tu puni. Ideo enim adhuc ipse parcit, differt, tenet manum, arcum intendit, hoc est minas. Clamaret tantum feriturum se, si vellet ferire? Differt ergo manum a peccatis tuis: tu noli differre. Converte te ad punienda peccata tua, quia impunita esse peccata non possunt. Puniendum ergo erit, aut a te, aut ab ipso: tu agnosce, ut ille ignoscat. Attende exemplum in illo psalmo poenitentiae: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11). Numquid dixit, A me? Alio enim loco aperte dicit: Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9). Ergo, Averte faciem tuam a peccatis meis: nolo videas peccata mea. Quia videre Dei, animadvertere est. Ideo et judex quod punit, animadvertere dicitur, id est, animum illuc advertere; intendere utique ad puniendum, quia judex est. Sic est et judex Deus. Averte faciem tuam a peccatis meis. Tu ab ipsis faciem noli avertere, si vis ut Deus ab ipsis avertat faciem suam. Vide quomodo hoc offert Deo in ipso psalmo: Facinus meum ego, inquit, agnosco, et peccatum meum ante me est semper (Psal. L, 5). Hoc non vult esse ante Deum, quod vult esse ante se. Virga directionis, virga regni tui. Nemo sibi multum de misericordia Dei blandiatur; virga directionis est. Numquid dicimus, non esse misericordem Deum? Quid misericordius eo, qui parcit tantum peccatoribus, eo qui in omnibus conversis ad se non curat praeterita? Sic eum dilige misericordem, ut velis esse veracem: non enim misericordia potest illi auferre justitiam, neque justitia misericordiam. Interim quamdiu ille differt, tu noli differre: quoniam virga directionis, virga regni ipsius.

19. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Propterea unxit te, ut diligeres justitiam, et odires iniquitatem. Et vide quomodo ait: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus. O tu Deus, unxit te Deus tuus. Deus ungitur a Deo. Etenim in latino putatur idem casus nominis repetitus: in graeco autem evidentissima distinctio est, quia unum nomen est quod compellatur, et alterum ab eo qui compellat, Unxit te, Deus. O tu Deus, unxit te Deus tuus: quomodo si diceret, Propterea unxit te, o tu Deus, Deus tuus. Sic accipite, sic intelligite, sic in graeco evidentissimum est. Ergo quis est Deus unctus a Deo? Dicant nobis Judaei. Scripturae istae communes sunt. Unctus est Deus a Deo: unctum audis, Christum intellige. Etenim Christus a chrismate: hoc nomen quod appellatur Christus, unctionis est. Nec in aliquo alibi ungebantur reges et sacerdotes, nisi in illo regno ubi Christus prophetabatur et ungebatur, et unde venturum erat Christi nomen: nusquam est alibi omnino, in nulla gente, in nullo regno. Unctus est ergo Deus a Deo: quo oleo, nisi spirituali? Oleum enim visibile in signo est, oleum invisibile in sacramento est, oleum spirituale intus est. Unctus est [PL36.506] nobis Deus, et missus est nobis: et ipse Deus, ut ungeretur, homo erat: sed ita homo erat, ut Deus esset; ita Deus erat, ut homo esse non dedignaretur: verus homo, verus Deus; in nullo fallax, in nullo falsus; quia ubique verax, ubique veritas. Deus ergo homo, et ideo unctus Deus, quia homo Deus, et factus est Christus.

20. Hoc figurabatur in eo quod Jacob lapidem sibi ad caput posuerat, et dormierat (Gen. XXVIII, 11). Jacob patriarcha lapidem sibi ad caput posuerat; dormiens autem illo lapide ad caput posito, vidit apertis coelis scalam a coelo in terram, et Angelos ascendentes et descendentes: hoc viso evigilavit, unxit lapidem, et discessit. In illo lapide intellexit Christum, ideo unxit. Videte ex quo praedicatur Christus. Quid sibi vult illa unctio lapidis, praesertim apud Patriarchas, qui unum Deum colebant? Factum est autem in figura, et discessum est. Non enim unxit lapidem, et venit illuc semper adorare, et sacrificia ibi facere. Expressum est mysterium, non inchoatum sacrilegium. Et videte lapidem: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Et quia caput viri Christus (I Cor. XI, 3), propterea lapis ad caput. Attendite magnum sacramentum: lapis Christus. Lapidem vivum, ait Petrus, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum (I Petr. II, 4). Et lapis ad caput, quia caput viri Christus (I Cor. XI, 3). Et unctus lapis quia a chrismate dictus est Christus. Et videntur scalae, revelante Christo, a terra in coelum, vel a coelo in terram, et ascendentes et descendentes Angeli (Gen. XXVIII, 12, et Joan. I, 51). Quid hoc sit, melius videbimus, cum testimonium evangelicum ab ipso Domino commemoraverimus. Nostis quia Jacob ipse est Israel. Illi enim cum Angelo luctanti et praevalenti, et benedicto ab eo cui praevaluit, nomen mutatum est, ut appellaretur Israel (Gen. XXXII, 28): sicut populus Israel praevaluit Christo, ut crucifigeret eum; et tamen in his qui Christo crediderunt, ab ipso cui praevaluit, benedictus est. Sed multi non crediderunt, inde claudicatio Jacob. Benedictio et claudicatio. Benedictio in his qui crediderunt: nam postea novimus ex illo populo multos credidisse. Claudicatio autem in his qui non crediderunt. Et quia plures non crediderunt, et pauci crediderunt; ideo ut fieret claudicatio, tetigit latitudinem femoris ejus. Quid est latitudo femoris ejus? Multitudo generis. Videte ergo scalas illas · Dominus quando vidit Nathanaelem in Evangelio ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Sic enim dicitur de ipso Jacob, Et erat Jacob sine dolo habitans in domo (Gen. XXV, 27): hoc recolens Dominus videns Nathanaelem sine dolo de gente illa et de populo illo, Ecce vere, inquit, Israelita, in quo dolus non est. Appellavit Israelitam, in quo dolus non esset, propter Jacob. Et ille Nathanael, Unde me [PL36.507] nosti? Et Dominus, Cum esses sub arbore fici vidi te: id est, cum esses in illo populo sub Lege constitutus, quae carnali umbra illum populum protegebat, ibi te vidi. Quid est, ibi te vidi? Ibi tui misertus sum. Ille autem recordatus quod fuerat etiam sub arbore fici in veritate, admiratus, quia putabat se a nemine visum cum ibi esset, confitetur et dicit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Quis hoc dixit? Qui audierat quod verus esset Israelita, et dolus in illo non esset. Et Dominus: Quia dixi tibi, Vidi te sub arbore fici, credidisti; majora horum videbis. Loquitur cum Israel, cum Jacob, cum illo qui sibi lapidem ad caput posuerat. Majora horum videbis. Quae majora? Quia jam lapis ille ad caput est. Amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis (Joan. I, 48-51). Angeli Dei ascendant et descendant per scalas illas, fiat hoc in Ecclesia, Angeli Dei annuntiatores sunt veritatis: ascendant et videant, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Descendant, et videant, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 14). Ascendant, ut erigant magnos: descendant, ut nutriant parvos. Vide ascendentem Paulum: Sive mente excessimus, Deo. Vide descendentem: Sive temperantes sumus, vobis (II Cor. V, 13). Vide ascendentem: Sapientiam loquimur inter perfectos. Vide descendentem: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. II, 6, et III, 2). Hoc fit in Ecclesia: ascendunt et descendunt Angeli Dei super Filium hominis: quia sursum est Filius hominis, ad quem ascendunt corde, id est caput ejus; et deorsum Filius hominis, id est corpus ejus. Membra ejus hic sunt, caput sursum est: ascenditur ad caput, descenditur ad membra. Christus ibi, Christus hic. Nam si ibi tantum, et hic non; unde vox illa: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Quis enim illi in coelo molestus fuit? Nemo, nec Judaei, nec Saulus, nec diabolus tentator; nemo ibi molestus illi: sed sicut in compage corporis humani pede calcato lingua clamat.

21. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Locuti sumus de uncto Deo, hoc est de Christo. Non potuit apertius dici nomen Christi, quam ut diceretur unctus Deus. Quomodo speciosus forma prae filiis hominum; sic unctus, oleo exsultationis prae participibus suis. Qui enim participes ejus? Filii hominum: quoniam et ipse Filius hominis particeps factus est mortalitatis illorum, ut faceret eos participes immortalitatis suae.

22. [vers. 9, 10.] Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Odores boni a vestimentis tuis. Vestimenta ejus sunt sancti ejus, electi ejus, tota Ecclesia ejus, quam sibi sicut vestem exhibet, sine macula et ruga (Ephes. V, 27): propter maculam, abluens in sanguine; propter rugam, extendens in cruce. Inde bonus odor qui significatur nominatis quibusdam aromatis. Audi Paulum illum minimum, fimbriam de vestimento quod tetigit mulier in fluxu sanguinis, et sanata est (Matth. IX, 20); audi illum dicentem: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in iis qui [PL36.508] salvi fiunt, et in iis qui pereunt (II Cor. II, 15). Non dixit, Bonus odor in iis qui salvi fiunt, et malus odor in iis qui pereunt; sed, Quod ad nos attinet, bonus odor sumus, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt. Salvum fieri hominem bono odore non est improbabile neque incredibile: perire autem hominem bono odore, quae ratio est? Magna vis, magna veritas: etsi capi non potest, ita est. Nam ut noveritis quia difficile capitur, statim subjecit: Et ad haec quis idoneus? Quis intelligat homines mori bono odore? Tamen aliquid dicam, fratres. Ecce ipse Paulus praedicabat Evangelium; multi illum amabant praedicatorem Evangelii, multi illi invidebant: qui illum amabant, bono odore salvabantur; qui illi invidebant, bono odore peribant. Ideo et pereuntibus non malus odor, sed bonus odor. Ideo enim magis illi invidebant, quia tam bona in illo gratia praevalebat: nemo enim invidet misero. Erat ergo gloriosus in praedicatione verbi Dei, et vivens secundum regulam illius virgae directionis: et diligebant eum qui in illo diligebant Christum, qui sequebantur bonum odorem; diligebat amicum sponsi sui ipsa sponsa, quae dicit in Canticis canticorum, Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Illi autem quanto magis eum videbant in gloria praedicationis Evangelii et in vita inculpabili, tanto magis invidia torquebantur, et occidebantur bono odore.

23. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum. Domos eburneas, domos magnas, domos regales, quasvis elige, delectaverunt inde Christum filiae regum. Vis domos eburneas spiritualiter accipere? Magnas domos, et magna tabernacula Dei, corda sanctorum, ipsosque reges regentes carnem, subjugantes sibi turbas humanarum affectionum, castigantes corpus, et servituti subjicientes, accipe: quia inde delectaverunt eum filiae regum. Etenim omnes animae quae illis praedicantibus et evangelizantibus natae sunt, filiae regum sunt: et Ecclesiae filiae Apostolorum, filiae regum sunt. Ille est enim Rex regum: illi autem reges de quibus dictum est, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Praedicaverunt verbum veritatis, et genuerunt Ecclesias, non sibi, sed illi. Ad hoc sacramentum pertinet quod scriptum est in Lege: Si mortuus fuerit frater, accipiat uxorem ejus frater ejus, et suscitet semen fratri suo (Deut. XXV, 5). Accipiat uxorem frater ejus, et suscitet semen, non sibi, sed fratri suo. Dixit Christus, Dic fratribus meis (Matth. XXVIII, 10). Dixit in psalmo, Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Mortuus est Christus, resurrexit, ascendit, absentavit se corpore: susceperunt fratres ejus uxorem ejus, praedicatione Evangelii generaturi filios, non per seipsos, sed per Evangelium, propter nomen fratris. In Christo enim Jesu, inquit, per Evangelium, ego vos genui (I Cor. IV, 15). Itaque suscitantes semen fratri suo, quotquot genuerunt, non Paulianos aut Petrianos, sed Christianos nominaverunt. Videte si non iste sensus vigilat et in his versibus. Cum enim diceret, a domibus eburneis, dixit de regalibus, [PL36.509] amplis, pulchris, lenibus, qualia sunt corda sanctorum: subjecit, Ex quibus te delectaverunt filiae regum, in honore tuo. Filiae quidem regum, filiae Apostolorum tuorum: sed, in honore tuo, quia semen illi suscitaverunt fratri suo. Ideo ipsos quos suscitaverat fratri suo Paulus, cum videret currere ad nomen suum, exclamavit: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? Quid enim ait Lex? Et habeat natus nomen defuncti. Defuncto nascatur, defuncti nomine appelletur. Servat hoc legitimum Paulus: volentes appellari ex nomine suo, revocat: Numquid id Paulus pro vobis crucifixus est? Ad defunctum aspicite, Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Et quid ergo? Quando illos generasti, quid si nomen tuum illis imposuisti? Non. Ait enim: Aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? Delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Tenete, servate, in honore tuo. Hoc est habere vestem nuptialem, illius honorem, illius gloriam quaerere. Intelligite etiam filias regum, civitates quae crediderunt in Christum, et a regibus conditae sunt: et a domibus eburneis, divitibus, superbis, elatis. Filiae regum delectaverunt te in honore tuo: quia non quaesierunt honorem patrum suorum, sed quaesierunt honorem tuum. Ostendatur mihi Romae in honore tanto templum Romuli, in quanto ibi ostendo memoriam Petri. In Petro quis honoratur, nisi ille defunctus pro nobis? Sumus enim Christiani, non Petriani. Etsi nati per fratrem defuncti, tamen cognominati nomine defuncti. Per illum nati, sed illi nati. Ecce Roma, ecce Carthago, ecce aliae et aliae civitates filiae regum sunt; et delectaverunt regem suum in honore ipsius; et ex omnibus fit una quaedam regina.

24. Quale carmen nuptiale? Ecce inter cantica hilaritatis plena, procedit et ipsa sponsa. Sponsus enim veniebat, ipse describebatur, in illum erat omnis intentio nostra: procedat et ista. Astitit regina a dextris tuis. Quae a sinistris, non regina. Stabit enim quaedam et a sinistris, cui dicetur: Vade in ignem aeternum. A dextris autem stabit, cui dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34, 41). Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Vestitus reginae hujus quis est? Et pretiosus est, et varius est: sacramenta doctrinae in linguis omnibus variis. Alia lingua afra, alia syra, alia graeca, alia hebraea, alia illa et illa: faciunt istae linguae varietatem vestis reginae hujus. Quomodo autem omnis varietas vestis in unitate concordat, sic et omnes linguae ad unam fidem. In veste varietas sit, scissura non sit. Ecce varietatem intelleximus de diversitate linguarum et vestem intelleximus propter unitatem: in ipsa autem varietate aurum quod est? Ipsa sapientia. Quaelibet sit varietas linguarum, unum aurum praedicatur: non diversum aurum, sed varietas de auro. Eamdem quippe sapientiam, eamdem doctrinam et disciplinam omnes linguae praedicant. Varietas in linguis, aurum in sententiis.

[PL36.510] 25. [vers. 11.] Alloquitur Propheta reginam istam (libenter enim illi cantat), et unumquemque nostrum; si tamen noverimus ubi sumus, et ad illud corpus pertinere conemur, et fide et spe pertineamus uniti in membris Christi. Nos enim alloquitur: Audi, filia, et vide. Alloquitur eam tanquam unus de patribus, quia filiae regum sunt: etsi alloquatur propheta, etsi alloquatur apostolus, tanquam filiam (sic enim dicimus, Patres nostri Prophetae, patres nostri Apostoli: si nos illos ut patres, illi nos ut filios), et vox una paterna alloquitur unicam filiam. Audi, filia, et vide. Prius audi, postea vide. Ventum est enim ad nos cum Evangelio, et praedicatum est nobis quod nondum videmus, et audiendo credidimus, credendo videbimus; sicut dicit ipse sponsus apud Prophetam: Populus quem non cognovi, servivit mihi; in obauditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Quid est, in obauditu auris? Quia non vidit. Viderunt Judaei, et crucifixerunt: non viderunt Gentes, et crediderunt. Veniat regina de Gentibus in vestitu deaurato, circumamicta varietate: veniat ex Gentibus, veniat circumamicta omnibus linguis, in unitate sapientiae; dicatur ei, Audi filia, et vide. Si non audieris, non videbis. Audi ut mundes cor fide, sicut Apostolus ait in Actibus Apostolorum: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Ad hoc enim audimus quod credamus, antequam videamus, ut credendo cor mundemus, unde videre possimus. Audi, ut credas, munda cor fide. Et cum cor mundavero, quid videbo? Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Audi, filia, et vide; et inclina aurem tuam. Parum est audi, humiliter audi: Inclina aurem tuam. Et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Erat populus quidam, et domus patris quaedam, in qua nata es, populus Babyloniae, habens regem diabolum. Undecumque venerunt Gentes, a patre diabolo venerunt: sed patri diabolo renuntiaverunt. Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Foedam te ille genuit, cum peccatricem fecit: pulchram te iste regenerat qui justificat impiam. Obliviscere populum tuum, et domum patris tui.

26. [vers. 12, 15.] Quoniam concupivit rex speciem tuam. Quam speciem, nisi quam ipse fecit? Concupivit speciem. Cujus speciem? Peccatricis, iniquae, impiae, qualis erat apud patrem diabolum, et apud populum suum? Non, sed de qua dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5)? Antea ergo non erat alba, postea dealbata. Quia si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo (Isai. I, 18). Concupivit rex speciem tuam. Quis rex? Quia ipse est Dominus Deus tuus. Jam vide si non debes dimittere patrem tuum illum, et populum tuum illum, et venire ad regem istum, Deum tuum: Deus tuus est, rex tuus est. Rex tuus, et ipse est sponsus tuus. Regi nubis Deo, ab illo dotata, ab illo decorata, ab illo redempta, ab illo sanata. Quidquid hahes unde illi placeas, ab illo habes.

27. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Ipsum [PL36.511] regem tuum Deum tuum adorabunt filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae Gentium: a parte ad totum. Tyrus vicina huic terrae ubi prophetia erat, significabat Gentes credituras Christo. Inde erat illa Chananaea, quae primo canis est appellata, Nam ut noveritis quia inde erat, Evangelium sic loquitur: Secessit in partes Tyri et Sidonis, et ecce mulier Chananaea de finibus illis egressa clamabat, et caetera quae ibi narrantur. Quae primo canis erat apud patrem suum et in populo suo, clamando et veniendo ad istum regem, decora facta credendo in illum, quid meruit audire? O mulier, magna est fides tua (Matth. XV, 21-28). Concupivit rex speciem tuam. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Quibus muneribus? Sic ad se vult veniri rex iste, et thesauros suos impleri vult: et ipse donavit unde impleantur, et a vobis impleantur. Veniant, inquit, adorent eum in muneribus. Quid est, in muneribus? Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque fur neque tinea corrumpit. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum (Id. VI, 19-21). Venite cum muneribus: Date eleemosynas, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Venite cum muneribus ad eum qui dicit: Misericordiam volo magis quam sacrificium (Osee VI, 6, et Matth. IX, 13). Ad illud templum quod erat ante umbra futuri, veniebatur cum tauris et arietibus, cum hircis, cum diversis quibusque animalibus aptis ad sacrificium, ut in illo sanguine aliud fieret, aliud significaretur. Modo jam ipse sanguis, quem figurabant illa omnia, venit: venit Rex ipse, et ipse munera vult. Quae munera? Eleemosynas. Ipse est enim judicaturus, et ipse munera imputabit quibusdam. Venite, inquit, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Quare? Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; nudus fui, et vestistis me; hospes, et adduxistis me; infirmus et in carcere, et visitastis me. Haec sunt munera in quibus adorant filiae Tyri regem: quia cum dicerent, Quando te vidimus? ille qui et sursum est et deorsum, propter ascendentes et descendentes, Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 34-40).

28. Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Et quae sunt filiae Tyri, et quomodo adorabunt eum in muneribus, planius illud voluit dicere: Vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Hae filiae Tyri adorantes in muneribus, divites sunt plebis, quos ille alloquitur amicus sponsi: Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent. Adorent in muneribus; sed non perdunt: [PL36.512] securi ponant ubi semper inveniant. Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Adorando in muneribus, vultum tuum deprecabuntur. Ad Ecclesiam enim concurrunt, et ibi eleemosynas faciunt. Ne extra fiant, id est, ne extra positi fiant, in Ecclesia faciant. Vultus enim sponsae hujus et reginae proderit facientibus. Propterea illi qui res suas vendebant, vultum reginae hujus deprecantes in muneribus veniebant; et ea quae portabant, ad pedes Apostolorum ponebant (Act. IV, 34). Fervebat dilectio in Ecclesia, vultus erat reginae Ecclesia, vultus erat reginae obsequium filiarum Tyri, id est, divitum adorantium in muneribus. Vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Et qui deprecabuntur vultum, et cujus vultum deprecabuntur, omnes una sponsa, omnes una regina, mater et filii simul totum ad Christum pertinens, ad caput pertinens.

29. Sed quia fiunt ista opera et istae eleemosynae ad jactantiam hominum, inde dicit ipse Dominus: Cavete facere justitiam vestram coram hominibus ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Quomodo autem et publice debent fieri propter vultum sponsae, ait: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Id. V, 16): non ut gloriam vestram quaeratis in operibus bonis quae publice facitis, sed ut gloriam Dei. Et quis novit, inquit, utrum gloriam Dei quaero, an gloriam meam? Quia do pauperi, videor: quo animo dem, quis videt? Sufficiat tibi qui videt; ille videt qui retribuet. Intus amat qui intus videt: intus amat, intus ametur qui interiorem facit et ipsam pulchritudinem. Noli quasi oculis exterioribus delectari, quia videris, et quia laudaris; attende quid hic sequatur: Omnis gloria ejus filiae regis intrinsecus. Extrinsecus non solum vestis est aurea et varia, sed intus pulchram novit, qui speciem ejus amavit. Quae sunt interiora pulchritudinis? Conscientiae. Ibi videt Christus, ibi amat Christus, ibi alloquitur Christus, ibi punit Christus, ibi coronat Christus. Sit ergo eleemosyna tua in occulto; quia omnis gloria ejus filiae regis intrinsecus. In fimbriis aureis, circumamicta varietate. Pulchritudo intrinsecus: in fimbriis autem aureis varietas linguarum, doctrinae decus. Ista quid prosunt, si non sit pulchritudo illa intrinsecus?

30. Afferentur regi virgines post eam. Vere factum est. Credidit Ecclesia, facta est Ecclesia per omnes gentes. Modo quemadmodum concupiscunt virgines placere illi regi? Unde incitantur? Quia praecessit Ecclesia. Afferentur regi virgines post eam: proximae ejus afferentur tibi. Non enim quae afferuntur alienae sunt, sed proximae ejus, ad eam pertinentes. Et quia dixit, regi; ad eum conversus dixit, tibi: proximae ejus afferentur tibi.

31. [vers. 16.] Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Templum regis ipsa Ecclesia, intrat in templum ipsa Ecclesia. Unde construitur templum? De hominibus qui intrant in templum. Lapides vivi qui sunt, nisi fideles Dei? Adducentur in templum [PL36.513] regis. Sunt enim virgines extra templum regis, haereticae sanctimoniales: sunt quidem virgines, sed quid proderit eis nisi adducantur in templum regis? Templum regis in unitate est: templum regis non est ruinosum, non discissum, non divisum. Junctura lapidum viventium charitas est. Adducentur in templum regis.

32. [vers. 17.] Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Nihil evidentius. Attendite jam ipsum templum regis, quia inde loquitur propter unitatem diffusam toto orbe terrarum: quia illae quae virgines esse voluerunt, nisi adducantur in templum regis, sponso placere non possunt. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Genuerunt te Apostoli: ipsi missi sunt, ipsi praedicaverunt, ipsi patres. Sed numquid nobiscum corporaliter semper esse potuerunt? Etsi unus ipsorum dixit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo multo magis optimum est; manere in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24). Dixit hoc quidem, sed quamdiu hic manere potuit? Numquid usque ad hoc tempus? numquid usque in posterum? Ergo illorum abscessu deserta est Ecclesia? Absit. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Quid est, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii? Patres missi sunt Apostoli, pro Apostolis filii nati sunt tibi, constituti sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per totum mundum, unde nati sunt? Ipsa Ecclesia patres illos appellat, ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus patrum. Non ergo te putes desertam, quia non vides Petrum, quia non vides Paulum, quia non vides illos per quos nata es: de prole tua tibi crevit paternitas. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Vide templum regis quam late diffusum est: ut noverint virgines quae non adducuntur in templum regis, non se ad istas nuptias pertinere. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Haec est catholica Ecclesia: filii ejus constituti sunt principes super omnem terram, filii ejus constituti sunt pro patribus. Agnoscant qui praecisi sunt, veniant ad unitatem, adducantur in templum regis. Templum suum Deus ubique collocavit, fundamenta Prophetarum et Apostolorum ubique firmavit. Filios genuit Ecclesia, constituit eos pro patribus suis principes super omnem terram.

33. [vers. 18.] Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi. Quid ergo prodest confiteri, et extra templum confiteri? Quid prodest precari, et in monte non precari? Voce mea, inquit, ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo (Psal. III, 5). De quo monte? De quo dictum est: Non potest civitas abscondi supra montem constituta (Matth. V, 14). De quo monte? Quem vidit Daniel ex parvo lapide crevisse, et fregisse omnia regna terrarum, et implevisse omnem faciem terrae (Dan. II, 35). Ibi adoret qui vult accipere, ibi petat qui vult exaudiri, ibi confiteatur qui vult sibi ignosci. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. Quia et in illa vita aeterna non erit jam quidem gemitus peccatorum, sed [PL36.514] tamen in divinis laudibus supernae illius ac perpetuae civitatis non deerit sempiterna confessio tantae felicitatis. Ipsi enim civitati, cui alius psalmus cantat, Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 3); ipsi sponsae Christi, ipsi reginae filiae regis, et conjugi regis; quia principes ejus sunt memores nominis ejus in omni generatione et generatione, id est, quamdiu transeat hoc saeculum, quod multis generationibus agitur, gerentes pro illa charitatis curam, ut de isto saeculo liberata in aeternum Deo conregnet; propter hoc eidem ipsi confitebuntur populi in aeternum, conspicuis et manifestis illic cordibus omnium perfecta charitate luminosis, ut se universam plenissime noverit, quae hic in multis suis partibus occulta sibi est. Unde admonemur ab Apostolo nihil ante tempus judicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et sit laus unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Ipsa enim sancta civitas sibi quodammodo confitebitur, cum populi ejus quibus constat, ipsi civitati confitebuntur in aeternum; ut ex nulla parte se lateat, nullo in se existente cujus aliquid lateat.

पाठकों की प्रतिक्रियाएँ

टिप्पणियाँ

Fons: Patrologia Latina, t. 36, coll. 477-514 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
उपयोगकर्ता द्वारा प्रकाशित: Rodion Vlasov
पृष्ठ निर्माण तिथि: 2026-11-22, अद्यतन: 2026-11-22