SERMO I, HABITUS DIE SABBATI. De titulo Psalmi

1. Psalmus iste nihil quidem obscurum et quod expositore indigeat, videtur habere in textu suo: titulus autem ejus intentos facit, et pulsantes desiderat. Sed quemadmodum hic scriptum est, quia beatus vir qui sperat in eum: speremus omnes quod pulsantibus aperturus est. Non enim hortaretur nos ut pulsaremus, si nollet aperire pulsantibus (Matth. VII, 7). Si enim aliquando contingit, ut qui disponebat semper claudere, taedio compulsus ad manum pulsantis contra dispositionem suam surgat et aperiat, ne diu pulsantem patiatur (Luc. XI, 8): quanto magis sperare debemus citius aperturum illum qui ait: Pulsate, et aperietur vobis? Pulso ego nunc intentione cordis ad Dominum Deum, ut dignetur nobis hoc mysterium revelare: pulset mecum et Charitas Vestra intentione audiendi, et humilitate orandi pro nobis. Est enim, quod fatendum est, arcanum et grande mysterium.

2. Sic enim se habet titulus Psalmi: Psalmus David, cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Quaerimus in Scripturis secundum res gestas, quae nobis de David conscriptae sunt, quando sit factum: quemadmodum invenimus titulum psalmi: Cum fugeret David a facie Abessalon filii sui (Psal. III, 1). Legimus enim in Regnorum libris et invenimus quando David fugeret a facie filii sui Abessalon (II Reg. XV, 14): et verissimum est, quia contigit, et quod contigit scriptum est; et quamvis titulus psalmi in mysterio sic scriptus sit, tamen ductus est de re quae gesta est. Sic credo et quod hic scriptum [PL36.301] est, Cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit, scriptum esse in Regnorum libris, ubi omnia nobis scripta sunt quae pertinent ad res gestas David: sed non invenimus hoc, et tamen aliquid invenimus unde appareat hoc esse tractum. Nam scriptum est quia cum fugeret David persecutorem Saül, contulit se ad Achis regem Geth, id est ad regem cujusdam gentis vicinae regno Judaeorum: ibi latitabat, ut persecutionem Saülis evitaret. Recens autem erat gloria ejus, unde pro benefacto meruit invidiam, quando Goliam interfecit, et in una pugna gloriam securitatemque regni et regi et populo comparavit. Saül autem cum provocante Golia aestuaret, prostrato Golia hostis esse coepit ei, per cujus manum hostem necaverat, et invidit gloriae David: maxime quia populus in exsultatione constitutus, et choro jam facto mulieres cantaverunt gloriam David, quod Saül percussisset in millibus, et David in denis millibus. Hinc ille commotus, quod coeperat habere majorem gloriam per unam pugnam puer, et jam in laudibus omnium regi praeponebatur, ut se habet pestilentia livoris et superbia saeculi, invidere coeperat, et persequi. Tunc ille se, ut dixi, contulerat ad regem Geth, qui vocabatur Achis. Suggestum est autem regi ipsi, quod illum apud se haberet, qui magnam gloriam habere coeperat in populo Judaeorum, et dictum est illi: Nonne iste est David, cui chorum fecerunt mulieres Israelitae, dicentes: Saül percussit in millibus, et David in denis millibus? Si autem propter hanc gloriam invidere illi coeperat Saül, nonne metuendum erat David, ne et ille rex ad quem confugerat, vellet opprimere eum, quem posset de vicino hostem habere, si salvum servaret? Timuit et illum, et, sicut scriptum est, mutavit vultum suum coram ipsis, et affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae discurrebant super barbam ejus. Vidit eum rex ille apud quem latebat, et ait suis: Utquid mihi arreptitium istum adduxistis? numquidnam intraturus est in domum meam? Et sic illum dimisit projiciens illum: et recessit inde David incolumis per istam figurationem furoris (I Reg. XVII, XVIII, XIX, XXI, 10-15; XXII, 1). Pro ista ergo figuratione furoris videtur ad ipsam historiam pertinere quod hic scriptum est: Psalmus David, cum mutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum, et abiit. Sed ille Achis erat, non Abimelech. Nomen enim solum non videtur convenire: nam res gesta prope ipsis verbis pariter designata est in Psalmis, quibus scripta est in Regnorum libro. Ideo magis movere nos debet ad quaerendum sacramentum, quia nomen mutatum est. Nam neque illud sine causa factum est, quamvis sit factum; sed quia aliquid figurabat: neque hoc sine causa scriptum est, et nomine commutato.

3. Videtis certe, fratres, profunditatem sacramentorum. Si non est in mysterio, quod a puero Golias occisus est; non est in mysterio, quia immutavit vultum suum, et affectabat, et tympanizabat, et cadebat [PL36.302] ad ostia civitatis et ad ostia portae, et salivae decurrebant super barbam ejus. Unde fieri potest ut non hoc aliquid significaret? quando quidem aperte dicit Apostolus: Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit. Si nihil significat manna, de quo dicit Apostolus: Et cibum spiritualem manducaverunt: si nihil significat quod divisum est mare, et per medium ductus est populus, ut evaderent persecutionem Pharaonis, cum dicat Apostolus: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari: si nihil significat quod percussa petra aqua profluxit, cum dicat Apostolus: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 11, 1-4): si ergo illa nihil significant, quamvis sint gesta: si nihil denique significant duo filii Abrahae nati secundum ordinem nascendi hominum, et tamen ipsos duos filios duo Testamenta appellat Apostolus, Vetus et Novum, et dicit: Haec sunt duo Testamenta, quae sunt in allegoria (Gal. IV, 24): si ergo illa nihil significant, quae videtis auctoritate apostolica in mysterio futurarum rerum gesta esse; debemus arbitrari nihil significare etiam hoc quod vobis ex libro Regnorum de David paulo ante narravi. Non ergo nihil significat, et quod nomen mutatum est, et dictum est coram Abimelech.

4. Intendite mecum. Omnia enim quae dixi modo, quasi ad manum pertinent pulsantis, nondum apertum est. Pulsavimus, cum ista diceremus; pulsastis et vos, cum ista audiretis: adhuc pulsemus orando, ut Dominus aperiat nobis. Nominum hebraeorum habemus interpretationem: non defuerunt docti viri, qui nobis nomina ex hebraeo in graecam linguam, et inde in latinam transferrent. Consulentes ergo nomina ista, invenimus interpretari Abimelech, Patris mei regnum; et interpretari Achis, Quomodo est. Haec nomina attendamus, inde incipit nobis aperiri pulsantibus. Si quaeris, Quid est Achis? respondetur, Quomodo est. Quomodo est, verbum est admirantis, et non intelligentis. Abimelech, Patris mei regnum: David, Manu fortis. In figura Christi David, sicut Golias in figura diaboli: et quod David prostravit Goliam, Christus est qui occidit diabolum. Quid est autem Christus qui diabolum occidit? Humilitas occidit superbiam. Cum ergo Christum nomino, fratres mei, maxime nobis humilitas commendatur. Viam enim nobis fecit per humilitatem: quia per superbiam recesseramus a Deo, redire ad eum nisi per humilitatem non poteramus, et quem nobis praeponeremus ad imitandum, non habebamus. Omnis enim mortalitas hominum superbia tumuerat. Et si existeret aliquis humilis vir in spiritu, sicut erant Prophetae, Patriarchae, dedignabatur genus humanum imitari humiles homines. Ne ergo dedignaretur homo imitari hominem humilem, Deus factus est humilis, ut vel sic superbia generis humani non dedignaretur sequi vestigia Dei.

5. Erat autem, ut nostis, sacrificium Judaeorum antea secundum ordinem Aaron in victimis pecorum, [PL36.303] et hoc in mysterio: nondum erat sacrificium corporis et sanguinis Domini, quod fideles norunt, et qui Evangelium legerunt, quod sacrificium nunc diffusum est toto orbe terrarum. Proponite ergo vobis ante oculos duo sacrificia, et illud secundum ordinem Aaron, et hoc secundum ordinem Melchisedech. Scriptum est enim: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Psal. CIX, 4). De quo dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec? De Domino nostro Jesu Christo. Quis erat Melchisedec? Rex Salem. Salem civitas fuit antea, illa quae postea, sicut docti prodiderunt, Jerusalem dicta est. Ergo antequam ibi regnarent Judaei, ibi erat ille sacerdos Melchisedec, qui scribitur in Genesi Sacerdos Dei excelsi (Gen. XIV, 18). Ipse occurrit Abrahae, quando liberavit Lot de manu persequentium, et prostravit eos a quibus ille tenebatur, et liberavit fratrem: post liberationem fratris occurrit ei Melchisedec. Et tantus erat Melchisedec, a quo benediceretur Abraham. Protulit panem et vinum, et benedixit Abraham, et dedit ei decimas Abraham. Videte quid protulit, et quem benedixit. Et dictum est postea: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. David hoc in Spiritu dixit longe post Abraham: temporibus autem Abrahae fuit Melchisedec. De quo alio dicit, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec, nisi de illo cujus nostis sacrificium?

6. Sublatum est ergo sacrificium Aaron, et coepit esse sacrificium secundum ordinem Melchisedec. Ergo mutavit nescio quis vultum suum. Quis est iste nescio quis? Non sit nescio quis: notus est enim Dominus noster Jesus Christus. In corpore et sanguine suo voluit esse salutem nostram. Unde autem commendavit corpus et sanguinem suum (Matth. XXVI, 26)? De humilitate sua. Nisi enim esset humilis, nec manducaretur, nec biberetur. Respice altitudinem ipsius: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Ecce cibus sempiternus: sed manducant Angeli, manducant supernae Virtutes, manducant coelestes Spiritus, et manducantes saginantur, et integrum manet quod eos satiat et laetificat. Quis autem homo posset ad illum cibum? Unde cor tam idoneum illi cibo? Oportebat ergo ut mensa illa lactesceret, et ad parvulos perveniret. Unde autem fit cibus lac? unde cibus in lac convertitur, nisi per carnem trajiciatur? Nam mater hoc facit. Quod manducat mater, hoc manducat infans: sed quia minus idoneus est infans, qui pane vescatur, ipsum panem mater incarnat, et per humilitatem mammillae et lactis succum, de ipso pane pascit infantem. Quomodo ergo de ipso pane pavit nos Sapientia Dei? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid. 14). Videte ergo humilitatem: quia panem Angelorum manducavit homo, ut scriptum est, Panem coeli dedit eis, panem Angelorum [PL36.304] manducavit homo (Psal. LXXVII, 24): id est, Verbum illud quo pascuntur Angeli sempiternum, quod est aequale Patri, manducavit homo: quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Saginantur illo Angeli: sed semetipsum exinanivit, ut manducaret panem Angelorum homo, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8): ut jam de cruce commendaretur nobis caro et sanguis Domini novum sacrificium. Quia mutavit vultum suum coram Abimelech, id est coram regno patris. Regnum enim patris, regnum erat Judaeorum. Quomodo regnum patris? Regnum David, regnum Abrahae. Nam regnum Dei Patris, magis Ecclesia quam populus Judaeorum: sed secundum carnem regnum patris populus Israel. Dictum est enim: Et dabit ei Deus sedem David patris ejus (Luc. I, 32). Demonstratur ergo secundum carnem pater Domini esse David: secundum divinitatem autem Christus non filius, sed Dominus David. Judaei vero Christum secundum carnem norunt, secundum divinitatem non norunt. Ideo fecit illis quaestionem, et dixit: Cujus filium esse dicitis Christum? Et responderunt: Filium David. Et ille: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, ubi ait: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Et non potuerunt illi respondere (Matth. XXII, 42-46): quia non noverant in Domino Christo, nisi quod videbatur oculis, non quod corde intelligebatur. Si autem intus haberent oculos sicut habebant foris, ex eo quod foris videbant intelligerent filium David; ex eo quod intus intelligebant, intelligerent Dominum David.

7. Mutavit ergo vultum suum coram Abimelech. Quid est, coram Abimelech? Coram regno patris. Quid est, Coram regno patris? Coram Judaeis. Et dimisit eum, et abiit. Quem dimisit? Ipsum populum Judaeorum dimisit, et abiit. Quaeris modo Christum apud Judaeos, et non invenis. Unde dimisit et abiit? Quia mutavit vultum suum. Haerentes enim illi sacrificio secundum ordinem Aaron, non tenuerunt sacrificium secundum ordinem Melchisedec (Hebr. VII, 11); et amiserunt Christum, et coeperunt eum habere Gentes, quo non miserat ante praecones. Nam ad illos praecones miserat, ipsum David, Abraham, Isaac et Jacob, Isaiam, Jeremiam, et caeteros Prophetas miserat, et pauci inde cognoverunt, et ipsi pauci in comparatione pereuntium: nam multi erant. Millia enim legimus fuisse. Scriptum enim est: Reliquiae salvae fient (Rom. IX, 27). Sed quaeris modo circumcisos christianos, et non invenis. Erant autem de circumcisione recentibus temporibus fidei multa millia christianorum. Quaeris modo, et non invenis. Merito non invenis. Mutavit enim vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Et coram Achis mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit. Ideo [PL36.305] enim mutata sunt nomina, ut ad mysterii significationem nos excitaret mutatio nominum: ne putaremus non narrari aut commemorari in Scripturis Psalmorum, nisi quod in libris Regnorum gestum invenitur, et non ibi quaereremus figuras futurorum, sed tanquam res gestas acciperemus. Cum ergo nomina mutantur, quid tibi dicitur? Clausum est hic aliquid; pulsa, noli haerere in littera; quia littera occidit: sed desidera spiritum; spiritus enim vivificat (II Cor. III, 6): intellectus spiritualis credentem salvum facit.

8. Quomodo ergo dimisit Achis regem, attendite, fratres. Achis dixi interpretari, Quomodo est. Recordamini Evangelium: quando loquebatur Dominus noster Jesus Christus de corpore suo, ait: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam: caro enim mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est (Joan. VI, 54, 56). Et discipuli ejus qui eum sequebantur, expaverunt, et exhorruerunt sermonem, et non intelligentes putaverunt nescio quid durum dicere Dominum nostrum Jesum Christum, quod carnem ejus quam videbant, manducaturi erant, et sanguinem bibituri: et non potuerunt tolerare, quasi dicentes, Quomodo est? Error enim et ignorantia et stultitia in persona regis Achis. Ubi enim dicitur, Quomodo est, non intelligitur: ubi non intelligitur, tenebrae ignorantiae sunt. Erat ergo in illis regnum ignorantiae, quasi rex Achis: id est, regnum erroris eis dominabatur. Ille autem dicebat, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum. Quia mutaverat vultum suum, quasi furor iste et insania videbatur, dare carnem suam manducandam hominibus, et bibendum sanguinem. Ideo quasi insanus putatus est David, quando dixit ipse Achis: Arreptitium hunc mihi adduxistis. Nonne videtur insania, Manducate carnem meam, et bibite sanguinem meum? Et dicens, Quicumque non manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam, quasi insanire videtur. Sed regi Achis insanire videtur, id est stultis et ignorantibus. Ideo dimisit eos et abiit: fugit de corde eorum intellectus, ne eum possint comprehendere. Et quid dixerunt illi? Quasi, Quomodo est, quod interpretatur Achis. Dixerunt enim: Quomodo potest hic nobis dare manducare carnem suam (Ibid., 53)? Arreptitium putabant Dominum, et nescire quid loqueretur, et insanire. Ille autem qui noverat quod dicebat in illa mutatione vultus sui, et quasi furore et insania, sacramenta praedicabat, et affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis.

9. Quaerendum est quid sit, et ipsum affectabat, et ad ostia tympanizabat. Non sine causa dictum est, Procidebat ad ostia portae: non sine causa dictum est, Et salivae decurrebant super barbam ejus: non frustra dicta sunt. Mercede intelligentiae diuturnus sermo onerosus esse non debet. Nostis, fratres, Judaeos ipsos, coram quibus ille mutavit vultum suum, et [PL36.306] dimisit eos, et abiit, hodie vacare. Si illi qui Christum amiserunt, quos dimisit, et abiit, habent inanem vacationem; nos habemus fructuosam vacationem, ut intelligamus Christum qui illos dimisit, et venit ad nos. Omnia non frustra facta sunt, et in illo furore David, quod dicitur affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae decurrebant super barbam ejus. Affectabat ille: quid est, affectabat? Affectum habebat. Quid est affectum habere? Quia compassus est infirmitatibus nostris: et ideo voluit ipsam carnem suscipere, in qua mortem occideret. Compassus ergo nobis, affectasse dictus est. Ideo reprehendit Apostolus eos qui duri sunt et sine affectu. Reprehendens enim quosdam, ait: Sine affectu, sine misericordia (Rom. I, 31). Ubi est affectus, ibi misericordia. Ubi misericordia est? Miseratus est nos desuper. Nam si exinanire se nollet, manens in ea forma in qua aequalis erat Patri sempiternus, semper nos in morte remansissemus: sed ut nos de morte sempiterna liberaret, quo nos peccatum superbiae perduxerat, humiliavit se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis. Ergo affectavit, quia pervenit usque ad mortem crucis. Et quoniam qui crucifigitur, in ligno extenditur; ut autem tympanum fiat, caro, id est corium, in ligno extenditur: dictum est, et tympanizabat, id est crucifigebatur, in ligno extendebatur. Affectabat, id est, affectum in nos habebat, ut animam suam poneret pro ovibus suis (Joan. X, 15). Tympanizabat. Quomodo? Ad ostia civitatis. Ostium nobis est quod aperitur, ut credamus in Deum. Clauseramus ostia contra Christum, et aperueramus diabolo; contra vitam aeternam clausum cor habebamus: ille autem Dominus Deus noster, quia clausum cor habebamus homines adversus vitam aeternam, nec poteramus videre Verbum quod vident Angeli, cruce aperiebat corda mortalium, hoc est, tympanizabat ad ostia civitatis.

10. Et ferebatur in manibus suis. Hoc vero, fratres, quomodo posset fieri in homine, quis intelligat? Quis enim portatur in manibus suis? Manibus aliorum potest portari homo, manibus suis nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso David secundum litteram. non invenimus; in Christo autem invenimus. Ferebatur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait: Hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26). Ferebat enim illud corpus in manibus suis. Ipsa est humilitas Domini nostri Jesu Christi, ipsa multum commendatur hominibus. Ad ipsam nos hortatur, fratres, ut vivamus, id est humilitatem ejus imitemur: ut percutiamus Goliam, et tenentes Christum vincamus superbiam. Procidebat enim ad ostia portae. Quid est, Procidebat? Ad humilitatem se ipse dejiciebat. Quid est, ad ostia portae? Ad initium fidei, quo salvi efficimur. Nemo enim incipit nisi ab initio fidei, sicut dicitur in Canticis canticorum: Venies, et pertransies ab initio fidei (Cant. IV, 8, sec. [PL36.307] LXX). Venturi sumus facie ad faciem; sicut scriptum est: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Videbimus: quando? Cum ista transierint. Audi etiam Paulum apostolum: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Antequam ergo videamus facie ad faciem Verbum, quod vident Angeli, opus nobis est adhuc ostiis portae, ad quae procidit Dominus, humilians se usque ad mortem.

11. Quid est quod salivae decurrebant super barbam ejus? In hoc enim immutavit vultum suum coram Abimelech, vel Achis, et dimisit eum, et abiit. Non intelligentes dimisit. Ad quos abiit? Ad Gentes. Ergo nos intelligamus quod ipsi non potuerunt. Decurrebant super barbam David salivae: quid sunt salivae? Quasi verba infantilia: salivae enim currunt infantibus. Nonne erant tanquam infantilia verba: Manducate carnem meam, et bibite sanguinem meum? Sed ista infantilia verba tegebant virtutem ipsius. Virtus enim in barba intelligitur. Salivae igitur decurrentes super barbam ejus, quid sunt, nisi verba infirma virtutem ejus tegentia? Intellexit, ut arbitror, Sanctitas Vestra titulum psalmi hujus. Si velimus jam Psalmum exponere, timendum est ne illa quae audistis labantur de cordibus vestris. Titulum psalmi hujus exposuerimus in nomine Domini nostri Jesu Christi: quoniam crastinus dies dominicus est, et debemus vobis sermonem, differamus in crastinum, ut etiam Psalmi textum libenter audiatis.

SERMO II, HABITUS DIE DOMINICO

1. Qui hesterno die adfuistis, non dubito quod memineritis pollicitationis nostrae. Tempus enim jam est in nomine Domini debitum solvere. Ipse inspiravit ut promitteremus, ipse dabit ut solvamus, semper existentes debitores charitatis. Ipsa est enim quae semper redditur, et semper debetur, sicut dicit Apostolus: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem vos diligatis (Rom. XIII, 8). Psalmi hujus titulum heri exposuimus; cujus expositio cum nos diutius retineret, ejusdem psalmi textum exponendum distulimus. Audiamus ergo quid Spiritus sanctus per os Prophetae sancti sui dicat in isto sermone Psalmi, quod congruat titulo quem hesterno die tractavimus. Qui non adfuerunt, tanquam et hoc debitum petunt: sed ne forte per alias tantas moras, fraudemus eos quibus jam reddendum est quod debemus, breviter commemoratum agnoscant, quantum possunt, qui hodie adsunt et heri non adfuerunt. Si quid autem eos movet quod diligentius interrogare debeant, patentes aures nostras invenient in nomine Christi aliis temporibus, ne ista occupentur.

2. Diximus scriptum esse in libro Regnorum, quod David cum fugeret Saül, latere voluit apud regem [PL36.308] quemdam Geth, nomine Achis. Sed cum gloria ejus ibi fuisset commemorata, ne per livorem idem rex ad quem confugerat, aliquid in eum machinaretur, finxit insaniam, et quasi furore correptus, mutavit vultum suum, et, sicut legimus, affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae. Et dixit rex Achis: Quid huc mihi adduxistis istum? Numquid arreptitium ego opus habeo? Et sic eum dimisit, ut impleatur quod hic scriptum est, Mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit. Dimisit autem regem Achis: hic vero dictum est quod mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Diximus autem nomina mutata esse, ut sacramentum ostenderetur: ne si idem nomen repetitum esset in titulo Psalmi, non nobis prophetasse aliquid in sacramento, sed quasi gesta narrasse videretur. Utrumque ergo nomen magnum continet sacramentum. Nam Achis interpretatur, Quomodo est: Abimelech interpretatur, Patris mei regnum. In illo verbo quod dicitur, Quomodo est, ignorantia significatur, ut verbum mirantis et non agnoscentis intelligas: in isto autem quod dicitur Abimelech, regnum Judaeorum significatur. Ex Christi enim persona potest dici, Patris mei regnum; quia pater ipsius secundum carnem, David; et regnum David erat in gente Judaeorum. Coram regno ergo patris sui mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit; quia erat ibi sacrificium secundum ordinem Aaron, et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedec. Mutavit ergo vultum suum in sacerdotio, et dimisit gentem Judaeorum, et venit ad Gentes. Quid est ergo, Affectabat? Affectu plenus erat. Quid enim tam plenum affectu, quam misericordia Domini nostri Jesu Christi, qui videns infirmitatem nostram, ut nos a sempiterna morte liberaret, temporalem mortem cum tanta injuria contumeliaque suscepit? Et tympanizabat: quia tympanum non fit nisi cum corium in ligno extenditur; et tympanizabat David significans quod crucifigendus esset Christus. Tympanizabat autem ad ostia civitatis: quae sunt ostia civitatis, nisi corda nostra quae clauseramus contra Christum, qui de tympano crucis aperuit corda mortalium? Et ferebatur in manibus suis: quomodo ferebatur in manibus suis? Quia cum commendaret ipsum corpus suum et sanguinem suum, accepit in manus suas quod norunt fideles; et ipse se portabat quodam modo, cum diceret: Hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26). Et procidebat ad ostia portae: id est, humiliavit se. Hoc est enim procidere usque ad initium fidei nostrae. Ostium enim portae initium fidei, unde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem: ut cum credit ea quae non videt, mereatur perfrui, cum facie ad faciem videre coeperit. Sic se habet titulus Psalmi; breviter audivimus: audiamus jam ipsa verba affectantis et tympanizantis ad portam civitatis.

3. [vers. 2.] Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Dicit Christus, dicat et christianus; quia et christianus in corpore Christi est; et propterea Christus homo, ut posset esse christianus [PL36.309] angelus, qui ait, Benedicam Dominum. Quando benedicam Dominum? Quando tibi benefacit? quando abundant saecularia? quando multum abundat frumenti, olei, vini, auri, argenti, mancipiorum, pecorum, salusque ista mortalis invulnerata et incorrupta persistit, ea quae nascuntur crescunt omnia, nihil immatura morte subtrahitur, felicitas tota abundat in domo, circumfluunt omnia, tunc benedices Dominum? Non: sed in omni tempore. Ergo et tunc, et quando ista secundum tempus et secundum flagella Domini Dei nostri turbantur, auferuntur, minus nascuntur, jam nata dilabuntur. Fiunt enim haec, et inde sequitur penuria, egestas, labor, dolor et tentatio. Sed tu qui cantasti, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo, et quando ista dat, benedic; et quando ista tollit, benedic. Quia ille dat, ille tollit: sed seipsum a benedicente se non tollit.

4. Quis est autem qui benedicit Dominum in omni tempore, nisi humilis corde? Ipsam enim humilitatem docuit Dominus noster in corpore et sanguine suo: quia cum commendat corpus et sanguinem suum, humilitatem suam commendat, in eo quod in ipsa historia scriptum est, in illo quasi furore David, quod praetermisimus, Et salivae decurrebant super barbam ejus. Cum legeretur Apostolus, audistis ipsas salivas, sed decurrentes super barbam. Dicit aliquis, Quas salivas audivimus? Nonne modo lectus est Apostolus, cum diceret: Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt? Modo lectum est: Nos autem praedicamus, inquit, Christum crucifixum (tunc enim tympanizabat) Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines (I Cor. I, 22-26). Salivae enim significant stultitiam, salivae significant infirmitatem. Sed si quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines: non tanquam salivae offendant, sed attende, quia super barbam decurrunt. Quomodo enim salivis infirmitas, sic barba virtus ostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis suae: et quod forinsecus infirmabatur, tanquam in saliva apparebat; intus autem divina virtus tanquam barba tegebatur. Ergo humilitas nobis commendatur. Esto humilis, si vis benedicere Dominum in omni tempore, et semper laus ejus sit in ore tuo. Quia Job non tantum benedixit Dominum, quando abundabant illi omnia, quibus eum legimus divitem fuisse et felicem, et pecore, et servis, et domo, felicem filiis, et omnibus rebus. Ablata sunt omnia uno tempore, et implevit quod in hoc psalmo scriptum est, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Ecce habes exemplum benedicentis Dominum in omni tempore.

5. [vers. 3.] Quare autem benedicit Dominum homo in omni tempore? Quia humilis est. Quid est esse [PL36.310] humilem? Nolle in se laudari. Qui in se vult laudari, superbus est. Qui superbus non est, humilis est. Non vis ergo esse superbus? Ut possis esse humilis, dic quod dictum est: In Domino laudabitur anima mea; audiant mansueti, et laetentur. Ergo qui non in Domino volunt laudari, non sunt mansueti; sed truces, asperi, elati, superbi. Jumenta mansueta vult habere Dominus: esto jumentum Domini, id est, esto mansuetus. Sedet ille super te, ipse regit te: noli timere ne offendas, et eas in praeceps. Infirmitas quidem tua est, sed attende quis tibi praesideat. Pullus asini es, sed Christum portas. Nam et ipse in pullo asini venit ad civitatem, et fuit illud jumentum mansuetum. Numquid laudabatur jumentum illud? Numquid jumento dicebatur: Hosanna, fili David, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9)? Asellus portabat: sed ille qui portabatur, a praecedentibus et consequentibus laudabatur. Et dicebat forte jumentum: In Domino laudabitur anima mea; audiant mansueti, et laetentur. Nunquam illud dixit ille asinus, fratres: sed dicat illud populus qui imitatur jumentum illud, si vult portare Dominum suum. Irascitur forte populus, quia comparatur asello in quo sedit Dominus; et dicent mihi aliqui superbi et elati: Ecce asinos nos fecit. Sit asinus Domini quisquis hoc dicit; ne sit equus et mulus, quibus non est intellectus. Nostis enim psalmum ubi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Equus enim et mulus erigunt cervicem aliquando, et sua ferocitate excutiunt a se sessorem. Domantur frenis, camo, verberibus, donec discant subesse, et portare dominum suum. Tu autem antequam freno tundantur ora tua, esto mansuetus, et porta Dominum tuum: noli in te velle laudari, sed laudetur ille qui super te sedet, et dices: In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti, et laetentur. Nam quando audiunt non mansueti, non laetantur, sed irascuntur: et ipsi sunt qui dicunt quod asinos eos fecerimus. Qui autem mansueti sunt, dignentur audire et esse quod audiunt.

6. [vers. 4.] Sequitur, Magnificate Dominum mecum. Quis est iste qui exhortatur ut magnificemus cum illo Dominum? Quisquis est, fratres, in corpore Christi, ad hoc debet dare operam, ut magnificetur cum illo Dominus. Amat enim Dominum quisquis est iste. Et quomodo illum amat? Ut non invideat coamatori suo. Quisquis enim amat carnaliter, necesse est ut cum zelo pestifero amet: si forte pro magno nudam videre potuerit, quam pestifero amore desideravit, numquid vult ut videat illam et alius? Necesse est ut zelo et livore saucietur, si et alius eam viderit. Et sic servatur castitas, si aut ille videat cui licet, et alius non videat, aut nec ipse. Non sic est Sapientia Dei: videbimus illam facie ad faciem, et omnes videbimus, et nemo ibi zelabit. Omnibus se exhibet, et integra est, et casta est omnibus. Illi mutantur in eam, et ipsa in eos non mutatur. Ipsa est veritas, ipsa est [PL36.311] Deus. Numquid aliquando audistis, fratres, quod potuerit commutari Deus noster? Supereminens omnibus veritas est, Verbum Dei est, Sapientia Dei est, per quem facta sunt omnia: habet amatores suos. Sed quid dicit amator ipsius? Magnificate Dominum mecum. Nolo solus magnificare Dominum, nolo solus amare, nolo solus amplecti. Non enim si ego amplexus fuero, non habet alius ubi manus ponat. Latitudo tanta est in ipsa Sapientia, ut omnes animae amplectantur et perfruantur. Et quid dicam, fratres? Erubescant qui sic amant Deum, ut invideant aliis? Aurigam perditi homines amant, et quisquis amaverit aurigam aut venatorem, vult ut totus populus cum illo amet; et hortatur, et dicit: Amate mecum illum pantomimum, amate illam mecum et illam turpitudinem. Clamat ille in populo, ut ametur cum illo turpitudo: et christianus non clamat in Ecclesia, ut ametur cum illo veritas Dei! Excitate ergo in vobis amorem, fratres, et clamate unicuique vestrorum, et dicite: Magnificate Dominum mecum. Sit in vobis iste fervor. Quare vobis recitantur ista, et exponuntur? Si amatis Deum, rapite omnes ad amorem Dei qui vobis junguntur, et omnes qui sunt in domo vestra: si amatur a vobis corpus Christi, id est unitas Ecclesiae, rapite eos ad fruendum, et dicite: Magnificate Dominum mecum.

7. [vers. 4.] Et exaltemus nomen ejus in idipsum. Quid est, exaltemus nomen ejus in idipsum? Hoc est, in unum. Nam multi codices sic habent: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in unum. Sive in idipsum dicatur, sive in unum; hoc idem dicitur. Ergo rapite quos potestis, hortando, portando, rogando, disputando, rationem reddendo, cum mansuetudine, cum lenitate: rapite ad amorem; ut si magnificant Dominum, in unum magnificent. Et pars Donati videtur sibi magnificare Dominum: quid eos offendit orbis terrarum? Dicamus illis, fratres: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in unum. Quare in praecisione vultis magnificare Dominum? Ille unus est, quare duos populos vultis facere Deo? Quare vultis dissipare corpus Christi? Certe enim ipse pendebat in cruce, quando tympanizabat: et cum penderet in cruce, emisit spiritum; et venerunt illi qui eum suspenderant, et invenerunt eum emisisse spiritum, et non illi fregerunt crura: latronibus autem adhuc in cruce viventibus fregerunt (Joan. XIX, 32, 33), ut per ipsum dolorem compendio mortis ab illo cruciatu liberarentur, quomodo solebat crucifixis fieri. Ergo venit persecutor, invenit Dominum quiete deposuisse spiritum: quia ipse dixit, Potestatem habeo ponendi animam meam (Id. X, 18). Pro quibus posuit animam suam? Pro universa plebe sua, pro toto corpore suo. Venit ergo persecutor, et non fregit crura Christi: venit Donatus et disrupit Ecclesiam Christi. Integrum corpus Christi in cruce inter manus persecutorum est, et inter manus Christianorum non est integrum corpus Ecclesiae. Clamemus [PL36.312] ergo, fratres, cum gemitu quantum possumus, dicentes: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in unum. Ecclesia enim illis clamat: vox est Ecclesiae, clamans illis qui se praeciderunt. Unde enim disrupti sunt? Per superbiam. Docet autem Christus humilitatem, cum commendat corpus et sanguinem suum: quod diximus Sanctitati Vestrae in hoc Psalmi textu agi et celebrari, ubi commendatur corpus et sanguis Christi, ubi commendatur humilitas Christi, quam pro nobis suscipere dignatus est.

8. [vers. 5.] Inquisivi Dominum, et exaudivit me. Ubi exaudivit Dominus? Intus. Ubi dat? Intus. Ibi oras, ibi exaudiris, ibi beatificaris. Orasti, exauditus es, beatificatus es; et non scit qui juxta te stat: gestum est totum in occulto, sicut Dominus in Evangelio dicit: Intra in cubiculum tuum, claude ostium tuum, et ora in occulto, et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi (Matth. VI, 6). Cum ergo intras cubiculum tuum, intras cor tuum. Beati qui gaudent quando intrant ad cor suum, et nihil mali ibi inveniunt. Attendat Sanctitas Vestra: quomodo nolunt intrare domos suas qui habent malas uxores, quomodo exeunt ad forum, et gaudent; coepit hora esse, qua intrent in domum suam, contristantur: intraturi sunt enim ad taedia, ad murmura, ad amaritudines, ad eversiones; quia non est domus composita, ubi inter virum et uxorem pax nulla est; et melius illi est foris circumire. Si ergo miseri sunt, qui cum redeunt ad parietes suos, timent ne aliquibus suorum perturbationibus evertantur; quanto sunt miseriores, qui ad conscientiam suam redire nolunt, ne ibi litibus peccatorum evertantur! Ergo ut possis libens redire ad cor tuum, munda illud: beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Id. V, 8). Aufer inde cupiditatum sordes, aufer labem avaritiae, aufer tabem superstitionum, aufer sacrilegia et malas cogitationes; odia, non dico adversus amicum, sed etiam adversus inimicum: aufer ista omnia; intra in cor tuum, et gaudebis ibi. Cum ibi coeperis gaudere, ipsa munditia cordis tui delectabit te, et faciet orare: quomodo si venias ad aliquem locum, silentium est ibi, forte quies est ibi, mundus est locus; Oremus hic, dicis: et delectat te compositio loci, et credis quod ibi te exaudiat Deus. Si ergo loci visibilis te delectat munditia, quare te non offendit immunditia cordis tui? Intra, munda omnia, leva oculos tuos ad Deum, et statim te exaudiet. Clama, et dic: Inquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eruit me. Quare? Quia cum fueris illuminatus, cum coeperis hic habere bonam conscientiam, restant tribulationes, quia restat aliquid infirmum, donec mors absorbeatur in victoriam, et mortale hoc induat immortalitatem (I Cor. XV, 54): necesse est ut in hoc saeculo flagelleris; necesse est ut aliquas tentationes suggestionesque patiaris. Mundabit Deus omnia, eruet te ab omni tribulatione, ipsum quaere.

[PL36.313] 9. Inquisivi Dominum, et exaudivit me. Qui ergo non exaudiuntur, non Dominum quaerunt. Intendat Sanctitas Vestra: non dixit, Inquisivi aurum a Domino, et exaudivit me; inquisivi a Domino senectutem, et exaudivit me; inquisivi a Domino hoc aut illud, et exaudivit me. Aliud est aliquid inquirere a Domino, aliud ipsum Dominum inquirere. Inquisivi, inquit, Dominum, et exaudivit me. Tu autem quando oras, et dicis, Occide illum inimicum meum; non Dominum inquiris, sed quasi facis te judicem super inimicum tuum, et facis quaestionarium Deum tuum. Unde scis ne melior te sit cujus mortem quaeris? Eo ipso forte, quia ille non quaerit tuam. Ergo noli aliquid a Domino extra quaerere, sed ipsum Dominum quaere, et exaudiet te, et adhuc te loquente dicet, Ecce adsum (Isai. LXV, 24). Quid est, Ecce adsum? Ecce praesens sum, quid vis, quid a me quaeris? Quidquid tibi dedero, vilius est quam ego: meipsum habe, me fruere, me amplectere: nondum potes totus; ex fide continge me, et inhaerebis mihi (hoc tibi Deus dicit), et caetera onera tua ego a te deponam, ut totus mihi inhaereas, cum hoc mortale tuum ad immortalitatem convertero (I Cor. XV, 54); ut sis aequalis Angelis meis (Matth. XXII, 30), et semper videas faciem meam, et gaudeas, et gaudium tuum nemo auferet a te (Joan. XVI, 22); quia inquisisti Dominum, et exaudivit te, et ex omnibus tribulationibus tuis eruit te.

10 [vers. 6.] Diximus quis esset exhortator, amator ille, qui non solus vult amplecti quod amat, et dicit: Accedite ad eum, et illuminamini. Dicit enim quod ipse probavit. Spiritualis enim quidam in corpore Christi, vel etiam ipse Dominus noster Jesus Christus secundum carnem, caput exhortans membra caetera, quid dicit? Accedite ad eum, et illuminamini. Aut potius christianus aliquis spiritualis ad ipsum Dominum nostrum Jesum Christum invitat ut accedamus. Sed accedamus ad eum, et illuminemur; non quomodo ad eum accesserunt Judaei, ut tenebrarentur. Accesserunt enim ad illum, ut crucifigerent: nos ad eum accedamus, ut corpus et sanguinem ejus accipiamus. Illi de crucifixo tenebrati sunt: nos manducando crucifixum et bibendo illuminamur. Accedite ad eum, et illuminamini, ecce Gentibus dicitur. Crucifixus Christus inter Judaeos erat saevientes et videntes, Gentes absentes erant: ecce illi accesserunt qui in tenebris erant, et qui non viderunt illuminati sunt. Unde accedunt Gentes? Fide sectando, corde inhiando, charitate currendo. Pedes tui, charitas tua est. Duos pedes habeto, noli esse claudus. Qui sunt duo pedes? Duo praecepta dilectionis, Dei et proximi. Istis pedibus curre ad Deum, accede ad illum: [PL36.314] quia et ut curreres ipse hortatus est, et ipse suum lumen aspersit sic, ut magnifice et divine se sequi possitis. Et vultus vestri non erubescent. Accedite, inquit, ad eum, et illuminamini: et vultus vestri non erubescent. Non erubescet vultus nisi superbi. Quare? Quia elatus vult esse, et quando fuerit passus contumeliam, aut ignominiam, aut casum secundum saeculum, aut aliquam afflictionem, erubescit. Sed noli timere, accede ad eum, et non erubesces. Quidquid fecerit tibi inimicus, videtur te superior esse apud homines: sed tu apud Deum superior illo es. Ego cepi, ego ligavi, ego interfeci. Quam superiores sibi videntur qui ista dicunt! Quam superiores videbantur sibi Judaei quando Dominum colaphizabant, quando spuebant in faciem ejus, et de canna percutiebant caput, quando spinis coronabant, quando tunica ignominiosa circumdabant! Quam superiores erant! Et ille videbatur inferior, quia procidebat ad ostia portae: sed ille non erubescebat. Lumen enim erat verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Sicut ergo lumen non potest confundi, sic et illuminatum confundi non sinit. Accedite ergo ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent.

11. [vers. 7, 8.] Sed dicit aliquis, Quomodo ad eum accedo? Tantis malis, tantis peccatis oneratus sum, tanta scelera clamant de conscientia mea, quomodo audeo accedere ad Deum? Quomodo? Si humiliaveris te per poenitentiam. Sed erubesco, ais, poenitentiam agere. Accede ergo ad eum, et illuminaberis, et vultus tuus non erubescet. Si enim timor erubescendi revocat te a poenitentia, poenitentia autem facit te accedere ad Deum: non vides quia poenam gestas in vultu, quia ideo erubuit vultus tuus, quoniam non accessit ad Deum: ideo non accessit, quia non vult agere poenitentiam? Sicut attestatur propheta: Iste inops clamavit, Et Dominus exaudivit eum. Docet te quomodo exaudiaris. Ideo non exaudiris, quia dives es. Ne forte clamabas, et non exaudiebaris, audi quare: Iste inops clamavit, et Dominus exaudivit eum. Inops clama, et exaudit Dominus. Et quomodo clamabo inops? Ut etsi habes aliquid, non inde praesumas de viribus tuis: ut intelligas te indigentem, ut intelligas te tamdiu esse pauperem, quamdiu non habes illum qui facit te divitem. Quomodo autem Dominus exaudivit eum? Et ex omnibus, inquit, tribulationibus ejus salvum fecit eum. Et quomodo salvos facit ab omnibus tribulationibus? Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos. Sic scriptum est, fratres; non quomodo habent aliqui mendosi codices, Immittet Angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eruet eos: sed sic, Immitte Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos. Quem hic dixit Angelum Domini, qui immittet in circuitu timentium eum, et eruet eos? Ipse Dominus noster Jesus Christus in prophetia dictus est magni consilii Angelus, magni consilii nuntius: sic illum dixerunt Prophetae (Isai. IX, 6, sec. LXX.) Ipse ergo [PL36.315] magni consilii Angelus, id est nuntius, immittet in eos qui timent Dominum, et eruet sos. Noli ergo timere ne lateas: ubicumque Dominum timueris, novit te ille Angelus qui immittet in circuitu, et eruet te.

12. [vers. 9.] Aperte modo de ipso sacramento vult dicere, quo ferebatur in manibus suis. Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Nonne aperit se Psalmus, et ostendit tibi illam quasi insaniam et furorem constantem, sanam insaniam et sobriam ebrietatem illius David, qui in figura nescio quid ostendebat, quando illi ex persona regis Achis dixerunt, Quomodo est? quando dicebat Dominus, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam? Et illi in quibus regnabat Achis, id est, error et ignorantia, quid dixerunt? Quomodo iste poterit nobis dare carnem suam manducare (Joan. VI, 53, 54)? Si ignoras, gusta, et vide quoniam suavis est Dominus: si autem non intelligis, rex es Achis. Immutabit faciem suam David, et recedet a te, et dimittet te, et abibit.

13. Beatus vir qui sperat in eum. Hoc quid opus est diu exponi? Quisquis non sperat in Domino, miser est. Quis est qui non sperat in Domino? Qui in se sperat. Aliquando quod pejus est, fratres mei, attendite, aliquando homines nolunt sperare in se, sed in aliis hominibus. Salva salute Gaii Seii, nihil mihi potes facere. Et forte loquitur de homine jam mortuo. In ista civitate dicit, Salva salute illius, et ille in aliis locis forte mortuus est. Et quam cito dicunt homines hoc: et non dicunt, Credo Deo, quia non te permittit nocere mihi. Non dicunt, Credo Deo meo, quia etsi te permiserit ad aliquid meum, ad animam meam non te permittet. Sed cum dicunt, Salva salute illius, nec ipsi volunt habere salutem, et illos gravant per quos putant habere salutem.

14. [vers. 10.] Timete Dominum, omnes sancti ejus, quia nihil deest timentibus eum. Multi enim propterea nolunt timere Dominum, ne famem patiantur. Dicitur illis: Nolite fraudem facere. Et dicunt: Unde me pasco? Non potest ars sine impostura esse, non potest negotium esse sine fraude. Sed fraudem punit Deus. Time Deum. Sed si timuero Deum, non habebo unde vivam. Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum. Copiam promittit trepido, et dubitanti ne si forte timuerit Dominum deserant illum superflua. Pascebat te Dominus contemnentem se, et deseret te timentem se? Attende, et noli dicere: Ille dives est, et ego pauper sum: ego timeo Dominum, ille non timendo quantum acquisivit, et ego timendo nudus sum! Videte quid sequitur: Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Si ad litteram accipias, videtur te fallere. [PL36.316] Respicis enim multos divites iniquos mori in divitiis suis, non factos fuisse pauperes, cum vivunt; vides illos senescere, perduci ad ultimum vitae inter magnas copias divitiarum, celebrari eis pompam funeris in magnis effusionibus, perduci usque ad sepulcrum divitem, qui et exspiravit in lectis eburneis, circumflente familia suorum; et dicis in animo tuo, si forte nosti aliqua et peccata et scelera ipsius: Ego novi quanta fecerit iste homo; ecce senuit, mortuus est in lecto suo, deducunt illum sui, pompa tanta funeris celebratur: ego novi quae fecerit; decepit me Scriptura, et fefellit, ubi audio et canto: Divites eguerunt et esurierunt. Quando iste inops fuit? quando esurivit? Inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono (Psal. XXXIII, 11). Quotidie ad basilicam surgo, quotidie genuflecto, quotidie inquiro Dominum, et nihil boni habeo: iste non inquisivit Dominum, et inter tanta bona defunctus est! Sic cogitantem suffocat laqueus scandali. Escam enim mortalem quaerit in terra, et veram mercedem non quaerit in coelo, et mittit caput in laqueum diaboli, constringuntur ei fauces, et tenet diabolus ad malefaciendum, ut sic imitetur illum divitem, quem videt in tanta copia defunctum.

15. Noli ergo sic intelligere. Et quomodo intelligam? In bonis spiritualibus. Sed ubi sunt? Non videntur oculis, sed corde. Non video ipsa bona. Videt illa qui amat. Justitiam non video. Non enim aurum est, non enim argentum est. Si aurum esset, videres: quia fides est, non vides. Et si non vides fidem, quare amas servum fidelem? Interroga teipsum, qualem servum diligis. Forte habes servum formosum, staturosum, bene compositum; sed furem, nequam, fraudulentum: habes autem alium forte parvum statura, deformem facie, colore tetro; sed fidelem, parcum, sobrium: attende, rogo te, quem istorum duorum diligis? Si oculos carnis interrogas, vincit apud te pulcher injustus; si oculos cordis, vincit deformis fidelis. Vides ergo, quod vis ut exhibeat tibi alter, id est fidem, exhibe illi et tu. Quare gaudes ad eum qui fidem tibi exhibet, et laudas eum de his bonis quae non videntur nisi oculo cordis? Cum repletus fueris spiritualibus divitiis, pauper eris? Et ille dives ideo fuit, quia habebat lectum eburneum; et tu pauper es, cujus cubiculum cordis plenum est tantis gemmis virtutum, justitiae, veritatis, charitatis, fidei, patientiae et tolerantiae! Explica divitias tuas, si habes illas, et compara divitiis divitum. At ille in mercatu invenit mulas pretiosas, et emit eas. Si fidem invenires venalem, quantum pro illa dares, quam te voluit Deus gratis habere, et ingratus es? Egent ergo illi divites, egent: et, quod est gravius, pane egent. Ne forte putetis, quia auro egent et argento, quanquam et hoc egeant. Quantum habuit quidam, et quid eum satiavit? Sic mortuus est egens, quia plura volebat acquirere [PL36.317] quam tenebat. Egent et pane. Quare egent et pane? Si non intelligis panem, ille dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41); et: Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Sed quo bono jam diximus.

16. [vers. 12.] Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Putatis, fratres, quia ego dico: putate quia David dicit, putate quia Apostolus dicit: imo putate quia ipse Dominus noster Jesus Christus dicit: Venite, filii, audite me. Audiamus illum simul, audite illum per nos: docere enim vult ille humilis, ille tympanizans, ille affectans, docere nos vult. Et quid dicit? Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Doceat ergo, praebeamus aurem, praebeamus cor. Non aperiamus aures carnis, et cordis claudamus; sed sicut ipse dixit in Evangelio, Qui habet aures audiendi, audiat (Id. XI, 15). Quis nolit audire docentem Christum per Prophetam?

17. [vers. 13.] Quis est homo qui vult vitam, et diligit dies videre bonos? Interrogat. Nonne omnis in vobis respondet, Ego? An quisquam est in vobis qui non diligit vitam, id est, qui non vult vitam, et non diligit dies videre bonos? Nonne quotidie hoc murmuratis, et hoc dicitis: Quamdiu ista patimur? Quotidie pejora et pejora: apud parentes nostros fuerunt dies laetiores, fuerunt dies meliores. O si interrogares ipsos parentes tuos, similiter tibi de diebus suis murmurarent. Puerunt beati patres nostri, nos miseri sumus, malos dies habemus: dominatus est ille, putabamus quia illo mortuo posset aliquod refrigerium dari; deteriora venerunt. O Deus, ostende nobis dies bonos! Quis est homo, qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Non hic quaerat dies bonos. Bonam rem quaerit, sed non in regione ejus illam quaerit. Quomodo si aliquem justum quaereres in ea patria, ubi non habitaret, diceretur tibi: Bonum virum quaeris, magnum virum quaeris, quaere illum, sed noli hic, superfluo hic eum quaeris, nunquam eum inventurus es. Dies bonos quaeris, simul eos quaeramus, nolite hic. Sed habuerunt illos patres nostri. Fallimini: omnes hic laboraverunt. Legite Scripturas: ideo voluit Deus ut scriberentur, ut nos consolaremur. Temporibus Eliae fuit fames, passi sunt eam patres nostri. Capita jumentorum mortuorum auro vendebantur, occiderunt suos, et comederunt eos: et duae mulieres statuerunt inter se ut occiderent filios suos, et manducarent; occidit una filium suum, et manducaverunt eum ambae; alia nolebat occidere filium suum, et exigebat illa quae prior occiderat filium suum; et talis rixa venit ante regem, adduxerunt se ante regem, contendentes de interfectione filiorum (IV Reg. VI, 26-30). De talibus cibis avertat Deus ea quae legimus. Semper dies mali in saeculo, sed semper dies boni in Deo. Habuit dies bonos Abraham, sed intus in corde: habuit dies malos, quando a fame mutavit regionem, et quaerebat [PL36.318] cibum (Gen. XII, 10, et XXVI, 1). Sic omnes quaesierunt. Paulus habuit dies bonos, qui dicit: In fame et siti, in frigore et nuditate (II Cor. XI, 27)? Sed non irascantur servi: ipse Dominus non habuit dies bonos in hoc saeculo; contumelias, injurias, crucem, et tanta mala patiebatur.

18. [vers. 14.] Non ergo christianus murmuret, videat cujus vestigia sequatur. Sed si dies bonos amat, audiat docentem et dicentem: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quid vis? Vitam et dies bonos. Audi, et fac: Contine linguam tuam a malo. Fac illud. Nolo, dicit homo miser: et linguam meam nolo continere a malo, et vitam volo, et dies bonos. Si operarius tuus tibi diceret: Et vasto istam vineam, et exigo a te mercedem: adduxisti me ad vineam ut falcitem illam et putem, concido omnia ligna utilia, praecidam ipsa robora vitium, ut non hic habeas quod colligas, et cum fecero ista, redditurus es mihi laborem meum. Nonne insanum illum diceres? nonne illum de domo tua repelleres, antequam mitteret manum ad falcem? Tales sunt homines, qui et facere volunt mala, et jurare mendacium, et blasphemare contra Deum, et murmurare, et fraudem facere, et inebriari, et litigare, et adulterari, et ligaturas adhibere, et ire ad sortilegos, et dies bonos videre. Dicitur illi: Non potes male faciens quaerere bonam mercedem. Si tu injustus es, injustus erit et Deus? Ergo quid faciam? Quid vis? Vitam volo, dies bonos volo. Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum: id est, nulli fraudem, nulli mendacium.

19. [vers. 15.] Sed quid est, Declina a malo? Parum est nulli noceas, nullum occidas, non fureris, non adulteres, non fraudem facias, non falsum testimonium dicas. Declina a malo: cum declinaveris, dicis: Securus sum, perfeci omnia, habebo vitam, videbo dies bonos. Non solum declina a malo; sed, et fac bonum. Parum est ut non exspolies: vesti nudum. Si non exspoliaveris, declinasti a malo: sed non facies bonum, nisi cum peregrinum susceperis in domum tuam. Ergo sic declina a malo, ut facias bonum. Quaere pacem, et sequere eam. Non tibi dixit, habebis hic pacem: quaere illam, et sequere eam. Quo illam sequor? Quo praecessit. Dominus enim est pax nostra, resurrexit et ascendit in coelum. Quaere pacem, et sequere illam: quia et tu cum surrexeris, hoc mortale mutabitur, et amplecteris pacem, ubi tibi nemo molestus erit. Ibi enim est perfecta pax, ubi non esuries. Nam hic tibi pacem facit panis: subduc panem, et vide quale bellum erit intra viscera tua. Ipsi justi quomodo gemunt hic, fratres? ut sciatis quia quaerimus hic pacem, consequemur autem in fine. Sed ex parte hic habeamus, ut ex toto illic habere mereamur. Quid est, ex parte? Concordes simus hic, diligamus proximum quomodo nos. Sic dilige fratrem quomodo teipsum, habe cum illo pacem. Sed non possunt nisi existere rixae aliquae, quomodo inter fratres et inter sanctos exstiterunt, inter Barnabam et Paulum (Act. XV, 39): sed non quae occiderent concordiam, non quae interimerent charitatem. Nam et tibi ipsi resistis [PL36.319] aliquando, et tamen non te odisti. Omnis enim quem poenitet aliquid, rixatur secum. Peccavit, redit, irascitur sibimetipsi hoc fecisse, illud commisisse. Rixam ergo secum habet, sed ista rixa ad concordiam tendit. Vide quomodo secum rixetur, et dicat quidam justus: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Dominum, quoniam adhuc confitebor illi (Psal. XLII, 5). Cum dicit animae suae, Quare conturbas me; utique turbabat illum. Volebat forte ipse pati pro Christo, et anima ipsius contristabatur. Et ille qui sciebat et dicebat, Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me; pacem adhuc secum non habebat: sed ex mente haerebat Christo, ut sequeretur illum anima ejus, et non illum conturbaret. Ergo quaerite pacem, fratres. Dominus dixit: Haec loquor vobis, ut in me habeatis pacem. Pacem in terra vobis non promitto (Joan. XVI, 33). In ista vita pax vera non est, nec tranquillitas. Gaudium immortalitatis, societas Angelorum promittitur. Sed quisquis non illam cum hic est quaesierit, non illam habebit cum venerit.

20. [vers. 16.] Oculi Domini super justos. Noli ergo timere, labora: oculi Domini super te sunt. Et aures ejus ad preces eorum. Quid vis amplius? Si murmurantem servum in domo magna non audiret paterfamilias, quereretur, et diceret: Quanta hic patimur, et nemo nos audit! Numquid dicis illud de Deo: Quanta patior, et nemo me audit? Si audiret me, forte dicis, tolleret mihi tribulationem: clamo, et tribulor. Tantum tu tene vias ejus, et quando tribularis audit te. Sed medicus est, adhuc putre habes nescio quid. Clamas: sed adhuc secat; et non tollit manum, nisi secuerit quantum videtur. Etenim medicus crudelis est qui exaudit hominem, et parcit vulneri et putredini. Matres quomodo fricant in balneis ad salutem filios? Nonne parvuli clamant inter manus earum? Illae ergo crudeles sunt, ut non parcant, non exaudiant lacrymas? Nonne plenae sunt pietate? Et tamen clamant pueri, et non eis parcitur. Sic et Deus noster plenus est charitate: sed ideo videtur non exaudire, ut sanet et parcat in sempiternum.

21. [vers. 17.] Oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum. Forte dicunt mali: Ergo securus facio mala, quia non super me sunt oculi Domini: jam Deus ad justos attendit, me non videt, et quidquid fecero, securus facio. Statim subjecit videns cogitationes hominum Spiritus sanctus, et ait: Oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.

22. [vers. 18.] Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum eruit eos. Justi erant tres pueri: de camino clamaverunt ad Dominum, et in laudibus eorum ignes friguerunt. Accedere et laedere flamma non potuit laudantes Deum innocentes et justos pueros, et eruit eos de flamma (Dan. III, 49). Dicit aliquis, Ecce vere justi qui exauditi sunt, sicut scriptum est, Clamaverunt justi, et [PL36.320] Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum eruit eos: ego autem clamavi, et non me eruit; aut ego non sum justus, aut non facio quae mihi jubet, aut forte me ille non videt. Noli timere, tantum fac quod jubet; et site non eruit corporaliter, eruet spiritualiter. Ille enim qui tulit de flamma tres pueros, numquid tulit de flamma Machabaeos? Nonne illi in ignibus hymnizabant, illi in ignibus exspirabant (II Mach. VI, 3)? Deus trium puerorum, nonne ipse est et Machabaeorum? Illos eruit, et illos non eruit; imo utrosque eruit: sed tres pueros sic eruit, ut et carnales confunderentur; Machabaeos autem ideo non sic eruit, ut illi qui persequebantur in poenas majores irent, cum putabant se oppressisse martyres Dei. Eruit Petrum, quando venit ad illum angelus, cum esset in vinculis, et ait illi, Surge, et exi: et subito soluta sunt vincula, et secutus est angelum, et eruit illum (Act. XII, 7). Numquid Petrus perdiderat justitiam, quando non illum eruit de cruce? Non eruit tunc? Et eruit tunc. An ideo diu vixit, ut injustus fieret? Forte plus eum exaudivit postea quam prius, quando illum vere de omnibus pressuris eruit. Nam quando primum illum eruit, quanta ille pertulit postea! Illuc enim misit postea, ubi nihil mali pati potuisset.

23. [vers. 19, 20.] Juxta est Dominus his qui obtriverunt cor, et humiles spiritu salvos faciet. Altus est Deus, humilis sit christianus. Si vult ut altus Deus vicinetur illi, ille humilis sit. Magna mysteria, fratres. Deus super omnia est: erigis te, et non illum tangis: humilias te, et ipse ad te descendit. Multae tribulationes justorum. Numquid dicit: Ideo sint Christiani justi, ideo audiant verbum meum, ut nihil tribulationis patiantur? Non hoc promittit; sed dicit: Multae tribulationes justorum. Magis si injusti sunt, pauciores habent tribulationes; si justi sunt, multas habent. Sed post paucas tribulationes aut nullas, illi venient ad tribulationem sempiternam, unde nunquam eruantur: justi autem post multas tribulationes venient ad pacem sempiternam, ubi nunquam aliquid mali patientur. Multae tribulationes justorum: et de omnibus his eruet eos Dominus.

24. [vers. 21.] Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Et hoc, fratres, non accipiamus carnaliter. Ossa sunt firmamenta fidelium. Quomodo enim in carne nostra ossa faciunt firmamentum, sic in corde christiano fides facit firmamentum. Patientia ergo quae est in fide, ossa sunt interius. Ipsa sunt quae frangi non possunt. Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Si de Domino Deo nostro Jesu Christo dixisset hoc, Custodit Dominus omnia ossa Filii sui, unum ex his non conteretur: sicut etiam alio loco praefiguratur de illo, quando agnus dictus est mactandus, et dictum est de illo, Os ejus noli frangere (Exod. XII, 46): impletum [PL36.321] est in Domino; quia cum penderet in cruce, exspiravit antequam venirent illi ad crucem, et invenerunt jam corpus exanime, et noluerunt crura ejus frangere, ut impleretur quod scriptum est (Joan. XIX, 33). Sed promisit illud et caeteris Christianis: Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Ergo fratres, si viderimus aliquem sanctum tribulationes pati, et forte vel a medico sic secari, vel ab aliquo persecutore sic caedi, ut ejus ossa frangantur; non dicamus, Non erat justus iste, nam Dominus hoc promisit justis suis, de quibus ait, Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Vis videre quia alia ossa dixit, quae diximus firmamenta fidei, id est patientiam et tolerantiam in omnibus tribulationibus? Ipsa enim sunt ossa quae non franguntur. Audite, et in ipsa passione Domini inspicite quod dico. Dominus erat in medio crucifixus; juxta illum duo latrones erant: unus insultavit, alter credidit; unus damnatus est, alter justificatus est; unus habuit poenam suam et hic et in futurum, alteri autem dixit Dominus, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43): et tamen illi qui venerant, Domini ossa non fregerunt, latronum autem fregerunt (Joan. XIX, 32): sic fracta sunt latronis ossa qui blasphemavit, quomodo latronis qui credidit. Ubi est ergo quod dictum est, Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur? Ecce cui dixit, hodie mecum eris in paradiso, non potuit omnia ossa ejus custodire? Respondet tibi Dominus: Imo custodivi; nam firmamentum fidei ipsius frangi non potuit illis ictibus quibus crura sunt fracta.

25. [vers. 22, 23.] Mors peccatorum pessima. Attendite, fratres, propter illa quae dicebamus. Vere magnus Dominus, et misericordia ejus, vere qui nobis dedit manducare corpus suum in quo tanta perpessus est, et sanguinem bibere. Quomodo respicit mala cogitantes, et dicentes, Ille male mortuus est, a bestiis consumptus est: non erat ille justus, ideo male periit; nam non periret? Ergo ille justus est, qui in domo sua et in lecto suo moritur? Hoc est ergo, inquis, quod miror, quia novi peccata et scelera ipsius, et bene mortuus est, in domo sua, intra limina sua, nulla peregrinationis injuria, nulla vel in matura aetate. Audi: Mors peccatorum pessima. Quae tibi videtur bona mors, pessima est, si intus videas. Vides foris jacentem in lecto, numquid vides intus raptum ad gehennam? Audite, fratres, et ex Evangelio inspicite, quid sit mors peccatorum pessima. Numquid non duo erant in isto saeculo, dives qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; alter pauper qui jacebat ad januam ejus ulcerosus, et canes veniebant et linguebant ulcera ejus, et desiderabat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis? Contigit autem mori inopem illum (justus erat ille inops), et auferri ab Angelis in [PL36.322] sinum Abrahae. Qui viderat corpus illius jacere ad limen divitis, et non esse qui sepeliret, quanta forte diceret? Sic moriatur ille inimicus meus, et ille qui me persequitur, sic illum videam. Exsecratur corpus sputo, putent vulnera; et ille in sinu Abrahae requiescit. Si christiani sumus, credamus: si non credimus, fratres, nemo se fingat christianum. Fides nos perducit. Quomodo illa dixit Dominus, sic sunt. An vero dicit tibi mathematicus, et verum est; dicit Christus, et falsum est? Quali autem morte mortuus est ille dives? Qualis mors esse potuit in purpura et bysso, quam sumptuosa, quam pomposa? quae exsequiae funeris ibi erant? quantis aromatibus sepultum est illud cadaver? Et tamen cum apud inferos in tormentis esset, desideravit ex illius contempti pauperis digito instillari aquae guttam ardenti linguae suae, neque impetravit (Luc. XVI, 19-25). Discite ergo quid sit, Mors peccatorum pessima, et nolite interrogare stratos pretiosis vestibus lectos, et carnem multis divitiis obvolutam, lamentationis pompam exhibentes, plangentem familiam, turbam obsequentium praecedentem ac sequentem, cum corpus effertur, marmoratas auratasque memorias. Nam si haec interrogatis, respondent vobis falsum, quod multorum non leviter peccatorum, sed omnino sceleratorum mors optima est, qui sic plangi, sic condiri, sic contegi, sic efferri, sic sepeliri meruerunt. Sed interrogate Evangelium, et ostendet fidei vestrae in poenis ardentem animam divitis, quam nihil adjuverunt omnes honores et obsequia, quae mortuo corpori ejus viventium vanitas praebuit.

26. Sed quia multa sunt genera peccatorum, et non esse peccatorem difficile est, aut fortasse in hac vita non possibile, subjecit statim cujus generis peccatorum esset mors pessima. Et qui oderunt justum, inquit, delinquent. Quem justum, nisi eum qui justificat impium (Rom. IV, 5)? quem justum, nisi Dominum Jesum Christum, qui est etiam propitiatio peccatorum nostrorum (I Joan. II, 2)? Qui ergo hunc oderunt, mortem pessimam habent; quia in peccatis suis moriuntur, qui per eum Deo nostro non reconciliantur: Redimet enim Dominus animas servorum suorum. Secundum animam enim intelligenda est mors aut pessima, aut optima; non secundum corporum aut contumelias, aut honores quos homines vident. Et non delinquent omnes qui sperant in eum. Iste est modus humanae justitiae, ut vita mortalis quantumlibet proficiens, quia sine delicto esse non potest, in hoc non delinquat, dum sperat in eum, in quo est remissio delictorum, Amen.

IN PSALMUM XXXIV ENARRATIO

SERMO I. De prima parte Psalmi

1. [vers. 1, 2.] Psalmum istum nobis a jubentibus fratribus et coepiscopis meis impositum esse ad tractandum, [PL36.323] noverit charitas vestra. Voluerunt ut hinc omnes aliquid audiamus. Ab illo enim omnes audimus, a quo pariter discimus, et in cujus schola condiscipuli sumus. Titulus ipsius moram nobis non facit; brevis est enim, et ad intelligendum, maxime nutritis in Ecclesia Dei, non difficilis. Habet enim, Ipsi David. Psalmus ergo ipsi David: David interpretatur Fortis manu, vel desiderabilis. Psalmus ergo manu forti et desiderabili, qui nostram mortem vicit, qui nobis vitam promisit: in hoc enim manu fortis, quia mortem nostram vicit; in hoc desiderabilis, quia vitam aeternam promisit. Quid enim fortius manu hac, quae tetigit loculum, et mortuus resurrexit (Luc. VII, 14)? quid fortius manu hac, quae mundum vicit, non ferro armata, sed ligno transfixa? quid autem desiderabilius eo, quem non videntes martyres, mori voluerunt, ut ad illum pervenire mererentur? Ergo Psalmus illi: illi cor nostrum, illi lingua nostra digna cantet: si tamen ipse dignabitur donare quod cantet. Nemo illi cantat digna, nisi qui ab illo acceperit quod cantare possit. Denique hoc quod modo cantamus, Spiritu ejus dictum est per Prophetam ejus, et in eis verbis ubi nos agnoscimus et ipsum. Nec injuriam facimus, quia dicimus nos et ipsum: quoniam cum esset in coelo, sic clamavit, Quid me persequeris (Act. IX, 4)? cum eum nemo tangeret, et nos in terra laboraremus. Ergo vocem ejus audiamus, nunc corporis, nunc capitis. Est enim psalmus iste invocans Deum contra inimicos in tribulationibus hujus saeculi: et utique ipse est Christus, tribulato tunc capite, tribulato nunc corpore: tamen per tribulationes omnibus membris suis dans vitam aeternam, quam promittendo desiderabilis factus est.

2. Judica, inquit, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 31)? Et unde hoc nobis praestat Deus? Apprehende, inquit, arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Magnum spectaculum est, videre Deum armatum pro te. Et quod ejus scutum? quae arma? Domine, inquit alio loco homo iste qui et hic loquitur, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V, 13). Arma autem ejus, quibus non solum nos muniat, sed etiam percutiat inimicos, si bene profecerimus, et nos erimus. Sicut enim nos, ut armemur, ab illo habemus, sic ipse armatur de nobis. Sed ipse de his armatur quos fecit, nos de his armamur quae ab ipso accepimus qui nos fecit. Dicit haec quodam loco arma nostra Apostolus, scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 16, 17). Armavit nos talibus armis, qualibus audistis, laudabilibus et invictis, insuperabilibus et splendidis; spiritualibus sane atque invisibilibus, quia et hostes invisibiles expugnamus. Si vides hostem tuum, videantur arma tua. Armamur earum rerum fide quas non videmus, et sternimus hostes quos non videmus. Verumtamen, carissimi, arma ista ne putetis sic esse, [PL36.324] ut quasi quod scutum est, semper scutum sit; aut quod galea est, semper galea sit; aut quod lorica est, semper lorica sit. In istis enim armis corporalibus ita est, quanquam et de ferro quae fiunt mutari possint, ut ex gladio fiat securis: tamen ipsum Apostolum videmus dixisse quodam loco, loricam fidei (I Thes. V, 8), et alio loco dixisse scutum fidei. Ergo ipsa fides, et lorica potest esse et scutum: scutum est, quia tela inimicorum excipit et repellit; lorica est, quia interiora tua transfigi non sinit. Haec arma nostra: Dei autem quae? Legimus quodam in loco: Erue ab impiis animam meam, frameam tuam ab inimicis manus tuae (Psal. XXI, 21). Quod superius dixit, ab impiis; hoc sequenti versu, ab inimicis manus tuae; et quod superius dixit, animam meam; hoc sequenti versu, frameam tuam, id est, gladium tuum. Ergo frameam Dei dixit animam suam: Erue, inquit, ab impiis animam meam; id est, ab inimicis manus tuae erue frameam tuam. Apprehendis enim animam meam, et debellas inimicos meos. Et quid est anima nostra, quamvis splendida, quamvis producta, quamvis acuta, quamvis uncta, quamvis luce sapientiae et coruscatione vibrata? Quid est ipsa anima nostra, aut quid potest, nisi Deus illam teneat et pugnet de illa? Nam quaelibet optime facta framea, si non habeat bellatorem, jacet. Dixeramus autem in armis nostris, non quasi aliquid fixum accipi debere, ut quod est res una, ipsa aliud esse non possit: sic et in armis Dei invenimus. Ecce animam justi dixit frameam Dei: iterum dicit animam justi esse sedem Dei; anima justi sedes sapientiae (Sap. VII). Ergo quidquid vult, facit de anima nostra. Cum in manu ejus est, utatur ea quemadmodum vult.

3. Exsurgat ergo (sic enim invocatus est), apprehendat arma, exsurgat in adjutorium nobis. Unde exsurgat, alio loco etiam dicitur illi ipsa voce: Exsurge, quare obdormis, Domine (Psal. XLIII, 23)? Et quando ille dicitur dormire, nos dormimus: et quando ille dicitur exsurgere, nos excitamur. Nam et Dominus dormiebat in navi; et ideo fluctuabat navis, quia dormiebat Jesus. Nam si illic vigilaret Jesus, non fluctuaret navis. Navis tua, cor tuum: Jesus in navi, fides in corde. Si meministi fidei tuae, non fluctuat cor tuum: si oblitus es fidem tuam, dormit Christus: observa naufragium. Verumtamen quod restat fac, ut si dormierit excitetur; dicas illi: Domine, exsurge, perimus: ut increpet ventos, et fiat tranquillitas in corde tuo (Matth. VIII, 24). Recedent enim omnes tentationes, aut certe nihil valebunt, quando Christus, hoc est fides tua, vigilaverit in corde tuo. Exsurge ergo quid est? Innotesce, appare, sentire. Exsurge ergo in adjutorium mihi.

4. [vers. 3.] Effunde frameam, et conclude adversus eos qui me persequuntur. Qui sunt qui te persequuntur? Forte vicinus tuus, aut ille quem laesisti, [PL36.325] aut cui fecisti injuriam, aut qui vult auferre res tuas, aut contra quem praedicas veritatem, aut cujus peccatum objurgas, aut quem male viventem bene vivendo laedis. Sunt quidem et isti inimici nostri, et persequuntur nos: sed alios docemur inimicos nosse, contra quos invisibiliter dimicamus, de quibus nos admonet Apostolus dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines; non adversus eos quos videtis, sed adversus eos quos non videtis; adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Cum diceret enim rectores mundi (dicebat quippe de diabolo et angelis ejus), cavendum erat ne male intelligerent homines, et putarent a diabolo et daemonibus ejus mundum regi. Sed quia mundus dicitur haec fabrica quam videmus, et in peccatoribus dicitur mundus, et in eis qui diligunt mundum, de quibus dictum est, Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10); et de quibus dictum est, Totus mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19); exposuit Apostolus cujus mundi essent rectores, tenebrarum, inquit, harum. Rectores mundi, dico, rectores tenebrarum harum. Rursus cogit nos intelligere quid dixerit, tenebrarum harum. Quarum tenebrarum rectores sunt diabolus et angeli ejus? Omnium infidelium, omnium iniquorum, de quibus dictum est: Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5). Denique ex ipsorum numero credentibus multis, quid dicit idem apostolus? Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Non vis regi a diabolo? Migra ad lucem. Et unde migrabis ad lucem, nisi effundat ille frameam, et eruat te ab inimicis tuis, et a persequentibus te? Quomodo effundit frameam? (Quoniam jam audivimus quid sit framea ipsius: anima enim justi est.) Abundent justi, et effunditur framea, et concluditur adversus inimicos. Nam de ipsa effusione frameae monens Apostolus ut juste vivamus, in consequenti ait: Ut adversarius revereatur, nihil habens de nobis dicere pravum (Tit. II, 8). Conclusum est adversus eum, quia quod loquatur adversus sanctos, non potest invenire.

5. Et unde erunt justi? Aut quid dicunt inimici qui nos persequuntur? invisibiles illi quid dicunt inimici? isti nihil? Maxime suggeritur humano cordi ab invisibiliter expugnantibus inimicis, quia Deus nobis non est adjutor: ut requirentes alia adjutoria, inveniamur invalidi, et ab inimicis ipsis capiamur. Hoc ergo suggeritur. Contra istas voces maxime vigilare debemus, quae in alio psalmo ostenduntur: Multi insurgunt adversum me, multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo ejus (Psal. III, 2, 3). Contra istas voces quid hic dicitur? Dic animae meae, Salus tua ego sum. Cum dixeris animae meae, Salus tua ego sum, juste vivet, ut neminem in adjutorium praeter te quaeram.

6. [vers. 4.] Et quid sequitur? Confundantur et revereantur [PL36.326] requirentes animam meam: ad hoc enim illam requirunt, ut perdant. Nam utinam bene quaerant! In alio quippe psalmo hoc reprehendit in hominibus, quia non erat qui requireret animam ipsius: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5). Quis est ille qui dicit: Non est qui requirat animam meam? Numquid forte ille est, de quo tanto ante praedictum est, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Psal. XXI, 17-19)? Jam omnia ista ante oculos eorum fiebant, et nemo erat qui requireret animam ejus. Invocemus ergo, fratres, ut dicat animae nostrae: Salus tua ego sum; et aperiat aures ejus, ut audiat dicentem: Salus tua ego sum. Dicit enim, sed quidam obsurdescunt: unde audiunt potius persequentes inimicos in tribulatione constituti. Si aliquid deest, si in angusto est anima, in inopia temporalium, quaerit auxilium plerumque a daemonibus, arreptitios daemonum vult consulere, sortilegos quaerit: persecutores illam hostes invisibiles adierunt, intraverunt, expugnaverunt, captivaverunt, vicerunt dicendo: Non est salus illi in Deo ejus. Obsurduit contra vocem dicentem: Salus tua ego sum. Dic animae meae: Salus tua ego sum, ut confundantur et revereantur requirentes animam meam, cui dicis tu: Salus tua ego sum. Audiam dicentem mihi: Salus tua ego sum. Aliam salutem non requiram, praeter Dominum Deum meum. De creatura mihi salus suggeritur; ab ipso est: et si levo oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi; non tamen a montibus, sed auxilium meum a Domino qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2). In ipsis temporalibus angustiis per hominem subvenit Deus; salus tua ipse est. Per angelum subvenit Deus; salus tua ipse est. Omnia illi subjecta sunt, et ad istam quidem vitam temporalem subvenit, alii inde, alii inde: aeternam vitam non dat nisi de se. Ecce in angustiis constituto non subest quod quaeris, sed adest quem quaeris. Et illum quaere qui deesse nunquam potest. Subtrahantur quae dedit; numquid subtrahitur qui dedit? Reddantur quae dederat; numquid ipsae sunt divitiae cum reddita fuerint illa, et non ille qui subtraxerat probando, et reddidit consolando? Consolatur enim quando nobis ista non desunt. Consolatur tanquam in via, sed si nos intelligamus viam: quia tota ista vita, et omnia quibus uteris in hac vita, sic tibi debent esse tanquam stabulum viatori, non tanquam domus habitatori. Memento peregisse te aliquid, restare aliquid: divertisse te ad refectionem, non ad defectionem.

7. Sunt qui dicunt: Deus bonus, magnus, summus, invisibilis, aeternus, incorruptibilis, vitam aeternam nobis daturus est, et illam incorruptionem [PL36.327] quam in resurrectione promisit; ista vero saecularia et temporalia ad daemones pertinent, et ad potestates illas harum tenebrarum. Dicendo haec, quando amore implicantur harum rerum, dimittunt Deum, quasi ad quem ista non pertineant; et quaerunt nefandis sacrificiis, ac nescio quibus remediis, aut nescio qua hominum illicita persuasione, providere sibi quod temporale est, veluti pecuniam, uxorem, filios, et si qua sunt quae humanam vitam aut consolantur transeuntem, aut impediunt ambulantem. Contra istam opinionem divina providentia vigilante, ut ostenderet Deus ad se pertinere ista omnia, et in sua esse potestate, non solum aeterna quae in futurum promisit, verum etiam temporalia quae in terra dat quibus voluerit, et quando voluerit opportune, sciens cui det, cui non det, tanquam medicus medicamenta, sciens melius morbum aegroti quam ipse aegrotus: ut ergo Deus hoc ostenderet, distribuit tempora Veteris et Novi Testamenti. In Veteri Testamento promissiones sunt rerum terrenarum; in Novo autem, regni coelorum. Pleraque praecepta Deum colendi et recte vivendi, ipsa sunt et ibi et hic: sed quia promissio ibi alia videtur, alia hic; jubentis imperium et obedientia servientis eadem est, sed merces quasi non est eadem. Etenim illis dictum est, ut accipiatis terram promissionis, ut in illa regnetis, ut inimicos vestros superetis, ut ab eis non subjugemini, ut omnia vobis abundent in hac terra, ut filios procreetis (Exod. XXIII, 25-31). Haec terrena promissa sunt, sed tamen figurata. Fac aliquos sic illa accipere quomodo promissa sunt: et vere multi sic acceperunt. Nam data est terra filiis Israel, datae sunt divitiae, dati sunt filii et sterilibus et aniculis rogantibus Deum, et de ipso solo praesumentibus, et alium sibi adjutorem nec ad ista quaerentibus. Vocem Domini in corde audierunt: Salus tua ego sum. Si ad aeterna, quare non ad temporalia? Ostendit hoc Deus in causa viri illius sancti Job: quia et ipse diabolus auferendi haec non habet potestatem, nisi cum acceperit a summa illa potestate. Invidere potuit sancto, nocere numquid potuit? Accusare potuit, damnare numquid potuit? Numquid valuit aliquid tollere, numquid vel unguem, numquid vel capillum laedere, nisi Deo diceret, Mitte manum tuam (Job I, 11)? Quid est, Mitte manum tuam? Da potestatem. Accepit. Ille tentavit, ille tentatus est. Tentatus tamen vicit, tentator victus est. Deus enim qui diabolo permiserat ut illa tolleret, illum servum suum interius non deseruerat, et ad ipsum diabolum superandum animam servi sui frameam sibi fecerat. Quantum valet hoc? De homine dico. Victus in paradiso (Gen. III, 6), victor in stercore. Ibi victus est a diabolo per mulierem, hic vicit diabolum et mulierem. Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus (Job II, 10)? Quam bene audierat: Salus tua ego sum!

8. Confundantur et revereantur requirentes animam [PL36.328] meam. Respice ad homines. Orate, inquit, pro inimicis vestris (Matth. V, 44). Sed hic prophetia est. Et quae figura optandi dicuntur, animo prophetandi explicantur. Illud fiat et illud fiat, nihil est aliud quam hoc et hoc futurum est. Sic ergo audite prophetiam: Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Quid est, confundantur et revereantur? Confundentur et reverebuntur. Factum est enim: multi salubriter confusi sunt, multi reveriti a persecutione Christi ad societatem membrorum ejus devota pietate transierunt: et non fieret hoc, nisi confunderentur et revererentur. Ergo bene illis optavit. Sed quia duo sunt genera eorum qui vincuntur: duobus enim modis vincuntur; aut ad hoc vincuntur ut convertantur ad Christum; aut ad hoc vincuntur ut damnentur a Christo: explicata sunt et hic duo ipsa genera, obscure quidem, sed intellectorem desiderant. De his qui convertuntur, accipe quod dictum est, Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Avertantur retrorsum. Non praecedant, sed sequantur; non dent consilium, sed accipiant. Nam Petrus praecedere voluit Dominum, quando Dominus de passione sua futura diceret: consilium illi quasi salutis voluit dare, consilium salutis aeger salvatori. Et quid ait Domino de illa futura sua passione confirmanti? Absit a te, Domine, propitius tibi esto, non fiet istud. Praecedere volebat, ut Dominus sequeretur. Et ille quid? Redi retro, satanas (Id. XVI, 22, 23). Praecedendo satanas es, sequendo discipulus eris. Hoc ergo et istis, Avertantur retrorsum, et confundantur, qui cogitant mihi mala. Cum enim coeperint retrorsum sequi, jam non cogitabunt mala, sed desiderabunt bona.

9. [vers. 5, 6.] Quid alii? Non enim omnes sic vincuntur, ut convertantur et credant: multi in pertinacia remanent, multi spiritus praecedendi servant in corde; et si non exserunt, tamen parturiunt, et ubi locum invenerint, pariunt. De talibus quid sequitur? Fiant tanquam pulvis ante faciem venti. Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Ventus tentatio est, pulvis iniquus. Quando venerit tentatio, tollitur pulvis; nec stat, nec resistit. Fiant tanquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini tribulans eos. Fiat via eorum tenebrae et lubricum. Horrenda via. Tenebras solas quis non horreat? Lubricum solum quis non caveat? In tenebris et lubrico qua is? ubi pedem figis? Sunt ista duo mala magnae poenae hominum: tenebrae, ignorantia; lubricum, luxuria. Fiat via eorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos: ut non possint stare. Nam unusquisque in tenebris et lubrico cum viderit quia si pedem moverit, labitur, et lux illi ante pedes non est; vel hoc forte facit, ut exspectet donec luceat: sed ibi est angelus Domini persequens eos. Haec eis futura praedixit, non quasi ut evenirent optavit. Quanquam et Propheta in spiritu Dei sic ea dicat, quomodo illa Deus [PL36.329] facit, certo judicio, bono, justo, sancto, tranquillo, non perturbatus ira, non amaro zelo, non animo inimicitiarum exercendarum, sed justitia vitiorum puniendorum; verumtamen prophetia est.

10. [vers. 7, 8.] Unde autem tanta mala ista? Quo merito? Audi, quo merito: Quoniam gratis absconderunt mihi muscipulae suae corruptionem. In ipso capite nostro attendite, hoc fecerunt Judaei, absconderunt muscipulae suae corruptionem. Cui absconderunt muscipulam? Qui videbat corda abscondentium. Sed tamen erat inter illos ignoranti similis quasi falleretur, cum illi in eo deciperentur, in quo cum falli arbitrabantur. Ideo enim ille tanquam fallebatur inter illos vivens, quia nos inter tales sic victuri eramus, ut sine dubio falleremur. Ille videbat traditorem suum, et elegit illum magis ad opus necessarium. Illius malo magnum bonum operatus est: et tamen inter duodecim electus est, ne ipse duodenarius tam exiguus numerus esset sine malo. Hoc ad exemplum nostrae patientiae, quoniam necesse erat ut inter malos viveremus; necesse erat ut malos, sive scientes, sive nescientes, toleraremus: exemplum patientiae praebuit ne deficias, cum coeperis inter malos vivere. Et quia illa schola Christi in duodecim non defecit, quanto magis nos firmi esse debemus, cum implentur in Ecclesia magna, quae de malorum permixtione praedicta sunt? Neque enim videbat ipsa schola redditum semini Abrahae quod erat promissum, et ipsam aream unde massa quae implebit horreum, processura est. Quare igitur non, cum trituratur, in ea digne palea toleratur, donec ultima ventilatione purgetur? Hoc enim futurum est malis quod audistis.

11. Sed tamen quid faciendum est? Gratis absconderunt mihi corruptionem muscipulae suae. Quid est, gratis? Quibus nihil mali feci, quibus nihil nocui. Vane exprobraverunt animam meam. Quid est, vane? Falsa dicentes, nihil probantes. Veniat illis muscipula, quam ignorant. Magnifica retributio, nihil justius. Illi absconderunt muscipulam, ut ego ignorarem: illis veniat muscipula, quam ignorant. Nam ego scio muscipulam ipsorum. Quae autem muscipula illis ventura est? Illa quam ignorant. Audiamus ne forte dicat illam: Veniat illis muscipula, quam ignorant. Forte aliam illi absconderunt, alia illis ventura est? Non: sed quid? Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Inde decipiuntur, unde decipere voluerunt. Inde illis nocebitur, unde nocere conati sunt. Sequitur enim: Et captio quam occultaverunt, comprehendat illos. Tanquam si quisquam veneni calicem praeparet alicui, et oblitus ebibat: et tanquam si foveam fodiat quisquam, in quam quisque inimicus ejus in tenebris incidat; et ille oblitus quod foderat, ambulans ea via prior illuc cadat. Prorsus, fratres mei, ita credite, ita certi estote: ita si est in vobis excellentior prudentiae ratio, videte atque perspicite: Nemo malus non sibi prius nocet. Sic enim esse putate malitiam, quomodo [PL36.330] ignem. Incendere vis aliquid: illud quod admoves, prius ardet, nisi ardeat, non incendit. Facula est, hanc faculam apponis ut aliquid incendat: numquid non ipsa facula quam apponis, prior ardet, ut aliquid possit incendere? Malitia ergo procedit ex te, et quem prius vastat nisi te? Quo profunditur ramum laedit, ubi radicem habet non laedit? Et quidem dico, quod malitia tua ut alteri non noceat fieri potest: ut autem tibi non noceat, fieri non potest. Nam quid nocitum est sancto viro Job, de quo praelocuti sumus? Quomodo in alio psalmo dicitur, Sicut novacula acuta fecisti dolum (Psal. LI, 4). Quid fit de acuta novacula? Capilli, res superfluae deciduntur. Quid ergo facis ei quem vis nocere? Si nequam tibi ad malum consentiat cui vis nocere, non malitia tua ei nocitura est, sed sua: si autem intus ipse malitia careat, et cor mundum subdat illi voci dicenti, Salus tua ego sum, forinsecus oppugnas, interiorem hominem non expugnas: malitia tamen tua ab interiore tuo procedit, te prius inanem reddit. Tu putris es intus, unde iste vermis processit; intus nihil integrum dereliquit. Et captio quam occultaverunt, comprehendat eos: et in muscipula incidant in ipsa. Non quod putabas forte paulo ante cum audires, Veniat illis muscipula, quam ignorant, id est, quasi aliquid aliud ex occulto inevitabile. In qua ergo? In ipsa iniquitate, quam mihi absconderunt. Nonne hoc factum est Judaeis? Dominus eorum iniquitatem vicit, illi iniquitate sua victi sunt. Ille surrexit pro nobis, illi mortui sunt in se.

12. [vers. 9.] Haec ergo malis nocere mihi volentibus: mihi quid? Anima autem mea exsultabit in Domino: tanquam in eo a quo audierit, Salus tua ego sum: tanquam non quaerens alias extrinsecus divitias, tanquam non quaerens circumfluere voluptatibus bonisque terrenis; sed conjugem verum gratis amans, non ab illo volens accipere quod delectet, sed ipsum solum sibi proponens a quo delectetur. Quid enim melius Deo dabitur mihi? Amat me Deus: amat te Deus. Ecce proposuit, pete quod vis (Matth. VII, 7). Si tibi Imperator diceret, Pete quod vis, quos tribunatus comitivasque ructares! Quanta tibi proponeres et accipienda et aliis largienda! Deo tibi dicente, Pete quod vis, quid petiturus es? Excute mentem tuam, exsere avaritiam tuam, protende quantum potes, et dilata cupiditatem tuam: non quicumque, sed omnipotens Deus dixit, Pete quod vis. Si possessionum es amator, desideraturus es totam terram, ut omnes qui nascuntur, coloni tui aut servi tui sint. Et quid cum totam terram possederis? Mare petiturus es, in quo vivere tamen non poteris. In hac avaritia te pisces superabunt. Sed forte insulas possidebis. Transcende et haec, pete et aerem quamvis volare [PL36.331] non possis: porrige cupiditatem tuam usque ad coelum, dic tuum esse solem, lunam, stellas, quia ille qui fecit omnia dixit, Pete quod vis: tamen nihil invenies carius, nihil invenies melius, quam ipsum qui fecit omnia. Ipsum pete qui fecit, et in illo et ab illo habebis omnia quae fecit. Omnia cara sunt, quia omnia pulchra sunt: sed quid illo pulchrius? Fortia sunt: sed quid illo fortius? Et nihil magis vult dare quam se. Si aliquid inveneris melius, pete. Si aliud petieris, injuriam facies illi, et damnum tibi, praeponendo illi quod fecit, cum velit seipsum tibi dare qui fecit. In hoc amore dixit illi anima quaedam: Numquid ipse es pars mea, Domine (Psal. LXXII, 26)? id est, tu es pars mea. Eligant sibi qui volunt quid possideant, faciant sibi partes de rebus: Pars mea tu es, te mihi elegi. Et iterum: Dominus pars haereditatis meae. Possideat te, ut possideas illum: eris praedium ipsius, eris domus ipsius. Possidet ut prosit, possidetur ut prosit. Numquid ut aliquid ei tu prosis? Nam dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 5, 2). Anima autem mea exsultabit in Domino. Delectabitur super salutare ejus. Salutare Dei Christus est. Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 30).

13. [vers. 10.] Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Quis digne de his verbis aliquid dicat? Ego puto tantum pronuntianda esse, non exponenda. Quid quaeris illud aut illud? Quid simile Domino tuo? Ipsum habes ante te. Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Fuerunt persecutores qui dicerent: Adora Saturnum, adora Mercurium. Non colo, inquit, idola. Domine, quis similis tibi? Illi oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt (Psal. CXIII, 5, 6). Domine, quis similis tibi, qui fecisti oculum ad videndum, aurem ad audiendum? Sed non colo, inquit, idola, quia faber fecit. Cole arborem et montem: et hoc numquid faber fecit? Et hic: Domine, quis similis tibi? Terrena mihi ostenduntur, tu terrae creator es. Et hinc forte advertunt ad superiorem creaturam, et dicunt mihi: Cole lunam, cole istum solem, qui luce sua, tanquam magna lucerna, de coelo efficit diem. Et hic plane dico: Domine, quis similis tibi? Lunam et stellas tu fecisti, solem dici tu accendisti, coelum tu composuisti. Sunt multa invisibilia meliora. Sed forte et hic dicitur mihi: Angelos cole, Angelos adora. Et hic dicam: Domine, quis similis tibi? Et ipsos Angelos tu creasti. Nihil sunt Angeli, nisi videndo te. Melius est cum ipsis possidere te, quam ipsos adorando cadere a te.

14. Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? O corpus Christi sancta Ecclesia, omnia ossa tua dicant: Domine, quis similis tibi? Et si carnes persecutioni cesserunt, ossa dicant: Domine, quis similis tibi? De justis enim dictum est: Diligit Dominus omnia ossa eorum, unum ex illis non confringetur (Psal. XXXIII, [PL36.332] 21). Quam multis justis in persecutione ossa confracta sunt? Postremo, justus ex fide vivit (Rom. I, 17), et Christus justificat impium (Id. IV, 5). Quomodo autem justificat, nisi credentem et confitentem? Quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Id. X, 10). Ergo et ille latro, quamvis ex latrocinio ductus ad judicem, et a judice in crucem, tamen in ipsa cruce justificatus est: corde credidit, ore confessus est. Neque enim injusto et non jam justificato diceret Dominus: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43): et tamen ossa ejus confracta sunt. Nam quando ventum est ut corpora deponerentur causa imminentis sabbati, inventus est Dominus jam exanimis, et non sunt ossa ejus comminuta (Joan. XIX, 33). Illi autem qui vivebant, ut deponerentur, confracta eis sunt crura, ut hoc dolore mortui possent sepeliri. Numquid unius latronis qui perseveravit impius in cruce, confracta sunt ossa, et non etiam illius qui corde credidit ad justitiam, ore confessus est ad salutem? Ubi est ergo hoc quod dictum est, Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur (Psal. XXXIII, 21); nisi quia ossa dicuntur in corpore Domini omnes justi, firmi corde, fortes, nullis persecutionibus et tentationibus cedentes ad consentiendum malo? Et unde possent nullis tentationibus cedere, nisi cum persecutores dixerint, Ecce ille deus, ecce qualis ille deus: veniat ille, liget tibi: ecce est hic nescio quis in monte magnus sacerdos: forte ideo pauper es, quia non te adjuvat ille deus; supplica illi, et adjuvat: forte ideo aegrotas, quia illi non supplicas; supplica illi, et convalesces: forte ideo filios non habes; supplica illi, et habebis. Hic vero si in corpore Domini de ossibus est, repellit omnes istas voces, et dicit: Domine, quis similis tibi? Da, si vis dare, et in hac vita, quod quaero: si autem non vis, tu esto vita mea, quem semper quaero. Hinc ad te libera fronte exeam, si alium adoravero, et te offendero? Cras forte moriturus sum, qua fronte te videbo? Magna misericordia ipsius, et monuit ut bene vivamus, et diem nobis novissimum mortis nostrae abscondit, ne nobis de futuro aliquid promittamus. Facio hodie, et vivo: cras non facio. Quid si te non invenit eras? Dic ergo inter ossa Christi: Domine, quis similis tibi? Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi?

15. Eruens inopem de manu fortiorum ejus, egenum et pauperem a diripientibus eum. Huc usque Psalmus lectus est hodie, huc usque tractandus est; ne in fastidium veniant quae dicta sunt, dum volumus et alia dicere. Sufficiant ergo hodie haec: Eruens inopem de manu fortiorum ejus. Quis eruens, nisi qui manu fortis est? Ille David cruet inopem de manu fortiorum ejus. Fortior enim fuerat diabolus ad tenendum te, quia ipse vicit cui consensisti. Sed quid fecit manu fortis? Nemo intrat in domum fortis ut vasa ejus diripiat, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29). [PL36.333] Potestate sua sacratissima, magnificentissima, alligavit diabolum, effundendo frameam ad concludendum eum, ut eruat inopem et egenum, cui non erat adjutor (Psal. LXXI, 12). Quis enim adjutor tibi, nisi Dominus cui dicis: Domine, adjutor meus et redemptor meus (Psal. XVIII, 15)? Si de tuis viribus praesumere volueris, inde cades unde praesumpseris: si de alterius, dominari vult, non subvenire. Ille ergo unus quaerendus est, qui et redemit, et liberos fecit, et sanguinem suum ut eos emeret dedit, et servos suos fratres fecit.

SERMO II, HABITUS DIE PROXIMO POST SUPERIOREM SERMONEM. De reliqua parte Psalmi

1. Ad reliqua Psalmi intendamus animum, Dominumque et Deum nostrum, et de sanitate intelligendi, et de fructu bene agendi deprecemur. Quo usque hesterno die disputatum sit, credo meminisse Charitatem Vestram: ex ipso loco hodie sumamus exordium. Intelligimus enim hic vocem Christi; vocem scilicet capitis et corporis Christi. Christum cum audis, noli sponsum a sponsa separare, et intellige magnum illud sacramentum: Erunt duo in carne una (Ephes. V, 31). Si duo in carne una, quare non et in voce una? Non enim tentationes caput hic pertulit, et corpus non perfert: aut vero fuit causa patiendi capiti, nisi ut corpori praeberet exemplum. Dominus enim voluntate passus est, nos necessitate: ille miseratione, nos conditione. Proinde illius voluntaria passio, nostra est necessaria consolatio; ut quando talia forte perpetimur, intueamur caput nostrum, ut ejus exemplo commoniti dicamus nobis: Si ille, quid nos? Et quemadmodum ille, ita et nos. Quantumlibet enim saevierit inimicus, usque ad mortem corporis accedere potuit: quod corpus nec ipsum exstinguere potuit in Domino, quia tertio die resurrexit. Quod in illo factum est die tertio, hoc in nostro in fine saeculi. Spes resurrectionis nostrae differtur, numquid aufertur? Cognoscamus hic ergo voces Christi, carissimi, et separemus eas a vocibus impiorum. Voces sunt enim corporis persecutionem angustiasque et tentationes in hoc saeculo patientis. Sed quoniam multi hic patiuntur, et pro peccatis et pro sceleribus suis; magna vigilantia discernenda est causa, non poena. Sceleratus enim potest habere martyris similem poenam, sed tamen dissimilem causam. Tres erant in cruce (Luc. XXIII, 33), unus Salvator, alius salvandus, alius damnandus: omnium par poena, sed impar causa.

2. [vers. 11, 12.] Dicat ergo caput nostrum: Insurgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Nos autem dicamus capiti nostro: Domine, quid ignorabas? Itane tu aliquid ignorabas? Nonne et interrogantium corda noveras? nonne eorum dolos ante prospexeras? nonne in eorum manus te sciens dederas? nonne ut ab eis patereris veneras? Quid ergo ignorabas? Ignorabat peccatum: et hoc peccatum ignorabat, non quasi non judicando, sed non committendo. Sunt hujusmodi locutiones etiam quotidianae, cum dicis de aliquo, Non novit stare, hoc est, quia non stat: et, Non novit benefacere, quia non [PL36.334] benefacit. Non novit malefacere, quia non malefacit. Quod alienum est ab opere, alienum est a conscientia: quod alienum est a conscientia, alienum videtur et a scientia. Ita dicitur Deus nescire, quomodo ars non novit vitia; et tamen per artem cognita dijudicantur. Hoc ergo nobis caput nostrum interrogantibus ex ipsius Evangelii sui veritate respondet, cum dixerimus, Domine, quid ignorabas? quid tu potuisti interrogari quod nesciebas? Respondet: Iniquitates ignorabam, de iniquitatibus interrogabar. Habes in Evangelio, si non me credis ignorare iniquitates, quia et ipsos iniquos ignoro, quibus in fine dicturus sum: Non novi vos, recedite a me qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23). Numquid non noverat quos damnabat? aut potest juste damnare, nisi bonus cognitor? Et tamen bonus cognitor non est mentitus, dicendo, Non novi vos: id est, non coaptamini corpori meo, non haeretis regulis meis: vitia estis; ego autem ars ipsa sum quae non habet vitium, et in qua quisque non discit nisi non facere vitium. Insurgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Quid sic ignorabat Christus, quam blasphemare? Hinc interrogabatur a persecutoribus, et quia verum dixit, blasphemasse judicatus est (Id. XXVI, 65). Sed a quibus? De quibus sequitur, Retribuebant mihi mala pro bonis, et sterilitatem animae meae. Ego attuli fecunditatem, ipsi retribuebant sterilitatem; ego vitam, ipsi mortem; ego honorem, ipsi contumelias: ego medicinam, ipsi vulnera; et in his omnibus quae retribuebant, utique sterilitas erat. Hanc sterilitatem in arbore maledixit, ubi fructum cum quaereret non invenit (Id. XXI, 19). Folia erant, et fructus non erant: verba erant, et facta non erant. Vide in verbis numerositatem, et in factis sterilitatem: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras (Rom. II, 21, 22). Tales erant qui Christum quae ignorabat interrogabant.

3. [vers. 13.] Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicio: et humiliabam in jejunio animam meam: et oratio mea in sinum meum convertetur. Docemur quidem, fratres, quia pertinemus ad corpus Christi, quia sumus membra Christi (I Cor. XII, 27): et admonemur in omni tribulatione nostra, non cogitare quemadmodum respondeamus inimicis, sed quemadmodum orando Deum propitiemus, et maxime ne tentatione vincamur; deinde, ut etiam illi qui nos persequuntur, ad sanitatem justitiae convertantur. Nullum majus, nullum melius negotium est in tribulatione, quam recedere ab eo strepitu, qui foris est, et ire in interiora mentis secretaria (Matth. VI, 6); ibi Deum invocare, ubi nemo videt gementem et subvenientem; illius cubiculi adversus omnem extrinsecus illatam molestiam ostium claudere, humiliare seipsum in confessione peccati, magnificare et laudare Deum, et corripientem et consolantem: prorsus hoc omni modo tenendum est. [PL36.335] Verumtamen in corpore hoc dixerimus, id est in nobis: in Domino autem nostro Jesu Christo quid tale agnoscimus? Evangelio perspecto et diligentissime perscrutato, non invenimus Dominum in aliqua passione et tribulatione sua induisse se cilicio. Jejunasse quidem eum legimus postea quam baptizatus est: cilicium ibi nullum audivimus, nullum legimus: jejunasse autem nondum Judaeis persequentibus, sed diabolo tentante (Matth. IV, 1). Non eo tempore dico jejunasse Dominum, quando eum interrogabant quae ignorat, et quando retribuebant mala pro bonis, insectando, persequendo, tenendo, flagellando, vulnerando, occidendo: sed tamen in his omnibus, fratres, si aliquantulum pia curiositate levemus velum, et interiora hujus Scripturae oculo cordis intento rimemur, invenimus et hoc fecisse Dominum. Cilicium fortasse appellat carnis suae mortalitatem. Quare cilicium? Propter similitudinem carnis peccati. Apostolus enim dicit: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3): hoc est, Filium suum induit cilicio, ut de cilicio damnaret hoedos. Non quia peccatum erat, non dico in Verbo Dei, sed nec in ipsa quidem dico anima sancta et mente hominis, quem sibi ad unitatem personae Verbum Dei et Sapientia coaptaverat; sed nec in ipso corpore peccatum ullum erat, sed similitudo carnis peccati erat in Domino; quia mors non est nisi de peccato (Id. V, 12), et utique corpus illud mortale erat. Nam nisi mortale esset, non moreretur; si non moreretur, non resurgeret; si non resurgeret, exemplum vitae aeternae nobis non demonstraret. Ergo sic dicitur mors peccatum, quae facta est peccato, quomodo dicitur lingua graeca, lingua latina, non ipsum membrum carnis, sed quod fit per membrum carnis. Nam lingua in membris nostris unum est de caeteris, sicut oculi, nasus, aures, et caetera: lingua autem graeca, verba graeca sunt: non quia verba lingua, sed quia verba per linguam. Dicis de aliquo, Agnovi faciem ipsius, de membro corporis loquens: et dicis etiam, Agnovi manum ipsius absentis, non manum in corpore, sed scripturam quae facta est per manum quae erat in corpore. Sic ergo peccatum Domini, quod factum est de peccato, quia inde carnem assumpsit, de massa ipsa quae mortem meruerat ex peccato. Etenim ut celerius dicam, Maria ex Adam mortua propter peccatum, Adam mortuus propter peccatum, et caro Domini ex Maria mortua est propter delenda peccata. Hoc cilicio se induit Dominus: et ideo non est agnitus, quia sub cilicio latitabat. Cum mihi, inquit, molesti essent, induebam me cilicio: id est, illi saeviebant, ego latebam. Si enim latere nollet, nec mori posset, quandoquidem uno temporis puncto stillam quamdam potestatis suae, si vel stilla dicenda est, exseruit, quando [PL36.336] eum tenere voluerunt, et ad unam ejus interrogationem, Quem quaeritis, redierunt omnes retro et ceciderunt (Joan. XVIII, 4, 6). Tantam potestatem in passione non humiliaret, nisi sub cilicio lateret.

4. Ergo induebam me cilicio: et humiliabam in jejunio animam meam. Iterum si intelleximus cilicium, quomodo intelligimus jejunium? Manducare volebat Christus, quando poma quaerebat in arbore, et si inveniret manducaret (Marc. XI, 13)? Bibere volebat Christus, quando dixit mulieri Samaritanae, Da mihi bibere (Joan. IV, 7), dixit in cruce, Sitio (Id. XIX, 28)? Quid esurivit, quid sitivit Christus, nisi bona opera nostra? In illis enim crucifigentibus et persequentibus, quia nulla bona opera invenerat, jejunabat: retribuebant enim sterilitatem animae ipsius. Nam quale jejunium ipsius fuit, qui vix invenit unum latronem, quem in cruce gustaret? Apostoli enim fugerant, et se in turba absconderant. Et ille Petrus qui se usque ad mortem Domini perseveraturum esse promiserat, jam ter negaverat, jam fleverat, et adhuc in turba latebat, adhuc timebat ne agnosceretur. Postremo illo viso mortuo, omnes de salute ipsa desperaverunt: quos desperantes invenit post resurrectionem, et locutus cum eis invenit eos dolentes et lugentes, nihil jam sperantes. Nam et ita sunt quidam eorum cum eo locuti, cum diceret: Quid loquimini inter vos? Illi enim de illo loquebantur: Tu solus, inquiunt, peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae fecerunt sacerdotes et principes nostri de Jesu Nazareno, qui erat potens in factis et dictis, quomodo eum crucifixerunt et occiderunt? Nos autem sperabamus, quia ipse erat redempturus Israel (Luc. XXIV, 18-21). In magno jejunio Dominus remanserat, nisi reficeret quos voraret. Nam refecit eos, consolatus est eos, confirmavit eos, et in corpus suum convertit eos. Fuit ergo et hoc modo in jejunio Dominus noster.

5. Et oratio mea, inquit, in sinum meum convertetur. In hoc plane versu magnus sinus est, et praestet Dominus ut penetrabilis nobis fiat. In sinu enim secretum agnoscitur. Et quidem, fratres, et nos orare sic bene admonemur in sinu nostro, ubi Deus videt, ubi Deus audit, quo nullus oculus humanus penetrat, quo non videt nisi qui subvenit; ubi oravit Susanna, et cum ejus vox ab hominibus non audiretur, a Deo tamen audita est (Dan. XIII, 35, 44). Et hoc bene admonemur: sed in Domino nostro aliquid plus debemus intelligere, quia et ipse oravit. Et quidem cilicium ejus non agnoscimus in Evangelio secundum litteram. Nec jejunium ejus tempore passionis secundum litteram: adeoque ea exposuimus in allegoria et similitudine dicta, ut potuimus. Orationem vero ejus et de cruce audivimus: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Psal. XXI, 2; Matth. XXVII, 46)? Sed et ibi nos eramus. Quando enim eum dereliquit Pater, a quo nunquam discessit? Legimus etiam in monte orasse solum Jesum, legimus pernoctasse in oratione; etiam sub tempus ipsius passionis (Id. XIV, 23; Luc. VI, 12) [PL36.337] In sinum ergo meum convertetur oratio mea. Nescio quid melius intelligam de Domino: interim nunc quod occurrit, forte melius aliquid postea occurret, vel mihi, vel cuiquam meliori, in sinum meum convertetur oratio mea, hoc intelligo dictum, quia in sinu suo habebat Patrem. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). In se habebat quem deprecaretur: non erat ab illo longe, quia ipse dixerat: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10). Sed quia oratio ad ipsum magis hominem pertinet: secundum enim quod Verbum est Christus, non orat, sed exaudit; et non sibi subveniri quaerit, sed cum Patre omnibus subvenit: quid est, Oratio mea in sinum meum convertetur, nisi, in meipso humanitas, in meipso interpellat divinitatem?

6. [vers. 14.] Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam: tanquam lugens et contristatus, ita humiliabar. Ad corpus suum respicit: jam nos hic videamus. Quando gaudemus in oratione, quando meus nostra serenatur, non prosperitate saeculi, sed luce veritatis: qui sentit hanc lucem, novit quod dico, et videt hic, agnoscitque quod dictum est, Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam. Sic enim tunc anima placet Deo, non longe posita; In illo, inquit, movemur et sumus (Act. XVII, 28): quasi fratri, quasi propinquo, quasi amico. Si autem non est talis, ut possit sic gaudere, sic fulgere, sic propinquare, sic adhaerere, et videt longe se inde; faciat quod sequitur: Tanquam lugens et contristatus, ita humiliabar. Ut fratrem nostrum, ita complacebam, propinquans dixit: Ut lugens et contristatus, sic humiliabar, remotus et longe positus dixit. Quid enim luget, nisi quod desiderat et non habet? Et nonnunquam in uno homine utrumque contingit, ut aliquando propinquet, et aliquando longe fiat: propinquat luce veritatis, longe fit nubilo carnis. Neque enim, fratres, Deo qui ubique est, et nullo continetur loco, aut per loca propinquamus, aut ab illo per loca removemur. Propinquare illi, est similem illi fieri; recedere ab illo, dissimilem illi fieri. Nonne cum vides duas res prope similes, dicis, Propinquat haec illi? Et quando tibi dissimilia demonstrantur, quamvis uno loco et plerumque una manu teneantur, dicis, Longe est haec species ab illa? Ambas tenes, ambas adjungis, et dicis, Longe est haec res ab illa: non utique loco, sed dissimilitudine. Si ergo vis appropinquare, similis esto: si non vis esse similis, longinquabis. Sed cum similis es, gaude; cum dissimilis, geme: ut gemitus excitet desiderium, imo desiderium excitet gemitum, et per gemitum propinques, qui coeperas longinquare. Nonne Petrus propinquavit, quando dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi? Et rursum idem ipse longe factus est dicendo: Domine, absit a te, non fiet istud. Denique tanquam proximus quid dixit propinquanti? Beatus es, Simon Barjona. Tanquam longinquanti et dissimili quid dixit: Redi retro, satanas. Illi propinquanti: Non tibi revelavit caro et sanguis, inquit, sed Pater meus qui in coelis est: illius lux te perfudit, illius luce fulges. [PL36.338] Quando autem longe factus contradixit passioni Domini futurae pro salute nostra: Non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 16, 17, 22, 23). Merito ambas res ponens quidam in psalmo ait: Ego dixi in ecstasi mea: projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). In ecstasi non diceret, nisi propinquaret: ecstasis enim mentis excessus est. Effudit super se animam suam, et propinquavit Deo: et per quamdam nubem, pondusque carnis rursus in terram projectus, recolens ubi fuisset, et videns ubi esset, dixit: Projectus sum a facie oculorum tuorum. Ergo, Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam, praestet ut fiat in nobis. Quando autem non fit, vel hoc fiat, Tanquam lugens et contristatus, ita humiliabar.

7. [vers. 15.] Et adversus me laetati sunt et convenerunt, in unum. Illi laeti, ego tristis. Sed modo audivimus in Evangelio, Beati qui lugent (Matth. V, 5). Si beati qui lugent, miseri qui rident. Adversus me laetati sunt et convenerunt: congregata sunt in me flagella, et ignoraverunt. Quoniam quae ignorabam interrogabant me, et ipsi ignoraverunt quem interrogarent.

8. [vers. 16.] Tentaverunt me, et subsannaverunt me subsannatione. Id est, irriserunt me, insultaverunt mihi: hoc capiti, hoc corpori. Attendite, fratres, ad gloriam Ecclesiae, quae nunc est; respicite opprobria ejus praeterita, respicite aliquando undique fugatos esse Christianos, et ubicumque inventos, illusos, caesos, occisos, bestiis objectos, incensos, laetatos homines adversus illos. Quod capiti, hoc et corpori Sicut enim Domino in cruce, sic corpori ipsius in omni illa quae jam facta est persecutione: nec desinunt etiam nunc persecutiones ipsorum. Ubicumque invenerint christianum, solent insultare, exagitare, irridere, vocare hebetem, insulsum, nullius cordis, nullius peritiae. Quidquid volunt faciant, Christus in coelo est: quidquid volunt faciant, honoravit ille poenam suam, jam crucem suam in omnium frontibus fixit: impius insultare permittitur, saevire non permittitur; sed tamen ex eo quod lingua promit, intelligitur quid gestet in corde. Striderunt in me dentibus suis.

9. [vers. 17]. Domine, quando respicies? Restitue animam meam ab astutiis eorum, a leonibus unicam meam. Nobis enim tardum est, et ex persona nostra hoc dictum est, Quando respicies? id est, quando videbimus vindictam de his qui nobis insultant? quando illam viduam judex taedio victus exauditurus est (Luc. XVIII, 3)? Verumtamen judex noster non taedio, sed amore differt salutem nostram; ratione, non inopia; non quia non potest et modo subvenire, sed ut numerus omnium nostrum usque in finem possit impleri. Et tamen nos ex desiderio quid dicimus? Domine, quando respicies? Restitue animam meam ab astutiis eorum, a leonibus unicam meam: id est Ecclesiam meam a saevientibus potestatibus.

[PL36.339] 10. [vers. 18.] Denique vis nosse quid sit illa unica? Lege sequentia: Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia multa, in populo gravi laudabo te. Plane in Ecclesia multa, confitebor tibi, in populo gravi laudabo te. Fit enim confessio in omni multitudine, sed non in omnibus Deus laudatur: tota multitudo audit confessionem nostram, sed non in omni multitudine laus Dei est. In ista enim omni multitudine, id est in Ecclesia, quae toto orbe terrarum diffusa est, palea est et frumentum: palea volat, frumentum manet; ideo in populo gravi laudabo te. In gravi populo, quem ventus tentationis non aufert, in his Deus laudatur. Nam in palea blasphematur semper. Quando palea nostra attenditur, quid dicitur? Ecce quomodo vivunt Christiani, ecce quid faciunt Christiani; et fit quod scriptum est: Quoniam nomen meum per vos blasphematur in Gentibus (Isai. LII, 5; Rom. II, 24). Inique, invide, aream inspicis, qui totus in palea es, non tibi facile grana occurrunt: quaere et invenies populum gravem, in quo Dominum laudes. Vis invenire? Esto talis. Nam si non fueris talis, difficile est ut non omnes tales tibi videantur qualis es: Et comparantes, ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis (II Cor. X, 12), non intelligunt, In populo gravi laudabo te.

11. [vers. 19-21.] Non insultent mihi qui adversantur mihi inique: insultant enim mihi de palea mea. Qui oderunt me gratis: hoc est, quibus nihil nocui. Et annuentes oculis: hoc est, hypocritae simulati. Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur. Quid est, annuentes oculis? Pronuntiantes vultu quod in corde non gestant. Et annuentes oculis qui sunt? Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et super iram dolose cogitabant. Et dilataverunt in me os suum. Primo annuentes oculis, leones illi quaerentes rapere et devorare, primo blandientes pacifica loquebantur, et super iram dolose cogitabant. Quae pacifica loquebantur? Magister, scimus quia nullius personam accipis, et in veritate viam Dei doces: Licet dare tributum Caesari, an non licet? Mihi quidem pacifica loquebantur. Quid ergo? Eos tu non agnoscebas, et fallebant te oculis annuentes? Imo agnoscebat; ideo ait: Quid me tentatis, hypocritae (Matth. XXII, 16-18)? Postea dilataverunt in me os suum, clamantes: Crucifige, crucifige! Dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri. Hoc jam insultando, Euge, euge, Prophetiza nobis, Christe (Id. XXVI, 68). Quomodo simulata erat pax ipsorum, quando tentabant de nummo, sic jam insultatoria laus eorum. Dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri: id est, facta tua, mirabilia tua. Hic est Christus Si ipse est Christus, descendat de cruce, et credimus ei. Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest (Id. XXVII, 42). Viderunt oculi nostri. Hoc est totum quod se jactabat, quod se Filium Dei dicebat (Joan. XIX, 7). Dominus autem patiens haerebat in cruce: non potentiam perdiderat, sed sapientiam demonstrabat. Quid enim illi erat magnum de cruce [PL36.340] descendere, qui potuit postea de sepulcro resurgere? Sed cessisse videretur insultantibus: et hoc oportebat, ut resurgens suis se ostenderet, et non illis, in magno sacramento; quia resurrectio ipsius vitam novam significabat, vita autem nova amicis nota est, non inimicis.

12. [vers. 22.] Vidisti, Domine, ne sileas. Quid est, ne sileas? Judica. De judicio etenim dicitur quodam loco: Tacui, numquid semper tacebo (Isai XLII, 14)? Et de dilatione judicii dicitur peccatori: Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis (Psal. XLIX, 21). Quomodo tacet qui loquitur per Prophetas, qui loquitur ore suo in Evangelio, qui loquitur per Evangelistas, qui loquitur per nos quando verum dicimus? Quid ergo? Silet a judicio, non a praecepto, non a doctrina. Hoc autem judicium ipsius invocat quodam modo Propheta, et praedicit: Vidisti, Domine, ne tacueris: id est, quia non silebis, quia necesse est ut judices. Domine, ne discedas a me. Donec veniat judicium ne discedas a me, sicut promisisti: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).

13. [vers. 23.] Exsurge Domine, et intende judicio meo. Cui judicio? Quia tribulatus es, quia laboribus et doloribus cruciatus es? Nonne ista etiam multi mali patiuntur? Cui judicio? Ideo justus, quia ista pateris? Non: sed quid? Judicio meo. Quomodo sequitur? Intende judicio meo, Deus meus et Dominus meus, in causam meam. Non in poenam meam, sed in causam meam: non in id quod mecum habet latro commune, sed in illud quod beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Id. V, 10). Haec enim causa discreta est. Nam poena similis est bonis et malis. Itaque martyres non facit poena, sed causa. Nam si poena martyres faceret, omnia metalla martyribus plena essent, omnes catenae martyres traherent, omnes qui gladio feriuntur coronarentur. Ergo discernatur causa. Nemo dicat: Quia patior justus sum. Quia ipse qui primo passus est, pro justitia passus est: ideo magnam exceptionem addidit: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Nam multi habentes bonam causam faciunt persecutionem; et habentes malam causam patiuntur persecutionem. Si enim persecutio non posset fieri bene, non diceretur in psalmo: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar (Psal. C, 5). Deinde, fratres, pater bonus et justus nonne persequitur filium luxuriosum? Persequitur vitia ejus, non ipsum; non quod genuit, sed quod ille addidit. Medicus nempe qui ad salutem adhibetur, nonne ferro plerumque armatur? Sed contra vulnus, non contra hominem. Secat, ut sanet: et tamen cum secat aegrotum, dolet ille, clamat, resistit, et si forte febre mentem perdiderit, etiam medicum caedit; nec tamen ille desistit a salute aegrotantis, quod novit facit, illum maledicentem, conviciantem non curat. Nonne excitantur cuncti lethargici, ne sommo gravi premantur in mortem? Et hoc [PL36.341] patiuntur a filiis suis quos carissimos genuerunt; et non est carus filius, nisi fuerit dormienti patri molestus. Lethargici excitantur, phrenetici ligantur: sed tamen utrique amantur. Nemo ergo dicat, Persecutionem patior: non ventilet poenam, sed probet causam; ne si causam non probaverit, numeretur cum iniquis. Ideo quam vigilanter, quam optime hic commendavit, Domine, intende judicio meo, non poenis meis: Deus meus et Dominus meus, in causam meam.

14. [vers. 24-26.] Judica me, Domine, secundum justitiam meam. Hoc est, in causam meam. Non secundum poenam meam, sed secundum justitiam meam, Domine Deus meus; id est, secundum hoc me judica.

15. Et non insultent in me: inimici mei. Non dicant in corde suo: Euge, euge, animae nostrae; id est, Fecimus quod potuimus, occidimus, abstulimus. Non dicant: Ostende quia nihil fecerunt. Non dicant: Absorbuimus eum. Unde illi martyres dicunt: Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos (Psal. CXXIII, 1, 3). Quid est, absorbuissent nos? In corpus suum trajecissent nos. Hoc enim absorbes, quod in corpus tuum trajicis. Vult te mundus absorbere: tu absorbe mundum, trajice illum in corpus tuum, macta et manduca. Quod Petro dictum est, Macta et manduca (Act. X, 13): occide in eis quod sunt, fac eos quod tu es. Illi autem contra si tibi persuaserint impietatem, absorberis ab eis. Non quando persequuntur te, ab his absorberis; sed quando tibi persuadent quod sunt. Nec dicant: absorbuimus eum. Tu absorbe corpus Paganorum. Quare corpus Paganorum? Vult te absorbere, fac illi quod vult tibi facere. Ideo fortasse vitulus ille comminutus in aquam missus, et potum datus est, ut absorberetur ab Israel corpus impiorum (Exod. XXXII, 20). Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis: induantur confusione et verecundia: ut nos illos absorbeamus erubescentes et confusos. Qui maligna loquuntur adversum me: illi erubescant, illi confundantur.

16. [vers. 27, 28.] Quid tu jam caput cum membris? Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam: qui haeserint corpori meo. Et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam. Et cujus lingua durat meditari tota die laudem Dei? Ecce modo paulo longior sermo factus est, fatigamini. Tota die Deum laudare quis durat? Suggero remedium, unde tota die laudes Deum, si vis. Quidquid egeris, bene age, et laudasti Deum. Quando cantas hymnum, laudas Deum: lingua tua quid agit, nisi laudet et conscientia tua? Cessasti ab hymno cantando, discedis ut reficiaris? Noli inebriari, et laudasti Deum. Discedis ut dormias? Noli surgere ad malefaciendum, et laudasti Deum. Negotium agis? noli fraudem facere, et laudasti Deum. Agrum colis? Noli litem movere, et laudasti Deum. In innocentia operum tuorum praepara te ad laudandum Deum tota die.

תגובות הקוראים

הפניות

Fons: Patrologia Latina, t. 36, coll. 301-341 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
פורסם על ידי: Rodion Vlasov
תאריך יצירת הדף: 2026-11-22, עדכון: 2026-11-22