1. [vers. 1.] Nihil de torcularibus in textu ejus psalmi, cujus iste titulus est, dicere videtur. In quo apparet multis et variis similitudinibus unam eamdemque rem in Scripturis saepe insinuari. Torcularia ergo possumus accipere Ecclesias, eadem ratione qua et aream intelligimus Ecclesiam. Quia sive in area, sive in torculari, nihil aliud agitur, nisi ut fructus ab integumentis purgentur, quae necessaria erant et ut nascerentur et ut crescerent, atque ad maturitatem vel messis vel vindemiae pervenirent. His ergo vel integumentis vel sustentaculis, id est paleis in area frumenta, et vinaciis in torcularibus vina exuuntur: sicut in Ecclesiis a multitudine saecularium hominum, quae simul cum bonis congregatur, quibus ut nascerentur et apti fierent verbo divino, necessaria erat illa multitudo, id agitur, ut spirituali amore per operationem ministrorum Dei separentur. Agitur enim nunc, ut non loco, sed affectu interim separentur boni a malis: quamvis simul in Ecclesiis, quantum attinet ad corporalem praesentiam, conversentur. Aliud autem erit tempus, quo vel frumenta in horrea, vel vina in cellas segregentur. Frumenta, inquit, recondet in horreis, paleas autem comburet igni inexstinguibili (Luc. III, 17). Eadem res in alia similitudine sic intelligi potest: Vina recondet in apothecis, vinacia vero pecoribus projiciet: ut ventres pecorum pro poenis gehennarum per similitudinem intelligere liceat.

2. Est alius intellectus de torcularibus, dum tamen ab Ecclesiarum significatione non recedatur. Nam et Verbum divinum potest uva intelligi: dictus est enim et Dominus botrus uvae, quem ligno suspensum, de terra promissionis, qui praemissi erant a populo Israel, tanquam crucifixum attulerunt (Num. XIII, 24). Verbum itaque divinum, cum enuntiationis necessitate usurpat vocis sonum, quo in aures pervehatur [PL36.110] audientium, eodem sono vocis tanquam vinaciis, intellectus tanquam vinum includitur: et sic uva ista in aures venit, quasi in calcatoria torculariorum. Ibi enim discernitur, ut sonus usque ad aures valeat; intellectus autem memoria eorum qui audiunt, velut quodam lacu excipiatur, inde transeat in morum disciplinam et habitum mentis, tanquam de lacu in cellas in quibus, si negligentia non acuerit, vetustate firmabitur. Acuit namque in Judaeis, et hoc aceto (Joan. XIX, 29) Dominum potaverunt. Nam illud vinum quod de generatione vitis Novi Testamenti bibiturus est cum sanctis suis Dominus in regno Patris sui (Luc. XXII, 18), suavissimum atque firmissimum sit necesse est.

3. Solent accipi torcularia etiam martyria, tanquam afflictione persecutionum calcatis eis qui Christi nomen confessi sunt, mortalia eorum tanquam vinacia in terra remanserint, animae autem in requiem coelestis habitationis emanaverint. Sed neque isto intellectu ab Ecclesiarum fructificatione disceditur. Psallitur ergo pro torcularibus, pro Ecclesiae constitutione, cum Dominus noster postquam resurrexit, ascendit in coelos. Tunc enim misit Spiritum sanctum, quo impleti discipuli, cum fiducia praedicaverunt verbum Dei, ut Ecclesiae congregarentur.

4. [vers. 2.] Itaque dicitur: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quaero unde sit admirabile nomen ejus in universa terra? Respondetur: Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos; ut iste sit sensus: Domine, qui es Dominus noster, quam te admirantur omnes qui incolunt terram! quoniam tua magnificentia de terrena humilitate super coelos elevata est. Hinc enim apparuit quis descenderis, cum a quibusdam visum est et a caeteris creditum quo ascenderis.

5. [vers. 3.] Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos. Non possum accipere alios infantes atque lactentes, quam eos quibus dicit Apostolus: Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non cibum (I Cor. III, 1, 2). Quos significabant illi qui Dominum praecedebant laudantes; in quos ipse Dominus hoc testimonio usus est, cum dicentibus Judaeis ut eos corriperet, respondit: Non legistis, Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Matth. XXI, 16) Bene autem non ait, Fecisti; sed, perfecisti laudem. Sunt enim in Ecclesiis etiam hi qui non jam lacte potantur, sed vescuntur cibo; quos idem Apostolus significat, dicens, Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II, 6): sed non ex his solis perficiuntur Ecclesiae, quia si soli essent, non consuleretur generi humano. Consulitur autem, cum illi quoque nondum capaces cognitionis rerum spiritualium atque aeternarum, nutriuntur fide temporalis historiae, quae pro salute nostra post Patriarchas et Prophetas ab excellentissima Dei Virtute atque Sapientia etiam suscepti hominis sacramento administrata [PL36.111] est, in qua salus est omni credenti: ut auctoritate commotus praeceptis inserviat, quibus purgatus unusquisque et in charitate radicatus atque fundatus possit currere cum sanctis, non jam parvulus in lacte, sed juvenis in cibo, comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum, scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi (Ephes. III, 18, 19).

6. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos. Inimicos huic dispensationi quae facta est per Jesum Christum, et hunc crucifixum, generaliter accipere debemus omnes qui vetant credere incognita, et certam scientiam pollicentur; sicut faciunt haeretici universi, et illi qui in superstitione gentilium philosophi nominantur. Non quod scientiae pollicitatio reprehendenda sit; sed quod gradum saluberrimum et necessarium fidei negligendum putant, per quem in aliquid certum, quod esse nisi aeternum non potest, oportet ascendi. Hinc eos apparet nec ipsam scientiam habere, quam contempta fide pollicentur; quia tam utilem ac necessarium gradum ejus ignorant. Ex ore ergo infantium et lactentium perfecit laudem Dominus noster, mandans primo per Prophetam, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX), et ipse praesens dicens, Beati qui non viderunt et credituri sunt (Joan. XX, 19). Propter inimicos: contra quos etiam illud dicitur: Confiteor tibi, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). A sapientibus enim dixit, non qui sapientes sunt, sed qui esse se putant. Ut destruas inimicum et defensorem. Quem, nisi haereticum? Nam et ipse est inimicus et defensor, qui fidem christianam cum oppugnet, videtur defendere. Quanquam etiam philosophi hujus mundi bene intelligantur inimici et defensores: quandoquidem Filius Dei Virtus et Sapientia Dei est, qua illustratur omnis quisquis veritate sapiens efficitur. Hujus illi se amatores esse profitentur, unde etiam philosophi nominantur: et propterea illam videntur defendere, cum inimici sint ejus; quoniam superstitiones noxias, ut colantur et venerentur hujus mundi elementa, suadere non cessant.

7. [vers. 4]. Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum. Legimus digito Dei scriptam Legem, et datam per Moysen sanctum servum ejus (Exod. XXXI, 18; Deut. IX, 10): quem digitum Dei multi intelligunt Spiritum sanctum. Quapropter si digitos Dei, eosdem ipsos ministros Spiritu sancto repletos, propter ipsum Spiritum qui in eis operatur, recte accipimus, quoniam per eosdem nobis omnis divina Scriptura confecta est; convenienter intelligimus hoc loco coelos [PL36.112] dictos libros utriusque Testamenti. Dictum est autem etiam de ipso Moyse a magis regis Pharaonis, cum ab eo superati essent, Digitus Dei est hic (Exod. VIII, 19); et quod scriptum est, Coelum plicabitur sicut liber (Isai. XXXIV, 4), etiam si de isto aethereo coelo dictum est, congrue tamen ex hac eadem similitudine in allegoria librorum coeli nominantur. Quoniam videbo, inquit, coelos, opera digitorum tuorum: id est, cernam et intelligam Scripturas, quas operante Spiritu sancto per ministros tuos conscripsisti.

8. Possunt itaque etiam superius coeli nominati, iidem libri accipi, ubi ait, Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos; ut totus iste sit sensus, Quoniam magnificentia tua elevata est super coelos: Excedit enim magnificentia tua omnium Scripturarum eloquia; ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, ut a fide Scripturarum inciperent, qui cupiunt ad tuae magnificentiae notitiam pervenire, quae super Scripturas elevata est, quia transit et superat omnium verborum linguarumque praeconia. Inclinavit ergo Scripturas Deus usque ad infantium et lactentium capacitatem, sicut in alio psalmo canitur: Et inclinavit coelum, et descendit (Psal. XVII, 19). Et hoc fecit propter inimicos, qui per superbiam loquacitatis inimici crucis Christi, etiam cum aliqua vera dicunt, parvulis tamen et lactentibus prodesse non possunt. Ita destruitur inimicus et defensor, qui sive sapientiam, sive etiam Christi nomen defendere videatur, ab hujus tamen gradu fidei oppugnat eam veritatem quam promptissime pollicetur. Propterea etiam illam non habere convincitur; quia oppugnando gradum ejus, quod est fides, quemadmodum in eam conscendatur, ignorat. Hinc ergo destruitur temerarius et caecus pollicitator veritatis, qui est inimicus et defensor, cum videntur coeli opera digitorum Dei, id est, intelliguntur Scripturae perductae usque ad infantium tarditatem, et eos per humilitatem historicae fidei, quae temporaliter gesta est, ad sublimitatem intelligentiae rerum aeternarum bene nutritos et roboratos erigunt in ea quae confirmant. Isti quippe coeli, id est isti libri, opera sunt digitorum Dei; sancto etenim Spiritu in sanctis operante, confecti sunt - nam qui gloriam suam potius quam salutem hominum attenderunt, sine Spiritu sancto locuti sunt, in quo sunt viscera misericordiae Dei.

9. Quoniam videbo coelos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quas tu fundasti. Luna et stellae in coelis sunt fundatae: quia et universalis Ecclesia in cujus saepe significatione luna ponitur, et particulatim per loca singula Ecclesiae quas nomine stellarum insinuatas arbitror, in eisdem Scripturis collocatae sunt, quas coelorum vocabulo positas credimus. Cur autem luna recte significet Ecclesiam, opportunius in alio psalmo considerabitur, ubi dictum est: Peccatores intenderunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde (Psal. X, 3).

10. [vers. 5.] Quid est homo, quia memor es ejus; [PL36.113] aut filius hominis, quoniam tu visitas eum? Quid inter hominem et filium hominis distet, quaeri potest; si enim nihil distaret, non ita poneretur, homo, aut filius hominis, per disjunctionem. Nam si ita scriptum esset: Quid est homo quia memor es ejus, et filius hominis quoniam visitas eum: repetitum videretur quod dictum est, homo; nunc vero cum sonat, homo, aut filius hominis, manifestior insinuatur distantia. Hoc sane retinendum est, quia omnis filius hominis homo, quamvis non omnis homo filius hominis possit intelligi: Adam quippe homo, sed non filius hominis. Quapropter hinc jam licet attendere atque discernere, quid hoc in loco inter hominem et filium hominis distet: ut qui portant imaginem terreni hominis, qui non est filius hominis, hominum nomine significentur; qui autem portant imaginem coelestis hominis (I Cor. XV, 49), filii hominum potius appellentur. Ille enim et vetus homo dicitur, iste autem novus (Ephes. IV, 22, 24): sed novus ex vetere nascitur, quoniam spiritualis regeneratio mutatione vitae terrenae atque saecularis inchoatur; et ideo iste filius hominis nuncupatur. Homo igitur hoc loco est terrenus, filius autem hominis coelestis: et ille longe sejunctus a Deo, hic autem praesens Deo: et propterea illius memor est, tanquam in longinquo positi; hunc vero visitat, quem praesens illustrat vultu suo: Longeest enim a peccatoribus salus (Psal. CXVIII, 155), et, Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Sic in alio psalmo homines jumentis associatos, non per praesentem interiorem illuminationem, sed per multiplicationem misericordiae Dei qua ejus bonitas usque ad infima intenditur, salvos fieri dicit cum ipsis jumentis; quoniam carnalium hominum salus carnalis est, tanquam pecorum. Filios autem hominum sejungens ab eis quos homines pecudibus junxit, longe sublimiori modo, ipsius veritatis illustratione, et quadam vitalis fontis inundatione, beatos fieri praedicat. Sic enim dicit: Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab uberate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te (Psal. XXXV, 7-11). Memor est igitur hominis per multiplicationem misericordiae, sicut jumentorum; quia multiplicata misericordia etiam ad longe positos pervenit: visitat vero filium hominis, cui sub protectione alarum suarum posito praetendit misericordiam, et in lumine suo lumen praebet, et eum deliciis suis potat, et inebriat ubertate domus suae, ad obliviscendas aerumnas et errores praeteritae conversationis. Hunc filium hominis, id est hominem novum, poenitentia veteris parturit cum dolore et gemitu. Iste quamvis novus, tamen adhuc carnalis dicitur, cum lacte nutritur, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, inquit Apostolus; et ut ostenderet jam regeneratos, Tanquam parvulis, ait, in Christo, lac vobis potum dedi, non cibum. Iste cum relabitur, [PL36.114] quod saepe accidit, ad veterem vitam, cum exprobratione audit quod homo sit: Nonne homines estis, inquit, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 1-3).

11. [vers. 6, 7.] Filius igitur hominis primo visitatus est in ipso homine Dominico, nato ex Maria virgine. De quo propter ipsam infirmitatem carnis, quam Sapientia Dei gestare dignata est, et passionis humilitatem recte dicitur: Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Sed additur illa clarificatio qua resurgens ascendit in coelum: Gloria, inquit, et honore coronasti eum; et constituisti eum super opera manuum tuarum. Quandoquidem et Angeli sunt opera manuum Dei, etiam super Angelos constitutum accipimus unigenitum Filium, quem minutum paulo minus ab Angelis per humilitatem carnalis generationis atque passionis audimus et credimus.

12. [vers. 8, 9.] Omnia, inquit, subjecisti sub pedibus ejus. Nihil excipit, cum dicit omnia. Et ne aliter liceret intelligi, sic Apostolus credi jubet, cum dicit, excepto eo qui ei subjecit omnia (Id. XV, 27); et hoc ipso hujus psalmi testimonio utitur ad Hebraeos (Hebr. II, 8), cum ita vult omnia intelligi esse subjecta Domino nostro Jesu Christo, ut nihil exceptum sit. Nec tamen quasi aliquid magnum videtur adjungere, cum dicit: Oves et boves universas, insuper et pecora campi; volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Videtur enim relictis coelestibus Virtutibus et Potestatibus et omnibus exercitibus Angelorum, relictis etiam ipsis hominibus, tantum ei pecora subjecisse; nisi oves et boves intelligamus animas sanctas, vel innocentiae fructum dantes, vel etiam operantes ut terra fructificet, id est, ut terreni homines ad spiritualem ubertatem regenerentur. Has ergo animas sanctas, non hominum tantum, sed etiam omnium Angelorum oportet accipere, si volumus hinc intelligere omnia esse subjecta Domino nostro Jesu Christo; nulla enim creatura subjecta non erit, cui primates, ut ita dicam, spiritus subjiciuntur. Sed unde probabimus oves posse accipi etiam sublimiter beatos, non homines, sed angelicae creaturae spiritus? An ex eo quod Dominus dicit reliquisse se nonaginta novem oves in montibus, id est in sublimioribus locis, et descendisse propter unam (Matth. XVIII, 12) Si enim unam ovem lapsam humanam animam accipiamus in Adam, quia etiam Eva de illius latere facta est (Gen. II. 22), quorum omnium spiritualiter tractandorum et considerandorum nunc tempus non est, restat ut nonaginta novem relictae in montibus, non humani, sed angelici spiritus intelligantur. Nam de bobus facilis expeditio est hujus sententiae; quoniam ipsi homines non ob aliud boves dicti sunt, nisi quod evangelizando verbum Dei Angelos imitantur, ubi dictum est: Bovi trituranti os non infrenabis (Deut. XXV, 4). Quanto igitur facilius ipsos Angelos nuntios veritatis, boves accipimus; quando Evangelistae participatione [PL36.115] nominis eorum, boves vocati sunt (I Cor. IX, 9; I Tim. V, 18) Subjecisti ergo, inquit, oves et boves universas, id est, omnem sanctam spiritualem creaturam: in qua etiam sanctorum hominum accipimus qui sunt in Ecclesia, in illis videlicet torcularibus quae sub alia similitudine lunae ac stellarum insinuata sunt.

13. Insuper, ait, et pecora campi. Nullo modo vacat quod additum est, insuper. Primo, quia pecora campi possunt intelligi et oves et boves; ut si rupium et arduorum locorum pecora caprae sunt, bene intelligantur oves pecora campi. Itaque etiamsi ita positum esset, Oves et boves universas et pecora campi, recte quaereretur quid sibi vellent pecora campi, cum etiam oves et boves hoc possint intelligi; quod vero additum est etiam, insuper, cogit omnino ad nescio quam differentiam cognoscendam. Sed sub hoc verbo quod positum est, insuper, non solum pecora campi, sed etiam volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris, accipiendi sunt. Quae est igitur ista distantia? Veniant in mentem torcularia, habentia vinacia et vinum; et area, continens paleas et frumentum (Marc. III, 12); et retia, quibus inclusi sunt pisces boni et mali (Matth. XIII, 47); et arca Noe, in qua et immunda et munda erant animalia (Gen. VII, 8): et videbis Ecclesias interim hoc tempore usque ad ultimum judicii tempus, non solum oves et boves continere, id est sanctos laicos et sanctos ministros, sed insuper et pecora campi, volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Pecora enim campi congruentissime accipiuntur homines in carnis voluptate gaudentes, ubi nihil arduum, nihil laboriosum ascendunt. Campus est enim etiam lata via, quae ducit ad interitum (Matth. VII, 13); et in campo Abel occiditur (Gen. IV, 8). Quare metuendum est, ne quisque descendens a montibus justitiae Dei, Justitia enim, inquit, tua velut montes Dei (Psal. XXXV, 7), latitudines et facilitates voluptatis carnalis eligens, a diabolo trucidetur. Vide nunc etiam volucres coeli, superbos, de quibus dicitur: Posuerunt in coelum os suum (Psal. LXXII, 9). Vide quam in altum vento portentur, qui dicunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra apud nos sunt, quis noster Dominus est (Psal. XI, 5) Intuere etiam pisces maris, hoc est curiosos qui perambulant semitas maris, id est, inquirunt in profundo hujus saeculi temporalia, quae tanquam semitae in mari tam cito evanescunt et intereunt, quam rursus aqua confunditur, postquam transeuntibus locum dederit vel navibus, vel quibuscumque ambulantibus aut natantibus. Non enim ait tantum, Ambulant semitas maris; sed, perambulant dixit; ostendens pertinacissimum studium inania et praeterfluentia requirentium. Haec autem tria genera vitiorum, id est voluptas carnis, et superbia, et curiositas, omnia peccata concludunt. Quae mihi videntur a Joanne apostolo enumerata, cum dicit: Nolite diligere mundum, quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia [PL36.116] carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (I Joan. II, 15, 16). Per oculos enim maxime curiositas praevalet; reliqua vero quo pertineant, manifestum est. Et illa Dominici hominis tentatio tripartita est: per cibum, id est per concupiscentiam carnis, ubi suggeritur, Dic lapidibus istis ut pane fiant (Matth. IV, 3): per inanem jactantiam, ubi in monte constituto ostenduntur omnia regna hujus terrae, et promittuntur si adoraverit: per curiositatem, ubi de pinna templi admonetur ut se deorsum mittat, tentandi gratia utrum ab Angelis suscipiatur. Itaque postea quam nullo istorum tentamento valere apud eum potuit inimicus, hoc de illo dicitur. Postquam complevit omnem tentationem diabolus (Luc. IV, 13). Propter torculariorum itaque significationem, subjecta sunt pedibus ejus non solum vina, sed etiam vinacia: non solum scilicet oves et boves, id est sanctae animae fidelium, vel in plebe, vel in ministris; sed in super et pecora voluptatis, et volucres superbiae, et pisces curiositatis: quae omnia genera peccatorum nunc bonis et sanctis mixta esse in Ecclesiis videmus. Operetur igitur in Ecclesiis suis, et a vinaciis vinum separet: nos demus operam ut vinum simus et oves aut boves; non vinacia, aut pecora campi, aut volucres coeli, aut pisces maris qui perambulant semitas maris. Non quia ista nomina isto solo modo intelligi et explicari possunt, sed pro locis; namque alibi aliud significant. Et haec regula in omni allegoria retinenda est, ut pro sententia praesentis loci consideretur quod per similitudinem dicitur; haec est enim dominica et apostolica disciplina. Repetamus ergo ultimum versum qui etiam in principio Psalmi ponitur, et laudemus Deum dicentes: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Decenter quippe post textum sermonis ad caput reditur, quo totus idem sermo referendus est.

IN PSALMUM IX ENARRATIO

1. [vers. 1.] Psalmi hujus inscriptio est: In finem pro occultis Filii, Psalmus ipsi David. De occultis Filii quaeri potest: sed quia non addidit cujus, ipsum unigenitum Dei Filium oportet intelligi. Ubi enim de filio David Psalmus inscriptus est, Cum fugeret, inquit, a facie Abessalon filii sui (Psal. III, 1); cum et nomen ejus dictum esset, et ob hoc latere non posset de quo diceretur, non tamen dictum est tantum, a facie Abessalon filii, sed additum est, sui. Hic vero, et quod non additum est, sui, et quod de Gentibus multa dicit, non potest recte accipi Abessalon: neque enim bellum quod cum patre ille perditus gessit, ullo modo ad Gentes pertinet, cum populus tantum Israel adversus se ibi divisus sit. Canitur itaque iste psalmus pro occultis unigeniti Filii Dei. Nam et ipse Dominus cum sine additamento ponit Filium, seipsum unigenitum vult intelligi, ubi ait: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Non [PL36.117] enim dixit, Filius Dei; sed tantum dicendo Filius, dat intelligi cujus sit filius. Quam locutionem non recipit nisi excellentia ejus de quo ita loquimur, ut etiamsi non eum nominemus, possit intelligi: ita enim dicimus, Pluit, serenat, tonat, et si qua sunt talia, nec addimus quis id faciat; quia omnium mentibus sponte sese offert excellentia facientis, nec verba desiderat. Quae sunt igitur occulta Filii? In quo verbo primum intelligendum est esse aliqua Filii manifesta, a quibus distinguuntur haec quae appellantur occulta. Quamobrem, quoniam duos adventus Domini credimus, unum praeteritum, quem Judaei non intellexerunt, alterum futurum, quem utrique speramus; et quoniam iste quem Judaei non intellexerunt, Gentibus profuit, non inconvenienter accipitur de hoc adventu dici, pro occultis Filii, ubi caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25). Duo etiam judicia insinuantur per Scripturas, si quis advertat; unum occultum, alterum manifestum. Occultum nunc agitur, de quo apostolus Petrus dicit: Tempus est ut judicium incipiat a domo Domini (I Petr. IV, 17). Occultum itaque judicium est poena, qua nunc unusquisque hominum aut exercetur ad purgationem, aut admonetur ad conversionem, aut si contempserit vocationem et disciplinam Dei, excaecatur ad damnationem. Judicium autem manifestum est, quo venturus Dominus judicabit vivos et mortuos, omnibus fatentibus eum esse a quo et bonis praemia, et malis supplicia tribuentur. Sed tunc illa confessio, non ad remedium malorum, sed ad cumulum damnationis valebit. De his duobus judiciis, uno occulto, alio manifesto, videtur mihi Dominus dixisse, ubi ait, Qui in me credit, transiit de morte ad vitam, nec in judicium veniet (Joan. V, 24), in judicium scilicet manifestum: nam hoc quod transit de morte ad vitam per nonnullam afflictionem, qua flagellat omnem filium quem recipit, judicium occultum est; Qui autem non credit, inquit, jam judicatus est (Id. III, 18); id est, isto occulto judicio jam praeparatus est ad illud manifestum. Haec duo judicia etiam in Sapientia legimus, ubi scriptum est: Propter hoc tanquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti; hi autem hoc judicio non correcti, dignum Dei judicium experti sunt (Sap. XII, 25, 26). Qui ergo non corriguntur isto occulto Dei judicio, dignissime illo manifesto punientur. Quocirca in hoc psalmo observanda sunt occulta Filii, id est, et humilis ejus adventus quo profuit Gentibus cum caecitate Judaeorum, et poena quae nunc occulte agitur, nondum damnatione peccantium, sed aut exercitatione conversorum, aut admonitione ut convertantur, aut caecitate ut damnationi praeparentur qui converti noluerint.

2. [vers. 2.] Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Non in toto corde confitetur Deo, qui de providentia ejus in aliquo dubitat: sed qui jam cernit occulta sapientiae Dei, quantum sit invisibile praemium ejus, qui dicit, Gaudemus in tribulationibus (Rom. V, 3); et quemadmodum omnes cruciatus, [PL36.118] qui corporaliter inferuntur aut exerceant conversos ad Deum, aut ut convertantur admoneant, aut justae damnationi ultime praeparent obduratos, et sic omnia ad divinae providentiae regimen referantur, quae stulti quasi casu et temere et nulla divina administratione fieri putant. Narrabo omnia mirabilia tua. Narrat omnia mirabilia Die, qui ea non solum in corporibus palam, sed in animis invisibiliter quidem, sed longe sublimius et excellentius fieri videt. Nam terreni homines et occultis dediti, magis mirantur resurrexisse in corpore mortuum Lazarum, quam resurrexisse in anima persecutorem Paulum. Sed quoniam visibile miraculum ad illuminationem animam vocat, invisibile autem eam quae vocata venit illuminat; omnia narrat mirabilia Dei, qui credens visibilibus ad intelligenda invisibilia transitum facit.

3. [vers. 3.] Laetabor, et exsultabo in te. Non jam in hoc saeculo; non in voluptate contrectationis corporum, nec in palati et linguae saporibus, nec in suavitate odorum, nec in jucunditate sonorum transeuntium, nec in formis corporum varie coloratis, nec in vanitatibus laudis humanae, nec in conjugio et prole moritura, nec in superfluis temporalium divitiarum, nec in conquisitione hujus saeculi, sive quae locorum spatiis tenditur, sive quae successione temporis volvitur: sed laetabor et exsultabo in te, videlicet in occultis Filii, ubi signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7); etenim Abscondes eos, inquit, in abscondito vultus tui (Psal. XXX, 21). Laetabitur ergo et exsultabit in te, qui narrat omnia mirabilia tua. Narrabit autem omnia mirabilia tua, siquidem nunc per prophetiam dictum est, ille qui non venit voluntatem suam facere, sed voluntatem ejus qui eum misit (Joan. VI, 38).

4. [vers. 4.] Jam enim incipit apparere persona Domini in hoc psalmo loquens. Nam sequitur: Psallam nomini tuo, Altissime, in convertendo inimicum meum retrorsum. Hujus ergo inimicus quando retro conversus est? An quando ei dictum est: Redi retro. Satanas (Matth. IV, 10) tunc enim qui tentando se praeponere cupiebat retro factus est, non decipiendo tentatum et in eum nihil valendo. Retro enim sunt terreni homines; coelestis autem homo prior factus est, quamvis post venerit: primus enim homo de terra terrenus; secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 47). Sed de ipsa stirpe veniebat, a quo dictum est: Qui post me venit, ante me factus est (Joan. I, 15). Et Apostolus ea quae retro sunt obliviscitur, et in ea quae ante sunt se extendit (Philip. III, 13). Conversus est igitur inimicus retro, postquam non valuit hominem coelestem decipere tentatum, et se ad terrenos convertit ubi dominari potest. Quapropter nullus hominum eum praecedit et retro eum esse facit, nisi qui deponens imaginem terren hominis portaverit imaginem coelestis (I Cor. XV, 49). Jam vero si quod dictum est, inimicum meum, generaliter vel peccatorem vel gentilem hominem magis [PL36.119] velimus accipere, non erit absurdum. Nec poena erit quod dictum est, In convertendo inimicum meum retrorsum; sed beneficium, et tale beneficium, ut huic comparari nihil possit. Quid enim beatius quam deponere superbiam, et non velle Christum praecedere, veluti sanus sit cui medicus non sit necessarius; sed malle retro ire post Christum, qui discipulum vocans ut perficiatur, dicit, Sequere me (Matth. XIX, 21) Sed tamen accommodatius de diabolo dictum intelligitur: In convertendo inimicum meum retrorsum. Diabolus quippe retrorsum conversus est etiam in persecutione justorum, et multo utilius persecutor est, quam si dux et princeps praeiret. Psallendum est igitur nomini Altissimi in convertendo inimicum retrorsum; quoniam malle debemus eum persequentem fugere, quam ducentem sequi: habemus enim quo fugiamus et abscondamur in occultis Filii, quia Dominus factus est refugium nobis (Psal. LXXXIX, 1).

5. [vers. 5.] Infirmabuntur, et peribunt a facie tua. Qui infirmabuntur et peribunt, nisi iniqui et impii? Infirmabuntur, dum nihil valebunt; et peribunt, quia non erunt impii; a facie Dei, id est a cognitione Dei, sicut periit ille qui dixit: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20). Sed quare infirmabuntur, et peribunt impii a facie tua? Quoniam fecisti judicium meum, inquit, et causam meam: id est, judicium illud in quo judicari visus sum, meum fecisti; et causam illam in qua me justum et innocentem homines damnaverunt, meam fecisti. Haec enim ei militaverunt ad nostram liberationem: sicut et nautae dicunt ventum suum, quo utuntur ad bene navigandum.

6. Sedisti super thronum, qui judicas aequitatem. Sive Filius Patri dicat, qui etiam illud dixit, Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum fuisset desuper (Joan. XIX, 11), idipsum ad aequitatem Patris et ad occulta sua referens, quod judex hominum ad utilitatem hominum judicatus est: sive homo dicat Deo, Sedisti super thronum, qui judicas aequitatem, animam suam thronum ejus appellans, ut corpus sit fortasse terra, quae scabellum pedum ejus dicta est (Isai. LXVI, 1); Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19): sive anima Ecclesiae jam perfecta et sine macula et ruga (Ephes. V, 27), digna scilicet occultis Filii, quia introduxit eam rex in cubiculum suum (Cant. I, 3), dicat sponso suo, Sedisti super thronum, qui judicas aequitatem, quia resurrexisti a mortuis, et ascendisti in coelum, et sedes ad dexteram Patris: quaelibet ergo harum sententia placeat, quo iste versus referatur, regulam fidei non excedit.

7. [vers. 6.] Increpasti gentes, et periit impius. Convenientius hoc Domino Jesu Christo dici, quam ipsum dicere, accipimus. Quis enim alius increpavit gentes, et periit impius, nisi qui postea quam ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum, quo completi Apostoli, cum fiducia praedicarent verbum Dei, et peccata hominum [PL36.120] libere arguerent? qua increpatione periit impius; quia justificatus est impius, et factus est pius. Nomen eorum delesti in saeculum, et in saeculum saeculi. Deletum est nomen impiorum: non enim appellantur impii, qui Deo vero credunt. Deletur autem nomen eorum in saeculum, id est, quamdiu temporale saeculum volvitur. Et in saeculum saeculi. Quid est saeculum saeculi, nisi cujus effigiem et tanquam umbram habet hoc saeculum? Vicissitudo enim temporum sibi succedentium, dum luna minuitur et rursus impletur, dum sol omni anno locum suum repetit, dum ver, vel aestas, vel autumnus, vel hiems sic transit ut redeat, aeternitatis quaedam imitatio est. Sed hujus saeculi saeculum est quod incommutabili aeternitate consistit. Sicut versus in animo, et versus in voce: ille intelligitur, iste auditur; et ille istum modificat: et ideo ille in arte operatur et manet, iste in aere sonat et transit. Sic hujus mutabilis saeculi modus ab illo incommutabili saeculo definitur, quod dicitur saeculum saeculi: et ideo illud in arte Dei, hoc est in Sapientia et Virtute permanet; hoc autem in creaturae administratione peragitur. Si tamen non repetitio est, ut postea quam dictum est in saeculum, ne hoc acciperetur quod transit, subjiceretur in saeculum saeculi. Nam in graecis exemplaribus sic est: εἰς τὸν αἰῶνα, καὶ εἰς τὸν αἰῶνα τοῦ αἰῶνος; quod Latini plerique interpretati sunt, non in saeculum, et in saeculum saeculi, sed, in aeternum, et in saeculum saeculi: ut in eo quod dictum est in saeculum saeculi, illud exponeretur quod dictum est in aeternum. Nomen ergo impiorum delesti in aeternum, quia deinceps nunquam erunt impii. Et si in hoc saeculum non tenditur nomen eorum, multo minus in saeculum saeculi.

8. [vers. 7.] Inimici defecerunt frameae in finem. Non pluraliter inimici, sed singulariter hujus inimici. Cujus autem inimici, nisi diaboli frameae defecerunt? Hae autem intelliguntur diversae opiniones erroris, quibus ille animas tanquam gladiis perimit. His gladiis vincendis et ad defectum perducendis instat ille gladius, de quo in septimo psalmo dicitur: Nisi convertamini, gladium suum vibrabit (Psal. VII, 13). Et forte iste est finis in quem frameae deficiunt inimici, quia usque ad ipsum aliquid valent; ipse nunc operatur occulte, ultimo autem judicio palam vibrabitur. Hoc destruuntur civitates; nam ita sequitur, Inimici defecerunt frameae in finem; et civitates destruxisti: civitates autem in quibus diabolus regnat, ubi dolosa et fraudulenta consilia tanquam curiae locum obtinent, cui principatui quasi satellites et ministri adsunt officia quorumque membrorum, oculi ad curiositatem, aures ad lasciviam, vel si quid est aliud quod in malam partem libenter auditur, manus ad rapinam vel quodlibet aliud facinus aut flagitium, et membra caetera in hunc modum tyrannico principatui, id est perversis consiliis militantia. Hujus civitatis quasi plebs est omnes delicatae affectiones et turbulenti motus animi, quotidianas seditiones in homine agitantes. Ergo ubi rex, ubi curia, ubi ministri, ubi plebs invenitur, civitas est: neque enim talia essent in malis civitatibus, [PL36.121] nisi prius essent in singulis hominibus, qui sunt tanquam elementa et semina civitatum. Has civitates destruit, cum excluso inde principe, de quo dictum est, Princeps hujus saeculi missus est foras (Joan. XII, 31), vastantur haec regna verbo veritatis, sopiuntur maligna consilia, turpes affectiones edomantur, membrorum et sensuum ministeria captivantur, et ad justitiae et bonorum operum militiam transferuntur: ut jam, sicut Apostolus dicit, non regnet peccatum in nostro mortali corpore (Rom. VI, 12), et caetera hujus loci. Tunc pacatur anima, et ordinatur homo ad quietem et ad beatitudinem capessendam. Periit memoria eorum cum strepitu: impiorum scilicet. Sed cum strepitu, sive quia fit strepitus, dictum est, cum impietas evertitur; non enim transit ad summam pacem, ubi summum silentium est, nisi qui magno strepitu prius cum suis vitiis belligeraverit: sive cum strepitu dictum est, ut pereat memoria impiorum etiam ipso strepitu pereunte, in quo tumultuatur impietas.

9. [vers. 8, 9.] Et Dominus in aeternum permanet. Utquid ergo fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 1) nam Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio sedem suam, et ipse judicabit orbem terrarum in aequitate. Paravit, cum judicatus est, sedem suam: per illam enim patientiam homo coelum acquisivit, et Deus in homine credentibus profuit; et hoc est occultum Filii judicium. Sed quia etiam palam manifesteque venturus est ad vivos et mortuos judicandos, paravit in occulto judicio sedem suam; et ipse item palam judicabit orbem terrarum in aequitate, id est, meritis digna distribuet, agnos ad dexteram ponens, haedos ad sinistram (Matth. XXV, 33). Judicabit populos cum justitia. Hoc est quod superius dictum est, Judicabit orbem terrarum in aequitate: non quemadmodum judicant homines, qui corda non vident, a quibus plerumque deteriores absolvuntur quam condemnantur; sed in aequitate et cum justitia Dominus judicabit, testimonium perhibente conscientia, et cogitationibus accusantibus seu defendentibus (Rom. II, 15).

10. [vers. 10.] Et factus est Dominus refugium pauperi. Quantumlibet persequatur inimicus ille, qui conversus est retro, quid nocebit eis quorum refugium factus est Dominus? Sed hoc fiet, si in saeculo hoc, cujus ille magistratus est, pauperes esse delegerint, nihil amando quod vel hic viventem aut amantem deserit, vel a moriente deseritur; tali enim pauperi refugium factus est Dominus, Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Sic pauperes facit, quoniam flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Nam quid sit adjutor in opportunitatibus, exposuit cum addidit, in tribulatione: non enim convertitur anima ad Deum, nisi dum ab hoc saeculo avertitur; nec opportunius ab hoc saeculo avertitur, nisi nugatoriis ejus et noxiis et perniciosis voluptatibus labores [PL36.122] doloresque misceantur.

11. [vers. 11.] Et sperent in te qui cognoscunt nomen tuum: cum destiterint sperare in divitiis et in aliis hujus saeculi blandimentis. Quaerentem quippe animam ubi figat spem, cum ab hoc mundo avellitur, opportune excipit cognitio nominis Dei: nam nomen ipsum Dei nunc usquequaque vulgatum est; sed cognitio nominis est, cum ille cognoscitur cujus est nomen: non enim nomen propter se nomen est, sed propter id quod significat. Dictum est autem, Dominus nomen est illi (Jerem. XXXIII, 2). Quapropter qui se libenter Deo famulum subdit, cognovit hoc nomen. Et sperent in te qui cognoscunt nomen tuum. Item Dominus dicit ad Moysen: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Misit me qui est (Exod. III, 14). Sperent ergo in te qui cognoscunt nomen tuum: ne sperent in his rebus quae temporis volubilitate praeterfluunt, nihil habentes nisi, erit, et fuit; quoniam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim praeteritum; exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore. In Dei autem natura non erit aliquid, quasi nondum sit; aut fuit, quasi jam non sit: sed est tantum id quod est, et ipsa est aeternitas. Desinant igitur sperare et diligere temporalia, et se ad aeternam spem conferant, qui cognoscunt nomen ejus qui dixit: Ego sum qui sum, et de quo dictum est: Misit me qui est. Quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Qui eum quaerunt, jam transeuntia et moritura non quaerunt: nemo enim potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24).

12. [vers. 12.] Psallite Domino, qui habitat in Sion: his dicitur, quos non derelinquit quaerentes se Dominus. Ipse habitat in Sion, quod interpretatur Speculatio, et gestat imaginem Ecclesiae quae nunc est: sicut Jerusalem gestat imaginem Ecclesiae quae futura est, id est civitatis sanctorum jam angelica vita fruentium; quia Jerusalem interpretatur Visio pacis. Praecedit autem speculatio visionem, sicut ista Ecclesia praecedit eam quae promittitur, civitatem immortalem et aeternam. Sed praecedit tempore, non dignitate: quia honorabilius est quo pervenire nitimur, quam id quod agimus, ut pervenire mereamur; agimus autem speculationem, ut perveniamus ad visionem. Sed etiam ipsam, quae nunc est, Ecclesiam nisi Dominus inhabitaret, iret in errorem quamlibet studiosissima speculatio: et huic Ecclesiae dictum est, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17); et, In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 16). Praecipitur ergo nobis ut psallamus Domino, qui habitat in Sion, ut concorditer Dominum Ecclesiae inhabitatorem laudemus. Annuntiate inter gentes mirabilia ejus: et factum est, et non desinet fieri.

13. [vers. 13.] Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est. Quasi responderetur ab his qui missi sunt evangelizare, illi praecepto quod dictum est, [PL36.123] Annuntiate inter gentes mirabilia ejus; et diceretur, Domine, quis credidit auditui nostro (Isai. LIII, 1) et, Propter te occidimur tota die (Psal. XLIII, 22), convenienter sequitur, dicens, non sine magno fructu aeternitatis morituros in persecutione Christianos: Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est. Sed cur sanguinem eorum maluit dicere? An quasi alius imperitior et minoris fidei quaereret dicens, Quomodo annuntiabunt, cum in eos infidelitas gentium saevitura sit; huic respondetur, Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est; id est, veniet ultimum judicium, ubi et interfectorum gloria, et interficientium poena manifesta sit? Memoratus est autem, nemo ita positum putet, quasi oblivio cadat in Deum; sed quia post longum tempus futurum est judicium, secundum affectum infirmorum hominum positum est, qui quasi oblitum Deum putant, quia non tam cito facit quam ipsi volunt. His dicitur etiam quod sequitur, Non est oblitus clamorem pauperum; id est, non ut putatis oblitus est: quasi dicerent postea quam audierunt, Memoratus est, Ergo oblitus erat; Non est oblitus, inquit, clamorem pauperum.

14. [vers. 14, 15.] Sed quaero quis clamor pauperum sit quem Deus non obliviscitur. An iste clamor est, cujus haec verba sunt: Miserere mei, Domine, vide humilitatem meam ab inimicis meis? Quare ergo non dixit, Miserere nostri, Domine, vide humilitatem nostram ab inimicis nostris, tanquam multi pauperes clament; sed tanquam unus, Miserere mei, Domine? An quia unus interpellat pro sanctis, qui primus pauper pro nobis factus est, cum esset dives (II Cor. VIII, 9), et ipse dicit: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem universas laudes tuas in portis filiae Sion? Exaltatur enim homo in illo non solum quem gestat, quod caput Ecclesiae est, sed etiam quisquis nostrum est in caeteris membris; et exaltatur ab omnibus pravis cupiditatibus, quae sunt portae mortis, quia per illas itur in mortem. Mors autem est jam ipsa laetitia in perfruendo, cum quisque adipiscitur quod perdite concupivit: radix est enim omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10); et propterea porta mortis est, quia mortua est vidua quae in deliciis vivit (Id. V, 6): ad quas delicias per cupiditates tanquam per portas mortis pervenitur. Sunt autem portae filiae Sion, omnia optima studia, per quae venitur ad visionem pacis in sancta Ecclesia. In his igitur portis bene annuntiantur universae laudes Dei, ut non detur sanctum canibus, neque projiciantur margaritae ante porcos (Matth. VII, 6); qui malunt pertinaciter latrare, quam studiose quaerere, aut qui nec latrare nec quaerere, sed in suarum voluptatum coeno volutari. Cum autem in bonis studiis laudes Dei annuntiantur, petentibus datur, et quaerentibus manifestatur, et pulsantibus aperitur. An forte portae mortis sunt corporales sensus et oculi, qui aperti sunt homini cum de ligno vetito gustasset (Genes. III, 7), a quibus exaltantur, quibus dicitur ut quaerant non quae videntur, sed quae non videntur; quia quae videntur temporalia [PL36.124] sunt, quae autem non videntur aeterna sunt (II Cor. IV, 18): et portae sunt filiae Sion, sacramenta et initia fidei, quae pulsantibus aperiuntur, ut perveniatur ad occulta Filii? Non enim oculus vidit, aut auris audivit, aut in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Huc usque est clamor pauperum, quem non oblitus est Dominus.

15. [vers. 16.] Deinde sequitur, Exsultabo super salutare tuum: id est, cum beatitudine continebor a salutari tuo, quod est Dominus noster Jesus Christus, Virtus et Sapientia Dei (Id. I, 24). Ergo Ecclesia dicit quae hic affligitur, et spe salva est: quamdiu occultum est Filii judicium, ipsa spe dicit, Exsultabo super salutare tuum; quia nunc circumstrepente seu vi, seu errore Gentilium atteritur. Infixae sunt gentes in corruptione, quam fecerunt: animadverte quemadmodum servetur poena peccatori de operibus suis; et quemadmodum qui voluerunt persequi Ecclesiam, in ea corruptione sint fixi, quam se inferre arbitrabantur: nam interficere corpora cupiebant, cum ipsi in anima morerentur. In muscipula ista, quam occultaverunt, comprehensus est pes eorum. Muscipula occulta, est dolosa cogitatio. Pes animae recte intelligitur amor: qui cum pravus est, vocatur cupiditas aut libido; cum autem rectus, dilectio vel charitas. Amore enim movetur tanquam ad locum quo tendit. Locus autem animae non in spatio aliquo est, quod forma occupat corporis, sed in delectatione, quo se pervenisse per amorem laetatur: delectatio autem perniciosa sequitur cupiditatem, fructuosa charitatem. Unde et radix dicta est cupiditas. (I Tim. VI, 10). Radix porro tanquam pes arboris intelligitur. Radix dicta est et charitas, ubi de seminibus Dominus loquitur, quae in petrosis locis exurente sole arescunt, quia non habent altam radicem (Matth. XIII, 5). Unde significat eos qui gaudent excipiendo verbum veritatis, sed cedunt persecutionibus, quibus sola charitate resistitur. Et Apostolus dicit: Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere (Ephes. III, 17). Pes ergo peccatorum, id est amor, comprehenditur in muscipula quam occultant; quia cum fraudulentam actionem consecuta fuerit delectatio, cum eos tradiderit Deus in concupiscentiam cordis eorum (Rom. I, 24), jam illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem et ad utilia conferre non audeant; quia cum conati fuerint, dolebunt animo, tanquam pedem de compede exuere cupientes; cui dolori succumbentes, a perniciosis delectationibus nolunt abscedere. In muscipula ergo quam occultaverunt, id est in fraudulento consilio, comprehensus est pes eorum, amor scilicet qui per fraudem pervenit ad vanam laetitiam, qua comparatur dolor.

16. [vers. 17.] Cognoscitur Dominus judicia faciens. [PL36.125] Haec sunt judicia Dei: non ab illa tranquillitate beatitudinis suae, nec a secretis sapientiae, quibus recipiuntur beatae animae, profertur ferrum, aut ignis, aut bestia, aut aliquid tale quo crucientur peccatores. Sed quomodo cruciantur, et quomodo facit Dominus judicium? In operibus, inquit, manuum suarum comprehensus est peccator.

17. [vers. 18-21.] Hic interponitur, Canticum diapsalmatis: quasi occulta laetitia, quantum existimare possumus, separationis quae nunc fit, non locis, sed affectionibus animorum, inter peccatores et justos, sicut granorum a paleis adhuc in area. Et sequitur, Convertantur peccatores in infernum; id est, dentur in manus suas, cum eis parcitur, et illaqueentur delectatione mortifera. Omnes gentes quae obliviscuntur Deum: quia cum non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum (Rom. I, 28).

18. Quia non in finem oblivio erit pauperis: qui videtur nunc in oblivione esse, cum peccatores felicitate hujus saeculi florere existimantur, et justi laborare; sed patientia, inquit, pauperum non periet in aeternum. Quapropter nunc patientia opus est ad perferendos malos, qui jam voluntatibus separati sunt, donec etiam ultimo judicio separentur.

19. Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Imploratur futurum judicium: sed antequam veniat, Judicentur, inquit, gentes in conspectu tuo: hoc est in occulto, quod dicitur coram Deo, paucis sanctis et justis intelligentibus. Constitue, Domine, legislatorem super eos. Videtur mihi Antichristum significare, de quo Apostolus dicit: Cum revelabitur homo peccati (II Thes. II, 3). Sciant gentes quoniam homines sunt: ut qui nolunt liberari a Filio Dei, et pertinere ad filium hominis, et esse filii hominum, id est novi homines, serviant homini, id est veteri homini peccatori, quoniam homines sunt.

IN PSALMUM ALTERUM IX

20. [vers. 1-3.] Et quia ille ad tantum culmen inanis gloriae venturus creditur, tanta ei licebit facere, et in omnes homines, et in sanctos Dei, ut tunc vere nonnulli infirmi arbitrentur Deum res humanas negligere; interposito diapsalmate, subjicit tanquam vocem gementium; et quaerentium cur judicium differatur: Utquid, Domine, inquit, recessisti longe? Deinde qui sic quaesivit, tanquam repente intellexerit, aut quasi sciens interrogaverit ut doceret, subjicit dicens; Despicis in opportunitatibus, in tribulationibus; id est, opportune despicis, et facis tribulationes ad inflammandos animos desiderio adventus tui: his enim jucundior est fons ille vitae, qui multum sitierint; itaque insinuat consilium dilationis, dicens: [PL36.126] dum superbit impius, incenditur pauper. Mirum est et verum, quanto studio bonae spel parvuli accendantur ad recte vivendum, comparatione peccantium. Quo mysterio agitur, ut etiam haereses esse permittantur: non quia ipsi haeretici hoc volunt; sed quia hoc de peccatis eorum divina operatur Providentia, quae lucem et facit et ordinat, tenebras autem tantum ordinat (Gen. I, 3, 4), ut sit earum comparatione lux gratior, sicut haereticorum comparatione jucundior est inventio veritatis: ea quippe comparatione probati manifesti fiunt inter homines qui Deo noti sunt.

21. Comprehenduntur in cogitationibus suis, quibus cogitant: id est, malae cogitationes eorum vincula illis fiunt. Sed quare fiunt vincula? Quoniam laudatur peccator, inquit, in desideriis animae suae. Adulantium linguae alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam laudator auditur. Et qui iniqua gerit, benedicitur: hinc comprehenduntur in cogitationibus suis, quibus cogitant.

22. [vers. 4.] Irritavit Dominum peccator. Nemo gratuletur homini qui prosperatur in via sua, cujus peccatis deest ultor, et adest laudator: major haec ira Domini est. Irritavit enim Dominum peccator, ut ista patiatur, id est, ut correptionis flagella non patiatur. Irritavit Dominum peccator: secundum multitudinem irae suae non exquiret. Multum irascitur, dum non exquirit, dum quasi obliviscitur et non attendit peccata, et per fraudes et scelera ad divitias honoresque pervenitur: quod maxime in illo Antichristo eventurum est, qui usque adeo beatus videbitur hominibus, ut etiam Deus putetur. Sed quanta ista ira sit Dei, docent sequentia.

23. [vers. 5.] Non est Deus in conspectu ejus, contaminantur viae ejus in omni tempore. Qui novit vel quid gaudeat, vel quid laetetur in anima, novit quantum malum sit luce deseri veritatis; cum magnum malum homines putent oculorum corporalium caecitatem, qua lux ista retrahitur. Quantam ergo poenam patitur qui secundis rebus peccatorum suorum eo perducitur, ut non sit Deus in conspectu ejus, et contaminentur viae ejus in omni tempore, id est, cogitationes et consilia ejus immunda sint! Auferuntur judicia tua a facie ejus. Animus enim male sibi conscius, dum sibi videtur nullam poenam pati, credit quod non judicet Deus, et sic auferuntur judicia Dei a facie ejus, cum haec ipsa sit magna damnatio. Et omnium inimicorum suorum dominabitur. Ita enim traditur, quod reges omnes superaturus sit, et solus regnum obtenturus; quando etiam secundum Apostolum, qui de illo praedicat, In templo Dei sedebit, extollens se super omne quod colitur et quod dicitur Deus (II Thess. II, 4).

24. [vers. 6.] Et quoniam traditus in concupiscentiam cordis sui et damnationi ultimae destinatus, per nefarias artes ad illud vanum et inane culmen dominationemque venturus est, propterea sequitur, Dixit enim [PL36.127] in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo; id est, fama mea et nomen meum de hac generatione in generationem posterorum non transiet, nisi artibus malis adipiscar tam excelsum principatum, de quo posteri tacere non possint. Animus enim perditus et expers bonarum artium atque a justitiae lumine alienus, malis artibus sibi aditum molitur ad famam tam diuturnam, ut apud posteros etiam celebretur. Et qui non possunt bene innotescere, cupiunt vel male de se homines loqui, dummodo nomen latissime pervagetur. Quod hic arbitror dictum esse: Non movebor de generatione in generationem sine malo. Est et alius intellectus. Si de generatione mortali ad aeternitatis generationem se venire non posse vanus et erroris plenus animus arbitratur, nisi artibus malis; quod quidem etiam de Simone diffamatum est (Act. VIII, 9-23), cum sceleratis artibus coelum se putasset adepturum, et de humana generatione in divinam generationem rebus magicis transiturum: quid ergo mirum, si etiam ille homo peccati, qui totam nequitiam et impietatem, quam omnes pseudoprophetae inchoaverunt, impleturus est, et tanta signa facturus, ut decipiat, si fieri potest, etiam electos, dicturus est in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo?

25. [vers. 7.] Cujus maledictione os ejus plenum est, et amaritudine et dolo. Magnum enim maledictum est, tam nefandis artibus coelum appetere, et ad capiendam aeternam sedem talia merita comparare. Sed hac ejus maledictione os plenum est: non enim habebit effectum ista cupiditas, sed intra os ejus tantum valebit ad eum perdendum, qui haec sibi ausus est polliceri cum amaritudine et dolo, id est, ira et insidiis quibus in suas partes conversurus est multitudinem. Sub lingua ejus labor et dolor. Nihil est laboriosius iniquitate et impietate: quem laborem sequitur dolor; quia non solum sine fructu, sed etiam ad perniciem laboratur. Qui labor et dolor ad illud refertur quod dixit in corde suo, Non movebor de generatione in generationem sine malo: et propterea, sub lingua ejus; non, in lingua; quoniam tacite ista cogitaturus est, hominibus autem alia locuturus, ut bonus et justus et Dei filius videatur.

26. [vers. 8.] Sedet in insidiis cum divitibus. Quibus divitibus, nisi eis quos hujus saeculi muneribus cumulabit? Et ideo in insidiis cum his sedere dictus est, quoniam falsam felicitatem ipsorum ad decipiendos homines ostentabit. Qui prava voluntate dum tales esse cupiunt, et bona aeterna non quaerunt, in laqueos ejus incident. In occultis ut interficiat innocentem. In occultis puto dictum esse, ubi non facile intelligitur quid appetendum, quidve fugiendum sit: innocentem autem interficere, est ex innocente facere innocentem.

27. [vers. 9.] Oculi ejus in pauperem respiciunt. Justos enim maxime persecuturus est de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Insidiatur in occulto, velut leo [PL36.128] in cubili suo. Leonem in cubili dicit eum in quo et vis et dolus operabitur. Prima enim persecutio Ecclesiae violenta fuit, cum proscriptionibus, tormentis, caedibus, Christiani ad sacrificandum cogerentur: altera persecutio fraudulenta est, quae nunc per cujuscemodi haereticos et falsos fratres agitur: tertia superest per Antichristum ventura, qua nihil est periculosius, quoniam et violenta et fraudulenta erit. Vim habebit in imperio, dolum in miraculis: ad vim relatum est, quod dictum est, leo; ad dolos, quod dictum est, in cubili suo. Et rursum ipsa repetita sunt converso ordine. Insidiatur, inquit, ut rapiat pauperem; hoc ad dolum pertinet: quod autem sequitur, Rapere pauperem dum attrahit eum, violentiae deputatur; attrahit enim significat, quibus potest cruciatibus affligendo ad se adducit.

28. [vers. 10.] Item duo quae sequuntur, ipsa sunt. In muscipula sua humiliabit eum, dolus est. Inclinabitur, et cadet, dum dominabitur pauperum, vis est: muscipula enim bene significat insidias; dominatio vero terrorem apertissime insinuat. Et bene ait, Humiliabit eum in muscipula sua: cum enim signa illa facere coeperit, quanto mirabiliora videbuntur hominibus, tanto illi sancti, qui tunc erunt, contemnentur, et quasi pro nihilo habebuntur; quos ille cui per justitiam et innocentiam resistent, mirificis factis superare videbitur. Sed inclinabitur, et cadet, dum dominabitur pauperum, id est, dum quaelibet supplicia irrogabit resistentibus sibi servis Dei.

29. [vers. 11, 12.] Unde autem inclinabitur, et cadet? Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Haec est inclinatio et casus miserrimus, dum animus humanus in suis iniquitatibus quasi prosperatur, et parci sibi putat; cum excaecetur, et servetur ad ultimam opportunamque vindictam, de qua nunc jam loquitur, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; id est, manifesta sit potentia tua. Superius autem dixerat, Exsurge, Domine, non praevaleat homo, judicentur gentes in conspectu tuo; id est in occulto, ubi solus Deus videt. Hoc factum est, cum impii ad magnam quae videtur hominibus felicitatem pervenerunt; super quos constituitur legislator, qualem habere meruerunt, de quo dicitur: Constitue, Domine, legislatorem super eos, sciant gentes quoniam homines sunt. Nunc autem post illam occultam poenam atque vindictam dicitur, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua: non utique in occulto, sed jam in manifestissima gloria. Ne obliviscaris pauperum in finem; id est, sicut impii putant, qui dicunt: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat usque in finem. Usque in finem autem negant Deum videre, qui dicunt eum res humanas et terrenas non curare; quoniam terra quasi finis est rerum, quia ultimum elementum est in quo homines ordinatissime laborant, sed laborum suorum ordinem videre non possunt, qui maxime pertinet ad [PL36.129] occulta Filii. Laborans ergo Ecclesia illis temporibus, tanquam navis in magnis fluctibus et procellis, quasi dormientem excitat Dominum, ut imperet ventis, et tranquillitas redeat: dicit ergo, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua, ne obliviscaris pauperum in finem.

30. [vers. 13, 14.] Jam itaque manifestum judicium intelligentes, et exsultantes dicunt, Propter quid irritavit impius Deum? id est, quid profuit tanta mala facere? Dixit enim in corde suo: Non requiret. Deinde sequitur: Vides quoniam tu laborem et iram consideras, ut tradas eos in manus tuas. Sensus iste pronuntiationem quaerit, in qua si erratum fuerit, obscuratur. Sic enim dixit in corde suo impius: Non requiret Deus, quasi Deus laborem et iram consideret, ut tradat eos in manus suas; id est, quasi laborare et irasci timeat, et propterea illis parcat, ne onerosa illi sit poena eorum, aut ne iracundiae tempestate turbetur, quomodo plerumque homines faciunt, dissimulantes vindictam, ne laborent, aut irascantur.

31. Tibi derelictus est pauper. Ideo enim pauper est, id est, omnia hujus mundi temporalia bona contempsit, ut tu sis tantum spes ejus. Pupillo tu eris adjutor; id est, ei cui moritur pater hic mundus, per quem carnaliter genitus est, et jam potest dicere: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). Talibus enim pupillis pater fit Deus. Docet quippe Dominus pupillos fieri discipulos suos, quibus dicit: Ne vobis dicatis patrem in terris (Matth. XXIII, 9). Cujus rei exemplum praebuit prior ipse dicendo: Quae mihi mater, aut qui fratres (Id. XII, 48) Unde volunt quidam perniciosissimi haeretici asserere, non eum habuisse matrem: nec vident esse consequens si haec verba attendant, ut nec discipuli ejus patres habuerint; quia sicut ipse dixit, Quae mihi mater est, sic illos docuit, cum ait: Nolite vobis dicere patrem in terris.

32. [vers. 15, 16.] Contere brachium peccatoris et maligni; illius scilicet de quo supra dicebatur: Omnium inimicorum suorum dominabitur. Brachium ergo ejus, dixit potentiam ejus: cui contraria est Christi potentia, de qua dicitur: Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua. Requiretur delictum ejus, nec invenietur. Propter illud, id est, judicabitur de peccato suo, et ipse periet propter peccatum suum. Deinde quid mirum si sequitur, Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi, peribitis gentes de terra illius? Gentes posuit, peccatores et impios.

33. [vers. 17.] Desiderium pauperum exaudivit Dominus: desiderium illud quo aestuabant, cum in angustiis et tribulationibus hujus saeculi Domini diem concupiscerent. Praeparationem cordis eorum exaudivit auris tua: haec est cordis praeparatio, de qua in alio [PL36.130] psalmo canitur, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum (Psal. LVI, 8); de qua dicit Apostolus: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25). Jam vero aurem Dei, non membrum corporeum, sed potentiam esse qua exaudit, regulariter debemus accipere; atque ita quibusque nominatis membris ejus, quae in nobis visibilia et corporea sunt, potentias operationum oportet intelligi, ne saepe ista repetantur: non enim corporeum fas est putare, quod Dominus Deus non sonantem vocem, sed praeparationem cordis exaudit.

34. [vers. 18.] Judicare pupillo et humili: id est, non ei qui conformatur huic saeculo, neque superbo. Aliud est enim judicare pupillum, aliud judicare pupillo: judicat pupillum etiam qui condemnat; judicat autem pupillo qui pro illo profert sententiam. Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Homines enim sunt, de quibus dictum est: Pone, Domine, legislatorem super eos, sciant gentes quoniam homines sunt. Sed etiam ille qui eodem loco intelligitur poni super eos, homo erit, de quo nunc dicitur, Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram: cum venerit scilicet Filius hominis judicare pupillo, qui se exuit veterem hominem, atque hoc modo tanquam extulit Patrem.

35. Post occulta ergo Filii, de quibus in hoc psalmo multa dicta sunt, erunt manifesta Filii, de quibus pauca in fine ejusdem psalmi nunc dicta sunt: ex his autem titulus factus est, quae majorem hic partem tenent. Potest et ipse dies adventus Domini recte numerari inter occulta Filii, quamvis ipsa Domini praesentia manifesta futura sit; de illo enim die dictum est quod nemo eum sciret, neque Angeli, nec Virtutes, neque Filius hominis (Matth. XXIV, 36): quid ergo tam occultum, quam id quod etiam ipsi judici occultum esse dictum est, non ad cognoscendum, sed ad prodendum? De occultis autem Filii, etiam si quisquam non Dei Filium subaudire voluerit, sed ipsius David, cujus nomini totum Psalterium tribuitur, nam Davidici utique Psalmi appellantur, voces illas audiat quibus Domino dicitur; Miserere nostri, fili David (Id. XX, 30); atque ita etiam hoc modo eumdem Dominum Christum intelligat, de cujus occultis ipse psalmus inscriptus est. Sic enim etiam ab angelo dicitur: Dabit illi Deus sedem David patris sui (Luc. I, 32). Nec illa sententia huic intellectui contraria est, qua idem Dominus quaerit a Judaeis, Si filius David Christus est, quomodo in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (Matth. XXII, 44). Dictum est enim imperitis, qui quamvis venturum Christum sperarent, secundum hominem tamen eum exspectarent, non secundum quod Virtus et Sapientia Dei est. Docet ergo ibi fidem verissimam et sincerissimam, ut et Dominus sit regis David, secundum quod est Verbum in principio, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 1); et filius, secundum quod factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). [PL36.131] Non enim dicit, Non est filius David Christus; sed, Si jam tenetis quod filius sit ejus, discite quomodo sit Dominus ejus; nec teneatis in Christo quod filius hominis est, ita enim filius David est; relinquatis quod Filius Dei est, ita enim Dominus ejus est.

IN PSALMUM X ENARRATIO. In finem, Psalmus ipsi David

1. [vers. 1, 2.] Nova tractatione titulus iste non indiget; jam enim satis tractatum est quid sit, in finem. Ipsum ergo Psalmi textum videamus, qui mihi videtur adversus haereticos canendus, qui commemorando et exaggerando multorum in Ecclesia peccata, quasi apud ipsos justi aut omnes aut plures sint, ab unius Ecclesiae verae matris uberibus nos avertere atque abripere moliuntur, affirmantes quod apud ipsos sit Christus, et quasi pie studioseque admonentes, ut ad eos transeundo transmigremus ad Christum, quem se habere mentiuntur. Notum est autem Christum in prophetia, cum multis nominibus allegorice insinuaretur, etiam montem appellatum. Respondendum est itaque istis, et dicendum: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? unum montem teneo in quo confido, quomodo dicitis ut ad vos transeam, tanquam multi sint Christi? Aut si vos montes esse dicitis per superbiam, oportet quidem esse passerem pennatum virtutibus et praeceptis Dei; sed ea ipsa prohibent volare in istos montes, et in superbis hominibus spem collocare. Habeo domum ubi requiescam, quia in Domino confido: nam et passer invenit sibi domum (Psal. LXXXIII, 4), et factus est Dominus refugium pauperi (Psal. IX, 10). Dicamus ergo tota fiducia, ne dum Christum apud haereticos quaerimus, amittamus: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer?

2. [vers. 3.] Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde. Terrores isti sunt comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se tanquam ad justos transeamus. Ecce, inquiunt, peccatores intenderunt arcum: credo, Sripturas, quas illi carnaliter interpretando, venenatas inde sententias emittunt. Paraverunt sagistas suas in pharetra: eadem verba scilicet, quae Scripturarum auctoritate jaculaturi sunt, in cordis occulto paraverunt. Ut sagittent in obscura luna rectos corde: ut cum senserint, Ecclesiae lumine propter multitudinem imperitorum et carnalium obscurato, non se posse convinci, corrumpant bonos mores colloquiis malis (I Cor. XV, 33). Sed contra omnes istos terrores dicendum est: In Domino confido.

3. Luna vero quam congruenter significet Ecclesiam, memini me promisisse in hoc psalmo consideraturum. Duae sunt de luna opiniones probabiles: harum autem quae vera sit, aut non omnino, aut difficillime [PL36.132] arbitror posse hominem scire. Cum enim quaeritur unde lumen habeat, alii dicunt suum habere, sed globum ejus dimidium lucere, dimidium autem obscurum esse; dum autem movetur in circulo suo, eamdem partem qua lucet, paulatim ad terras converti, ut videri a nobis possit, et ideo prius quasi corniculatam apparere. Nam et si facias pilam ex dimidia parte candidam, et ex dimidia obscuram; si eam partem quae obscura est ante oculos habeas, nihil candoris vides, et cum coeperis illam candidam partem ad oculos convertere, si paulatim facias, primo cornua candoris videbis, deinde paulatim crescit, donec tota pars candens opponatur oculis, et nihil obscurae alterius partis videatur: quod si perseveres adhuc paulatim convertere, incipit obscuritas apparere, et candor minui, donec iterum ad cornua redeat, et postremo totus ab oculis avertatur, ac rursus obscura illa pars sola possit videri: quod fieri dicunt, cum lumen lunae videtur crescere usque ad quintamdecimam lunam, et rursus usque ad tricesimam minui, et redire ad cornua, donec penitus nihil in ea lucis appareat. Secundum hanc opinionem luna in allegoria significat Ecclesiam, quod ex parte spirituali lucet Ecclesia, ex parte autem carnali obscura est: et aliquando spiritualis pars in bonis operibus apparet hominibus; aliquando autem in conscientia latet, ac Deo tantummodo nota est, cum solo corpore apparet hominibus; sicut contingit, cum oramus in corde, et quasi nihil agere videmur, dum non ad terram, sed sursum corda habere jubemur ad Dominum. Alii autem dicunt non habere lunam lumen proprium, sed a sole illustrari; sed quando cum illo est, eam partem ad nos habere qua non illustratur, et ideo nihil in ea lucis videri; cum autem incipit ab illo recedere, illustrari ab ea etiam parte quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quintadecima contra solem; tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem observaverit, cum eum coeperit non videre, conversus ad Orientem, lunam surgere videat; atque inde ex alia parte cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nos convertere, qua non illustratur, donec ad cornua redeat atque inde omnino non appareat; quia tunc pars illa quae illustratur, sursum est ad coelum, ad terram autem illa quam radiare sol non potest. Ergo et secundum hanc opinionem, luna intelligitur Ecclesia, quod suum lumen non habeat, sed ab unigenito Dei Filio, qui multis locis in sanctis Scripturis allegorice sol appellatus est, illustratur. Quem nescientes et cernere non valentes haeretici quidam, ad istum solem corporeum et visibilem, quod commune lumen est carnis hominum atque muscarum, sensus simplicium conantur avertere, et nonnullorum avertunt, qui quamdiu non possunt interiorem lucem veritatis mente contueri, simplici fide catholica [PL36.133] contenti esse nolunt, quae una parvulis salus est, et quo uno lacte ad firmitatem solidioris cibi certo robore pervenitur. Quaelibet ergo duarum istarum opinionum vera sit, congruenter accipitur allegorice luna, Ecclesia. Aut si in istis obscuritatibus, magis negotiosis quam fructuosis exercere animum aut non libet, aut non vacat, aut animus ipse non valet, satis est lunam popularibus oculis intueri, et non quaerere obscuras causas, sed cum omnibus et incrementa ejus et complementa et detrimenta sentire. Quae si propterea deficit ut renovetur, etiam ipsi imperitae multitudini demonstrat Ecclesiae figuram, in qua creditur resurrectio mortuorum.

4. Deinde quaerendum est quid in hoc psalmo accipiatur obscura luna, in qua peccatores sagittare paraverunt rectos corde. Non enim uno modo dici obscura luna potest: nam et cum finitur menstruis cursibus, et cum ejus fulgor nubilo interpolatur, et cum plena deficit, dici potest obscura luna. Potest ergo et de persecutoribus martyrum intelligi, quod sagittare voluerint in obscur a luna rectos corde: sive adhuc in Ecclesiae novitate, quia nondum terris major effulserat, et gentilium superstitionum tenebras vicerat: sive linguis blasphemorum et christianum nomen male diffamantium, quasi nebulis cum terra obtegeretur, videri perspicua luna non poterat, id est Ecclesia: sive ipsorum martyrum caedibus et tanta effusione sanguinis, tanquam illo defectu et obscuratione qua cruentam faciem luna videtur ostendere, a nomine christiano deterrebantur infirmi; in quo terrore verba dolosa et sacrilega jaculabantur peccatores, ut etiam rectos corde perverterent. Potest et de his peccatoribus intelligi, quos Ecclesia continet, quod tunc inventa occasione hujus lunae obscurae, multa commiserint, quae nobis opprobria nunc objiciuntur ab haereticis, cum eorum auctores ea fecisse dicantur. Sed quoquo modo se habeat quod in obscura luna factum est, nunc catholico nomine toto orbe diffuso atque celebrato, quid mihi est incognitis perturbari? In Domino enim confido; nec audio dicentes animae meae: Transmigra in montes sicut passer. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde. Aut si et illis nunc luna videtur obscura, quia incertum volunt efficere quae sit catholica, et eam peccatis carnalium hominum, quos multos continet, conantur arguere; quid ad eum pertinet qui vere dicit: In Domino confido? Qua voce se quisque et frumentum esse ostendit, et usque ad ventilationis tempus paleas tolerabiliter sustinet.

5. In Domino ergo confido. Illi timeant qui confidunt in homine, et de parte hominis se esse negare [PL36.134] non possunt, per cujus canos jurant: et cum in sermone ab eis quaeritur, cujus communionis sint, nisi de parte illius se esse dicant, non possunt agnosci. Dic quid isti faciunt, cum illis commemorantur tam innumerabilia et quotidiana peccata et scelera eorum, quibus plena est illa societas? Numquid possunt dicere. In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Tramsmigra in montes sicut passer? Non enim confidunt in Domino, qui tunc esse dicunt sancta sacramenta, si per sanctos homines dentur. Itaque cum ab eis quaeritur, qui sint sancti, erubescunt dicere, Nos sumus; quin etiam si illi non erubescant hoc dicere, hi qui audiunt pro ipsis erubescunt. Itaque isti cogunt eos qui accipiunt sacramenta, spem suam in homine ponere, cujus cor videre non possunt. Et maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Quid est enim dicere, Ego quod de sanctum est; nisi, Spem tuam in me pone? Quid si non es sanctus? Aut ostende cor tuum. Quod si non potes, ubi videbo quod sanctus es? An forte dices quod scriptum est, Ex operibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16) Video plane mira opera, quotidianas violentias Circumcellionum sub episcopis et presbyteris ducibus circumquaque volitare, et terribiles fustes Israeles vocare, quae homines qui nunc vivunt, quotidie vident et sentiunt. Macariana vero tempora, de quibus invidiam faciunt, et plurimi non viderunt, et nemo nunc videt: et quisquis ea vidit catholicus, potuit dicere, si Dei servus esse vellet, In Domino confido; quod et nunc dicit, cum multa quae non vult, in Ecclesia videt, qui se intra illa retia plena piscibus bonis et malis (Id. XIII, 47) natare adhuc sentit, donec ad finem maris veniatur, ubi mali segregentur a bonis. Isti autem quid respondent, si alicui illorum dicat ille quem baptizant: Quomodo me jubes praesumere? Nam si et dantis et accipientis est meritum, sit dantis Dei, et accipientis conscientiae meae: haec enim duo non mihi incerta sunt, bonitas illius, et fides mea. Quid de interponis, de quo certum scire nihil possum? Sine me dicere, In Domino confido. Nam si in te confido, unde confido si nihil mali ista nocte fecisti? Postremo si vis ut credam tibi, numquid possum amplius quam de te credere? Unde ergo confido in eis quibus heri communicasti, et hodie communicas, et cras communicabis, utrum vel isto triduo nihil mali commiserint? Quod si nec te nec me polluit quod nescimus, quae causa est ut rebaptizes eos qui tempora traditionis et Macarianae invidiae non noverunt? Quae causa est ut christianos de Mesopotamia venientes, qui Caeciliani et Donati nec nomen audierunt, rebaptizare audeas, et neges esse christianos? Si autem illos polluunt aliena peccata quae nesciunt, [PL36.135] tenet te reum quidquid per singulos dies in parte vestra te nesciente committitur, imperatorum constitutiones frustra objicientem Catholicis, cum in vestris castris privati fustes ignesque sic saeviant. Ecce quo lapsi sunt, qui cum viderent in Catholica peccatores, non potuerunt dicere, In Domino confido, et spem suam in homine posuerunt. Quod omnino dicerent, si non aut ipsi, aut et ipsi tales essent, quales illos putabant, a quibus sacrilega superbia separari se velle finxerunt.

6. [vers. 4.] Dicat ergo anima catholica: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? Quoniam esse peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde: et sermonem ab ipsis convertat ad Dominum, et dicat, Quoniam quae perfecisti destruxerunt. Et hoc dicat, non contra istos solos, sed contra omnes haereticos. Omnes enim quantum in ipsis est, destruxerunt laudem, quam ex ore infantium et lactentium perfecit Deus (Psal. VIII, 3), dum quaestionibus vanis et scrupulosis exagitant parvulos, et eos nutriri fidei lacte non sinunt. Quasi ergo dictum sit huic animae, Quare isti tibi dicunt, Transmigra in montes sicut passer? quare te de peccatoribus terrent, qui intenderunt arcum ad sagittandos in obscura luna rectos corde? Respondet: Ideo utique me terrent, quoniam quae perfecisti destruxerunt. Ubi, nisi in conventiculis suis, ubi parvulos et interioris lucis ignaros, non lacte nutriunt, sed venenis necant? Justus autem quid fecit? Si vos Macarius, si vos Caecilianus offendit; Christus quid fecit vobis, qui dixit, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27): quam vos nefanda dissensione violastis? Christus quid vobis fecit, qui traditorem suum tanta patientia pertulit, ut ei primam Eucharistiam confectam manibus suis et ore suo commendatam, sicut caeteris Apostolis traderet (Luc. XXII, 19, 21) Quid vobis fecit Christus, qui eumdem traditorem suum, quem diabolum nominavit (Joan. VI, 71), qui ante traditionem Domini nec loculis dominicis fidem potuit exhibere (Id. XII, 6), cum caeteris discipulis ad praedicandum regnum coelorum misit (Matth. X, 5); ut demonstraret dona Dei pervenire ad eos qui cum fide accipiunt, etamsi talis sit per quem accipiunt, qualis Judas fuit?

7. [vers. 5.] Dominus in templo sancto suo. Ita vero, sicut Apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Quisquis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 17). Templum Dei violat, qui violat unitatem: non enim tenet caput (Coloss. II, 19), ex quo totum corpus connexum et compactum per omnem tactum subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque partis incrementum corporis facit, in aedificationem sui in charitate (Ephes. IV, 16). In hoc templo sancto [PL36.136] suo Dominus est; quod constat multis membris suis, sua quaeque officia gerentibus, in unam aedificationem charitate constructis; quod violat, quisquis causa principatus sui a catholica societate disjungitur. Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus. Si coelum acceperis justum, sicut terram accipis peccatorem, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19); quod dictum est, Dominus in templo sancto suo, repetitum intelliges dum dictum est, Dominus in coelo sedes ejus.

8. Oculi ejus in pauperem respiciunt. Quippe cui derelictus est pauper, et qui factus est refugium pauperi (Psal. IX, 10). Et ideo seditiones omnes et tumultus intra ista retia, donec perducantur ad littus, de quibus nobis in perniciem suam et ad nostram correctionem insultant haeretici, per eos homines fiunt qui pauperes Christi esse nolunt. Sed numquid ab eis qui hoc esse volunt, avertunt oculos Dei? Oculi enim ejus in pauperem respiciunt. Numquid metuendum est ne in turba divitum paucos pauperes videre non possit, quos in Ecclesiae catholicae gremio custoditos enutriat? Palpebrae ejus interrogant filios hominum. Hic filios hominum, illa regula libenter acceperim, de veteribus regeneratos per fidem. Hi quippe quibusdam Scripturarum locis obscuris, tanquam clausis oculis Dei, exercentur ut quaerant: et rursus quibusdam locis manifestis, tanquam apertis oculis Dei, illuminantur ut gaudeant. Et ista in sanctis libris crebra opertio atque adapertio tanquam palpebrae sunt Dei, quae interrogant, id est, quae probant filios hominum, qui neque fatigantur rerum obscuritate, sed exercentur, neque inflantur cognitione, sed confirmantur.

9. [vers. 6.] Dominus interrogat justum et impium. Quid ergo metuimus ne aliquid nobis obsint impii, si forte nobiscum sacramenta non sincero corde communicant, quando ille interrogat justum et impium? Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam: id est, non ei qui credit Deo et spem suam non ponit in homine, sed tantum animae suae nocet dilector iniquitatis.

10. [vers. 7, 8.] Pluet super peccatores laqueos. Si nubes generaliter Prophetae intelliguntur, sive boni, sive mali, qui etiam pseudoprophetae appellantur; sic ordinantur pseudoprophetae a Domino Deo, ut de his laqueos super peccatores pluat: non enim quisquam in eos sectandos incidit nisi peccator; sive ad praeparationem extremi supplicii, si perseverare in peccando maluerit; sive ad desuadendam superbiam, si aliquando Deum cura sinceriore quaesiverit. Si autem nubes nonnisi boni et veri Prophetae intelliguntur; et de his manifestum est super peccatores laqueos pluere Deum, quamvis de his etiam pios ad fructificandum irriget: Quibusdam, inquit Apostolus, sumus odor vitae in vitam, quibusdam odor mortis in mortem (II Cor. II, 16). Non enim Prophetae tantum, sed omnes [PL36.137] verbo Dei animas irrigantes, nubes dici possunt: qui cum male intelliguntur, pluit Deus super peccatores laqueos; cum autem bene intelliguntur, foecundat pectora piorum atque fidelium. Sicut exempli gratia, quod scriptum est, Et erunt duo in carne una (Gen. II, 24), si ad libidinem quisque interpretetur, laqueum pluit super peccatorem; sin autem intelligas, sicut ille qui ait, Ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32), imbrem pluit super fertilem terram: eadem autem nube, id est divina Scriptura, utrumque factum est. Item Dominus dicit: Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit (Matth. XV, 11). Audit hoc peccator, et gulam parat voracitati: audit hoc justus, et a ciborum discernendorum superstitione munitur. Et hic igitur eadem Scripturarum nube, pro suo cujusque merito, et peccatori pluvia laqueorum, et justo pluvia ubertatis infusa est.

11. Ignis et sulphur et spiritus procellae pars calicis eorum. Haec poena eorum est atque exitus, per quos blasphematur nomen Dei, ut primo cupiditatum suarum igne vastentur, deinde malorum operum putore a coetu beatorum abjiciantur, postremo abrepti atque submersi, ineffabiles poenas luant. Haec enim pars est calicis eorum; sicut justorum calix tuus inebrians quam praeclarus (Psal. XXII, 5)! Inebriabuntur enim ab ubertate domus tuae (Psal. XXXV, 9). Calicem autem propterea puto appellatum, ne quid praeter modum atque mensuram, vel in ipsis peccatorum suppliciis, per divinam providentiam fieri arbitremur. Et ideo tanquam rationem reddens quare id fiat, subjecit: Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit. Non frustra pluraliter, nisi quia homines dicit, ut pro justis, justitiae intelligantur positae; in multis enim justis quasi multae justitiae videntur esse, cum sit una Dei, cujus omnes participant: tanquam si una facies intueatur plura specula, quod in illa singulare est, de illis pluribus pluraliter redditur. Propterea rursus ad singularitatem se refert, dicendo, Aequitatem vidit facies ejus: fortasse pro eo sit positum, Aequitatem vidit facies ejus, ac si diceretur, Aequitas visa est in facie ejus, id est in ejus notitia; facies enim Dei est potentia qua dignis innotescit: aut certe, Aequitatem vidit facies ejus, quia non se praebet cognoscendum malis, sed bonis; et ipsa est aequitas.

12. Si quis autem lunam synagogam vult intelligere, ad passionem Domini referat Psalmum, et de Judaeis dicat, Quoniam quae perfecisti destruxerunt; ac de ipso Domino, Justus autem quid fecit? quem tanquam destructorem Legis arguebant: cujus praecepta, perverse vivendo, et ea contemnendo, ac sua statuendo, destruxerant, ut ipse Dominus secundum hominem loquatur, ut solet, dicens, In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? propter terrores scilicet eorum, qui illum apprehendere et crucifigere cupiebant: cum peccatores sagittare volentes rectos corde, id est qui Christo crediderant, in obscura luna, id est repleta peccatoribus synagoga, non absurde intelligitur. Cui congruit et quod dicitur, Dominus in templo sancto suo, [PL36.138] Dominus in coelo sedes ejus? id est, Verbum in homine, vel ipse Filius hominis qui in coelis est. Oculi ejus in pauperem respiciunt: aut quem suscepit secundum Deum, aut propter quem passus est secundum hominem. Palpebrae ejus interrogant filios hominum. Opertionem atque adapertionem oculorum, quod nomine palpebrarum probabile est positum, mortem resurrectionemque ejus accipere possumus, ubi probavit filios hominum discipulos suos, et territos sua passione, et resurrectione laetificatos. Dominus interrogat justum et impium: jam de coelo gubernans Ecclesiam. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam: quare hoc ita sit, consequentia docent; Pluet enim super peccatores laqueos, secundum superiorem expositionem accipiendum, et omnia caetera usque ad finem Psalmi.

IN PSALMUM XI ENARRATIO. In finem, pro octavo, Psalmus David

1. [vers. 1.] Octavum diem judicii posse intelligi, in sexto psalmo dictum est: potest et pro octavo, intelligi pro aeterno saeculo; quia post hoc tempus quod septem diebus volvitur, dabitur sanctis.

2. [vers. 2.] Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus: id est non invenitur; sicut loquimur cum dicimus, Defecit frumentum, aut, Defecit pecunia. Quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Veritas una est, qua illustrantur animae sanctae: sed quoniam multae sunt animae, in ipsis multae veritates dici possunt; sicut ab una facie multae in speculis imagines apparent.

3. [vers. 3.] Vana locutus est unusquisque ad proximum suum. Proximum omnem hominem oportet intelligi: quia nemo est cum quo sit operandum malum; et dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII, 10). Labia dolosa, in corde et corde locuti sunt mala. Quod bis ait, in corde et corde, duplex cor significat.

4. [vers. 4.] Disperdat Dominus universa labia dolosa. Universa, dixit, ne quis se exceptum putet, sicut Apostolus dicit: In omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci (Id. II, 9). Linguam magniloquam: linguam superbam.

5. [vers. 5] Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra apud nos sunt, quis noster Dominus est? Superbi hypocritae significantur, in sermone suo spem ponentes ad homines decipiendos, et Deo non subditi.

6. [vers. 6.] Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus: ita enim populum suum ipse Dominus in Evangelio miseratus est, quod rectorem non haberet, cum bene posset obtemperare. Unde etiam dictum est in Evangelio: Messis multa, operarii autem pauci (Matth. IX, 37). Hoc autem ex persona Dei Patris accipiendum [PL36.139] est, qui propter inopes et pauperes, id est inopia et paupertate bonorum spiritualium egentes, Filium suum dignatus est mittere; inde autem incipit sermo ejus apud Matthaeum in monte, cum dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Id. V, 3). Ponam in salutari. Non dixit quid ponat; sed in salutari, in Christo accipiendum est, secundum illud, Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 30): et ideo intelligitur in illo posuisse quod ad miseriam inopum auferendam et consolandum gemitum pauperum pertinet. Fiducialiter agam in eo; secundum illud in Evangelio: Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam Scribae eorum (Matth. VII, 29).

7. [vers. 7.] Eloquia Domini, eloquia casta. Haec persona ipsius Prophetae est. Eloquia Domini, eloquia casta: casta dicit, sine corruptione simulationis. Multi enim praedicant veritatem non caste, quia vendunt illam pretio commoditatum hujus saeculi: de talibus dicit Apostolus, quod Christum annuntiarent non caste (Philipp. I, 17). Argentum igne examinatum terrae. Ipsa eloquia Domini per tribulationes probata peccatoribus. Purgatum septuplum: per timorem Dei, per pietatem, per scientiam, per fortitudinem, per consilium, per intellectum, per sapientiam (Isai. XI, 2). Nam septem sunt etiam beatitudinis gradus, quos in eodem sermone quem habuit in monte Dominus exsequitur κατὰ Matthaeum: Beati pauperes spiritu, beati mites, beati lugentes, beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, beati misericordes, beati mundo corde, beati pacifici (Matth. V, 3-9): de quibus sententiis septem totum illum sermonem prolixum dictum esse animadverti potest; nam octava, ubi dictum est, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, ipsum ignem significat, quo septempliciter probatur argentum. Qui sermo cum terminatus esset, dictum est, Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam Scribae eorum (Id. VII, 29): quod pertinet ad id quod in hoc psalmo dictum est, Fiducialiter agam in eo.

8. [vers. 8.] Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac et in aeternum: hic tanquam inopes et pauperes, ibi tanquam opulentos et divites.

9. [vers. 9.] In circuitu impii ambulant: id est, in temporalium rerum cupiditate, quae septem dierum repetito circuitu, tanquam rota volvitur; et ideo non perveniunt in octavum, id est in aeternum, pro quo iste psalmus titulatus est. Ita et per Salomonem dicitur: Ventilator enim est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum (Prov. XX, 26, sec. LXX). Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Quia est et in temporalibus multiplicatio, quae avertit ab unitate Dei; unde corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit [PL36.140] terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15): multiplicantur autem justi secundum altitudinem Dei, quando ibunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8).

IN PSALMUM XII ENARRATIO. In finem, Psalmus David

1. [vers. 1.] Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? id est, differs me ad intelligendum Christum spiritualiter, qui est Dei Sapientia, et rectus finis omnis intentionis animae. Quo usque avertis faciem tuam a me? Sicut non obliviscitur Deus, sic nec faciem avertit; sed more nostro Scriptura loquitur: avertere autem Deus faciem dicitur, dum non dat animae notitiam sui, quae adhuc purum mentis oculum non habet.

2. [vers. 2] Quamdiu ponam consilium in anima mea? Consilio non opus est, nisi in adversis. Ergo, Quamdiu ponam consilium in anima mea, ita dictum est, Quamdiu ero in adversis? Aut certe responsio est, ut iste sit sensus, Tamdiu, Domine, oblivisceris me in finem, et tamdiu avertis faciem tuam a me, quamdiu ponam consilium in anima mea: ut nisi quisque posuerit consilium in anima sua ut perfecte operetur misericordiam, non eum dirigat Deus in finem, neque notitiam sui plenam quod est facie ad faciem, praebeat illi. Dolorem in corde meo per diem? subauditur, quamdiu ponam? Per diem autem, continuationem significat, ut dies pro tempore intelligatur; a quo se quisque desiderans exui, dolorem ponit in corde, deprecans ad aeterna conscendere, et humanum diem non pati.

3. [vers. 3.] Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? vel diabolus, vel consuetudo carnalis.

4. [vers. 4.] Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Respice, refertur ad id quod dictum est, Usquequo avertis faciem tuam a me? Exaudi, refertur ad id quod dictum est, Usquequo oblivisceris me in finem? Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Oculos cordis oportet intelligi, ne delectabili defectu peccati claudantur.

5. [vers. 5.] Nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Diaboli insultatio metuenda est. Qui tribulant me exsultabunt, si motus fuero. Diabolus et angeli ejus: qui non exsultaverunt de justo viro Job, cum eum tribularent; quia non est motus (Job I, 22), id est, de stabilitate fidei non recessit.

6. [vers. 6.] Ego autem in tua misericordia speravi. Quia idipsum quod non movetur homo et fixus in Domino permanet, non sibi debet tribuere, ne cum se gloriatur non esse motum, ipsa superbia moveatur. Exsultabit cor meum in salutari tuo: in Christo, in Sapientia Dei. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi: bona spiritualia, non ad humanum diem pertinentia. [PL36.141] Et psallam nomini Domini altissimi: id est, cum gaudio gratias ago, et ordinatissime utor corpore, qui est cantus animae spiritualis. Si autem aliqua hic differentia consideranda est. Cantabo corde, Psallam operibus Domino, quod solus videt: Nomini autem Domini, quod apud homines innotescit: quod non illi, sed nobis utile est.

IN PSALMUM XIII ENARRATIO. In finem, Psalmus ipsi David

1. [vers. 1.] Quid sit in finem, non est saepius repetendum. Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4), sicut Apostolus dicit. Illi credimus, quando incipimus viam bonam ingredi; ipsum videbimus, cum pervenerimus: et ideo ipse finis.

2. Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Nec ipsi enim sacrilegi et detestandi quidam philosophi, qui perversa et falsa de Deo sentiunt, ausi sunt dicere, Non est Deus: ideo ergo, Dixit in corde suo; quia hoc nemo audet dicere, etiam si ausus fuerit cogitare. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in affectionibus suis: id est, dum amant hoc saeculum, et non amant Deum: ipsae sunt affectiones quae corrumpunt animam, et sic excaecant, ut possit etiam dicere imprudens in corde suo: Non est Deus; sicut enim non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum (Id. I, 28). Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum. Usque ad unum: vel cum ipso uno potest intelligi, ut nullus hominum intelligatur: vel praeter unum, ut accipiatur Dominus Christus; sicut dicimus, Iste ager usque ad mare est; non utique simul computamus et mare. Et iste est melior intellectus ut nemo intelligatur fecisse bonitatem usque ad Christum; quia non potest quisquam hominum facere bonitatem, nisi ipse monstraverit: et illud verum est; quia usquequo quisque cognoscat unum Deum, non potest facere bonitatem.

3. [vers. 2.] Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Super Judaeos potest intelligi, ut honoratius eos appellaverit filios hominum, propter unius Dei cultum, in comparatione Gentilium de quibus arbitror superius dictum: Dixit imprudens in corde suo, Non est Deus, et caetera. Prospicit autem Dominus, ut videat per animas sanctas suas: quod significat id quod dictum est, de coelo; nam per seipsum nihil eum latet.

4. [vers. 3.] Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: id est, Judaei tales facti sunt, quales et Gentes, de quibus supra dictum est. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: similiter ut supra intelligendum est. Sepulcrum patens est guttur eorum. Aut voracitas significatur inhiantis gulae; aut [PL36.142] in allegoria, qui occidunt et quasi devorant interfectos eos, quibus suorum morum perversitatem persuadent. Cui simile est e contrario quod Petro dictum est, Macta et manduca (Act. X, 13); ut in suam fidem et bonos mores Gentes converteret. Linguis suis dolose agebant: comes est voracibus adulatio et omnibus malis. Venenum aspidum sub labiis eorum: Venenum dolum dicit; aspidum autem, quia nolunt audire praecepta legis, sicut aspides nolunt audire verba incantantis (Psal. LVII, 5), quod in alio psalmo evidentius dicitur. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: hoc est, venenum aspidum. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: consuetudine malefaciendi. Contritio et infelicitas in viis eorum: omnes enim malorum hominum viae plenae sunt laboribus et miseria; ideo Dominus clamat: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28-30). Et viam pacis non cognoverunt: hanc utique quam Dominus, ut dixi, commemorat, in jugo leni et sarcina levi. Non est timor Dei ante oculos eorum: isti non dicunt, Non est Deus; sed tamen non timent Deum.

5. [vers. 4.] Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem? judicium minatur. Qui devorant populum meum sicut cibum panis: id est quotidie; cibus enim panis quotidianus est. Devorant autem populum, qui sua commoda ex illo capiunt, non referentes ministerium suum ad gloriam Dei, et ad eorum quibus praesunt salutem.

6. [vers. 5.] Dominum non invocaverunt: non enim vere hunc invocat, qui ea desiderat quae illi displicent. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor: id est, in damno rerum temporalium. Dixerunt enim: Si relinquamus eum sic, credent in eum omnes, et venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem (Joan. XI, 48). Timuerunt regnum terrenum amittere, ubi non erat timor; et amiserunt regnum coelorum, quod timere debuerant: et hoc de omnibus temporalibus commodis intelligendum est, quorum amissionem cum timent homines, ad aeterna non veniunt.

7. [vers. 6.] Quoniam Deus in generatione justa est: id est, non est in eis qui diligunt saeculum. Injustum est enim relinquere saeculorum conditorem, et diligere saeculum, et servire creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25). Consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est: id est, contempsistis humilem adventum Filii Dei, quia in eo non vidistis pompam saeculi: ut hi quos vocabat, in Deo solo spem ponerent, non in rebus transeuntibus.

8. [vers. 7.] Quis dabit ex Sion salutare Israel? subauditur, nisi ipse cujus humilitatem contempsistis? Ipse enim in claritate venturus est ad judicium vivorum et mortuorum, regnumque justorum; ut quoniam isto humili adventu facta est caecitas ex parte [PL36.143] Israel, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. II, 25), in illo alio fiat quod sequitur, et sic omnis Israel salvus fieret: pro Judaeis enim Apostolus etiam illud Isaiae testimonium accipit, quod dictum est, Veniet ex Sion qui avertat impietatem ab Jacob (Isai. LIX, 20); sicut hic positum est, Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel: repetitio est, sicut solet; nam idem puto esse laetabitur Israel, quod est exsultabit Jacob.

IN PSALMUM XIV ENARRATIO. Psalmus ipsi David

1. [vers. 1.] De hoc titulo nulla quaestio est. Domine, quis peregrinabitur in tabernaculo tuo? Quanquam aliquando ponatur tabernaculum etiam pro habitatione sempiterna, tamen cum proprie accipitur tabernaculum, belli res est: unde et contubernales milites dicuntur, tanquam simul habentes tabernacula. Hic sensus adjuvatur ex eo quod dictum est, quis peregrinabitur: ad tempus enim cum diabolo dimicamus, et tunc opus est tabernaculo, quo nos reficiamus; quod significat maxime fidem temporalis dispensationis, quae pro nobis acta est temporaliter per incarnationem Domini. Et quis requiescet in monte sancto tuo? hic fortasse jam ipsam aeternam habitationem significat, ut montem intelligamus supereminentiam charitatis Christi in vita aeterna.

2. [vers. 2.] Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam: hic proposuit, deinceps id exsequitur.

3. [vers. 3.] Qui loquitur veritatem in corde suo: nonnulli enim in labiis habent veritatem, et in corde non habent: tanquam si aliquis dolose ostendat viam, sciens in ea esse latrones, et dicat, Si hac ieris, a latronibus tutus eris; et contingat ut vere non ibi latrones inveniantur, verum ille locutus est, sed non in corde suo; aliud enim putabat, et nesciens verum dixit: ergo parum est verum loqui, nisi etiam in corde ita sit. Qui non egit dolum in lingua sua: lingua agitur dolus, cum aliud ore profertur, aliud pectore tegitur. Nec fecit proximo suo malum: proximum omnem hominem accipi oportere notum est. Et opprobrium non accepit adversus proximum suum: id est, non libenter aut temere credidit criminatori.

4. [vers. 4.] Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Ista perfectio est, ut nihil in hominem valeat malignus; et ut hoc sit in conspectu ejus, id est, certissime noverit malignum non esse, nisi cum animus a specie sui Creatoris aeterna et incommutabili, ad creaturae speciem avertitur, quae de nihilo facta est. Timentes autem Dominum glorificat: utique ipse Dominus. Initium autem sapientiae timor Domini [PL36.144] (Psal. CX, 10; Eccli. I, 16): sicut ergo illa superiora pertinent ad perfectos, ita ea quae nunc dicturus est pertinent ad incipientes.

5. [vers. 5.] Qui jurat proximo suo, et non decipit: qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit. Ista non sunt magna: sed qui nec ista potest, multo minus potest loqui veritatem in corde suo, et non dolum agere in lingua sua, sed ut est in corde verum ita proferre, et habere in ore, Est est, Non non (Matth. V, 37); et non facere proximo suo malum, id est nulli homini; et opprobrium non accipere adversus proximum suum: quae sunt perfectorum, in quorum conspectu ad nihilum deductus est malignus. Tamen etiam ista minora ita concludit: Qui facit haec, non commovebitur in aeternum: id est, perveniet ad illa majora, in quibus est magna et inconcussa stabilitas. Nam et ipsa tempora non sine causa fortasse sic variata sunt, ut in superiore conclusione praeteritum tempus poneretur, in hac autem futurum: nam ibi dictum est, Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; hic autem, Non commovebitur in aeternum.

IN PSALMUM XV ENARRATIO. Tituli inscriptio, ipsi David

1. Rex noster in hoc psalmo loquitur ex persona susceptionis humanae, de quo titulus regalis tempore passionis inscriptus eminuit.

2. [vers. 1, 2.] Dicit autem haec. Conserva me, Domine, quoniam in te speravi: dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges: quoniam bonis meis non exspectas tu fieri beatus.

3. [vers. 3.] Sanctis qui sunt in terra ejus: sanctis qui in terra viventium spem suam posuerunt, civibus Jerusalem coelestis, quorum conversatio spiritualis per anchoram spei in illa patria figitur, quae recte Dei terra nominatur; quamvis adhuc et in his terris carne versentur. Mirificavit omnes voluntates meas in illis. His ergo sanctis miras fecit omnes voluntates meas in provectu eorum, quo senserunt quid eis profuerit et humanitas meae divinitatis ut morerer, et divinitas humanitatis ut resurgerem.

4. [vers. 4.] Multiplicatae sunt infirmitates eorum: non ad perniciem, sed ut medicum desiderarent. Postea acceleraverunt: itaque post multiplicatas infirmitates acceleraverunt, ut sanarentur. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: erunt enim conventicula eorum non carnalia, nec de sanguinibus [PL36.145] pecorum propitiatus congregabo eos. Nec memor ero nominum illorum per labia mea: sed spirituali mutatione obliviscentur quid fuerint; nec a me jam vel peccatores, vel inimici, vel homines, sed justi et fratres mei et filii Dei vocabuntur per pacem meam.

5. [vers. 5.] Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei. Possidebunt enim mecum haereditatem, ipsum Dominum. Eligant sibi alii partes quibus fruantur, terrenas et temporales: portio sanctorum Dominus aeternus est. Bibant alii mortiferas voluptates: portio calicis mei Dominus est. Quod dico, mei, adjungo Ecclesiam; quia ubi caput, ibi et corpus: nam in haereditatem congregabo conventicula eorum, et per calicis ebrietatem obliviscar nomina vetera eorum. Tu es qui restitues mihi haereditatem meam: ut nota sit et his quos libero, claritas qua eram apud te, prius quam mundus fieret (Joan. XVII, 5): non enim restitues mihi quod non amisi, sed restitues his qui amiserunt ejus claritatis notitiam; in quibus quia ego sum, mihi restitues.

6. [vers. 6.] Funes ceciderunt mihi in praeclaris: limites possessionis meae in tua claritate, tanquam sorte ceciderunt, velut possessio sacerdotum et Levitarum Deus est. Etenim haereditas mea praeclara est mihi: etenim haereditas mea praeclara est, non omnibus, sed videntibus: in quibus quia ego sum, mihi est.

7. [vers. 7.] Benedicam Dominum, qui mihi tribuit intellectum: quo ista haereditas videri et possideri potest. Insuper autem et usque ad noctem emendaverunt me renes mei: super intellectum autem usque ad mortem me erudivit inferior pars mea, carnis assumptio; ut experirer tenebras mortalitatis, quas ille intellectus non habet.

8. [vers. 8.] Providebam Dominum in conspectu meo semper: sed veniens in ea quae transeunt, non abstuli oculum ab eo qui semper manet, hoc providens ut in eum post temporalia peracta recurrerem. Quoniam a dextris est mihi, ne commovear: quoniam favet mihi, ut stabiliter in eo permaneam.

9. [vers. 9.] Propter hoc jucundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea: propter hoc et in cogitationibus meis jucunditas, et in verbis exsultatio. Insuper et caro mea requiescet in spe: insuper et caro mea non deficiet in interitum, sed in spe resurrectionis obdormiet.

10. [vers. 10.] Quoniam non derelinques animam meam in inferno: quoniam neque animam meam inferis possidendam dabis. Neque dabis sanctum tuum videre corruptionem: neque sanctificatum corpus, per quod et alii sanctificandi sunt, corrumpi patieris. Notas mihi fecisti vias vitae: notas fecisti per me humilitatis vias, ut ad vitam redirent homines, unde per superbiam ceciderant; in quibus quia ego sum, mihi fecisti. Adimplebis me laetitia cum vultu tuo: adimplebis eos laetitia, ut non ultra quaerant aliquid, cum facie ad faciem te viderint; in quibus quia ego sum, me adimplebis. Delectatio in dextera tua usque in finem: [PL36.146] delectatio est in favore et in propitiatione tua in hujus vitae itinere, perducens usque ad finem gloriae conspectus tui.

IN PSALMUM XVI ENARRATIO. Oratio ipsi David

1. [vers. 1, 2.] Haec est personae Domini tribuenda, adjuncta Ecclesia, quae corpus ejus est.

2. Exaudi, Deus, justitiam meam, intende deprecationi meae. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis: non ad te in labiis dolosis procedentem. A vultu tuo judicium meum prodeat: ex illuminatione notitiae tuae verum judicem; aut certe, non in labiis dolosis a vulto tuo judicium meum prodeat, ut scilicet non proferam judicans aliud quam in te intelligo. Oculi mei videant aequitatem: cordis utique oculi.

3. [vers. 3.] Probasti cor meum et visitasti nocte: quia ipsum cor meum visitatione tribulationis probatum est. Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas: non autem nox tantum, quia perturbare assolet, sed etiam ignis quia urit, vocanda est ipsa tribulatio, qua examinatus, justus inventus sum.

4. [vers. 4.] Ut non loquatur os meum opera hominum: ut aliud non procedat ex ore meo, quam id quod pertinet ad gloriam et laudem tuam; non ad opera hominum, quae faciunt praeter voluntatem tuam. Propter verba labiorum tuorum: propter verba pacis tuae, vel Prophetarum tuorum. Ego custodivi vias duras: ego custodivi vias laboriosas mortalitatis humanae atque passionis.

5. [vers. 5.] Ad perficiendos gressus meos in semitis tuis: ut perficeretur charitas Ecclesiae in itineribus angustis, quibus venitur ad requiem tuam. Ut non moveantur vestigia mea: ut non moveantur signa itineris mei, quae tanquam vestigia sacramentis et Scripturis apostolicis impressa sunt, quae intueantur et observent qui me sequi volunt; aut certe, ut etiam stabiliter in aeternitate permaneam, postea quam peregi vias duras, et in angustiis semitarum tuarum gressus perfeci.

6. [vers. 6.] Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: ego libera et valida intentione preces ad te direxi; quoniam ut hanc habere possem, exaudisti me infirmius orantem. Inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea: non deserat exauditio tua humilitatem meam.

7. [vers. 7.] Mirifica misericordias tuas: non vilescant misericordiae tuae, ne minus amentur.

8. [vers. 8.] Qui salvos facis sperantes in te, a resistentibus dexterae tuae: a resistentibus favori quo mihi faves. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi: quae apparet perparva et exigua; per eam tamen dirigitur acies luminis quo lux et tenebrae dijudicantur, sicut per Christi humanitatem divinitas judicii discernens inter justos et peccatores. In tegmine alarum tuarum protege me: in munimento charitatis et misericordiae tuae protege me A facie impiorum qui me [PL36.147] afflixerunt.

9. [vers. 9, 10.] Inimici mei animam meam circumdederunt, adipem suum concluserunt: laetitia sua pingui cooperti sunt, postea quam cupiditas eorum de scelere satiata est. Os eorum locutum est superbiam: et propterea os eorum locutum est superbiam, dicendo: Ave, rex Judaeorum (Matth. XXVII, 29), et caetera talia.

10. [vers. 11.] Projicientes me nunc circumdederunt me: projicientes me extra civitatem, nunc circumdederunt me in cruce. Oculos suos statuerunt declinare in terram: intentionem cordis sui statuerunt declinare in ista terrena; putantes magnum malum perpeti eum qui occidebatur, et se nullum qui occidebant.

11. [vers. 12.] Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam: susceperunt me sicut ille adversarius circumiens, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Et sicut catulus leonis habitans in occultis. Et sicut catulus ejus, populus cui dictum est: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44), cogitans de insidiis quibus justum circumveniret et perderet.

12. [vers. 13.] Exsurge, Domine, praeveni eos, et subverte eos: exsurge, Domine, quem dormire arbitrantur et iniquitates hominum non curare; ante excaecentur malitia sua, ut factum eorum vindicta praeveniat, et ita subverte eos.

13. [vers. 14.] Erue animam meam ab impiis: erue animam meam resuscitando me a morte, quae mihi ab impiis irrogata est. Frameam tuam ab inimicis manus tuae: anima enim mea framea tua est, quam assumpsit manus tua, id est, aeterna virtus tua, ut per ipsam regna debellet iniquitatis et dividat justos ab impiis; hanc ergo erue ab inimicis manus tuae, hoc est virtutis tuae, hoc est ab inimicis meis. Domine, perdens de terra, dispertire eos in vita eorum: Domine, perdens eos de terra quam inhabitant, dispertire eos per orbem terrarum in ista vita, quam solam suam vitam putant qui aeternam desperant. Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum: non solum autem ista poena eos consequetur visibilis; sed etiam de peccatis, quae tanquam tenebrae absconduntur a lumine veritatis tuae, adimpleta est memoria eorum, ut obliviscantur Deum. Saturati sunt porcina: saturati sunt immunditia, conculcantes margaritas sermonum Dei. Et reliquerunt reliquias parvulis suis: clamantes, Peccatum hoc super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25).

14. [vers. 15.] Ego autem in tua justitia apparebo in conspectu tuo: ego autem qui non apparui eis qui corde sordido et tenebroso lucem sapientiae videre non possunt, in tua justitia apparebo in conspectu tuo. Satiabor dum manifestabitur gloria tua: et eum illi saturati sunt immunditia sua, ut me intelligere non possint, ego satiabor dum manifestabitur gloria tua, in his qui me intelligunt. Sane in illo versu ubi dictum est Saturati sunt porcina, nonnulla exemplaria [PL36.148] Saturati sunt filiis habent. Ex ambiguo enim graeco interpretatio duplex evenit. Filios autem, opera intelligimus; et sicut bona opera bonos filios, ita malos mala.

IN PSALMUM XVII ENARRATIO

1. [vers. 1.] In finem, puero Domini, ipsi David, hoc est, manu forti Christo secundum hominem. Quae locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saül, et dixit (II Reg. XXII, 1). In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saül, hoc est, regis Judaeorum, quem sibi ipsi petiverant. Nam sicut David, Manu fortis, ita Saül, Petitio interpretari dicitur: notum est autem, quomodo ille populus regem sibi petiverit (I Reg. VIII, 5) et acceperit, non secundum Dei, sed secundum suam voluntatem.

2. [vers. 2.] Dicit ergo hic Christus et Ecclesia, id est, totus Christus, caput et corpus: Diligam te, Domine, virtus mea: diligam te, Domine, per quem fortis sum.

3. [vers. 3.] Domine, firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus: Domine, qui me firmasti, quia refugi ad te; refugi autem quia liberasti me. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum: Deus meus, qui mihi adjutorium prius vocationis tuae praestitisti, ut sperare in te possim. Protector meus et cornu salutis meae, et redemptor meus: protector meus, quia non de me praesumpsi, quasi erigens adversum te cornu superbiae; sed te ipsum cornu, hoc est firmam celsitudinem salutis inveni; quod ut invenirem, redemisti me.

4. [vers. 4.] Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero: non meam gloriam, sed Domini quaerens, invocabo eum, et non erit unde mihi noceant impietatis errores.

5. [vers. 5.] Circumdederunt me dolores mortis: id est carnis. Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me: turbae iniquae ad tempus commotae, veluti flumina pluvialia cito desitura, egerunt ut conturbarent me.

6. [vers. 6.] Dolores inferni circumdederunt me: in his qui me circumdederunt ut perderent me, erant dolores invidentiae, qui mortem operantur perducuntque ad infernum peccati. Praevenerunt me laquei mortis: praevenerunt me, ut priores nocere vellent, quod eis postea redderetur. Tales autem homines capiunt in perditionem quibus male persuaserunt jactatione justitiae; cujus non re, sed nomine, adversus Gentes gloriantur.

7. [vers. 7.] Et in pressura mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi. Et exaudivit de templo [PL36.149] sancto suo vocem meam: exaudivit de corde meo, in quo habitat, vocem meam. Et clamor meus in conspectu ejus: et clamor meus, quem non in auribus hominum, sed coram ipso intus habeo, introibit in aures ejus.

8. [vers. 8.] Et commota est et contremuit terra: ita clarificato filio hominis, commoti sunt et contremuerunt peccatores. Et fundamenta montium conturbata sunt: et spes superborum, quae in hoc saeculo fuerunt, conturbatae sunt. Et commota sunt, quoniam iratus est eis Deus: ut scilicet jam firmamentum non haberet in cordibus hominum spes temporalium bonorum.

9. [vers. 9.] Ascendit fumus in ira ejus: ascendit lacrymosa deprecatio poenitentium, cum cognovissent quid minetur Deus impiis. Et ignis a facie ejus exardescit: et flagrantia charitatis post poenitentiam de notitia ejus inardescit. Carbones succensi sunt ab eo: qui jam mortui erant deserti ab igne boni desiderii ac luce justitiae, et frigidi tenebrosique remanserant, rursus accensi et illuminati revixerunt.

10. [vers. 10.] Et inclinavit coelum, et descendit: et humiliavit justum, ut descenderet ad hominum infirmitatem. Et caligo sub pedibus ejus. Et impii qui terrena sapiunt, caligine malitiae suae non eum cognoverunt; terra enim sub pedibus ejus, tanquam scabellum pedum ejus.

11. [vers. 11.] Et ascendit super Cherubim, et volavit. Et exaltatus est super plenitudinem scientiae, ut nemo ad eum perveniret, nisi per charitatem: plenitudo enim legis charitas (Rom. XIII, 10). Et cito se incomprehensibilem esse demonstravit dilectoribus suis, ne illum corporeis imaginationibus comprehendi arbitrarentur. Volavit super pennas ventorum. Illa autem celeritas, qua se incomprehensibilem esse monstravit, super virtutes animarum est, quibus se velut pennis a terrenis timoribus in auras libertatis attollunt.

12. [vers. 12.] Et posuit tenebras latibulum suum: et posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium, ubi lateret ipse, non eos deserens; in his etiam tenebris (II Cor. V, 7) ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, quamdiu quod non videmus speramus et per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25). In circuitu ejus tabernaculum ejus: conversi tamen ad ipsum ambiunt qui credunt ei; quia in medio eorum est, cum omnibus aequaliter favet, in quibus tanquam in tabernaculo habitat hoc tempore. Tenebrosa aqua in nubibus aeris: nec propterea quisquam in illa luce, quae futura est cum ex fide ad speciem venerimus, jam se esse arbitretur, si Scripturas recte intelligit; in Prophetis enim atque in omnibus divini verbi praedicatoribus obscura doctrina est.

13. [vers. 13]. Prae fulgore in conspectu ejus: in comparatione fulgoris, qui est in conspectu manifestationis [PL36.150] ejus. Nubes ipsius transierunt: praedicatores verbi ejus non jam in Judaeae finibus continentur, sed transierunt ad Gentes. Grando et carbones ignis. Objurgationes figuratae, quibus velut grandine corda dura tunduntur: si autem terra culta et mitis, id est, pius animus exceperit, duritia grandinis in aquam, id est terror fulguratae et quasi congelatae objurgationis in doctrinam satiantem resolvitur: igne autem charitatis accensa corda reviviscunt. Haec omnia in nubibus ipsius ad Gentes transierunt.

14. [vers. 14.] Et intonuit de coelo Dominus: et Evangelica fiducia de corde justi sonuit Dominus. Et Altissimus dedit vocem suam: ut haberemus eam, et in profundo rerum humanarum audiremus coelestia.

15. [vers. 15.] Et emisit sagittas suas, et dispersit eos: et emisit Evangelistas pennis virtutum recta itinera transvolantes, non suis, sed ejus a quo missi sunt viribus: et dispersit eos ad quos missi sunt, ut aliis eorum essent odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 16). Et coruscationes multiplicavit, et conturbavit eos: et miracula multiplicavit, et conturbavit eos.

16. [vers. 16.] Et apparuerunt fontes aquarum: et apparuerunt qui facti erant in praedicantibus fontes aquarum salientium in vitam aeternam (Joan. IV, 14). Et revelata sunt fundamenta orbis terrarum: et revelati sunt Prophetae, qui non intelligebantur, super quos aedificaretur orbis terrarum credens Domino. Ab increpatione tua, Domine: clamantis, Appropinquavit super vos regnum Dei (Luc. X, 9). Ab inspiratione spiritus irae tuae: dicentis, Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter moriemini (Id. XIII, 5).

17. [vers. 17.] Misit de summo, et accepit me: vocando ex Gentibus in haereditatem, gloriosam Ecclesiam non habentem maculam neque rugam (Ephes. V, 27). Assumpsit me de multitudine aquarum: assumpsit me de multitudine populorum.

18. [vers. 18.] Eruit me de inimicis meis fortissimis: eruit me de inimicis meis, qui praevaluerunt ad affligendam et pervertendam temporalem istam vitam meam. Et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me: quamdiu sub ipsis sum ignorans Deum.

19. [vers. 19.] Praevenerunt me in die afflictionis meae: priores mihi nocuerunt, in tempore quo mortale et laboriosum corpus gero. Et factus est Dominus firmamentum meum: et quoniam amaritudine miseriarum firmamentum terrenae voluptatis conturbatum atque convulsum est, factus est Dominus firmamentum meum.

20. [vers. 20.] Et eduxit me in latitudinem: et quia [PL36.151] carnales patiebar angustias, eduxit me in spiritualem latitudinem fidei. Eruit me, quoniam voluit me: antequam illum ego vellem, eruit me ab inimicis meis potentissimis, qui mihi invidebant jam volenti eum, et ab his qui oderunt me, quia volo eum.

21. [vers. 21.] Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et retribuet mihi Dominus secundum justitiam bonae voluntatis, qui prior praebuit misericordiam, antequam haberem bonam voluntatem. Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi: et secundum puritatem factorum meorum retribuet mihi, qui tribuit mihi ut bene facerem, educendo me in latitudine fidei.

22. [vers. 22.] Quia custodivi vias Domini: ut latitudo bonorum operum, quae per fidem sunt, et longanimitas perseverandi consequatur.

23. [vers. 23.] Nec impie gessi a Deo meo. Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo sunt. Quoniam omnia judicia ejus: id est, et praemia justorum, et poenas impiorum, et flagella corrigendorum, et tentationes probandorum, perseveranti contemplatione considero. Et justitias ejus non repuli a me: quod faciunt deficientes sub sarcina earum, et revertuntur ad vomitum suum.

24. Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea.

25. [vers. 25.] Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6), sed etiam propter longitudinem perseverantiae, retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam. Et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus: non quod homines vident, sed in conspectu oculorum ejus. Quoniam quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18): quo pertinet altitudo spei.

26. [vers. 26.] Cum sancto sanctus eris: est etiam occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas. Et cum viro innocente innocens eris: quia tu nulli noces, sed criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22).

27. [vers. 27.] Et cum electo electus eris: et ab eo quem eligis, eligeris. Et cum perverso perversus eris: et cum perverso videris perversus: quoniam dicunt. Non est recta via Domini (Ezech. XVIII, 25): et ipsorum via non est recta.

28. [vers. 28.] Quoniam tu populum humilem salvum facies. Hoc autem perversum videtur perversis, quod confitentes peccata sua salvos facies. Et oculos superborum humiliabis: ignorantes autem Dei justitiam, et suam volentes constituere (Rom. X, 3), humiliabis.

29. [vers. 29.] Quoniam tu illuminabis lucernam meam, [PL36.152] Domine: quoniam non est lumen nostrum ex nobis; sed tu illuminabis lucernam meam, Domine. Deus meus, illuminabis tenebras meas: nos enim peccatis nostris tenebrae sumus; sed, Deus meus, illuminabis tenebras meas.

30. [vers. 30.] Quoniam a te eruar a tentatione: quoniam non a me, sed a te eruar a tentatione. Et in Deo meo transgrediar murum: et non in me, sed in Deo meo transgrediar murum, quem inter homines et coelestem Jerusalem peccata erexerunt.

31. [vers. 31.] Deus meus, immaculata est via ejus: Deus meus non venit in homines, nisi mundaverint viam fidei qua veniat ad eos; quia immaculata est via ejus. Eloquia Domini igne examinata: eloquia Domini igne tribulationis probantur. Protector est omnium sperantium in se: et omnes qui non in seipsis, sed in illo sperant, eadem tribulatione non consumuntur; spes enim sequitur fidem.

32. [vers. 32.] Quoniam quis Deus, praeter Dominum? cui servimus. Et quis Deus praeter Deum nostrum? et quis Deus praeter Dominum, quem post bonam servitutem, tanquam haereditatem speratam filii possidebimus?

33. [vers. 33.] Deus qui praecinxit me virtute: Deus qui me praecinxit ut fortis sim, ne diffluentes sinus cupiditatis impediant opera et gressus meos. Et posuit immaculatam viam meam: et posuit immaculatam viam charitatis, qua ad illum veniam, sicut immaculata est fidei, qua venit ad me.

34. [vers. 34.] Qui perfecit pedes meos tanquam cervi: qui perfecit amorem meum, ad transcendenda spinosa et umbrosa implicamenta hujus saeculi. Et super excelsa statuet me: et super coelestem habitationem figet intentionem meam, ut implear in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 19).

35. [vers. 35.] Qui docet manus meas ad praelium: qui docet me operari ad superandos inimicos, qui nobis intercludere coelestia regna conantur. Et posuisti ut arcum aereum brachia mea: et posuisti infatigabilem intentionem bonorum operum meorum.

36. [vers. 36.] Et dedisti mihi protectionem salutis meae, et dextera tua suscepit me: et favor gratiae tuae suscepit me. Et disciplina tua me direxit in finem: et correptio tua me deviare non sinens direxit, ut quidquid ago, in eum finem referam, quo cohaeretur tibi. Et disciplina tua ipsa me docebit: et eadem correptio tua me docebit pervenire quo direxit.

37. [vers. 37.] Dilatasti gressus meos subter me: nec impedient carnales angustiae: quoniam latam fecisti charitatem meam operantem hilariter, etiam de ipsis quae subter me sunt mortalibus rebus et membris. Et non sunt infirmata vestigia mea: et non sunt infirmata, sive itinera mea, sive signa quae impressi ad imitandum sequentibus.

38. [vers. 38.] Persequar inimicos meos, et comprehendam [PL36.153] illos: persequar affectus carnales meos, nec ab eis comprehendar; comprehendam illos, ut absumantur. Et non convertar donec deficiant: et ab ista intentione non convertar ad quietem, donec deficiant qui obstrepunt mihi.

39. [vers. 39.] Confringam illos, nec poterunt stare: nec durabunt adversum me. Cadent subtus pedes meos: dejectis illis, praeponam amores quibus ambulo in aeternum.

40. [vers. 40.] Et praecinxisti me virtute ad bellum: et constrinxisti fluentia desideria carnis meae virtute, ne in tali pugna praepedirer. Supplantasti insurgentes in me subter me: decipi fecisti eos qui me insequebantur, ut subter me fierent qui super me esse cupiebant.

41. [vers. 41.] Et inimicos meos dedisti mihi dorsum: et inimicos meos convertisti, et dorsum mihi eos esse fecisti, id est, ut sequerentur me Et odio habentes me disperdidisti: alios autem eorum qui in odio perduraverunt, disperdidisti.

42. [vers. 42.] Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret: quis enim salvos faceret, quos tu non faceres? Ad Dominum, nec exaudivit eos: nec ad quemlibet, sed ad Dominum clamaverunt; nec exauditione dignos judicavit non recedentes a malitia sua.

43. [vers. 43.] Et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti: et comminuam illos; aridi enim sunt, non recipientes imbrem misericordiae Dei: ut elati atque inflati superbia, a spe firma et inconcussa, et tanquam a terrae soliditate et stabilitate rapiantur. Ut latam platearum delebo eos: per latas quas multi ambulant perditionis vias, luxuriantes et lubricos delebo eos.

44. [vers. 44.] Erues me de contradictionibus populi: erues me de contradictionibus eorum qui dixerunt: Si dimiserimus eum, omne saeculum post illum ibit (Joan. XI, 48).

45. [vers. 45.] Constitues me in caput Gentium. Populus quem non cognovi servivit mihi: populus Gentium quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi. In obauditu auris obedivit mihi: neque oculis me vidit; sed recipiens praedicatores meos, in obauditu auris obedivit mihi.

46. [vers. 46.] Filii alieni mentiti sunt mihi: filii non mei dicendi, sed potius alieni, quibus recte dicitur, Vos ex patre diabolo estis (Id. VIII, 44), mentiti sunt mihi. Filii alieni inveteraverunt: filii alieni, quibus ut renovarentur Novum Testamentum attuli, in vetere homine remanserunt. Et claudicaverunt a semitis suis: et tanquam uno pede debiles, quia Vetus tenentes, Novum Testamentum respuerunt, claudi effecti sunt, etiam in ipsa vetere Lege potius traditiones suas sequentes, quam Dei; calumniabantur enim de manibus non lotis (Matth. XV, 2), quia tales erant semitae quas ipsi fecerant et consuetudine triverant, aberrando ab itineribus praeceptorum Dei.

[PL36.154] 47. [vers. 47.] Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: secundum carnem autem sapere, mors est (Rom. VIII, 6); vivit enim Dominus, et benedictus Deus meus. Et exaltetur Deus salutis meae: et non terrena consuetudine de Deo salutis meae sentiam; nec terrenam ipsam salutem, sed in excelso de illo sperem.

48. [vers. 48.] Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me: Deus qui vindicas me, subdendo populos sub me Liberator meus de inimicis iracundis: clamantibus, Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6), Judaeis.

49. [vers. 49.] Ab insurgentibus in me exaltabis me: a Judaeis insurgentibus in me patientem, exaltabis me resurgentem. A viro iniquo erues me: a regno eorum iniquo erues me.

50. [vers. 50] Propterea confitebor tibi in Gentibus. Domine: propterea tibi per me confitebuntur Gentes, Domine. Et nomini tuo psallam: et latius innotesces bonis operibus meis.

51. [vers. 51.] Magnificans salutes regis ipsius: Deus qui magnificat, ut admirabiles faciat salutes quas ejus Filius dat credentibus. Et faciens misericordiam Christo suo: Deus qui facit misericordiam Christo suo. David et semini ejus usque in saeculum: ipsi liberatori manu potenti qui vicit hunc mundum, et eis quos credentes Evangelio genuit in aeternum. Quaecumque in hoc psalmo dicta sunt, quae ipsi Domino proprie, id est capiti Ecclesiae congruere non possunt, ad Ecclesiam referenda sunt. Totus enim Christus hic loquitur, in quo sunt omnia membra ejus.

תגובות הקוראים

הפניות

Fons: Patrologia Latina, t. 36, coll. 110-154 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
פורסם על ידי: Rodion Vlasov
תאריך יצירת הדף: 2026-11-22, עדכון: 2026-11-22